Aurelianus Arelatensis (546-551)
Regula ad virgines
(PL 68
0399) PROLOGUS.
Sanctis
et in Christo venerandis sororibus in monasterio beatae Mariae quod, Deo
jubente, intra muros Arelatensis urbis fecimus, constitutis, Aurelianus
episcopus. Quia Deo inspirante qui nos praevenit ineffabili misericordia sua,
visum vobis est ut, repudiatis saeculi voluptatibus, ac temporalibus gaudiis
contemptis sive spretis, eligeretis sanctissimae vitae nitorem, et virginitatis
ac castitatis gratiam complectentes, amore Dei tota viscerum et cordis aviditate
sectantes, configeretis timore divino carnes vestras, tenentes illud: Juravi et
statui custodire judicia justitiae tuae (Psal.
CXVIII); et, Mihi
mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI): disposuimus, jubente Domino atque
operante in nobis velle et perficere, ut monasterium vobis pro profectu animarum
vestrarum construeremus, sicut et fecimus. Et ideo Regulam vobis ad disciplinam
instituimus, quae per vos viam mandatorum Dei doceret currere, et ad regna
coelorum faceret feliciter pervenire.
(PL 68 0400A)
INCIPIUNT CAPITULA REGULAE.
1. Quaecunque ad
conversionem venerit, et recipi se in monasterium rogaverit, Regula ei primum in
salutatorio legatur: et cum suscepta fuerit, usque ad mortem suam de monasterio
non egrediatur. sua cui voluerit faciat.
2. Vestimenta
religiosa non accipiat, nisi chartas de facultate sua cui voluerit faciat.
3. Nihil occulte
accipiendum; sed si quid transmissum fuerit, et illi cui transmittitur necesse
non fuerit, in commune redactum, cui est necessarium, tribuatur.
4. Epistolas nec
dandas nec accipiendas sine scientia aut permissu abbatissae.
5. Nulla circa
lectum suum, quod manducari aut bibi possit, reponat.
6.
Nulla cella aut armariolum peculiare habeat.
7. Non
jurandum.
8. Non
maledicendum.
9. Non
mentiendum.
10.
Iracundiam penitus non tenendam.
11.
Soror in sororem manum non mittat.
12.
Nulli liceat ad salutandum exire nisi cum praeposita aut aliqua seniore.
13. Ancilla non excipiatur; liberta tamen si est, et abbatissae visum fuerit, excipiatur.
14. Nec
viri nec mulieres saeculares in monasterium ingrediantur praeter in basilicam
Dominae Mariae, et in salutatorium.
15. Ut
nec ipsis provisoribus liceat in monasterium introire, nisi pro his utilitatibus
quas in hac regula statuimus.
16. Infantes de baptismo non excipiendos.
17.
Quae in actu ponuntur desuper evangelica claves accipiant.
18. In
ministerium vicibus sibi succedant, absque abbatissa et parvulis infantibus.
19.
Nulla opera pro suo libito eligant facienda, sed quod ab abbatissa vel
praeposita imperatum fuerit.
20. Cum
operantur manibus, meditatio sancta de corde non cesset.
21.
Sint vobis omnia communia, et nulla suum proprium dicere aut vindicare
praesumat.
22.
Vestimenta alio colore non induantur, nisi laia et lactina.
23. In
vigiliis studendum est ut nulla dormiat.
24.
Signo tacto nulla tardius veniat.
25. Dum
psallitur nulla loquatur, nec operetur manibus.
26.
Litteras omnes discant.
27.
Sancta abbatissa in congregatione maneat.
28. Si
qua pro qualibet culpa corrigatur aut castigetur, arguenti respondere non
praesumat.
29.
Lites nullas habentis.
30.
Superbis, inobedientibus et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum.
31.
Sanctae abbatissae non liceat de facultatibus monasterii vendere aut donare; nec
aliquid contra Regulae instituta agere.
32.
Sedentes ad mensam taceant.
33.
Sancta abbatissa extra congregationem non reficiat.
34.
Carnes in cibis nunquam sumant.
35.
Pulli et reliqua altilia infirmis tantum ministrentur et delicatis: pisces vero
certis festivitatibus.
36.
Extra mensam communem nihil cibi potusve gustare liceat, nisi infirmis et
infantibus.
37. Qualiter
infirmis obtemperandum est.
38. Ubi cursum
diurnum vel nocturnum dicant.
39. Ut sancta abbatissa quidquid necesse fuerit cum sufficientia praebeat.
40. Ut sancta
congregatio omnia quae statuta habet, implere contendat.
