DE LAUDE NOVAE MILITIAE
Bernardus Claraevallensis
Estratto da: "Patrologia Latina" Vol. 182, J.P. Migne 1854
PROLOGUS.
HUGONI militi Christi, et magistro Militiae Christi, BERNARDUS Clarae-Vallis
solo nomine abbas, bonum certamen certare.
Semel, et secundo, et tertio, ni fallor, petiisti a me, Hugo charissime, ut
tibi tuisque commilitonibus scriberem exhortationis sermonem; et adversus
hostilem tyrannidem, quia lanceam non liceret, stylum vibrarem: asserens
vobis non parum fore adjutorii, si quos armis non possum, litteris animarem.
Distuli sane aliquandiu: non quod contemnenda videretur petitio, sed ne
levis praecepsque culparetur assensio, si quod melius melior implere
sufficeret, praesumerem imperitus, et res admodum necessaria per me minus
forte commoda redderetur.
Verum videns me longa satis hujuscemodi exspectatione frustratum, ne jam
magis nolle, quam non posse viderer, tandem ego quidem quod potui feci:
lector judicet, an satisfeci.
Quanquam etsi cui forte aut minime placeat, aut non sufficiat; non tamen
interest mea, qui tuae pro meo sapere non defui voluntati.
CAPUT PRIMUM. De laude novae militiae
1. Novum militiae genus ortum nuper auditur in terris, et in illa regione,
quam olim in carne praesens visitavit Oriens ex alto: ut unde tunc in
fortitudine manus suae tenebrarum principes exturbavit, inde et modo ipsorum
satellites, filios diffidentiae, in manu fortium suorum dissipatos
exterminet, faciens etiam nunc redemptionem plebis suae, et rursum erigens
cornu salutis nobis in domo David pueri sui.
Novum, inquam, militiae genus, et saeculis inexpertum: qua gemino pariter
conflictu infatigabiliter decertatur, tum adversus carnem et sanguinem, tum
contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et quidem ubi solis viribus
corporis corporeo fortiter hosti resistitur, id quidem ego tam non judico
mirum, quam nec rarum existimo. Sed et quando animi virtute vitiis sive
daemoniis bellum indicitur, ne hoc quidem mirabile, etsi laudabile dixerim,
cum plenus monachis cernatur mundus. Caeterum cum uterque homo suo quisque
gladio potenter accingitur, suo cingulo nobiliter insignitur; quis hoc non
aestimet omni admiratione dignissimum, quod adeo liquet esse insolitum?
Impavidus profecto miles, et omni ex parte securus, qui ut corpus ferri, sic
animum fidei lorica induitur. Utrisque nimirum munitus armis, nec daemonem
timet, nec hominem. Nec vero mortem formidat, qui mori desiderat. Quid enim
vel vivens, vel moriens metuat, cui vivere Christus est, et mori lucrum?
Stat quidem fidenter libenterque pro Christo; sed magis cupit dissolvi, et
esse cum Christo: hoc enim melius. Securi igitur procedite, milites, et
intrepido animo inimicos crucis Christi propellite, certi quia neque mors,
neque vita poterunt vos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu;
illud sane vobiscum in omni periculo replicantes: Sive vivimus, sive
morimur, Domini sumus (Rom. XIV, 8). Quam gloriosi revertuntur victores
de praelio! quam beati moriuntur martyres in praelio! Gaude, fortis athleta,
si vivis et vincis in Domino: sed magis exsulta et gloriare, si moreris et
jungeris Domino. Vita quidem fructuosa, et victoria gloriosa: sed utrique
mors sacra jure praeponitur.
Nam si beati qui in Domino moriuntur, num multo magis qui pro Domino
moriuntur?
2. Et quidem sive in lecto, sive in bello quis moritur, pretiosa erit sine
dubio in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
Caeterum in bello tanto profecto pretiosior, quanto et gloriosior. O vita
secura, ubi pura conscientia! O, inquam, vita secura, ubi absque formidine
545 mors exspectatur, imo et exoptatur cum dulcedine, et excipitur
cum devotione! O vere sancta et tuta militia, atque a duplici illo periculo
prorsus libera, quo id hominum genus solet, frequenter periclitari, ubi
duntaxat Christus non est causa militandi. Quoties namque congrederis tu,
qui militiam militas saecularem, timendum omnino, ne aut occidas hostem
quidem in corpore, te vero in anima: aut forte tu occidaris ab illo, et in
corpore simul, et in anima. Ex cordis nempe affectu, non belli eventu,
pensatur vel periculum, vel victoria christiani. Si bona fuerit causa
pugnantis, pugnae exitus malus exitus esse non poterit; sicut nec bonus
judicabitur finis, ubi causa non bona, et intentio non recta praecesserit.
Si in voluntate alterum occidendi te potius occidi contigerit, moreris
homicida. Quod si praevales, et voluntate superandi vel vindicandi forte
occidis hominem, vivis homicida. Non autem expedit sive mortuo, sive vivo;
sive victori, sive victo, esse homicidam.
Infelix victoria, qua superans hominem, succumbis vitio. Et ira tibi aut
superbia dominante, frustra gloriaris de homine superato.
Est tamen qui nec ulciscendi zelo, nec vincendi typho, sed tantum evadendi
remedio interficit hominem.
Sed ne hanc quidem bonam dixerim victoriam: cum de duobus malis, in corpore
quam in anima mori levius sit. Non autem quia corpus occiditur, etiam anima
moritur: sed anima, quae peccaverit, ipsa morietur.
CAPUT II. De militia saeculari
3. Quis igitur finis fructusve saecularis hujus, non dico, militiae, sed
malitiae; si et occisor letaliter peccat, et occisus aeternaliter perit?
Enimvero, ut verbis utar Apostoli, Et qui arat, in spe debet arare; et
qui triturat, in spe fructus percipiendi (I Cor.
IX, 10).
Quis ergo, o milites, hic tam stupendus error, quis furor hic tam non
ferendus, tantis sumptibus ac laboribus militare, stipendiis vero nullis,
nisi aut mortis, aut criminis? Operitis equos sericis, et pendulos nescio
quos panniculos loricis superinduitis; depingitis hastas, clypeos et sellas;
frena et calcaria auro et argento, gemmisque circumornatis: et cum tanta
pompa pudendo furore et impudenti stupore ad mortem properatis. Militaria
sunt haec insignia, an muliebria potius ornamenta? Numquid forte hostilis
mucro reverebitur aurum, gemmis parcet, serica penetrare non poterit?
