Grimlaicus Presbyter
Regulae Solitariorum
Estratto da "Patrologia Latina" Vol. 103: col. 575B-664A - J. P. Migne 1851
[0575B]
IN NOMINE DEI SUMMI, INCIPIT PROLOGUS REGULAE
SOLITARIORUM. [0575A]
Dilectissimo Patri in Christo atque
aequivoco meo Grimlaico venerabili sacerdoti perennem in Salvatore salutem.
Saepenumero dum in auribus vestris omne quod mihi de meipso displiceret,
exposui, suggessistis mihi ut Regulam solitariorum, videlicet coenobitarum,
describerem, mihique ipsi jugum servitutis imponerem. Ego autem hoc diu
multumque renisus sum agere, ne forte vires meas excederem, imo ne
jactantiae lapsum incurrerem; verens pariter ne ab aliquibus quasi nova
condens praesumptuosus putarer, ac ne mihi illud antiquum objiceretur
proverbium: Quid necesse est in mari mittere pisces aut in flumine aquas?
Sed cum post multos dies reminisci coeperim quod nunquam moris fuerit
sanctis [0575B] Patribus invicem provocare, invicem invidere, sed
unumquemque in ordinanda domo Dei pro viribus suis obtulisse, malui imperio
jussionis vestrae obtemperare quam voluntatem meam facere. Unde et ego mox
injuncti me operis labori supposui, atque hinc inde orthodoxorum Patrum
sententias exemplaque diversa decerpsi, et ex his hanc Regulam componere
sategi. Eorumdem quippe nomina, quorum sententias ad hoc opus assumpsi, ob
prolixitatem capitulorum vitandam, partim intus in serie, partim deforis in
ipsis marginibus impressi. Et ne aliquis compilatorem vocitaret, hoc
potissimum fieri curavi. Scio namque, Domino pronuntiante, quia [0576A] qui
a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Joan. VII, 18). Mea quoque
dicta licet sint exigua, tamen inter sanctorum flores eloquiorum solito
nomine meo imprimere curavi. Qua de causa humiliter obsecro ut si cui haec
scribilis videtur, praefata sanctorum vocabula, sicuti nunc sunt adnotata,
adnotare non omittat. Nostracismos denique et barbarismos, necnon et ipsos
praepositionum casus in hoc opusculo servare contempsi: quia indignum
vehementer fore censui, ut verba Christi vel sanctorum Patrum sub regula
perstringerem Donati.
Hanc nimirum regulam de sanctorum floribus,
quasi de magis fluminibus pelagique gurgitibus excerptam, in modicos
rivulos, hoc est, in sexaginta [0576B] novem capitula dividere curavi. Et
primo omnium de abrenuntiatione saeculi, et de activa vita et contemplativa
pauca collegi capitula. Deinde quomodo solitaria conversatio constare
debeat, et de vita ac moribus solitariorum aliqua adnexui capitula. Inter
haec quidem de praeceptis Redemptoris nostri tria tantum capitula inserui,
quatenus solitarii in lege Domini die ac nocte meditantes, et ipsa Christi
mandata sedulo ante oculos mentis simul et corporis revolventes, semper
devotiores atque ferventiores existant. Postea quoque ad activam vitam
veniens, quid vel quantum de cibis et potibus, quidve de vestimentis aut
lectualibus habere vel uti debeant, [0577A] determinavi. Addidi etiam modum
et tempus jejuniorum atque abstinentiae. Subjunxi quoque locis congruis
pauca de virtutibus et vitiis, et ut cautos facerem solitarios, quibus modis
miracula operari soleant intimare curavi. Ad ultimum autem de perseverantia
boni operis unum tantum capitulum posui.
In his ergo omnibus
ubicunque aliquibus clausulis enucleandis necessitas exstitit, morem
fluminis imitari studui. Fluvius quippe dum per alveum defluit, si valles
concavas ex latere contingit, in eas protinus sui impetus cursum divertit;
cumque illas sufficienter impleverit, repente se in alveum refundit. Ita
nimirum ubicunque inter sacra sanctorum eloquia aliquam obscuritatem
congruae aedificationis reperi, quasi ad vicinam vallem explanationis undam
retorsi; et dum ipsam obscuritatis vallem sufficienter [0577B] expositam
perspexi, rursus ad sermonis propositi alveum recucurri. Sed non hoc meo
sensu vel studio, sed sanctorum Patrum oraculis annuentibus peregi.
Hoc sane, Pater venerande, tam vos qui ad istud opusculum peragendum me
excitastis, quam omnes qui haec forte lecturi sunt, contestor et obsecro, ut
quidquid in rebus istis quae utcunque digestae sunt, reprehensionis
invenerint, vitio meae rusticitatis ascribant mihique dignanter indulgeant:
ea autem quae secundum fidem catholicam dicta probaverint, Deo deputent, qui
dat omnibus affluenter, et non improperat. Ego quippe dum studui praeceptum
jubentis implere, etiam majora viribus meis praesumpsi, suscipere; sed tamen
ipsa obedientia valde [0577C] mihi erat necessaria? Hac quidem nactus
occasione Regulam, quam non habebam, modo habeo. Caeterum de accuratione
dictionis elucubratae non satago; quia quod a magistris negligendo non
didici, id exhibere loquendo nequivi.
Id ipsum autem quod scripsi,
non ingenio meo fretus, sed orationibus vestris auxiliantibus peregi. Solent
namque medici ex multorum speciebus pigmentorum in salutem poscentis quoddam
genus medicamenti componere, nec seipsos praesumunt fateri creatores
herbarum vel aliarum specierum, sed ministros se esse in colligendo et
conficiendo asserunt. Ita et ego, non auctor hujus operis, sed [0578A]
minister in colligendo exstiti. Ex quarum tamen compositione specierum salus
efficitur aegrotantium. Sic etiam, sic forsitan meae devotionis labor
vestrae charitati, Domino opitulante, aliquid proficere valebit. Non enim,
ut reor, tam sollicite mihi hanc Regulam scribere injungeretis, nisi eam
diligeretis, et nisi ad propositum vitae solitariae quandoque venire
voluissetis. Sicut enim me piae devotionis affectu exhortati estis ut eam
scriberem, ita nunc vos humiliter deposco ut eamdem saepius diligenter
legere studeatis; quatenus animus vester, quodammodo exterioribus molestiis
fatigatus, ad seipsum redeat, et quo maxime festinare debeat, intelligat.
Quid ergo in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut
quid securius quam de hujus saeculi vanitate nil appetere? Qui enim hunc
mundum diligunt, turbulentis ejus curis et sollicitudinibus conturbantur.
[0578B] Qui autem ab eo recedunt, et solitariam vitam expetunt, futurae
pacis requiem, quam illic exspectant, hic jam quodammodo habere inchoant.
Quapropter quaeso tam vos quam omnes Deum diligentes, ut nemo hanc
Regulam spernat, neque ab hac instructione pavore perterritus refugiat, quia
via salutis non aliter nisi angusto initio est incipienda. Unde Dominus ait:
Contendite intrare per angustam portam (Matth. VII, 13). Et iterum: Arcta et
angusta via est, quae ducit ad vitam; lata et spatiosa, quae ducit ad mortem
(Ibid.). Nihil ergo in hac constitutione asperum, vel onerosum, nihil grave
spero me scripsisse; sed si quid paululum restrictius, [0578C] dictante
aequitatis ratione in ea institui, hoc propter emendationem vitiorum et
conservationem virtutum feci. Quisquis igitur hanc Regulam bono animo et
plena devotione voluerit observare, in praesenti adhuc saeculo positus, ad
virtutum culmina, Deo favente, poterit scandere; et post hujus vitae
terminum, cum sanctis et electis Dei in coelesti regno gaudere, et cum ipso
Domino et angelis ejus in perpetuum feliciter poterit vivere; et non solum
vivere, sed etiam conregnare. Cunctipotens Deus animum vestrum ad hanc
institutionis observantiam festinanter adducat, et per eamdem observantiam
ad regna coelestia perducat. Amen.
Explicit prologus.
[0577D]
INCIPIT TEXTUS REGULAE.
CAPUT PRIMUM. De
generibus solitariorum.
Primum igitur indagare oportet cur monachus,
vel cur solitarius vocatur, et sic demum, auxiliante divina clementia, ad
caetera exponenda rite transeamus. [0577D] Monachus enim Graeca etymologia
vocatur, eo quod sit singularis. Monas enim Graece, Latine singularitas
dicitur. Ergo solitarius interpretatur vocabulum monachi. Idcirco enim sive
dicatur monachus sive solitarius, unum atque idem est. Sed jam videamus quot
sunt genera solitariorum. Duo sunt namque genera solitariorum; unum
anachoretarum, id est, eremitarum; alterum vero coenobitarum, hoc est,
monasteriale. Haec autem amborum [0578D] genera non conversionis fervore
novitio debent institui, sed diuturna monasterii exercitatione prius debent
probari, quatenus probati ad perfectionis culmen, Domino miserante,
conscendere valeant. Praeterea quoque saepe dubitatum est a multis, a quo
potissimum monachorum eremus coepta sit habitari. [0579A] Quidam enim altius
repetentes, a beato Elia et Joanne sumptum dicunt exordium; alii autem
asseverant beatum Antonium hujus propositi esse caput. Macarius vero
discipulus beati Antonii affirmat Paulum quemdam Thebaeum in Novo Testamento
rei istius fuisse principem; quod et verum est. Sciendum vero quod a tempore
beati Antonii coeperunt coenobitarum solitarii, hoc est, retrusi. Sed quis
primus fuisset retrusus, difficile reperitur; non enim solummodo in
coenobiis, sed etiam in ipsis eremis antea habitabant retrusi. Priscis
denique temporibus hi qui prius in monasteriis erant retrusi; qui jam
didicerant per multa experimenta contra diabolum pugnare, ipsi quoque bene
instructi, atque sicut aurum in fornace probati, fraterna ex [0579B] acie ad
singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius, sola manu
vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, dimicaturi
pergebant. Horum exemplum beatus Arnulphus episcopus tenuit, qui secundum
Domini praeceptum omnia quae habuit vendidit pauperibusque distribuit. Et
non solum temporalia reliquit omnia, sed etiam episcopatum, quem post
amissionem bonorum temporalium, Domino largiente, suscepit, ipsum dimisit;
et postea cellulam retrusionis expetiit; ibique multis diebus sese ad
exercitandum in divinis cultibus Domino mancipavit. Deinde vero post
multorum curricula annorum assumpsit alas sicut columba, hoc est, virtutes
spirituales, et ad eremum convolavit; ibique Dominum nostrum Jesum [0579C]
Christum exspectavit, ut illum salvum faceret a pusillanimitate spiritus et
tempestate. Qui veniens non solum salvavit eum, sed ad aethera transvexit
feliciter coronandum. Idcirco enim exemplum tanti viri hujus hic inserere
studui, ut ab eo discant solitarii omnia caduca despicere et coelestia totis
viribus appetere.
CAPUT II. De praeceptis altioribus
monachorum vel solitariorum.
Altiora enim sunt praecepta quae dantur
monachis vel saeculo huic renuntiantibus, quam illa quae dantur fidelibus in
saeculo communem vitam agentibus. Monachis et solitariis dicitur: Si vis
perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni,
[0579D] sequere me (Matth. XIX, 21). Et rursum: Omnis qui reliquerit domum,
aut fratres, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros
propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Ibid.
, vers. 21 et 29). Haec et hujusmodi praecepta specialiter solis congruunt
monachis solitariisque. Et quanto singularia, tanto potiora et eminentiora.
Haec vero quae sequuntur quasi minora minoribus generaliter dicta sunt
omnibus. Qui non accipit, inquit Dominus, crucem suam, et venit post me, non
est me dignus (Matth. X, 38). Et iterum: Omnia quae vultis ut faciant vobis
homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12). Dico autem vobis:
Nolite resistere malo (Matth. V, 39). Item ipse: Diligite [0580A] inimicos
vestros; benefacite his qui vos oderunt, etc. (Ibid. , 44). Monachis enim
sive solitariis dicitur ut sua omnia derelinquant; saecularibus vero, ut sua
omnia bene gerant. Illi praecepta generalia bene vivendo transcendunt, isti
praeceptis generalibus astringuntur. Ad perfectionem enim non sufficit
cuiquam sua derelinquere, nisi etiam semetipsum abneget. Sed quid est
semetipsum abnegare, nisi voluntatibus propriis renuntiare? ut qui superbus
erat, sit humilis; qui iracundus, studeat esse mansuetus; qui luxuriosus,
sit castus; qui ante ebriosus, sit sobrius; qui invidus et malevolus, sit
benignus et benevolus. Nam si ita quisque renuntiat omnibus quae possidet,
ut et suis non renuntiet moribus, non est pro certo Christi discipulus. Qui
enim [0580B] suis rebus renuntiat, sua abnegat; qui vero pravis moribus
renuntiat semetipsum abnegat. Unde et Dominus: Qui vult, inquit, post me
venire, abneget semetipsum, et sequatur me (Luc. IX, 23).
CAPUT III. De quatuor ordinibus hominum qui erunt in die judicii.
Sciendum quoque est quia quatuor ordines hominum erunt in die judicii, duo
bonorum, et duo malorum. Primus ordo salvabitur et non judicabitur, id est,
qui sua omnia pro Christo derelinquunt, ipsi quidem cum Deo judices venturi
sunt ad judicium. Unde est illud Isaiae: Dominus ad judicium veniet cum
senibus populi sui (Isa. III, 14). Ipsi alios judicabunt, et non
judicabuntur ab [0580C] aliis. Secundus ordo judicabitur et salvabitur, id
est, boni Christiani, qui res hujus mundi possident et eas pauperibus
quotidie erogant, qui nudos vestiunt, infirmos visitant, et alia his similia
implent quae Christus facere docet. Hi tales judicabuntur et salvabuntur;
quibus dicturus est in judicio Dominus. Esurivi, et dedistis mihi manducare:
sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 35). Et post pauca: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine
mundi (Ibid. , v. 34). Tertius ordo judicabitur simul et condemnabitur, id
est, mali Christiani, qui fidem habere videntur, sed operationem non habent.
Isti ad sinistram partem deputabuntur in judicio, et istis dicturus est idem
ipse Dominus: Esurivi, et non dedistis mihi [0580D] manducare; sitivi, et
non dedistis mihi bibere (Ibid. , v. 42). Et post pauca: Ite maledicti in
ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et Angelis ejus (Ibid. v. 41).
Isti enim judicabuntur et non salvabuntur. Quartus vero ordo erit
infidelium, qui non judicabuntur, sed condemnabuntur. De his ait Psalmista:
Non surgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum (Psal.
I, 5). Resurgent enim impii, non ut judicentur, sed ut condemnentur;
scilicet ut qui sine lege peccaverunt, sine lege pereant (Rom. II, 12).
Primus vero ordo, qui sua dereliquerunt et Christum secuti fuerunt,
judicabunt alios duos sequentes, id est, bonos Christianos, ut recipiant
bona; et malos e contra, ut recipiant mala. [0581A]
Cum summa igitur
devotione rogemus Deum ut corda nostra misericorditer tangendo omnia
visibilia nos despicere faciat, quatenus ad primum ordinem pertinere
possimus. Vindicemus itaque in nobis bene vivendo gratiam tanti honoris, si
enim vitam nostram perfecte custodierimus, judices cum Deo et apostolis ejus
in die judicii erimus. Firmissime enim hoc credere debemus, quia
fidelissimus est ille qui hoc nobis promittit. Veritas est ipse, fallere non
potest. Solitarii, qui sua omnia pro Christi amore derelinquunt, cum Petro
apostolo dicere poterunt: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus
te; quid ergo erit nobis (Matth. XIX, 27)? Hoc pro certo scire convenit,
quod Petro tunc respondit omnibus [0581B] solitariis in Petro respondit.
Forsitan est aliquis qui dicat: Imitari hujus mundi contemptores volo, sed
quod relinquam non habeo. Ad hoc vero respondendum est: Multum dimittit ille
qui voluntatem habendi dimittit. Attendere etiam debemus quod non dixit: Vos
qui reliquistis omnia solummodo, sed addidit, et secuti estis me (Ibidem, v.
28), quia multi relinquunt sua, et Christum non sequuntur; sicut Crates
philosophus et alii multi: sequitur enim Christum qui illum imitatur.
Pensemus igitur quid Petrus dimisit, qui sic confidenter loquitur. Retia
tantum dimisit et navim, tamen loquitur confidenter. Reliquimus omnia. Ac
sic diceret: Fecimus, Domine, quod jussisti; scire volumus quale pro hoc
praemium daturus es nobis. [0581C] Jesus autem non solum illis, sed et
caeteris respondit, dicens: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me,
in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae,
sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel
(Ibid.). Magna laetitia et inenarrabilis gloria nobis est promissa. Haec
sententia ad omnes pertinet qui sua omnia pro Dei amore derelinquunt.
Transcendamus autem visibilia omnia, despiciamus transitoria cuncta, ut
mereamur perfrui cum beatis apostolis aeternae beatitudinis gloria; et ut
hoc citius fiat, Domini clementiam quotidie humiliter exoremus, dicentes:
Cunctipotens Deus, qui nos per sanguinem Filii tui redemisti, et ex aqua et
Spiritu sancto voluntarie regenerasti, fac nos de [0581D] hac miserrima
peregrinatione ad diu desideratam citius patriam transire, in qua cum
beatissimis angelis et felicissimis hominibus saeculo renuntiantibus, per
infinita saecula regnemus.
CAPUT IV. Quae sint verae
divitiae.
Quae sint verae divitiae beatus Gregorius patenter
insinuat, dicens: Solae, inquit, divitiae verae sunt, quae nos virtutibus
divites faciunt. Quae vero nobis appetendae sunt divitiae, vel quae
fugiendae, beatus Prosper satis evidenter ostendit, dicens: Illae nobis
ambiendae sunt divitiae, quae nos ornare possint pariter et munire; quae nos
etiam contra impetus hostiles armant, a mundo disterminant, Deo commendant,
ditant [0582A] animos nostros atque nobilitant. Nobiscum sint, intra nos
sint. Divitiae nostrae credendae sunt, pudicitia, quae nos pudicos faciat;
et justitia, quae justos; pietas, quae pios; humilitas, quae humiles;
mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae innocentes; puritas, quae
puros; prudentia, quae prudentes; temperantia, quae temperantes; et supra
omnia charitas, quae nos facit Deo et hominibus charos, vitiorum impotentes,
saeculi contemptores, ac bonorum omnium sectatores. Haec sunt non omnium,
sed sanctorum solae virtutes; non divitum superborum, sed humilium pauperum
facultates, patrimonia cordium, divitiae incorruptibiles morum, quibus non
abundant, nisi qui illis carnalibus ex corde renuntiant. Quae quamvis ipsa
sint bona, ut [0582B] pote a bono Deo creata; tamen quia sunt bonis malisque
communia, student ea spirituales viri contemnere, quo possint ad illa
incomparabiliter meliora, quae sunt bonorum omnium propria pervenire.
Quoniam non est tale bonum quod habent et mali, quale illud quod non habent
nisi boni. Corporale bonum, quando habent iniqui, ipsorum est praemium;
quando habent justi, non est eorum praemium, sed temporale solatium. Item,
boni temporalis amissio fit exercitium justi et injusti supplicium, quia et
justus desiderio coelestium captus omnia temporalia sive habeat, sive
amittat, omnino non sentit; et iniquus, qui cum delectatione habuit, sine
dolore non perdit. Propter hoc igitur eis qui militant Deo fugiendae sunt ex
toto corde divitiae, [0582C] quas qui habere volunt, sine labore non
quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia
delectatione non possident, sine gravi dolore non perdunt. Apostolus autem
Christi militibus dicit: Volo vos sine sollicitudine esse (I Cor. XXXII). Et
idem: Radix omnium malorum est avaritia, quam quidam appetentes a fide
erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI. 10). Ac sic
census iste terrenus eis, a quibus vitiose diligitur non est voluptatum
materia, sed dolorum. Haec de veris et fallacibus divitiis dicta sufficiant.
Quomodo autem quis ad perfectionis culmen conscendere possit, audiamus.
CAPUT V. De perfectione justitiae. [0582D]
Si quis ergo
vult esse perfectus, et tollere crucem suam, et sequi Dominum Salvatorem, et
imitari Petrum dicentem: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus
te (Matth. XIX, 27), faciat hoc quod praecepit Dominus adolescenti, et
sufficere ei potest ad perfectionem; id est: Vade et vende omnia quae habes,
et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). In potestate nostra
est utrum velimus esse perfecti an non. Non nobis jugum necessitatis
imponit, sed potestati nostrae liberum arbitrium concedit, dicens: Vis esse
perfectus, et in primo stare vestigio dignitatis? Vende omnia quae habes, et
da pauperibus; et veni, sequere me. Quicunque ergo perfectus esse voluerit,
debet vendere omnia quae [0583A] habet, et non ex parte, sicut Ananias fecit
et Saphira, sed totum vendere; et cum vendiderit, nihil fraudare, sed dare
omne illud pretium pauperibus; et sic sibi thesaurum in regnum coelorum
praeparare. Neque enim hoc ad perfectionem solummodo sufficit, nisi post
contemptas divitias sequatur Salvatorem, id est, relictis malis, faciat
bona. Facilius, inquit beatus Hieronymus, sacculus contemnitur quam voluntas
et voluptas. Multi divitias relinquentes, Dominum non sequuntur. Sequitur
enim Dominum, qui imitator ejus est, et per vestigia illius graditur. Qui
enim dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse
ambulare (I Tim. II, 6). Bonum est ergo Dei servo corporaliter remotum esse
a mundo; sed multo melius, [0583B] voluntate. Utrumque vero optimum et
perfectum. Ille ergo perfectus est, qui huic saeculo et corpore et corde
discretus est. Magna apud Deum refulget gratia, qui huic saeculo
contemptibilis fuerit. Servis autem Dei cuncta hujus mundi contraria esse
debent, ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste desiderium ardentius
excitentur. Quid enim in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis
aestuare? Aut quid securius quam de hujus saeculi vanitate nihil appetere?
Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis ejus curis et sollicitudinibus
conturbantur. Qui autem ab eo recedunt, propter internae quietis
tranquillitatem, futurae pacis requiem quam illuc exspectant, hic quodammodo
habere inchoant.
CAPUT VI. [0583C] Quod qui saeculo
renuntiant, non debent habere haereditates nec possessiones.
Hi ergo
qui saeculum perfecte derelinquunt, nihil debent possidere praeter Dominum.
Unde in libro Prosperi ita legitur: Quemcunque ergo possidendi delectat
ambitio, Deum, quem colit, quia omnia possidet, expedita mente possideat; et
in eo habebit quaecunque sancte desiderat. Sed quoniam nemo possidet Deum,
nisi qui possidetur a Deo, fit ipse primitus Dei possessio, et efficitur ei
Deus possessor et portio. Deinde quid ultra quaerit, cui omnia suus conditor
sit? Aut quid ei sufficit, cui ipse non sufficit? Hunc possidebat et ab illo
possidebatur ille qui dicebat in spiritu: Portio mea, Domine, dixi custodire
legem tuam (Psal. CXVIII, 57). Et iterum: [0583D] Dominus pars haereditatis
meae et calicis mei (Psal. XV, 5). Qui enim possidet Dominum, et cum
propheta dicit: Pars mea Dominus (Thren. III, 24), nihil extra Dominum
habere potest. Quod si quidpiam aliud habuerit praeter Dominum, pars ejus
Dominus non erit: verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si
variam supellectilem, cum istis partibus Dominus pars ejus fieri non
dignatur. Si ergo, inquit Hieronymus, pars Domini sum, et funiculus
haereditatis ejus, non accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi
Levita et sacerdos vivo de decimis, et altari deserviens altaris oblatione
sustentor: unde habens victum et vestimentum, his contentus ero, et nudam
crucem nudus sequar. Ad Ezechielem [0584A] quoque dicitur: Sacerdotes mei,
qui mihi in templo meo ministrant, non habeant possessiones: ergo Dominus
possessio eorum; nec haereditatem, ego Dominus haereditas eorum (Ezech.
XLIV, 28). Et ipse Dominus alibi dicit filiis Levi: Non dabitis partem inter
fratres suos, ego Dominus portio eorum (Num. XVIII, 20). Hic satis evidenter
ostendit quod hi qui terrenae haereditatis portionem contempserint, tales se
exhibere debent ut possideant Dominum, et ipsi possideantur a Domino. Qua de
re etiam in Collationibus Patrum tale datur exemplum. Quidam frater
renuntians saeculo, et dans quae habebat pauperibus, retinens autem pauca ad
opus suum, venit ad abbatem Antonium. Quem cum agnovisset senex, dixit ei:
Si vis monachus fieri, vade in illum vicum, [0584B] et eme carnes, et impone
corpori tuo nudo et sic veni huc. Et cum ille sic fecisset, aves lacerabant
carnes et corpus ejus. Cum autem pervenisset ad senem, interrogavit si
fecisset quae dixerat ei. Ille autem ostendit corpus suum laceratum. Tunc
dixit sanctus Antonius: Qui renuntiant saeculo et volunt habere divitias,
ecce ita impugnantur et a daemonibus discerpuntur. Hoc igitur de non habenda
possessione dictum sufficiat. Aliud autem de non habenda haereditate
dicamus. Venit quidam homo, nomine Magistratus, ad beatum Arsenium, deferens
ei testamentum cujusdam parentis ejus, qui reliquerat ei haereditatem magnam
valde. Et accipiens senior testamentum voluit scindere illud. Magistratus
autem cecidit ad pedes ejus, dicens: Deprecor [0584C] te propter Deum, ne
scindas illud. Et dixit ei abbas Arsenius: Ego prius mortuus sum quam ille.
Ipse autem modo mortuus est, quomodo nunc me fecit haeredem? et remisit
testamentum, nihil exinde accipiens. Unde datur intelligi quod hi qui
saeculum relinquunt nihil debent habere praeter victum, vel possidere extra
vestimentum. Praecipue vero Solitarius, qui imitator apostolorum esse cupit,
his tantum debet esse contentus. Et quia non potest quis servire Deo simul
et mundo, propterea voluit Deus cultores suos omnibus renuntiare, ut exclusa
mundi cupiditate, divina in eis charitas posset augeri vel perfici.
CAPUT VII. [0584D] Quod post abrenuntiationem saeculi non debet
quisque divitias colligere.
Solitarii ergo funditus saeculo
renuntiantes, ita huic mundo mori debent, ut soli Deo vivere delectentur.
Quantoque ab hujus saeculi cupiditate se subtrahunt, tanto interna mentis
acie praesentiam Dei et sanctorum ejus perspicacius contemplantur. Sed sunt
multi qui cupiunt convolare ad gratiam Dei, sed timent carere oblectamentis
mundi. Provocat eos quidem amor Christi, sed revocat cupiditas saeculi,
sicut legitur in Collationibus Patrum fecisse quemdam solitarium, qui in
horto suo sedule laborat, et omnem laborem suum in eleemosynam expendebat,
et tantum sibi retinebat quantum ad victum ipsius sufficeret. Postea vero
Satanas, [0585A] immisit ei in corde dicens: Collige tibi aliquam pecuniam,
ne cum senueris aut aegrotare coeperis, aliquid indigeas. Et collegit, et
implevit lagenam unam nummis. Contigit autem eum infirmari, et putrefieri
pedem ejus. Et expendit hoc, quod collectum habuerat in medicos, et nihil ei
prodesse potuit. Postea vero venit quidam de expertis medicis, et dixit ei:
Nisi incideris pedem tuum, totum corpus tuum putrefiet. Et constituerunt ut
in castrinum inciderent ei pedem. Illa autem nocte rediens in semetipsum, et
poenitentiam agens de his quae gessit, ingemuit et flevit dicens: Memor
esto, Domine, operum meorum priorum, quae faciebam cum laborarem in horto
meo, ex quo pauperibus ministrabam. Et cum fleret, astitit ei angelus
Domini, [0585B] et dixit ei: Ubi sunt nummi quos collegisti, et ubi est spes
de qua tractasti? At ille respondens ait: Peccavi, Domine, et ignosce mihi,
ulterius hoc non faciam. Tunc angelus tetigit pedem ejus, et statim sanatus
est, et surgens mane abiit operari in agro. Venit ergo medicus cum
ferramentis ut secaret pedem ejus, et ait: Ubine est ille aegrotus? Et
dixerunt ei: Exiit mane operari in agro; tunc admiratus medicus, perrexit,
et vidit eum terram fodientem, et glorificavit Deum, qui ei reddiderat
sanitatem. His satis evidenter ostenditur quantum malum sit post
abrenuntiationem saeculi pecunias colligere et avare retinere. Unde scriptum
est: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est
regno Dei (Luc. IX, 62). Novi autem [0585C] ego ipse quemdam fratrem, quem
utinam non nossem! cujus etiam nomen, si aliquid prodesset, dicere possem:
qui sub obtentu religionis relinquere se saeculum finxit, et ad solitariam
vitam, non corde, sed corpore tantum pervenit. Quia autem non solum ante
habitas possessiones et divitias funditus non distribuit, sed etiam si qua
forte ei a fidelibus fuerant oblata, avare retinebat. Postea vero immisit ei
diabolus in cor, ut ad perferendas divitias, quas male servaverat, foras de
cella retrusionis exiret. Quod ita et fecit; qui quandiu in praesenti
saeculo vixit, non solum sibimetipsi, sed etiam nobis omnibus in opprobrium
fuit; et non solum tunc ejus exemplum nocuit, sed adhuc his qui eum noverunt
obest, et futuris scientibus nocebit. Quia sunt nonnulli, [0585D] qui,
despectis carnis desideriis, cuncta relinquere pertractant, sed cum
cecidisse illum post operis initium conspiciunt, hoc ipsum facere quod
deliberaverant pertimescunt. Nam et isti in hoc etiam arguendi sunt, ut si
malos pertimescunt imitari in malum, cur pigri sunt bonos imitari in bonum?
Unde scriptum est: De bonis sumamus exempla. Ob hanc ergo causam aliorum
scribuntur ruinae et perditiones, ut nos de nostra vita simus sollicitiores.
Hactenus autem de saeculi abrenuntiatione, et de non colligendis divitiis
satis abundeque, ut opinor, dictum est. Modo enim de contemplativa vita, Deo
auxiliante, et beato Prospero suffragante, aliqua dicenda sunt capitula.
[0586A]
CAPUT VIII Quid sit proprie activa, quidve contemplativa
vita.
Quia igitur per activam vitam ad contemplativam venitur,
idcirco prius dicendum reor quid sit proprie activa vita; et sic demum ad
contemplativam transeundum est. Activa scilicet vita est conversatio
religiosa, quae docet quomodo Praepositi sub se regant viventes ac diligant;
et non minus de eorum quam de sua salute solliciti, quod eis expedire sciunt
paterna cura provideant: et qualiter subjecti praeposito suo, tanquam capiti
membra deserviant, ac praecepta ejus velut imperium Dei summo amore
custodiant. Ipsa namque actualis vita panem esurienti tribuit, verbo
sapientiae nescientem docet, errantem corrigit, superbientem ad humilitatis
viam revocat, [0586B] infirmantis curam gerit; quae singulis quibusque
expediunt dispensat, et commissis sibi qualiter subsistere valeant,
sollicite providet. Quae et cum corpore et in praesenti fiunt, et cum
corpore deficiunt, et tamen merces hujus vitae permanet in aeternum.
Contemplativa quoque vita est dilectionem Dei et proximi tota mente
retinere, transitoria cuncta despicere, visibilia postponere, tantummodo
quae coelestia sunt desiderare. Nam contemplativa vita a contemplando, hoc
est videndo, nomen accepit; in qua creatorem suum creatura intellectualis ab
omni peccato purgata visura est. Sed et si eam diligenter considerare
velimus, et jam in hoc fragili tabernaculo, ubi quotidie ingemiscimus,
contemplativae vitae quodammodo participes fieri possumus. Quia, [0586C]
secundum quorumdam opinionem, nihil aliud est contemplativa vita quam rerum
latentium futurarumque notitia, sive vacatio ab omnibus occupationibus
mundi, sive divinarum studium litterarum. Quando autem infirmum visitamus,
mortuum sepelimus, errantem corrigimus, tunc in activa sumus. Quando vero in
conspectu Dei lacrymas fundimus, et qualis beatitudo, qualis lux, qualis
gloria sit sanctis in coelo, cogitare volumus, tunc in contemplativa sumus.
Sed activa vita cum corpore incipit, et hic cum ipso finitur; contemplativa
vero vita hic inchoatur, et in futuro saeculo perficitur. Ex his enim
signatur una, id est activa per Martham; et altera, id est contemplativa,
per Mariam: sed necessaria est omnino Martha Mariae.
[0586D]
CAPUT IX. Qualis debet esse in activa vita, qui ad contemplativam
conscendere conatur.
Ad fastigium ergo vitae contemplativae quisquis
conatur conscendere, semetipsum debet prius per multa experimenta in activa
vita probare: si injurias poterit ferre, si opprobria, si derisiones, si
contumelias, si detractiones, si flagella poterit sustinere. Si haec et alia
hujusmodi, sive a diabolo, sive ab aliquo illata patienter poterit
sustinere, hic merito ad contemplativam quandoque poterit convolare. In ista
enim prius per exercitium boni operis cuncta exhaurienda sunt vitia, ut in
illa jam pura mentis acie ad contemplandum Deum quisque [0587A] pertranseat.
Et licet conversus statim ad contemplationem conscendere cupiat, tamen
ratione cogitur ut prius in activae vitae operatione versetur; quia qui
prius in activa vita proficit, postea ad contemplationem bene conscendit.
