SANCTI GREGORII
MAGNI,
REGULAE PASTORALIS LIBER,
AD JOANNEM EPISCOPUM CIVITATIS RAVENNAE.
(Estratto da "Patrologia Latina ", vol 77, Migne 1849)
-
SECUNDA PARS. DE VITA
PASTORIS.
-
TERTIA
PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS.
-
QUARTA
PARS. QUALITER PRAEDICATOR OMNIBUS RITE PERACTIS AD SEMETIPSUM REDEAT,
NE HUNC VEL VITA VEL PRAEDICATIO EXTOLLAT.
1 Reverentissimo
et sanctissimo fratri Joanni coepiscopo, Gregorius.
Pastoralis curae me pondera fugere delitescendo voluisse, benigna,
frater carissime, atque humili intentione reprehendis; quae ne quibusdam
levia esse videantur, praesentis libri stylo exprimo de eorum gravedine
omne quod penso, ut et haec qui vacat, incaute non expetat; et qui
incaute expetiit, adeptum se esse pertimescat. Quadripartita vero
disputatione liber iste distinguitur, ut ad lectoris sui animum
ordinatis allegationibus quasi quibusdam pastibus gradiatur. Nam cum
rerum necessitas exposcit, pensandum valde est ad culmen quisque
regiminis qualiter veniat; atque ad hoc rite perveniens, qualiter vivat;
et bene vivens, qualiter doceat; et recte docens, infirmitatem suam
quotidie quanta consideratione cognoscat, ne aut humilitas accessum
fugiat, aut perventioni vita contradicat; aut vitam doctrina destituat;
aut doctrinam praesumptio extollat. 2 Prius ergo appetitum timor
temperet: post autem magisterium quod a non quaerente suscipitur, vita
commendet; ac deinde necesse est ut pastoris bonum quod vivendo
ostenditur, etiam loquendo propagetur. Ad extremum vero superest ut
perfecta quaeque opera consideratio propriae infirmitatis deprimat, ne
haec ante occulti arbitrii oculos tumor elationis exstinguat. Sed quia
sunt plerique mihi imperitia similes, qui dum metiri se nesciunt, quae
non didicerint docere concupiscunt; qui pondus magisterii tanto levius
aestimant, quanto vim magnitudinis illius ignorant; ab ipso libri hujus
reprehendantur exordio; ut quia indocti ac praecipites doctrinae arcem
tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis
nostrae janua repellantur.
CAPUT PRIMUM. Ne venire imperiti ad
magisterium audeant.
Nulla ars doceri
praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo
pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando 3 ars est
artium regimen animarum. Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse
nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritalia
praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt: dum qui
pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Sed quia
auctore Deo ad religionis reverentiam omne jam praesentis saeculi culmen
inclinatur, sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem
regiminis gloriam affectant honoris; videri doctores appetunt,
transcendere caeteros concupiscunt, atque attestante Veritate, primas
salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conventibus
cathedras quaerunt (Matth. XXIII, 6, 7); qui susceptum curae
pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad
humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Ipsa quippe in
magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur.
Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt,
et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi (Osee VIII, 4).
Ex se namque, et non ex arbitrio summi Rectoris regnant, qui nullis
fulti virtutibus nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine accensi,
culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur.
Quos tamen internus judex et
provehit, et nescit, quia quos permittendo tolerat, profecto per
judicium reprobationis ignorat. Unde
ad se quibusdam et post miracula venientibus dicit: Recedite a me
operarii iniquitatis, nescio qui estis (Luc. XIII, 27). Pastorum
imperitia voce Veritatis increpatur, cum per Prophetam dicitur: Ipsi
pastores ignoraverunt intelligentiam (Isai.
LVI, 11).
Quos rursum Dominus detestatur, dicens: Et tenentes legem nescierunt
me (Jer. II, 8).
Et nesciri ergo se ab eis Veritas queritur, et nescire se principatum
nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea (Dist. 38, c. Qui
ea) quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante
qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38).
Quae nimirum Pastorum saepe imperitia meritis congruit subjectorum, quia
quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen
judicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur
offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si
caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14).
Hinc Psalmista non optantis animo, sed prophetantis ministerio
denuntiat, dicens: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum
illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Oculi quippe sunt, qui in
ipsa honoris summi facie positi, providendi itineris officium
susceperunt: quibus hi nimirum qui subsequenter inhaerent; dorsa
nominantur. Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur, quia cum lumen
scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum
curvantur onera qui sequuntur.
CAPUT II. Ne locum regiminis subeant, qui
vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt.
Et sunt nonnulli qui
solerti cura spiritalia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo
penetrant, vivendo conculcant; repente docent 4 quae non opere,
sed meditatione didicerunt; et quod verbis praedicant, moribus
impugnant. Unde fit ut
cum Pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Hinc
namque per prophetam Dominus contra contemptibilem Pastorum scientiam
queritur, dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam
pedibus vestris turbabatis; et oves meae quae conculcata pedibus vestris
fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant
(Ezech. XXXIV, 18, 19). Aquam quippe limpidissimam Pastores bibunt,
cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt. Sed eamdem aquam
pedibus perturbare, est sanctae meditationis studia male vivendo
corrumpere. Aquam scilicet eorum turbatam pedibus oves bibunt, cum
subjecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed sola quae
conspiciunt exempla pravitatis imitantur.
Qui cum dicta sitiunt, quia per opera
pervertuntur, quasi corruptis fontibus in potibus lutum sumunt. Hinc
quoque scriptum est per prophetam: Laqueus ruinae populi mei,
sacerdotes mali (Osee. V, 1; IX, 8). Hinc rursum de sacerdotibus
Dominus per prophetam dicit: Facti sunt domui Israel in offendiculum
iniquitatis. Nemo quippe (Dist. 83, c. Nemo quippe) amplius
in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem
sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit;
et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia
ordinis peccator honoratur. Indigni autem quique tanti reatus pondera
fugerent, si veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae
ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt,
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in
profundum maris (Matth.
XVIII, 6).
Per molam quippe asinariam, secularis vitae circuitus ac labor
exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo
ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel
exemplo; melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu
terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris
imitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc
tolerabilior inferni poena cruciaret.
CAPUT III. De pondere regiminis; et quod
adversa quaeque despicienda sunt, et prospera formidanda.
Haec itaque breviter
diximus, ut quantum sit pondus regiminis monstraremus, ne temerare sacra
regimina quisquis his impar est audeat, et per concupiscentiam culminis,
ducatum suscipiat perditionis.
Hinc enim pie Jacobus prohibet,
dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jac.
III, 1).
Hinc ipse Dei hominumque Mediator regnum percipere vitavit in terris,
qui supernorum quoque spirituum scientiam sensumque transcendens, ante
saecula regnat in coelis. Scriptum quippe est: Jesus ergo cum
cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem,
fugit iterum in montem ipse solus (Joan. VI, 15). Quis enim
principari hominibus tam sine culpa potuisset, quam is qui hos nimirum
regeret, quos ipse creaverat? Sed quia idcirco in carne venerat, ut non
solum nos per passionem redimeret, 5 verum etiam per
conversationem doceret, exemplum se sequentibus praebens, rex fieri
noluit, ad crucis vero patibulum sponte convenit; oblatam gloriam
culminis fugit, poenam probrosae mortis appetiit; ut membra ejus
videlicet discerent favores mundi fugere, terrores minime timere, pro
veritate adversa diligere, prospera formidando declinare, quia et ista
saepe per tumorem cor inquinant, et illa per dolorem purgant. In istis
se animus erigit, in illis autem etiamsi quando se erexerit, sternit. In
istis sese homo obliviscitur, in illis vero ad sui memoriam nolens etiam
coactusque revocatur. In istis saepe et anteacta bona depereunt, in
illis autem longi quoque temporis admissa terguntur. Nam plerumque
adversitatis magisterio sub disciplina cor premitur: quod si ad
regiminis culmen eruperit, in elationem protinus usu gloriae permutatur.
Sic Saul, qui indignum se prius considerans fugerat, mox ut regni
gubernacula suscepit, intumuit (I Reg. X, 22; XV, 17, 30);
honorari namque coram populo cupiens, dum reprehendi publice noluit,
ipsum qui in regnum se unxerat, scidit (Act.
XIII, 22).
Sic David auctoris judicio pene in cunctis actibus placens, mox ut
pressurae pondere caruit, in tumorem vulneris erupit (II Reg. XI, 3,
seq.), factusque est in morte viri crudeliter rigidus, qui in
appetitu feminae fuit enerviter fluxus; et qui malis ante noverat pie
parcere, in bonorum quoque necem post didicit sine obstaculo
retractationis anhelare (Ibid., 15). Prius quippe ferire
deprehensum persecutorem noluit, et post cum damno desudantis exercitus
etiam devotum militem exstinxit. Quem profecto ab electorum numero culpa
longius raperet, nisi hunc ad veniam flagella revecassent.
CAPUT IV. Quod plerumque occupatio regiminis
soliditatem dissipet mentis.
Saepe suscepta cura
regiminis cor per diversa diverberat, et impar quisque invenitur ad
singula, dum confusa mente dividitur ad multa. Unde quidam sapiens
provide prohibet, dicens: Fili, ne in multis sint actus tui (Eccli.
XI, 10), quia videlicet nequaquam plene in uniuscujusque operis
ratione colligitur, dum mens per diversa partitur. Cumque foras per
insolentem curam trahitur, a timoris intimi soliditate vacuatur: fit in
exteriorum dispositione sollicita, et sui solummodo ignara, scit multa
cogitare, se nesciens. Nam cum plus quam necesse est se exterioribus
implicat, quasi occupata in itinere obliviscitur quo tendebat; ita ut ab
studio suae inquisitionis aliena, ne ipsa quidem quae patitur damna
consideret, et per quanta delinquat ignoret. Neque enim peccare se
Ezechias credidit (IV Reg. XX, 13), cum venientibus ad se
alienigenis aromatum cellas ostendit; sed in damnationem secuturae
prolis ex eo iram judicis pertulit, quod se facere licenter aestimavit (Isai.
XXXIX, 4). Saepe dum multa suppetunt, dumque agi possunt, quae
subjecti quia acta sunt admirentur, in cogitatione se animus elevat, et
plene in se iram judicis provocat, quamvis per iniqua foras opera non
erumpat. 6 Intus quippe est qui judicat, intus quod judicatur.
Cum ergo in corde delinquimus, latet homines quod apud nos agimus, sed
tamen ipso judice teste peccamus. Neque enim rex Babyloniae tunc reus de
elatione exstitit (Dan. IV, 16, seq.), cum ad elationis verba
pervenit; quippe qui ore prophetico et ante cum ab elatione tacuit,
sententiam reprobationis audivit. Culpam namque perpetratae superbiae
jam ante deterserat, qui omnipotentem Deum quem se offendisse reperit,
cunctis sub se gentibus praedicavit. Sed post haec successu suae
potestatis elevatus, dum magna se fecisse gauderet, cunctis prius in
cogitatione se praetulit, et post adhuc tumidus dixit: Nonne haec est
Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, et in robore
fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? (Ibid., IV, 27.) Quae
videlicet vox illius irae vindictam aperte pertulit, quam occulta elatio
accendit. Nam districtus
judex prius invisibiliter vidit quod postea publice feriendo
reprehendit. Unde et in irrationale
animal hunc vertit, ab humana societate separavit, agri bestiis mutata
mente conjunxit, ut districto videlicet justoque judicio homo quoque
esse perderet, qui magnum se ultra homines aestimasset. Haec itaque
proferentes, non potestatem reprehendimus, sed ab appetitu illius cordis
infirmitatem munimus, ne imperfecti quique culmen arripere regiminis
audeant, et qui in planis stantes titubant, in praecipiti pedem ponant.
CAPUT V. De his qui in regiminis culmine
prodesse exemplo virtutum possunt, sed quietem propriam sectando
refugiunt.
Nam sunt nonnulli, qui
eximia virtutum dona percipiunt, et pro exercitatione caeterorum magnis
muneribus exaltantur, qui studio castitatis mundi, abstinentiae robore
validi, doctrinae dapibus referti, patientiae longanimitate humiles,
auctoritatis fortitudine erecti, pietatis gratia benigni, justitiae
severitate districti sunt. Qui nimirum culmen regiminum si vocati
suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se
tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. Cumque sua et non aliorum
lucra cogitant, ipsis se, quae privata habere appetunt, bonis privant.
Hinc namque ad discipulos Veritas dicit: Non potest civitas abscondi
super montem posita; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio,
sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth.
V, 15).
Hinc Petro ait: Simon Joannis, amas me? (Joan. XV, 16, 17.) Qui
cum se amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce
oves meas. Si ergo dilectionis est testimonium cura pastionis,
quisquis virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum
convincitur non amare. Hinc Paulus dicit: Si Christus pro omnibus
mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et si pro omnibus mortuus est,
superest ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis
mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 15). Hinc Moyses ait (Deuteron.
XXV, 5), ut uxorem fratris sine filiis defuncti, superstes frater 7 accipiat,
atque ad nomen fratris filios gignat: quam si accipere forte renuerit,
huic in faciem mulier exspuat, unumque ei pedem propinquus discalciet,
ejusque habitaculum domum discalceati vocet. Frater quippe defunctus
ille est, qui post resurrectionis gloriam apparens, dixit: Ite,
dicite fratribus meis (Matth.
XXVIII, 10). Qui quasi sine filiis
obiit, quia adhuc electorum suorum numerum non implevit. Hujus scilicet
uxorem superstes frater sortiri praecipitur, quia dignum profecto est,
ut cura sanctae Ecclesiae ei qui hanc bene regere praevalet imponatur.
Cui nolenti in faciem mulier exspuit, quia quisquis ex muneribus quae
perceperit prodesse aliis non curat, bonis quoque ejus sancta Ecclesia
exprobrans, ei quasi in faciem salivam jactat. Cui ex uno pede
calceamentum tollitur, ut discalceati domus vocetur. Scriptum quippe
est: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 15).
Si ergo ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem per
calceamentum munimus. Qui vero suam cogitans utilitatem, proximorum
negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. Sunt
itaque nonnulli qui magnis, ut diximus, muneribus ditati, dum solius
contemplationis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum in
praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum
speculationis appetunt. De quo si districte judicentur, ex tantis
proculdubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt.
Qua enim mente is qui proximis profuturus enitesceret, utilitati
caeterorum secretum praeponit suum, quando ipse summi Patris unigenitus,
ut multis prodesset, de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum?
CAPUT VI. Quod hi qui pondus regiminis per
humilitatem fugiunt, tunc vere sunt humiles, cum divinis judiciis non
reluctantur.
Et sunt nonnulli qui ex sola humilitate refugiunt, ne eis quibus se
impares aestimant praeferantur. Quorum profecto humilitas, si caeteris
quoque virtutibus cingitur, tunc ante Dei oculos vera est, cum ad
respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax non est. Neque
enim vere humilis est, qui superni nutus arbitrium ut debeat praeesse
intelligit, et tamen praeesse contemnit. Sed divinis dispositionibus
subditus, atque a vitio obstinationis alienus, cum sibi regiminis culmen
imperatur, si jam donis praeventus est, quibus et aliis prosit, et ex
corde debet fugere, et invitus obedire.
CAPUT VII. Quod nonnunquam praedicationis
officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli
laudabiliter coacti pertrahuntur.
Quamvis nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter
appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur: quod
liquido cognoscimus, si duorum prophetantium facta pensamus, quorum unus
ut ad praedicandum mitti debuisset sponte se praebuit, quo tamen alter 8 pergere
cum pavore recusavit. Isaias quippe Domino quaerenti quem mitteret,
ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me (Isai. VI, 8).