(PL 68 0400C)
REGULA.
II. Vestimenta
vero religiosa non accipiat, nisi de omni facultate sua, sive grandi, sive
parva; chartas donationis aut venditionis cui voluerit faciat, propter Domini
mandata, ubi dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes (Matth.
XIX); et, Si quis
non reliquerit omnia quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV).
III. Nihil occulte
accipiatis: sed si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento aut in auro,
vel aliud quodcunque dederit aut transmiserit, in potestate sit abbatissae, et
si illi cui transmittitur necesse fuerit, tribuatur; sin vero illa nihil
indiget, in commune redactum cui est necessarium tribuatur.
IV. Epistolas
praecepimus nec dandas nec accipiendas sine scientia aut permisso abbatissae.
V. Nulla circa
lectum suum quod manducare aut bibere possit, reponere praesumat; sed omnes in
communi cellario recondat; et si inaequalitas exegerit, jubente seniore quod
necesse fuerit, non ei negetur.
VI. Nulli liceat
cellam aut armariolum, aut aliquid hujusmodi quod peculiarius claudi possit,
habere.
VII. Non juretis,
quia Dominus dixit: Nolite jurare (Matth. V). Et alia scriptura: Vir multum
jurans implebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga (Eccles.
XXIII).
VIII.
Non maledicatis, quia scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I
Cor. VI).
IX.
Mentiri omnino non liceat: quia os quod mentitur occidit animam (Sap.
I), et illud:
Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V).
X. Iracundiam
nulla usque ad aliam diem protrahere praesumat. Et sicut habet humana
fragilitas, si sermo durior inter sorores ortus fuerit, invicem sibi veniam
petere et debita relaxare festinent: propter Domini mandatum, ubi dicit: Si
recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque munus
tuum ante altare, et vade prius reconciliatum fratri tuo: et tunc veniens
offeres munus tuum (Matth.
V). Et, si non dimiseritis
hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata
vestra (Matth.
VI). Item, Si
septies peccaverit in die in te, et conversus dixerit, poenitet me; dimitte illi
(Luc. XVII). Et. Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies
(Matth. XVIII). Et alia scriptura: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I).
Et Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Quod Deus
avertat, si diabolo instigante fuerit aliqua furore repleta, ut ista mandata
pertinaci corde contemnat; et una de illis quae discordantes sunt praevenerit
aliam, veniam ei petens; si illa cui petet non dimiserit, disciplinam accipiat,
ut ad charitatem se corrigat. Et si ambo despexerint, ambae pariter a communione
vel a cibo suspendantur; donec invicem sibi reconcilientur.
XI. Soror in
sororem si ausa fuerit manum mittere, disciplinam accipiat.
XII.
Nulli liceat ad salutandum exire, nisi cum abbatissa aut praeposita, vel certe
alia quacunque seniore cui abbatissa praeceperit.
Et sic propinquos
suos videant, aut loquantur, ne altiori voce loquantur.
XIII.
Ancilla non excipiatur: liberta tamen si fuerit, adhuc adolescens aetate, et cum
epistolis patroni sui venerit, in abbatissae sit arbitrio si excipi debeat.
XIV.
Nec viri nec mulieres saeculares in monasterium ingrediantur, praeter in
basilicam B. Mariae, et in salutatorium.
XV.
Provisores vero monasterii, si in habitu laico fuerint, nec ipsi permittantur
intrare, nisi pro his utilitatibus quas in hac Regula statuimus, cum marcionibus
aut carpentariis, si aliquid necesse est fieri aut reparari, aut certe pro
aliqua ratione abbatissae introeant: de caetero nullam licentiam aut libertatem
habeant introeundi.
XVI. Nulla
infantem de baptismo excipiat.
XVII. Quibus
claves de cellario, canava, horreo, posticio, et oratorio credendae sunt,
probatae sint personae; et desuper altario vel Evangelio eas accipiant: scientes
se Deo reddituras rationem de ministerio sibi credito.
XVIII. In omni
ministerio sive ordine psallendi, aut legendi, vel operandi, vicibus sibi
succedant: absque abbatissa, vel praeter satis senes et parvulas infantes, aut
certe ita infirmas, ut surgere omnino non possint, non compellantur facere quod
non praevalent.
XIX.
Nulla opera pro suo libito eligant facienda, sed quod abbatissa imperavit, hoc
faciant.