Merito enim in ista sustollitur, qui in illa utilis invenitur. Quicunque
ergo temporalem adhuc gloriam aut carnalem concupiscentiam affectant, a
contemplatione quietis prohibeantur, ut potius in operatione actualis vitae
purgentur. Sciendum vero est quia viri sancti a secreto contemplationis
egrediuntur ad publicum actionis, et rursus ab actionis manifesto ad
secretum contemplationis intimae revertuntur. In activa vita intentio
perseveranter incedit; in contemplativa autem sese per intervalla quisque
resumit, quia diuturnitate [0587B] contemplandi lassatur. Sicut enim aquilae
moris est semper oculum in radium solis infigere, nec deflectere, nisi escae
solius obtentu; ita et sancti a contemplatione ad actualem vitam interdum
reflectuntur, considerantes illa summa sic esse utilia, ut tamen humilia
sint paululum nostrae indigentiae necessaria. Nam et visio animalium in
Ezechielis prophetia (Cap. I), quae ibant nec revertebantur, pertinet ad
vitae activae perseverantiam. Et iterum ea animalia quae ibant et
revertebantur, pertinent ad contemplativae vitae mensuram; in qua dum
quisque intenderit, sua reverberatus infirmitate reflectitur, atque iterum
renovata intentione, ad ea unde descenderat rursus erigitur. Idcirco enim
haec praemisimus, ut hi qui in contemplativa vita volunt [0587C] perfecte
vivere, per intervalla temporum unde vivant propriis manibus non negligant
laborare. Caveant tamen ut non de ullo inhonesto negotio victum quaerant,
propter hoc scriptum est: Nemo militans Deo implicat se saecularibus
negotiis, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II, 4).
CAPUT X. Quantum inter contemplativam et activam vitam intersit.
Jam
nunc quid inter contemplativam et activam vitam intersit breviter
disseremus: quod ut evidenter eluceat, ipsas sibi invicem vitas,
contemplativam scilicet et activam, prolatis earum virtutibus conferamus. Ad
activam namque vitam pertinet inter humana proficere, et rebellis corporis
motus [0587D] rationis imperio temperare. Ad contemplativam vero pertinet
supra humana desiderio perfectionis ascendere, et indesinenter in augendis
virtutibus incubare. Habet enim activa vita profectum; contemplativa
fastigium. Haec facit hominem sanctum, illa perfectum. Hujus vitae est nulli
prorsus injurias irrogare, illius irrogatas aequanimiter sustinere. Imo, ut
proprius dicam, exsecutor activae studet in se peccanti dimittere;
contemplativae sectator offensas, quibus pulsatur, ne omnino concutiatur,
ignorare magis paratus est quam donare. Iste iram patientiae virtute
compescit, immoderatis cupiditatibus parcimoniae frenum imponit; tangitur
desideriis carnalibus, nec consentit; mundi curiositate [0588A] pulsatur,
nec rapitur; quatitur diabolica impulsione, nec vincitur, et Deo suo devota
mente subjectus, non atteritur diversis tentationibus, sed probatur. Ille
vero omnes affectiones, quibus vita mortalium variatur, sanctis virtutibus
vincit, cupiditatum ac perturbationum omnium liber beata quiete perfruitur;
et illecebris ac voluptatibus factus expedita mente superior, ineffabili
gaudio divinae contemplationis afficitur. Iste suscipiendo peregrinum,
vestiendo nudum, gubernando subjectum, redimendo captivum, tuendo violenter
oppressum, jugiter se ab omnibus iniquitatibus suis emaculat, et vitam suam
bonorum operum fructibus ditat. Ille facultatibus suis in usus pauperum
distributis simul se exspoliavit mundo, et admovit totis viribus coelo: res
mundi [0588B] mundo projecit, et seipsum Christo devota mente restituit, a
quo sibi donari immortales divitias orat; ut pauper protegi se quotidie
postulat; ut infirmus immortalitatis indumento vestiri cupit; ut nudus
defendi se ab impugnatione invisibilium hostium supplicat, ut fragilitate
carnis oppressus; et coelestem sibi patriam donari desiderat, ut peregrinus.
Activa enim vita habet sollicitum cursum; contemplativa vero gaudium
sempiternum. In hac acquiritur regnum, in illa percipitur. Haec igitur facit
pulsare bonorum operum velut quibusdam manibus januam, illa vocat
consummatos in patriam. In hac contemnitur mundus, in illa videbitur Deus.
Et ut multa praeteream quae commemorare non valeo, in activa qui immundis
spiritibus exstiterint fortiores, in illa [0588C] contemplativa, quae summe
beata est, remunerante Domino, fiunt sanctis angelis aequales, atque in
aeternum cum illo regnabunt in superna illa civitate felices.
CAPUT XI. Quod praesentium contemptores etiam hic contemplativa vita
delectat.
Igitur vitae contemplativae felicitati promerendae ille
suspirat qui praesentibus omnibus pro futurorum contemplatione renuntiat,
atque domesticis occupationibus, quae nonnumquam perfecte vivere cupientium
processus impediunt. Ipsos etiam suae carnis affectus in illam sublimitatem
divinae contemplationis evectus exsuperat, et infra se universa despiciens,
quae plerumque animas de praeterita sanctitate [0588D] securas dejiciunt in
terrena, ipsis jam coelestibus appropinquat, tanto vicinior factus divinis,
quantum supra humana omnia studio perfectionis ascendit. Certus namque quod
si contemplativam vitam hic incertis honoribus, divitiis anxiis, et caducis
delectationibus plena voluntate praetulerit, veros honores, securasque
divitias et delectationes aeternas inveniet, cum ad perfectionem
contemplativae virtutis in illa beata vita, ubi futura est, Deo remunerante
pervenerit.
Et revera quid erit honoratius eo quem divina clementia
gloria angelicae dignitatis beaverit? Quid ditius eo quem regni coelestis
ineffabiliter affluens beatitudo ditaverit? Aut quid etiam hic delectabilius
[0589A] contemplatione divina, quae sibi veraciter inhianti incorruptibilem
suavitatem futurae remunerationis infundit? Quoniam quidem contemplativa
vita hic quoque amatores suos futurorum bonorum consideratione delectat, ac
sibi tota mentis intentione vacantes, quantum in hac vita fieri potest, dono
sapientiae spiritualis illuminat, et ad illam divinae visionis plenitudinem,
cujus spem studiis intenti coelestibus gerunt, incentivo quodam ipsius
consequendae perfectionis inflammat, ut quod nunc in aenigmate cernunt nec
perfecte discernunt, tunc in illa revelatione conspiciant.
CAPUT XII. Quae et quanta sit in hac carne contemplativae vitae perfectio.
[0589B]
Denique contemplativae vitae sectator ad Conditorem suum
corde illuminandus accedat; ipsi contemplando ac insatiabiliter perfruendo
vigilanter inserviat; ipsum jugiter concupiscat, prae amore ejus omnia
quibus inde potest averti refugiat. Omnes cogitationes suas ac spem totam in
illius delectatione suspendat. Litterarum divinarum sacris meditationibus
vacet, in eis se divinitus oblectet. Ibi se totum velut in speculo quodam
refulgente consideret, et in se quod pravum deprehenderit, corrigat; quod
rectum, teneat; quod deforme, componat; quod pulchrum, excolat; quod sanum,
servet; quod infirmum, assidua lectione corroboret; Domini sui praecepta
infatigabiliter legat, inexplicabiliter diligat, efficaciter impleat; et
quid sibi [0589C] cavendum quidve sectandum sit, ex eis sufficienter
instructus agnoscat. Mysteriis earumdem divinarum Scripturarum perscrutandis
insistat. Christum sibi promissum legat, repraesentatum videat; prophetatam
perditionem populi contumacis intelligat, impleri lugeat; de salute gentium
gaudeat; et praeteritis, quae praedicta et impleta tenet, et futuris
promissionibus credat. A strepitu negotiorum saecularium remotissimus, ea
ferventer excogitet quibus animum suum in desiderium futurae remunerationis
inflammet. Studiis spiritualibus, quibus in dies singulos melior ac
eruditior fiat, invigilet. Amet otium sanctum, in quo exerceat animae suae
negotium. Mortuum sibi deputet mundum, ac se mundi blandimentis et
illecebris exhibeat crucifixum. Delectationi [0589D] spectaculorum
praesentium incomparabiliter anteponat sui creatoris intuitum; semper
proficiente successu in fastigium divinae contemplationis attollat. Nunquam,
ne ad momentum quidem, a promissionibus futuris considerandis aversus ad
terrena respiciat. Eo aciem mentis indesinenter attendet quo pervenire
desiderat. Beatitudinem vitae futurae ante oculos animi sui proponat ac
diligat. Nec metuat aliquid temporale, nec cupiat: ne aut metus amittendae
rei temporalis, aut cupiditas acquirendae intentionem mentis emolliat. Non
cum blanda corrumpant, nec adversa concutiant; non inflet opinio secunda,
non sinistra dejiciat; non falsa vituperatio, sive laudatio, augeat ejus
gaudia vel imminuat. Non [0590A] gaudeat omnino de temporalibus nec lugeat.
Inter laeta ac tristia unam faciem animi constantis obtineat. Nec pectoris
stabilem firmitatem quidquid promittit mundus, aut minatur, excutiat; sed
idem semper ac sibi similis perseverans, mundi hujus damna simul et lucra
non sentiat.
Et cum haec atque his similia contemplativae vitae
affectus impleverit, non se hic jam ex omni parte perfectum, sed
perficiendum in illa vita beata, quae futura est, immobiliter credat, atque
ad eam se, ubi Dei substantiam revelata facie videre possit, extendat. Nam
sicut hic comparatione juste viventium dicitur quisque perfectus: justus
namque praecepta facit, perfectus autem praecepta transcendit; ita idem
collatus illis absolute perfectis qui in [0590B] illa vita beata futuri
sunt, non est, ut ita dicam, perfecte perfectus; cui etsi dimissa est omnis
iniquitas, non est adhuc sanata, sed sanatur ejus infirmitas. Et ideo si non
peccat, ut sit vere perfectus, peccare tamen potest, quia non est consumpta
omni infirmitate sanatus. Ac per hoc ubi ab omni peccato mundatus peccare
non poterit, ibi perfecte sanus et summe perfectus erit. Hic autem
quantalibet excellentia sanctitatis emineat, quantalibet eminentia
perfectionis excellat, potest quidem pro modulo hujus vitae fieri perfectus,
sed non est sic de sua perfectione securus, ut non debeat esse de casu
sollicitus. Et utique ubi est sollicitudo, non absoluta beatitudo, quae
nequaquam perfecta credenda est, si secura non fuerit; nec secura erit, nisi
omnem [0590C] sollicitudinem securitas aeterna consumpserit. Quapropter ibi
omnium sanctorum beatitudo perfecta erit, ubi natura humana sui gloriam
conditoris visura est, atque ei sine ullo defectu beatitudinis adhaerebit.
CAPUT XIII. Quod Deum perfecte sancti videre non possint, nisi
cum ad beatitudinem futurae vitae pervenerint.
Quocirca sic hortandi
sunt ad contemplativam vitam, quicunque plene voluerint, et Deo auxiliante
potuerint, ut meminerint ipsius sibi contemplationis divinae perfectionem in
illa vita beata, quae futura est, reservari: ut ibi Deum sicuti est perfecte
videant, ubi et ipsi vitae aeternae ac regni coelestis consecutione sint
perfecti. Caeterum si hic perfecte [0590D] potuisset Dei substantiam humana
fragilitas contemplari, nunquam sanctus evangelista dixisset: Deum nemo
vidit unquam (Joan. I, 18). Non dixit, nemo videbit. Denique ut evidenter
ostenderet visionem Dei non negatam sanctis hominibus, sed dilatam, quod in
praesenti tempore negavit, in futuro promisit, dicens: Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Nec hic dixit, quoniam ipsi Deum
vident. Igitur si Deus, qui in hac vita sine alicujus elementi assumptione
nec potuit videri nec potest, in futura vita videndus est; ibi profecto
contemplationis divinae est speranda perfectio, ubi erit bonorum omnium
plenitudo. Quapropter non sic contemplativae vitae sublimitatem in futuro,
ubi [0591A] perfectio perficienda est, nuntiavi, ut in praesenti eam negarem
posse ab hominibus mundi contemptoribus apprehendi, si modo se ad eam tota
devotione convertant; si desiderio ejus accensi praesentia blandimenta
fastidiant, et longe fortiores effecti, quam ut eos terrenae occupationes
illaqueant, divinis rebus ac futuris promissionibus inhaereant. Isti tales
etiam in hac vita contemplativae vitae possunt fieri participes. Itaque
quoniam de contemplativa vita in superioribus capitibus multa jam dicta
sunt, sufficiunt ista quae diximus, ut et reliqua consideremus quae de vita
solitariorum dicenda sunt.
CAPUT XIV. Quod pro perfectione
vitae contemplativae a sanctis Patribus solitaria vita primitus fuit
inchoata. [0591B]
Antiqui Patres nostri supernam patriam
desiderantes, et contemplativa vita perfecte frui cupientes, non solum mores
hominum saecularium, sed et consortia fugiebant, atque in saltibus
specubusque latitabant; scientes quia quanto se separabant a voluptatibus
mundi, tanto frequentabantur ab angelis; et quanto remotiores a saeculo,
tanto propinquiores fiebant Deo. Corporaliter autem separari desiderabant a
saecularibus, ne forte in eorum aliquando volverentur actibus. Nos vero
eorum exempla, in quantum possibile est, sequi cupientes, si in
contemplativa vita cupimus aliquid proficere, a consortio saeculi nitamur
cito separari. Quia licet in medio carnalium saepe Deus vitam protegat
electorum, tamen satis rarum est ut quisque inter saeculi voluptates [0591C]
positus, a vitiis maneat illibatus. In quibus denique etsi non cito
implicetur, aliquando tamen abstrahitur. Neque enim diu securus esse
poterit, qui periculo proximus fuerit. Unde in Collationibus Patrum ita
loquitur: Bonum est enim fugere saeculum. Quando autem est homo juxta
saeculum, assimilabitur viro stanti super lacum profundissimum, ut qua hora
visum fuerit inimico ejus, facile eum impingat deorsum. Si autem a saeculo
remotus fuerit, assimilabitur viro longe posito a puteo, ut vel si nitatur
eum inimicus projicere deorsum, dum eum violenter trahit, Deus ei auxilium
dirigit. Item ibi: Homo fugiens homines similis est uvae maturae; qui autem
cum hominibus conversatur, sicut uva acerba erit. Et rursum: Imperforabilis
enim manet a sagittis [0591D] inimici, qui amat quietem; qui autem miscetur
multitudini, crebra suscipit vulnera. Hoc quippe metuebat beatus Arsenius,
cum adhuc esset in palatio: et ideo oravit Dominum dicens: Domine, dirige me
ad salutem. Et confestim venit ei vox dicens. Arseni: fuge homines, et
salvus eris. Postea vero accessit ad monasticam vitam, et rursum oravit ad
Dominum eumdem sermonem dicens: Domine, dirige me ad salutem. Et iterum
audivit vocem dicentem sibi: Arseni, fuge, tace, quiesce; hae enim radices
sunt non peccandi. Praeterea quoque narravit quidam Patrum quia tres fratres
studiosi facti sunt monachi; et unus quidem ex eis elegit litigantes in pace
revocare, juxta illud quod scriptum [0592A] est: Beati pacifici, etc.
(Matth. V, 9). Secundus vero visitare infirmos, secundum illud: Infirmus
fui, etc. (Matth. XXV, 36). Tertius autem abiit quiescere in solitudine.
Primus ergo laborans propter lites hominum, non potuit in pacificando
proficere; et ideo victus venit ad eum qui serviebat infirmis, et invenit
etiam ipsum animo deficientem, et non praevalentem mandatum perficere. Et
concordantes hi duo abierunt videre illum qui in eremo discesserat, et
narraverunt ei tribulationes suas, et rogaverunt ut diceret eis quid ipse
proficeret. Et reticens paululum misit aquam in scyphum, et dixit eis:
Attendite in aquam. Et erat turbulenta. Et post modicum rursus dixit eis:
Attendite modo quomodo limpida facta est aqua. Et cum intenderent in aquam,
[0592B] viderunt tanquam in speculo vultus suos. Et tunc dixit eis: Sic est
qui in medio hominum consistit; prae turba enim non videt peccata sua; cum
autem quieverit, et maxime in solitudine, tunc delicta sua conspicit. Hic
evidenter ostenditur quantum emolumentum praestat vita solitaria. Est enim
stadium quoddam ad emendationem morum formandam. Qui enim in solitudine, hoc
est in retrusione, sedet, a tribus bellis eripitur, id est, auditus,
locutionis, et visus; et contra unum tantummodo habebit pugnam, id est,
cogitationem cordis. Sciendum vero est quia multo melius est alicui ut cum
multis sit et solitariam agat vitam, quam sit in eremo et proposito mentis
desideret esse cum multis. Nam et homines saeculares, si in isto saeculo
aliqua commisesunt [0592C] crimina, etiam nolentes mittuntur in carcerem.
Ita ergo et nos propter peccata nostra redigamus nosmetipsos in carcerem
retrusionis, ut per voluntariam mentis nostrae vindictam futuras a nobis
poenas excludere mereamur. Quia igitur, ut ait Apostolus: Si nosmetipsos
dijudicemus in hoc saeculo, non utique a Domino judicabimur in futuro (I
Cor. II, 31).
CAPUT XV. De disciplina suscipiendorum fratrum
ad retrusionem.
Dominus noster Jesus Christus omnes ad suum vocat
servitium, omnesque ad se venientes pie misericorditerque recipit. Idcirco
enim omnes vocat et recipit, quia ipse novit qui sunt ejus, et non est
[0592D] opus ei ut quis testimonium perhibeat de homine: ipse enim scit quid
est in homine. Nos vero qui notitiam bonorum malorumve hominum minime
habemus, nisi eos probaverimus, debemus tenere consilium apostoli dicentis:
Probate spiritus si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1). Sic quoque noviter
venientem quemque ad Dei servitium, oportet per multa prius experimenta
probare, et postea recipere, ne forte quis simulata mente ac fallaci animo
ad hanc solitariam vitam praesumat accedere. Ergo oportet de praeterita ejus
vita et conversatione inquirere, si est moribus temperatus, si vita castus,
si sobrius, si sapiens, si humilis, si obediens, si affabilis, si in lege
Domini instructus, si in ipsa instructione cautus. [0593A] Cum ergo his
singulis aliisque experimentis fuerit probatus, si perseveraverit pulsans;
et illatas sibi injurias, et difficultatem ingressus, post quatuor aut
quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere affectu petitionis
suae, annuatur ei sive ab episcopo, sive ab abbate suo, ingressus. Sine
licentia autem et consensu episcopi, aut abbatis proprii, atque omnium
fratrum ejusdem monasterii, in quo idem frater educatus fuerit, nihil omnino
de hac re fiat. Prohibendum est etiam ut in nullo alio loco hoc religionis
propositum a quoquam assumatur, nisi in coenobiorum congregationibus tantum.
In villis autem aut in campestribus ecclesiis, sive in aliis quibuslibet
locis nullatenus praesumatur assumere, nisi forte quis more antiquorum
Patrum ad eremum [0593B] velit secedere. Postquam autem episcopus aut
praelatus monasterii licentiam ei retrudendi concesserit, unum annum habitet
inter fratres, ita ut extra claustra, nisi tantum in ecclesiam, non exeat;
quatenus in ipso ejus probetur voluntas vel stabilitas. Si autem in eodem
monasterio, aut in circumvicinis monasterii solitarius est, probatus aliquis
ei deputetur ad probandum. Si vero solitarius ibidem minime reperitur,
deputetur ei senior talis qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eum
omnino curiose intendat, et sollicitus sit si revera Deum quaerit, si
sollicitus est ad opus Dei, ad obedientiam, ad orationem, ad lectionem, et
caetera hujusmodi. Praedicentur ei omnia dura et aspera, per quae itur ad
Deum. Et si promiserit stabilitatis suae perseverantiam, [0593C] legatur ei
haec Regula, et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis, si potes servare,
ingredere; si vero non potes, liber discede. Si adhuc steterit, legatur ei
haec Regula sedule, ut sciat ad quod ingreditur, et probetur in omni
patientia. Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire,
tunc blande leniterque suscipiatur ad destinatum propositum, sciens se lege
Regulae constitutum, quod ei ex illa die non liceat egredi ex ipsa
retrusione; nec collum excutere de sub jugo Regulae, quam sub tam morosa
deliberatione licuit ei excusare aut suscipere. Suscipiendus autem in
oratorio coram episcopo et omni clero promittat verbis tantum de stabilitate
sua, et conversione morum [0593D] suorum, coram Deo et sanctis ejus; ut si
aliquando, quod absit, aliter fecerit, a Deo se damnandum sciat, quem
irridet. Tunc frater ipse prosternatur ad pedes episcopi et omnium fratrum
ibidem astantium, ut orent pro eo. Ipsi omnes illico orent pro eo, quantum
eis visum fuerit. Signa autem ad ejus ingressum, si episcopus aut abbas
jusserit, sonent, ut omnes illud signum audientes, pro eo orent. Res vero si
quas habet, sicut in superioribus capitulis continetur, aut eroget prius
pauperibus, aut facta solemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi
reservans ex omnibus. Cum talibus autem vestimentis intret cum qualibus
manere debebit, et sic deinceps in solitaria vita permaneat. Post
ingressionem autem praecipiat episcopus ostium retrusionis [0594A] cellulae
aposphragismo suo sigillare, ne fortassis aliqua in aliquo remaneat opinio.
CAPUT XVI. Qualis debet esse cellula retrusionis.
Cellula
igitur retrusionis debet esse exigua, et firmissimis undique munitionibus
circumsepta, quatenus nec solitario foras evagandi facultas maneat, nec
cuiquam ad eum, quod non decet, introeundi aditus pateat. Ut autem omnis
obstruatur necessitatis occasio, habeat interius praeparatas habitationes
suis usibus necessarias, hoc est, oratorium ab episcopo consecratum, si
tamen ipse solitarius est sacerdos. Idipsum quoque oratorium ita sit domui
ecclesiae contiguum, quatenus idem solitarius per fenestram ejusdem oratorii
possit ad missas per manus [0594B] sacerdotum oblationes offerre, ac
cantantes et legentes fratres congrue audire, atque simul cum eis possit
psallere; et etiam ad venientes quosque ibidem valeat responsa dare. Sint
etiam ante ipsam fenestram deintus et deforis vela appensa, ne facile a
foris videri vel videre queat, ne forte per oculorum portam mortuus
extrahatur; unde scriptum est: Cave ne intret mors in animam tuam per
fenestras tuas (Jer. IX, 21). Et Apostolus praecipit, spectaculis et pompis
praecaveri. Habeat autem infra septa retrusionis hortulum exiguum, si fieri
potest, in quo per tempus exire et aliqua olera plantare vel colligere,
atque ab aere tangi possit, quia multum ei proderit tactus aeris. Sit etiam
extra septa retrusionis et alia cellula, in qua discipuli illius habitent,
[0594C] quae ita sit cellulae ipsius contigua, ut aptissime possint
discipuli illius congruo tempore per fenestram ei ministrare ea quae ei
fuerint necessaria. Si autem duo in unum solitarii fuerint, sicut multis in
locis noscitur esse, sit inter eos silentium ingens, quies magna,
charitasque perfecta. Sint autem singuli in singulis cellulis separati, sed
animo, et fide, ac charitate inseparabiliter conjuncti. Cellulae quoque
illorum nulla intercapedine inter se dividantur, sed ita sint ad invicem
connexae quatenus ad unam fenestram venientes, alterutrum se valeant ad Dei
servitium excitare, sacris orationibus simul vacare, divinas Scripturas
simul recitare, et ad corporalem etiam refectionem simul tempore congruo
possint convenire. Sint etiam eorumdem cellulae, ita ut praefatum [0594D]
est, ecclesiae valde contiguae. Feminis namque non solum in cellulis
solitariorum eorumque discipulorum prandendum aut requiescendum non est,
quin potius nec in eas intrandi ulla eis tribuatur facultas, quia hoc a
sanctis Patribus valde legitur inhibitum. Si quando autem eis de confessione
aut de consilio animarum sermocinandi necessitas incubuerit, in ecclesiam
veniant; et ante fenestram oratorii coram omnibus simul loquantur, et quod
deliberandum est, prudenter utiliterque deliberent atque disponant. Decet
enim solitarios, ut sicut in caeteris rebus, ita etiam in mulierum
confabulationibus bonum exemplum omnibus praebeant; ut scilicet hujusmodi
confabulatio nullam possit a quoquam [0595A] sinistrae opinionis afferre
suspicionem. Non solum autem a collocutione mulierum, verum etiam ab ipso
visu et tactu illis est observandum. De locutione autem earum sanctus
Basilius dixit: Ne accommodes aures tuas ad percipienda verba mulierum, ne
concipias ex eis nequitiam in anima tua. Hinc beatus Hieronymus ait: Prima
quidem tentamenta sunt servorum Dei, feminarum frequentes accessus. Nam
flammigero igne percutit femina conscientiam eorum, et exurit cor eorum. De
tactu vero idem Basilius ait: Mulieris carnem ne velis tangere, ne per
tactum ejus inflammetur cor tuum: sicut enim stipula proximans igni
comburitur, ita et qui tangit mulieris carnem, non evadet sine damno animae
suae; et licet corpore castus evadat, mente tamen [0595B] et corde laesus
abscedit. Neque osculari debent a solitariis omnino, quia osculum una est ex
quatuor speciebus amoris carnalis. Diligendae sunt autem mulieres non
carnaliter, sed spiritualiter. De visu autem illarum quid dicam? cum Dominus
manifestat dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus
est eam in corde suo (Matth. V, 24). Unde etiam idem Basilius ait: Ne
improbo oculo intuearis speciem mulieris, ne per oculorum tuorum fenestras
intret mors in anima tua. Frequens denique visus feminarum devitandus est,
et maxime his qui inter saeculares exstiterunt vel conjugati fuerunt.
Compatres quoque et commatres minime faciant; quamvis liceat, non expedit
tamen.
CAPUT XVII. [0595C] Quod nunquam minus quam duo vel
tres sint simul solitarii.
Praecipue vero hoc solitariis satagendum
est, ut, si fieri potest, nunquam minus quam duo vel tres simul sint
solitarii, in singulis tamen cellulis retrusi; ita videlicet ut per
fenestram ad invicem loqui possint, et ad opus Dei alterutrum se valeant
excitare. In multis denique causis societatem duorum solitariorum his qui
ejusdem voluntatis ac propositi sunt, utilem video esse; in plurimis vero
solitariam vitam ducere absque ullius societate, discrimen esse conspicio.
Primum quidem periculum imminet solitario, quod certe gravissimum est, in
hoc quod ipse sibi placet, et videtur sibi ad summam perfectionem jam
venisse, et putat se esse quod [0595D] non est. Hoc enim illi accidere
solet, qui non habet cum quo opus suum probet. De talibus enim ait
Apostolus: Si quis putat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit
(Gal. VI, 3). Postea vero neque si aliqua virtus in eo abundat, neque si
aliqua desit, agnoscit. Neque etiam hoc quod utile est, neque quod deest,
cum solus sit, ab alio aliquo quaeri potest. Denique, sed nec culpas quidem
suas aut vitia facile agnoscit, cum qui arguat vel reprehendat, nemo sit.
Hujusmodi solitario facile illud potest accidere quod scriptum est: Vae
soli, quia cum ceciderit, non habet sublevuntem (Eccl. IV, 10).
Quomodo ergo solitarius seipsum ad prava desideria non exercebit, neminem
habens qui videatur [0596A] ejus voluntatibus obviare? Aut quomodo
humilitatem, aut patientiam, sive charitatem suam probabit, neminem habens
cui haec exhibeat? Neque enim sufficere potest unus, quamvis summus, ad
suscipienda omnia sancti Spiritus dona; quia, ut ait Apostolus, Alii datur
sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII, 8), et caetera
hujusmodi. Quapropter si secundum dispensationem Spiritus sancti uni datur
quod alteri negatur, necesse est ut sint duo, vel tres, aut eo amplius, et
de charismatibus quae singuli acceperunt, utrique consolentur pariter et
aedificentur. Sed et adversus insidias inimici, quae intrinsecus et
extrinsecus inferuntur, multum prodest societas plurimorum. Facilius enim
excitantur a somno, et incitantur ab omni opere bono. In oratione [0596B]
autem non parvum emolumentum nascitur a duobus fratribus, maxime cum Dominus
dicat: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque
petierint, fiet illlis a Patre meo, qui est in coelis (Matth. XVIII, 19). Et
iterum idem ipse: duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in
medio eorum (Ibid. , V. 20). Praeterea quoque plures orationes duo peragere
possunt quam unus. Habet autem et alia quamplura bona communis solitariorum
vita, quae non est possibile nunc dinumerare omnia. Sed ita duos solitarios
in unum esse dicimus, ut unus, si fuerit probatus, ad hanc vitam perfruendam
non prohibeatur.
CAPUT XVIII. Si oportet suscipere ad
solitariam vitam suburbanos [0596C] presbyteros vel juvenes aetate.
Cum Dei clementia omnes vocet per illam piissimam vocationem qua dicit:
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos
(Matth. XI, 28), non est absque discrimine quempiam ad servitium Dei
venientem abjicere. Verumtamen neque absque subtilissima probatione
indulgendum est cuiquam intrare in sanctam conversationem: sed sicut Dominus
juvenem illum qui venit ad eum de priori vita sua interrogavit, et cum
audisset quia recte transacta esset, quod ei deerat praecepit adimplere,
dicens: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da
pauperibus (Matth. XIX, 21), et ita demum jussit eum se sequi: ita ergo et
nos oportet prius probare spiritus, si ex [0596D] Deo sunt, et sic
advenientes quosque cum charitate ad Dei servitium suscipere.
Si quis
autem ex ordine sacerdotum extraneorum se suscipi rogaverit, ita ut ad
solitariam vitam quandoque venire desideret, non ei quidem citius
assentiatur. Tamen si omnino in hac supplicatione perstiterit, recipiatur,
sciatque se omnem Regulae disciplinam servaturum. Sed ne forte quis simulata
mente ad hoc propositum venire pertentet, primitus duriter probandus est.
Quod ita demum facile dignoscitur, si omnem laborem corporis qui ei
injungitur aequanimiter ferat, et ad austeriorem vitam libenter inclinetur;
vel si etiam delictum aliquis suum cum interrogatus fuerit, nequaquam
pronuntiare [0597A] confunditur, et medelam delicti, quae ei adhibita
fuerit, gaudenter assumat; et si ad omnem humilitatem absque verecundia
inclinatur, ac vilioribus et abjectioribus artificiis, si ita ratio
poposcerit, tradi se non erubuerit. Cum autem his atque aliis exercitiis
probatus fuerit, si stabilis et prompto animo perstiterit, tunc eum suscipi
decet. Sit autem, sicut supra dictum est, duos annos inter fratres in
congregatione, et postea, si ejus voluntas firma manserit, ad solitariam
vitam suscipiatur.
Similiter quoque et si monachus aliquis peregrinus
vel clericus de longinquis provinciis supervenerit, et pro eadem causa se
suscipi rogaverit, pro hospite suscipiatur, et probetur ita ut prius dictum
est. Et si contentus fuerit consuetudine loci quam invenerit, [0597B] et
stabilitatem suam firmare voluerit, non renuatur ejus voluntas. Quod si
superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, quia his
temporibus maxime dignosci poterit, non solum non debet recipi, verum etiam
dicatur ei honeste ut recedat, ne etiam ejus miseria alii vitientur. Si vero
talis non fuerit qui mereatur projici, nullatenus projiciatur, sed suadeatur
ut stet, quatenus ejus exemplo alii erudiantur. Cavendum est autem ne
aliquando de alio noto monasterio monachus ad habitandum suscipiatur sine
consensu abbatis ejus aut litteris commendatitiis. De juvenum autem aetate
nulla ambiguitas est an recipi debeant, cum Dominus de eis dicat: Sinite
parvulos venire ad me: talium est enim regnum coelorum (Matth. X, 14). Non
enim [0597C] alicui obest aetas puerilis, si fuerit mente perfectus. Nec
senilis cuiquam proderit aetas, si fuerit sensu parvulus. Perfectus enim
dicitur, non qui aetate, sed qui sensu perfectus est. Unde in libro
Sapientiae dicitur: Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita
immaculata (Sap. IV, 8). Nam et David cum puer esset, et perfectum sensum
haberet, a Domino in regem electus est, et prophetiae spiritus ei creditus
est. Saul vero cum senilis esset aetate, pro sua nequitia de culmine regali
expulsus est, et maligno spiritui traditus est. Senissimi etiam erant
sacerdotes illi qui Susannam violare conati sunt; et Daniel adhuc puerulus
erat qui eos ore suo condemnavit. Et Dominus noster Jesus Christus ingressus
Hierosolymam a parvulis collaudatur et a [0597D] senioribus postea
crucifigitur. Nam et arhor, multorum licet annorum sit, nisi fructuosa
fuerit, abscindetur; si tamen novella fuerit, fertilis et fructuosa, magis
colitur, ut uberiorem proferat fructum. Omne autem tempus a prima aetate
opportunum esse dicimus ad suscipiendum aliquem in eruditione et timore Dei.