Denique, quod ipsi saepius certiusque experimini, tria esse praecipue
necessaria praelianti, ut scilicet strenuus industriusque miles et
circumspectus sit ad se servandum, et expeditus ad discurrendum, et promptus
ad feriendum: vos per contrarium in oculorum gravamen femineo ritu comam
nutritis, longis ac profusis camisiis propria vobis vestigia obvolvitis,
delicatas ac teneras manus amplis et circumfluentibus manicis sepelitis.
Super haec omnia est, quod armati conscientiam magis terret, causa illa
nimirum satis levis ac frivola, qua videlicet talis praesumitur et tam
periculosa militia. Non sane inter vos aliud bella movet, litesque suscitat,
nisi aut irrationabilis iracundiae motus, aut inanis gloriae appetitus, aut
terrenae qualiscunque possessionis cupiditas. Talibus certe ex causis neque
occidere, neque occumbere tutum est. 546
CAPUT III. De Militibus Christi.
4. At vero Christi milites securi
praeliantur praelia Domini sui, nequaquam metuentes aut de hostium caede
peccatum, aut de sua nece periculum: quandoquidem mors pro Christo vel
ferenda, vel inferenda, et nihil habeat criminis, et plurimum gloriae
mereatur.
Hinc quippe Christo, inde Christus acquiritur: qui nimirum et libenter
accipit hostis mortem pro ultione, et libentius praebet se ipsum militi pro
consolatione. Miles, inquam, Christi securus interimit, interit securior.
Sibi praestat cum interit, Christo cum interimit. Non enim sine causa
gladium portat.
Dei etenim minister est ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Sane
cum occidit malefactorem, non homicida, sed, ut ita dixerim, malicida, et
plane Christi vindex in his qui male agunt, et defensor Christianorum
reputatur. Cum autem occiditur ipse, non periisse, sed pervenisse
cognoscitur. Mors ergo quam irrogat, Christi est lucrum: quam excipit, suum.
In morte pagani christianus gloriatur, quia Christus glorificatur: in morte
christiani, Regis liberalitas aperitur, cum miles remunerandus educitur.
Porro super illo laetabitur justus cum viderit vindictam. De isto dicet
homo: Si utique est fructus justo: utique est Deus judicans eos in terra
(Psal.
LVII, 12).
Non quidem vel Pagani necandi essent, si quo modo aliter possent a nimia
infestatione seu oppressione fidelium cohiberi.
Nunc autem melius est ut occidantur, quam certe relinquatur virga peccatorum
super sortem justorum: ne forte extendant justi ad iniquitatem manus suas.
5. Quid enim? si percutere in gladio omnino fas non est Christiano, cur ergo
praeco Salvatoris contentos fore suis stipendiis militibus indixit (Luc.
III, 14); et non potius omnem eis militiam interdixit? Si autem (quod
verum est) omnibus fas est, ad hoc ipsum duntaxat divinitus ordinatis, nec
aliud sane quidquam melius professis; quibus, quaeso, potius, quam quorum
manibus et viribus urbs fortitudinis nostrae Sion pro nostro omnium munimine
retinetur? ut depulsis divinae transgressoribus legis, secura ingrediatur
gens justa, custodiens veritatem. Secure proinde dissipentur gentes quae
bella volunt, et abscindantur qui nos conturbant, et disperdantur de
civitate Domini omnes operantes iniquitatem, qui repositas in Jerosolymis
christiani populi inaestimabiles divitias tollere gestiunt, sancta polluere,
et haereditate possidere sanctuarium Dei.
Exeratur gladius uterque fidelium in cervices inimicorum, ad destruendam
omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, quae est
christianorum fides; ne quando dicant gentes: ubi est Deus eorum? (Psal.
CXIII, 2.)
6. Quibus expulsis revertetur ipse in haereditatem domumque suam, de qua
iratus in Evangelio, Ecce, inquit, relinquetur vobis domus vestra
deserta (Matth. XXIII, 38); et per prophetam ita conqueritur, Reliqui
domum meam, dimisi haereditatem meam (Jerem. XII, 7): implebitque illud
propheticum, Redemit Dominus populum suum, et liberavit eum: et venient
et exsultabunt in monte Sion, et gaudebunt de bonis Domini (Jerem. XXXI, 11,
12). Laetare, Jerusalem, et cognosce jam tempus visitationis tuae.
Gaudete et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus
populum suum, redemit Jerusalem; paravit Dominus brachium suum sanctum in
oculis omnium gentium. Virgo Israel, corrueras, et non erat qui sublevaret
te. Surge jam, excutere de pulvere, virgo, captiva filia Sion. Surge,
inquam, et sta in excelso, et vide jucunditatem quae venit tibi a Deo tuo.
Non vocaberis ultra 547 derelicta, et terra tua non vocabitur amplius
desolata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. Leva in
circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Hoc
tibi auxilium missum de sancto. Omino per istos tibi jamjamque illa
persolvitur antiqua promissio, Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium
in generatione et generationem, et suges lac gentium, et mammilla regum
lactaberis (Isa. LX, 15, 16): et item, Sicut mater consolatur filios
suos, ita et ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini (Isa.
LXVI, 13).
Videsne quam crebra veterum attestatione nova approbatur militia, et quod
sicut audivimus, sic videmus in civitate Domini virtutum? Dummodo sane
spiritualibus non praejudicet sensibus litteralis interpretatio, quominus
scilicet speremus in aeternum, quidquid huic tempori significando ex
Prophetarum vocibus usurpamus: ne per id quod cernitur, evanescat quod
creditur; et spei copias imminuat penuria rei, praesentiumque attestatio sit
evacuatio futurorum. Alioquin terrenae civitatis temporalis gloria non
destruit coelestia bona, sed astruit; si tamen istam minime dubitamus illius
tenere figuram, quae in coelis et mater nostra.
CAPUT IV. De conversatione Militum Christi.
7. Sed jam ad imitationem seu ad confusionem nostrorum militum, non plane
Deo, sed diabolo militantium, dicamus breviter Christi equitum mores et
vitam; qualiter in bello domive conversentur: quo palam fiat, quantum ab
invicem differant Dei saeculique militia. Primo quidem utrolibet disciplina
non deest, obedientia nequaquam contemnitur, quia, teste Scriptura, et
filius indisciplinatus peribit (Eccli. XXII, 3); et, peccatum est
hariolandi repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg.
XV, 23). Itur, et reditur ad nutum ejus qui praeest: induitur quod ille
donaverit; nec aliunde vestimentum seu alimentum praesumitur. Et in victu et
vestitu cavetur omne superfluum, soli necessitati consulitur. Vivitur plane
in communi jucunda et sobria conversatione, absque uxoribus, et absque
liberis. Et ne quid desit ex evangelica perfectione absque omni proprio
habitant unius moris in domo una, solliciti servare unitatem spiritus in
vinculo pacis.