Jeremias autem mittitur, et tamen ne mitti debeat humiliter reluctatur,
dicens: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum
(Jerem. I, 6). En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non
a diverso fonte dilectionis emanavit. Duo quippe sunt praecepta
charitatis, Dei videlicet amor et proximi. Per activam igitur vitam
prodesse proximis cupiens Isaias officium praedicationis appetit; per
contemplativam vero Jeremias amori conditoris sedulo inhaerere
desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat contradicit. Quod ergo
laudabiliter alter appetiit, hoc laudabiliter alter expavit: iste ne
tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi
operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum,
quia et is qui recusavit, plene non restitit; et is qui mitti voluit,
ante per altaris calculum se purgatum vidit; ne aut non purgatus adire
quisque sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia elegit, sub
humilitatis specie superbe contradicat. Quia igitur valde difficile est
purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius
declinatur; nec tamen declinari, ut diximus, pertinaciter debet, cum ad
suscipiendum hoc superna voluntas agnoscitur. Quod Moyses utrumque miro
opere explevit, qui praeesse tantae multitudini et noluit et obedivit.
Superbus enim fortasse esset, si ducatum plebis innumerae sine
trepidatione susciperet; et rursum superbus existeret, si auctoris
imperio obedire recusaret. Utrobique ergo humilis, utrobique subjectus,
et praeesse populis semetipsum metiendo noluit, et tamen de imperantis
viribus praesumendo consensit. Hinc ergo, hinc quique praecipites
colligant cum quanta culpa ex appetitu proprio caeteris praeferri non
metuunt, si sancti viri plebium ducatum suscipere Deo etiam
jubente timuerunt. Moyses suadente Domino trepidat, et infirmus quisque
ut honoris onus percipiat anhelat; et qui ad casum valde urgetur ex
propriis, humerum libenter opprimendus ponderibus submittit alienis;
quae egit ferre non valet, et auget quod portet.
CAPUT VIII. De his qui praeesse
concupiscunt, et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis
arripiunt.
Plerumque vero qui
praeesse concupiscunt, ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici
sermonis arripiunt, quo ait: Si quis episcopatum desiderat, bonum
opus desiderat (I Tim. III, 1); qui tamen laudans desiderium, in
pavorem vertit protinus quod laudavit, cum repente subjungit: Oportet
autem episcopum irreprehensibilem esse (Ibid., 2). Cumque
virtutum necessaria subsequenter enumerat, quae sit irreprehensibilitas
ipsa manifestat. Et favet ergo ex desiderio, et terret ex praecepto, ac
si aperte dicat: Laudo quod quaeritis, sed prius discite quid quaeratis;
ne dum vosmetipsos metiri negligitis, tanto foedior vestra
reprehensibilitas appareat, quanto et a cunctis conspici in honoris arce
festinat. 9 Magnus enim regendi artifex favoribus impellit,
terroribus retrahit, ut auditores suos et descripto
irreprehensibilitatis culmine restringat a superbia, et officium
laudando quod quaeritur, componat ad vitam. Quamvis notandum quod illo
in tempore hoc dicitur, quo quisquis plebibus praeerat, primus ad
martyrii tormenta ducebatur. Tunc ergo laudabile fuit episcopatum
quaerere, quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora
pervenire. Unde ipsum quoque episcopatus officium boni operis
expressione definitur, cum dicitur: Si quis episcopatum desiderat,
bonum opus desiderat (I Tim. III, 1). Ipse ergo sibi testis est quia
episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed
honoris gloriam quaerit. Sacrum quippe officium non solum non diligit
omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta
meditatione cogitationis caeterorum subjectione pascitur, laude propria
laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat.
Mundi ergo lucrum quaeritur sub ejus honoris specie quo mundi destrui
lucra debuerunt. Cumque
mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris
appetit, intus immutat.
CAPUT IX. Quod mens
praeesse volentium plerumque sibi ficta bonorum operum promissione
blanditur.
Sed plerumque hi qui
subire magisterium pastorale cupiunt, nonnulla quoque bona opera animo
proponunt; et quamvis hoc elationis intentione appetant, operaturos
tamen se magna pertractant; fitque ut aliud in imis intentio supprimat,
aliud tractantis animo superficies cogitationis ostendat. Nam saepe sibi
de se mens ipsa mentitur, et fingit se de bono opere amare quod non
amat, de mundi autem gloria non amare quod amat: quae principari
appetens, fit ad hoc pavida cum quaerit, audax cum pervenerit. Tendens
enim, ne non perveniat trepidat; sed repente perveniens, jure sibi hoc
debitum ad quod pervenerit putat. Cumque percepti principatus officio
perfrui saeculariter coeperit, libenter obliviscitur quidquid religiose
cogitavit. Unde necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur,
protinus mentis oculus ad opera transacta revocetur; ac penset quisque
quid subjectus egerit, et repente cognoscit si praelatus bona agere quae
proposuerit possit, quia nequaquam valet in culmine humilitatem discere,
qui in imis positus non desiit superbire. Nescit laudem cum suppetit
fugere, qui ad hanc didicit cum deesset anhelare. Nequaquam vincere
avaritiam potest, quando ad multorum sustentationem tenditur is cui
sufficere propria nec soli potuerunt. Ex anteacta ergo vita se quisque
inveniat, ne in appetitu se culminis imago cogitationis illudat. Quamvis
plerumque in occupatione regiminis ipse quoque boni operis usus
perditur, qui in tranquillitate tenebatur, quia quieto mari recte 10 navem
et imperitus dirigit; turbato autem tempestatis fluctibus, etiam peritus
se nauta confundit. Quid namque est potestas culminis, nisi tempestas
mentis? In qua semper cogitationum procellis navis cordis quatitur, huc
illucque incessanter impellitur, ut per repentinos excessus oris et
operis quasi per obviantia saxa frangatur.
Inter haec itaque quid sequendum
est, quid tenendum, nisi ut virtutibus pollens coactus ad regimen
veniat, virtutibus vacuus nec coactus accedat? Ille si omnino renititur,
caveat ne acceptam pecuniam in sudarium ligans, de ejus occultatione
judicetur (Matth. XXV, 18). Pecuniam quippe in sudario ligare,
est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere.
At contra, iste cum regimen appetit, attendat
ne per exemplum pravi operis, Pharisaeorum more, ad ingressum regni
tendentibus obstaculum fiat: qui juxta Magistri vocem (Matth. XXIII,
13) nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt. Cui
considerandum quoque est, quia cum causam populi electus praesul
suscipit, quasi ad aegrum medicus accedit. Si ergo adhuc in ejus opere
passiones vivunt, qua praesumptione percussum mederi properat, qui in
facie vulnus portat?
CAPUT X. Qualis quisque ad regimen venire
debeat.
Ille igitur, ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi pertrahi, qui
cunctis carnis passionibus moriens jam spiritaliter vivit, qui prospera
mundi postposuit, qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna
desiderat. Cujus intentioni bene congruens, nec omnino per
imbecillitatem corpus, nec valde per contumeliam repugnat spiritus. Qui
ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur. Qui per pietatis
viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nunquam plus quam deceat
ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur. Qui nulla illicita
perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat. Qui ex affectu
cordis alienae infirmitati compatitur, sicque in bonis proximi sicut in
suis provectibus laetatur. Qui ita se imitabilem caeteris in cunctis
quae agit insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de transactis
erubescat. Qui sic studet vivere, ut proximorum quoque corda arentia
doctrinae valeat fluentis irrigare. Qui orationis usu et experimento jam
didicit, quod obtinere a Domino quae poposcerit, possit, cui per
effectus vocem jam quasi specialiter dicitur: Adhuc loquente te,
dicam, Ecce adsum (Isai. LVIII, 9). Si enim fortasse quis veniat, ut
pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam virum, qui sibi
iratus, nobis vero est incognitus, ducat, protinus respondemus: Ad
intercedendum venire non possumus, quia familiaritatis ejus notitiam non
habemus. Si ergo homo apud hominem de quo minime praesumit fieri
intercessor erubescit, qua mente apud Deum intercessionis locum pro
populo arripit, qui familiarem se ejus gratiae esse per vitae meritum
nescit? 11 Aut ab eo quomodo aliis veniam postulat, qui utrum
sibi sit placatus ignorat? Qua in re adhuc aliud est sollicitius
formidandum, ne qui placare posse iram creditur, hanc ipse ex proprio
reatu mereatur (Dist. 49, initio, et c. 1). Cuncti enim liquido
novimus, quia cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati
animus ad deteriora provocatur. Qui ergo adhuc desideriis terrenis
astringitur, caveat ne districti iram judicis gravius accendens, dum
loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae.
CAPUT XI. Qualis quisque ad regimen venire
non debeat.
Solerter ergo se quisque
metiatur ne locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se vitium
damnabiliter regnat, ne is quem crimen depravat proprium, intercessor
fieri appetat pro culpis aliorum. Hinc etenim superna voce ad Moysen
dicitur: Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias
qui habuerit maculam, non offeret panes Domino Deo suo, nec accedet ad
ministerium ejus (Lev. XXI, 17). Ubi et repente subjungitur: Si
caecus fuerit, si claudus, si vel parvo, vel grandi et torto naso, si
fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in
oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel ponderosus
(Ibid., 18). Caecus quippe est, qui supernae contemplationis lumen
ignorat; qui praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem
nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat nescit. Hinc
etenim prophetante Anna dicitur, Pedes sanctorum suorum servabit, et
impii in tenebris conticescent (I Reg. II, 9). Claudus vero est qui
quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis, vitae
viam perfecte non valet tenere quam videt, quia ad virtutis statum dum
fluxa consuetudo non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus
operis efficaciter non sequuntur. Hinc enim Paulus dicit: Remissas
manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus
vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur (Heb. XII,
12, 13). Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis
idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo
per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus, delicta
reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris
quae est in Libano (Cant. VII, 4), quia nimirum sancta Ecclesia quae
ex causis singulis tentamenta prodeant, per discretionem conspicit, et
ventura vitiorum bella ex alto deprehendit. Sed sunt nonnulli qui dum
aestimari hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus plus
quam necesse est exercentes, ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic
quoque subditur: Vel grandi et torto naso. Nasus enim grandis et
tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum plus quam decet
excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto autem pede
vel manu est, qui viam Dei pergere omnino non valet, atque a bonis
actibus funditur exsors vacat, quatenus haec non ut claudus saltem cum
infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. Gibbus vero est
quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, 12 ne unquam ad
superna respiciat, sed solis his quae in infimis calcantur intendat. Qui
et si quando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc nimirum
perversae consuetudinis pondere praegravatus, cordis faciem non
attollit, quia cogitationis statum erigere non valet, quem terrenae usus
sollicitudinis curvum tenet.
Ex horum quippe specie Psalmista
dicit: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque (Psal. XXXVIII,
8, sec. LXX). Quorum culpam quoque per semetipsam Veritas reprobans,
ait: Semen autem quod in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt
verbum, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes
suffocantur, et non referunt fructum (Luc. VIII, 14). Lippus vero
est, cujus quidem ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen
hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae
sunt, sed humore defluente infirmatae palpebrae grossescunt; quorum,
quia infusione crebro atteruntur, etiam acies pupillae vitiatur.
Et sunt nonnulli quorum sensum carnalis vitae
operatio sauciat, qui videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed
usu pravorum actuum caligant.
Lippus itaque est, cujus sensum
natura exacuit; sed conversationis pravitas confundit.
Cui bene per angelum dicitur: Collyrio inunge
oculos tuos ut videas (Apoc. III, 18). Collyrio quippe oculos ut
videamus inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem
intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus.
Albuginem vero habet in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur,
quia arrogantia sapientiae seu justitiae caecatur. Pupilla namque oculi
nigra videt, albuginem tolerans nil videt, quia videlicet sensus humanae
cogitationis si stultum se peccatoremque intelligit, cognitionem intimae
claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi justitiae seu sapientiae
tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit; et eo claritatem veri
luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat;
sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti
facti sunt (Rom. I, 22). Jugem vero habet scabiem, cui carnis
petulantia sine cessatione dominatur. In scabie etenim fervor viscerum
ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur, quia si cordis
tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum fervor intimus usque ad
cutis scabiem prorumpit; et foris jam corpus sauciat, quia dum in
cogitatione voluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi
enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat: Tentatio
vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. X, 13); ac si aperte
diceret: Humanum quidem est tentationem in corde perpeti, daemoniacum
vero est in tentationis certamine et in operatione superari. Impetiginem
quoque habet in corpore, quisquis avaritia vastatur in mente: quae si in
parvis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Impetigo quippe
sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens
membrorum decorem foedat, quia et avaritia capti animum dum quasi
delectat, exulcerat; dum adipiscenda quaeque cogitationi objicit, ad
inimicitias accendit, et dolorem in vulnere non facit, quia aestuanti
animo ex culpa abundantiam 13 promittit. Sed decor membrorum
perditur, quia aliarum quoque virtutum per hanc pulchritudo depravatur;
et quasi totum corpus exasperat, quia per universa vitia animum
supplantat, Paulo attestante qui ait: Radix omnium malorum est
cupiditas (I Tim. VI, 10). Ponderosus vero est, qui turpitudinem non
exercet opere, sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine
gravatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur,
sed ejus animus voluptate luxuriae sine ullo repugnationis stimulo
delectatur. Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia
labitur, quae profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus
ergo est, qui totis cogitationibus 14 ad lasciviam defluens,
pondus turpitudinis gestat in corde; et quamvis prava non exerceat
opere, ab his tamen non evellitur mente. Nec ad usum boni operis in
aperto valet assurgere, quia gravat hunc in abditis pondus turpe.
Quisquis ergo quolibet horum vitio subigitur, panes Domino offerre
prohibetur, ne profecto diluere aliena delicta non valeat is quem adhuc
propria devastant. Quia igitur paucis ad pastorale magisterium dignus
qualiter veniat, atque hoc indignus qualiter pertimescat ostendimus,
nunc is qui ad illud digne pervenerit, in eo qualiter vivere debeat
demonstremus.
SECUNDA PARS. DE VITA PASTORIS.
CAPUT PRIMUM [ Al. XII]. Is qui ad regimen
ordinate pervenerit, qualem se in ipso regimine debeat exhibere.
Tantum debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum
distare solet a grege vita pastoris. Oportet namque ut metiri sollicite
studeat quanta tenendae rectitudinis necessitate constringitur, sub
cujus aestimatione populus grex vocatur. Sit ergo necesse est
cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, utilis in
verbo, singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione
suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium
vitia per zelum justitiae erectus, internorum curam in exteriorum
occupatione non minuens, exteriorum providentiam in internorum
sollicutidine non relinquens. Sed haec quae breviter enumerando
perstrinximus, paulo latius replicando disseramus.
CAPUT II [ Al. XIII]. Ut rector cogitatione sit
mundus.
Rector
semper cogitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immunditia polluat,
qui hoc suscepit officii, ut in alienis quoque cordibus pollutionis
maculas tergat, quia necesse est ut esse munda studeat manus, quae
diluere sordes curat: ne tacta quaeque deterius inquinet, si sordida
insequens lutum tenet. Hinc namque per
prophetam dicitur: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11).