Ex eo tamen firma erit professio virginitatis, ex quo jam quisque adultus
fuerit, ex quo solent saeculares nuptiis apte deputari. Adhiberi autem eis
oportet summam diligentiam, quo possint ad omne virtutis exercitium
probabiliter institui. Sint autem in ipsa pulsatione, quo supra, usque ad
praefinitum tempus duorum annorum, et si viriliter ac ferventer
perstiterint, recipiantur eodem [0598A] modo quo supra. Praeterea quoque si
aliquis ex catholicis venit ad nos dicens: Volo apud vos manere aliquod
spatium temporis ut proficiam ex vobis, illum etiam suscipi oportet, Domino
pronuntiante, qui ait: Omnem ad me venientem non ejiciam foras (Joan. VI,
37). Interdum enim potest fieri ut per tempus proficiat, et delectetur ei
permanere in sanctitate vitae. Oportet autem nos in conversatione nostra et
religione, de qua fortassis homines aliter opinantur, caute et sollicite
agere, et praeceptum illius implere qui dixit: Sic luceat lux vestra coram
hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui
in caelis est (Matth. VII, 46).. Ita denique fiat ut si ille bonus et verax
est, de nobis proficiat; et si explorator et fallax est, erubescat.
[0598B]
CAPUT XIX. Qualem vel quam sanctum oportet esse solitarium.
Talem ergo oportet esse solitarium qualem Apostolus jubet fore
episcopum, ubi ait: Oportet episcopum sine crimine esse (Tit. I, 7).
Similiter autem et solitarium oportet esse sine crimine; non protervum, non
iracundum et vinolentum, non multum edacem, non percussorem, non bilinguem,
non neophytum, non turpis lucri appetitorem. Primum itaque quod dicimus sine
crimine esse solitarium, non ita intelligendum est ut si ante conversionem
aliquod crimen habuerat, ad solitariam vitam non recipiatur, cum ipso
proposito pro ante admisso scelere poenitentiam agere possit; sed sic dictum
est, ut ex eo tempore quo in solitaria vita manere [0598C] coepit, nulla
peccati conscientia mordeatur: qui enim vitia non habet, sine crimine est.
Omne enim crimen peccatum est, sed omne peccatum crimen non est. Et ideo
sive solitarius, sive quilibet alius, sine crimine esse potest, sine peccato
nunquam esse potest. Sequitur: Non protervum, id est, non superbum eum esse
oportet, ne elatus incidat in laqueum diaboli. Non iracundum: iracundus enim
est, qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram, quasi a vento
folium commovetur. Neque vero qui aliquando irascitur, iracundus est, sed
ille dicitur iracundus, qui crebro hac passione superatur. Non vinolentum,
et non multum edacem eum esse dicimus; quia ubi ebrietas et nimia edacitas
fuerit, ibi libido dominatur et furor. Solet enim ille [0598D] qui his
duobus vitiis fuerit occupatus, contra gravitatis decorem in risu vocem
exaltare, et labiis dissolutis turpiter cachinnare. Non percussorem, id est
non facile manum porrigat ad caedendum. Sed non ita dictum est, ut si
discipulum habuerit, et facultas permiserit, non pie verberetur, cum Salomon
dicat: Latera puerorum virgis assidue tundenda sunt, ne indurescant (Prov.
XXIII, 13). Sed ideo dictum est ut is qui mansuetus et patiens esse debet,
ne in os alterius vel caput verberandum insanus erumpat. Non bilinguem eum
esse oportet, ne conturbet habentos pacem. Non neophytum, ne incidat in
laqueum diaboli, dum nesciat praecavere tentamenta inimici. Ignorat enim
momentaneus solitarius [0599A] humilitatem et mansuetudinem. Ignorat etiam
divitias saeculi contemnere; ignorat semetipsum despicere. Non jejunavit,
non flevit, non mores suos saepe reprehendit, non assidua meditatione
correxit. De cathedra enim transfertur ad cathedram, de superbia ad
superbiam. Non turpis lucri appetitorem, ne de servitio Dei lucra terrena
quaerat. Turpis lucri appetitio est plus de praesentibus quam de futuris
cogitare: solitarius enim habens victum et vestitum, his tantum contentus
esse debet. Unde ait Apostolus: Qui altari serviunt, de altari vivant (I
Cor. IX, 13). Vivant, inquit, et non, divites fiant. Oportet ut non sit
turbulentus et anxius, non sit nimus et obstinatus: non sit zelotypus et
nimis suspiciosus, quia hujusmodi solitarius nunquam requiescit. Non sit
[0599B] etiam murmurosus, quoniam scriptum est quod murmurantes a
serpentibus perierunt. Non sit detractor, propter hoc quod scriptum est: Qui
detrahit fratrem suum eradicabitur (I Cor. X). Non odium habeat in corde,
quia scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 45).
Non sit vaniloquus, quia scriptum est: Omne verbum otiosum quod locuti
fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Non
sit piger, propter hoc quod scriptum est: Serve male et piger, etc. (Matth.
XXV, 26). Non sit somnolentus, nec aliis quibuslibet vitiis substratus,
quatenus fiducialiter audeat dicere cum Propheta: Ero immaculatus coram Deo,
et observabo me ab iniquitate mea (Psal. XVII, 24). Hucusque qualis non
debet esse Dei servus ostendimus, [0599C] nunc qualis esse debeat dicamus.
Dei autem servum oportet esse pudicum, id est, a libidine continentem, et,
ut ita dixerim, in tantum eum inter cunctos oportet esse eminentem, ut non
solum ab opere immundo se abstineat, verum etiam et a cogitationis errore
mens ejus sit libera. Oportet etiam eum esse justum, sanctum, continentem,
abstinentem, hospitalem, bonorum operum amatorem, modestum, sobrium,
patientem, benignum, humilem, charitativum, obedientem; et non solum a
pravis actibus se abstineat, verum etiam ab oculi, et verbi, et cogitationis
instinctu se contineat, et sic fiat ut dum nullum in se vitium regnare
permittit, impetrare apud Deum veniam pro suis populorumque facinoribus
valeat. Talis insuper sit idem solitarius, ut qui religioni detrahunt,
[0599D] vitae ejus detrahere non audeant. Si enim talis fuerit et ista
supradicta sectatus fuerit, tunc Dei minister utilis erit, et propositum
suum, opitulante divina clementia, perfecte consummabit.
CAPUT XX. Quomodo solitarii debeant esse docti, et qualiter alios doceant ac
semetipsos discrete provideant.
Solitarius itaque debet esse doctor,
non qui doceri indigeat; etiam debet esse sapiens et doctus in lege divina,
ut sciat unde proferat nova et vetera. Multis modis etiam necessarium est
solitariis, ut instructi sint in divinis eloquiis. Primum propter astutias
et fraudes diaboli per quas seipsum solet in cordibus [0600A] insipientium
saepe demergere. Deinde ut advenientium quorumdam corda arentia proximorum,
fluentis rivis doctrinae valeat irrigare. Nam et si quos habet discipulos,
affatim possit instruere eos. In his denique, et in aliis quibuslibet rebus,
scientia Scripturarum valde solitario necessaria est; quia si ei tantum sit
sancta vita, sibi soli prodesse potest quod sancte vivit. Porro et si
doctrina fuerit eruditus, potest caeteros quosque imbuere, et haereticos,
sive Judaeos, seu alios quoslibet adversarios repercutere vel refutare; qui
nisi refutati fuerint atque convicti, facile possunt simplicium corda
pervertere. Hujus autem sermo debet esse purus, simplex et apertus, plenus
gravitate et honestate; plenus suavitate, gratiaque, et lenitate. Ipsius
namque speciale officium [0600B] est tractare de mysterio legis, de doctrina
fidei, de virtute continentiae, de disciplina justitiae. Scripturas divinas
legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari, ut videlicet
praenoscat quid, cui, quando, vel quomodo proferat; quia non omnibus una
eademque semper exhortatio est adhibenda, sed unumquemque diversa
exhortatione admoneat, juxta professionis morumque qualitatem. Nam quosdam
increpatio dura, quosdam vero increpatio corrigit blanda. Sicut enim periti
medici juxta vulnerum varietates diversa adhibent medicamina, ita et
solitarius singulis quibusque congruum exhortationis adhibere debet
remedium; et quid cuique oporteat pro aetate, pro sexu, ac professione
annuntiet. Non omnibus quae sunt clausa aperienda sunt: multi [0600C] sunt
enim qui capere non possunt. Rudibus praecipue hominibus atque carnalibus
plana seu communia praedicanda sunt, non summa atque ardua. Unde et
Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi
carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I
Cor III). Carnalibus quippe animis, ut diximus, nec alta nimis de
coelestibus, nec terrena convenit dicere, sed mediocriter et discrete.
Corvus enim dum suos pullos viderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed
tantumdem attendit donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti
cibo reficit. Ita et strenuus solitarius nisi eos quos monet viderit ad suam
similitudinem poenitentiae confessione nigrescere, et nitore saeculari
deposito, lamentationis habitum peccati recordatione [0600D] induere, non
expedit eis aperire intelligentiae spiritualis profundiora mysteria; ne dum
audita non capiunt, prius incipiant contemnere quam venerari coelestia
praecepta. Propter quod et Dominus inter caetera ait: Nolite mittere
margaritas ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis (Matth. VII,
6).
Hactenus autem diximus quam doctus vel quam discretus in doctrina
debet esset solitarius. Nunc autem ad sententiam beati Gregorii venientes,
videamus quam discreta circumspectione in docendo nosmetipsos oportet
providere. Nos, inquit, quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus
loquimur, debemus primum meminisse quid sumus, ut ex propria infirmitate
pensemus quo docendi ordine fratribus [0601A] consulamus. Consideremus
igitur quia aut tales sumus quales nonnullos corrigimus, aut aliquando tales
fuimus; et si jam divina gratia operante tales non sumus, oportet ut tanto
eos temperantius corde humili corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his
flagitiis aliquando fuisse agnoscimus. Si nos quoque tales nec sumus, nec
fuimus, quales adhuc illi sunt quos emendare per poenitentiam cupimus,
videamus ne forte cor nostrum de ipsa innocentia superbiat, et in pejus quam
hi quorum mala corrigimus ruat. Nam et alia eorum bona opera nobis ante
oculos revocemus, quae si omnino nulla sunt, ad occulta Dei judicia
recurramus; quia sicut nos nullis meritis hoc ipsum bonum quod habemus
accepimus, ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere,
[0601B] ut excitati, posterius etiam ipsa possint bona, quae nos ante
accepimus, praevenire. His ergo primum cogitationibus humiliari cor debet,
et tunc demum delinquentium iniquitates increpare.
Sciendum vero est
quia aliter convenit praedicare episcopis et presbyteris, atque aliter
solitariis. Illis utique tanquam sibi commissis plebibus oportet arguendo,
increpando, et obsecrando praedicare; istis vero non tanquam commissis, sed
pro sola charitate convenit advenientes quosque spiritualium verborum
dapibus reficere, et ad Dei servitium ut convertantur humiliter et secrete
suggerere: non tamen eos oportet quasi pro gratia hominum acquirenda
exhortationis rigorem reticere. Praeterea quoque debemus et nos quotidie
etiam tacendo praedicare; [0601C] tunc etenim tacendo praedicabimus cum
aliis hominibus formam bene vivendi praebebimus, et lucis exempla
monstrabimus.
CAPUT XXI. Ut solitarii lucis exempla omnibus
dent; et ut laudabiliter vivant, sed laudari non appetant.
Vita ergo
et conversatio solitariorum normam et exemplum ab Apostolo sumere debet, qui
dixit: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22). In
tantum enim idem Apostolus se imitabilem cunctis praebeat, ut cum fiducia
clamaret, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI,
1). O quam felix, o quam secura conversatio Pauli, qui praetermittens
prophetas et apostolos, caeterosque sanctos, jubet se imitari Christianos.
[0601D] Quapropter et solitarii, licet inferiores quam Paulus, tamen debent
se imitabiles praebere omnibus. Nam sicut pretiosum atque praecipuum est in
medio multorum bene agere, et plurimos ad profectum et exemplum boni operis
incitare; ita periculosum ac perniciosum est negligentius agendo multorum
fidem frangere multorumque animas depravare. Hoc autem ideo dico quia, quod
pejus est, facilius inveniuntur qui ea quae sunt deteriora quam qui meliora
sectentur. Quamobrem sicut ille valde admirandus atque laudandus est cujus
cursus bonus multorum est profectus, ita ille merito lugendus est cujus vita
multorum ruina est. Plerique igitur solitarii prave viventes forma caeteris
in malum existunt, qui in [0602A] bonis exemplum esse debuerunt. Hi autem
quoscunque exemplo malae conversationis suae perdunt, simul cum eis procul
dubio in aeternum peribunt, si tamen in malo perseveraverint. Multo enim
deteriores sunt hi qui sive exemplis, sive doctrinis, vitam moresque bonorum
corrumpunt, quam illi qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Hi enim
quae extra nos, sed tamen quae nostra sunt, auferunt; corruptores vero morum
proprie nos ipsos decipiunt, quoniam divitiae hominum mores eorum sunt.
Quapropter nos qui solitariam vitam expetimus, semper ea quae ad
aedificationem pertinent, agere studeamus. Videamus autem ne vitia nostra
aliorum virtutibus noceant, ne aliorum fervorem tepor noster debilitet, ne
aliorum patientiam nostra ira [0602B] commaculet, iracundia violet, ne
aliorum humilitatem superbia nostra depravet, ne aliorum sanitatem
infirmitas nostra corrumpat, ne aliorum pulchritudinem foeditas nostra
contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus lampades; ne, quod absit, simul
cum fatuis virginibus a regno Dei excludamur. Sed tales nos econtra
exhibeamus, ut nostra humilitas aliorum confundat superbiam, nostra
patientia proximorum exstinguat iracundiam, nostra obedientia pigritiam
aliorum tacite increpet, noster fervor aliorum teporem excitet. Tales
insuper nos exhibeamus, ut cunctis in exemplo luminis simus. Unde Dominus
praecipit dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera
vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V,
16). Hinc [0602C] Paulus apostolus ait: In omnibus ergo teipsum praebe
exemplum bonorum operum, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide,
in castitate, etc. (Tit. II, 7; I Tim. IV). Hinc etiam Gregorius doctor
egregius in expositione Ezechielis dicit: Quisquis igitur in occulto bene
vivit, sed alieno provectui minime proficit, carbo est. Qui vero in
imitatione sanctitatis positus lumen ex se rectitudinis multis demonstrat,
lampas est, quia et sibi ardet et aliis lucet. Item ipse: Qui enim, inquit,
vitam suam ab aliis sciri refugiunt, sibimetipsis accensi sunt, sed aliis in
exemplum luminis non sunt. Hi autem qui exempla virtutum praerogant, et
lumen per vitam boni operis, et verbum praedicationis aliis demonstrant,
jure lampades appellantur. Hinc etenim beatus Hieronymus [0602D] ait:
Innocens et absque sermone conversatio quantum exemplo prodest, tantum
silentio nocet. Hinc enim satis evidenter ostenditur quod et conversatione
et verbo omnibus esse debemus in exemplum.
Sed valde cavendum est
solitariis ut laudabiliter vivant, sed laudari non appetant, ne pro ipsa
laude in elationem aut vanam gloriam incidant, ne in ipso quidem pestifero
vitio vanae gloriae ruant: oportet ut semper illud Apostoli exemplum in
corde teneant: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Et iterum:
Si gloriari oportet, non expedit quidem (II Cor. XI, 30). Idcirco enim hoc
dico quia satis rarum est ut laudabiliter viventem laus humana non capiat,
et vana gloria non subripiat. Ille igitur modis omnibus [0603A] se dedit ad
exemplum pertrahi, qui cunctis carnis passionibus moriens, jam spiritualiter
vivit et vanam gloriam contemnit.
CAPUT XXII. De his qui in
regimine prodesse possunt, et propter quietam vitam praeesse refugiunt.
Sunt nonnulli qui magnis muneribus sapientiae et scientiae ditati, dum
solius contemplationis studio inardescunt, parere utilitati proximorum in
praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis
appetunt. Qui nimirum si vocati culmen regiminum suscipere renuunt, ipsa
sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se tantummodo, sed etiam pro aliis
acceperunt. Cumque sua et non [0603B] aliorum lucra cogitant, ex tantis
procul dubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt. Qua
enim mente is qui proximis profuturus enitesceret, secretum praeponit suum,
quando ipse summi Patris Unigenitus, ut multis prodesset, de sinu Patris
egressus est ad publicum nostrum? Denique ipsa Veritas discipulis in
Evangelio dicit: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V,
14). Et iterum: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super
candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Luc. XI, 33). Hinc Petro
ait: Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 15)? Qui cum se amare protinus
respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas (Ibid. , V, 16). Si
ergo testimonium dilectionis est cura pastionis, quisquis virtutibus [0603C]
pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum convincitur non amare. Si
curam proximi sicut nostri gerimus, quasi utrumque pedem per calceamenta
munimus. Qui vero suam cogitans, utilitatem proximarum negligit, quasi unius
pedis calceamentum cum dedecore amittit. Sunt etiam nonnulli qui ex sola
humilitate aliis praeesse refugiunt, ne his quos superiores sibi aestimant
praeferantur: quorum profecto humilitas, si caeteris quoque virtutibus
cingitur, tunc ante oculos Dei vera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter
subire praecipitur pertinax non est. Neque enim vere est humilis, qui
superni nutum arbitrii ut debeat praeesse intelligit et tamen contemnit. Cum
enim sibi regiminis culmen imperatur, si jam donis praeventus est, quibus
aliis [0603D] praeesse et prodesse possit, et ex corde debet fugere, et
invitus obedire. Huc usque beatus Gregorius. Nam de eadem re ait sanctus
Isidorus: Vir, inquit, ecclesiasticus et crucifigi mundo per mortificationem
propriae carnis debet, et dispensationem ecclesiastici ordinis, si ex Dei
voluntate provenerit, nolens quidem, sed humilis gubernandam suscipiat.
Multis intercipit Satanas fraudibus eos qui vitae sensus et utilitate
praestantes praeesse et prodesse aliis nolunt; et dum eis regimen animarum
imponitur, renuunt, consultius arbitrantes otiosam vitam degere quam lucris
animarum insistere. Quod tamen decepti agunt per argumentum diaboli
fallentis eos per speciem boni, ut dum illos a pastorali officio retrahit,
[0604A] nequaquam proficiant qui eorum verbis atque exemplis instrui
poterant.
CAPUT XXIII. De vita et moribus solitariorum, et
qualiter eis in solitaria vita conversandum sit.
Beatus igitur Paulus
apostolus de nostra vita ac conversatione, ut ita dicam, sollicitus, more
paterno nos admonet diceens: Videte vocationem vestram, etc. (I Cor. I, 26).
Quapropter et nos videamus vocationem nostram, quia aut aliquid aut nihil
prodest quod solitariam vitam expetimus, si tales in ea sumus quales in
saeculo esse potuimus. Venire quidem ad solitariam vitam summa perfectio
est, sed non perfecte in solitudine vivere, summa damnatio est. Quid enim
prodest si locus quietus tantum corporaliter [0604B] teneatur, et inquietudo
in corde versetur? Quid, inquam, prodest si in habitatione silentium sit, et
in habitatoribus vitiorum sit tumultus, et conluctatio passionum, si
exteriora nostra serenitas teneat, et interiora tempestas? Non ideo ad
solitariam vitam venimus, ut rebus omnibus abundantes omni quiete frueremur.
Non utique ad requiem nec ad securitatem, sed ad pugnam huc venimus, ad
agonem processimus, ad exercenda cum vitiis bella properavimus. Vitia enim
nostra hostes nostri sunt. Caveamus autem ne unquam cum eis habeamus foedus.
Necessaria enim nobis est pervigil cura indefessaque custodia, quia hostis
iste sine pace est: vinci potest, et recipi in amicitia non potest. Et ideo
praelium istud quod suscipimus satis arduum, [0604C] satis durum, satis
periculosum est, quia intra hominem geritur et nisi cum ipso homine non
finitur. Ideo ergo ad hanc tranquillam, secretam et spiritualem vitam
venimus, ut quotidie contra passiones nostras infatigabili congressione
decertemus, ut cordis nequitias circumcidamus vel linguae gladium
retundamus. Turrim namque excelsam exstruere volumus, praeparemus nobis
sumptus ad structuram, ut coeptum aedificium ad perfectionem deducamus; ne
quando praetereuntibus veniamus in derisum, et gratulentur de nobis inimici
nostri, et dicant: Isti coeperunt aedificare, et non potuerunt consummare.
Avertat autem Dominus hoc improperium a nobis (Luc. XIV, 30). Haec enim
turris non ex lapidibus construitur, sed ex virtutibus animae; nec auri et
[0604D] argenti sumptibus indiget, sed conversatione fideli: nam terrenae
opes plurimum ad aedificandum impediunt. Difficile namque est duobus dominis
servire, nec potest quisquam serviens mammonae spiritualia arma portare, sed
jugum suave Christi repellit et projicit a se; et quidquid grave et onerosum
est animae suae, suave ei videtur ac leve. Istiusmodi solitarius a propriis
armis vulneratur, et cum diligit periculum, incidit in mortem. Nos autem si
cupimus militare Deo, illi soli serviamus, et terrenas opes postponamus.
Peculiariter autem ad professionem nostram pertinet, nihil honoris in hac
vita requirere, sed honores fugere, et ad aeternae remunerationis promissa
animum praeparare, subjectione atque abjectione [0605A] gaudere, voluntariam
paupertatem amplecti, et non solum facultates, sed etiam ipsas cupiditates
de cordibus nostris eradicare; quia nihil prodest non habere divitias, cui
voluntas suppetit habendi eas. Non enim tantum habere debemus, quantum
cupiditas concupiscit, sed quantum necessitas poscit. Habendi enim amor,
nisi ad integrum resecetur, ardentior est in parvis et plus torquetur in
minimis. Est autem et alia causa valde dura et nimis dolenda, hoc est omni
intentione studium laboris impendere, et fructum non recipere post laborem.
Quid enim prodest jejunare et vigilare, et mores non corrigere? Sic est
quomodo si aliquis extra vineam aut circa vineam exstirpet et excolat, et
vineam ipsam desertam ac incultam relinquat, ita ut spinas [0605B] et
tribulos germinet. Aut quid prodest afflictio corporalis, si linguae
nequitiis et obtrectationibus polluamur, cum apostolus dicat: Si quis putat
se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus
vana est religio (Jac. I, 26). Nonne omne opus nostrum velut fumus atque
umbra evanescit, et velut favilla stupae in nihilum redigitur? Quapropter
frustra nobis de corporis cruce et pectoris afflictione blandimur, si
exterior homo noster, hoc est corpus nostrum, sanctis laboribus exercetur,
et interior a passionibus, hoc est, a detractione, ab ira, ab indignatione,
ab hypocrisi et caeteris hujusmodi vitiis non curatur. Hujusmodi quippe
solitarius talis videtur mihi esse, quomodo si a foris statuam auream faciat
aliquis quae intro lutea sit; vel quomodo [0605C] si domus magnifica arte
exstructa, a foris pulcherrimis depicta videatur coloribus, ab intus
serpentibus et scorpionibus plena sit. De talibus enim Christus in Evangelio
dicit: Vae vobis, hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae a
foris hominibus parent speciosa; intus vero pleni estis hypocrisi et
iniquitate (Matth. XXIII, 27). Ipse quoque Dominus velut pius medicus hac de
causa nobis infirmis paulo superius dat consilium, dicens: Munda prius quod
intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est, mundum
(Ibid. , V. 26). Hoc est, munda prius cor tuum ab omni hypocrisi et
iniquitate, et ab omni ira et detractione, et tunc erit opus tuum lucidum
totum, et non habens aliquam partem tenebrarum.
CAPUT XXIV.
[0605D] Item de eadem re quae supra.
Certi enim simus, secundum
Domini nostri sententiam superius dictam, quod nisi nostras quotidie
caveamus et circumcidamus passiones, deteriores nos multum effici quam
fuimus dum in saeculo viveremus, ita ut fiant extrema nostra pejora
prioribus. Quapropter non solum nobis a capitalibus criminibus caveamus, sed
etiam ipsas parvas negligentias quotidie quasi venenum diaboli respuamus.
Sicut enim per minutissimas rimulas in sentinam navis guttae concurrunt, sic
et minuta peccata quotidie in animas nostras confluunt. Et sicut navis
posteaquam de fluctibus pelagi evasit, si in portu exsentinata non fuerit,
de minutissimis guttis impletur et mergitur; ita [0606A] et solitarius,
devictis et superatis mundi hujus criminibus, quasi periculosis fluctibus,
cum ad portum solitudinis venerit, si repentina et minuta peccata de animae
suae sentina exhaurire neglexerit, in ipso quietis portu naufragii discrimen
incurrit.
Sed dicit aliquis: Quomodo potest anima exsentinari? Utique
orando, vigilando, jejunando, abstinendo, ipsa peccata confitendo, veram
charitatem, veram humilitatem, veram patientiam exhibendo. Quanquam enim
solitarius sit justus et sanctus, nunquam necesse est ut in hac vita sit
securus, quia, ut ait Scriptura: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit,
sed omnia in futuro reservantur incerta. Multi enim adhuc laquei tensi sunt
ante pedes animae nostrae. Sicut enim quis transiens super flumen, [0606B]
per angustias arctissimi pontis, etiamsi majorem partem inoffenso pede jam
periculi evasisse se credat, cum in ultimo pontis spatio venerit, et si
paululum titubaverit, casum quem in medio pontis timebat, incurrere poterit.
Sic nos etiamsi magna pars vitae istius prospere videatur jam fuisse
transacta, non ideo fiduciam praesumamus, cum adhuc periculi pars extrema
minetur. Nemo ergo securum se esse judicet, antequam ad finem felici
consummatione perveniat. Quid ergo prodest si mihi vinea spem omnem in flore
ostendat, et vel ferarum incursio, vel vastitas grandinis, spem omnem in
consummatione subducat? Ideoque omnis prosperitas, omnis labor felicitatis
in fine consistit. Ne ergo nimia securitate solvamur, adducatur illa Domini
sententia [0606C] in medium, de qua dicitur: Utinam calidus esses, aut
frigidus! nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc.
III, 15). Ac si dicatur: Melius tibi fuerat in saeculo remansisse frigidum,
quam in solitaria vita esse tepidum. Nunc autem quia de saeculo recessisti,
et fervorem spiritualem prae negligentia apprehendere noluisti, tepidus
effectus es, vix iterum ex ore Domini respiciendus evomeris. Et ideo necesse
est nobis diligenter attendere illam divinae Scripturae sententiam dicentis:
Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Oportet itaque ut invicem opera
nostra quotidie consideremus et perspicaciter attendamus: quis nostrum in
opere Dei sit promptior, quis in oratione ferventior, in lectione
sollicitior, in castitate purior, in lacrymarum [0606D] ubertate profusior,
in corpore honestior, in corde sincerior; quis in ira sit mitior, in
mansuetudine modestior, in risu rarior, in compunctione ferventior, in
gravitate fundatior, in charitate jucundior; et sic nosmetipsos quotidie
ipsi nobiscum de conversatione nostra rationem habeamus ad invicem dicentes:
Videamus si hunc diem sine peccato, sine invidia, sine murmuratione, sine
ira ac detractione transegimus. Videamus si hodie aliquid quod ad profectum
nostrum et ad aedificationem aliorum pertinet, operati sumus. Videamus si
plus hodie risui, si plus cibo ac potui, si plus otio ac somno quam decebat,
indulsimus. Si minus legimus, si minus oravimus quam debuimus: ac sic de
omnibus negligentiis [0607A] nostris compungamur in cubilibus, hoc est, in
cordibus nostris; et si aliquod bonum in nobis, Domino largiente,
conspicimus, illi, a quo est omne bonum, gratias referamus. Si vero, quod
absit, aliquod vitium in nobis deprehenderimus, illud nobismetipsis
reputemus, et ad poenitentiam denuo recurramus. Haec autem quae supra
breviter praelibavimus, generaliter ad omnes pertinent solitarios; et non
solum ad eos, verum etiam ad omnes Dei servos et catholicos Christianos.
Praeterea quoque si duo fuerint simul, ita ut praefatum est, solitarii,
oportet ut non otio torpeant, non detractionibus et obscenis
confabulationibus incumbant, sed aut psalmorum modulationibus, aut divinis
lectionibus, aut certe manuum operationibus insistant, horas canonicas cum
omni [0607B] devotione custodiant, et in his divinum officium impleant,
moxque ut datum fuerit signum, ad oratoria propria conveniant. Quotidie
quoque ad collationem simul veniant, ubi de Dei servitio et de communi
profectu tractent, et pro admissis sibi invicem veniam postulent. Si autem
unus solummodo fuerit solitarius, ipse etiam quotidie collationem secum
habeat. Sedeat quidem quotidie in tribunali mentis suae, et statuat se ante
faciem suam, atque ita in corde suo constituto judicio adsit accusatrix ejus
cogitatio, testis conscientia, carnifex timor: deinde sanguis animae
confitentis per lacrymas profluat; postremo in conscientia sua se indignum
et peccatorem fore judicet. Haec quidem de uno.
Si autem, ut
praedictum est, duo fuerint, honorem [0607C] sibi invicem humiliter
deferant. Junior natu eum qui aetate senior est obsequio sanctitatis
veneretur: senior vero aetate juniorem dictis et exemplis ad bene vivendum
informet. Nobilis genere nequaquam ignobili se praeferat. Sciat autem quia
non est personarum acceptio apud Deum. Neque enim is, qui scientiae
doctrinis, et caeterorum bonorum operum praerogativis pollet, se alteri
praeferat, sed potius de muneribus sibi divinitus collatis Deo gratias agat,
semper illud Apostoli perpendens, quo dicitur: Qui se stare putat, videat ne
cadat (I Cor. X, 12). Et illud Hieronymi: Timendum est, inquit, et cavendum,
ne veterem gloriam et solidam firmitatem unius horae procella subvertat.
Charitatis autem officio se alterutrum humiliter praeveniant. Ad illorum
[0607D] autem infirmitates procurandas invicem condescendant, et eorum
necessitates invicem provideant: et quotidie, si locus ita fuerit congruus,
ita pariter reficiantur utrisque et spiritualibus et carnalibus dapibus. Una
prosperitas sit utriusque similiter et adversitas, si forte contigerit.
Unius voluntas alterius voluntati succumbat. Utrorumque illorum voluntates
Domini voluntati, imo servituti subjiciantur; et non quod singuli
singillatim cupiunt, sed quod utrique disponunt, agant; illam Dominicam
semper reminiscentes sententiam: Non veni, inquit, voluntatem meam facere,
sed ejus qui misit me, Patris (Joan, VI, 38).
[0608A]
CAPUT
XXV. De instrumentis bonorum operum.
Cum ergo omnium sanctarum
Scripturarum paginae instrumentis bonorum operum sint refertae, et per
earumdem sanctarum Scripturarum campos inveniri possint arma quibus vitia
comprimantur et virtutes nutriantur, necesse est tamen huic regulae
sententiam cujusdam Patris inserere de instrumentis bonorum operum; in qua
sub magna brevitate quid solitariis agendum quidve vitandum sit, continetur.
Oportet enim eos 1. Imprimis Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota
virtute. 2. Deinde proximum tanquam seipsum. 3. Deinde non occidere: hoc
est, non detrahere; quia, ut ait apostolus: Qui detrahit fratri suo,
homicida est (Joan. III). [0608B] 4. Deinde non adulterare. 5. Non furtum
facere. 6. Non concupiscere. 7. Non falsum testimonium dicere. 8. Honorare
omnes homines. 9. Et quod sibi quis fieri non vult, alii ne faciat. 10.
Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum. 11. Corpus castigare. 12.
Delicias non amplecti. 13. Jejunium amare. 14. Pauperes recreare. 15. Nudum
vestire. 16. Infirmum visitare. 17. Mortuum sepelire.
Quaerendum est
itaque quomodo possit solitarius infirmum vel in carcere positum visitare,
aut mortuum sepelire, qui non habet quidem facultatem de cellula foras
exire. Infirmum enim, vel in carcere positum, ille procul dubio visitat, qui
in lecto vel in tenebris vitiorum videt aliquem jacere, et morbo suae
iniquitatis laborare, eumque suo exemplo operationibus [0608C] atque
antidoto salubris exhortationis roborat, quem in bona actione titubare ac
debilitari cernebat. Mortuum quoque ille sepelit qui pro eo devote seduleque
preces ad Dominum fundit: non solum autem mortuum sepelit, sed etiam eum, ut
ita dicam, a morte suscitat, quando videt aliquem funibus peccatorum suorum
obstrictum, et in tenebris suae iniquitatis quodammodo sepultum, eumque ad
confessionem ac poenitentiae lamenta per sacrae admonitionis studium
provocat, atque ut ad viam salutis redeat salubriter instigat. Quocirca
sciendum est nobis quia major merces est, peccatorem suscitare de vitiis
quam mortuum de sepulcro. Sequitur. 18. In tribulatione subvenire. 19.
Dolentem consolari. 20. A saeculi actibus se facere alienum. [0608D] 21.
Nihil amori Christi praeponere. 22. Iram non perficere. 23. Iracundiae
tempus non reservare. 24. Dolum in corde non tenere. 25. Pacem falsam non
dare. 26. Charitatem non derelinquere. 27. Non jurare, ne forte perjuret.
28. Veritatem corde et ore proferre. 29 Malum pro malo non reddere. 30.
Injuriam non facere, sed et factam patienter sufferre. 31. Inimicos
diligere. 32. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. 33.
Persecutionem pro justitia sustinere. 34. Non esse superbum. 35. Non
vinolentum. 36. Non edacem. 37. Non somnolentum. 38. Non pigrum. 39. Non
murmurosum. 40. Non detractorem. 41. Spem suam Deo committere. 42. Bonum
aliquod in se cum viderit, Deo applicet, [0609A] non sibi. 43. Malum vero
semper a se factum sciat et sibi reputet. 44. Diem judicii timere. 45.