Dicas universae multitudinis esse cor unum, et animam unam: ita quisque non
omnino propriam sequi voluntatem, sed magis obsequi satagit imperanti. Nullo
tempore aut otiosi sedent, aut curiosi vagantur: sed semper dum non
procedunt (quod quidem raro contingit), ne gratis comedant panem, armorum
seu vestimentorum vel scissa resarciunt, vel vetusta reficiunt, vel
inordinata componunt, et quaeque postremo facienda magistri voluntas et
communis indicit necessitas.
Persona inter eos minime accipitur: defertur meliori, non nobiliori. Honore
se invicem praeveniunt; alterutrum onera portant, ut sic adimpleant legem
Christi.
Verbum insolens, opus inutile, risus immoderatus, murmur vel tenue, sive
susurrium nequaquam, ubi deprehenditur, relinquitur inemendatum. Scacos et
aleas detestantur; abhorrent venationem: nec ludicra illa avium rapina (ut
assolet) delectantur. Mimos, et magos, et fabulatores, scurrilesque
cantilenas, atque ludorum spectacula, tanquam vanitates et insanias falsas
respuunt et abominantur. Capillos tondent, scientes juxta Apostolum
ignominiam esse viro, si comam nutrierit.
Nunquam compti, raro loti, magis autem neglecto crine hispidi, pulvere
foedi: lorica et caumate fusci.
8. Porro imminente bello, intus fide, foris ferro, non auro se muniunt:
quatenus armati, et non ornati, 548 hostibus metum incutiant, non
provocent avaritiam.
Equos habere cupiunt fortes et veloces, non tamen coloratos aut phaleratos:
pugnam quippe, non pompam, victoriam, sed non gloriam cogitantes, et
studentes magis esse formidini quam admirationi. Deinde non turbulenti aut
impetuosi, et quasi ex levitate praecipites, sed consulte atque cum omni
cautela et providentia se ipsos ordinantes, et disponentes in aciem, juxta
quod de patribus scriptum est.
Veri profecto Israelitae procedunt ad bella pacifici. At vero ubi ventum
fuerit ad certamen, tum demum pristina lenitate postposita, tanquam si
dicerent.
Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?
(Psal. CXXXVIII, 21.)
irruunt in adversarios, hostes velut oves reputant; nequaquam, etsi
paucissimi, vel saevam barbariem, vel numerosam multitudinem formidantes.
Noverunt siquidem non de suis praesumere viribus, sed de virtute Domini
sabaoth sperare victoriam: cui nimirum facile esse confidunt, juxta
sententiam Macchabaei, concludi multos in manus paucorum, et non esse
differentiam in conspectu Dei coeli liberare in multis, et in paucis; quia
non in multitudine exercitus est victoria belli, sed de coelo fortitudo est
(I Macchab. III, 18, 19). Quod et frequentissime experti sunt, ita ut
plerumque quasi persecutus sit unus mille, et duo fugarint decem millia. Ita
denique miro quodam ac singulari modo cernuntur et agnis mitiores, et
leonibus ferociores, ut pene dubitem quid potius censeam appellandos,
monachos videlicet, an milites: nisi quod utrumque forsan congruentius
nominarim, quibus neutrum deesse cognoscitur, nec monachi mansuetudo, nec
militis fortitudo.
De qua re quid dicendum, nisi quod a Domino factum est istud, et est
mirabile in oculis nostris? Tales sibi elegit Deus, et collegit a finibus
terrae ministros ex fortissimis Israel, qui veri lectulum Salomonis, sacrum
scilicet sepulcrum, vigilanter fideliterque custodiant, omnes tenentes
gladios, et ad bella doctissimi [ al. fortissimi].
CAPUT V. De Templo.
9. Est vero templum Jerosolymis, in
quo pariter habitant, antiquo et famosissimo illi Salomonis impar quidem
structura, sed non inferius gloria. Siquidem universa illius magnificentia
in corruptibilibus auro et argento, in quadratura lapidum et varietate
lignorum continebatur: hujus autem omnis decor, et gratae venustatis
ornatus, pia est habitantium religiositas, et ordinatissima conversatio.
Illud variis exstitit spectandum coloribus: hoc diversis virtutibus et
sanctis actibus venerandum. Domum quippe Dei decet sanctitudo (Psal.
XCII, 5), qui non tam politis marmoribus, quam ornatis moribus
delectatur, et puras diligit mentes super auratos parietes. Ornatur tamen
hujus quoque facies templi, sed armis, non gemmis: et pro antiquis coronis
aureis, circum pendentibus clypeis paries operitur; pro candelabris,
thuribulis, atque urceolis, domus undique frenis, sellis, ac lanceis
communitur. Plane his omnibus liquido demonstrantibus, eodem pro domo Dei
fervere milites zelo, quo ipse quondam militum Dux vehementissime
inflammatus armata illa sanctissima manu, non tamen ferro, sed flagello,
quod fecerat de resticulis [ al. funiculis], introivit in templum,
negotiantes expulit, nummulariorum effudit aes, et cathedras vendentium
columbas evertit (Joan.
II, 15):
indignissimum judicans, orationis domum hujuscemodi forensibus incestari [
al infestari]. Tali proinde sui Regis permotus exemplo devotus
exercitus, multo sane indignius, longeque intolerabilius arbitrans sancta
pollui ab infidelibus, quam a mercatoribus incestari, in domo sancta 549
cum equis et armis commoratur; tamque ab ipsa, quam a caeteris sacris omni
infidelitatis spurca et tyrannica rabie propulsata, ipsi in ea die noctuque
tam honestis quam utilibus officiis occupantur. Honorant certatim Dei
templum sedulis et sinceris obsequiis, jugi in eo devotione immolantes, non
quidem veterum ritu pecudum carnes, sed vere hostias pacificas, fraternam
dilectionem, devotam subjectionem, voluntariam paupertatem.
10. Haec Jerosolymis actitantur, et orbis excitatur. Audiunt insulae, et
attendunt populi de longe, et ebulliunt ab Oriente et Occidente, tanquam
torrens inundans gloriae gentium, et tanquam fluminis impetus laetificans
civitatem Dei. Quodque cernitur jucundius, et agitur commodius, paucos
admodum in tanta multitudine hominum illo confluere videas, nisi utique
sceleratos et impios, raptores et sacrilegos, homicidas, perjuros,
adulteros; de quorum profecto perfectione sicut duplex quoddam constat
provenire bonum, ita duplicatur et gaudium; quandoquidem tam suos de suo
discessu laetificant, quam illos de adventu quibus subvenire festinant.
Prosunt quippe utrobique, non solum utique istos tuendo, sed etiam illos jam
non opprimendo. Itaque laetatur Aegyptus in profectione eorum, cum tamen de
protectione eorum nihilominus laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae.