XX. Per
totum diem cum operamini manibus, meditatio sancta de corde non cesset: propter
illud Apostoli: Psalmis, hymnis, canticis spiritualibus cantantes et psallentes
in cordibus vestris Domino (Col. III).
XXI.
Nulla praesumat quidquam suum dicere, aut suum proprium vindicare: sed secundum
Actus apostolorum, sint vobis omnia communia: sit vobis anima una et cor unum in
Domino (Act. IV).
XXII.
Vestimenta alio colore non induatis nisi laia et lactina.
XXIII.
Ad vigilias nulla dormiat: si vero dominici aut festi dies sunt, cui somnus
venerit, aliis sedentibus illa stet, ut possit a se somni marcorem repellere; ne
in opere Dei aut tepida inveniatur, aut negligens.
XXIV.
Signo tacto omne opus praetermittatur, et sicut apes prudentissimae ad
alvearium, ita veloci festinatione properare contendite; si qua tardius venerit,
districtioni subjaceat.
XXV.
Dum psallitur studeant sanctae animae vestrae non vagari animo, verum etiam nec
operari aut loqui praesumant; sed psallite sapienter (Psal.
XLVI), sicut dixit
propheta: Psallam et intelligam (Psal C), et illud: Psallam spiritu, psallam et
mente (I Cor. XIV), metuentes illud: Maledictu homo qui facit opus Dei
negligenter (Jer. XLVIII).
XXVI. Litteras
omnes discant.
XXVII.
Sancta abbatissa extra congregationem non maneat.
XXVIII.
Si qua pro qualibet culpa aut transgressione regulae increpatur, aut disciplinam
accipiat, arguenti respondere non praesumat: quia peccatum quod hic
distringitur, in aeterna examinatione non punitur. Et sic debetis animae curam
excipere, quomodo aeger curam medici: tenentes illud sanctae Scripturae: Qui
abjicit disciplinam infelix est (Prov.
XV). Et illud: Ego
in flagella paratus sum (Psal. XXXVII).
XXIX. Lites nullas
habeatis, tenentes praeceptum Apostoli, qui dicit: Servum Domini non oportet
litigare, sed mansuetum esse (II Tim. I).
XXX. Superbis
inobedientibusque, et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum, donec
corrigantur.
XXXI. Sanetae
abbatissae non liceat aliquid de facultatibus monasterii donare ac vendere; nec
aliquid contra Regulae instituta agere.
Quod si facere tentaverit,
sancto consilio et uno consensu sororum ex nostro permisso non ei acquiescatis;
et hoc fieri nulla ratione permittite: quia causam se ante Deum noverit esse
dicturam.
XXXII.
Sedentes ad mensam taceant, et lectio quotidie omni tempore cum cibus sumitur
legatur. Uterque homo, et exterior cibo, et interior verbo Dei reficiatur, quia
scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV).
XXXIII.
Sancta abbatissa, nisi inaequalitate faciente, extra congregationem non
reficiat.
XXXIV.
Carues in cibo nunquam sumantur.
XXXV.
Pulli vel cuncta altilia in congregatione non ministrentur; nisi infirmis tantum
provideantur et delicatis. Pisces vero certis festivitatibus, aut quando
abbatissa indulgentiam facere voluerit, tunc procurentur.
XXXVI.
Extra mensam communem nihil cibi potusve gustare liceat; absque infirmis et
illis qui minoris aetatis sunt.
XXXVII.
Infirmis vero ita obtemperandum est, ut si sanctae abbatissae justum visum
fuerit, etiam cellariolum suum in commune, et coquinam sequestratam habeant, et
cura illis seu studium impendatur, donec convalescant.
XXXVIII. Cursum
diurnum vel nocturnum, id est, matutinos, vigilias, nocturnos, vesperam et
duodecimam in basilica Dominae Mariae congregatio dicat. Quod si hiems aspera
fuerit, matutinos tantum, vesperam et duodecimam in praedicta basilica dicite:
secundam vero, tertiam, sextam et nonam in interiori oratorio: propter illos qui
aut orare cupiunt, aut abbatissae occurrunt, aut parentes suas requirunt. Quando
aliqua defuncta fuerit, usque mediam noctem eam paucae sorores in oratorio
pervigilent, et missae de Apostolo fiant; post mediam noctem quae vigilaverunt
quiescant; et iterum aliae vigilent, et ponite hoc in notitiam sancto episcopo,
ut eam jubeat ad locum ubi ponenda est deportari.