Gehennam expavescere. 46. Vitam aeternam omni concupiscentia spirituaii
desiderare. 47. Mortem quotidie ante oculos suspectam habere. 48. Actus
vitae suae omni hora custodire. 49. In omni loco Deum se respicere pro certo
scire. 50. Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum
allidere. 51. Et seniori spirituali patefacere. 52. Os suum a malo vel pravo
eloquio custodire. 53. Multum loqui non amare. 54. Verba vana, aut risui
apta, non loqui. 55. Risum multum et excussum non amare. 56. Lectiones
sanctas libenter audire. 57. Orationi frequenter incumbere. 58. Mala sua
praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in [0609B] oratione Deo
confiteri; et de ipsis malis in reliquo emendare. 59. Desideria carnis non
perficere: voluntatem propriam odisse. 60. Praeceptis seniorum in omnibus
obedire, etiamsi ipsi aliter, quod absit, agant; memores illius Dominici
praecepti: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite (Matth.
XXIII). 61. Non velle dici sanctum antequam sit; sed prius esse, quod verius
dicatur. 62. Praecepta Dei factis quotidie adimplere. 63. Castitatem amare.
64. Nullum odisse. 63. Zelum et invidiam non habere. 66. Contentionem non
amare. 67. Elationem fugere. 68. Seniores venerari. 69. Juniores diligere.
70. In Christi amore pro inimicis orare. 71. Cum discordantibus ante solis
occasum in pacem redire. 72. Et de Dei misericordia nunquam desperare.
[0609C]
Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis; quae cum
fuerint a nobis die noctuque ineffabiliter adimpleta, et in die judicii
reconsignata, illa nobis merces a Domino recompensabitur, quam ipse
promisit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (I Cor. II, 9). Officina
vero ubi haec diligenter operemur, claustra vel cellulae sunt solitariorum,
et stabilitas in retrusione.
CAPUT XXVI. De observatione
mandatorum Dei.
Omnibus quidem Christianis expedit observare et
obedire mandatis Domini nostri Jesu Christi, et maxime solitariis. Sed
sciendum nobis est quod ad conservandam memoriam Dei, et ad obediendum
[0609D] praeceptis ejus plurimum prodest etiam secretius et remotius
habitare. Nam permixtim vivere cum his qui negligentius agunt circa timorem
Dei, et contemptum habent mandatorum ejus, plurimum nocet; sicut et
Salomonis sermo testatur dicens: Cum homine irreligioso ne habitaveris, ne
forte discas semitas ejus, et facias laqueos animae tuae (Eccli. XXXVII,
12). Et iterum: Ne aemuleris hominem injustum, ne imiteris vias ejus (Prov.
III, 31). Unde et Petrus apostolus ait: Justum igitur et valde justum est
separari eum qui salvari vult, ab eo qui non vult. Hinc Paulus sub magna
denuntiatione dicit: Denuntiamus autem vos, fratres, per adventum Domini
nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inordinate ambulante
[0610A] (II Thess. III, 6). Hinc etiam Hieronymus ait: Negotiatorem
clericum, et ex inope divitem, et ex ignobili gloriosum, quasi quamdam
pestem fuge: corrumpunt enim bonos mores confabulationes pessimae. Tu aurum
contemnis, alius diligit; tu calcas opes, ille sectatur; tibi cordi est
mansuetudo, silentium, secretum; illi loquacitas. Hic satis evidenter
ostenditur quod plurimum impedit societas et permixtio eorum qui vitam
dissimilem ducunt.
Igitur ut neque per oculos, neque per aures
recipiamus malas delectationes ad peccandum, et ut orationi possimus vacare
liberius, oportet omnino habitare secretius atque remotius: hoc enim modo et
praecedentes consuetudines a nobis excidere poterimus, in quibus contra
praecepta Dei agebamus. [0610B] Non enim parvus labor est ut se aliquis a
priori non bona consuetudine reflectat ac revocet. Unde illud vulgare
proverbium dicitur: Mala consuetudo aut vix aut nunquam tollitur. Quapropter
si volumus mandata Dei observare et custodire, studeamus primo omnium nos
ipsos abnegare, et crucem Christi tollere et sic eum sequi. Ipse Dominus ad
amorem sui et observationem mandatorum suorum nos provocat, dicens: Si
diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV, 15). Et iterum dicit: Qui
habet mea mandata, et servat ea, ille est qui diligit me (Ibid. , v. 21).
Tunc namque diligimus Deum, si ejus mandata servamus, et omnia visibilia pro
amore ejus contemnimus. E contrario tunc nequaquam eum diligimus, cum ejus
praecepta non custodimus. Unde [0610C] Joannes apostolus ait: Qui dicit
quoniam diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. IV,
20). Vere enim diligimus Deum, si ejus mandata observamus. In operatione
autem mandatorum ejus cognoscere possumus utrum Deum diligamus an non. Non
enim ordinem mandatorum Christi hic inserere per omnia disposuimus, sed ex
parte, et quantum ad propositum nostrum sufficit, et praesens ratio
postulat. A parte enim totum intelligitur. Primum itaque ea commemorare
oportet quae nos ad amorem Dei et proximi provocent, id est: Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus
tuis; hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic:
Diliges proximum tuum sicut teipsum. [0610D] In his duobus mandatis tota lex
pendet et prophetae (Matth. XXII, 37). Unde beatus Gregorius ait: Praecepta
Dominica multa sunt et unum. Multa per diversitatem operis, unum in radice
dilectionis. Si in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, et si
utilitas omnium mandatorum una est, et si omnia mandata unum esse videntur,
tunc non est nobis necesse cuncta mandata Dei in hoc capitulo sigillatim
inserere. Sed videamus quid sit quod nobis praecipitur: Diliges Dominum Deum
tuum ex toto corde tuo. Quid enim est Deum ex toto corde diligere, nisi ut
cor nostrum non sit inclinatum ad ullius dilectionem amplius quam Dei? Verbi
gratia, si aurum, si argentum, si varias possessiones et honores [0611A]
temporales, si mancipia, et animalia, caeteraque hujusmodi toto affectu
diligimus, Deum ex toto corde non amamus. Pro quanta enim parte in aliquo
horum amor cordis nostri fuerit occupatus, pro tanta parte minus est ad
Deum, et pro tanta parte minus diligimus Deum. Sicut enim casta mulier, quae
virum suum amat, nullum alium amat, ita et homo, si Deum amat, mundum non
amat: si autem mundum amaverit, jam Deum ex toto corde non diligit. Et ideo
reflectamus cor nostrum, et mentem nostram, et omnes actus nostros ab amore
visibilium rerum, et Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota
virtute diligamus. Tunc enim Deum diligimus, si omnes sensus nostri, qui
pertinent ad mentem, Deo vacant: si intellectus noster [0611B] Deo
ministrat, si sapientia nostra circa Deum est, si omnis cogitatio nostra ea
quae Dei sunt tractat. Tunc etiam vere Deum diligimus, si semper de ejus
servitio cogitamus et loquimur, et ejus mandata juxta vires adimplere
satagimus. Deus enim non se verbis tantum vult diligi, sed corde puro et
operibus justis. Non postulat a nobis aurum neque argentum, neque aliquid
hujusmodi; sed si fuerint nobis ista, dispertiri egentibus praecipit. Nos
ipsos quaerit, in nobis requiescere cupit. Hoc solummodo a nobis exigit ut
eum ex toto corde diligamus, et mandata ejus custodiamus, et templa nostra
impolluta ei servemus, quatenus ipse semper in nobis habitet, et nos in illo
permaneamus. Quapropter accedamus ad eum et copulemur in affectu ejus.
[0611C]
Sequitur: Diliges, inquit, proximum tuum sicut teipsum. Qui
diligit proximum, inquit Apostolus, legem implevit (Rom. XIII, 8); qui autem
e contrario odit, homicida est. Qui proximum suum diligit sicut seipsum, non
occidit illum, non mentitur illi quem diligit, non falsum testimonium de eo
dicit, nec illius rem concupiscit; non insuper hoc quod non vult ut faciat
ei aliquis, facit illi quem sicut seipsum diligit. Sequitur: In his duobus
mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40); jam enim supra
diximus, ut omnium mandatorum una est utilitas, et omnia mandata unum
videntur esse mandatum, ita sibi invicem cohaerent, ut alterum sine altero
esse non possit. Nec enim Deus vere sine proximo, nec [0611D] proximus vere
diligitur sine Deo. Nam, sicut supra diximus, impossibile est omnia mandata
Dei in hoc capitulo inserere, sed breviter succincteque ea commemoravimus
quae nos ad amorem Dei possint excitare. Sciendum tamen nobis est quia non
solum praecepta evangelica, verum etiam prophetica et apostolica mandata
diligentissime scrutari, et fidelissime observare, et obedire eis debemus.
Ideoque studeamus Deum ex toto corde diligere, et mandata ejus scrutari, et
semper ante oculos mentis habere, et ea non ex parte, sed per omnia
diligere; quatenus illam beatitudinem consequi mereamur quam ille hymnidicus
rex et propheta commemorat dicens: Beati qui scrutantur testimonia ejus, in
toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII, 2). Studeamus etiam, [0612A] fratres
mei, et proximos nostros ut propria viscera diligere, ut simul cum eis ad
gaudia sempiterna feliciter pervenire et gaudere mereamur.
CAPUT XXVII. Lamentabilis descriptio de his qui praecepta Christi non
observant.
De praeceptis ergo Domini nostri Jesu Christi unum adhuc
capitulum excipere volui; sed cum reminiscerer quod istis temporibus pene
jam nemo sit qui ea observare valeat vel satagat, majus mihi desiderium
exstitit flendi quam scribendi. Merito enim lugendum est praesentis vitae
tempus, in quo tot mala tantaque flagitia videmus quotidie cumulari; quae si
velimus per singula considerare, nunquam poterimus a lacrymis temperare. Sic
autem omnia [0612B] confusa, sic cuncta sunt resoluta, ut jam nec virtutis
quidem vestigium usquam appareat. De spurcitiis enim et luxuriis, atque de
caeteris nequitiis, nostris diebus mundum repletum esse perspicimus: et,
quod est omnium malorum infelicius, jam nec ipsi emendamur, nec aliis
emendandi exemplum praebemus; sed sumus velut sepulcra dealbata, quae a
foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum
et omni spurcitia. Et contigit nobis hoc quod illis solet evenire qui vel
phrenesin patiuntur, vel mente capti sunt; a quibus cum multa turpia et
periculosa vel dicantur, vel etiam gerantur, nec pudoris aliquid, nec etiam
poenitudinis capiunt, quinimo, et magnifici sibi ac sapientiores videntur
esse sanis ac sapientibus. Ita ergo et [0612C] nos, cum omnia quae sanitati
contraria sunt gerimus, nec hoc ipsum quidem quod est sanitas novimus. Si
forte enim in corpore parum aliquid morbi nos pulsaverit, statim medicos
adhibemus, et pecunias eis damus, et omni observantia, quod nobis competit,
gerimus, nec prius cessamus quam ea quae nobis molesta sunt mitigentur.
Anima vero cum quotidie vulneretur, lanietur, uratur, praecipitetur, et
modis omnibus pereat, nec parva quidem pro ipsa nos cura sollicitat. Certum
est enim quod nos omnes pariter corrumpit et absumit incuria, dum nemo est
qui opportuna praebeat et inopportuna prohibeat, et cum omnes cura
indigeamus, nemo est qui medicinam praedicationis adhibeat et poenitentiam
[0612D] curationis imponat. Etenim si religiosus homo aliquis extrinsecus
undecunque in his partibus adveniret, et praeceptorum Christi ac nostrae
conversationis confusionem videret, nescio si alios aliquos magis quam nos
inimicos esse et contrarios praeceptorum Christi judicaret, et quasi qui
studium quoddam habuerimus in omnibus contraria agere quam Christus nobis
praecepit. Sed ne quis putet forte exaggerationis causa a me haec verba
proferri, probamenta jam nunc adhibebo, non aliunde quam de ipsis Christi
mandatis; Christus enim noster in Evangelio ait: Audistis quia dictum est
antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem
dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui
autem dixerit fratri suo, [0613A] racha, reus erit concilio; qui autem
dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 21, 22). Haec quidem
Dominus Jesus. Nos autem tanquam increduli et infideles calcamus hanc legem,
et quotidie innumeris injuriis fratres nostros afficimus, quasi inde aliquid
praemii exspectemus. Sed videamus nunc quantum sit inter justitiam
Pharisaeorum et Christianorum discrimen. Illos occisio reos facit judicio,
nos autem ira similiter reos facit judicio. Et si nos ira reos facit
judicio, quomodo audemus quotidie tam leviter non solum contra juniores,
verum etiam contra aequales ac majores nostros irasci? Non solum autem de
ira, verum etiam de omni verbo otioso, secundum ejusdem Domini nostri
sententiam, reddituri sumus Deo rationem. Racha enim [0613B] dicitur inanis
et fatuus. Et cum frater noster ita credat in Christum sicut et nos, quomodo
illum audemus inanem, vel fatuum, vel absque mente vocare? Nam quod Dominus
racha et fatue dicit, hoc ostendit quia nec leve quidem, nec minimum in
fratre collatum convicium nobis relaxabitur, ut non pro omnibus judicemur,
nisi laeso satisfecerimus, et condignam poenitentiam in hac vita agamus. Et
ideo de istis levioribus mandatis sententiam dedit nobis Christus, ut et de
caeteris omnibus quae praevaricamur similiter sentiamus. Praeterea quoque in
tantum humanus metus timori Dei praeponitur, ut si fortiores ac potentiores
nostri aliquam injuriam aut contumeliam nobis faciant, ipsas etiam prompte
et [0613C] mansuete sustinemus; erga coaequales vero vel inferiores interdum
nec laesi commovemur et irascimur. Quis ergo erit immunis aut alienus ab hac
culpa? Si autem miles terrenus in conspectu regis terreni non ausus est
irasci, neque aliquid suae indignationis ante oculos ejus ostendere, quomodo
audemus coram Rege aeterno irasci, et indignationem nostram ante faciem ejus
ostendere? Rex ergo terrenus deforis tantum videt hominum corpora, et ipsa
solummodo habet in potestate: Rex vero coelestis cordis nostri conspicit
arcana, et potestatem habet utrumque, et corpus et animam, perdere in
gehennam. Propter quod nec erga famulos quidem negligendum est istud
praeceptum: neque enim sine causa debemus contra ipsos irasci, quia et illi
a [0613D] Christo simili ut nos libertate sunt donati. Neque etiam si
aliquem videmus mandatum Domini praeterire, irasci contra cum debemus, sed
potius miserationem et compassionem erga illum nos habere oportet, secundum
eum qui dixit: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? Illud
autem quod in sequentibus habetur, quis non infidelium etiam fabulosum
judicet, cum aeterna Dei voce sancitum sit? ait enim: Si autem offers munus
tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid
adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari
fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 25). Nos autem e
contra pugnas habentes ad invicem, et dolos in corde versantes, accedimus ad
altare Dei. Et cum [0614A] Deus et Dominus tantam curam reconciliationis
nostrae habeat, ut patiatur munera sua relinqui, et ante altare imperfecta
manere, atque interrumpi mysteria sua, donec eamus, et iracundiam cum
fratribus nostris solvamus, et nodos et inimicitias: nos vero nec hoc quidem
erubescimus, sed dies multos manemus in inimicitiis, et trahimus sicut funem
longum iram et voluntatem malam, ignorantes quod tantum longa erit nobis
poena quantum et discordia. Hoc etiam ad cumulum nostrae confusionis est, ut
si quid boni nobis dicatur de inimico, non credimus; si quid autem mali, hoc
solum credimus et confirmamus. Et si forte irasci nobis accidat, praecipit
Dominus ut ante solis occasum iracundiam nostram finiamus. Unde dicit: Sol
non occidat super iracundiam [0614B] vestram (Ephes. IV, 26). Nos autem e
contra ne hoc quidem contenti sumus ut iracundiam nostram ultra solis
terminum producamus, sed insidias invicem ponimus, et sive verbis sive rebus
supplantare proximos nostros cupimus. Nam osculum pacis quo tempore munera
sacra offeruntur, porrigere invicem in usu habemus; sed vereor ne plures ex
nobis hoc labiis tantummodo faciant, cum Christus pacem non ex ore, sed ex
corde desideret. Unde per haec Deus potius exacerbari quam placari credendus
est. Puritas enim et veritas in conspectu Dei placent; respuit autem et odit
omne quod simulatur et fingitur. Nam pro his singulis lacrymae nobis
fundendae sunt, et confusio habenda est. Caetera vero praecepta quae
restant, in sequenti capitulo, [0614C] ob compendii causam, breviter et
diligenter discutienda relinquimus.
CAPUT XXVIII. Item de
eadem lamentatione quae supra.
Jam vero quae de consentiendo
adversario, vel de concupiscentia illicita, et de oculo dextro, et de manu
dextra, et de relinquendis uxoribus praecipiuntur (Matth. V), quasi nec
scripta sint nec audita, ita contemnuntur. In oculo enim dextro et manu
dextra parentes nostros atque propinquos intelligimus: quod si ad
contemplandam veram lucem nobis impedimento sunt, debemus truncare
istiusmodi portiones; ne dum volumus caeteros lucrifacere, ipsi in aeternum
pereamus. Nam de non jurando erubesco [0614D] proferre in medium, non solum
propter juramenta, sed etiam propter perjuria. Si enim vere jurare crimen
est et praevaricatio mandati, de perjurio quid dicamus? Evangelica autem
veritas juramentum non recipit, cum omnis sermo fidelis pro jurejurando sit.
Post haec autem Dominus ait: Si quis te percusserit in dextram maxillam,
praebe illi et alteram; et volenti tecum judicio contendere, et tunicam tuam
auferre, relinque illi et pallium. Et si quis angariaverit te mille passus,
vade cum illo alia duo. Petenti te, da ei. Et volenti mutuari a te, ne
avertaris (Matth. V, 39). Ad haec enim quid dicimus? Pro singulis autem his
lacrymae nobis tantummodo proferendae sunt, et confusio habenda est: aperte
enim contra haec omnia militamus. Pati autem aliquid [0615A] ex his quae
scripta sunt ac ferre, neque in verbis, neque in rebus unquam volumus. Sed
etsi in aliquo saltem vel leviter pulsemur, continuo velut ferae bestiae
contra eos insurgimus. Sed licet nos in omnibus contraria agamus quae
praecipit nobis Christus, tamen eminentius ab eo docemur; qui diripuerit,
inquit, quae tua sunt, qui te laeserit, qui tibi nocuerit, non solum pro his
quae tibi abstulit, non indigneris; sed et dilige, et tota charitate
constringe, et etiam pro ipso ad Deum diligenter preces funde. Ac si
dicatur: Cum ille qui ad diripienda quae tua sunt iniquo spiritu fuerit
accensus, si te prolixiorem invenerit in largiendo quam ille venerat in
diripiendo, quamvis ille sit ferus et barbarus, erubescet tamen bonitatem
tuam, mitigabitur a furore, [0615B] resipiscet continuo et facti poenitebit,
ac suum quidem peccatum exhorrescet, tui vero animi virtutem mirabitur et
amabit. Sed hoc ubi nunc invenio? Cujus enim talem vitam mirabor? Neminem
autem nunc invenire queo qui hanc injuriam patienter ferre velit. Christus
enim nos orare pro persequentibus et calumniantibus jubet; nos autem non
solum contra inimicos, sed etiam contra amicos saepe inimicitias et insidias
ponimus. Christus maledicentibus benedici jubet, nos e contra non solum
multiplicatas maledictiones restituimus, sed etiam, si possumus, pro verbis
flagellis eos caedimus. Nonne tibi videntur, o homo, omnimodis contraria
esse, ut dixi, praeceptis Christi quae gerimus? Nonne magis pugnam habemus
contra mandata ejus, quam obedientiam? [0615C] Et ideo merito lugemus, et
inobedientiam nostram merito plangimus. Sed dicit aliquis: Impossibilia
nobis praecipit Christus. Quid agis, o homo? nunquid ignoras quid David in
Saul fecit? Quid Stephanus martyr, qui pro lapidantibus exoravit? Oblitusne
es quid ipsemet Christus docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis, non
enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Volentibus enim observare Christi
praecepta, non sunt impossibilia, sed levia; nolentibus vero et
inobedientibus videntur esse dura et impossibilia, cum idem Dominus dicat:
Onus meum leve, et jugum meum suave (Matth. XI, 30). Jam vero quid dicam de
hoc quod scriptum est in oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12)? [0615D] Quisnam
est ex omnibus nobis qui cum fiducia haec Deo dicere audeat? Nam etsi nihil
faciamus inimicis et debitoribus nostris, habemus tamen intra nos insanabile
vulnus irae retentum in corde. Et si tantummodo non laedas eum qui te
laesit, avertis te tamen ab eo, nec libenter eum vides, manet sine dubio
vulnus in pectore, et dolor augescit in corde. Nunquid tu ita vis propitium
tibi fieri Deum, ut non quidem te laedat, avertat se tamen abs te, et
peccatorum tuorum memoriam teneat et videre te nolit? Igitur qualem vis esse
erga te Deum, cum peccatorum veriam poscis, talem te exhibere debes his qui
deliquerunt in te, sicut et sapientium quidam dixit: Homo homini servat
iram, et a Deo [0616A] quaerit medelam (Eccli. XXVIII, 3). Et si homo erga
hominem non habet misericordiam, quis propitiabitur delictis ejus? Vellem
silere jam et huc usque progressus finem sermonibus meis imponere. Erubesco
enim et confundor ultra procedere. Sed quid iterum tacere proderit, cum ab
ipsis mandatis Christi, quae impugnamus, silenter etiam arguamur? Quomodo
autem latebimus, cum qui novit corda nostra, judicaturus est ea? Quid ergo
dicam de illo mandato quo jubemur non thesaurizare super terram? Caeteri
vero quasi e contrario audierint praeceptum, et quasi dictum sit ad eos:
Thesaurizate omni modo super terram; ita relinquentes coelum adhaeserunt
terrae, et insaniunt erga pecunias congregandas, totoque affectu odiunt
Deum, diligunt autem [0616B] mammonam. Quod autem dictum est. Nolite
cogitare de crastino, nec audire scio aliquem, nec omnino servare. Et
propterea de hoc mandato dicere aliquid erubesco. Etenim oportebat nos
quocunque pacto loquente Christo et pronuntiante non dubitare, sed credere.
Nunc vero etiam cum et causas et rationes adhibeat mandatorum suorum, atque
exemplis ea validissimis muniat, nec sic quidem erubescimus. Propter hoc
enim et avium quae non arant, neque seminant, et liliorum, quae non nent,
similitudines posuit, ut nemo dubitaret, et tamen nos sicut gentes, aut
forte etiam aliquid desperabilius gentibus de his cogitando consumimur. Sed
de hoc, ut dixi, mandato plura dicere erubesco, ad sequentia tamen veniam,
si forte alicubi solatium qualecunque [0616C] mei pudoris inveniam. Quid
ergo sequitur post haec? Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII).
Ego enim solatium mei pudoris invenire credebam, augmenta nunc confusionis
reperi. Si autem nullum nobis peccatum aliud fuisset admissum, pro hoc solo
gehennae nos tradi satis abundeque sufficeret; quippe qui in alienis
delictis severi et amarissimi judices residemus, nostras autem trabes in
oculis propriis infixas non videmus: a quo vitio neque saeculi hominem,
neque monachum, neque etiam solitarium ullum facile reperies liberum. Neque
etiam de hoc exhorrescimus quod idem ipse ait: In quo enim judicio
judicaveritis, judicabimini (Ibid.). Nam dic mihi, quid laboris habet ut non
judices alium? Nos autem qui cum possimus sine labore mandatum [0616D] Dei
servare, laboramus et nitimur ut illud praevaricemur. Quia et revera ipse
pronuntiavit de praeceptis suis quod nihil in eis onerosum sit, sicut paulo
ante retuli, id docens: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI,
30). Nos namque e contra gravia efficimus quae ille levia constituit.
Quamvis enim sint aliqua in quibus paululum laboris adhibendum est, tamen
quidquid ipse praecepit leve est, etiam si sit tribulatio. Et si tribulatio,
quomodo leve est? Leve, inquam, est, quia immensum pondus futurae gloriae
levem facit praesentis temporis tribulationem. Sequitur: Nolite, inquit,
dare sanctum canibus, neque projiciatis margaritas vestras ante porcos
(Matth. VII, 6). Nos vero e contra laudis [0617A] amore et jactantiae vitio
corrupti, etiam huic praecepto contraria gerimus, atque hominibus neque
intellectum purum habentibus, neque fidem sanam retinentibus, et insuper
peccatorum maculis innexis, sine ulla discretione mysteriorum secreta
nudamus. Multum est enim, si velimus singula quaeque mandata discutere, quae
omnimodis in contemptu habentur ab hominibus, ut illud: Quodcunque vultis ut
faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Ibid.). Nos namque e
contrario omnia facimus hominibus quae ipsi nolumus pati. Et rursum, qui
jussi sumus per angustam viam incedere, per latam semper incedimus. Hi autem
qui videntur sustulisse crucem suam et sequi Christum, de lata et spatiosa
via sollicite requirunt. Sic enim facere [0617B] solent illi qui saeculum
relinquere disponunt. Cum autem de monasteriis aut retrusione vel etiam de
locis habitantium percunctantur, ante omnia de requie tractant et de
opportunitate. Prima tamen sollicitudo statim et prima verba ista sunt:
Estne ibi requies quo eundum est? Inveniuntur ibi ea quae necessaria sunt
abundanter? Primum enim, ut dixi, sollicite requirunt si nihil horum desit
quae lata et spatiosa via deposcit. Quid agis, o homo? Quid loqueris? Arctam
et angustam viam jussus es ambulare, utquid de requie, utquid de abundantia
percunctaris? Verum ne me existimet aliquis haec dicendo alios incusare, jam
nunc de meipso narrabo. Quondam cum de saeculi abrenuntiatione et de
solitaria habitatione cogitare coepissem, ego scio quam [0617C] sollicite
infra memetipsum perscrutabar, unde viverem, et unde mihi in ipsa
habitatione ea quae necessaria sunt corpori praeberentur? Sed et illud non
segniter requirebam, unde haberem vestimenta, unde luminaria, unde etiam
ligna, et legumina, et caetera talia. Ita enim ego cum omni sollicitudine de
requie corporis apud memetipsum tractabam. Heu! quam subtiliter ille artifex
mali diabolus nos decipit, et quanta caecitate oculos nostrae mentis
obducit! Ad regnum coelorum cupimus ascendere, et interrogamus si aliqua
nobis difficultas occurrat in itinere. Ad coeli fastigium et divitias
festinamus: ad ipsas, inquam, divitias, quas nec oculus vidit, nec auris
audivit, neque in cor hominis ascenderunt; et de requie corporis
percunctamur. [0617D]
Nam sicut diximus supra, multum est si velimus
singula quaeque mandata Christi in hoc loco discutere. Tamen oportet nos
flere et lugere pro his singulis quae impugnamus, et in contemptu habemus,
quatenus ab ipsis sceleribus quae per inobedientiam et contemptum eorumdem
mandatorum Christi incurrimus, uberrimis lacrymarum fletibus ablui
expiarique, Deo opitulante, mereamur.
CAPUT XXIX. De
compunctione cordis.
Compunctio etenim cordis est humilitas mentis,
cum lacrymis, et recordatione peccatorum, et timore judicii. Nam ex
humilitatis virtute compunctio cordis nascitur. De compunctione cordis
confessio [0618A] peccatorum propagatur. De confessione peccatorum
poenitentia generatur. De poenitentia autem indulgentia peccatorum
percipitur. Quatuor enim sunt qualitates affectionum quibus mens justi
taedio salubri compungitur; hoc est, memoria praeteritorum peccatorum,
recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in hujus
vitae miseria, desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius
valeat pervenire. Quando ergo ista in corde fiunt, credendum est tunc esse
Deum per gratiam cordi humano praesentem. Praeterea quoque oportet nos, qui
compunctionem cordis perfecte desideramus habere, prius animo et mente ab
omni perturbatione ac fluctuatione visibilium rerum secedere, atque ad illa
conscendere silentia ubi quies [0618B] summa, jugis tranquillitas et pura
est serenitas; ibique oculum mentis nostrae tota intentione semper debemus
defixum habere. Oportet etiam nos diem mortis ante oculos mentis habere, et
praeterita peccata ad memoriam revocare; et eorum qui in inferno gemunt
rememorari, et quomodo ibi sunt animae, in quam amaro silentio, aut in quam
pessimo gemitu, vel metu, sive cruciatu, aut in quali exspectatione et
dolore; et pro his infinitas debemus lacrymas fundere. Recogitemus autem
diem resurrectionis, et illud terribile, et horrendum, atque tremendum
judicium Christi; et praemium justorum, et repositam peccatoribus poenam,
quam passuri sunt in conspectu Dei. Sed et supplicia omnia, et ignem
inexstinguibilem, et vermes immortales, [0618C] et tartarum tenebrarum ad
memoriam revocemus: et super haec omnia dentium stridorem et tormenta
perpetua pertimescamus. Adducamus etiam ad medium bona, et gaudiosa gaudia,
quae sunt justis reposita coram Deo et angelis ejus in aeterna gloria.
Cogitemus autem quam gloriosi sint illi angelorum chori, quae societas
beatorum spirituum, et quae sit majestas aeternae visionis Dei. Utrorumque
horum commemorationem jugiter in cordibus nostris habeamus: super judicia
quidem peccatorum ingemiscamus, super bona vero justis reposita gaudeamus:
sicque fit ut perfecta compunctio formidinis tradat animum compunctioni
dilectionis.
CAPUT XXX. Quod duo sunt genera compunctionum.
[0618D]
Duo igitur sunt compunctionum genera, hoc est, irriguum
superius, et irriguum inferius (Jos. XV, 19). Irriguum quippe inferius
quisque accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Irriguum vero
superius accipit, cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit.
Sciendum namque est quia nullum habebit accessum ad compunctionem cordis, is
qui in risu et jocis immoderatus fuerit. Non enim convenit ei qui ad
perfectionem nititur ascendere, in modum parvuli insensati jocari, nec
dissolutis labiis risum proferre, sed subridendo tantum mentis laetitiam
indicare. Amentia namque est cum strepitu ridere. Parvuli enim est ludere,
perfecti autem viri lugere, jocus vero et risus negligentem [0619A] et
tepidum efficiunt virum justum erga Dei servitium. O quantam perniciem
praeparant risus et jocus! et e contrario quantum lucrum afferunt fletus ac
luctus! Quem enim delectat hic ridere, postmodum flebit amarissime; qui
autem hic lugere voluerit, inposterum sine fine gaudebit. Nam et Salvator
noster beatos vocat lugentes; et qui nunc laetantur, flere eos dicit in
novissimo. Unde Jacobus apostolus ait: Miseri estote et lugete, risus vester
in luctum eonvertatur, et gaudium in moerorem (Jac. IV, 9). Hinc per
Salomonem dicitur: Risus dolore miscebitur (Prov. XIV, 13). Hinc Gregorius
ait: Nemo potest et hic gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Christo.
Hinc etiam in collationibus Patrum legitur: Vidit, inquit, senex quemdam
ridentem, et ait [0619B] illi: Coram coelo et terra rationem totius vitae
nostrae reddituri sumus, et tu rides? Quapropter non nos oblectet puerilis
jocus ac risus, sed lectiones sacrae et spiritualis melodiae cantus. Quamvis
enim dura sint corda nostra ad lacrymas producendas, mox tamen ut psalmorum
dulcedo insonuerit, ad compunctionem cordis animum nostrum inflectit. Multi
enim reperiuntur qui cantus suavitate commoti sua crimina plangunt, atque ex
ea parte magis flectuntur ad lacrymas, ex qua psallentis insonuerit dulcedo
suavitatis. Sed studendum nobis est ut etiam post compunctionis tempora, in
quantum Deo largiente possumus, ipsam vim lacrymarum in nosmetipsos
conservemus; ne nos post compunctionem cordis cogitatio fluxa dissolvat; ne
mentem nostram [0619C] vana laetitia subripiat, ne lucrum compunctionis
anima nostra per incuriam fluxae cogitationis perdat. Sic quippe quod
poposcerat, obtinere anima meruit, quia se post lacrymas in eodem mentis
vigore servavit. De qua nimirum scriptum est: Vultus ejus non sunt amplius
in diversa mutati (I Reg. I, 18). Quia igitur non est oblita quae petiit,
non est privata munere quod poposcit. Nos autem quia post baptisma
inquinavimus vitam, rebaptizemus in lacrymis conscientiam nostram. Qui ergo
lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, lamentum habet,
sed mundationem non habet. Ubi autem lacrymae abundant, ibi cogitationes
sordidae non approximant. Compunctio sanitas animae est, compunctio
illuminatio mentis est; compunctio remissio [0619D] peccatorum est;
compunctio Spiritum sanctum habitare facit in se.
CAPUT XXXI.
De reverentia et instantia orationis.