Illa quidem se de manu eorum, ista magis in manu eorum liberari se merito
gloriatur. Illa libenter amittit crudelissimos sui vastatores: ista cum
gaudio suscipit sui fidelissimos defensores; et unde ista dulcissime
consolatur, inde illa aeque saluberrime desolatur. Sic Christus, sic novit
ulcisci in hostes suos, ut non solum de ipsis, sed per ipsos quoque
frequenter soleat tanto gloriosius, quanto et potentius triumphare. Jucunde
sane et commode: ut quos diu pertulit oppugnatores magis jam propugnatores
habere incipiat; faciatque de hoste militem, qui de Saulo quondam
persecutore fecit Paulum praedicatorem (Act. IX). Quamobrem non
miror, si etiam superna illa curia, juxta testimonium Salvatoris, exsultat
magis super uno peccatore poenitentiam agente, quam super plurimis justis
qui non indigent poenitentia, dum peccatoris et maligni tantis procul dubio
prosit conversio, quantis et prior nocuerat conversatio.
11. Salve igitur, civitas sancta, quam ipse sanctificavit sibi tabernaculum
suum Altissimus, quo tanta in te et per te generatio salvaretur. Salve,
civitas Regis magni, ex qua nova et jucunda mundo miracula nullis pene
temporibus defuere ab initio. Salve, domina gentium, princeps provinciarum,
Patriarcharum possessio, Prophetarum mater et Apostolorum, initiatrix fidei,
gloria populi christiani, quam Deus semper a principio propterea passus est
oppugnari, ut viris fortibus sicut virtutis, ita fores occasio et salutis.
Salve, terra promissionis, quae olim fluens lac et mel tuis duntaxat
habitatoribus, nunc universo orbi remedia salutis, vitae porrigis alimenta.
Terra, inquam, bona et optima, quae in fecundissimo illo sinu tuo ex arca
paterni cordis coeleste granum suscipiens, tantas ex superno semine martyrum
segetes protulisti, et nihilominus ex reliquo omnium fidelium genere fructum
fertilis gleba tricesimum, et sexagesimum, et centesimum super omnem terram
multipliciter procreasti. Unde et de magna multitudine dulcedinis tuae
jucundissime satiati et opulentissime saginati, memoriam abundantiae
suavitatis tuae ubique eructant qui te viderunt, et usque ad extremum terrae
magnificentiam gloriae tuae loquuntur eis qui te non viderunt, et enarrant
mirabilia quae in te fiunt. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei: sed jam
ex his quibus affluis deliciis, nos quoque pauca proferamus in medium, ad
laudem et gloriam nominis tui. 550
CAPUT VI. De Bethlehem .
12. Habes ante omnia in refectione
animarum sanctarum Bethlehem domum panis, in qua primum is qui de coelo
descenderat [ al. descendit], pariente Virgine panis vivus apparuit.
Monstratur piis ibidem jumentis praesepium, et in praesepio fenum de prato
virginali, quo vel sic cognoscat bos possessorem suum, et asinus praesepe
Domini sui. Omnis quippe caro fenum, et omnis gloria ejus ut flos feni
(Isai. XL, 6). Porro homo quia suum, in quo factus est, honorem non
intelligendo, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est
illis (Psal. XLVIII, 13); Verbum panis Angelorum factum est pabulum
jumentorum, ut habeat carnis fenum quod ruminet, qui verbi pane vesci
penitus dissuevit: quousque per hominem Deum priori redditus dignitati, et
ex pecore rursus conversus in hominem, cum Paulo dicere possit, Etsi
cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V,
16). Quod sane non arbitror quempiam dicere posse veraciter, nisi qui
prius cum Petro ex ore Veritatis illud item audierit: Verba quae ego
locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; caro autem non prodest quidquam
(Joan.
VI, 64).
Alioquin qui in verbis Christi vitam invenit, carnem jam non requirit, et
est de numero beatorum qui non viderunt et crediderunt (Joan.
XX, 29).
Nec enim opus est vel lactis poculum, nisi parvulo; vel feni pabulum, nisi
utique jumento. Qui autem non offendit in verbo, ille perfectus est vir,
solido plane vesci cibo idoneus: et, licet in sudore vultus sui, panem verbi
comedit, absque offensione. Sed et securus ac sine scandalo loquitur Dei
sapientiam duntaxat inter perfectos, spiritualibus spiritualia comparans,
cum tamen infantibus sive pecoribus cautus sit pro captu quidem eorum
proponere tantummodo Jesum Christum, et hunc crucifixum. Unus tamen idemque
cibus ex coelestibus pascuis suaviter quidem et ruminatur a pecore, et
manducatur ab homine; et viro vires, et parvulo tribuit nutrimentum.
CAPUT VII. De Nazareth.
13. Cernitur et Nazareth, quae
interpretatur flos, in qua is qui natus in Bethlehem erat, tanquam
fructus in flore coalescens, nutritus est Deus infans: ut floris odor
fructus saporem praecederet, ac de naribus Prophetarum, faucibus se
Apostolorum liquor sanctus infunderet; Judaeisque tenui odore contentis,
gustu solido reficeret Christianos. Senserat tamen hunc florem Nathanael,
quod super omnia aromata suave redoleret. Unde et aiebat: A Nazareth
potest aliquid boni esse? Sed nequaquam sola contentus fragrantia,
respondentem sibi, Veni et vide (Joan. I, 46), Philippum secutus est.
Imo vero mirae illius suavitatis admodum respersione delectatus, haustuque
boni odoris factus saporis a vidior, odore ipso duce, ad fructum usque sine
mora pervenire curavit, cupiens plenius experiri quod tenuiter praesenserat,
praesensque degustare quod odoraverat absens. Videamus et de olfactu Isaac,
ne forte aliquid, quod pertineat ad haec ipsa quae in manibus sunt,
portenderit. Loquitur de illo Scriptura sic: Statimque ut sensit
vestimentorum ejus fragrantiam (haud dubium quin Jacob), Ecce,
inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen.
XXVII, 27). Vestimenti fragrantiam sensit, sed vestiti praesentiam non
agnovit: soloque vestis, tanquam floris odore, forinsecus delectatus, quasi
fructus interioris dulcedinem non gustavit, dum et electi filii simul et
sacramenti fraudatus cognitione remansit. Quo spectat hoc? Vestimentum
profecto spiritus, littera est et caro Verbi. Sed ne nunc quidem Judaeus in
carne Verbum, in homine scit deitatem; nec sub tegmine litterae sensum
pervidet spiritualem: forisque palpans haedi pellem, quae similitudinem
majoris, hoc est primi et antiqui peccatoris, expresserat, 551 ad
nudam non pervenit veritatem.