XXXIX. Et quia Deo
propitio digna et sufficiens vobis facultas collata est, quae sufficere
monasterio vestro possit, coram Deo et angelis ejus te sanctam abbatissam, et te
venerabilem, quaecunque fueris, praepositam admoneo et contestor, ut sanctae
congregationi quae, Deo inspirante et jubente, secundum instituta quae fecimus
regulariter vivit, omnia quae eis sunt necessaria in vestitu et in victu cum
sufficientia tribuatis. Quam rem si neglexeritis, et illae coeperint aliquid
necessitate compellente murmurare, aut indigere, causam vos ante tribunal
Christi noveritis mecum esse dicturas.
XL. Et vos, sancta
congregatio, per profectum vestrum et per Deum omnipotentem conjuro, ut omnia
quae in hac Regula pro remedio animae nostrae, et pro animarum vestrarum salute
statuimus, integra et illibata custodiatis. Et ne per oblivionem aliquid
negligatis, semel ea in mense relegite; id est in calendis, ac sic duodecim
vicibus in anno.
Ad
sextam idem numerus psalmorum, et antiphona una, hymnus, Jam sexta sensim
volvitur.
Lectio Evangelii et capitellum.
Ad nonam ipse ordo
teneatur, hymnus, Ter hora trina volvitur.
Ad lucernarium
directaneus parvulus, id est, Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino (Psal.
LXVII). Alia die: Laudate, pueri, Dominum, antiphonae tres; hymnus. Hic est dies
verus Dei, et capitellum, quem hymnum toto Pascha ad matutinos et ad lucernarium
dicite.
Ad duodecimam
imprimis directaneus parvulus: Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII). Sex
sorores binos psalmos cum suis alleluiaticis dicant; antiphonas tres, lectiones
duas, unam de Apostolo, aliam de Evangelio.
Ad
nocturnos paschales ipso numero omnia dicite, sicut in duodecima designavimus.
Ad matutinos
imprimis directaneum: Exaltabo te, Deus meus et Rex meus. Inde, Judica me, Deus.
Deus Deus meus, ad te de luce vigilo cum alleluia; deinde, Confitemini Domino,
cum alleluia; deinde, Cantemus Domino, cum alleluia; postea, Lauda, anima mea,
Dominum. Laudate Dominum, quia bonus est psalmus. Lauda, Hierusalem, Dominum:
totos tres cum alleluia, deinde benedictio dicenda est. Post benedictionem,
Laudate Dominum de coelis. Cantate Domino canticum novum. Laudate Dominum in
sanctis ejus: cum alleluia. Magnificat anima mea Dominum: aut cum antiphona, aut
cum alleluia; hymnum, Gloria in excelsis Deo; et capitellum. Et complebitis
matutinos ipso ordine toto Pascha. Sic omni die dominico, et omnibus majoribus
festivitatibus, in quibus ab opere vacabitis. Quotidianis vero diebus ad
nocturnos imprimis directaneus dicatur: Miserere mei, Deus, secundum magnam
misericordiam tuam; deinde psalmi decem et octo; antiphonae tres parvulae,
lectiones Apostoli aut Prophetarum duae, et capitellum.
Completis
nocturnis dicetis matutinos. In aestate, id est post Pascha usque calendas
Octobris, ipse ordo erit.
Sexta feria vero post
nocturnos duae missae fiant in aestate; in hieme tres. Nam dominica omni tempore
in aestate et in hieme post nocturnos sex missae fiant. Si vero evenerit ut
tardius ad vigilias surgantur, quantum abbatissae visum fuerit, tantum legatur.
Quando signum fecerit abbatissa, quae legit sine mora consurgat, ut canonicus
missarum numerus possit impleri. A calendis vero Octobris alii nocturni addendi
sunt; ad primos dicendum est: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam
tuam; ad secundos: Miserere mei, Deus; miserere mei; psalmi decem et octo,
lectiones duae de Prophetis aut de Salomone.
Hymnus ad primos
nocturnos: Rex aeterne Domine, ad secundos: Magna et mirabilia. Ubi post
celebratos secundos nocturnos, quia noctes crescunt, quotidie ad librum facite
missas tres. Una soror legat paginas, aut quatuor, quomodo mensura fuerit libri:
si minute fuerit scriptus, aut majori forma, tres paginas; si minori, quatuor,
et fiat oratio. Iterum legat tantum, fiat alia oratio: tertio legat idem tantum;
et surgite, dicite antiphonam de psalmis in ordine, postea responsorium, deinde
antiphonam. Iterum legat alia soror; et sic impletis tribus missis dicite
matutinos canonicos: id est primo canticum in antiphona: deinde directaneum:
Judica me, Deus. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Lauda, anima mea,
Dominum. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. Lauda, Hierusalem, Dominum;
deinde, Laudate Dominum de coelis. Cantate Domino canticum novum. Laudate
Dominum in sanctis ejus, cum antiphona. Dicite hymnum: Splendor paternae
gloriae; alia die: Aeterne lucis conditor, et capitellum, et Kyrie eleison
duodecim vicibus. Omnibus diebus quotidianis sic impleatur.