Oportet itaque nos certissime
scire et veraciter credere, quia assiduitate orationum adipisci possumus
remissionem omnium peccatorum; si tamen actus orationi et labia cordi non
discrepaverint. Melius enim est corde orare cum silentio sine sono vocis,
quam solis verbis sine intuitu mentis; quia non verba deprecationis Deus
intendit, sed cor orantis aspicit. Nam negligentes orationes nec ab ipso
homine impetrare valent quod volunt. [a] {foot}
[0619D] Ex regula
sancti Benedicti, cap. 20. Si enim [0620A] cum hominibus potentibus volumus
aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia; quanto
magis Domino Deo universorum cum cordis humilitate et puritatis devotione
supplicandum est! Et non in multiloquio, sed in puritate cordis nos exaudiri
sciamus: et ideo brevis et pura debet esse oratio, nisi forte ex affectu
inspirationis divinae gratiae protendatur. Cum enim in oratione assistimus,
gemere et flere debemus, reminiscentes quam gravia sunt scelera quae
commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus. Longe quippe a Deo
est animus qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit occupatus. Et tunc
veraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Sed valde perpauci sunt qui
tales orationes habeant; et licet in [0620B] quibusdam sint, difficile tamen
est ut semper sint. Tunc autem magis diabolus cogitationes curarum
saecularium nostris mentibus ingerit, quando nos orantes aspexerit. Sed nos
e contra tam perseveranter in oratione persistere debemus, quousque
importunas saecularium rerum cogitationes ab inimico latenter immissas
superemus. Quoties enim quilibet aliquo tangitur vitio, toties se ad
orationem subdat; quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguit. Et
qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus: quia sicut nullum
proficit in vulnere medicamentum, si adhuc ferrum in eo sit, ita nihil
illius oratio proficit, cujus adhuc dolor est in mente et odium manet in
pectore.
Tantus ergo debet esse orantis affectus erga [0620C] Deum,
ut non desperet precis effectum. Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non
habemus: Petat autem unusquisque, ut ait Apostolus, in fide nihil haesitans.
Nam qui dubitat, similis est fluctui maris, quae a vento movetur, atque
dispergitur (Jac. I, 6). Diffidentia enim nascitur ex hoc quod adhuc se
quisque sentit circa peccandi affectionem versari. Multum enim, inquit
Apostolus, valet deprecatio justi assidua (Jac. V, 16). In tantum utique
valet, ut etiam per eam daemonia vincantur, et aditus eorum per ipsam
obstruantur, ut non quocunque volunt, vadant. Unde in Tripertita historia
legitur ita. Temporibus Juliani Apostatae missus est daemon ab ipso in
Occidentem, ut iret velociter et afferret ei inde aliquod responsum. Cum
autem pervenisset daemon [0620D] ille in quodam loco ubi quidam monachus
habitabat, stetit ibidem per decem dies immobilis, eo quod non poterat ultra
progredi, quia monachus ille non cessabat orare neque nocte neque die; et
regressus est sine effectu ad eum qui miserat illum. Cui revertenti dixit
Julianus: Quare tandiu tardasti? Respondens daemon ait: Et moram feci, et
sine actione reversus sum. Sustinui enim decem dies Publium monachum, si
forte cessaret ab oratione et transirem; et non cessavit, et prohibitus sum
transire, et redii nihil agens. Tunc impiissimus Julianus indignatus dixit:
Cum illuc ingressus fuero, faciam in eo vindictam. Et intra paucos dies
Julianus Dei [0621A] providentia interiit. Et continuo unus ex praefectis
qui cum eo erant, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et veniens ad senem
illum factus est monachus magnus, et sic permansit cum eo, donec quievit in
Domino. Ubi datur intelligi quia oratio servorum Dei continua non solum
homines salvat, sed etiam diaboli tela exsuperat. Per orationes autem
purissimas omnia nobis utilia a Domino tribuuntur, et cuncta noxia procul
dubio effugantur. Idcirco necesse est nobis et ore et corde sine
intermissione orare.
CAPUT XXXII. Quomodo possit aliquis sine
intermissione orare.
Dei servum autem, et maxime solitarium, oportet
sine intermissione orare, legere et operari, ne forte [0621B] mentem otio
deditam spiritus malignus invadat. Orationibus autem mundamur, lectionibus
instruimur, operationibus vero corpus, ne forte superbiat, fatigamus. Sed
quaerendum nobis est quomodo quis possit sine intermissione orare. Quidam
enim dicere volunt quod ille sine intermissione orat qui canonicas horas
observat. Nobis vero non expedit caeteris horis ab oratione vacare; sed
secundum Apostolum sine intermissione debemus orare. Sic autem Domino
miserante poterimus illud praeceptum implere, id est, si jugiter lingua
orare non possumus, vel corde oremus: et si ore, vel corde nequimus, vel
etiam actus nostri tales sint ut semper pro nobis Deum exorent.
Under
in Collationibus Patrum tale datur exemplum: [0621C] Lucius abbas
interrogavit quosdam fratres, dicens: Quod est opus manuum vestrarum? At
illi dixerunt: Nos non contingimus aliquod opus manuum; sed, sicut Apostolus
dicit, sine intermissione oramus. Dixit eis senex: Et non manducatis? illi
autem dixerunt: Etiam manducamus. Et dixit eis: Quando ergo comeditis, quis
orat pro vobis? Et iterum interrogavit eos dicens: Non dormitis? Et illi
dixerunt: Etiam dormimus. Et senex adjecit: Cum dormitis, quis orat pro
vobis? Et non invenerunt quid ad haec responderent ei. Et adjecit: Ignoscite
mihi, fratres, quia ecce non facitis sicut dixistis. Ego autem ostendam
vobis quia operans manibus meis sine intermissione oro. Sedeo namque,
juvante Domino, infundens mihi paucas palmulas, et facio ex eis plectam,
[0621D] et dico: Misereremei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et
secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L,
1). Et dixit eis: Oratio haec est, an non? Et dixerunt ei: Etiam. Ille autem
dixit: Quando permansero tota die laborans, et orans ore vel corde, facio
plus aut minus sex nummos, et duos ex his dono pauperibus foras ad ostium,
et residuos expendo in usus meos et discipulorum meorum. Ille vero qui
accepit illos duos denarios orat pro me tempore quo ego manduco vel dormio,
atque ita per gratiam Dei impletur in me hoc quod scriptum est: Sine
intermissione orate (Rom. I, 9). Quapropter oportet nos, sicut praedictum
est, ore vel corde indesinenter [0622A] orare, vel tale opus facere ut ipsum
pro nobis Deum exoret.
Illud quoque huic apostolico praecepto quasi
contrarium esse videtur quod Dominus ait: Orantes autem nolite multum loqui,
sicut ethnici faciunt (Matth. VI, 7). Itaque animadvertendum est quod
Dominus non dixit: Nolite multum orare, sed Nolite multum loqui, sicut
ethnici faciunt, qui secundum politam eloquentiae facultatis facundiam
orant. Ille enim sine intermissione ad Deum orat, qui peccanti in se fratri
dimittit; qui non ab hominibus, sed a Deo laudem quaerit, qui adversus
turbam vanorum phantasmatum ostium cubilis cordis sui claudit: et ne aliquod
impedimentum ejus oratio patiatur, in amore Dei mentis oculum figit.
[0622B]
CAPUT XXXIII. Quod omnes vanae cogitationes ex illusione
daemonum fiunt.
Nulla ergo virtus est in conversatione servorum Dei
quae talem habeat laborem quomodo oratio. Dum enim voluerit homo Deum suum
orare, semper daemones festinant orationem ejus interrumpere, scientes quia
ex nulla alia re tantum impediuntur, quantum per orationem ad Deum fusam.
Siquidem omnem alium laborem quem homo in conversatione religiosa positus
assumpserit, quamvis instanter agat, habet tamen aliquam requiem. Oratio
autem, ut dictum est, nullam habet requiem. Qua de re in Vitis Patrum ita
legitur: Quodam tempore, nocte daemon ad ostium cellulae beati Macarii
pulsavit, [0622C] dicens: Surge, abba Macari, et eamus ad collectam, ubi
fratres ad vigilias congregantur. Sed ille, qui gratia Dei repletus erat
prudentia, falli non poterat, intellexit diaboli esse fallaciam, et ait: O
mendax et veritatis inimice! quae tibi societas cum collecta et
congregatione sanctorum? At ille: Latet ergo te, inquit, o Macari, quod sine
nobis nulla congregatio monachorum agitur? Tum ille: Imperet, inquit, tibi
Dominus, immunde. Et ille adjecit: Veni denique, et videbis opera nostra.
His dictis, daemon discessit. Et abbas conversus ad orationem petiit a Deo
ut ei ostenderet si hoc verum esset quod gloriatus est daemon. Abiit ergo ad
collectam ubi a fratribus vigiliae celebrabantur, et iterum in oratione
Dominum deprecatur ut sibi verbi hujus veritatem ostendat; [0622D] et ecce
vidit per totam ecclesiam quasi parvulos quosdam Aethiopes discurrere huc
atque illuc et velut volitando deferri. Discurrentes ergo illi Aethiopes
pueruli singulis quibusque sedentibus alludebant: et si cui duobus digitulis
oculos compressissent, statim dormitabat. Si cui vero in os misissent
digitum, oscitare eum faciebant. Ubi vero post psalmum ad orandum
projecissent se fratres, percurrebant nihilominus singulos, et ante alium
jacentem in oratione quasi in mulierum speciem vertebantur; ante alium autem
quasi aedificantes, aut aliquid portantes, ac diversa quaeque agentes
apparebant; et quaecunque daemones quasi ludendo formassent, haec illi
orantes in cordis sui cogitatione versabant. A nonnullis tamen [0623A] ubi
aliquid horum agere coepissent, quasi quodam repulsu praecipites
dejiciebantur, ita ut nec stare quidem prorsus aut transire juxta eos
auderent. Aliis vero etiam supra dorsa et cervices ludebant. Haec cum
vidisset sanctus Macarius, ingemuit graviter, et ait cum lacrymis: Exsurge,
Domine, ut dispergantur inimici tui, et fugiant a facie tua; quoniam impleta
est illusionibus anima nostra. Post orationem autem vocatis seorsum singulis
quibusque fratribus ante quorum faciem daemones variis imaginationibus
ludentes, requisivit ab eis si in oratione vel aedificandi, vel portandi
cogitationes habuerint, vel ita agendi talia diversa quae unicuique
imaginata per daemones viderat; et singuli eorum confitebantur ita fuisse in
corde suo ut ille arguebat eos. Et [0623B] tunc intellectum est quod omnes
vanae et superfluae cogitationes, quas somniorum, vel psalmorum, seu
orationum tempore unusquisque conceperit, illusione daemonum fiant. Ab his
autem qui omni custodia servant cor suum facile repelluntur Aethiopes. Deo
enim conjuncta mens, et in ipso tempore praecipue orationis intenta, nihil
alienum, nihil superfluum recipit.
CAPUT XXXIV. Quod
cantantibus et psallentibus praesentia Dei et angelorum semper adsit.
Quoniam quamvis ubique Deum per potentiam divinitatis esse noverimus, et
oculos ejus speculari bonos et malos credamus, praecipue tamen sine aliqua
dubitatione, cum divino officio assistimus, per [0623C] gratiam nobis eum
adesse praesentem credimus. Ideoque semper memores simus quod Propheta ait:
Servite Domino in timore (Psal. II, 11). Et iterum: Psallite sapienter
(Ibid.).. Tunc etiam angelici spiritus maxime nobis praesentes adesse
credendi sunt, cum divinis specialiter mancipamur obsequiis, id est, cum
lectionibus sacris aurem accommodamus, vel psalmodiae operam damus, vel
orationi incumbimus, vel etiam missarum solemnia celebramus. Unde idem
Propheta ait: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII, 2).
Quapropter solerter nobis studendum est ut cum ad divinum officium vel ad
missarum solemnia celebranda convenimus, semper memores simus qualiter nos
oporteat esse in conspectu Dei et angelorum ejus. Et sic stemus ad
psallendum [0623D] ut mens nostra concordet voci nostrae. Sic enim Apostolus
ait: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15).
Cavendum est
autem ut non negligenter, nec tepide, vel inhoneste divinum officium
celebremus, neque ad perficiendum pigre adveniamus; ne, quod absit, in illam
sententiam incidamus qua dicitur: Maledictus homo qui opus Dei fecerit
negligenter (Deut. XXVII, 15). Observandum est ut ne quid in oratoriis, vel
in cellulis nostris inhonestum vel indecens, ne quid ineptum, vel perversum,
aut cogitationibus, aut verbis, aut actibus perpetremus; sed cum timore et
veneratione coeleste compleamus officium, quatenus in conspectu Dei et
angelorum ejus digni efficiamur [0624A] astare, et Dominus ad nos veniens
non quod condemnet in nobis, sed potius quod remuneret, inveniat.
CAPUT XXXV. De laude psalmorum et dispositione horarum in quibus
psallere debemus.
Psalmorum denique assidua decantatio tristia corda
consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos oblectat, inertes
exsuscitat, peccatores ad lamenta invitat. Nam quamvis dura sint corda
nostra, tamen mox ut psalmorum dulcedo insonuerit, ad profectum pietatis
animum nostrum inflectit. Omnis enim duritia cordis eorum dulcedine
emollitur: et sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectemur.
Oratio autem in praesenti tantum vita pro remedio [0624B] peccatorum
effunditur; psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat, et
gloriam sempiternam. Sic enim scriptum est: Beati qui habitant in domo tua,
Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Cujus operis
frequentiam quicunque fideliter intentaque mente exsequitur, quodammodo
angelis sociatur. Quocirca necesse est ut certis horis certisque temporibus
nostrae servitutis officia persolvamus, id est, matutino, prima, tertia,
sexta, nona, vespera et completorio. De his diurnis horis ait propheta
David: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 64). De nocturnis
autem vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum
tibi (Ibid. , V. 62). Et rursus dicit: Memor fui nocte nominis tui, Domine
(Psal. LXII, 7). [0624C] Et rursus dicit: Si memor fui tui super stratum
meum, in matutinis meditabor in te (Ibid.).
Propterea quoque de
divinis in noctibus officiis caeterisque horis diei ab oratione nos non
oportet vacare, sed semper per intervalla horarum aut oremus, aut legamus,
aut aliquod opus manuum exerceamus, quatenus taedium cordis et cogitationum
evadere possimus, sicut legitur fecisse beatus Antonius. Qui quodam tempore
cum sederet in eremo, animus ejus taedium et confusionem cogitationum
incurrit, quia nondum adhuc instanter laborabat, et ait ad Deum: Domine,
volo salvus fieri, et non permittunt me cogitationes meae. Quid faciam in
hac tribulatione, et quomodo salvus ero? Et post pusillum surgens exiit
foras, et vidit quemdam tanquam [0624D] seipsum sedentem et operantem;
denique vidit eumdem ipsum ab opere surgentem et orantem, et iterum
sedentem, et flectam de palmis facientem; inde rursus ad orationem
surgentem. Erat autem angelus Domini missus ad correctionem et cautelam
dandam Antonio. Post haec audivit vocem angeli dicentis: Sic fac, et salvus
eris. Ille autem hoc audito, magnum gaudium sumpsit atque fiduciam. Et ita
postea faciens, salutem quam quaerebat invenit. Ita et nos facientes, Deo
opitulante, salvabimur. Numerum quoque et mensuram psalmorum quos quotidie
canere debemus hic minime describimus, quia hoc quod Apostolus sine
intermissione praecipit agere, ego nullatenus praesumo determinare. Testis
[0625A] sit unicuique conscientia sua, quia Deum, quem nulla fallunt
occulta, inspectorem cordis sui omni hora habebit. Oportet praeterea nos
orare indesinenter pro nostris benefactoribus, et pro omnibus hominibus, pro
regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et
tranquillam vitam habere possimus. Sciendum vero est quia quanto quisque
magis assiduus fuerit in oratione, tanto feliciorem remunerationem
recepturus est in aeterna beatitudine. Luminaria vero cum omni diligentia
sive de propriis laboribus seu de fidelium oblationibus in suis oratoriis
noctis tempore provideant solitarii.
CAPUT XXXVI. Si quotidie
corpus Domini quilibet audeat sumere vel missam cantare. [0625B]
Non
mea itaque opinione, sed sanctorum Patrum assertione haec utraque reor fieri
posse, id est, et missas quotidie celebrare, et sacrosancta corporis et
sanguinis Domini mysteria quotidie cum tremore et timore sumere; ab his
tamen, qui mundi sunt ab omni inquinamento carnis ac spiritus, et hoc cum
metu magno et pavore: quia qui tantum hospitem cupit intra se suscipere,
castus debet esse non solum in corpore, sed et mundus in corde. Nam fuit
quidam venerabilis Pater nomine Apollonius, qui hoc monebat fratres, ut, si
fieri posset, quotidie communicarent mysteriis Christi, ne forte, qui se ab
his longe facit, longe fiat a Deo. Qui autem, inquit, frequentius hoc
suscipit, frequentius ipsum sine dubio Salvatorem suscipit; quia idem ipse
ait: Qui [0625C] manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet,
et ego in eo (Joan. VI, 53). Sed et ipsa commemoratio Dominicae passionis
cum assidue sit a servis Dei celebrata, primum per hoc commonitio datur, ut
studeat unusquisque ita paratus inveniri, ne indignus Dominicis mysteriis
habeatur. De hac denique re beatus Gregorius in libro Dialogorum ait:
Debemus itaque praesens saeculum tota mente contemnere, quotidiana Deo
lacrymarum sacrificia offerre, quotidianas carnis et sanguinis ejus hostias
immolare. Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animam
salvat. Sed necesse est ut cum haec agimus nosmetipsos in cordis contritione
mactemus. Et fidenter dico, quia salutari hostia post mortem non
indigebimus, si ante mortem Deo hostia [0625D] ipsi fuerimus. Quapropter
bonum est ut quod quisque post mortem suam sperat pro se agi per alios, agat
ipse dum vivit per se. Beatius quippe est liberum exire de carcere, quam
post vincula libertatem quaerere. Hinc iterum idem papa in eodem libro
adnectit dicens: Nam vir vitae venerabilis Cassius Narniensis episcopus
fuit, qui quotidianum sacrificium Deo offerre consueverat, ita ut pene
nullus dies vitae ejus abscederet quin omnipotenti Deo hostiam placationis
immolaret. Dum autem sese cum lacrymis mactaret, mandatum Domini per
cujusdam sui presbyteri visionem suscepit, dicens: Age quod agis, operare
quod operaris, non cesset pes tuus, non cesset manus tua. Natalitio
apostolorum venies ad [0626A] me, et retribuam tibi mercedem tuam. Qui cum
post annos septem ipso natalitio apostolorum die missarum solemnia
peregisset, et mysteria sacrae communionis accepisset, e corpore exivit. Qua
in re pensandum est quantum praesidium sit quotidie sacrosancti corporis et
sanguinis Domini nostri Jesu Christi hostias immolare; et patenter
ostenditur quam salubre est vesci tanto medicamine. Unde quidam venerandus
poeta dixit:
Magnum praesidium est sacro libamine pasci si cor
participis crimina nulla premunt. Hinc etiam egregius doctor Augustinus
dixit: Nihil sic debet formidare Christianus quam separari a corpore
Christi. Si enim separatur a copore Christi, non est membrum ejus; si non
est membrum ejus, [0626B] non vegetatur spiritus ejus. Unde ait Apostolus:
Quisquis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).
Quapropter faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse
faciendum. Neque enim inter se litigaverunt, aut quisquam eorum alterum
alteri se praetulit, Zachaeus scilicet et centurio; cum alter eorum gaudeus
susceperit Dominum, alter vero dixerit: Non sum dignus, Domine, ut intres
sub tectum meum (Luc. VII, 6). Ambo Salvatorem honorificantes diverso et
quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti.
Sic et sacramentum Dominici corporis et sanguinis unus honorando non audet
quotidie sumere, alter similiter honorando non audet ullo die
praetermittere.
[0626C]
CAPUT XXXVII. Si post illusionem, quae
per somnium solet accidere, debeat quis missam celebrare an non?
Nam,
ut ait beatus Gregorius, in ipsa illusione, quae per somnium solet accidere,
necessaria est valde discretio, quae subtiliter pensare debeat ex qua re
accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae
superfluitate vel infirmitate, aliquando contingit ex cogitatione. Et quidem
cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio
non est timenda. Unde ait Propheta: Quoniam Dominus cognovit figmentum
nostrum (Psal. CII, 14). Sed quando hoc acciderit, lotus tantummodo aqua,
valet se sociare divinis sacramentis. [0626D] Cum vero appetitus gulae ultra
modum in sumendis alimentis rapitur, atque ideo humorum receptacula
gravantur, habet exinde animus quemdam reatum, non tamen usque ad
prohibitionem percipiendi sacramenta vel missarum solemnia celebrandi, cum
fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi ministerium, pro eo quod
Sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compulit, vel amor
sacrificandi animum ad hoc ipsum compellit. Nam si adsunt alii qui implere
mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii
prohibere non debet; sed ab immolatione divini Sacramenti abstinere, ut
arbitror, humiliter debet, quousque dignis fletibus reconciliatus et aquarum
effusione [0627A] lotus, accedere iterum valeat ad sacra mysteria. Si vero
ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio menti dormientis, patet animo
reatus suus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit; quia quod
sciens cogitavit, hoc nesciens pertulit. Et quando hoc fit, necesse est ut
humiliter se subtrahat divinis mysteriis, et prius per aquam abluat sordes
corporis, et per poenitentiam abstergat vulnus cordis; et sic demum, Domino
propitiante, reconcilietur vivificis sacramentis. Nam in Evangelio Dominus
dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in
corde suo (Matth. V, 28). In corde suo, inquit, non in corpore. Ideo
Scriptura alibi nos admonet, dicens: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV,
23). Nam sunt alii quibus [0627B] ita plerumque illusio nascitur, ut eorum
animus etiam in sonmo positus turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in
re unum ibi ostenditur, si ipsa mens non tamen sit rea, vel suo judicio
libera, cum se et dormiente corpore nihil meminit vidisse. Siquidem, ut
quidam Patrum ait, si tale aliquid evenerit per somnum absque phantasiis
mulierum, non est peccatum. Ingenitus, inquit, humor in corpore, cum propria
repleverit receptacula, suis necesse est ut meatibus digeratur. Ubi vero
visus mulierum et blandimenta carnis per somnia occurrunt, si per superfluas
et illecebrosas cogitationes contigerit, peccatum esse dicebat. Praeterea
quoque sciendum est quia tres sunt motus corporales: unus quidem naturalis,
alius autem ex plenitudine ciborum, quando [0627C] nutritur et fovetur
corpus cibis ac potibus, ex quibus calor et sanguis crescunt et excitant
corpus ad libidinem; propter quod Dominus ait: Videte ne graventur corda
vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI). Tertius vero motus est ex
insidiis et invidia veniens daemonum. Quapropter oportet ut ipsam nimiam
abundantiam fluxusque libidinum per multam continentiam, et per multa
jejunia, et per continuas orationes restringamus; quia, ut ait beatus
Augustinus, sicut occisus inimicus non facit nobis injuriam, sic mortificata
caro non turbabit animam nostram. Denique hi qui in deliciis vivunt, si
forte corporis sui aegritudo deposcat, ab omnibus quae judicaverit medicus
esse noxia abstinebunt absque mora; cur non multo magis hoc nos facimus,
quibus sanitas [0627D] animae et spiritus est expetenda? Tales enim debet
Dominus habere ministros, qui nulla carnis contagione corrumpantur, sed
potius castitatis continentia splendeant mente et corpore.
CAPUT XXXVIII. De assiduitate lectionis et orationis.
Oportet autem
nos assiduitatem habere legendi et instantiam orandi. Nam assiduitate
lectionis munitur homo a peccato, juxta Prophetam qui ait: In corde meo
abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11). Haec sunt enim
arma, lectio videlicet et oratio, quibus diabolus expugnatur et aeterna
beatitudo acquiritur. His enim armis vitia comprimuntur [0628A] et virtutes
nutriuntur. In his ergo, quasi in speculo quondam seipsum considerare potest
homo, qualis sit, vel quo tendat, aut qualiter se dirigat. Ideoque qui vult
cum Deo semper esse, debet frequenter legere et frequenter orare. Nam cum
oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur.
Geminum autem confert donum lectio sacrarum Scripturarum: unum, quia
intellectum mentis erudit; alterum, quia a mundi vanitate hominem abstrahit,
et ad amorem Dei perducit. Lectio assidua timorem gehennae incutit, animam
purificat et ad gaudia superna legentis cor instigat. Sicut enim ex
carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis nutritur ac pascitur
interior homo; unde ait Propheta: Quam dulcia faucibus [0628B] meis eloquia
tua, Domine, super mel et favum ori meo (Ibid. v. 103)! Omnis plane
Scriptura sancta ad nostram scripta est salutem et doctrinam, ut per
consolationem Scripturarum in bonis actibus proficiamus. Sicut enim caecus
saepius offendit quam videns, sic ignorans Dei legem ignoranter saepius
peccat quam ille qui eam novit. Multi namque habent intelligentiae ingenium,
sed negligunt lectionis studium; et quod legendo scire potuerunt, negligendo
nesciunt. Multi etiam legunt, et ab ipsa lectione jejuni sunt; de quibus ait
Propheta: Seminastis multum et intulistis parum; comedistis, et non estis
satiati; bibistis, et non estis ebriati (Aggaei I, 6). Multum cordi suo
seminat, sed parum recipit, qui de mandatis coelestibus vel legendo, vel
audiendo multa [0628C] cognoscit, sed negligenter operando pauca
fructificat. Comedit, et non satiatur, qui verba Dei audiens lucra vel
gloriam saeculi concupiscit. Bibit, et non inebriatur, qui ad vocem
lectionis vel praedicationis aurem inclinat, sed mentem non mutat. Bibit, et
inebriatus non est, qui ea quae sunt hujus saeculi adipisci desiderat. Solet
enim per ebrietatem bibentium mens turbari. Si enim quis debriatus esset,
mentem procul dubio mutasset, ut terrena jam non quaereret, jam vana et
transitoria, quae amaverat, non amaret. Ille enim beatissimus est, qui
divinas Scripturas legens verba vertit in opera. Nemo enim potest sensum
Scripturae sacrae plene cognoscere, nisi legendi familiaritate. Nam sicut
terra, quae quanto amplius excolitur, tanto uberiorem fructum [0628D]
reddit; sic quanto quisque frequentius legit, tanto ex ea uberiorem
intelligentiam capit. Non oportet solitarios gentilium libros legere, ne
forte per oblectamenta inanium fabularum vel figmenta poetarum mentem
excitent ad incentiva libidinum. Neque etiam secreta Dei nimis oportet
rimari, Scriptura dicente: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne
scrutatus fueris (Eccl. III, 12). Unde Apostolus mirans aiebat: O altitudo
divitiarum scientiae et sapientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia, et
investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Quapropter caute meditanda, cautoque
sunt sensu ea quae leguntur rimanda; et juxta Apostoli mandata, teneamus
quae recta sunt, et refutemus ea quae contraria veritati existunt. Sicque
[0629A] in bonis instruamur, ut a malis Deo auxiliante illaesi permaneamus.
CAPUT XXXIX. De quotidiano opere manuum solitariorum.
Si
quando enim ab oratione et lectione cessemus, manuum operationibus insistere
debemus, propter hoc quod scriptum est: Otiositas inimica est animae.
Antiquus etenim hostis eum quem otiosum invenerit facile ad vitia rapit; nam
sancti Patres nostri et apostoli de labore manuum suarum vivebant. Unde
Apostolus Thessalonicensibus scribens, ait: Ipsi enim scitis quemadmodum
oportet imitari nos; quoniam non inquieti fuimus inter vos; neque panem
gratis manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die
operantes manibus nostris, ne quem vestrum [0629B] gravaremus. Non quasi non
habuerimus potestatem, sicut et caeteri, sed ut nosmetipsos formam daremus
vobis ad imitandum nos. Nam cum essemus apud vos, denuntiabamus, quoniam si
quis non vult operari, nec manducet (II Thess. III, 7-10). Cum enim iste
sanctus apostolus, qui Evangelium praedicabat, nolebat panem gratis
manducare, sed in labore et fatigatione victum quaerebat, quo nos fiducia
otiosis manibus gratis panem comedere audebimus, quibus non solum nulla
praedicatio verbi commissa est, sed ne ulla quidem, nisi animae nostrae
solius cura mandatur? Proinde necesse est nobis laborare manibus nostris
quod bonum est, ut habeamus unde vivamus, et unde aliquid necessitatem
patientibus tribuamus. Unde sanctus Caesarius dixit: sic lectioni [0629C] et
orationi debetis incumbere, ut etiam manibus possitis aliquid exercere;
majorem quoque diei partem sancto operi dedicare. Sed quaerendum nobis est
cur doctor gentium et praedicator Evangelii dicit se non panem ab aliquo
gratis manducasse, qui novit Dominum praecepisse, ut qui Evangelium
annuntiant, de Evangelio vivant (I Cor. IX, 14). Et rursum: Dignus est
operarius mercede sua et cibo suo (Luc. X, 7). Ideo quippe manibus
operabatur unde vivebat, quia indignum erat ab his aliquid accipere qui
errori studebant. Peccat enim, et libertatem praedicandi amittit, qui ab eo
accipit munus, qui ideo dat ne corripiatur. Unde idem apostolus dicebat:
Omnia mihi licent, sed non omnia mihi expediunt (I Cor. VI). Hoc ideo dixit
quia licebat illi ab his [0629D] queis praedicabat sumptus accipere; sed
quoniam sciebat pseudo-apostolos occasionem accipiendi quaerere, noluit ab
his accipere, ne causa ventris vigor evangelicae veritatis torpesceret. Non
enim instanter potest argui, a quo accipitur. Quamvis enim idem apostolus
pro occasione superius dicta elegerit manibus suis laborare unde viveret,
tamen quoties illi necessitas erat, a fidelibus victum accipiebat. Itaque
cum esset quodam tempore in magna indigentia, missum est illi a fratribus
unde necessitati et indigentiae ejus ministraretur. Respondit autem illis
gratias agens, et dixit: Bene fecistis communicare necessitatibus meis. Ego
enim didici in quibus sum, sufficiens esse. Scio enim esurire et abundare,
novi et [0630A] penuriam pati. Omnia possum in eo, qui me confortat.
Verumtamen vos bene fecistis mittere usibus meis (Phil. IV, 14). Hic autem
ostenditur quia aliquando accipiebat sustentationem necessitatis a
fidelibus. Qua de causa beatus Augustinus nobis dat consilium, dicens: Qui
ergo non possunt facere sicut Paulus, ut manibus suis se transigant,
accipiant a populo unde sustentent suam necessitatem, sed non negligant
eorum infirmitatem. Si in nostra, inquit, domo vel societate aeger est
aliquis, non prohibeo religiosos, vel religiosas mittere illi, quod eis
videtur, ut mittant; neque istis prohibeo, ut non recipiant. Nam et ipse
Dominus, cui angeli ministraverant, loculos habebat, et a fidelibus oblata
suscipiens, et suis discipulis et aliis indigentibus, necessaria [0630B]
tribuebat.
Quanquam autem ita dictum sit, oportet tamen solitarios
propriis manibus instanter laborare, etiamsi aliunde habuerint unde vivant.
Sic faciebat Paulus primus et probatissimus eremitarum. Cum esset in eremo
vastiore, securus erat de victu, quia de fructibus palmarum, et de oleribus
herbarum vescebatur tantum; tamen colligebat folia palmarum, et quotidianum
pensum, velut exinde sustentandus esset, a semetipso jugiter exigebat.
Cumque opere totius anni antrum ejus fuisset impletum, id quod sollicita
cura laboraverat annis singulis, igne supposito concremabat. Iste enim non
pro necessitate victus, ut dictum est, laborabat, sed pro corporis
afflictione, et cordis purgatione, atque cogitationum [0630C] soliditate,
seu perseverantia cellae faciebat. Dicebat autem, sine opere manuum nec in
loco posse perdurare solitarium, nec ad perfectionis culmen aliquando
conscendere. E contra vero fuit alius frater, qui veniens ad abbatem
Silvanum in monte Sina, vidit ibi fratres operantes, et dixit eis: Nolite
operari cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Maria optimam
partem elegit. Et dixit senex discipulo suo: Vade, voca fratrem istum, et
mitte illum in cellam ubi nihil est. Et cum facta fuisset hora nona,
intendebat idem frater ad ostium si mitterent alii, et vocarent eum ad
manducandum. Et cum nemo loqueretur ei, surgens venit ad senem, et dixit ei:
Abba, manducaverunt hodie fratres? Et dixit ei senex: Etiam jam comederunt.
Et ille: [0630D] Et quare, inquit, me non vocasti? Et senex respondit: Tu
homo spiritualis es, et hoc cibo non indiges; nos autem carnales sumus, et
manducare volumus, ideo manibus nostris operamur: tu vero bonam partem
elegisti, tota die legens, et nolens sumere carnalem cibum. Qui cum hoc
audisset, prostravit se in terram humiliter poenitentiam agens, et dixit:
Ignosce mihi, abba. Et senex dixit ei: Puto quod opus habet omnino Marthae
Maria. Per Martham enim Maria laudatur. Quapropter opus habent solitarii
propriis manibus laborare et operari unde pascantur; quia qui otiosa quiete
perfruitur, nisi operi manuum institerit, et nisi spiritualiter vixerit,
more pecudum se componit. [0631A]
Si quid vero ex operibus
solitariorum venundandum est, videant ipsi per quorum manus transeunda sunt,
ne aliquam fraudem praesumant inferre. Memorentur semper Ananiae et
Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti in
anima patiantur. In ipsis autem pretiis non subripiat avaritiae malum, sed
semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus datur, ut in
omnibus glorificetur Deus.
CAPUT XL. Quod certis horis
occupari debent solitarii in labore manuum.
Ergo statutis certisque
temporibus occupari solent solitarii in oratione et lectione, et certis
iterum in labore manuum. Ideoque hac dispositione credimus [0631B] utraque
tempora ordinari, id est, ut omni tempore a mane usque ad horam pene tertiam
orationi et lectioni vacent. Ab hora autem tertia usque ad horam quasi nonam
laborent, quod necessarium fuerit, nisi forte paululum in stratis suis
aestivo tempore pausare voluerint; et semper intermisceatur oratio cum
opere. A nona quoque hora usque ad vesperam iterum orationi et lectioni
vacent.