Domini etenim vasa ferunt, qui proximorum animas ad aeterna sacraria
perducendas in suae conversationis fide suscipiunt. Apud semetipsos ergo
quantum debeant mundari conspiciant, qui ad aeternitatis templum vasa
viventia in sinu propriae sponsionis portant. Hinc divina voce
praecipitur (Exod. XXVIII, 15), ut in Aaron pectore rationale
judicii vittis ligantibus imprimatur, quatenus sacerdotale cor nequaquam
cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat; nec
indiscretum quid vel inutile cogitet, qui ad exemplum aliis constitutus,
ex gravitate vitae semper debet ostendere quantam in pectore
rationem portet. In quo etiam rationali vigilanter adjungitur, ut
duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos etenim patres
semper in pectore ferre, est antiquorum vitam sine intermissione
cogitare. Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla
patrum praecedentium indesinenter intuetur, cum Sanctorum vestigia sine
cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra
ordinis limitem operis pedem tendat. Quod bene etiam rationale judicii
vocatur, quia debet rector subtili semper examine bona malaque
discernere, et quae vel quibus, quando vel qualiter congruant, studiose
cogitare; nihilque proprium quaerere, sed sua commoda propinquorum bona
deputare. Unde illic scriptum est: Pones autem in rationali judicii
doctrinam et veritatem, quae erunt in pectore Aaron quando ingredietur
coram Domino, et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo in
conspectu Domini semper (Ibid., 30). Sacerdoti quippe judicium
filiorum Israel in pectore coram Domini conspectu gestare,
est subjectorum causas pro sola interni judicis intentione discutere, ut
nihil se ei humanitatis admisceat in hoc quod divina positus vice
dispensat, ne correptionis studia privatus dolor exasperet. Cumque
contra aliena vitia aemulator ostenditur, quae sua sunt exsequatur, ne
tranquillitatem judicii aut latens invidia maculet, aut praeceps ira
perturbet. Sed dum consideratur terror ejus qui super omnia praesidet,
videlicet judicis intimi, non sine magno regantur timore subjecti. Qui
nimirum timor dum mentem rectoris humiliat, purgat; ne hanc aut
praesumptio spiritus levet, aut carnis delectatio inquinet, aut per
terrenarum 15 rerum cupidinem importunitas pulvereae cogitationis
obscuret: quae tamen non pulsare rectoris animum nequeunt, sed festinare
necesse est, ut repugnatione vincantur, ne vitium quod per suggestionem
tentat, mollitie delectationis subigat, cumque haec ab animo tarde
repellitur, mucrone consensus occidat.
CAPUT III [ Al. XIV]. Ut rector semper sit operatine
praecipuus.
Sit rector
operatione praecipuus, ut vitae viam subditis vivendo denuntiet, et grex
qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba
gradiatur. Qui enim loci sui
necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur
summa monstrare. Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam
dicentis vita commendat, quia quod loquendo imperat, ostendendo adjuvat
ut fiat. Hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum
ascende tu qui evangelizas Sion (Isai. XL, 9). Ut videlicet qui
coelesti praedicatione utitur, ima jam terrenorum operum deserens, in
rerum culmine stare videatur; tantoque facilius subditos ad meliora
pertrahat, quanto per vitae meritum de supernis clamat. Hinc divina lege
armum sacerdos in sacrificium et dextrum accipit et separatum (Exod.
XXIX, 22), ut non solum sit ejus operatio utilis, sed etiam
singularis; nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat, sed bene
quoque operantes subditos, sicut honore ordinis superat, ita etiam morum
virtute transcendat. Cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur,
ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso auctori
discat immolare. Et non solum pectore quae recta sunt cogitet,
sed spectatores suos ad sublimia arma operis invitet: nulla prospera
praesentis vitae appetat, nulla adversa pertimescat; blandimenta mundi
respecto intimo terrore despiciat, terrores autem considerato internae
dulcedinis blandimento contemnat. Unde supernae quoque vocis imperio (Exod.
XXIX, 5) in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis
astringitur, ut contra adversa ac prospera virtutum semper ornamento
muniatur; quatenus, juxta vocem Pauli (II Cor. VI, 7), per arma
justitiae a dextris sinistrisque gradiens, cum ad sola quae interiora
sunt nititur, in nullo delectationis infimae latere flectatur. Non hunc
prospera elevent, non adversa perturbent, non blanda usque ad voluntatem
demulceant, non aspera ad desperationem premant; ut dum nullis
passionibus intentionem mentis humiliat, quanta in utroque humero
superhumeralis pulchritudine tegatur ostendat. Quod recte etiam
superhumerale ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco, et torta
fieri bysso praecipitur (Exod. XXVIII, 8), ut quanta sacerdos
clarescere virtutum diversitate debeat demonstretur. In sacerdotis
quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae
principaliter emicet. Cui hyacinthus, qui aereo colore resplendet
adjungitur, ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores
infimos, 16 sed ad amorem coelestium surgat; ne dum suis incautus
laudibus capitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. Auro quoque
et hyacintho purpura permiscetur; ut videlicet sacerdotale cor, cum
summa quae praedicat sperat, in semetipso etiam suggestiones vitiorum
reprimat, eisque velut ex regia potestate contradicat, quatenus
nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni
sibi habitum moribus defendat. De hac quippe nobilitate spiritus per
Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr.
II, 9). De hac etiam potestate, quia vitia subigimus, Joannis voce
roboramur, qui ait: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis
potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Hanc dignitatem
fortitudinis Psalmista considerat, dicens: Mihi autem nimis
honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus
eorum (Psal. CXXXVIII, 17). Quia nimirum sanctorum mens
principaliter in summis erigitur, cum exterius perpeti abjecta
cernuntur. Auro autem, hyacintho ac purpurae bis tinctus coccus
adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnia virtutum bona ex
charitate decorentur; et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in
conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet
charitas, quia Deum simul ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura
fulgescit. Qui igitur sic ad auctoris speciem anhelat, ut proximorum
curam negligat, vel sic proximorum curam exsequitur, ut a divino amore
torpescat, quia unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis
ornamento habere coccum his tinctum nescit. Sed cum mens ad praecepta
charitatis tenditur, restat procul dubio ut per abstinentiam caro
maceretur. Unde et his tincto cocco torta byssus adjungitur. De terra
etenim byssus nitenti specie oritur. Et quid per byssum, nisi candens
decore munditiae corporalis castitas designatur? Quae videlicet torta,
pulchritudini superhumeralis innectitur; quia tunc castimonia ad
perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro
fatigatur. Cumque inter virtutes caeteras etiam afflictae carnis meritum
proficit, quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.
CAPUT IV ( Al. XV). Ut sit rector discretus in
silentio, utilis in verbo.
Sit rector (Dist.
43, Sit rector) discretus in silentio, utilis in verbo, ne aut
tacenda proferat, aut proferenda reticescat.
Nam sicut incauta locutio in errorem
pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant, in errore
derelinquit. Saepe namque rectores improvidi humanam amittere gratiam
formidantes, loqui libere recta pertimescunt; et juxta Veritatis vocem (Joan.
X, 12), nequaquam jam gregis costodiae Pastorum studio, sed
mercenariorum vice deserviunt, quia veniente lupo fugiunt, dum se sub
silentio abscondunt. Hinc namque eos per prophetam Dominus increpat,
dicens: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10). Hinc
rursum queritur, dicens: Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis 17 murum
pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5).
Ex adverso quippe ascendere, est pro defensione gregis voce libera hujus
mundi potestatibus contraire. Et in die Domini in praelio stare, est
pravis decertantibus ex justitiae amore resistere. Pastori enim recta
timuisse dicere, quid est aliud quam tacendo terga praebuisse? qui
nimirum si pro grege se objicit, murum pro domo Israel hostibus opponit.
Hinc rursum delinquenti populo dicitur: Prophetae tui viderunt tibi
falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam; ut te ad poenitentiam
provocarent (Thren. II, 14). Prophetae quippe in sacro eloquio
nonnunquam doctores vocantur; qui dum fugitiva esse praesentia indicant,
quae sunt ventura manifestant. Quos divinus sermo falsa videre
redarguit, quia dum corripere culpas metuunt, incassum delinguentibus
promissa securitate blandiuntur; qui iniquitatem peccantium nequaquam
aperiunt, quia ab increpationis voce conticescunt. Clavis quippe
apertionis est sermo correptionis, quia increpando culpam detegit, quam
saepe nescit ipse etiam qui perpetravit. Hinc Paulus ait: Ut potens
sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere (Tit. I,
9). Hinc per Malachiam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt
scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini
exercituum est (Malac. II, 7). Hinc per Isaiam Dominus admonet,
dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isaiae.
LVIII, 1). Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad
sacerdotium accedit, ut ante adventum judicis qui terribiliter sequitur,
ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis est
nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus?
Hinc est enim quod super
Pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit (Act.
II, 3); quia nimirum quos repleverit, de se protinus loquentes
facit. Hinc Moysi praecipitur ut tabernaculum sacerdos ingrediens,
tintinnabulis ambiatur (Exod. XXVIII, 33), ut videlicet voces
praedicationis habeat, ne superni spectatoris judicium ex silentio
offendat. Scriptum quippe est: Ut audiatur sonitus quando ingreditur
et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur (Ibid.,
35). Sacerdos namque ingrediens
vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se
occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Apte
autem tintinnabula vestimentis illius describuntur inserta. Vestimenta
etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere? Propheta
attestante qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam (Psalm. CXXXI,
9). Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam
cum linguae sonitu ipsa quoque sacerdotis opera clament. Sed cum rector
se ad loquendum praeparat, sub quanto cautelae studio loquatur attendat,
ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda
feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis compagem
insipienter abscidat.
Hinc namque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter
vos (Marc. IX, 49).
Per sal quippe, verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter
nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur.
Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad
sobrietatem (Rom. XII, 3). Hinc in sacerdotis veste 18 juxta
divinam vocem tintinnabulis mala punica conjunguntur (Exod. XXVIII,
34). Quid enim per mala punica, nisi fidei unitas designatur? Nam
sicut in malo punico, uno exterius cortice multa interius grana
muniuntur; sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei
contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.
Ne igitur rector incautus ad
loquendum proruat, hoc quod jam praemisimus, per semetipsam Veritas
discipulis clamat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos
(Marc. IX, 49).
Ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala punica tintinnabulis
jungite, ut per omne quod dicitis, unitatem fidei cauta observatione
teneatis. Providendum quoque est sollicita intentione rectoribus ut ab
eis non solum prava nullo modo, sed ne recta quidem nimie et inordinate
proferantur; quia saepe dictorum virtus perditur, cum apud corda
audientium loquacitatis incauta importunitate levigatur; et auctorem
suum haec eadem loquacitas inquinat, quae servire auditoribus ad usum
profectus ignorat. Unde bene per Moysen dicitur: Vir qui fluxum
seminis patitur, immundus erit (Levit. XV, 2). In mente quippe
audientium semen secuturae cogitationis est auditae qualitas locutionis,
quia dum per aurem sermo coneipitur, cogitatio in mente generatur.
Unde et ab hujus mundi
sapientibus praedicator egregius seminiverbius est vocatus (Act.
XVII, 18). Qui ergo fluxum seminis sustinet, immundus asseritur,
quia multiloquio subditus, ex eo se inquinat, quod si ordinate promeret,
prolem rectae cogitationis edere in audientium corda potuisset; dumque
incautus per loquacitatem diffluit, non ad usum generis, sed ad
immunditiam semen effundit. Unde Paulus quoque cum discipulum de
instantia praedicationis admoneret, dicens: Testificor coram Deo et
Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius
et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune (II Tim.
IV, 1); dicturus
importune, praemisit opportune, quia scilicet apud auditoris
mentem ipsa sua vilitate se destruit, si habere importunitas
opportunitatem nescit.
CAPUT V [ Al. XVI]. Ut sit rector singulis
compassione proximus, prae cunctis contemplatione supsensus.
Sit rector
singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, ut
et per pietatis viscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per
speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo
transcendat, ne aut alta petens, proximorum infirma despiciat, aut
infirmis proximorum congruens, appetere alta derelinquat (II Cor.
XII, 3). Hinc est namque quod Paulus in paradisum ducitur, coelique
tertii secreta rimatur, et tamen illa invisibilium contemplatione
suspensus, ad cubile carnalium aciem mentis revocat, atque in occultis
suis qualiter debeant conversari dispensat, dicens: Propter
fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum
virum habeat. Uxori vir debitum
reddat; similiter autem et uxor viro (I Cor. VII, 2).
Et paulo post (Ibid., 5): Nolite fraudare invicem, nisi forte
ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in 19 idipsum,
ne tentet vos Satanas. Ecce jam coelestibus secretis inseritur, et
tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur; et quem
sublevatus ad invisibilia erigit, hunc miseratus ad secreta infirmantium
oculum cordis flectit. Coelum contemplatione transcendit, nec tamen
stratum carnalium sollicitudine deserit, quia compage charitatis summis
simul, et infimis junctus, et in semetipso virtute spiritus ad alta
valenter rapitur, et pietate in aliis aequanimiter infirmatur. Hinc
etenim dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis
scandalizatur, et ego non uror (II Cor., XI, 29)?
Hinc rursus ait: Factus sum
Judaeis tanquam Judaeus (I Cor. IX, 20). Quod videlicet exhibebat
non amittendo fidem, sed extendendo pietatem, ut in se personam
infidelium transfigurans, ex semetipso disceret qualiter aliis misereri
debuisset, quatenus hoc illis impenderet, quod sibi ipse, si ita esset,
impendi recte voluisset. Hinc iterum
dicit: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis (II Cor.
V, 13); quia et semetipsum noverat contemplando transcendere, et
eumdem se auditoribus condescendendo temperare. Hinc Jacob Domino
desuper innitente, et uncto deorsum lapide, ascendentes ac descendentes
angelos vidit (Gen. XXVIII, 12); quia scilicet praedicatores
recti non solum sursum sanctum caput Ecclesiae, videlicet Dominum,
contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando
descendunt. Hinc Moyses
crebro tabernaculum intrat et exit; et qui intus in contemplationem
rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana
considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus quoque dubiis
semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit:
exemplum proculdubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid
disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant; et velut
coram testamenti arca Dominum consulant, si de his in quibus
dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Hinc
ipsa Veritas per susceptionem nostrae humanitatis nobis ostensa, in
monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet (Luc. VI, 12);
imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens; ut etsi jam summa
contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo
misceantur, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima
proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad
infirma, valenter recurrit ad summa. Tales autem sese qui praesunt
exhibeant, quibus subjecti occulta quoque sua prodere non erubescant; ut
cum tentationum fluctus parvuli tolerant, ad Pastoris mentem quasi ad
matris sinum recurrant; et hoc quod se inquinari pulsantis
culpae sordibus praevident, exhortationis ejus solatio, ac lacrymis
orationis lavent. Unde et ante fores templi ad abluendas ingredientium
manus mare aeneum, id est luterem, duodecim boves portant (III Reg.
VII, 23, seq.): qui quidem facie exterius eminent, sed ex
posterioribus latent. Quid namque duodecim bobus, nisi universus
pastorum ordo designatur? De quibus
Paulo disserente lex dicit: Non obturabis os bovi trituranti (I Cor.
IX, 9; ex Deuteron. XXV, 4). 20 Quorum quidem nos aperta
opera cernimus, sed apud districtum judicem quae illos posterius maneant
in occulta retributione nescimus. Qui tamen cum condescensionis suae
patientiam diluendis proximorum confessionibus praeparant, velut ante
fores templi luterem portant; ut quisquis intrare aeternitatis januam
nititur, tentationes suas menti pastoris indicet, et quasi in boum
lutere cogitationis vel operis manus lavet. Et fit plerumque ut dum
rectoris animus aliena tentamenta condescendendo cognoscit, auditis
tentationibus etiam ipse pulsetur, quia et haec eadem per quam populi
multitudo diluitur, aqua proculdubio luteris inquinatur. Nam dum sordes
diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. Sed haec
nequaquam pastori timenda sunt, quia Deo subtiliter cuncta pensante,
tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione
fatigatur.
CAPUT VI [ Al. XVII]. Ut sit rector bene
agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum
justitiae erectus.
Sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium
vitia per zelum justitiae erectus; ut et bonis in nullo se praeferat, et
cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscat,
quatenus et honore suppresso aequalem se subditis bene viventibus
deputet, et erga perversos jura rectitudinis exercere non formidet. Nam
sicut in libris Moralibus dixi se me memini (Lib. XXI, Moral., cap.
10, nunc n. 22), liquet quod omnes homines natura aequales genuit,
sed variante meritorum ordine alios aliis culpa postponit. Ipsa autem
diversitas quae accessit ex vitio, divino judicio dispensatur; ut quia
omnis homo aeque stare non valet, alter regatur ab altero. Unde cuncti
qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem
pensare conditionis; nec praeesse se hominibus gaudeant, sed prodesse.