Non sane in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, qui peccatum
non facere, sed tollere veniebat, apparuit, ea scilicet de causa quam ipse
non tacuit, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan.
IX, 39). Hac ergo similitudine deceptus Propheta, caecus hodieque, quem
nescit benedicit, dum quem lectitat in libris, ignorat et in miraculis: et
quem propriis attrectat manibus, ligando, flagellando, colaphizando, minine
tamen vel resurgentem [ al. resurgendo] intelligit. Si enim
cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8).
Percurramus succincto sermone et caetera loca sancta, et si non omnia,
saltem aliqua: quoniam quae admirari per singula non sufficimus, libet vel
insigniora, et ipsa breviter recordari.
CAPUT VIII. De monte Oliveti et valle Josaphat.
14. Ascenditur in montem Oliveti, descenditur in vallem Josaphat: ut sic
divitias divinae misericordiae cogites, quatenus horrorem judicii nequaquam
dissimules; quia etsi in multis miserationibus suis multus est ad
ignoscendum, judicia tamen ejus nihilominus abyssus multa, quibus agnoscitur
valde omnino terribilis super filios hominum.
David denique qui montem Oliveti demonstrat, dicens, Homines et jumenta
salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus;
etiam judicii vallem in eodem psalmo commemorat, dicens. Non veniat mihi,
inquiens, pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me (Psal. XXXV,
7, 12). Cujus et praecipitium se omnino perhorrescere fatetur, cum in
alio psalmo ita loquitur, orans: Confige timore tuo carnes meas, a
judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII, 120). Superbus in hanc vallem
corruit, et conquassatur: humilis descendit, et minime periclitatur.
Superbus excusat peccatum suum: humilis accusat, sciens quia Deus non bis
judicat in idipsum; et quod si nosmetipsos judicaverimus, non utique
judicabimur (I Cor.
XI, 31).
15. Porro superbus non attendens quam horrendum sit incidere in manus Dei
viventis, facile prorumpit in verba malitiae ad excusandas excusationes in
peccatis. Magna revera malitia, tui te non misereri, et solum post peccatum
remedium confessionis a te ipso repellere, ignemque in sinu tuo involvere
potius, quam excutere, nec praebere autem consilio Sapientis qui ait:
Miserere animae tuae placens Deo (Eccli.
XXX, 24).
Proinde qui sibi nequam, cui bonus? Nunc judicium est mundi, nunc princeps
hujus mundi ejicietur foras (Joan. 12, 31), hoc est de corde tuo, si
te tamen humiliando ipse dijudicas. Erit judicium coeli, quando ipsum
vocabitur coelum desursum, et terra discernere populum suum (Psal. XLIX,
4): in quo sane timendum, ne projiciaris tu cum ipso et angelis ejus, si
tamen inventus fueris injudicatus. Alioquin spiritualis homo, qui omnia
dijudicat, ipse a nemine judicabitur (I Cor. II, 15). Propter hoc
ergo judicium incipit a domo Dei, ut suos, quos novit judex, cum venerit
inveniat judicatos: et jam nil de eis habeat judicare, quando videlicet
judicandi sunt hi qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non
flagellantur (Psal. LXXII, 5).
CAPUT IX. De Jordane.
16. Quam laeto sinu Jordanis
excipit Christianos, qui se Christi gloriatur consecratum baptismate!
Mentitus est plane Syrus ille leprosus, qui nescio quas Damasci aquas aquis
praetulit Israelis (IV Reg. V, 12), cum Jordanis nostri devotus Deo
famulatus toties probatus exstiterit, sive quando Eliae, sive quando Elisaeo
(IV Reg. II), sive etiam (ut antiquius aliquid recolam) quando Josue
et omni populo simul, impetum mirabiliter inhibens, siccum in se transitum
praebuit (Josue. III). Denique quid in fluminibus isto eminentius,
quod ipsa sui [ al. sibi] Trinitas quadam evidenti praesentia
dedicavit? Pater auditus, visus Spiritus sanctus, Filius est et baptizatus.
Merito proinde 552 ipsam ejus virtutem, quam Naaman ille consulente
propheta sensit in corpore (IV Reg. V, 14), jubente Christo universus
quoque fidelis populus in anima experitur.
CAPUT X. De loco Calvariae.
17. Exitur etiam in Calvariae locum, ubi verus Elisaeus ab insensatis pueris
irrisus, risum suis insinuavit aeternum, de quibus ait: Ecce ego, et
pueri mei, quos mihi dedit Dominus (Isai.
VIII, 18).
Boni pueri, quos per contrarium illorum malignantium ad laudem excitat
Psalmista, dicens, Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini (Psal.
CXII, 1), quatenus in ore sanctorum infantium et lactentium perficeretur
laus, quae ex ore defecerat invidorum, eorum utique, de quibus queritur ita:
Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai.
I, 2).
Ascendit itaque crucem calvus noster, mundo pro mundo expositus: et revelata
facie ac discooperta fronte purgationem peccatorum faciens, probrosae et
austerae mortis tam non erubuit ignominiam, quam nec poenam exhorruit, ut
nos opprobrio sempiterno eriperet, restitueret gloriae. Nec mirum. Quid enim
erubesceret, qui ita lavit nos a peccatis, non quidem ut aqua diluens et
retinens sordes, sed veluti solis radius desiccans et retinens puritatem?
Est quippe Dei sapientia ubique attingens propter munditiam suam.
CAPUT XI. De Sepulcro
18. Inter sancta ac desiderabilia loca sepulcrum tenet quodammodo
principatum, et devotionis plus nescio quid sentitur, ubi mortuus requievit,
quam ubi vivens conversatus est; atque amplius movet ad pietatem mortis,
quam vitae recordatio. Puto quod illa austerior, haec dulcior videatur:
magisque infirmitati blandiatur humanae quies dormitionis, quam labor
conversationis; mortis securitas, quam vitae rectitudo.
Vita Christi, vivendi mihi regula exstitit: mors, a morte redemptio.
Illa vitam instruxit, mortem ista destruxit. Vita quidem laboriosa, sed mors
pretiosa; utraque vero admodum necessaria.
Quid enim Christi prodesse poterat, sive mors nequiter viventi, sive vita
damnabiliter morienti? Nunquid denique aut mors Christi etiam nunc male
usque ad mortem viventes a morte aeterna liberat, aut mortuos ante Christum
sanctos patres vitae sanctitas liberavit? sicut scriptum est, Quis est
homo qui vivet, et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi?