Si vero necessitas loci aut paupertas exegerit, magis in
labore manuum demorentur. Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.
Dominicis vero diebus sive festis, orationi tantum et lectioni vacent. In
noctibus quoque vigilias sacras et orationes purissimas devotissime
peragant. Infirmi namque [0631C] solitarii talia opera agant, ut nec otiosi
sint, nec violentia laboris opprimantur. Qui vero ita fuerint infirmati, aut
senectute gravati, ut neque legere, neque operari queant, vel orationi
tantum juxta vires suas devotissime instent. Hoc sane praecipue monentes, ut
si forte cui haec dispositio displicuerit, ordinet si melius aliter
judicaverit. Quibus autem horis reficere debeant, in antea, Domino
miserante, dicturi sumus.
CAPUT XLI. Ut solitarii nihil
proprium habeant, et oblationes fidelium suscipiant.
Nihil ergo
proprium solitarii habeant praeter utensilia et vilia supellectilia sine
quibus vivere nullatenus possunt. Victum vero rationalem, et vestem [0631D]
simplicem, aut de proprio labore, aut de fidelium oblatione habeant.
Quidquid autem his superfuerit, pauperibus tribuant. Nam, sicut in superiori
capitulo continetur, licitum est eis a populo oblata suscipere, ad suam et
pauperum indigentiam sustentandam. Unde in libro Prosperi ita legitur:
Propterea, inquit, Deus voluit cultores suos omnibus quae habentur in mundo
renuntiare, ut exclusa mundi cupiditate, divina in eis charitas possit
augeri vel perfici. Et ideo decimas atque primitias frugum, primogenita et
sacrificia pro peccato, et vota quae sibi Dominus jussit offerri,
sacerdotibus ac ministris distribui debere constituit, ut devotissimo populo
vitae necessaria ministrante, ipsi Creatori ac pastori suo liberis mentibus
ministrarent, atque in ejus [0632A] cultu sine ulla sollicitudine corporali
proficerent; ne terrenis occupationibus implicati, officio suo dignas
excubias strenue curare non possent. Item ibi: Denique sanctus Paulinus, et
beatus Hilarius omnia sua aut parentibus reliquerunt, aut vendita pauperibus
erogaverunt. Sed postea cum facti fuissent episcopi, non contempserunt
Ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensaverunt. Isti ergo tam sancti
viri tamque perfecti pontifices factis evidentibus clamant posse et debere
fieri quod fecerunt. Qui utique homines, tam saecularium quam divinarum
litterarum sine ambiguitate doctissimi, si scirent res Ecclesiae debere
contemni, nunquam eas haberent, qui omnia sua reliquerant. Unde datur
intelligi quod tanti ac tales viri qui, volentes fieri discipuli Christi,
[0632B] renuntiaverunt omnibus quae habebant, non ut possessores, sed ut
procuratores Ecclesiae facultates possidebant. Et ideo res Ecclesiae nihil
aliud scientes esse nisi vota fidelium, pretia peccatorum et patrimonia
pauperum, non eas vindicaverunt in usus suos ut proprias, sed ut commendatas
pauperibus diviserunt. Item ibi: Sacerdos, inquit, non solum sine
cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a populo dispensanda, et
fideliter dispensat accepta; quia omnia sua aut reliquit aut Ecclesiae rebus
junxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit, ita ut unde
pauperibus subministrat, inde etiam tanquam pauper voluntarius vivat.
De eadem re etiam in Regula canonicorum legitur ita: Monachi namque sive
solitarii, qui evangelicum [0632C] praeceptum sequentes distractis atque
renuntiatis omnibus patrimonia sua Christo dederunt, merito de facultatibus
Ecclesiae subsidium temporale accipiunt; ut quia toto mentis desiderio
coelestia appetunt, sic in hac peregrinationis via sumptibus Dominicis
sustententur, quatenus ad ea quae contempserunt minime redire qualibet
necessitatis causa compellantur. Item ibi: Clericos, quos voluntas aut
nativitas pauperes fecit, in congregatione viventes, necessaria vitae
accipiant; quia ad ea accipienda non eos habendi ducit cupiditas, sed cogit
vivendi necessitas. Porro si tales fuerint qui nec suas nec Ecclesiae velint
habere possessiones, horum necessitatibus providentissima gubernatione de
[0632D] facultatibus Ecclesiae praelati debent subvenire, illud Prosperi
attendentes: Quod habet, inquit, Ecclesia, cum omnibus nihil habentibus
commune habeat. Sed et eorum curam nihilominus gerere debent, quos aut
infirmitas aut senectus aggravat. Post haec autem memorari oportet hoc, quod
in Actibus apostolorum legitur: Afferentes, inquit, pretia praediorum
suorum: et ponebant ante pedes apostolorum. Distribuebantur autem singuli,
prout unicuique opus erat (Act. IV, 35). Item: Neque egens quisquam erat
inter illos (Ibid. , v. 34). Et rursum: Nec quisquam suum esse aliquid
dicebat; sed erant illis omnia communia (Ibid. , v. 32). Ita ergo et
solitarii nec suum quidquam dicant, sed sint fideles dispensatores, et ea
quae pauperibus dare debent, non nimis in suos [0633A] usus reflectant: ne
quod absit, cum Juda, qui loculos Domini furatus fuerat, sententiam
damnationis incurrant; sed potius de fideli administratione ab ipso, cujus
ministri esse noscuntur, ineffabiliter remunerari mereantur
CAPUT XLII. Quibus horis oporteat solitarios reficere.
Statuendum
itaque censeo quibus horis reficere debeant solitarii, ne forte quis
propriam sequatur voluntatem, et remissius vivat quam necesse sit.
Quapropter tali dispositione reor utraque tempora ordinari, hoc est, ab
octavis Paschae usque ad Pentecosten bis in die reficiant. His ergo diebus
quarta et sexta feria usque ad nonam jejunent: quia sicut equis frena sunt
imponenda, ita corpora nostra jejuniis [0633B] sunt infrenanda. A Pentecoste
usque ad Kalendas Septembris quarta et sexta septimaque feria jejunent usque
ad nonam. Reliquis vero diebus ad sextam reficiant, et ad vesperam coenent.
A Kalendis autem Septembris usque ad caput Quadragesimae, ad nonam semper
reficiant; nisi forte quis voluerit jejunium usque ad vesperum protelare. In
Quadragesima vero usque ad Pascha, ad vesperam reficiant. Ipsa tamen vespera
sic agatur, ut lumine lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc
diei manente omnia consummentur. Sed et omni tempore, sive coenae, sive
refectionis hora sic temperetur, ut de luce fiant omnia. Praeterea quoque si
quis voluerit omni tempore jejunare, exceptis Dominicis et aliarum
festivitatum diebus, non prohibeatur ei; [0633C] quia sic faciebant sancti
Patres nostri Antonius, et Benedictus, nec non Macarius, et caeteri alii.
Sed licet omni tempore vita solitariorum Quadragesimae debeat
observationem habere, tamen quia paucorum est ista virtus, ideo suademus
ipsis diebus Quadragesimae omni puritate vitam suam custodire, omnes pariter
negligentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. Quod tunc digne
fit, si ab omnibus vitiis nos temperemus; orationi cum fletibus, lectioni et
compunctioni cordis atque abstinentiae operam demus. Ergo his diebus
augeamus aliquid ad pensum solitum servitutis nostrae, orationes peculiares,
ciborum et potus abstinentiam; ut unusquisque super mensuram sibi indictam
aliquid cum [0633D] propria voluntate et gaudio sancti Spiritus offerat Deo:
id est, subtrahat corpori suo de cibo et potu, de somno et quiete, de
loquacitate et scurrilitate; et cum spiritualis desiderii gaudio sanctum
Pascha exspectet.
Deinde omni tempore, sive prandii, sive coenae, mox
ut surrexerint a refectione, sedeant, si duo fuerint simul, et legat unus
Collationes vel Vitas Patrum, aut certe aliquid unde aedificentur. Et lectis
quatuor aut quinque foliis, vel quantum hora permiserit, si meridies fuerit,
aut paululum in stratis suis requiescant, aut aliquod opus manuum agant. In
tempore autem jejunii lectione lecta, si vespera fuerit, confestim ut a
lectione surrexerint, ad completorium celebrandum veniant. Exeuntes autem a
completorio [0634A] nullatenus loquantur aliquid denuo, excepto si
necessitatis causa praelatus aut aliquis e fratribus aliquid alicui indicare
voluerit; quod tamen et ipsum cum summa gravitate et moderatione
honestissime fiat. Si autem unus solummodo fuerit solitarius, similiter
faciat. Omni siquidem tempore silentio studere debent solitarii, et maxime
nocturnis horis. Si quis autem eorum nocturno tempore peculiariter voluerit
orare, aut aliud aliquid agere, sic agat ne alium inquietet.
CAPUT XLIII. De mensa solitariorum.
Quotiescunque solitarii aut de
proprio labore aut de fidelium oblatione aliquam sufficientiam ciborum et
potus habuerint, semper ad mensulam suam pauperes [0634B] et peregrinos
habeant, et cum illis Christum convivam esse noverint. Si vero pauperes
minus habuerint, quos de fratribus voluerint vocare, charitatis causa in
eorum pendeat arbitrio. Eis autem quos vocant, hoc quod Deus eis dederit,
cum charitatis officio exhibeant. Ipsi tamen solitarii non solum a qualitate
ciborum, sed etiam a quantitate se custodiant, et in pondere et mensura, cum
sine hospitibus fuerint, vivant. Cum autem aliqui simul fuerint cum eis,
communes in cibo et potu se exhibeant, ob vanam gloriam devitandam, sed
constitutionem Regulae non transcendant.
Sufficere enim credimus ad
refectionem quotidianam duo pulmentaria cocta, propter diversorum
infirmitates, ut forte qui ex uno edere non potuerit, [0634C] ex alio
reficiatur. Et si fuerint poma, aut leguminum nascentia, addatur et tertium.
Cibus autem illorum talis sit: aliquando olera et legumina, aliquando caseum
et ova, interdumque pisciculos pro summis deliciis ducant. Quidquid enim,
inquit Hieronymus, post gulam non sentitur, idem tibi quod panis et
legumina. Panis autem libra una propensa sufficiat in die, sive una sit
refectio, sive prandii et coenae. Sunt enim qui plus, et sunt qui minus
indigent; quia nec robur unum inest cunctis corporibus: et ideo de ciborum
qualitate et quantitate non facile a nobis oportet disputari, quia nec ab
omnibus potest uniformis regula custodiri. Tamen studendum est ut non semper
saturitas edendi finem faciat, sed voluntas; nec impleat ventris saturitatem
edacitas, [0634D] sed comprimat parcitas. Unde ait Apostolus: Et carnis
curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Non enim carnis curam
omnimodis interdixit, sed ut in desideriis ne fieret, prohibuit. A carnibus
vero tam quadrupedum quam volucrum omnino abstineant, nisi forte aliqui in
gravi aegritudine fuerint detenti. Ipsis enim pro reparatione tantum
concedatur. Illico autem ut validiores effecti fuerint, a carnibus more
solito abstineant.
CAPUT XLIV. De crapula cavenda.
In
quantum ergo solitarii possunt, delicias et ciborum opulentias fugiant; et
non solum a cupiditate pretiosorum ciborum, sed etiam a nimia perceptione
[0635A] vilium se contineant: remota prae omnibus crapula, ut nunquam
subripiat eis indigeries, quia nihil sic contrarium est omni Christiano
quomodo crapula. Unde Dominus ait: Videte ne graventur corda vestra in
crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Nihil enim sic inflammat et titillat
membra genitalia quomodo indigestus cibus ructusque convulsus. Escae enim
multae non solum corda nostra, sed etiam corpus et animam debilitant. Saepe
enim per ciborum aviditatem stomachi franguntur vires, necnon et abundantiam
sanguinis, et choleram, et plurimas aegritudines escarum nimietate patimur.
Idcirco tantum cibum unusquisque sibi concedat, quantum sustentatio
corporis, non quantum desiderium carnis exposcit. Oportet itaque ut caro
nostra subjecta sit animae nostrae, et [0635B] sicut ancilla famuletur
dominae suae. Non enim bene possumus vigilare, cum dapibus fuerit venter
noster onustus; sed somno oppressi vigiliarum fructus amittimus, et maximum
detrimentum animae nostrae acquirimus. Nam sicut miles plurimo onere
praegravatur et praepeditur ad bellum, ita praepeditur solitarius ad
vigilias cum escarum largitate fervescit.
Sed et diabolus plurimum
inde gaudet, cum Dei servos viderit nimio cibo refertos, sicut legitur de
quodam viro venerabili, sancto Philiberto. Hic cum esset in quodam
monasterio, et jugum Christi suave et onus ejus leve susciperet, in tantum
religionis cultum excrevit, ut etiam viris perfectioribus in abstinentia et
caeteris virtutibus imitabilis fieret. Cumque antiquus hostis ejus invideret
abstinentiam, [0635C] quadam die pulsavit animum illius ut ampliora sumeret
cibaria. Post haec vero in ipsa nocte, dum fuisset cibo saturatus, nutu Dei
detectus inimicus sancto Philiberto per somnium est ostensus, et coepit
ventrem ejus velut gaudens palpare ac dicere: Modo hic bene, modo hic bene.
Tunc miles Domini agnoscens jacula inimici, crucis se vallavit munimine,
rigorem abstinentiae deinceps studuit triplicare. Qua in re ostenditur
qualibus quantisve muscipulis diabolus Dei servos praepedire molitur,
quantum de nimia edacitate laetatur
Ideoque studeamus nos taliter ab
escis temperare, ut si quando inimicus de nimia nostra edacitate exstiterit
gavisus, de nostra iterum abstinentia abscedat confusus. Omnia tamen
mensurate et cum [0635D] discretione fiant; quia nimia abstinentia ciborum
non solum vires corporis frangit, sed etiam intentionem animae minuit,
mentisque ingenium marcescere facit, et vigorem orationis amittit.
Quapropter quidquid cum temperamento fit, salutare est; quod vero nimis et
ultra modum fit, perniciosum est studiumque suum in contrarium vertit. Unde
sanctus Antonius dixit: Sunt quidam conterentes corpora sua in abstinentia,
et quia non habuerunt discretionem, longe facti sunt a Deo. Hinc beatus
Gregorius ait: Plerumque enim dum plus quam necesse est per abstinentiam
caro atteritur, humilitas foris ostenditur, sed de hac ipsa humilitate
graviter intus superbitur. Ideo admonendi sunt abstinentes, ut sollicite
[0636A] se semper aspiciant, ne dum gulae vitium fugiunt, in superbiam aut
vanam gloriam incidant. Et rursum admonendi sunt, ut abstinentiam suam et
semper sine intermutatione custodiant, et nunquam hanc apud occultum judicem
eximiae virtutis credant; ne forte magni meriti se esse aestimantes, corda
in elationem levent. Sic enim corpora nostra, vel etiam corporum incentiva
rigore districtioris abstinentiae castigemus, ut a carnalibus desideriis
absoluti, sanctis virtutibus floreamus.
CAPUT XLV. De mensura
potus solitariorum.
Eamdem quippe mensuram potus quam sanctus
Benedictus constituit monachis, eamdem et nos infirmorum contuentes
imbecillitatem constituimus solitariis, [0636B] id est, unicuique heminam
vini per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se
habituros mercedem sciant: Unusquisque enim, ut ait Apostolus, proprium
donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic (I Cor. VII, 7). Quod
si loci necessitas, vel labor, aut infirmitas amplius poposcerit, in eorum
consistat arbitrio; considerantes tamen in omnibus ne eis satietas aut
ebrietas subripiat. Licet enim legamus vinum omnino monachorum vel
solitariorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis aut
solitariis persuaderi non potest, saltem et hoc consentiamus ut non usque ad
satietatem bibant, sed parcius, quia vinum apostatare facit etiam sapientes.
Ubi autem necessitas loci exposcit, ut nec suprascripta mensura [0636C]
inveniri posset, sed multo minus, aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi
habitant, et non contristentur; sed gaudeant, eo quod a tali peste sunt
liberati. Haec autem ante omnia admonentes, ut absque murmurationibus sint.
De vino autem abstinendo Apostolus certam fixit regulam, dicens: Nolite
inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Quasi diceret, luxuriam
facit et nutrit vini perceptio nimia, non natura. Et ideo solitarios non uti
vino, sed inebriari prohibeo; quandoquidem infirmum stomachum usus moderatus
vini confortat, ebrietas vero animum corpusque debilitat. Denique Timotheo
discipulo suo praecipit Apostolus dicens: Noli aquam bibere; sed modico vino
utere, propter stomachi dolorem et propter frequentes [0636D] tuas
infirmitates (I Tim. V, 23). Ac per hoc nihil contra abstinentiam faciunt,
qui vinum non pro ebrietate, sed tantum pro corporis salute percipiunt; nec
hoc eis offert voluntas, sed permittit infirmitas. Si autem infirmitas
defuerit, a vino est abstinendum; ne vini perceptio, quae infirmum corpus
sustentat, sanum incendat. Quoniam quidem vino uti et usui habere oleum
nullus dixerit esse peccatum; in his autem regionibus ubi defuerit oleum, si
necessitas exposcerit, adipe utantur interdum.
CAPUT XLVI. De
ebrietate carenda, et de laude sobrietatis.
Ante omnia autem
ebrietatis vitium solitarii caveant, quia scriptum est: Homo ebriosus servus
est [0637A] omnium vitiorum. Nullum enim peccatum vincere valet, qui multo
vino captus est. Unde Salomon dixit: Luxuriosa res vinum, et tumultuosa
ebrietas; quicunque in his delectatur, non erit sapiens (Prov. XX, 1). Et
iterum: Non intuearis in vino quomodo flavescit, dum splenduerit in vitro
color ejus, ingreditur blande, sed novissime mordebit ut coluber; et sicut
regulus venenum diffundet (Prov. XXIII, 31). Nullum secretum est, ubi
ebrietas regnat (Prov. XXXI, 4). Hinc beatus Hieronymus ait: Ebrietas semper
flagitiorum mater est, radix criminum, materia culparum, et origo omnium
vitiorum. Venter enim mero aestuans cito despumat in libidines. Quapropter
ebrietatem fugiamus, ne crimen luxuriae incurramus. Plerique homines per
vinum maximam debilitatem corporis [0637B] contraxerunt, nec potuerunt
consequi pristinam sanitatem, quia non temperaverunt gulae ardorem. Per
vinolentiam enim armatur os ad maledicta et convicia proximorum, et mens
immutatur atque balbutit lingua. Hujusmodi enim vir cum se putat bibere,
bibitur; sicut piscis cum avidis faucibus properat ut glutiat escam, repente
hamum inter fauces reperit, ita et ebriosus inimicum intra se vinum
suscipit, et, heu! homo rationabilis ut irrationabile animal capitur. Nihil
est aliud ebrietas quam manifestissimus daemon. Idcirco non quantum gula
exigit, sed quantum naturae imbecillitas poscit, bibamus. Vinum enim nobis
Dominus non ad ebrietatem, sed ad laetitiam cordis creavit. Nam sicut
ebrietas mater est omnium vitiorum, ita sobrietas mater est omnium [0637C]
virtutum. Sobrietas quippe est corporis et animae utilis medicina. Conservat
autem memoriam, acuit sensum, sincerat (sic) mentem, mitigat vitia, frangit
libidinem, propagat senectutem, revelat divini sacramenti arcana, atque
stantem et in omnibus castum hominem facit. Itaque in omnibus exhibeamus nos
sobrios, ut sobrietas nos per omnia exhibeat sanos et castos.
CAPUT XLVII. Si omnes aequaliter necessaria vitae debent accipere.
Beatus igitur Augustinus, vir per omnia discretus, ait: Victus et
tegumentum non aequaliter omnibus tribuatur, sed potius sicut unicuique opus
fuerit. Sic enim legitur in Actibus apostolorum: Distribuebatur [0637D]
singulis prout unicuique opus erat; et nullus egens erat inter illos (Act.
IV, 34, 35). Ubi non dicimus quod personarum sit apud Deum acceptio, sed
infirmitatum consideratio: ut qui minus indiget, gratias agat Deo; qui vero
plus indiget, humilietur pro infirmitate, et non extollatur pro
misericordia, et tamen Deo gratias agat, quatenus in omnibus benedicatur
Deus. Qua de re in Collationibus Patrum tale datur exemplum, et licet sit
prolixum, est tamen in hac re proficuum, ut mihi videtur. Venit aliquando
quidam monachus ab urbe Roma, qui in palatio magnum locum habuit, et
habitabat in Sciti in vicinitate ecclesiae. Habebat autem secum unum ex
servis suis qui ministrabat ei. Videns autem presbyter ecclesiae
infirmitatem ejus, et recognoscens [0638A] quia vir ille esset de deliciis,
ex hoc quod Deus ei donabat mittebat ei. Qui cum viginti quinque annos
fecisset in Sciti, factus est vir contemplator praevidens et nominatissimus.
Audiens autem quidam de magnis monachis Aegyptiorum opinionem ejus, venit
videre eum, sperans conversationem corporalem invenire apud eum plus arduam.
Qui cum intrasset, salutavit eum, et facientes orationem sederunt. Videns
autem eum Aegyptius vestitum mollibus rebus, et pellem stratam sub ipso, et
modicum capitale sub caput ejus, sed et pedes mundos habentem cum
galliculis, scandalizatus est intra se de eo, quia in illo loco non erat
consuetudo taliter conversandi, sed magis duram abstinentiam habere
consueverant. Senex autem ille Romanus habens contemplationem, [0638B] sive
praevidentiae gratiam, intellexit quia scandalizatus fuisset Aegyptius
monachus in ipso, et dixit ministro suo: Fac nobis hodie propter abbatem qui
venit bonam diem. Coxit autem parva olera quae habebat, et surgentes hora
competenti comederunt. Habuit etiam modicum vini senex propter infirmitatem
suam, et illud biberunt. Et dum factum esset vespere, dixerunt duodecim
psalmos et dormierunt. Similiter et in nocte. Surgens autem mane Aegyptitis
ille dixit ei: Ora pro me. Et egressus est non aedificatus in eo. Et cum
paululum discessisset, volens eum senex ille Romanus sanare, misit post
illum et revocavit eum. Qui cum venisset, iterum suscepit eum cum gaudio. Et
interrogavit eum dicens: Ex qua provincia es? Et ille respondit: Aegyptius
sum. [0638C] Et dixit: Cujus civitatis? At ille dixit: Ego omnino non fui de
civitate, nec habitavi in ea. Et senex dixit ei: Antequam monachus esses,
quid operabaris in possessione qua manebas? Et ille: Custos eram agrorum: Et
dixit ei: Ubi dormiebas? Respondit Aegyptius: In agro. Et Romanus ait:
Habebas aliquod stratum? Et ille: Ego in agro debui habere stramenta? Et
senex: Quomodo dormiebas? Respondit Aegyptius: In terra nuda. Et Romanus
ait: Quid manducabas in agro, aut quale vinum bibebas? Et ille: Manducabam
panem siccum, et si inveniebam aliquid de salsamentis, et bibebam aquam. Ad
haec senex Romanus dixit ei: Grandis tibi labor erat. Et adjecit: Erat tibi
vel balneum in possessione ubi [0638D] lavares? Et Aegyptius: Non; sed in
flumine lavabam quando volebam. Cum ergo haec omnia senex ab eo inquisisset
et cognovisset modum prioris vitae ejus atque labores, volens eum proficere,
narravit ei vitam suam praeteritam, quam habebat, dum esset saecularis,
dicens: Me miserum quem vides, de magna civitate Romana sum, habens in
palatio maximum locum apud imperatorem. Cumque audisset Aegyptius initia
verborum ejus, statim compunctus est, et sollicite quae dicebantur ab eo,
auscultabat. Et senex adjecit: Reliqui ergo Romam, et veni in solitudinem
istam. Et iterum dixit: Me quem vides, habui domos amplas et magnas, et
pecunias multas, et contemnens eas veni, et maneo in ista parvula curva
cella. Audi adhuc: Habui etiam lectos ex [0639A] auro vestitos, et
pretiosissima stramenta: et pro his dedit mihi Deus stramentum hoc de papyro
et hanc pellem. Sed et vestes meae inaestimabili pretio erant, et pro his
utor has viles rescellas. In prandio quoque meo multum aurum expendebatur,
et pro illo dedit mihi Deus modica olera haec et parvulum calicem vini.
Erant et qui serviebant mihi plurimi servi, et pro omnibus illis, istum Deus
compunxit ut ministraret mihi. Pro balneo autem profundo, aqua modica utor
ad pedes meos, et galliculis propter infirmitatem meam. Et rursum pro
calamis et cithara et alio musico opere quo delectabar in conviviis meis,
decanto in die duodecim psalmos, similiter et in nocte; sed et pro peccatis
meis quae ante faciebam exhibeo Deo modicum servitium. Unde rogo te, abba,
[0639B] ut non scandalizeris propter infirmitatem meam. Et haec audiens
Aegyptius atque in semetipso reversus dixit: Vae mihi, quia de multa
tribulatione et labore saeculi magis ad repausandum in conversationem
monachi veni, et quae non habebam tunc, modo habeo: tu autem ex multa
delectatione saeculi, voluntate propria, in tribulationem hanc venisti, et
ex multa gloria ac copiosis divitiis, hanc humilitatem atque paupertatem
arripuisti. Ex quo multum proficiens Aegyptius, vale dicto discessit; et
dehinc factus ei amicus saepe ad eum veniebat suae utilitatis causa. Erat
autem idem Romanus vir discernens in bonis, et repletus optimo odore
Spiritus sancti. Quapropter habenda est inter nobiles et ignobiles, inter
sanos et infirmos, inter senes et juvenes magna discretio. [0639C] Non enim
possunt hi qui de deliciis veniunt, et hi qui nunquam in deliciis fuerunt,
aequalem tenere rigorem abstinentiae. Neque sani et infirmi aequaliter
abstinere possunt. Idcirco secundum consilium Apostoli: Is qui non manducat,
manducantem non spernat; et qui manducat non manducantem non judicet (Rom.
XIV, 3). Sed alterutrum pie supportantes considerent infirmitates illorum.
CAPUT XLVIII. De infirmis et senibus solitariis.
Infirmorum autem et senum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut
sicut revera Christo, ita eis serviatur: Ipsemet enim in judicio dicit
justis: Infirmus fui, et visitastis me (Matth. XXV, 36). Et quod uni ex
minimis meis fecistis, mihi fecistis (Ibid.). [0639D] Sed et illi imbecilles
et infirmi considerent in honorem Dei sibi serviri; et non superfluitate sua
atque nugacitate verborum contristent fratres servientes sibi. Qui tamen, si
excesserint, patienter sunt portandi; quia de talibus copiosior merces
acquiritur in regno Dei. Ergo cura maxima sit praelatis ac caeteris
fratribus, ne aliquam negligentiam patiantur; sed eis compatiendo
subveniant, et assiduis visitationibus sanctarumque Scripturarum
consolationibus, necnon et propriarum rerum facultatibus adminicula
praebeant necessaria. Deputetur autem frater timens Deum, et diligens atque
sollicitus, qui eis ea quibus opus habuerint misericorditer administret, et
balnearum usus quoties expedit, offerat: [0640A] Sed et carnium esus, si
voluerint, pro reparatione tantum usque dum meliorati fuerint, comedant.
Cellulae infirmorum infirmitatis tempore sub sigillo minime habeantur,
quatenus a fratribus visitari possint. Ipsi tamen caveant ne foras ultra
constitutum terminum exeant, si ab episcopo sunt reclusi et sigillati. Non
enim eos teneat sigillum cerae vel plumbi, sed sigillum Christi. Sic namque
legitur in libro Dialogorum fecisse quondam venerabilem virum, nomine
Martinum: qui cum in quodam monte necdum clauso specu habitaret, catena sibi
ferrea pedem ligavit, eamque saxo ex parte altera affixit, ne ei ultra
liceret progredi quam catenae ejusdem quantitas tendebatur. Quod vir vitae
venerabilis Benedictus audiens, ei per discipulum suum mandare curavit:
[0640B] Si servus es Christi, non te teneat catena ferri, sed catena
Christi. Ad quam vocem Martinus eamdem protinus solvit compedem, sed nunquam
postmodum tetendit pedem ultra locum quo hunc tendere consueverat ligatum.
Atque postea in tanto se spatio sine catena coercuit, in quanto et antea
ligatus permansit. Ita ergo et reclusi faciant. Illico autem ut ab
infirmitate convalescere coeperint, more solito ostium cellulae sigilletur,
et soli iterum maneant.
Curam autem habeant maximam praelati, ut
diximus, ne a cellariis negligantur senes et infirmi; quia ad magistros
respicit quidquid a discipulis delinquitur. Consideretur autem semper eorum
imbecillitas, et nullatenus in eis districtio regulae teneatur in alimentis
sive caeteris necessariis; sed sit in [0640C] eis pia consideratio, et
praeveniant, si necesse fuerit, horas canonicas.
CAPUT XLIX.
De vestimentis et calceamentis solitariorum.
Oportet itaque
solitarios sanctarum Scripturarum auctoritati parere, sanctorumque Patrum
documenta vigilanter perpendere, ut humilitatem, quam corde gestant, actu,
habitu, etiam ipso incessu religiosissime demonstrent: plusque velint sancta
conversatione eximiisque moribus quam ornatu vestium fulgere. Quantum igitur
a superfluo et immoderato cultu vestium se compescere debeant, multis
sanctorum Patrum exemplis perdoceri potest. Ait enim beatus Gregorius: Nemo
aestimet in luxu atque studio pretiosarum vestium peccatum deesse; quia si
[0640D] hoc culpa non esset, nullo modo Dominus Joannem de vestimenti sui
asperitate laudasset. Hinc rursus ait: Nemo quippe vestimenta praecipua nisi
ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur.
Nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri. Pro
sola enim inani gloria vestimenta pretiosa quaeruntur. Hinc Basilius dixit:
Si enim studium nobis habendum est omnium nos esse minimos, et omnium
novissimos, certum est quia et indumentis omnium nos putare debemus
novissimos. Hinc Cassianus dicit: Oportet ut talis sit vestis solitarii,
quae corpus contegens, tantum verecundiam nuditatis cooperiat, et frigoris
injuriam repellat, non quae occasionem [0641A] vanitatis enutriat. Quae ita
sit vilis, ut nulla coloris vel compositionis novitate inter caeteros
fratres spirituales insignis habeatur. Hinc Isidorus ait: Vestimenta
solitariorum nec multum vilia, nec multum sint pretiosa: quia nimis pretiosa
vestis animum ad lasciviam pertrahit; nimis vilis aut dolorem cordis parit,
aut morbum vanae gloriae contrahit. Hactenus de qualitate vestium diximus,
nunc autem et de quantitate aliquid dicamus. Vestimenta quippe non multa,
nec superflua sint solitariis, imitantes dictum Dei nostri ad discipulos
suos: Neque duas tunicas habeatis (Luc. IX, 3) Quas duas tunicas non numero
intelligere debemus, sed si alia gestamus, et alia causa avaritiae servamus,
haec superflua sunt, et haec pauperibus dare praecipimur. [0641B] Unde
sanctus Hieronymus ait: quidquid corpora nostra defendere potest, et humanae
succurrere imbecillitati, hoc una appellanda est tunica; et quidquid in
praesentibus alimentis necessarium est, unius diei victus appellatur. Unde
et praeceptum a Domino est ne cogitemus de crastino, hoc est, de futuro
tempore. Et Apostolus: Habentes, inquit, victum et vestimentum, his contenti
simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum
diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva, quae hominem mergunt in
interitum et perditionem (I Tim. VI, 8). Qua de causa ad Regulam beati
Benedicti recurrimus, et quantum ipse concessit monachis habere de
vestimentis, et nos concedamus solitariis: id est, propter noctes, et
propter ipsa vestimenta [0641C] lavanda habeant, si monachi sunt, duas
tunicas et duas cucullas. Si vero nondum assumpserunt propositum monachale,
cucullas non induant, sed cappas; in aestate puram, in hieme villosam.
Habeant enim pelliceam unam de pellibus, et duas stamineas, et duo
femoralia. Femoralium autem usus cuiquam permittendus est, et maxime his qui
in ministerio altaris implicantur. Reliqui vero gradus utrum ea velint
gestare, an non, in ipsis sit. Sint etiam illis indumenta pedum, caligae, et
pedules, et subtelaria. Haec autem consideratio in eorum pendeat arbitrio,
ut secundum qualitatem locorum ubi habitant et aerum temperiem vestimenta
habeant, quia in frigidis regionibus amplius indigetur quam [0641D] in
calidis. Praeterea quoque sacerdotes vestimenta sacerdotalia et altaris
lineamina cum summa diligentia conservent nitida; id est, unusquisque
casulam unam, albas duas, amictus duos, stolas duas cum manipulis, duos
etiam corporales, et duos linteos semper habeant nitidos, sicut tantum decet
ministerium.
CAPUT L. De lectisterniis solitariorum.