Antiqui etenim patres nostri non reges hominum, sed pastores pecorum
fuisse memorantur. Et cum Noe Dominus filiisque ejus diceret: Crescite
et multiplicamini, et replete terram (Gen. IX, 21), protinus
adjunxit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia
terrae. Quorum videlicet terror ac tremor, quia esse super animalia
terrae praecipitur, profecto esse super homines prohibetur. Homo quippe
brutis animalibus, non autem hominibus caeteris natura praelatus est; et
idcirco ei dicitur ut ab animalibus et non ab hominibus timeatur, quia
contra naturam superbire est ab aequali velle timeri. Et tamen necesse
est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri
deprehendunt; ut humana saltem formidine peccare metuant, qui divina
judicia non formidant. Nequaquam namque praepositi ex hoc quaesito
timore superbiunt, in quo non suam gloriam, sed subditorum justitiam
quaerunt. In eo enim quod metum sibi a perverse viventibus exigunt,
quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia videlicet 21 ex
qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent etiam formidini jacere
substrati.
Sed plerumque rector eo ipso quo caeteris praeeminet, elatione
cogitationis intumescit, et dum ad usum cuncta subjacent, dum ad votum
velociter jussa complentur, dum omnes subditi, si qua bene gesta sunt,
laudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritate contradicunt, dum
plerumque laudant etiam quod reprobare debuerant, seductus ab his quae
infra suppetunt, super se animus extollitur; et dum foris immenso favore
circumdatur, intus veritate vacuatur, atque oblitus sui in voces se
spargit alienas, talemque se credit, qualem se foris audit, non qualem
intus descernere debuit. Subjectos despicit, eosque aequales sibi
naturae ordine non agnoscit; et quos sorte potestatis excesserit,
transcendisse se etiam vitae meritis credit. Cunctis se aestimat amplius
sapere, qubius se videt amplius posse. In quodam quippe se constituit
culmine apud semetipsum, et qui aequa caeteris naturae conditione
constringitur, ex aequo respicere caeteros dedignatur; sicque usque ad
ejus similitudinem ducitur, de quo scriptum est: Omne sublime videt,
et ipse est rex super universos filios superbiae (Job XLI, 25). Qui
singulare culmen appetens, et socialem angelorum vitam despiciens, ait: Ponam
sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13).
Miro ergo judicio intus foveam dejectionis invenit, dum foris se in
culmine potestatis extollit. Apostatae quippe angelo similis efficitur,
dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul post humilitatis
meritum in tumorem superbiae culmine potestatis excrevit: per
humilitatem quippe praelatus est, per superbiam reprobatus, Domino
attestante, qui ait: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput
te constitui in tribubus Israel? (I Reg. XV, 17.) Parvulum se in
suis prius oculis viderat, sed fultus temporali potentia, jam se
parvulum non videbat. Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia
plus cunctis poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. Miro autem modo
cum apud se parvulus, apud Deum magnus; cum vero apud se magnus
apparuit, apud Deum parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum
affluentia animus inflatur, in fluxum superbiae ipso potentiae fastigio
lenocinante corrumpitur. Quam videlicet potentiam bene regit, qui et
tenere illam noverit et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam
super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi.
Humana etenim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate
fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas
adjungit? Quam tamen potestatem recte dispensat qui sollicite noverit et
sumere ex illa quod adjuvat, et expugnare quod tentat, et aequalem se
cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis
anteferre.
Sed hanc discretionem
plenius agnoscimus, si Pastoris primi exempla cernamus. Petrus namque
auctore Deo sanctae Ecclesiae principatum tenens, a bene agente
Cornelio, et sese ei humiliter prosternente, immoderatius venerari
recusavit, seque illi similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris,
et ego ipse homo sum (Act. X, 26). Sed cum Ananiae et Sapphirae 22 culpam
reperit (Act. V, 5), mox quanta potentia super caeteros
excrevisset ostendit. Verbo namque eorum vitam perculit, quam spiritu
perscrutante, deprehendit: et summum se intra Ecclesiam contra peccata
recoluit, quod honore sibi vehementer impenso coram bene agentibus
fratribus non agnovit.
Illic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, hic zelus
ultionis jus aperuit potestatis.
Paulus bene agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum
diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii
vestri (II Cor. I, 23). Atque illico adjunxit: Fide enim statis. Ac
si id quod protulerat aperiret, dicens: Ideo non dominamur fidei
vestrae, quia fide statis; aequales enim vobis sumus in quo vos stare
cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus esse nesciebat, cum diceret: Facti
sumus parvuli in medio vestrum (I Thess.
II, 7).
Et rursum: Nos autem servos vestros per Christum (II Cor.
IV, 5). Sed
cum culpam quae corrigi debuisset invenit, illico magistrum se esse
recoluit, dicens, Quid vultis? In virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21).
Summus itaque locus bene
regitur, cum is qui praeest, vitiis potius quam fratribus dominatur. Sed
cum delinquentes subditos praepositi corrigunt, restat necesse est ut
sollicite attendant, quatenus per disciplinae debitum culpas quidem jure
potestatis feriant, sed per humilitatis custodiam aequales se ipsis
fratribus qui corriguntur, agnoscant: quamvis plerumque etiam dignum est
ut eosdem quos corrigimus, tacita nobis cogitatione praeferamus. Illorum
namque per nos vitia disciplinae vigore feriuntur, in his vero quae ipsi
committimus, ne verbi quidem ab aliquo invectione laceramur. Tanto ergo
apud Dominum obligatiores sumus, quanto apud homines inulte
peccamus. Disciplina autem nostra subditos divino judicio tanto
liberiores reddit, quanto hic eorum culpas sine vindicta non deserit.
Servanda itaque est et in corde humilitas, et in opere disciplina. Atque
inter haec solerter intuendum est, ne dum immoderatius custoditur virtus
humilitatis, solvantur jura regiminis; et dum praelatus quisque plus se
quam decet dejicit, subditorum vitam stringere sub disciplinae vinculo
non possit. Teneant ergo rectores exterius quod pro aliorum utilitate
suscipiunt; servent interius quod de sua aestimatione pertimescunt. Sed
tamen quibusdam signis decenter erumpentibus, eos apud se esse humiles
etiam subjecti deprehendant, quatenus et in auctoritate eorum quod
formident videant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. Studeant
igitur sine intermissione qui praesunt, ut eorum potentia quanto magna
exterius cernitur, tanto apud eos interius deprimatur, ne cogitationem
vincat, ne in delectationem sui animum rapiat, ne jam sub se mens eam
regere non possit, cui se libidine dominandi supponit. Ne enim
praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur,
recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli
extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1).
Hinc etiam Petrus ait: Non dominantes in clero, sed forma facti
gregis (I Petr. V, 3). Hinc per semetipsam Veritas ad altiora nos
virtutum merita provocans, dicit: Scitis quia principes gentium
dominantur eorum, et qui majores 23 sunt, potestatem
exercent in eos. Non ita erit inter vos, sed quicunque voluerit inter
vos major fieri, sit vester minister; et qui voluerit inter vos primus
esse, erit vester servus: sicut Filius hominis non venit ministrati, sed
ministrare (Matth. XX, 25, seq.). Hinc est quod servum ex suscepto
regimine elatum, quae post supplicia maneant, indicat, dicens: Quod
si dixerit mallus ille servus in corde suo: Moram facit Dominus meus
venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat
cum ebriis; veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora
qua ignorat, et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis (Matth.
XXIV, 48 seq.). Inter hypocritas enim jure deputatur, qui ex
simulatione disciplinae ministerium regiminis vertit in usum
dominationis; et tamen nonnunquam gravius delinquitur si inter perversos
plus aequalitas quam disciplina custoditur. Quia enim falsa pietate
superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum
judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit (I Reg.
IV, 17, 18). Hinc namque divina ei voce dicitur: Honorasti filios
tuos magis quam me (Ibid., II, 29).
Hinc pastores increpat per
prophetam, dicens: Quod fractum est non alligastis, et quod abjectum
est non reduxistis (Ezech. XXXIV, 4). Abjectus enim reducitur cum
quisque in culpa lapsus, ad statum justitiae ex pastoralis
sollicitudinis vigore revocatur. Fracturam vero ligamen astringit, cum
culpam disciplina deprimit, ne plaga usque ad interitum defluat, si hanc
districtionis severitas non coarctat.
Sed saepe deterius
frangitur, cum fractura incaute colligatur, ita ut gravius scissuram
sentiat, si hanc immoderatius ligamenta constringant. Unde necesse est
ut cum peccati vulnus in subditis corrigendo restringitur, magna se
sollicitudine etiam districtio ipsa moderetur, quatenus sic jura
disciplinae contra delinquentes exerceat, ut pietatis viscera non
amittat. Curandam quippe
est ut rectorem subditis et matrem pietas, et patrem exhibeat
disciplina. Atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne
aut districtio rigida, aut pietas sit remissa. Nam sicut in libris
Moralibus jam diximus (Lib. XX
Moral., n. 14, c. 8, et epist. 25, lib. I),
disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera
teneatur. Sed erga subditos suos inesse rectoribus debet et juste
consulens misericordia, et pie saeviens disciplina. Hinc namque est quod
docente Veritate (Luc. X, 34), per Samaritani studium semivivus
in stabulum ducitur, et vinum atque oleum vulneribus ejus adhibetur, ut
per vinum scilicet mordeantur vulnera, per oleum foveantur. Necesse
quippe est ut quisquis sanandis vulneribus praeest, in vino morsum
doloris adhibeat, in oleo mollitiem pietatis, quatenus per vinum
mundentur putrida, per oleum foveantur sananda. Miscenda ergo est
lenitas cum severitate; faciedum quoddam ex utroque temperamentum, ut
neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate
solvantur. Quod juxta Pauli vocem (Hebr. IX, 4) bene illa
tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna
est; quia cum Scripturae sacrae scientia in boni rectoris pectore, si
est virga 24 districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc David
ait: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII,
4). Virga enim percutimur, baculo sustentamur. Si ergo est
districtio virgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet.
Sit itaque amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans; sit
zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam
expediat parcens; ut dum se in arce regiminis justitia clementiaque
permiscet, is qui praeest corda subditorum et terrendo demulceat, et
tamen ad terroris reverentiam demulcendo constringat.
CAPUT VII [ Al. XVIII]. Ut sit rector internorum
curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in
internorum sollicitudine non relinquens.
Sit rector
internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum
providentiam in internorum sollicitudine non relinquens; ne aut
exterioribus deditus ab intimis corruat, aut solis interioribus
occupatus, quae foris debet proximis non impendat. Saepe namque nonnulli
velut obliti quod fratribus animarum causa praelati sunt, toto cordis
adnisu saecularibus curis inserviunt: has, cum adsunt, se agere
exsultant; ad has etiam cum desunt, diebus ac noctibus cogitationis
turbidae aestibus anhelant. Cumque ab
his, cessante forsitan opportunitate, quieti sunt, ipsa deterius sua
quiete fatigantur. Voluptatem namque censent si actionibus deprimuntur,
laborem deputant si in terrenis negotiis non laborant. Sicque fit, ut
dum se urgeri mundanis tumultibus gaudent, interna quae alios docere
debuerant ignorent. Unde subjectorum quoque proculdubio vita torpescit,
quia cum proficere spiritaliter appetit, in exemplo ejus qui sibi
praelatus est, quasi in obstaculo itineris offendit. Languente enim
capite membra incassum vigent, et in exploratione hostium frustra
exercitus velociter sequitur, si ab ipso duce itineris erratur. Nulla
subditorum mentes exhortatio sublevat, eorumque culpas increpatio nulla
castigat; quia dum per animarum praesulem terreni exercetur officium
judicis, a gregis custodia vacat cura pastoris; et subjecti veritatis
lumen apprehendere nequeunt, quia dum pastoris sensus terrena studia
occupant, vento tentationis impulsus Ecclesiae oculos pulvis caecat. Quo
contra recte humani generis Redemptor, cum nos a ventris voracitate
compesceret, dicens: Attendite autem vobis, ut non graventur corda
vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34), illico adjunxit: Aut
in curis hujus vitae. Ubi pavorem quoque protinus intente
adjiciens: Ne forte, inquit, superveniat in vos repentina dies
illa (Ibid.). Cujus adventus etiam qualitatem denuntiat, dicens: Tanquam
laqueus enim veniet super omnes qui sedent super faciem omnis terrae
(Ibid., 35). Hinc iterum dicit: Nemo potest duobus dominis
servire (Luc. XVI, 13). Hinc Paulus religiosorum mentes a mundi
consortio contestando, ac potius conveniendo suspendit, dicens: Nemo
militans Deo implicat se 25 negotiis saecularibus, ut ei
placeat cui se probavit (II Tim. II, 4). Hinc Ecclesiae rectoribus
et vacandi studia praecipit, et consulendi remedia ostendit, dicens: Saecularia
igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos
constituite ad judicandum (I Cor. VI, 14); ut ipsi videlicet
dispensationibus terrenis inserviant, quos dona spiritalia non exornant.
Ac si apertius dicat: Quia penetrare intima nequeunt, saltem necessaria
foris operentur. Hinc Moyses, qui cum Deo loquitur (Exod. XVIII, 17,
18), Jethro alienigenae reprehensione judicatur, quod terrenis
populorum negotiis stulto labore deserviat: cui et consilium mox
praebetur, ut pro se alios ad jurgia dirimenda constituat, et ipse
liberius ad erudiendos populos spiritalium arcana cognoscat.
A subditis ergo
inferiora gerenda sunt, a rectoribus summa cogitanda; ut scilicet
oculum, qui praevidendis gressibus praeeminet, cura pulveris non
obscuret. Caput namque subjectorum sunt cuncti qui praesunt; et ut recta
pedes valeant itinera carpere, haec proculdubio caput debet ex alto
providere, ne a provectus sui itinere pedes torpeant, cum curvata
rectitudine corporis caput sese ad terram declinat. Qua autem mente
animarum praesul honore pastorali inter caeteros utitur, si in terrenis
negotiis quae reprehendere in aliis debuit, et ipse versatur?
Quod videlicet ex ira justae
retributionis per prophetam Dominus minatur, dicens: Et erit sicut
populus, sic sacerdos (Oseae IV, 9).
Sacerdos quippe est ut populus, quando ea
agit is qui spiritali officio fungitur, quae illi nimirum faciunt qui
adhuc de studiis carnalibus judicantur. Quod cum magno scilicet dolore
charitatis Jeremias propheta conspiciens, quasi sub destructione templi
deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color
optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum
(Thren. IV, 1)? Quid namque auro, quod metallis caeteris praeeminet,
nisi excellentia sanctitatis? Quid colore optimo, nisi cunctis amabilis
reverentia religionis exprimitur? Quid sanctuarii lapidibus, nisi
sacrorum ordinum personae signantur? Quid platearum nomine, nisi
praesentis vitae latitudo figuratur? Quia enim Graeco
eloquio πλάτος latitudo dicitur, profecto a latitudine plateae sunt
vocatae. Per semetipsam vero Veritas dicit: Lata et spatiosa via est
quae ducit ad perditionem (Matth.
VII, 13).
Aurum igitur obscuratur, cum terrenis actibus sanctitatis vita
polluitur. Color optimus commutatur, cum quorumdam qui degere religiose
credebantur, aestimatio anteacta minuitur. Nam cum quilibet post
sanctitatis habitum terrenis se actibus inserit, quasi colore permutato
ante humanos oculos ejus reverentia despecta pallescit. Sanctuarii
quoque lapides in plateas disperguntur, cum causarum secularium foras
lata itinera expetunt hi qui ad ornamentum Ecclesiae internis mysteriis
quasi in secretis tabernaculi vacare debuerunt. Ad hoc quippe sanctuarii
lapides fiebant, ut intra sancta sanctorum in vestimento summi
sacerdotis apparerent. Cum vero ministri religionis a subditis honorem
Redemptoris sui ex merito vitae non exigunt, sanctuarii 26 lapides
in ornamento pontificis non sunt. Qui nimirum sanctuarii lapides
dispersi per plateas jacent, cum personae sacrorum ordinum voluptatum
suarum latitudini deditae, terrenis negotiis inhaerent. Et notandum quod
non hos dispersos in plateis, sed in capite platearum dicit; quia et cum
terrena agunt, summi videri appetunt, ut et lata itinera teneant ex
voluptate delectationis, et tamen in platearum sint capite ex honore
sanctitatis.