(Psal. LXXXVIII, 49)? Nunc ergo quia utrumque nobis pariter necessarium
erat, et pie vivere, et secure mori; et vivendo vivere docuit, et mortem
moriendo securam reddidit: quoniam quidem resurrecturus occubuit, et spem
fecit morientibus resurgendi. Sed addidit et tertium beneficium, cum etiam
peccata donavit, sine quo utique caetera non valebant. Quid enim (quantum
quidem ad veram summamque beatitudinem spectat) quantalibet vitae rectitudo
seu longitudo prodesse poterat illi, qui vel solo originali peccato
teneretur adstrictus? Peccatum quippe praecessit, ut sequeretur mors: quod
sane si cavisset homo, mortem non gustasset in aeternum.
19. Peccando itaque vitam amisit, et mortem invenit: quoniam quidem et Deus
ita praedixerat, et justum profecto erat, ut si peccaret homo, moreretur.
Quid namque justius poterat quam recipere talionem? Vita siquidem Deus
animae est, ipsa corporis. Peccando voluntarie, volens perdidit vivere:
nolens perdat et vivificare. Sponte repulit vitam cum vivere noluit; non
valeat eam dare cui, vel quatenus voluerit.
Noluit anima regi a Deo: non queat regere corpus. Si non paret superiori,
inferiori cur imperet?
Invenit Conditor suam sibi rebellem creaturam: inveniat anima suam sibi
rebellem pedissequam. Transgressor inventus est homo divinae legis: inveniat
et ipse aliam legem in membris suis, repugnantem legi 553 mentis
suae, et captivantem se in legem peccati (Rom. VII, 23). Porro
peccatum, ut scriptum est, separat inter nos et Deum (Isai. LIX, 2):
separet proinde etiam mors inter corpus nostrum et nos.
Non potuit dividi a Deo anima nisi peccando, nec corpus ab ipsa nisi
moriendo.
Quid itaque austerius pertulit in ultione, id solum passa a subdito, quod
praesumpserat in auctorem? Nihil profecto congruentius, quam ut mors operata
sit mortem, spiritualis corporalem, culpabilis poenalem, voluntaria
necessariam.
20. Cum ergo hac gemina morte secundum utramque naturam homo damnatus
fuisset, altera quidem spirituali et voluntaria, altera corporali et
necessaria; utrique Deus homo una sua corporali ac voluntaria benigne et
potenter occurrit, illaque una sua nostram utramque damnavit. Merito quidem:
nam ex duabus mortibus nostris, cum altera nobis in culpae meritum, altera
in poenae debitum reputaretur; suscipiens poenam, et nesciens culpam, dum
sponte et tantum in corpore moritur et vitam nobis, et justitiam promeretur.
Alioquin si corporaliter non pateretur, debitum non solvisset: si non
voluntarie moreretur, meritum mors illa non habuisset. Nunc autem si, ut
dictum est, mortis meritum est peccatum, et peccati debitum mors; Christo
remittente peccatum, et moriente pro peccatoribus, profecto jam nullum est
meritum, et solutum est debitum.
21. Caeterum unde scimus, quod Christus possit peccata dimittere? Hinc
procul dubio, quia Deus est, et quidquid vult, potest. Unde autem et quod
Deus sit? Miracula probant. Facit quippe opera, quae nemo alius facere
possit: ut taceam oracula Prophetarum, necnon et paternae vocis testimonium
elapsae coelitus ad ipsum a magnifica gloria. Quod si Deus pro nobis, quis
contra nos? Deus qui justificat, quis est qui condemnet?
Si ipse est et non alius, cui quotidie confitemur dicentes: Tibi soli
peccavi (Psal. L, 6); quis melius, imo quis alius remittere potest quod
in eum peccatum est? Aut quomodo ipse non potest, qui omnia potest? Denique
ego quod in me delinquitur valeo, si volo, donare: et Deus non queat in se
commissa remittere? Si ergo peccata remittere et possit, omnipotens, et
solus possit, cui soli peccatur; beatus profecto, cui non imputabit ipse
peccatum.
Itaque cognovimus, quod peccata Christus divinitatis suae potentia valuit
relaxare.
22. Porro jam de voluntate quis dubitet? Qui enim nostram et induit carnem,
et subiit mortem; putas, suam nobis negabit justitiam? Voluntarie
incarnatus, voluntarie passus, voluntarie crucifixus, solam a nobis
retinebit justitiam? Quod ergo ex deitate constat illum potuisse, ex
humanitate innotuit et voluisse. Sed unde rursum confidimus quod mortem
abstulit? Hinc plane, quod eam ipse qui non meruit, pertulit. Qua enim
ratione iterum exigeretur a nobis, quod pro nobis ille jam solvit? Qui
peccati meritum tulit, suam nobis donando justitiam; ipse mortis debitum
solvit et reddidit vitam. Sic namque mortua morte revertitur vita,
quemadmodum ablato peccato redit justitia.
Porro mors in Christi morte fugatur, et Christi nobis justitia imputatur.
Verum quomodo mori potuit qui Deus erat? Quoniam nimirum et homo erat. Sed
quo pacto mors hominis illius pro altero valuit? Quia et justus erat.
Profecto namque cum homo esset, potuit mori; cum justus, non debuit gratis.
Non quidem peccator mortis sufficit solvere debitum pro altero peccatore,
cum quisque moriatur pro se. Qui autem mori pro se non habet, nunquid pro
alio frustra debet? Quanto sane indignius moritur qui mortem non meruit,
tanto is justius pro quo moritur, vivit.
23. Sed quae, inquis, justitia est, ut innocens moriatur pro impio? Non est
justitia, sed misericordia. Si justitia esset, jam non gratis, sed ex debito
moreretur. Si ex debito, ipse quidem moreretur: sed is pro quo moreretur,
non viveret. At vero si justitia non est, non tamen contra justitiam est.
Alioquin et justus, et misericors simul esse non posset. Sed etsi justus
554 non injuste pro peccatore satisfacere valeat, quo tamen pacto etiam
unus pro pluribus?
Etenim satis esse videretur ad justitiam, si unus uni moriens vitam
restituat.
Huic jam respondeat Apostolus. Sicut enim, inquit, per unius
delictum, in omnes homines, in condemnationem; sic et per unius justitiam,
in omnes homines, in justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam
unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis
obedientiam justi constituentur multi (Rom.
V, 18, 19).
Sed forte unus pluribus justitiam quidem restituere potuit, vitam non
potuit. Per unum, ait, hominem mors, et per unum hominem vita.
Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur
(I Cor.
XV, 21, 22).
Quid enim? Unus peccavit, et omnes tenentur rei; et unius innocentia soli
reputabitur uni [ al. innocenti]?
Unius peccatum omnibus operatum est mortem, et unius justitia uni vitam
restituet? Itane Dei justitia magis ad condemnandum, quam ad restaurandum
valuit? aut plus potuit Adam in malo, quam Christus in bono?
Adae peccatum imputabitur mihi, et Christi justitia non pertinebit ad me?