Solitarii autem sicut in caeteris, ita etiam in lectisterniis modum tenere
debent discretionis, id est, non pretiosa velint habere lectualia, sed
vilia: vestimenta quippe et calceamenta, vel lectualia eorum, nec nitida
nimium, nec abjecta sint plurimum. Inter utrumque enim, ut diximus, virtus
discretionis [0642A] tenenda est. Sufficiant autem eis stramenta lectorum,
matta et cilicium, sagum, vel toxa et capitale. Vestiti quoque dormiant et
cincti, ut semper sint parati. Quiescentes autem in lectulis suis frequenter
decantent cum Propheta: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis
meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 6). Et iterum: Memor fui nocte nominis
tui, Domine, et custodivi legem tuam (Psal. CXVIII, 55). Et si ante non
surrexerint, vel facto signo absque mora surgentes, festinent ad opus Dei,
cum omni tamen gravitate et modestia. Cum autem surrexerint, primum signum
crucis frontibus suis imprimant, et cum silentio dicant: Deus, in adjutorium
meum intende: Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. LXIX, 1). Et hoc
cantantes mox ad oratorium [0642B] pergant, et prostrati in terra humiliter
cum lacrymis et gemitu orent. Expleta autem oratione, necessaria corporum
suorum provideant. Inde revertentes illico nocturnum officium solemniter et
devote incipiant. Euntes autem aliquo vel redeuntes semper ore et corde
aliquid psallant, quatenus cum Propheta fiducialiter dicere queant:
Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal.
XXXIII, 1).
CAPUT LI. Ut certo tempore sese radant, ne sint
comati.
In barbis quoque radendis et capillis tondendis tenendus est
etiam a solitariis modus discretionis. Nam, sicut legitur in Vitis Patrum,
fuit quidam vir [0642C] sanctus, nomine Apollonius, qui eos valde
reprehendebat, qui barbam et comam capitis nutriebant. Dicebat autem: Certum
est quod isti ab hominibus laudem quaerunt, et ostentationis causa barbam
vel comam capitis nutriunt; cum mandatum sit etiam ipsa jejunia in occulto
celebranda, ut Deo soli sint cognita, qui videt quae in occulto sunt, et
reddit in palam. Sed ut mihi videtur, isti non sunt contenti ejus
remuneratione qui videt in occulto, sed manifestari se apud homines volunt.
Unde etiam ad quemdam Romanum fertur dixisse beatus Gregorius istud
proverbium: Si sanctitas, inquit, in barba est, tunc nemo sanctior est
hirco. Quapropter juxta considerationem rationis arbitror congruum fore ut
solitarii, et praecipue illi qui sacra mysteria contrectant, [0642D] de
quadraginta in quadraginta diebus se radant, et capillos tondeant, ut juxta
Apostolum: Exspoliantes nos veterem hominem cum actibus suis, induamus eum
qui renovatur in agnitionem Dei (Coloss. III, 3). Id est, criminibus carnis
nostrae, quasi crinibus capitis exuamur, atque inde innovatis sensibus
enitescamus. Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite
demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare. Habeant etiam infra cellulam
retrusionis dolium, et quoties expedit, sacerdotes pro munditia corporis
balneorum usibus fruantur. Sed fortasse aliqui dicent: Sanctus Antonius
nunquam se balneavit. Quibus breviter respondendum est: Si sanctus Antonius
nunquam se balneavit, nec unquam missam cantavit; ideoque balneorum [0643A]
usus in sacerdotum relinquitur arbitrio, ut mundi et digni habeantur sacra
mysteria celebrare.
CAPUT LII De discipulis solitariorum, et
de eorum obedientia.
Discipuli ergo solitariorum saepe admonendi
sunt, ut sic vivant, quatenus aliis bonum exemplum praebeant, et humiliter
magistrorum imperiis subjaceant. Mox ergo ut aliquid eis imperatum a
magistris fuerit, ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo.
Sed ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, si quod
jubetur, non tarde, non tepide aut cum responso nolentis efficiatur; quia
obedientia quae majoribus praebetur, Deo exhibetur; ipse enim dixit: Qui vos
audit, me audit, etc. (Luc. X, 16). Nam cum [0643B] malo animo si obediat
discipulus, et non solum ore, sed etiam corde si murmuraverit, quamvis
impleat jussionem magistri, tamen acceptabile non erit Deo, qui cor respicit
murmurantis. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam, imo poenam
murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit. Quapropter hi
tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes,
secundum Domini sententiam qui dixit: Non veni voluntatem meam facere, sed
ejus qui misit me (Joan. VI, 38); mox exoccupatis manibus, et quod agebant
imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede jubentis vocem factis
sequantur. Unde in Collationibus Patrum tale datur exemplum: Abbas Sylvanus
habuit discipulum quemdam, nomine Marcum, et hic [0643C] fuerat magnae
obedientiae, quique etiam scriptor erat. Diligebat autem eum senex propter
obedientiam suam. Habebat autem alios undecim discipulos, qui
contristabantur pro eo quod eum diligeret plus eis. Quod cum audissent
vicini seniores, quia plus eum caeteris suis discipulis diligeret, moleste
tulerunt. Una autem die venerunt ad eum: quos assumens secum abbas Sylvanus,
egressus coepit singulorum discipulorum suorum cellas pulsare, dicens:
Frater, veni, quia opus te habeo; et unus ex eis non est mox secutus eum.
Venit autem ad cellam Marci, et dixit ei: Veni, frater, quia opus te habeo.
Ille autem scribebat, et non perfecit litteram O, et venit. Et dixerunt
senes: Vere, abba, quem tu diligis, diligimus, quoniam et Dominus diligit
[0643D] eum. Ideo istud hic posui exemplum, ut discant discipuli agere
obedientiam sine mora. Ipsi quoque discipuli non sint superbi, non tardi,
non turbulenti, non vinolenti, non multum edaces; sed sint moribus honesti,
ac Deum timentes. Qui etiam ea quae Deus dederit tempore opportuno
diligenter magistris administrent, et in ministrando nullatenus eos
contristent; memores semper divini sermonis, ubi ait: Qui scandalizaverit
unum de pusillis, qui in me credunt, etc. (Matth. XVIII, 6.) Illud etiam ad
memoriam revocent quod ait Apostolus: Qui bene ministrat, gradum bonum sibi
acquirit (II Cor. IX, 7). Et rursum: Hilarem datorem diligit Deus (Ibid).
Cui autem substantia non est quae tribuatur, sermo [0644A] responsionis
porrigatur bonus. Sicut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum
(Eccli. XVIII, 16, 17). Omnia autem vasa eorum cunctamque substantiam ac si
altaris vasa sacrata conspiciant. Nihil ducant negligendum, neque avaritiae
studeant, neque sint prodigi, et exstirpatores substantiae illorum; sed
omnia mensurate faciant, et secundum jussionem magistrorum. Non enim velint
habere solitarii plures discipulos, quia nequaquam vincere avaritiam possunt
quando ad multorum sustentationem intendunt. Habeat autem unusquisque unum,
aut duos, vel ad plurimum tres discipulos. Paucos tamen condiscipulos ad
convivendum et plures ad docendum. Non tamen dicimus ut scholas generaliter
teneant; quamvis liceat, non tamen expedit. [0644B] Unde Apostolus: Omnia,
inquit, mihi licent, licet non omnia expediunt (I Cor. VI, 12).
CAPUT LIII. De zelo bono quem debent habere solitarii erga discipulos.
Ut autem ait sanctus Benedictus, sicut est zelus bonus qui separat
hominem a vitiis et ducit ad Deum et ad vitam aeternam, ita est et zelus
amaritudinis qui separat a Deo et ducit ad infernum. Hunc ergo zelum qui ad
vitam ducit aeternam, ferventissimo amore exerceant solitarii erga
discipulos, id est, ut infirmitates illorum sive corporum, sive morum,
patientissime tolerent, et si forte aliquid deliquerint, cum omni
moderatione eos corripiant. In ipsa autem correptione prudenter agant, et
plus studeant [0644C] amari quam timeri. Et ne quid nimis, ne dum nimis
eradere cupiunt rubiginem, frangatur vas; suamque fragilitatem semper
suspecti sint; meminerintque calamum quassatum non conterendum. In quibus
non dicimus ut permittant nutriri vitia, neque dissimulent peccata
delinquentium, sed mox ut oriri coeperint, quantum praevalent, radicitus ea
amputent; memores semper quia Heli sacerdos pro filiorum iniquitate damnatus
est (I Reg. II). Quapropter teneant consilium Apostoli dicentis: Argue,
obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (I Tim. IV). Id est,
indisciplinatos durius argue, obedientes et mites, ut in melius proficiant,
obsecra; negligentes et contemnentes increpa; omnia tamen cum patientia.
Improbos autem, et duros, et [0644D] superbos, vel inobedientes, si aetas
siverit, verberum castigatione et corporum afflictione coerceant, sicut
scriptum est: Percute filium tuum virga, et animam ejus de inferno liberabis
(Prov. XXIII, 14). Hoc summopere perpendentes ut juxta qualitatem vulnerum
exhibeant fomenta curationum. Caveant autem ut, dum alios de admonitionibus
suis emendare procurant, ipsi ab omnibus vitiis emendati inveniantur; ne
forte aliis praedicantes, ipsi (quod absit) reprobi efficiantur.
CAPUT LIV. Quomodo jejunare debeant solitarii.
Sic enim
necessaria nobis sunt jejunia sicut vulneribus medicina, ita tamen ut duarum
rerum testimonio [0645A] comprobentur, id est, oratione et eleemosyna. Unde
beatus Augustinus ait: Bonum est jejunare, sed melius est eleemosynam dare.
Eleemosyna enim sufficit sine jejunio, jejunium vero non sufficit sine
eleemosyna. Tale est jejunium sine eleemosyna qualis est sine oleo lucerna.
Et sicut lucerna quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lucem habere
non potest; ita jejunium sine eleemosyna, carnem quidem cruciat, sed
charitatis lumine animam non illustrat. Sed quaerendum nobis est quomodo
solitarii eleemosynam dare jubentur, qui non solum facultates, sed etiam
seipsos Domino fideliter obtulerunt. Ad haec non ego, sed Dominus per
prophetam respondit, dicens: Frange esurienti panem tuum, etc. (Isai. LVIII,
7). Non enim dixit: Da esurienti totum [0645B] panem tuum, sed ait: Frange
esurienti panem tuum. Unde Apostolus: Non, inquit, ut aliis sit refrigerium,
vobis autem tribulatio. Sed ex aequalitate vestra abundantia aliorum
sustentet inopiam; ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum
(II Cor. VIII, 13). Et alias scriptum est: Si multum tibi fuerit, multum
tribue; si autem exiguum fuerit, etiam exiguum da (Tob. IV, 8). Tria sunt
enim genera eleemosynarum quae indesinenter agere debemus, unum corporale,
egenti dare quidquid poterimus: alterum spiritale, dimittere a quo laesi
fuerimus; tertium, delinquentes corrigere, et errantes in viam veritatis
reducere. Ad haec autem jungatur oratio, et erit jejunium perfectum. Unde
dictum est: Bona est oratio cum jejunio (Tob. XII, 8). Per jejunia enim
[0645C] et orationes occulta mysteriorum coelestium revelantur, divinique
sacramenti arcana panduntur. Non enim quispiam potest virtutem perfectionis
attingere, nisi prius ventris edomaverit ingluviem. Jejunia quippe moderata
debent esse, ne nimis debilitent stomachum, quia modicus et temperatus cibus
utilis est corpori et animae. Quaerendum est etiam si biduana ac triduana
jejunia facere oporteat solitarios. Ad quod beatus Hieronymus respondens,
ait: Parcus cibus et venter semper esuriens triduanis jejuniis praefertur,
multoque melius est quotidie parum comedere, quam raro satis sumere. Pluvia
illa optima est quae sensim descendit in terram; nam subitus et nimis imber
in praeceps arva subvertit. Qua de re in Collationibus Patrum ita legitur:
Interrogavit, [0645D] inquit, abbas Joseph abbatem Pastorem dicens: Quomodo
opus est jejunare? Et respondit: Bonum est ut monachus vel solitarius
quotidie comedat, et paululum subtrahat sibi de cibo ne satietur. Et dixit
abbas Joseph: Ergo quando juvenis eras, non jejunabas biduanas: Dixit senex:
Crede mihi, quia et triduanas et hebdomadam; sed haec omnia probaverunt
senes magni, et invenerunt quia bonum est quotidie manducare, et parum, ut
sit quotidie esuries. Hanc enim viam regiam levem nobis esse
demonstraverunt. Nam biduana et triduana jejunia vanam gloriam ostendunt.
Alius quidam frater interrogavit dicens: Jejunia et vigiliae quas facit
homo, quid proficiunt? Dixit ei senex: [0646A] Quoniam ipsa sunt quae
faciunt humiliari animam. Unde dicebat David: Humiliabam in jejunio animam
meam; oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. XLIII, 13). Nam justi et
prophetae nostri, quando a Deo aliquid impetrare volebant, jejunio se
affligebant; et sic quod postulabant, impetrare se gaudebant. Ita et nos
jejunando humiliemus animas nostras, et tunc quod poposcerimus, a Deo
impetrabimus. Non ergo nos praeferamus eis qui jejunii nostri non valent
obtinere mensuram, ne forte plus humilitatis aliarumque virtutum habeant
illi unde jure nobis jejunantibus et abstinentibus praeferantur. Neque enim
istud jejunium corporale ad perfectionem nobis proficit, nisi fuerit huic
animae quoque jejunium copulatum. Habet namque [0646B] anima suos noxios
cibos, a quibus impinguata etiam sine escarum abundantia ad luxuriae
praerupta devolvitur. Nam superbia, vana gloria, detractio, et invidia, et
caetera talia cibus ejus sunt. Nihil ergo nobis prodest ab escis carnalibus
abstinere, et talibus vitiis pectus replere. Quocirca si volumus nobis
abstinentiam jejuniaque proficere, ab his et ab aliis omnibus vitiis nobis
caveamus, et ad sanctarum culmen virtutum, divina opitulante gratia, nitamur
conscendere.
CAPUT LV. Quod solitarii pro hospitibus jejunium
solvant.
De susceptione itaque supervenientium fratrum ob causam
charitatis beatus Prosper ita loquitur, dicens: si enim propter quoslibet
advenientes jejunio [0646C] intermisso reficio, non solvo jejunium, sed
impleo charitatis officium. Caeterum si propter abstinentiam vel jejunium
meum spirituales fratres, quos novi mea remissione delectari, contristo,
abstinentia mea non est virtus dicenda, sed vitium. Quoniam quidem ipsa
abstinentia ac jejuniorum continuatio, nisi fuerit, quando res exigit,
praetermissa, et me inflat, et fratrem meum, cui charitas jubet servire,
contristat; vel certe mihi nihil inesse charitatis supernae demonstrat. Hinc
sanctus Benedictus ait: Omnes supervenientes hospites tanquam Christus
suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui, et suscepistis me. Et
omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis. Et
post pauca: jejunium, inquit, frangatur a [0646D] monacho vel solitario
propter hospitem, nisi forte praecipuus sit dies jejunii qui non possit
violari. Aliis vero temporibus consuetudines jejuniorum prosequantur.
Pauperum vero, et peregrinorum maxime, cura sollicite exhibeatur, quia in
ipsis magis Christus suscipitur. Nam divitum terror ipse sibi exigit
honorem. Qua de re in Collationibus Patrum tale datur exemplum. Abbas
Sylvanus, dum cum discipulo suo Zacharia ad quoddam monasterium visitandi
gratia pervenisset, fecerunt eos monachi, antequam egrederentur, charitatis
causa reficere. Erant autem dies jejunii. Postquam autem egressi sunt,
invenit discipulus ejus aquam in via, et voluit bibere; et respiciens abbas
Sylvanus ait: Zacharia, [0647A] noli bibere, an nescis quia jejunium est
hodie? At ille divit: Nunquid non manducavimus hodie, Pater, ad monasterium
et bibimus? Dixit senex: illud manducare charitatis fuit; nos autem teneamus
jejunium nostrum, fili. Hinc patenter ostenditur quia cum discretione
utrumque possumus agere, et cum supervenientibus hospitibus charitatis causa
aliquando reficere, et jejunii regulam non praetermittere. Itaque sanctus
Cassianus de eadem re interrogavit quemdam senem, dicens: Cur sic
indifferenter apud vos quotidiana jejunia pro hospitibus solvuntur?
Respondit senex: Jejunium semper mecum est: Vos autem continuo dimissurus
sum, et mecum jugiter tenere non potero; ideo charitatis officium in vobis
impleo, et adjecit dicens: Non enim possunt [0647B] filii sponsi jejunare,
quandiu cum illis est sponsus: Cum autem discesserit, tunc jejunabunt (Matth
IX, 15). Ita et nos vobis dimissis licite jejunii nostri regulam
observabimus.
CAPUT LVI De charitate.
Charitas est
dilectio Dei et proximi in toto corde et in tota mente. Inter caeteras
quippe virtutes charitas obtinet principatum: sine ipsa quidem ad
perfectionis culmen nemo conscendere valet. Tunc enim homo perfectus est,
quando charitate plenus est, quam nos habere Apostolus praecipit, dicens:
Super omnia autem charitatem habete, quod est vinculum perfectionis (Col.
III, 14). Et iterum: Charitatem fraternitatis invicem diligentes (Rom. XII,
10). Hinc [0647C] Petrus apostolus ait: Ante omnia autem charitatem in
vobismetipsis continuam habentes, quia charitas operit multitudinem
peccatorum (I Petr. IV, 8). Hinc Joannes apostolus ait: Deus charitas est,
et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 8).
Quamobrem tenenda est ab omnibus sanctis viris unitas charitatis, et
praecipue a solitariis; quia quanto se subtrahunt mundo, tanto necesse est
ut habeant dilectionem in Deo et proximo; tunc servant in se dilectionem
Dei, quando a charitate non dividuntur proximi. Unde ipsa Veritas ait: In
hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad
invicem (Joan. XIII, 35). Quantam enim charitatem sancti Patres nostri
habebant ad invicem, in praesenti exemplo manifestatur quod [0647D]
subditur: Quodam tempore venit quidam frater ad sanctum Macarium, et obtulit
ei causa charitatis uvam unam. Ille autem gratias egit Deo pro fratris
officio; statim ad alium fratrem, qui ei infirmior videbatur, secundum
charitatem detulit eam; sed et ipse nihilominus plus de proximo quam de
semetipso cogitans, ad alium fratrem detulit eamdem uvam: et ille iterum ad
alium detulit eam; et rursus ille ad alium; et sic per omnes cellulas, quae
longe lateque per eremum erant dispersae, ipsa uva circumportata est,
ignorantibus omnibus quis eam primus misisset. Gratulans autem sanctus
Macarius quod tantam videret in fratribus charitatem tantamque continentiam,
ad ampliora semetipsum spiritualis [0648A] vitae extendit exercitia. Credo
enim quod inter istos sanctos fratres erat perfecta charitas, quia nemo ex
eis quaerebat quae sua sunt, sed quae alterius. Tanta est enim virtus
charitatis, sicut Apostolus testatur (II Cor. XIII), ut nec martyrium, nec
saeculi contemptus, nec eleemosynarum largitio sine ipsa quidquam prosit.
Quocirca si volumus ad supernam patriam feliciter pervenire, charitatem Dei
et proximi studeamus veraciter habere: quia sicut sine via nemo potest
pervenire quo tendit, ita sine charitate, quae dicta est via, non ambulare
possumus, sed errare. Omnis insuper bonitas ex charitate et humilitate
procedit. Et sicut ignis sine calore et splendore esse non potest, ita et
charitas sine humilitate et vera obedientia esse non potest. Sciendum
[0648B] est autem quia humilitas et obedientia ac reliquae virtutes cum
corpore incipiunt, et cum corpore deficiunt, et tamen merces earum permanet
in aeternum; charitas vero in praesenti incipit saeculo, et in futuro
permanet cum Deo.
CAPUT LVII. De humilitate.
Ad
fastigium ergo verae humilitatis suo nos Dominus exemplo provocare dignatus
est, dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde; et invenietis
requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Hinc Petrus apostolus ait:
Humiliamini sub potenti manu Dei et exaltabit vos (I Petr. V, 6). Hinc enim
datur intelligi, quia quanto quisque se pro Christi amore inclinat ad ima,
tanto proficit in excelso; et quanto [0648C] superbus gloriosior apparet
inter homines, tanto dejectior erit ante Deum. Unde idem Dominus ait: Omnis
qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII,
14). Nam cum haec dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse
superbiae. Deus enim humilis factus est nostrae salutis causa: erubescat
homo superbus esse, quia, ut ait Salomon, ubi fuerit superbia, ibi erit et
contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI, 2). Et, Super
eum requiescet Spiritus sanctus. Unde ait Dominus per prophetam: Super quem
requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba
mea (Isa. LXVI, 2)? Quapropter quicunque humilis et quietus non erit, non
potest in eo habitare gratia Spiritus sancti. Illi autem panduntur secreta,
[0648D] et quod latet in divinis sermonibus, qui humilitatem tenet in
moribus. Semper autem conscientia solitariorum humilis debet esse et
tristis, scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem
cor ad lasciviam non dissolvat. Per humilitatem etiam spiritus immundi Dei
servis subjiciuntur. Unde in Collationibus Patrum ita legitur: Homo qui a
daemonio vexabatur, et fortiter spumabat, vidit quemdam senem solitarium, et
elevans manum percussit eum in maxilla; senex vero secundum Domini
praeceptum convertit ei alteram. Statim autem daemon non ferens incendium
humilitatis illius, clamans et ejulans discessit ab eo. Alio denique tempore
transiens abbas Macarius per eremum, ecce [0649A] occurrit ei diabolus in
via cum falce messoria. Voluit autem illum percutere de falce illa, et non
potuit. Et dixit daemon: Multam violentiam patior a te, o Macari, quia non
possum praevalere adversum te. Ecce enim quidquid tu facis, et ego facio. Tu
jejunas, ego nihil comedo; tu vigilas, ego omnino non dormio. Unum est autem
solum in quo me superas. Et dixit ei abbas Macarius: Quid est illud? et
respondit diabolus: Humilitas tua me vincit, propter quam non praevaleo
adversum te. O quanta est virtus humilitatis, quae non solum homines salvat,
sed etiam daemones superat! Quanta autem sit virtus humilitatis iterum
beatus Antonius ostendit, dicens: Vidi omnes laqueos Satanae tensos in
terra, et ingemiscens dixi: Quis putas transiet istos? et audivi [0649B]
vocem dicentem mihi: Humilitas. Quocirca inclinemus cervicem cordis in vera
humilitate, ut omnes laqueos Satanae possimus illaesi transire. Tunc enim
veram humilitatem habebimus, si quando peccaverit in nos frater noster,
antequam ille poeniteat, indulserimus ei. Et tunc veram humilitatem habemus,
quando nec laesi irascimur, nec alios irasci permittimus; sed potius pro
ipsis ex corde oramus. Praeterea quoque si cui de humilitate altius libuerit
perscrutari, ad Regulam sancti Benedicti recurrat, ibique duodecim
humilitatis gradus satis luculenter expositos inveniet.
CAPUT
LVIII. De obedientia. [0649C]
Obedientia itaque dicitur
obtemperantia, eo quod humiliter quis obediat vel obtemperet imperanti.
Recte enim ille obediens vocatur, qui per obedientiae humilitatem Deo se
toto animo subdit, et ejus praecepta humilitate implet. Ille etiam recte
obediens vocatur, qui praecepta magistri juxta vires humiliter implere
studet. Nam Christus Dominus noster qui peccatum non fecit, nec inventus est
dolus in ore ejus, factus est obediens pro nobis Patri usque ad mortem,
nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Ideoque omne quod
solitario injunctum fuerit ab aliquo religionis gratia, libenter obtemperet
imperanti: et si forte aliqua gravia aut impossibilia ei injunguntur,
libenter quidem et cum omni [0649D] mansuetudine jubentis imperium
suscipiat. Quod si omnino virium suarum mensuram hoc quod ei injungitur
viderit excedere, non resistendo illud spernat, sed causam impossibilitatis
suae ei qui sibi injunxerat humiliter et patienter enarret, quatenus ejus
moderamine quod illi onerosum fuerit, sublevetur, ut contradictionis vitio
careat. Sancti quoque Patres nostri per obedientiae laborem ad celsitudinis
perfectionem pervenerunt. De pluribus autem unum, mirae obedientiae virum,
hic inserere studeamus. Quidam enim saecularis homo renuntiavit saeculo, et
venit ad monasterium, relinquens tres filios suos in civitate; et cum
fecisset tres annos in monasterio, coeperunt ei cogitationes suae filios ad
memoriam frequenter adducere, et contristabatur pro eis [0650A] valde.
Videns autem eum abbas tristem, dixit ei: Quid habes quod tristis es? Et
narravit ei quia tres filios haberet in civitate, et quia vellet eos ad
monasterium adducere. Praecepit autem ei abbas ut adduceret eos. Qui cum
perrexisset in civitatem, invenit duos ex his jam fuisse defunctos, unum
vero solummodo remansisse. Quem assumens venit ad monasterium. Erat autem
abbas ad pistrinum. Ille vero tollens filium suum quem adduxerat, abiit ad
abbatem in pistrinum; et videns eum abbas venientem salutavit, et tenens
infantem, quem adduxerat, amplexatus est eum et osculabatur. Et dixit patri
ejus: Amas eum? Et ille respondit: Etiam. Et rursus dixit ei: Omnino diligis
eum? Et respondit: Etiam. Haec audiens abbas, dixit ei: Tolle ergo, si
[0650B] amas eum, et mitte in furnum sic modo dum ardet. Et tenens eum pater
suus jactavit eum in clibano ardenti: statim autem factus est clibanus velut
ros. Ex qua re acquisivit gloriam in tempore illo, quemadmodum patriarcha
Abraham. O quam magnam obedientiam habuit iste sanctus vir, qui nec proprio
filio suo pepercit, sed ad unius jussionem abbatis ignibus eum tradidit!
Puto enim quia si illi praecepisset abbas obedientiae causa in clibanum
intrare, intrasset utique. Nos ergo qui per inobedientiam mandatorum Dei ac
sanctorum ejus, necnon et magistrorum nostrorum, recessimus a Deo, per
obedientiae laborem redeamus ad illum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui
laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28).
[0650C]
CAPUT LIX. De virtute patientiae.
Patientia enim vera
est, in praesenti injurias fortiter sustinere, et in futuro vindictam non
quaerere, sed ex corde ei qui mala irrogat ignoscere. Nam sunt nonnulli qui
ideo per aliquod spatium temporis patienter sufferunt injuriam, ut
subsequenter facilius vindicare se queant: isti tales veram non habent
patientiam. Ille enim vere patiens est, qui et ipsum amat quem portat: nam
tolerare et odisse non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. In
patientia enim quaerenda est virtus mansuetudinis et ignoscendi facultas,
non vindicandi opportunitas. Sicut enim patienter sufferre debemus injurias
ab aliis in nos illatas, ita et tribulationes infirmitatum [0650D] quae
nobis eveniunt patienter sufferre necesse est. Probabitur enim homo
flagellis Dei, quo animo bene faciat, et qua fortitudine tentationes sibi
supervenientes sufferat. Unde ait Apostolus: Tentat enim vos Deus, ut sciat
si diligatis eum (Deut. XIII, 3). Tribus enim modis solent accidere
tentationes Dei servis. Uno modo tentantur a Deo per flagella; alio modo a
diabolo per illusiones et diversas machinationes; tertio modo tentantur a
proximo per damna, et contumelias ac persecutiones. Sed ille beatus est qui
haec omnia patienter tulerit; de tali enim viro dicit Scriptura: Beatus vir
qui suffert tentationem, etc. (Jac. II, 13).
Sine ferro autem
martyres esse possumus, si patientiam [0651A] veraciter in animo servamus.
Tanto enim quisque minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur
patiens. Unde per Salomonem dicitur: Doctrina viri per patientiam noscitur
(Prob. XIX, XI) Super omnia autem contumelias detrahentium patientia
superemus; sagittas contumeliae patientiae clypeo frangamus; contra linguae
gladium patientiae scutum praebeamus. Et si quis nobis intulerit mala,
nequaquam irascamur contra illum; sed potius doleamus pro illo, quia Deus
illi irascitur. Videamus autem quantam patientiam iste sanctus senex
habebat, de quo hic locuturi sumus. Erat in eremo magnus quidam senex, qui
de labore manuum suarum vivebat: et erat alius frater vicinus ei, qui saepe
ingrediebatur, et rapiebat quidquid senex habebat in cella. Videbat [0651B]
autem eum senex, et non objurgabat eum; sed extorquebat sibi plus solito
manibus operari, dicens: Credo, opus habet ille. Astringebat autem ventrem
suum, et cum indigentia manducabat panem. Cum autem mori coepisset senex
ille, circumsteterunt eum fratres, et respiciens in eum qui furabatur, dixit
ei: Junge te huc ad me; et tenuit manus ejus, et osculatus est eas, dicens:
Gratias ago istis manibus, frater, quia propter istas vado ad regnum
coelorum. Ille autem, compunctus et poenitentiam agens, factus est etiam
ipse probatus monachus, exempla sumens de actibus magni illius senis. Valde
enim laudabilis est patientia ejus sancti monachi, sed valde laudabilior est
patientia Christi. Senex iste rapientem fratrem vidit et tacuit; Christus
vero opprobria, [0651C] contumelias, irrisiones, alapas, sputa, flagella,
spineam coronam crucemque sustinuit, et nec contumeliosum cuiquam verbum
respondit. Iste enim raptoris manus deosculans gratias egit; Christus autem
in cruce positus pro persecutoribus exoravit. Sed in his omnibus exemplum
patientiae nobis reliquit. Quapropter studeamus patientes esse ad omnes et
in omnia, quia, ut ait Christus, In patientia vestra possidebitis animas
vestras (Luc. XXI, 19). Simus mansueti, quia, ut ait Propheta: Mansueti
haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI,
11). Quisquis igitur lenis, mitis et patiens est, Dei filii imitator est. Et
quisquis amplectitur pacem in mentis suae hospitio, mansionem in se [0651D]
praeparat Christo, quia Christus pax est et in pace requiescere consuevit.
CAPUT LX. De discretione.
Discretio namque est mater
omnium virtutum, et ideo in omnibus tam spiritualibus quam corporalibus
operibus tenenda est a solitariis temperantia discretionis, ne superflue
laborantes corde pariter et corpore deficiant. Sed sic omnis eorum actio
temperetur, quatenus alacri animo plus se adhuc cupiant in bonis operibus
exercere. Sive enim sint vigiliae, sive jejunia, sive abstinentia, et
caetera his similia, sic temperentur, ut nec animi virtus succumbat, nec
corporis fortitudo lassescat. Unde quidam Patrum dicebat: Corpus nostrum sic
est fragile [0652A] sicut vestimentum. Si diligenter tractabimus illud,
stabit; sin autem, in parvo tempore corruet. Praeterea quoque supervenit
quidam venationem faciens in silva agrestium animalium, et vidit abbatem
Antonium gaudentem cum fratribus, et displicuit ei. Volens autem ei senex
ostendere quia oportet aliquando condescendere fratribus, dixit ei: Pone,
quaeso, sagittam in arcu tuo, et trahe. Et fecit sic. Et dixit iterum:
Trahe; et traxit. Trahe adhuc; et traxit. Dixit ei venator: Si super
mensuram traxero, frangetur arcus. Dixit ei abbas Antonius: Ita est in
operibus Dei; si plus a mensura tendimus, fratres cito deficient. Expedit
ergo vel ad momentum relaxare rigorem eorum. Haec audiens venator compunctus
est; et multum proficiens in sermone senis discessit: et [0652B] fratres
confirmati tum reversi sunt ad locum suum. Haec ergo aliaque testimonia
discretionis consideranda sunt a solitariis; et sic omnia temperent atque
discernant, ut ipsi nimis fatigati non deficiant, et alii a coepto itinere
non refugiant.
CAPUT LXI. De taciturnitate.
Taciturnitas autem virtus est humilitatis et indicium gravitatis, nutrix
virtutum et custos animarum. Hinc Salomon ait: Qui custodit os suum et
linguam suam, custodit ab angustiis animam suam (Prov. XXI, 23). Quanto
igitur quisque sub silentio deprimit se, tanto compunctionis aciem in coelo
figit; et quanto taciturnitatis freno constringit linguam, tanto ad
coelestia erigit mentem suam. Ideoque solitarius taciturnitatem [0652C]
diligat, et a malo ac pravo, vel omni stultiloquio linguam suam coerceat
dicatque cum Propheta: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua
mea (Psal. XXXVIII, 1). Et iterum: Posui ori meo custodiam (Ibid.). Et
rursum: Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Ibid. , v. 3). Ille
enim bene vias suas, id est actus vitae suae, custodit, qui in lingua minime
offendit. Ille etiam bene ori suo custodiam ponit, cujus lingua nec in
maliloquium, nec in vaniloquium, nec in multiloquium procaciter fluit. Ne
ergo in maliloquium labatur lingua, ponat unusquisque nostrum ori suo
custodiam, et diligenter attendat quid de male loquentibus dicat Propheta:
Disperdat, inquit, Dominus universa [0652D] labia dolosa, et linguam
magniloquam (Psal. XI, 4). Quid etiam de multiloquio Salomon dicat,
audiamus: In multiloquio, inquit, non effugies peccatum; et qui multis
utitur verbis, laedit animam suam (Prov. X, 19). Hinc iterum Propheta: Si
quis vult veram et perpetuam habere vitam, et cupit dies videre bonos,
coerceat linguam suam a malo; et labia ejus ne loquantur dolum (Psal.
XXXIII, 14). Hinc Apostolus ait: Si quis putat se religiosum esse, non
refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac.