Nil quoque
obstat si sanctuarii lapides eosdem ipsos quibus constructum sanctuarium
existebat accipimus: qui dispersi in platearum capite jacent. quando
sacrorum ordinum viri terrenis actibus ex desiderio inserviunt, ex
quorum prius officio sanctitatis gloria stare videbatur.
Saecularia itaque negotia aliquando ex
compassione toleranda sunt, nunquam vero ex amore requirenda; ne cum
mentem diligentis aggravant, hanc suo victam pondere ad ima de
coelestibus mergant. At contra, nonnulli gregis quidem curam suscipiunt,
sed sic sibimet vacare ad spiritalia appetunt, ut rebus exterioribus
nullatenus occupentur. Qui cum curare corporalia funditus negligunt,
subditorum necessitatibus minime concurrunt. Quorum nimirum praedicatio
plerumque despicitur; quia dum delinquentium facta corripiunt, sed tamen
eis necessaria praesentis vitae non tribuunt, nequaquam libenter
audiuntur. Egentis etenim mentem doctrinae sermo non penetrat, si hunc
apud ejus animum manus misericordiae non commendat. Tunc autem verbi
semen facile germinat, quando hoc in audientis pectore pietas
praedicantis rigat. Unde rectorem necesse est ut interiora possit
infundere, cogitatione innoxia etiam exteriora providere. Sic itaque
Pastores erga interiora studia subditorum suorum ferveant, quatenus in
eis exterioris quoque vitae providentiam non relinquant. Nam quasi jure,
ut diximus, a percipienda praedicatione gregis animus frangitur, si cura
exterioris subsidii a pastore negligatur. Unde et primus pastor
sollicite admonet, dicens: Seniores qui in vobis sunt, obsecro
consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro
revelanda est, gloriae communicatur, pascite qui in vobis est gregem Dei
(I Pet. V, 1). Qui hoc in loco pastionem cordis an corporis suaderet
aperuit, cum protinus adjunxit: Providentes non coacte, sed spontanee
secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie. Quibus
profecto verbis pastoribus pie praecavetur, ne dum subjectorum inopiam
satiant, se mucrone ambitionis occidant, ne cum per eos carnis subsidiis
reficiuntur proximi, ipsi remaneant a justitiae pane jejuni. Hanc
Pastorum sollicitudinem Paulus excitat, dicens: Qui suorum, et maxime
domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior (I
Tim. V, 8).
Inter haec itaque metuendum semper est, et vigilanter intuendum, ne dum
cura ab eis exterior agitur, ab interna intentione mergantur. Plerumque
enim, ut praediximus, corda rectorum dum temporali sollicitudini incaute
deserviunt, ab intimo amore frigescunt; et foras fusa oblivisci 27 non
metuunt, quia animarum regimina susceperunt. Sollicitudo ergo quae
subditis exterius impenditur, sub certa necesse est mensura teneatur.
Unde bene ad Ezechielem dicitur: Sacerdotes caput suum non radent,
neque comam nutrient, sed tondentes attondeant capita sua (Ezech. XLIV,
20). Sacerdotes namque jure vocati sunt, qui ut sacrum ducatum
praebeant, fidelibus praesunt. Capilli vero in capite, exteriores sunt
cogitationes in mente: qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur,
curas vitae praesentis designant; quae ex sensu negligenti, quia
importune aliquando prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt.
Quia igitur cuncti qui praesunt, habere quidem sollicitudines exteriores
debent, nec tamen eis vehementer incumbere, sacerdotes recte et caput
prohibentur radere, et comam nutrire; ut cogitationes carnis de vita
subditorum nec a se funditus amputent, nec rursum ad crescendum nimis
relaxent. Ubi et bene dicitur: Tondentes tondeant capita sua (Ibid.);
ut videlicet curae temporalis sollicitudinis et quantum necesse est
prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. Dum
igitur et per administratam exteriorem providentiam corporum vita
protegitur, et rursus per moderatam cordis intentionem non impeditur,
capilli in capite sacerdotis et servantur ut cutem cooperiant, et
resecantur ne oculos claudant.
CAPUT VIII. [ Al. XIX.] Ne placere rector suo studio
hominibus appetat, sed tamen ad quod placere debeat, intendat.
Inter haec
quoque necesse est ut rector solerter invigilet, ne hunc cupido placendi
hominibus pulset; ne cum studiose interiora penetrat, cum
provide exteriora subministrat, se magis a subditis diligi quam
veritatem quaerat; ne cum, bonis actibus fultus, a mundo videtur
alienus, hunc auctori reddat extraneum amor suus.
Hostis namque Redemptoris est, qui per recta
opera quae facit, ejus vice ab Ecclesia amari concupiscit, quia
adulterinae cogitationis reus est, si placere puer sponsae oculis
appetit, per quem sponsus dona transmisit. Qui nimirum amor proprius cum
rectoris mentem ceperit, aliquando hanc inordinate ad mollitiem,
aliquando vero ad asperitatem rapit. Ex amore etenim suo mens rectoris
in mollitiem vertitur; quia cum peccantes subditos respicit, ne erga
hunc eorum dilectio torpeat, corripere non praesumit; nonnunquam vero
errata subditorum quae increpare debuerat, adulationibus demulcet. Unde
bene per prophetam dicitur: Vae his qui consuunt pulvillos sub omni
cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad
capiendas animas (Ezech. XIII, 18). Pulvillos quippe sub omni cubito
manus ponere, est cadentes a sua rectitudine animas, atque in hujus
mundi se delectatione reclinantes, blanda adulatione refovere.
Quasi enim pulvillo cubitus, vel cervicalibus caput jacentis excipitur,
cum correptionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris
adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla asperitas
contradictionis pulsat. Sed haec rectores, 28 qui semetipsos
diligunt, his procul dubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio
gloriae temporalis timent. Nam quos nil contra se valere conspiciunt,
hos nimirum asperitate rigidae semper invectionis premunt, nunquam
clementer admonent, sed pastoralis mansuetudinis obliti, jure
dominationis terrent. Quos recte per prophetam divina vox increpat,
dicens: Vos autem cum austeritate imperabatis eis et cum potentia
(Ezech. XXXIV, 4). Plus enim se suo auctore diligentes, jactanter
erga subditos se erigunt, nec quid agere debeant, sed quid valeant
attendunt; nil de subsequenti judicio metuunt, improbe de temporali
potestate gloriantur; libet ut licenter et illicita faciant, et
subditorum nemo contradicat. Qui ergo et prava studet agere, et tamen ad
haec vult caeteros tacere, ipse sibimet testis est, quia plus veritate
se appetit diligi, quam contra se non vult defendi. Nemo quippe est qui
ita vivat, ut aliquatenus non delinquat. Ille ergo se ipso amplius
veritatem desiderat amari, qui sibi a nullo vult contra veritatem parci.
Hinc etenim Petrus
increpationem Pauli libenter accepit (Galat. II, 11); hinc David
correptionem subditi humiliter audivit (II Reg.
XII, 7);
quia rectores boni dum privato diligere amore se nesciunt, liberae
puritatis verbum a subditis obsequium humilitatis credunt. Sed inter
haec necesse est ut cura regiminis tanta moderaminis arte temperetur,
quatenus subditorum mens cum quaedam recte sentire potuerit, sic in
vocis libertatem prodeat, ut tamen libertas in superbiam non erumpat; ne
dum fortasse immoderatius linguae eis libertas conceditur, vitae ab his
humilitas amittatur. Sciendum quoque est quod oporteat ut rectores boni
placere hominibus appetant, sed ut suae aestimationis dulcedine proximos
in affectum veritatis trahant, non ut se amari desiderent, sed ut
dilectionem suam quasi quamdam viam faciant, per quam corda audientium
ad amorem Conditoris introducant. Difficile quippe est, ut quamlibet
recta denuntians praedicator qui non diligitur, libenter audiatur. Debet
ergo qui praeest, et studere se diligi, quatenus possit audiri, et tamen
amorem suum pro semetipso non quaerere, ne inveniatur ei cui servire per
officium cernitur, occulta cogitationis tyrannide resultare. Quod bene
Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat, dicens: Sicut
et ego per omnia omnibus placeo (I Cor. X, 33). Qui tamen rursus
dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat.
I, 10). Placet ergo Paulus, et non placet, quia in eo quod placere
appetit, non se, sed per se hominibus placere veritatem quaerit.
CAPUT IX [ Al. XX]. Quod scire sollicite
rector debet, quia plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur.
Scire etiam rector debet quod plerumque vitia virtutes se esse
mentiuntur. Nam saepe sub parcimoniae nomine se tenacia palliat,
contraque se effusio sub appellatione largitatis occultat. Saepe
inordinata remissio pietas creditur, et effrenata ira spiritalis zeli
virtus aestimatur. Saepe praecipitata actio velocitatis efficacia, atque
agendi tarditas 29 gravitatis consilium putatur. Unde necesse est
ut rector animarum virtutes ac vitia vigilanti cura discernat, ne aut
cor tenacia occupet, et parcum se videri in dispensationibus exsultet;
aut cum effuse quid perditur, largum se quasi miserando glorietur; aut
remittendo quod ferire debuit, ad aeterna supplicia subditos pertrahat;
aut immaniter feriendo quod delinquitur, ipse gravius delinquat; aut hoc
quod agi recte ac graviter potuit, immature praeveniens leviget; aut
bonae actionis meritum differendo, ad deteriora permutet.
CAPUT X [ Al. XXI]. Quae esse debet rectoris
discretio correptionis et dissimulationis, fervoris et mansuetudinis.
Sciendum quoque est quod
aliquando subjectorum vitia prudenter dissimulanda sunt, sed quia
dissimulantur, indicanda; aliquando et aperte cognita, mature toleranda,
aliquando vero subtiliter et occulta perscrutanda; aliquando leniter
arguenda, aliquando autem vehementer increpanda. Nonnulla quippe, ut
diximus, prudenter dissimulanda sunt, sed quia dissimulantur, indicanda;
ut cum delinquens et deprehendi se cognoscit et perpeti, has quas in se
tacite tolerari considerat, augere culpas erubescat, seque se judice
puniat, quem sibi apud se rectoris patientia clementer excusat. Qua
scilicet dissimulatione bene Judaeam Dominus corripit, cum per prophetam
dicit: Mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde
tuo, quia ego tacens et quasi non videns (Isaiae LVII, 11). Et
dissimulavit ergo culpas, et innotuit, quia et contra peccantem tacuit,
et hoc ipsum tamen quia tacuerit dixit. Nonnulla autem vel aperte
cognita, mature toleranda sunt, cum videlicet rerum minime opportunitas
congruit, ut aperte corrigantur. Nam secta immature vulnera deterius
infervescunt, et nisi cum tempore medicamenta conveniant, constat procul
dubio quod medendi officium amittant.
Sed cum tempus subditis ad
correptionem quaeritur, sub ipso culparum pendere patientia praesulis
exercetur. Unde bene per Psalmistam
dicitur: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII,
3). In dorso quippe onera sustinemus. Supra dorsum igitur suum
fabricasse peccatores queritur, ac si aperte dicat: Quos corrigere
nequeo, quasi superimpositum onus porto.
Nonnulla autem occulta
subtiliter sunt perscrutanda, ut quibusdam signis erumpentibus, rector
in subditorum mente omne quod clausum latet, inveniat, et interveniente
correptionis articulo, ex minimis majora cognoscat. Unde recte ad
Ezechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem (Ezech. VIII, 8).
Ubi mox idem propheta subjungit: Et cum fodissem parietem, apparuit
ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas,
quas isti faciunt hic. Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo
reptilium, et animalium abominatio, et universa idola domus Israel
depicta erant in pariete (Ibid. 9, 10). Per Ezechielem quippe
praepositorum persona signatur, per parietem duritia subditorum. Et quid
est parietem fodere, nisi acutis inquisitionibus 30 duritiam
cordis aperire? Quem cum fodisset, apparuit ostium; quia cum cordis
duritia vel studiosis percunctationibus, vel maturis correptionibus
scinditur, quasi quaedam janua ostenditur, ex qua omnia in eo qui
corripitur cogitationum interiora videantur. Unde et bene illic
sequitur: Ingredere et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt
hic (Ibid.). Quasi ingreditur ut abominationes aspiciat, qui,
discussis quibusdam signis exterius apparentibus, ita corda subditorum
penetrat, ut cuncta ei quae illicite cogitantur innotescant.
Unde et subdidit: Et
ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium
abominatio (Ibid.). In reptilibus
cogitationes omnino terrenae signantur, in animalibus vero jam quidem
aliquantulum a terra suspensae, sed adhuc terrenae mercedis praemia
requirentes. Nam reptilia toto ex corpore terrae inhaerent, animalia
autem magna parte corporis a terra suspensa sunt, appetitu tamen gulae
ad terram semper inclinantur. Reptilia itaque sunt intra parietem,
quando cogitationes volvuntur in mente, quae a terrenis desideriis
nunquam levantur. Animalia quoque sunt intra parietem, quando et si qua
jam justa, si qua honesta cogitantur, appetendis tamen lucris
temporalibus honoribusque deserviunt; et per semetipsa quidem jam quasi
a terra suspensa sunt, sed adhuc per ambitum quasi per gulae desiderium
sese ad ima submittunt. Unde et bene subditur: Et universa idola
domus Israel depicta erant in pariete (Ezech. VIII, 10). Scriptum
quippe est: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5).
Recte ergo post animalia, idola deseribuntur, quia etsi honesta actione
nonnulli jam quasi a terra se erigunt, ambitione tamen inhonesta
semetipsos ad terram deponunt. Bene autem dicitur, Depicta erant; quia
dum exteriorum rerum intrinsecus species attrahuntur, quasi in corde
depingitur quidquid fictis imaginibus deliberando, cogitatur. Notandum
itaque est quia prius foramen in pariete, ac deinde ostium cernitur, et
tunc demum occulta abominatio demonstratur; quia nimirum uniuscujusque
peccati prius signa forinsecus, deinde janua apertae iniquitatis
ostenditur, et tunc demum omne malum quod intus latet aperitur
Nonnulla autem sunt leniter arguenda: nam cum non malitia, sed sola
ignorantia vel infirmitate delinquitur, profecto necesse est ut magno
moderamine ipsa delicti correptio temperetur. Cuncti quippe quousque in
hac mortali carne subsistimus, corruptionis nostrae infirmitatibus
subjacemus. Ex se ergo debet quisque colligere qualiter alienae hunc
oporteat imbecillitati misereri, ne contra infirmitatem proximi si ad
increpationis vocem ferventius rapitur, oblitus sui esse videatur. Unde
bene Paulus admonet, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo
delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu
mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1).
Ac si aperte dicat: Cum displicet ex aliena infirmitate quod conspicis,
pensa quod es; ut in increpationis zelo se spiritus temperet, dum sibi
quoque quod increpat timet.
Nonnulla autem sunt
vehementer increpanda, 31 ut cum culpa ab auctore non
cognoscitur, quanti sit ponderis, ab increpantis ore sentiatur. Et cum
sibi quis malum quod perpetravit levigat, hoc contra se graviter ex
corripientis asperitate pertimescat. Debitum quippe rectoris est
supernae patriae gloriam per vocem praedicationis ostendere, quanta in
hujus vitae itinere tentamenta antiqui hostis lateant aperire, et
subditorum mala quae tolerari leniter non debent, cum magna zeli
asperitate corrigere; ne si minus contra culpas accenditur, culparum
omnium reus ipse teneatur.