Illius me inobedientia perdidit, et hujus obedientia non proderit mihi?
24. Sed Adae, inquis, delictum merito omnes contrahimus, in quo quippe omnes
peccavimus: quoniam cum peccavit, in ipso eramus, et ex ejus carne per
carnis concupiscentiam geniti sumus.
Atqui ex Deo multo germanius secundum spiritum nascimur, quam secundum
carnem ex Adam; secundum quem etiam spiritum longe ante fuimus in Christo,
quam secundum carnem in Adam: si tamen et nos inter illos numerari
confidimus, de quibus Apostolus, Qui elegit nos, inquit, in ipso
(haud dubium quin Pater in Filio) ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4).
Quod autem etiam ex Deo nati sunt, testatur evangelista Joannes, ubi ait,
Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13): item ipse in Epistola, Omnis qui
natus est ex Deo, non peccat, quia generatio coelestis conservat eum (I
Joan. III, 9). At carnis traducem, ais, carnalis testatur
concupiscentia: et peccatum quod in carne sentimus, manifeste probat, quod
secundum carnem de carne peccatoris descendimus.
Sed enim nihilominus spiritualis illa generatio, non quidem in carne, sed in
corde sentitur ab his duntaxat qui cum Paulo dicere possunt, Nos autem
sensum Christi habemus (I Cor. II, 16); in quo et eatenus profecisse se
sentiunt, ut et ipsi cum omni fiducia dicant, Ipse enim spiritus
testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16):
et illud, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui
ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Per
spiritum ergo qui ex Deo est, charitas diffusa est in cordibus nostris:
sicut et per carnem quae est ex Adam, manat concupiscentia nostris insita
membris. Et quomodo ista quae a progenitore corporum descendit, nunquam in
hac vita mortali a carne recidit; sic illa procedens ex Patre spirituum, ab
intentione filiorum duntaxat perfectorum nunquam excidit.
25. Si ergo ex Deo nati, et in Christo electi sumus: quaenam justitia est,
ut plus noceat humana atque terrena, quam valeat divina coelestisque
generatio; Dei electionem vincat carnalis successio, et aeterno ejus
proposito carnis praescribat temporaliter traducta concupiscentia? Quinimo
si per unum hominem mors, cur non multo magis per unum, et illum hominem
vita? Et si in Adam omnes morimur, cur non longe potentius in Christo omnes
vivificabimur? Denique non sicut delictum, ita et donum. Nam judicium ex
uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem
(Rom. V, 15, 16). Christus igitur et peccata dimittere potuit, cum Deus
sit; et mori, cum sit homo; et mortis moriendo solvere debitum, quia justus;
et omnibus unus ad justitiam vitamque sufficere, quandoquidem et peccatum,
et mors ex uno in omnes processerit.
26. Sed hoc quoque necessarie omnino provisum est, quod dilata morte homo
inter homines dignatus est aliquandiu conversari: quatenus crebris et veris
555 locutionibus ad invisibilia excitaret, miris operibus astrueret
fidem, rectis moribus instrueret. Itaque in oculis hominum Deus homo sobrie,
et juste, et pie conversatus, vera locutus, mira operatus, indigna passus,
in quo jam defuit nobis ad salutem? Accedat et gratia remissionis
peccatorum, hoc est, ut gratis peccata dimittat: et opus profecto nostrae
salutis consummatum est. Non autem metuendum, quod donandis peccatis aut
potestas Deo, aut voluntas passo, et tanta passo pro peccatoribus desit: si
tamen solliciti inveniamur digne, ut oportet, et imitari exempla, et
venerari miracula; doctrinae quoque non existamus increduli, et passionibus
non ingrati.
27. Itaque totum nobis de Christo valuit, totum salutiferum, totumque
necessarium fuit, nec minus profuit infirmitas quam majestas: quia etsi ex
deitatis potentia peccati jugum jubendo submovit, ex carnis tamen
infirmitate mortis jura moriendo concussit. Unde pulchre ait Apostolus:
Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Sed et illa ejus
stultitia, per quam ei placuit salvum facere mundum, ut mundi confutaret
sapientiam, confunderet sapientes; quod videlicet cum in forma Dei esset,
Deo aequalis, semetipsum exinanivit formam servi accipiens; quod dives cum
esset, propter nos egenus factus est, de magno parvus, de celso humilis,
infirmus de potente; quod esuriit, quod sitiit, quod fatigatus est in
itinere, et caetera quae passus est voluntate, non necessitate: haec ergo
ipsius quaedam stultitia, nonne fuit nobis via prudentiae, justitiae forma,
sanctitatis exemplum? Ob hoc item Apostolus: Quod stultum est,
inquit, Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Mors ergo a
morte, vita ab errore, a peccato gratia liberavit. Et quidem mors per
justitiam suam peregit victoriam: quia justus exsolvendo quae non rapuit,
jure omnino quod amiserat recepit.
Vita vero quod ad se pertinuit, per sapientiam adimplevit, quae nobis vitae
et disciplinae documentum ac speculum exstitit. Porro gratia ex illa, ut
dictum est, potestate peccata dimisit, qua omnia quaecunque voluit, fecit.
Mors itaque Christi, mors est meae mortis: quia ille mortuus est, ut ego
viverem. Quo pacto enim jam non vivat, pro quo moritur Vita?
Aut quis jam in via morum, seu rerum notitia errare timebit duce Sapientia?
Aut unde jam reus tenebitur, quem absolvit Justitia? Vitam quidem se ipse
perhibet in Evangelio: Ego sum, inquiens, vita (Joan. XIV, 6).
Porro duo sequentia testatur Apostolus, dicens: Qui factus est nobis
justitia et sapientia a Deo Patre (I Cor.
I, 30).
28. Si ergo lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit nos a lege peccati
et mortis, utquid adhuc morimur, et non statim immortalitate vestimur?
Sane ut Dei veritas impleatur. Quia enim misericordiam et veritatem diligit
Deus (Psal. LXXXIII, 12), necesse est mori quidem hominem, quippe
quod praedixerat Deus: sed a morte tamen resurgere, ne obliviscatur misereri
Deus. Ita ergo mors etsi non perpetuo dominatur, manet tamen propter
veritatem Dei vel ad tempus in nobis: quemadmodum peccatum, etsi jam non
regnat in nostro mortali corpore, non tamen deest penitus nobis. Proinde
Paulus ex parte quidem liberatum se a lege peccati et mortis gloriatur; sed
rursum se utraque nihilominus lege aliqua gravari ex parte conqueritur, sive
cum adversus peccatum miserabiliter clamat, Invenio aliam legem in
membris meis (Rom. VI, 23), et caetera; sive cum ingemiscit gravatus,
haud dubium quin lege mortis, redemptionem exspectans corporis sui (Rom.,
VIII, 23).