I, 26). Hinc beatus Ambrosius ait: Est homo qui silentium quidem affectat,
sed cor ejus multum se condemnat: iste talis multum loquitur; et est alius
qui a mane usque ad vesperam loquitur, et cum discretione, silentium magnum
custodit. Hoc [0653A] autem dicebat de illo qui sine utilitate audientium
nunquam loquitur. Ille enim bene taciturnitatem custodit, qui usque ad
interrogationem non loquitur. Quapropter solitarius modum loquendi non
transeat; maneat in verbo ejus mensura, in sermone statera. Semper verbo
ejus sint moderata, et plus diligat semper audire quam loqui; et ne prius
respondeat verbum quam audiat. Unde scriptum est: Qui ante respondet quam
audiat, stultum se esse demonstrat (Prov. XVIII, 13). Nam loqui et docere,
ut ait sanctus Benedictus, magistrum condecet, tacere et audire discipulo
convenit. Et si qua sunt requirenda a magistro, cum omni humilitate et
subjectione reverentiae requirantur. Scurrilitates vero, vel verba otiosa et
risum moventia, aeterna [0653B] clausura in omnibus locis damnamus, et ad
talia eloquia discipulum os aperire non permittimus.
CAPUT
LXII. De cavenda detractione, et quod duobus modis potest aliquis sine
peccato alieni peccata dicere.
Quanquam enim beatus Hieronymus dicat
quia non est detrahere verum dicere, tamen cavenda est omnimodis detractio a
solitariis, monente beato Jacobo apostolo: Nolite, inquit, detrahere
alterutrum, fratres mei, quia qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem
suum, detrahit legi et judicat legem (Jac. IV, 11). Hinc Salomon ait: Remove
a te os pravum, et detrahentia labia procul sint a te (Prov. IV, 24). Et
iterum: Cum detractoribus non commiscearis, [0653C] quoniam repente
consurget perditio eorum (Prov. XIV, 21). Hinc Hieronymus ait: Cave ne
linguam aut aures habeas prurientes, id est, non ipse detrahas, aut alios
detrahentes audias; quia qui detrahit, et qui detrahentem libenter audit,
utrisque unum crimen est. Hinc Isidorus ait: Ne detrahas peccanti, sed
condole; et quod in alio detrahis in te potius pertimesce. Hinc etiam in
Vitis Patrum dicitur: Melius est, inquit, quotidie carnem comedere et vinum
bibere, quam lacerare carnes fratrum in obtrectatione. Denique, ut ait
sanctus Basilius, duobus modis possumus sine detractione aliorum peccata
dicere, vel retractare. Id est, si quando necesse est cum caeteris consilium
habere quomodo corrigitur is qui peccavit, tunc possumus [0653D] ipsius
peccata in medium adducere et publicare absque detractione. Et rursum, si
quando necesse est praevenire et commonere aliquem, ne forte incurrat in
consortio vel societate alicujus mali hominis, tunc etiam possumus sine
detractione illius peccata manifestare. Quod et ipsum Apostolum fecisse
invenimus, dum dicit ad Timotheum: Alexander aerarius multa mala mihi
ostendit, quem tu quoque devita: valde enim restitit sermonibus meis. Reddet
illi Deus secundum opera sua mala (II Tim. IV, 14). Praeter hujusmodi autem
necessitates quicunque dixit aliquid adversus alium, ut vel deroget ei, vel
obtrectet, illud est, detrahere, etiamsi videantur vera esse ea quae dicit.
[0654A]
CAPUT LXIII. Consolatio solitariorum de detractione.
Non ergo solitarii multum contristari debent, si forte ab aliquibus
pravis hominibus sine culpa detrahantur; quia in consolatione nostra, sua
Dominus opprobria adducere dignatus est, dicens: Si patremfamilias Beelzebub
vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)? Et iterum: Si de
mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia de mundo non
estis, propterea odit vos mundus (Joan. XV, 19). Hinc Apostolus ait: Nolite
mirari si odit vos mundus (I Joan. III, 13). Sunt autem plurimi qui vitam
solitariorum fortasse amplius quam debent, laudant; et ne eis de laude
elatio subripiat, permittit omnipotens Deus malos in obtrectatione et
[0654B] objurgatione prorumpere; ut si qua culpa ab ore laudantium in corde
solitariorum nascitur, per obtrectationem malorum ad poenitentiam
revocentur. Sed inter haec verba laudantium sive vituperantium ad mentem
semper recurrere debemus; et si in ea non invenitur bonum quod de nobis
dicitur, magna tristitia generari debet. Et rursum si in ea non invenitur
malum quod de nobis homines loquuntur, in magna laetitia prosilire debemus.
Unde beatus Job dicebat: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in
excelsis (Job, XVI, 20). Qui enim vitae suae in coelo testem habet,
detractiones hominum in terra pertimescere non debet. Hinc Paulus ait:
Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12).
Nisi enim fuissent qui eidem Apostolo malam [0654C] famam imponerent, et
seductorem vocarent, nequaquam diceret: Per infamiam et bonam famam; ut
seductores, et veraces (II Cor. VI, 8). Sed quid de Redemptore nostro
agimus, qui a Judaeis daemoniacus, et blasphemus, atque persecutor vocatus
est? Beatus quoque Arnulphus cum esset episcopus, postea solitarius factus,
detractiones pravorum hominum aequanimiter toleravit. Unde in gesta ipsius
ita legitur: Quidam namque homo, nomine Noddo, cum complicibus suis eidem
beato Arnulpho derogare ausus est. Dicebat autem illum non esse cultorem
Dei, sed potius hominem voluptati deditum. Cumque idem detractor stratum una
cum detrahente socio petiisset, jubente Deo, omnia vestimenta illorum flamma
circumdans vallavit. Illico exsilientes aquam [0654D] urgentibus vocibus
deposcebant, sed aqua injecta flammam divinitus missam non exstinguebat.
Ardebant autem nequiter circa nates vel genitalia loca camisiae illorum, nec
a se ardentia vestimenta exuere praevalebant. Quid plura? Quia aliud facere
non poterant, exsiliunt foras, et ad instar porcorum in volutabro luti sese
vociferantes involvunt: sed magis ac magis genitalia ipsorum ignis immissus
cremabat. Tunc quippe, ut reor, impletum est super illos quod scriptum est:
Detrahentem occulte proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5). Sicque
divina censura jubente actum fuit, ut de quibus virum sanctum detraxerant,
in ipsis poenam sentirent. Ipse quoque sanctus episcopus atque solitarius
nec pro [0655A] detractione illorum fuit tristior, nec pro vindicta
divinitus facta exstitit laetior; sed potius, juxta praeceptum Domini, eos
dilexit, atque pro eis oravit. Ubi nos pariter docemur non contristari pro
detractione, sed magis gaudere de contumeliis, reminiscentes hoc quod
scriptum est: Quia ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam
digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. v, 41). Si illi non
contristabantur de contumeliis et verberibus, neque nos contristari debemus
de verbis atque detractionibus. Quid ergo aliud faciunt detrahentes, nisi in
pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant? Vocandi tamen sunt
et patienter increpandi, juxta praeceptum Domini, qui dixit: Si peccaverit
in te frater tuus, increpa illum. Et si dixerit, Poenitet me, [0655B]
dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et septies dixerit,
Poenitet me, dimitte illi (Luc. XVII, 3). Quisquis igitur hoc fecerit, et
seipsum salvabit, et detrahentem proximum de peccati fovea liberabit.
CAPUT LXIV. De cogitationibus et diabolicis illusionibus.
Sicut enim a malis operibus et perversis locutionibus oportet solitarios
abstinere, ita etiam a pravis cogitationibus debent se corda illorum
custodire. Unde beatus Hieronymus admonet dicens: Non sinas cogitationes
malas in corde tuo crescere. Et alibi: Caput cogitationis exclude, et
caetera superantur. Non enim potest corrumpi corpus, nisi prius corruptus
sit animus; et nihil potest facere caro nisi quod [0655C] voluerit animus.
Idcirco munda prius a pravis cogitationibus animum, et caro non peccabit in
aeternum. Bonae autem cogitationes semper a Deo procedunt, malae
cogitationes vero aliquoties a nobismetipsis veniunt, et aliquoties
instinctu diaboli excitantur. Nemo enim potest a diabolo decipi, nisi is qui
ei suae voluntatis assensum praebere voluerit. Si enim repugnamus ei, fugiet
a nobis. Unde beatus Jacobus apostolus: Resistite, inquit, diabolo, et
fugiet a vobis (Jac. IV, 7). Qua de causa ita in Collationibus Patrum
legitur: Quodam tempore beatus Macarius habitabat in loco deserto solus, et
erat prope alia solitudo in qua habitabant plurimi fratres. Et vidit senex
Satanam venientem in habitu hominis, ut transiret per cellam ejus. Videbat
autem eum quasi [0655D] tunica uti linea omnino vetusta, et per omnia
foramina ejus pendebant ampullae. Et dixit ei senex: Quo vadis? Et ille
respondit: Vado commemorare fratres. Senex autem dixit: Et utquid tibi
ampullas istas? Et dixit: Gustum fratribus porto. Dixit ei senex: Totas
istas cum gustu portas? Et respondit: Etiam; ut si unum alicui non placet,
offeram aliud; si autem nec illud, dabo tertium, et ita per ordinem, ut
omnino vel unum ex eis placeat ei. Et cum haec dixisset, transiit. Et
observabat senex, custodiens vias, donec ille remearet. Et cum videret eum
senex, dixit ei: Sanus sis. Et respondit: Ubi mihi salus? Et dixit senex:
Quare? Et respondit? Quia mihi modo omnes sanctificati sunt, et nemo mihi
acquiescit. [0656A] Et dixit senex: Neminem amicum habes illic? Et
respondit: Unum tantummodo fratrem habeo ibi, vel ipse solus mihi
acquiescit; et quando me videt, convertitur velut ventus. Senex vero dixit
ei: Quomodo vocatur frater ille? Respondit: Theoctistus. Et cum haec
dixisset, transiit. Surgens autem abbas Macarius perrexit ad fratres. Qui
cum audissent, acceperunt ramos palmarum et occurrerunt ei obviam; et
parabant singuli eorum cellas suas, incerti apud quem declinaret. Senex
autem inquirebat quis inter eos Theoctistus vocabatur; et inveniens eum,
intravit in cellam ejus. Theoctistus ergo suscepit eum gaudens. Cum autem
coepissent secrete loqui, dixit ei senex: Quomodo circa te est frater? Et
ille dixit: Orationibus tuis adjuvantibus, bene. Et dixit [0656B] senex: Non
impugnant te cogitationes tuae? Respondit iterum: Bene sum: erubescebat enim
dicere ei. Et dicit ei senex: Ecce quot annos habeo in conversatione loci
istius, et omnes honorant me, et tamen in hac senectute infestus est mihi
spiritus fornicationis. Et respondit Theoctistus, dicens: Crede, abba, quia
et mihi. Senex autem simulabat etiam alias cogitationes sibi esse molestas,
donec faceret eum confiteri. Deinde dicit: Quomodo jejunas? Et ille dixit:
Ad nonam. Dixit ei senex: Jejuna usque ad vesperam, et abstine, et lege
Evangelia, ut memoriter retineas. Sed et alias ex animo meditare Scripturas;
et si tibi ascenderit cogitatio mala, nunquam deorsum aspicias, sed semper
sursum, et statim te Dominus adjuvabit. Et corrigens senex fratrem [0656C]
illum, reversus est in solitudinem suam. Et cum observaret, vidit iterum
daemonem illum, et dixit ei: Quo vadis iterum? Et ille respondit: Visitare
fratres, et abiit. Dum autem reverteretur, dixit ei senex: Quomodo sunt
fratres illi? Et respondit: Male. Senex autem: Quare? Et ille respondit:
Quia toti sancti sunt: et magis malum, quia unum quem habui amicum et
obedientem, mihi etiam ipse, nescio unde, subversus est: nec ipse mihi jam
acquiescit, sed omnibus sanctior factus est, et propterea juravi me jam non
calcare ad illum locum, nisi post longum tempus. Haec dicens transiit,
relinquens senem. Sanctus vero senex intravit cellam suam adorans et gratias
agens Deo. Hic datur intelligi quia nisi quis voluntatibus diaboli se sponte
subdiderit, potestatem [0656D] adversus hominem non habet. Et sicut superius
patefactum est, nescit Satanas a qua passione anima seducatur: et ideo
seminat quidem in ea zizania sua, aliquando spargit semina fornicationum,
aliquando detractionum et caeterorum vitiorum; similiter passiones, et in
qua passione videt animum declinare, hanc ei subministrat. Nihil enim sic
extaediat daemonem, quomodo si revelentur stimulationes ejus: et nihil eum
sic laetificat, quomodo si abscondantur cogitationes ejus. Quia ergo Dominus
noster Jesus Christus dedit nobis potestatem calcandi super serpentes et
scorpiones, hoc est, malas cogitationes, mundemus per humilem confessionem
corda nostra, et parvulos cogitatus nostros allidamus ad [0657A] Christum,
quatenus de nobis dicatur hoc quod scriptum est: Beatus qui tenebit, et
allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 6). Et rursum: Beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
CAPUT LXV.
De diversis tentationibus solitariorum.
Multis ergo calamitatum
tentationibus mentes solitariorum in hac vita pulsantur, sed non amplius
tentat eos diabolus quam Dei voluntas permittit. Tentando autem, eorum
profectus erudit; etsi nolens, tamen eorum utilitati diabolus servit, quando
tentationibus suis non decipit, sed potius erudit; multis enim modis, ut
diximus, mentes solitariorum diabolus tentat. Tentat autem eos aliquando per
[0657B] stimulos paupertatis: nam cum per stimulos paupertatis non potest
eos movere, divitias adhibet ad seducendum. Et dum per contumelias et
opprobria non praevalet, laudes et gloriam adhibet. Si per salutem corporis
non potest, aegritudines mittit. Et dum per delectationes seducere eos non
potest, per molestias, quae contra votum eveniunt, eos conatur evertere.
Infirmitates etiam quasdam graves adversus eos qui tentandi sunt adhibet, ut
per eas pusillanimes faciens solitarios, conturbet charitatem eorum quam
habent ad Dominum. Sed quamvis concidatur corpus, et febribus validissimis
inflammetur, insuper etiam si intolerabili contritione affligatur, quisquis
es qui haec sustines, recordare futuri saeculi poenas, et aeternum ignem, ac
perpetua tormenta, ut [0657C] haec cogitans non deficias ad ea quae in
praesenti contingunt. Insuper etiam gaude quia visitavit te Deus; et illud
famosissimum dictum in lingua habeto, id est: Castigans castigavit me
Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18). Et illud: Quem enim
diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr.
XII, 6). Si ferrum es, post adhibitum tibi ignem emittes aeruginem. Quia si
justus es, et haec pateris, de magnis ad majora provocaris. Aurum es, sed
per ignem probatior eris. Datus est tibi angelus Satanae, stimulus carnis
tuae; exsulta videns cui similis factus es; Paulo apostolo simile donum
accipere meruisti. Audi quemadmodum gloriabatur Apostolus in infirmitatibus
suis, ita et tu gloriare dicens: Libenter igitur gloriabor [0657D] in
infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII, 5, 9).
Et rursum: Quando enim infirmor, tunc fortior sum et potens (Ibid. , v. 10).
Si febribus, si rigore frigoris castigaris, memor esto quid Scriptura dicit:
Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV, 12); residuum est ut inducaris in
refrigerium. Clama etiam cum Propheta: In tribulatione dilatasti mihi (Psal.
IV, 1). Perfectus enim eris per hujusmodi tribulationes. Si forte amittis
oculos, non feras graviter, extollentiae enim instrumentum amisisti, sed
interioribus oculis gloriam Dei speculari stude. Surdus factus es, non
contristeris; quia auditum vanum amisisti. Manus tuae ex aliqua passione
debilitatae sunt? sed interiores paratas habeas adversus [0658A] inimici
tentationes. Infirmitas totum tuum corpus tenet? sed interiori homini
sanitas crescit. Nihil enim aliud est aegritudo corporis quam sanitas
mentis. Si infirmitas tibi talis fuerit, ut non possis stare ad orandum et
psallendum, non contristeris pro eo, quia infirmitas orat pro te. Si
jejunas, non tibi invenias occasionem, dicendo: quia exacerbatus in
aegritudinem incurristi: quoniam et qui non jejunant, similes aegritudines
incurrunt. Inchoasti aliquid boni? non revoceris per impedimenta inimici;
quoniam jejunia et labores nobis constituta sunt propter turpes
delectationes. Haec omnia nobis proficiunt ad destruenda corporis desideria.
Tentari autem oportet justum, sed tentatione plagae, non tentatione
luxuriae. Quapropter discat non murmurare, [0658B] qui mala patitur, etiamsi
ignorat cur mala patitur. Et per hoc juste se pati arbitretur, quod ab illo
judicatur cujus nunquam judicia injusta sunt. Qui ergo in flagellis
murmurat, justitiam judicandis accusat; qui vero juste se recognoscit a
justo judice pati quod sustinet, etiamsi super quo patitur ignorat, per hoc
jam justificatur per quod semetipsum accusat, et Dei justitiam laudat.
Beatus qui haec omnia tulerit patienter.
CAPUT LXVI. De
tentamentis somniorum.
Plerumque daemones in noctibus solitariis
occurrentes, ut formidolosos eos faciant, per soporem conturbant; et quos
vigilantes intus tentant, nec superant, dormientes acriter impugnant.
Nonnunquam [0658C] autem et aperta impugnatione grassantes humana corpora
verberant, sicut beato Antonio fecerunt. Quod tamen, Deo permittente,
malorum fit ad vindictam, justorum vero ad tolerantiam et gloriam. Plerumque
immundi spiritus eos quos incumbere in saeculi amore conspiciunt, dormientes
quadam vana spei prosperitate illudunt, sicut legitur in Dialogorum libro
cuidam contigisse; qui dum somnia vehementer attenderet, ei per somnium
longa spatia hujus vitae promissa sunt. Cumque multas pecunias pro longioris
vitae stipendiis collegisset, ita repente defunctus est, ut intactas omnes
relinqueret, et ipse secum nihil ex bono opere portaret. Nonnunquam etiam
Satanas in angelum lucis sese non solum dormiendo, sed etiam vigilando
transformat, ut quemlibet [0658D] aliqua erroris fraude decipiat; sicut
legitur in Collationibus Patrum de quodam sene, qui sedens in cella sua et
sustinens tentationes, videbat daemones manifeste, et contemnebat eos. Cum
autem diabolus videret se vinci a sene, venit et ostendit se ei, dicens: Vis
videre Christum? Et respondens senex dixit: Anathematizo te, et eum de quo
dicis; ego autem Christo meo credo dicenti: Si quis vobis dixerit: Ecce hic
Christus et ecce illic; nolite credere (Matth. XXIV, 23). Et dixit diabolus:
Ego sum Christus. Videns autem senex clausit oculos suos. Et dixit ei
diabolus: Quare clausisti oculos tuos? Et dixit senex: Ego hic Christum nolo
videre, sed in vita beata. Haec audiens diabolus discessit ab eo. [0659A]
Hic ergo patenter obstenditur quantis machinamentis Dei servos conatur
decipere inimicus. Illi autem qui aut nullis, vel raris conscii sunt
delictis, aut nunquam aut raro terroribus fatigantur nocturnis: et si ad
momentum hujusmodi commoveantur, mox tamen evigilantes illusionum vanitates
despiciunt intentionemque suam ad Deum convertunt. Interdum etiam quaedam
arcana ac mystica Dei servi per visionem videre solent. E contra vero
peccatores qui corda sua gravioribus vitiis polluerunt, conscientiae pavore
illusi species tremendas aspiciunt; et quos vigilantes diabolus traxit ad
vitia, dormientes fatigat, ut nunquam eos requiescere sinat. In oculis autem
peccatorum diabolus terribilis est; in oculis autem justorum terror ejus
vilis est. Sciendum [0659B] quippe est quia diversae sunt qualitates
somniorum. Aliquando namque ex ventris plenitudine vel inanitate somnia
generantur; aliquando vero ex cogitatione accidunt, sicut scriptum est:
Multas curas sequuntur somnia (Eccl. V, 2). Nam saepe quae in die cogitamus,
in noctibus recognoscimus. Aliquando autem ex illusione immundorum spirituum
oriuntur, dicente Salomone: Multos errare fecerunt somnia et illusiones
vacuae (Eccl. XXXIV, 2). Aliquando quippe ex revelatione procedunt, sicut
legitur in lege de Joseph filio Jacob, qui somnio fratribus praeferendus
praedicitur. Vel sicut in Evangelio de Joseph sponso beatae Mariae, qui ut
fugeret cum puero in Aegyptum, somnio admonetur. Aliquando nempe ex
revelatione simul et cogitatione generantur, dicente [0659C] Daniele: Tu,
rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et qui
revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt (Dan. II, 9). Saepe etiam
daemones deceptoria fraude multa solent vera praedicere, ut ad extremum
valeant animam ex aliqua falsitate decipere vel illaqueare. Sed quamvis
nonnulla vera sint somnia, facile tamen non oportet credere illa, ne forte
aliquando ex illusione diaboli procedant, et simplicium corda decipiant,
recolentes testimonium Scripturae dicentis: Si dixerint vobis, et ita
evenerit, nolite credere (Matth. XXV, 23). Somnia enim similia sunt
auguriis, et qui eis intendunt, revera augurare noscuntur. Solitarii autem
inter illusiones ac revelationes discreta circumspectione discernant, ut
[0659D] sciant quid a bono spiritu percipiunt, vel quid a malo spiritu
patiuntur.
CAPUT LXVII. Ut solitarii signa et miracula fieri
non quaerant.
Signa igitur et miracula a solitariis non sunt
quaerenda, propter ostentationem et vanam gloriam. Nam quisquis signorum et
mirabilium indiciis vult probari, non potest probus videri. Quia ipse
Dominus et Salvator non dixit: Ex signis et mirabilibus cognoscetis eos, sed
ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20). Neque enim in die
judicii remuneraturum se promittit eos qui signa et prodigia faciunt, sed
eos qui praeceptis suis obediunt, dicens ad eos: Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum, etc. (Matth. XXV, 34.) Sed et beatos non dicit
[0660A] eos qui signa et mirabilia fecerunt, sed humiles spiritu, mansuetos,
lugentes et hujuscemodi opera exsequentes. Nusquam in signorum opere
beatitudo ponitur, sed in expletione mandatorum Dei. Vita enim bona, atque
actus probi, etiam sine signis et mirabilibus merentur coronam; iniqua autem
conversatio, etiamsi signa et prodigia fecerit, supplicia non evadit. Et
ideo superflue haec quaeruntur, imo et periculose. Per ostentationem vero
nihil faciant solitarii. Nam quantum malum sit per ostentationem aliquid
agere, praesens exemplum ostendit, cum subditur: Fuit quidam juvenis
monachus, qui cum vidisset quosdam senes iter agentes, ostentationis causa
jussit onagris venire, ut portarent eos, donec pervenirent ad se. Illi autem
senes indicaverunt hoc [0660B] beato Antonio. Et dixit abbas Antonius:
Videtur mihi monachus iste similis esse navi omnibus bonis oneratae, de qua
incertum est utrum pervenire possit ad portum an non. Et modicum post subito
abbas Antonius flere coepit, et capillos sibi trahere et lugere. Quod cum
vidissent discipuli ejus, dixerunt: Quid ploras, abba? Et respondit: Magna
Ecclesiae columna cecidit modo. Dicebat autem hoc de illo juvene monacho.
Ite, inquit, fratres, ad eum, et videte quid agat. Perrexerunt ergo
discipuli ejus, et invenerunt monachum illum sedentem et flentem peccatum
quod fecit. Videns autem discipulos senis, ait eis: Dicite seni ut roget
Deum, decem tantum dierum dari mihi inducias. Qui intra quinque dies mortuus
est. Quapropter caveant omnino solitarii, ut [0660C] nihil per ostentationem
faciant. Insuper autem morbum vanae gloriae fugiant: quae non solum in
carnalibus vitiis, sed etiam in spiritalibus causis solitarios pulsat; ut
qui non valent carnalibus vitiis decipi, spiritalibus successibus acrius
saucientur. Nam quem diabolus sub specie pretiosae vestis ac nitidae non
potest in vanam gloriam immergere, pro squalida et inculta conatur decipere.
Et quem non potest per honorem dejicere, per humilitatem supplantat; et quem
scientiae et elocutionis ornatu nequit extollere, gravitate taciturnitatis
elidit. Si jejunat quis palam, gloriae vanitate pulsatur. Si illud causa
vanae gloriae contemnendae contexerit, eodem vitium elationis incurrit.
Alius enim oratione, alius vigiliarum prolixitate pulsatur. Multi enim vanam
gloriam [0660D] fugiendo in ipsam incidunt; et multi in hoc ipso cupiunt
laudari quod laudes contemnunt; et mirum in modum laus, dum vitatur,
appetitur. Ideo pulchre sancti Patres nostri naturam morbi hujus in modum
caepae conscribunt, quae uno decoriata tegmine, alio rursum invenitur
induta, totiesque reperitur obtecta quoties fuerit exspoliata. Quapropter
oportet solitarios, juxta consilium Apostoli (II Cor. VI, 7), per arma
justitiae a dextris et sinistris transire; per gloriam, et ignobilitatem,
per infamiam et bonam famam incedere. Et ut per Salomonem dicitur: Non
divertant ad dexteram, neque ad sinistram (Prov. IV, 27); id est, nec de
virtutibus et dextris successibus se extollant, nec ad sinistrum vitiorum
[0661A] tramitem flectantur; sed medium tenentes ad ipsum qui via, veritas
et vita est, prospero incessu pervenire mereantur.
CAPUT
LXVIII. De trimoda charismatum gratia.
Usque ad spiritualium
narrationem charismatum proferendam praecedens disputationis ordo pervenit,
quam tripartitam esse, majorum traditione percepimus. Prima siquidem
curationum causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac justos
viros signorum gratia comitatur, sicut apostolos multosque sanctorum signa
et prodigia secundum auctoritatem Domini fecisse manifestum est, ita
dicentis: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonia
ejicite: gratis accepistis, gratis date [0661B] (Matth. X, 8). Secunda, cum
ob aedificationem Ecclesiae, vel eorum qui infirmos suos ingerunt, vel eorum
qui curandi sunt fidem, sanitatum virtus etiam a peccatoribus indignisque
procedit. De quibus Dominus in Evangelio: Multi, inquit, dicent mihi in illa
die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, daemonia ejecimus,
et multas virtutes fecimus? Et tunc confitebor illis quia non novi vos:
discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 22). Propter hoc autem et
discipulos monebat dicens: Nolite gaudere quod daemonia vobis subjecta sunt,
sed quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). Tertius
curationum modus etiam colludio daemonum ac factione simulatur: ut dum homo
apertis criminibus fuerit obligatus, propter admirationem signorum [0661C]
sanctus ac Dei servus credatur; vel certe ut is qui curationum dona habere
se credit, per superbiam cordis elatus gravius elidatur? Inde est quod
Dominus in Evangelio loquitur: Exsurgent, inquit, pseudochristi, et
pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem
inducantur, si fieri potest, etiam electi (Marc. XIII, 22). Quapropter
nunquam de admiratione signorum, sed de ornatu morum debet apud nos esse
quisquam laudabilis. Et revera majus miraculum est de propria carne fomitem
eradicare luxuriae, quam expellere immundos spiritus de alienis corporibus;
et magnificentius signum est virtute patientiae truculentos motus iracundiae
coercere quam daemonibus imperare ac de alienis corporibus infirmitates
pellere: et praecelsior [0661D] virtus est animae propriae languorem curare,
quam corporis alieni. Quanto enim anima sublimior carne est, tanto
praestantior ejus et salus est. Et major merces est peccatorem suscitare de
vitiis, quam mortuum de sepulcro. Ideoque a sanctis Patribus signorum opera
nequaquam legimus affectata, sed quanquam ea Spiritus sancti gratia
possiderent, nunquam exercere voluerunt, nisi forte inevitabilis necessitas
illos coarctasset, ut beatum Macarium, qui fuit discipulus sancti Antonii.
Hunc enim ferunt aliquando cum homicidium in locis vicinis fuisset admissum,
et innocenti cuidam impingeretur crimen homicidii, eum qui calumniam
patiebatur confugisse ad ejus cellulam: adfuisse etiam eos qui innocentem
[0662A] perurgebant, jurantes, et dicentes periclitari seipsos, nisi
comprehensum homicidam legibus traderent. Ille vero cui crimen impingebatur,
cum sacramentis affirmabat conscium se non esse sanguinis illius. Et cum diu
hoc certamen haberetur, interrogat sanctus Macarius ubi jaceret ille qui
dicebatur occisus. Cumque designassent locum, cum omnibus qui ad perurgendum
hominem venerant, ivit ad sepulcrum, et ibi fixis genibus, invocato nomine
Christi, ad eos dixit qui astabant: Nunc Dominus ostendet si reus est hic
quem perurgetis. Et elevata voce defunctum ex nomine clamavit. Qui cum de
sepulcro respondisset, ait ei: Per fidem Christi te obtestor, ut dicas si ab
eo qui calumniatur pro te occisus es? Tum ille de sepulcro elata voce
respondit, dicens, [0662B] non se esse ab eo laesum. Hoc audito cum
stupefacti omnes decidissent in terram, rogaverunt pedibus ejus advoluti ut
interrogaret eum a quo esset occisus. Tunc ille: Hoc, ait, non interrogabo;
sufficit nunc mihi ut innocens liberetur, non est meum ut reus prodatur.
Haec igitur ejus virtus et gratia, quantum in ipso fuit, forte semper
lateret, nisi eum necessitas periclitantis hominis et amor sincerus erga
Christum hoc exercere miraculum compulisset. Sciendum itaque est quia sicut
thesaurus apertus cito expenditur, sic et virtus quaelibet, cum publicata
fuerit, exterminabitur; et ut cera solvitur a facie ignis, ita et anima
laudibus inaniter exaltata perdit virtutum vigorem. Proinde necesse est
solitariis, ut si eis cujusque conscientia boni operis fuerit, occultent
[0662C] illam, et cum omnia fecerint quae Deus praecipit, dicant: Servi
inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Virtutes quoque si forte in se esse
senserint, sileant et celent; Deus divulgabit opera eorum, et adducet ad
medium, cum venerit Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et
manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV,
5); tunc reddet singulis secundum opera sua.
CAPUT LXIX. Ut
solitarii post retrusionem ad saecularem vitam minime redeant; et de
perseverantia boni operis.
Contrarium est omnino ecclesiasticis
regulis, ut solitarii post retrusionem, causa elationis vel negotiationis,
ad saeculum veluti praeda daemonum facti infeliciter redeant. Nam quam grave
crimen solitarios [0662D] apostatare, hoc est, a priori proposito recedere,
Dominus in Evangelio testatur: Nemo, ait, mittens manum suam in aratro, et
respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Hinc Paulus apostolus
ait: Nemo militans Deo implicat se negotiis saeculi, ut ei placeat cui se
probavit (II Tim. II, 5). Non enim liber est a laqueis diaboli, qui se
negotiis mundi post retrusionem voluerit implicare. Talibus enim convenit
illa beati Petri vera et multum timenda sententia: Melius enim illis fuerat
viam vitae non agnoscere, quam post agnitam retrorsum reverti (II Petr. II,
21). Et iterum: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro
luti (Ibid. , v. 22). Si quis ergo suadente diabolo haec perficere
tentaverit, [0663A] nisi inevitabilis necessitas eum compulerit,
excommunicetur omnimodis ab episcopo suo, vel a caeteris praelatis, quousque
ad prius propositum redeat, quod propter Deum primitus elegerat. Non enim
quaeritur in solitariis initium boni operis, sed finis; quia de fine suo
unusquisque judicabitur, non de vita praeterita, dicente Domino per
Prophetam: Qualem te invenero, talem te judicabo (Ezech. VII, 3). Sunt enim,
quod pejus est, qui bene incipiunt, sed male finiunt conversationem, ut
Judas, qui bene coepit, sed male finivit: et Paulus male coepit, sed bene
finivit. Coepisse enim multorum est, sed culmen perfectum attigisse rarorum
est. Ideo non insipientibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur,
dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus [0663B] erit
(Matth. X, XXII et XXIV, 13). Si autem solitarius aliquis ideo securum se
putat de solitaria vita aliquando posse discedere, quod in ipso proposito
bene cucurrerit, quod ibi multum laboraverit, hic talis agit ac si aliquis
oneratam mercibus navim a portu solvat, et tempestati tradat, et ad scopulos
et saxa detorqueat. Hic talis videat quam incerti et quam [0664A] lubrici
sunt exitus vitae hominum, sicut per Salomonem dicitur: Nescit homo utrum
amore an odio dignus sit; sed omnia in futuro reservantur incerta (Eccli.
IX, 1). Ideoque nemo de praeteritis sit securus, quia quamvis solitariorum
conversatio probabilis sit, incertum tamen est hominibus quo sint fine
destinati. Tunc enim felix et beata eorum inchoatio, et tunc placet Deo
eorum conversatio, dum absque ullo erroris titubationisve naufragio ad
optatum finem perfectionemque prospero cursu perveniunt. Quapropter studeant
solitarii hanc Regulam breviter de sanctarum floribus Scripturarum
collectam, et sanctorum Patrum exemplis hinc inde munitam, sedula
meditatione perlegere, et per singula verba discutere, ac memoriae
commendare, et divina auxiliante [0664B] gratia, juxta vires adimplere,
quatenus ad eamdem gloriam valeant pervenire quam nec oculus vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam praeparavit Deus
diligentibus se (I Cor. II, 9); ipso opitulante qui vivit et regnat Deus per
omnia saecula saeculorum. Amen.
Explicit Regula Solitariorum.
Ritorno alla pagina sulla "Regula Solitariorum"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
6 luglio 2021
a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net