Unde bene ad Ezechielem
dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo
civitatem Jerusalem (Ezech. IV, 1). Statimque subjungitur: Et
ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et
comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in
gyro. Eique ad munitionem suam protinus subinfertur: Et tu sume
tibi sartaginem ferream, et pones eanimurum ferreum inter te et inter
civitatem. Cujus enim Ezechiel propheta nisi magistrorum speciem
tenet? Cui dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et
describes in eo civitatem Jerusalem.
Sancti
quippe doctores sibi laterem sumunt, quando terrenum auditorum cor, ut
doceant, apprehendunt. Quem scilicet
laterem coram se ponunt, quia tota illud mentis intentione custodiunt.
In quo et civitatem Jerusalem jubentur describere; quia praedicando
terrenis cordibus curant summopere quae sit supernae pacis visio
demonstrare. Sed quia incassum gloria patriae coelestis agnoscitur, nisi
et quanta hic irruant hostis callidi tentamenta niscantur, apte
subjungitur: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis
munitiones. Sancti quippe praedicatores obsidionem circa laterem, in
quo Jerusalem civitas descripta est, ordinant, quando terrenae menti,
sed jam supernam patriam requirenti, quanta eam in hujus vitae tempore
vitiorum impugnet adversitas demonstrant. Nam cum unumquodque peccatum
quomodo proficientibus insidietur ostenditur, quasi obsidio circa
civitatem Jerusalem voce praedicatoris ordinatur. Sed quia non solum
debent innotescere qualiter vitia impugnent, verum etiam quomodo
custoditae nos virtutes roborent, recte subjungitur: Et aedificabis
munitiones. Munitiones
quippe sanctus praedicator aedificat, quando quae virtutes quibus
resistant vitiis demonstrat. Et quia, crescente virtute, plerumque bella
tentationis augentur, recte adhuc additur: Et comportabis aggerem, et
dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Aggerem
namque comportat, quando praedicator quisque molem crescentis
tentationis enuntiat. Et contra Jerusalem castra erigit, quando rectae
intentioni audientium hostis callidi circumspectas et quasi
incomprehensibiles insidias praedicit. Atque arietes in gyro ponit, cum
tentationum aculeos in hac vita nos undique circumdantes, et virtutum
murum perforantes innotescit.
Sed cuncta haec licet
subtiliter rector insinuet, nisi contra delicta singulorum aemulationis
spiritu ferveat, nullam sibi in perpetuum absolutionem parat.
Unde illic adhuc recte
subjungitur: 32 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones
eam murum ferreum inter te et inter civitatem. Per
sartaginem quippe frixura mentis, per ferrum vero increpationis
fortitudo signatur. Quid vero acrius doctoris mentem, quam zelus Dei
frigit et excruciat? Unde Paulus hujus sartaginis urebatur frixura, cum
diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et
ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Et quia quisquis zelo Dei
accenditur, ne damnari ex negligentia debeat, forti in perpetuum
custodia munitur, recte dicitur: Pones eam murum ferreum inter te et
civitatem. Sartago enim ferrea murus ferreus inter prophetam et
civitatem ponitur; quia cum nunc fortem zelum rectores exhibent, eumdem
zelum postmodum inter se et auditores suos fortem munitionem tenent; ne
tunc ad vindictam destituti sint, si nunc fuerint in correptione
dissoluti.
Sed inter haec sciendum est quia dum ad increpationem se mens doctoris exasperat, difficile valde est ut non aliquando et ad aliquid quod dicere non debet erumpat. Et plerumque contingit ut dum culpa subditorum cum magna invectione corripitur, magistri lingua usque ad excessus verba pertrahatur. Cumque increpatio immoderate accenditur, corda delinquentium in desperatione deprimuntur. Unde necesse est ut exasperatus rector, cum subditorum mentem plus quam debuit percussisse considerat, apud se semper ad poenitentiam recurrat; ut per lamenta veniam in conspectu veritatis obtineat, ex eo etiam quod per zeli ejus studium peccat. Quod figurate Dominus per Moysen praecipit, dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et vivet; ne forte proximus ejus, cujus effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur et apprehendat eum, et percutiat animam ejus (Deut. XIX, 4, 5). Ad silvam quippe cum amico imus, quoties ad intuenda subditorum delicta convertimur. Et simpliciter ligna succidimus, cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manu fugit, cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem pertrahit. Ferrumque de manubrio prosilit, cum de correptione sermo durior excedit. Et amicum percutit et occidit, quia auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata increpatio plus quam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat; quia si ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur. Eumque exstincti proximus et cum invenerit non occidit; quia cum districtus judex venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium junxit, ab eo proculdubio culpae reatum non expetit, quem sub ejus venia fides, spes, et charitas abscondit.
CAPUT XI [ Al. XXII]. Quantum rector sacrae
legis meditationibus esse debeat intentus.
Sed omne hoc rite a
rectore agitur, si supernae formidinis et dilectionis spiritu afflatus,
studiose quotidie sacri eloquii praecepta meditetur; ut in eo vim
sollicitudinis, et erga coelestem vitam providae circumspectionis, quam
humanae conversationis usus indesinenter destruit, divinae admonitionis
verba restaurent; et qui ad vetustatem vitae per societatem saecularium
ducitur, ad amorem semper spiritalis patriae compunctionis aspiratione
renovetur. Valde namque inter humana verba cor defluit;
cumque indubitanter constet quod externis occupationum tumultibus
impulsum a semetipso corruat, studere incessabiliter debet, ut per
eruditionis studium resurgat. Hinc est enim quod praelatum gregi
discipulum Paulus admonet, dicens: Dum venio attende lectioni (I Tim.
IV, 13). Hinc David ait: Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota
die meditatio mea est (Ps. CXVIII, 97). Hinc Moysi Dominus de
portanda arca praecepit, dicens: Facies quatuor circulos aureos, quos
pones per quatuor arcae angulos, faciesque vectes de lignis sethim, et
operies auro, inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut
portetur in eis qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab
eis (Exod. XXV, 12, seq.). Quid per arcam, nisi sancta Ecclesia
figuratur? Cui quatuor circuli aurei per quatuor angulos jubentur
adjungi, quia in eo quod per quatuor mundi partes dilatata tenditur, 34 procul
dubio quatuor sancti Evangelii libris accincta praedicatur. Vectesque de
lignis sethim fiunt, qui eisdem ad portandum circulis inseruntur; quia
fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi
sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes, sanctae
Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi intromissi circulis arcam
portent. Vectibus quippe
arcam portare, est bonis doctoribus sanctam Ecclesiam ad rudes
infidelium mentes praedicando deducere.
Qui auro quoque jubentur operiri, ut dum
sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. De quibus
apte subditur: Qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur
ab eis. Quia nimirum necesse est ut qui ad officium praedicationis
excubant, a sacrae lectionis studio non recedant. Ad hoc namque vectes
esse in circulis semper jubentur, ut cum portari arcam opportunitas
exigit, de intromittendis vectibus portandi tarditas nulla generetur;
quia videlicet cum spiritale aliquid a subditis Pastor inquiritur,
ignominiosum valde est si tunc quaerat discere, cum quaestionem debet
enodare. Sed circulis vectes inhaereant, ut doctores semper in suis
cordibus eloquia sacra meditantes, testamenti arcam sine mora elevent,
si quidquid necesse est, protinus docent. Unde bene primus pastor
Ecclesiae pastores caeteros admonet, dicens: Parati semper ad
satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe (I
Petr. III, 15). Ac si aperte dicat: Ut ad portandam arcam nulla mora
praepediat, vectes a circulis nunquam recedant.
Quia igitur qualis esse
debeat pastor ostendimus, nunc qualiter doceat demonstremus. Ut enim
longe ante nos reverendae memoriae Gregorius Nazianzenus edocuit (Orat.
1), non una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos
par morum qualitas astringit. Saepe namque aliis officiunt, quae aliis
prosunt. Quia et plerumque herbae quae haec animalia nutriunt, alia
occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat.
Et medicamentum quod hunc morbum
imminuit, alteri vires jungit; et panis qui vitam fortium roborat,
parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo
doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis
aedificationis arte nunquam recedat.
Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi ut ita dixerim, quaedam
in cithara tensiones stratae chordarum? quas tangendi artifex, ut non
sibimetipsi dissimile canticum faciat, dissimiliter pulsat. Et idcirco
chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non
uno impulsu feriuntur. Unde et doctor quisque, ut in una cunctos virtute
charitatis aedificet, ex una doctrina, non una eademque exhortatione
tangere corda audientium debet.
CAPUT PRIMUM [ Al. XXIV ]. Quanta debet esse diversitas in arte praedicationis.
Aliter namque admonendi sunt viri, atque aliter feminae. Aliter juvenes, aliter senes. Aliter inopes, aliter locupletes. Aliter laeti, aliter tristes. Aliter subditi, aliter praelati. Aliter servi, aliter domini. Aliter hujus mundi sapientes, aliter hebetes. Aliter impudentes, aliter verecundi. Aliter protervi, aliter pusillanimes. Aliter impatientes, aliter patientes. Aliter benevoli, aliter invidi. Aliter simplices, aliter impuri. Aliter incolumes, aliter aegri. Aliter qui flagella metuunt, et propterea innocenter 35 vivunt; aliter qui sic in iniquitate duruerunt, ut neque per flagella corrigantur. Aliter nimis taciti, aliter multiloquio vacantes. Aliter pigri, aliter praecipites. Aliter mansueti, aliter iracundi. Aliter humiles, aliter elati. Aliter pertinaces, aliter inconstantes. Aliter gulae dediti, aliter abstinentes. Aliter qui in hoc quod temporaliter appetunt, prosperantur; Aliter. Aliter qui sua misericorditer tribuunt, aliter qui aliena rapere contendunt. qui nec aliena rapiunt, nec sua largiuntur: aliter qui et ea quae habent tribuunt, et tamen aliena rapere non desistunt.€c Aliter discordes, aliter pacati. Aliter seminantes jurgia, aliter pacifici. Aliter qui sacrae legis verba non intelligunt recte; aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur. Aliter qui cum digne praedicare valeant, prae nimia humilitate formidant; aliter quos a praedicatiore imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit. €c Aliter qui licet minima, crebro tamen illicita faciunt; . aliter qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur. Aliter conjugiis obligati, aliter a conjugii nexibus liberi. Aliter admistionem carnis experti, aliter ignorantes.€c Aliter qui peccata deplorant operum, aliter qui cogitationum. Aliter qui commissa plangunt, nec tamen deserunt; aliter qui deserunt, nec tamen plangunt. Aliter qui illicita quae faciunt, etiam laudant; aliter qui accusant prava, nec tamen devitant. Aliter qui repentina concupiscentia superantur, atque aliter qui in culpa ex consilio ligantur. €c [Al., c. XXIV] ( Admonitio 1.). . aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravioribus demerguntur. Aliter qui bona nec inchoant, aliter qui inchoata minime consummant. Aliter qui mala occulte agunt, et bona publice; aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. Sed quid utilitatis est, quod cuncta haec collecta numeratione transcurrimus, si non etiam admonitionis modos per singula, quanta possumus brevitate, pandamus. €c€c Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminae, quia illis graviora, istis vero injungenda sunt leviora, ut illos magna exerceant, istas autem levia demulcendo convertant. €c€c [Al., c. XXV.] ( Admonitio 2.) Aliter admonendi sunt juvenes, atque aliter senes, quia illos plerumque severitas admonitionis ad profectum dirigit; istos vero ad meliora opera 36 deprecatio blanda componit. Scriptum quippe est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem (I Tim. V, 1).
CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint
inopes et divites.
( Admonitio 3.) Aliter admonendi sunt inopes, atque aliter
locupletes; illis namque offerre consolationis solatium contra
tribulationem, istis vero inferre metum contra elationem debemus. Inopi
quippe a Domino per prophetam dicitur: Noli timere, quia non
confunderis (Isai. LIV, 4). Cui non longe post blandiens, dicit: Paupercula
tempestate convulsa (Ibid., 11). Rursumque banc consolatur, dicens: Elegi
te in camino paupertatis (Ibid., XLVIII, 10). At contra Paulus
discipulo de divitibus dicit: Divitibus hujus saeculi praecipe non
superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum (I Tim. VI,
17). Ubi notandum valde est, quod humilitatis doctor memoriam
divitum faciens non ait, Roga, sed Praecipe, quia etsi impendenda
est pietas infirmitati, honor tamen non debetur elationi. Talibus ergo
rectum quod dicitur, tanto rectius jubetur, quanto et in rebus
transitoriis altitudine cogitationis intumescunt. De his in Evangelio
Dominus dicit: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram
(Luc. VI, 24). Quia enim quae sunt aeterna gaudia nesciunt, ex
praesentis vitae abundantia consolantur. Offerenda est ergo eis
consolatio, quos caminus paupertatis excoquit; atque illis inferendus
est timor, quos consolatio gloriae temporalis extollit; ut et illi
discant quia divitias quas non conspiciunt possident, et isti cognoscant
quia eas quas conspiciunt nequaquam tenere possunt. Plerumque tamen
personarum ordinem permutat qualitas morum, ut sit dives humilis, sit
pauper elatus. Unde mox praedicantis lingua cum audientis debet vita
componi, ut tanto districtius in paupere elationem feriat, quanto eam
nec illata paupertas inclinat; et tanto lenius humilitatem divitum
mulceat, quanto eos nec abundantia quae sublevat, exaltat.
Nonnunquam tamen etiam superbus dives exhortationis blandimento
placandus est, quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta
mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem medico blandiente
reducitur; cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae
mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem
spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam
sedabat (I Reg. XVIII, 10). Quid enim per Saulem, nisi elatio
potentum; et quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum? Cum
ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania
temperatur; quia cum sensus potentum per elationem in furorem vertitur,
dignum est ut ad salutem mentis quasi dulcedine citharae, locutionis
nostrae tranquillitate revocetur. Aliquando autem cum hujus saeculi
potentes arguuntur, prius per quasdam similitudines velut 37 de
alieno negotio requirendi sunt; et cum rectam sententiam quasi in
alterum protulerint, tunc modis congruentibus de proprio reatu feriendi
sunt; ut mens temporali potentia tumida contra corripientem nequaquam se
erigat, quae suo sibi judicio superbiae cervicem calcat; et in nulla sui
defensione se exerceat, quam sententia proprii oris ligat. Hinc est enim
quod Nathan propheta arguere regem venerat, et quasi de causa pauperis
contra divitem judicium quaerebat (II Reg. XII, 4, 5, seq.); ut
prius rex sententiam diceret, et reatum suum postmodum audiret, quatenus
nequaquam justitiae contradiceret, quam ipse in se protulisset. Vir
itaque sanctus et peccatorem considerans et regem, miro ordine audacem
reum prius per confessionem ligare studuit, et postmodum per invectionem
secare. Celavit paululum quem quaesivit, sed percussit repente quem
tenuit. Pigrius enim fortasse incideret, si ab ipso sermonis exordio
aperte culpam ferire voluisset; sed praemissa similitudine, eam quam
occultabat exacuit increpationem. Ad aegrum medicus venerat, secandum
vulnus videbat, sed de patientia aegri dubitabat. Abscondit igitur
ferrum medicinale sub veste, quod eductum subito fixit in vulnere, ut
secantem gladium sentiret aeger antequam cerneret, ne si ante cerneret,
sentire recusaret.
CAPUT III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi
laeti et tristes.
( Admonitio 4.) Aliter admonendi sunt laeti, atque aliter
tristes. Laetis videlicet inferenda sunt tristia quae sequuntur ex
supplicio; tristibus vero inferenda sunt laeta quae promittuntur ex
regno. Discant laeti ex minarum asperitate quod timeant; audiant tristes
praemiorum gaudia de quibus praesumant. Illis quippe dicitur: Vae
vobis qui ridetis nunc, quoniam flebitis (Luc. VI, 25); isti vero
eodem magistro docente audiunt: Iterum videbo vos, et gaudebit cor
vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22).