Post matutinos ad
primam sex psalmi dicantur, et hymnus: Fulgentis auctor aetheris; lectiones
duae: id est una de Veteri, alia de Novo Testamento, et capitellum. Post hoc
omnes lectioni vacent usque ad horam tertiam; reliquo vero diei spatio faciant
opera sua, secundum illud quod Dominus dixit: Pater meus usque nunc operatur, et
ego operor (Joan. V). Et illud Apostoli: Operantes manibus nostris (I Thes. IV).
Et, Qui non operatur, non manducet (II Thes. III). Quia scriptum est: Viae
otiosorum stratae sunt spinis (Prov. XIII). Et, Servum inutilem projicite in
tenebras exteriores (Matth. XXV).
Quotidianis iterum
diebus ad tertiam sex psalmos dicite, antiphonam, hymnum, Jam surgit hora
tertia, lectionem et capitellum, Fiat, Domine.
Ad sextam ipse
numerus psalmorum tenendus: antiphona dicenda, hymnus, Jam sexta sensim
volvitur, lectio et capitelam.
Ad nonam iste ordo
servandus: hymnus vero, Ter hora trina volvitur.
Ad lucernarium
omni tempore, et festis et quotidianis diebus, imprimis directaneus; postea
antiphonae duae. Tertia semper cum alleluia dicatur, hymnus una die: Deus qui
certis legibus; alia die: Deus creator omnium, et capitellum.
Ad duodecimam
psalmos decem et octo dicite: antiphonam, hymnum, lectionem et capitellum.
Quando
repausaturae estis, in schola, in qua manetis, completa dicatur; imprimis
directaneus, et psalmus nonagesimus dicatur, deinde capitella consuetudinaria.
In Epiphania ita:
imprimis unum nocturnum; deinde de Daniele propheta facite illas sex missas et
nocturnos, et iterum de Evangelio sex. Matutinos eo ordine sicut in Pascha
scripsimus, aut dominicis diebus.
In martyrum
festivitatibus tres aut quatuor missae fiant: primam missam de Evangelio legite;
reliquas de passionibus martyrum.
Omni sexta feria
post duodecimam sex missae ad librum legantur, et post nocturnos tres. Omni
sabbato ad matutinos, Cantemus Domino, et Te Deum laudamus. Ad tertiam tres
lectiones: una de Prophetis, alia de Apostolo, tertia de Evangelio dicantur.
Omni dominica post
nocturnos cum prima missa legitur, id est resurrectio, nulla sedere praesumat,
sed omnes stent; alia dominica alia resurrectio: sic in ordine totae quatuor
resurrectiones per singulas dominicas legantur.
Post tertiam vero,
Pater noster dicite, et psallendo omnes communicent. Sic et in festivitatibus
facite. Missae vero quando sanctae abbatissae visum fuerit tunc fient.
Ordinem etiam
convivii huic Regulae inseruimus.
Fercula quotidie
ad refectionem tria, ad prandium duo, ad coenam duae bibituriae.
Ad refectionem in
aestate mense Julio et Augusto caldellos tres, ad prandium tres, ad coenam omni
tempore binos.
Per festivitates
vero, et quando abbatissa indulgentias voluerit facere, et cibaria quanta ipsa
voluerit ordinet, et recentes addat.
Quotidianis vero
diebus olera formatico et oleo semper fercula condiantur.
Jejunium vero a
calendis Septembris usque ad calendas Novembris secunda, et quarta, et sexta
feria.
A calendis
Novembris usque ad Domini Natale quotidie jejunandum est, absque sabbato et
dominica. Ab Epiphania vero usque ad Pascha quotidie jejunandum est, absque
majori festivitate, sabbato, et dominica. Post Pascha vero usque ad Pentecosten
sexta feria tantum jejunandum est. Post Pentecosten mense Junio, Julio et
Augusto in potestate abbatissae sit de jejunio aut prandio: sicut viderit
possibilitatem sororum, ista studeat obtemperare.
Ritorno alla pagina su "Sant'Aureliano e le sue Regole"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
10 febbraio 2018 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net