29. Sive itaque haec, sive alia quaecunque in hunc modum, prout in talibus
in suo quisque abundat sensu, ex occasione sepulcri christianis sensibus
suggerantur: puto quod non mediocris dulcedo devotionis infundatur cominus
intuenti; nec parum proficitur cernendo etiam corporalibus oculis corporalem
locum dominicae quietis. Etsi quippe jam vacuum sacris membris, plenum tamen
nostris et jucundis admodum sacramentis. Nostris, inquam, nostris, si tamen
tam ardenter amplectimur, quam indubitanter tenemus 556 quod
Apostolus ait: Consepulti enim sumus per Baptismum in mortem, ut quomodo
surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae
ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul
et resurrectionis erimus (Rom. VI, 4, 5). Quam dulce est peregrinis post
multam longi itineris fatigationem, post plurima terrae marisque pericula,
ibi tandem quiescere, ubi et agnoscunt suum Dominum quievisse! Puto jam prae
gaudio non sentiunt viae laborem, nec gravamen reputant expensarum; sed
tanquam laboris praemium, cursusve bravium assecuti, juxta Scripturae
sententiam, gaudent vehementer cnm invenerint sepulcrum (Job. III, 22).
Nec casu vel subito, aut veluti lubrica popularis favoris opinione, id tam
celebre nomen sepulcrum nactum esse putetur, cum hoc ipsum tantis retro
temporibus Isaias tam aperte praedixerit: Et erit, inquit, in die
illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur,
et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI, 10). Revera ergo impletum
cernimus quod legimus prophetatum, novum quidem intuenti, sed legenti
antiquum: ut sic adsit de novitate jucunditas, ut de vetustate non desit
auctoritas. Et de sepulcro ista sufficiant.
CAPUT XII. De Bethphage.
30. Quid de Bethphage dicam, viculo sacerdotum, quem pene praeterieram, ubi
et confessionis sacramentum, et sacerdotalis ministerii mysterium
continetur? Bethphage quippe Domus buccae interpretatur. Scriptum est autem:
Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo (Deut. XXX, 14).
Non in altero tantum, sed simul in utroque verbum habere memineris. Et
quidem verbum in corde peccatoris operatur salutiferam contritionem: verbum
vero in ore noxiam tollit confusionem, ne impediat necessariam confessionem.
Ait enim Scriptura: Est pudor adducens peccatum, et est pudor adducens
gloriam (Eccli. IV, 25). Bonus pudor est, quo peccasse, aut certe
peccare confunderis: et omnis licet humanus arbiter forte absit, divinum
tamen quam humanum tanto verecundius revereris aspectum, quanto et verius
Deum quam hominem cogitas puriorem [ al. praesentiorem]: tantoque eum
gravius offendi a peccante, quanto constat longius ab illo esse omne
peccatum. Hujuscemodi procul dubio pudor fugat opprobrium, parat gloriam,
dum aut peccatum omnino non admittit, aut certe admissum et poenitendo
punit, et confitendo expellit: si tamen gloria etiam nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae. Quod si quispiam confiteri confunditur id
quoque, unde compungitur, talis pudor peccatum adducit, et gloriam de
conscientia perdit, quando malum quod ex profundo cordis compunctio conatur
expellere, pudor ineptus obstruso labiorum ostio non permittit exire; cum
eum exemplo David dicere potius oporteret: Et labia mea non prohibebo,
Domine, tu scisti (Psal. XXXIX, 10). Qui et seipsum redarguens, puto
super hujuscemodi stulto et irrationabili pudore, Quoniam tacui,
inquit, inveteraveverunt ossa mea (Psal. XXXI, 3). Unde et optat
ostium poni circumstantiae labiis suis (Psal. CXL, 3), ut oris januam
et aperire confessioni, et defensioni claudere norit.
Denique et aperte hoc ipsum orans petit a Domino, sciens nimirum, quia
confessio et magnificentia opus ejus (Psal. CX, 3). Et quod videlicet
nostram malitiam, et quod aeque divinae bonitatis et virtutis magnificentiam
minime tacemus, magnum quidem geminae confessionis bonum, sed Dei est donum.
Ait itaque: Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas
excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4). Quamobrem ministros verbi
sacerdotes caute necesse est ad utrumque vigilare sollicitos, quo videlicet
delinquentium cordibus tanto moderamine verbum timoris et contritionis
infligant, quatenus eos nequaquam a verbo confessionis exterreant; sic corda
aperiant, ut ora non obstruant; sed nec absolvant etiam compunctum, nisi
viderint et confessum: quandoquidem corde creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem.
Alioquin a mortuo, tanquam 557 qui non est, perit confessio
(Eccli. XVII, 26). Quisquis igitur verbum in ore habet, et in corde non
habet, aut dolosus est, aut vanus: quisquis vero in corde, et non in ore,
aut superbus est, aut timidus.
CAPUT XIII. De Bethania.
31. Sane non omnino (etsi multum festinem) debeo transire silenter domum
obedientiae, Bethaniam videlicet, castellum Mariae et Marthae, in quo
Lazarus est resuscitatus: ubi nimirum et utriusque vitae figura, et Dei erga
peccatores mira clementia, necnon et virtus obedientiae una cum fructibus
poenitentiae commendatur. Hoc ergo in loco breviter intimatum sufficiat,
quod quidem nec studium bonae actionis, nec otium sanctae contemplationis,
nec lacrymae poenitentis extra Bethaniam accepta esse poterunt illi, qui
tanti habuit obedientiam, ut vitam quam ipsam perdere maluerit, factus
obediens Patri usque ad mortem. Hae sunt illae profecto divitiae, quas sermo
propheticus ex verbo Domini pollicetur: Consolabitur, inquiens,
Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus
quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. gaudium et laetitia
invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis (Isa. LI, 3).
Haec igitur orbis deliciae, hic thesaurus coelestis, haec fidelium
haereditas populorum, vestrae sunt, charissimi, credita fidei, vestrae
prudentiae et fortitudini commendata.
Tunc autem coeleste depositum secure et fideliter custodire sufficitis, si
nequaquam de ipsa vestra prudentia vel fortitudine, sed de Dei tantum
adjutorio ubique praesumitis, scientes quia non in fortitudine sua
roborabitur vir, et ideo dicentes cum propheta: Dominus firmamentum meum,
et refugium meum, et liberator meus (Psal. XVII, 2): et illud,
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus,
misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 10, 11); et item: Non
nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9): ut
in omnibus sit ipse benedictus, qui docet manus vestras ad praelium, et
digitos vestros ad bellum (Psal.
CXLIII, 1)
Ritorno alla pagina iniziale "I Templari e san Bernardo"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
1 novembre 2021 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net