Nonnulli autem laeti vel tristes non rebus fiunt, sed conspersionibus
existunt. Quibus profecto intimandum est quod quaedam vitia quibusdam
conspersionibus juxta sunt. Habent enim laeti ex propinquo luxuriam,
tristes iram. Unde necesse est ut non solum quisque consideret quod ex
conspersione sustinet, sed etiam quod ex vicino deterius perurget; ne
dum nequaquam pugnat contra hoc quod tolerat, ei quoque a quo se liberum
aestimat, vitio succumbat.
CAPUT IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi
subdili et praelati.
( Admonitio 5.)
Aliter admonendi sunt subditi, atque aliter praelati.
Illos ne subjectio conterat,
istos ne locus superior extollat. Illi ne minus quae jubentur impleant,
isti ne plus justo jubeant quae compleantur. Illi ut humiliter
subjaceant, isti ut temperanter praesint. Nam quod intelligi et
figuraliter potest, illis dicitur: Filii, obedite parentibus vestris
in Domino; istis vero praecipitur: Et patres, nolite ad
iracundiam provocare filios vestros (Coloss.
III, 20, 21).
Illi 38 discant quomodo ante occulti arbitri oculos sua interiora
componant, isti quomodo etiam commissis sibi exempla bene vivendi
exterius praebeant.
Scire etenim praelati
debent (II, q. 3, c. Praecipue, p. scire praelati), quia si
perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos
suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se
cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt, non soli
moriuntur [ sed aliorum animarum, quas pravis exemplis destruxerunt, rei
sunt]. Unde admonendi sunt illi; ne districtius puniantur si absoluti
reperiri nequiverint saltem de se; isti ne de subditorum erratibus
judicentur, etiamsi se jam de se securos inveniunt. Illi ut tanto circa
se sollicitius vivant, quanto eos aliena cura non implicat; isti vero ut
sic aliorum curas expleant, quatenus et suas agere non desistant, et sic
in propria sollicitudine ferveant, ut a commissorum custodia minime
torpescant. Illi enim sibimet vacanti dicitur: Vade ad formicam, o
piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam (Proverb. VI, 6).
Iste autem terribiliter admonetur, cum dicitur: Fili mi, si
spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, et
illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus (Ibid., 1).
Spondere namque pro amico, est alienam animam in periculo suae
conversationis accipere.
Unde et apud extraneum manus defigitur, quia apud curam sollicitudinis
quae ante deerat, mens ligatur. Verbis vero oris sui illaqueatus est, ac
propriis sermonibus captus; quia dum commissis sibi cogitur bona dicere,
ipsum prius necesse est quae dixerit custodire. Illaqueatur igitur
verbis oris sui, dum ratione exigente constringitur, ne ejus vita ad
aliud quam admonet relaxetur. Unde apud districtum judicem cogitur tanta
in opere exsolvere, quanta eum constat aliis voce praecepisse.
Ubi et bene mox exhortatio subditur, ut
dicatur: Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia
incidisti in manus proximi tui: discurre, festina, suscita amicum tuum;
ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (Prov. VI,
3). Quisquis enim ad vivendum aliis in exemplo praeponitur, non
solum ut ipse vigilet, sed etiam ut amicum suscitet admonetur. Ei namque
vigilare bene vivendo non sufficit, si non et illum cui praeest, a
peccati torpore disjungit. Bene autem dicitur: Ne dederis somnum
oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (Ibid., 4). Somnum quippe
oculis dare, est intentione cessante, subditorum curam omnino negligere.
Palpebrae vero dormitant, cum cogitationes nostrae ea quae in subditis
arguenda cognoscunt, pigredine deprimente dissimulant. Plene enim
dormire est commissorum acta nec scire, nec corrigere. Non autem
dormire, sed dormitare est, quae quidem reprehendenda sunt cognoscere,
sed tamen propter mentis taedium dignis ea increpationibus non emendare.
Dormitando vero oculus ad plenissimum somnum ducitur, quia dum plerumque
qui praeest malum quod cognoscit non resecat, ad hoc quandoque
negligentiae suae merito pervenit, ut quod a subjectis delinquitur, nec
agnoscat.
Admonendi sunt itaque qui praesunt, ut per 39 circumspectionis
studium oculos pervigiles intus et in circuitu habeant, et coeli
animalia fieri contendant. (Ezech. I, 18). Ostensa quippe coeli
animalia in circuitu et intus oculis plena describuntur (Apoc. IV, 6).
Dignum quippe est ut cuncti qui praesunt intus atque in circuitu oculos
habeant, quatenus et interno judici in semetipsis placere studeant, et
exempla vitae exterius praebentes, ea etiam quae in aliis sunt
corrigenda deprehendant.
Admonendi sunt subditi, ne praepositorum suorum vitam temere judicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident; ne unde mala recte redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt, ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic si qua valde sunt eorum prava, apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti ferre sub eis jugum reverentiae non recusent. Quod melius ostendimus, si David factum ad medium deducamus (I Reg. XXIV, 4, seq.). Saul quippe persecutor, cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, qui jam tam longo tempore persecutionis ejus mala tolerabat. Cumque eum viri sui ad feriendum Saul accenderent, fregit eos responsionibus, quia manum mittere in christum Domini non deberet. Qui tamen occulte surrexit, et oram chlamydis ejus abscidit. Quid enim per Saul, nisi mali rectores; quid per David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui etsi quando pro infirmitate sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamidis silenter incidunt; quia videlicet dum praelatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem foedant, sed tamen ad semetipsos redeunt seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul (Ibid., 6). Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur; quatenus ad semetipsum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium a quo sibi praelata est perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis praetulit obviamus. Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI, 8).
CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi
et domini.
( Admonitio 6.)
Aliter admonendi sunt servi, atque aliter domini. Servi scilicet, ut in
se semper humilitatem conditionis aspiciant; domini vero, ut naturae
suae qua aequaliter sunt cum servis conditi, memoriam non amittant.
Servi admonendi sunt ne dominos despiciant, ne Deum offendant si
ordinationi illius superbiendo contradicunt; domini quoque admonendi
sunt, quia contra Deum de munere ejus superbiunt, si eos quos per
conditionem tenent subditos, aequales sibi per naturae consortium non
agnoscunt. Isti admonendi sunt ut sciant se servos esse dominorum: illi
admonendi sunt ut cognoscant se conservos esse servorum. Istis namque
dicitur: Servi, obedite dominis carnalibus (Coloss. III, 22). Et
rursum: Quicunque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore
dignos arbitrentur (I Tim.
VI, 1);
illis autem dicitur: Et vos domini eadem facite illis, remittentes
minas, scientes quod et illorum et vester Dominus est in coelis (Ephes.
VI, 2).
CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi
sapientes et hebetes.
( Admonitio 7.) Aliter admonendi sunt sapientes hujus saeculi, atque aliter hebetes. Sapientes quippe admonendi sunt, ut amittant scire quae sciunt; hebetes quoque admonendi sunt, ut appetant scire quae nesciunt. In illis hoc primum destruendum est, quod se sapientes arbitrantur; in istis jam aedificandum est quidquid de superna sapientia cognoscitur, quia dum minime superbiunt, quasi ad suscipiendum aedificium corda paraverunt. Cum illis laborandum est, ut sapientius stulti fiant, stultam sapientiam deserant, et sapientem Dei stultitiam discant; istis vero praedicandum est, ut ab ea quae putatur stultitia, ad veram sapientiam vicinius transeant. Illis namque dicitur: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc soeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18); istis vero dicitur: Non multi sapientes secundum carnem (Ibid., I, 22). Et rursum: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (Ibid., 27). Illos plerumque ratiocinationis argumenta, istos nonnunquam melius exempla convertunt. Illis nimirum prodest, ut in suis allegationibus victi jaceant; istis vero aliquando sufficit ut laudabilia aliorum facta cognoscant. Unde et magister egregius, sapientibus et insipientibus debitor (Rom. I, 14), cum Hebraeorum quosdam sapientes, quosdam vero etiam tardiores admoneret, illis de completione Testamenti Veteris loquens, eorum sapientiam argumento superavit, dicens: Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est (Hebr. VIII, 13). Cum vero solis exemplis quosdam trahendos cerneret, in eadem Epistola adjunxit: Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt (Ibid., XI, 36, 37). Et rursum: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Ibid., XIII, 7); quatenus et illos victrix ratio frangeret, et istos ad majora conscendere imitatio blanda suaderet.
CAPUT VII [ Al. XXXI]. Quomodo admonendi
impudentes et verecundi.
( Admonitio 8.)
Aliter admonendi sunt impudentes, atque aliter verecundi. Illos namque
ab impudentiae vitio non nisi increpatio dura compescit; istos autem
plerumque ad melius exhortatio modesta componit. Illi se delinquere
nesciunt, nisi etiam a pluribus increpentur; istis plerumque ad
conversionem sufficit quod eis doctor mala sua saltem leniter ad
memoriam reducit. Illos melius corrigit qui invebendo reprehendit; istis
autem major profectus adducitur, si hoc quod in eis reprehenditur quasi
ex latere tangatur.
Impudentem quippe Judaeorum plebem Dominus aperte increpans, ait: Frons
mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jerem. III, 3).
Et rursum verecundantem refovet, dicens: Confusionis adolescentiae
tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis, quia
dominabitur tui qui fecit te (Isai.
LIV, 4).
Impudenter quoque delinquentes Galatas aperte Paulus increpat, dicens: O
insensati Galatae, quis vos fascinavit (Galat. III, 1)? Et rursum: Sic
stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini (Ibid.
3)? Culpas vero verecundantium quasi compatiens reprehendit,
dicens: Gavisus sum in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando
refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis; occupati enim eratis
(Philipp. IV, 10); ut et illorum culpas increpatio dura detegeret,
et horum negligentiam mollior sermo velaret.
CAPUT VIII [ Al. XXXII]. Quomodo admonendi
protervi et pusillanimes.
( Admonitio 9.) Aliter admonendi sunt protervi, atque aliter
pusillanimes. Illi enim dum valde de se praesumunt, exprobrando caeteros
dedignantur; isti autem dum nimis infirmitatis suae sunt conscii.
plerumque in desperationem cadunt. Illi singulariter summa aestimant
cuncta quae agunt, isti vehementer despecta putant esse quae faciunt, et
idcirco in desperatione franguntur. Subtiliter itaque ab arguente
discutienda sunt opera protervorum, ut in quo sibi placent, ostendantur
quia Deo displicent.
Tunc enim protervos melius corrigimus, cum ea quae bene egisse se
credunt, male acta monstramus; ut unde adepta gloria creditur, inde
utilis subsequatur confusio. Nonnunquam vero cum se vitium proterviae
minime perpetrare cognoscunt, compendiosius ad correctionem veniunt, si
alterius culpae manifestioris ex latere requisitae improperio
confunduntur; ut ex eo quod defendere nequeunt, cognoscant se tenere
improbe quod defendunt. Unde cum proterve Paulus Corinthios adversum se
invicem videret inflatos, ut alius Pauli, alius Apollo, alius Cephae,
alius Christi esse se diceret (I Cor. I, 12; III, 4), incestus
culpam in medium deduxit, quae apud eos et perpetrata fuerat, et
incorrecta remanebat, dicens: Auditur inter vos fornicatio, et talis
fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris quis habeat.
Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de
medio 42 vestrum qui hoc opus fecit (I Cor. V, 1, 2).
Ac si aperte dicat: Quid vos per proterviam, hujus vel illius dicitis,
qui per dissolutionem negligentiae, nullius vos esse monstratis?
At contra, pusillanimes
aptius ad iter bene agendi reducimus, si quaedam illorum bona ex latere
requiramus, ut dum in eis alia reprehendendo corripimus, alia
amplectendo laudemus, quatenus eorum teneritudinem laus audita nutriat,
quam culpa increpata castigat. Plerumque autem utilius apud illos
proficimus, si et eorum bene gesta memoramus. Et si qua ab eis
inordinate gesta sunt, non jam tanquam perpetrata corripimus, sed quasi
adhuc ne perpetrari debeant prohibemus, ut et illa quae approbamus,
illatus favor augeat, et contra ea quae reprehendimus magis apud
pusillanimes exhortatio verecunda convalescat. Unde idem Paulus cum
Thessalonicenses in accepta praedicatione perdurantes, quasi de vicino
mundi termino quadam cognosceret pusillanimitate turbatos, prius in eis
quae fortia prospicit laudat, et caute monendo postmodum quae infirma
sunt roborat. Ait enim: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis,
fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et
abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem; ita ut et nos ipsi in
vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide (II Thes.
I, 3, 4).
Qui cum blanda haec vitae eorum praeconia praemisisset, paulo post
subdidit, dicens: Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini
nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito
moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque
per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet
dies Domini (Ibid. II, 1). Egit enim verus doctor, ut prius audirent
laudati quod recognoscerent, et postmodum quod exhortati sequerentur;
quatenus eorum mentem ne admonitio subjuncta concuteret, laus praemissa
solidaret; et qui commotos eos vicini finis suspicione cognoverat, non
jam redarguebat motos, sed quasi transacta nesciens, adhuc commoveri
prohibebat; ut dum de ipsa levitate motionis praedicatori suo se
incognitos crederent, tanto reprehensibiles fieri, quanto et cognosci ab
illo formidarent.
CAPUT IX [ Al. XXXIII]. Quomodo admonendi
sint impatientes et patientes.
( Admonitio 10.) Aliter admonendi sunt impatientes, atque aliter
patientes. Dicendum namque est impatientibus quia dum refrenare spiritum
negligunt, per multa etiam quae non appetunt iniquitatum abrupta
rapiuntur, quia videlicet mentem impellit furor quo non trahit
desiderium; et agit commota velut nesciens, unde post doleat sciens.
Dicendum quoque impatientibus, quia dum motionis impulsu praecipites,
quaedam velut alienati peragunt, vix mala sua postquam fuerint
perpetrata cognoscunt. Qui dum perturbationi suae minime obsistunt,
etiamsi qua a se tranquilla mente fuerant bene gesta confundunt, et
improviso 43 impulsu destruunt, quidquid forsitan diu labore
provido construxerunt. Ipsa namque quae mater est omnium custosque
virtutum, per impatientiae vitium virtus amittitur charitatis. Scriptum
quippe est: Charitas patiens est (I Cor. XIII, 4). Igitur cum
minime est patiens, charitas non est. Per hoc quoque impatientiae vitium
ipsa virtutum nutrix doctrina dissipatur. Scriptum namque est: Doctrina
viri per patientiam noscitur (Prov. XIX, 14). Tanto ergo quisque
minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur patiens. Neque enim
potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter
aliena mala tolerare.
Per hoc quoque
impatientiae vitium plerumque mentem arrogantiae culpa transfigit; quia
dum despici in mundo hoc quisque non patitur, bona si qua sibi occulta
sunt, ostentare conatur, atque sic per impatientiam usque ad arrogantiam
ducitur; dumque ferre despectionem non potest, detegendo semetipsum in
ostentatione gloriatur. Unde scriptum est: Melior est patiens
arrogante (Eccle. VII, 9). Quia videlicet eligit patiens quaelibet
mala perpeti quam per ostentationis vitium bona sua occulta cognosci. At
contra eligit arrogans bona de se vel falsa jactari, ne mala possit vel
minima perpeti. Quia igitur cum patientia relinquitur, etiam bona
reliqua quae jam gesta sunt destruuntur, recte ad Ezechielem in altari
Dei fieri fossa praecipitur, ut in ea videlicet superposita
holocausta serventur (Ezech. XLIII, 13). Si enim in altari fossa
non esset, omne quod in eo sacrificium reperiret, superveniens aura
dispergeret. Quid vero accipimus altare Dei, nisi animam justi, quae
quot bona egerit, tot super se ante ejus oculos sacrificia imponit? Quid
autem est altaris fossa, nisi bonorum patientia, quae dum mentem ad
adversa toleranda humiliat, quasi more foveae hanc in imo positam
demonstrat? Fossa ergo in altari fiat, ne superpositum sacrificium aura
dispergat: id est, electorum mens patientiam custodiat, ne commota vento
impatientiae, et hoc quod bene operata est amittat. Bene autem haec
eadem fossa unius cubiti esse monstratur (Ibid.); quia nimirum si
patientia non deseritur, unitatis mensura servatur.
Unde et Paulus ait: Invicem
onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat.
VI, 2).
Lex quippe Christi est charitas unitatis, quam soli perficiunt, qui nec
cum gravantur excedunt. Audiant impatientes quod scriptum est: Melior
est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium
(Prov. XVI, 32). Minor enim est victoria urbium, quia extra sunt
quae subiguntur; valde autem majus est quod per patientiam vincitur,
quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit,
quando eum patientia intra se frenare compellit. Audiant impatientes
quod electis suis Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis
animas vestras (Luc. XXI, 19). Sic enim conditi mirabiliter sumus,
ut ratio animam, et anima possideat corpus. Jus vero animae a corporis
possessione repellitur, si non prius anima a ratione
possidetur. Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse
monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Quanta ergo
sit impatientiae culpa cognoscimus, per quam et hoc ipsum amittimus
possidere quod sumus.
Audiant impatientes quod per Salomonem rursum dicitur: Totum 44 spiritum
suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum
(Prov. XXIX, 11).
Impatientia quippe impellente agitur ut totus foras spiritus proferatur;
quem idcirco perturbatio citius ejicit, quia nulla interius disciplina
sapientiae circumcludit. Sapiens autem differt et reservat in posterum.
Laesus enim, in praesens se ulcisci non desiderat, quia etiam tolerans
parci optat, sed tamen juste vindicari omnia extremo judicio non
ignorat.
At contra admonendi sunt patientes, ne in eo quod exterius portant,
interius doleant, ne tantae virtutis sacrificium quod integrum foras
immolant, intus malitiae peste corrumpant; et cum ab hominibus non
agnoscitur, sed tamen sub divina examinatione peccatur, tanto deterior
culpa doloris fiat, quanto sibi ante homines virtutis speciem vindicat.
Dicendum itaque est
patientibus, ut studeant diligere quos sibi necesse est tolerare; ne si
patientiam dilectio non sequatur, in deteriorem culpam odii
virtus ostensa vertatur.
Unde Paulus cum diceret: Charitas patiens est, illico adjunxit: Benigna
est (I Cor. XIII, 4);
videlicet ostendens quia quos ex patientia tolerat, amare etiam ex
benignitate non cessat.
Unde idem doctor egregius cum patientiam discipulis suaderet, dicens: Omnis
amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a
vobis (Ephes. IV, 31),
quasi cunctis exterius jam bene compositis ad interiora convertitur, dum
subjungit: Cum omni malitia (Ibid.); quia nimirum frustra
indignatio, clamor et blasphemia ab exterioribus tollitur, si in
interioribus vitiorum mater malitia dominatur; et incassum foras
nequitia ex ramis inciditur, si surrectura multiplicius intus in radice
servatur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Diligite
inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro
persequentibus et calumniantibus vos (Luc. VI, 27). Virtus itaque
est coram hominibus, adversarios tolerare; sed virtus coram Deo,
diligere; quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante ejus oculos
in altari boni operis flamma charitatis incendit. Hinc est quod rursum
quibusdam patientibus, nec tamen diligentibus dicit: Quid autem vides
festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides (Matth.
VII, 3; Luc. VI, 41)? Pertubatio quippe impatientiae festuca est;
malitia vero in corde, trabes in oculo. Illam namque aura tentationis
agitat, hanc autem consummata nequitia pene immobiliter portat. Recte
vero illic subjungitur: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo,
et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Ibid.). Ac si
dicatur menti iniquae interius dolenti, et sanctam se exterius per
patientiam demonstranti: Prius a te molem malitiae excute, et tunc alios
de impatientiae levitate reprehende, ne dum non studes simulationem
vincere, pejus tibi sit aliena prava tolerare.
Evenire etiam plerumque
patientibus solet ut eo quidem tempore quo vel adversa patiuntur, vel
contumelias audiunt, nullo dolore pulsentur, et sic patientiam
exhibeant, ut custodire etiam cordis innocentiam non omittant; sed cum
post paululum haec ipsa quae pertulerint, ad memoriam revocant, igne se
doloris inflammant, argumenta ultionis inquirunt, et mansuetudinem quam
tolerantes habuerunt, retractantes in malitiam vertunt. Quibus citius a
praedicante succurritur, si quae sit 45 hujus permutationis causa
pandatur. Callidus namque
adversarius bellum contra duos movet, unum videlicet inflammans ut
contumelias prior inferat, alterum provocans ut contumelias laesus
reddat. Sed plerumque dum hujus jam
victor est qui injuriam persuasus irrogat, ab illo vincitur qui illatam
sibi aequanimiter portat. Unius ergo victor quem commovendo
subjugavit, tota contra alterum virtute se erigit, eumque obsistentem
fortiter et vincentem dolet; quem quia commovere in ipsa contumeliarum
jaculatione non potuit, ab aperto certamine interim quiescens, et
secreta suggestione cogitationem lacescens, aptum deceptionis tempus
inquirit. Quia enim publico bello perdidit, ad exercendas occulte
insidias exardescit. Quietis namque tempore jam ad victoris animum
redit, et vel rerum damna, aut injuriarum jacula ad memoriam reducit,
cunctaque quae sibi illata sunt, vehementer exaggerans, intolerabilia
ostendit; tantoque mentem moerore conturbat, ut plerumque vir patiens
illa se aequanimiter tolerasse post victoriam captivus erubescat, seque
non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si occasio
praebeatur, quaerat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per
fortitudinem in campo victores sunt, sed per negligentiam postmodum
intra urbis claustra capiuntur?
Quibus sunt similes, nisi iis
quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leniter veniens
recidiva febris occidit? Admonendi sunt igitur patientes, ut cor post
victoriam muniant, ut hostem publico bello superatum insidiari moeniis
mentis intendant; ut languorem plus reserpentem timeant, ne hostis
callidus eo in deceptione postmodum majori exsultatione gaudeat, quo
illa dudum contra se rigida colla victorum calcat.
CAPUT X [ Al. XXXIV]. Quomodo admonendi
benevoli et invidi.
( Admonitio 11.)
Aliter admonendi sunt benevoli, atque aliter invidi. Admonendi namque
sunt benevoli, ut sic alienis bonis congaudeant, quatenos habere propria
concupiscant. Sic proximorum facta diligendo laudent, ut ea etiam
imitando multiplicent, ne si in hoc praesentis vitae stadio ad certamen
alienum devoti fautores, sed pigri spectatores assistant, eo post
certamen sine bravio remaneant, quo nunc in certamine non laborant; et
tunc eorum palmas afflicti respiciant, in quorum nunc laboribus otiosi
per durant. Valde quippe peccamus, si aliena bene gesta non diligimus.
Sed nil mercedis agimus, si ea quae diligimus, in quantum possumus non
imitamur. Dicendum itaque est benevolis, quia si imitari bona minime
festinant quae laudantes approbant, sic eis virtutum sanctitas sicut
stultis spectatoribus ludicrarum artium vanitas placet. Illi namque
aurigarum et histrionum gesta favoribus efferunt, nec tamen tales esse
desiderant, quales illos conspiciunt esse quos laudant. Mirantur eos
placita egisse, sed tamen devitant similiter placere.
Dicendum est 46 benevolis
ut cum proximorum facta conspiciunt, ad suum cor redeant, et de alienis
actibus non praesumant; ne bona laudent, et agere recusent.
Gravius quippe extrema ultione feriendi sunt,
quibus placuit quod imitari noluerunt.
Admonendi sunt invidi,
ut perpendant quantae caecitatis sunt, qui alieno provectu deficiunt,
aliena exsultatione contabescunt. Quantae infelicitatis sunt, qui
melioratione proximi deteriores fiunt; dumque augmenta alienae
prosperitatis aspiciunt, apud semetipsos anxie afflicti, cordis sui
peste moriuntur. Quid istis infelicius, quos dum conspecta felicitas
afficit, poena nequiores reddit? Aliorum vero bona quae habere non
possunt, si diligerent, sua facerent. Sic quippe sunt universi
consistentes in fide, sicut multa membra uno in corpore: quae per
officium quidem diversa sunt, sed eo quo sibi vicissim congruunt, unum
fiunt. Unde fit ut pes per oculum videat, et per pedes oculi gradiantur;
ori auditus aurium serviat, et ad usum suum auribus oris lingua
concurrat; suffragetur venter manibus, ventri operentur manus. In ipsa
igitur corporis positione accipimus, quod in actione servemus. Nimis
itaque turpe est non imitari quod sumus. Nostra sunt nimirum, quae etsi
imitari non possumus, amamus in aliis; et amantium fiunt quaeque amantur
in nobis. Hinc ergo pensent invidi, charitas quantae virtutis est, quae
alieni laboris opera, nostra sine labore facit. Dicendum itaque est
invidis, quia dum se a livore minime custodiunt, in antiquam versuti
hostis nequitiam demerguntur. De illo namque scriptum est: Invidia
autem diaboli mors intrarit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Quia
enim ipse caelum perdidit, condito hoc homini invidit, et damnationem
suam perditus adhuc alios perdendo cumulavit. Admonendi sunt invidi ut
cognoscant quantis lapsibus succrescentis ruinae subjaceant, quia dum
livorem a corde non projiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur.
Nisi enim Cain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset
ad exstinguendam vitam. Unde scriptum est: Et respexit Dominus ad
Abel et ad munera ejus; ad Cain vero et ad munera ejus non respexit.
Iratusque est
Cain vehementer, et concidit vultus ejus (Genes. IV, 4).
Livor itaque sacrificii, fratricidii
seminarium fuit. Nam quem meliorem se esse doluit, ne utcunque esset
amputavit. Dicendum est invidis quia dum se ista intrinsecus peste
consumunt, etiam quidquid in se aliud boni habere videntur interimunt.
Unde scriptum est: Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium
invidia (Prov. XIV, 30). Quid enim per carnes nisi infirma quaedam
ac tenera, et quid per ossa nisi fortia acta signantur? Et plerumque
contingit ut quidam cum cordis innocentia in nonnullis suis actibus
infirmi videantur, quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta
exerceant, sed tamen erga aliorum bona intus invidiae pestilentia
tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium sanitas cordis; quia
si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt
quandoque roborantur. 47 Et recte illic subditur: Putredo
ossium invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt
etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam
putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.
CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi
simplices et versipelles.
( Admonitio 12.)
Aliter admonendi sunt simplices, atque aliter impuri. Laudandi sunt
simplices quod studeant nunquam falsa dicere, sed admonendi sunt ut
noverint nonnunquam vera reticere. Sicut enim semper dicentem falsitas
laesit, ita nonnunquam quibusdam audita vera nocuerunt. Unde coram
discipulis Dominus locutionem suam silentio temperans, ait: Multa
habeo vobis dicere, sed nunc non potestis illa portare (Joan. XVI, 12).
Admonendi sunt igitur simplices, ut sicut fallaciam semper utiliter
vitant, ita veritatem semper utiliter proferant. Admonendi sunt ut
simplicitatis bono prudentiam adjungant, quatenus sic securitatem de
simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentiae non amittant.
Hinc namque per doctorem gentium dicitur: Volo vos sapientes esse in
bono, simplices autem in malo (Rom.
XVI, 19).
Hinc electos suos per semetipsam Veritas admonet, dicens: Estote
prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16).
Quia videlicet in electorum cordibus debet et simplicitatem columbae
astutia serpentis acuere, et serpentis astutiam columbae simplicitas
temperare, quatenus nec seducti per prudentiam calleant, nec ab
intellectus studio ex simplicitate torpescant.
At contra
admonendi sunt impuri, ut quam gravis sit, quem cum culpa sustinent,
duplicitatis labor agnoscant. Dum enim deprehendi metuunt, semper
improbas defensiones quaerunt, semper pavidis suspicionibus agitantur.
Nil autem est ad defendendum puritate tutius, nil ad dicendum veritate
facilius. Nam dum fallaciam suam tueri cogitur, duro cor
labore fatigatur. Hinc namque scriptum est: Labor labiorum ipsorum
operiet eos (Psal. CXXXIX, 10). Qui enim nunc implet, tunc operit,
quia cujus nunc animum per blandam inquietudinem exerit, tunc per
asperam retributionem premit. Hinc per Jeremiam dicitur: Docuerunt
linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt (Jerem.
IX, 5).
Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore poterant,
ut peccent laborant; cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus
exigunt ut moriantur. Nam plerumque in culpa deprehensi, dum quales sint
cognosci refugiunt, sese sub fallaciae velamine abscondunt, et hoc quod
peccant, quodque jam aperte cernitur, excusare moliuntur; ita ut saepe
is qui eorum culpas corripere studet, aspersae falsitatis nebulis
seductus, pene amisisse se videat quod de eis jam certum tenebat. Unde
recte sub Judaeae specie per prophetam contra peccantem animam
excusantemque se, dicitur: Ibi habuit foveam ericius (Isai.
XXXIV, 15).
Ericii quippe nomine impurae mentis seseque callide defendentis
duplicitas designatur; quia videlicet ericius cum apprehenditur, ejus
et 48 caput cernitur, et pedes videntur, et corpus omne
conspicitur; sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in sphaeram
colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit, et intra tenentis
manus totum simul amittitur, quod totum simul ante videbatur. Sic
nimirum, sic impurae mentes sunt, cum in suis excessibus
comprehenduntur. Caput enim ericii
cernitur, quia quo initio ad culpam peccator accesserit videtur. Pedes
ericii conspiciuntur, quia quibus vestigiis nequitia sit perpetrata
cognoscitur, et tamen adductis repente excusationibus impura mens
introrsus pedes colligit, quia cuncta iniquitatis suae vestigia
abscondit. Caput
subtrahit, quia miris defensionibus nec inchoasse se malum aliquod
ostendit. Et quasi sphaera in manu
tenentis remanet, quia is qui corripit, cuncta quae jam cognoverat
subito amittens, involutum intra conscientiam peccatorem tenet; et qui
totum jam deprehendendo viderat, tergiversatione pravae defensionis
illusus totum pariter ignorat. Foveam ergo habet ericius in reprobis,
quia malitiosae mentis duplicitas sese intra se colligens abscondit in
tenebris defensionis.
Audiant impuri quod
scriptum est: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X,
9). Fiducia quippe magnae securitatis est simplicitas actionis.
Audiant quod sapientis ore dicitur: Spiritus sanctus disciplinae
effugiet fictum (Sap. I, 5).
Audiant quod Scriptura rursum
teste perhibetur: Cum simplicibus sermocinatio ejus (Prov.
III, 32).
Deo enim sermocinari, est per illustrationem suae praesentiae humanis
mentibus arcana revelare. Cum simplicibus igitur sermocinari dicitur;
quia de supernis mysteriis illorum mentes radio suae visitationis
illuminat, quos nulla umbra duplicitatis obscurat. Est autem speciale
duplicium malum, quia dum perversa et duplici actione caeteros fallunt,
quasi praestantius caeteris prudentes se esse gloriantur; et quia
districtionem retributionis non considerant, de damnis suis miseri
exsultant. Audiant autem
quomodo super illos propheta Sophonias vim divinae animadversionis
intendat, dicens: Ecce dies Domini venit magnus et horribilis, dies
irae dies illa, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
dies tubae et clangoris super omnes civitates munitas, et super omnes
angulos excelsos (Soph. I, 14, 15). Quid enim per civitates munitas
exprimitur, nisi suspectae mentes et fallaci semper defensione
circumdatae, quae quoties earum culpa corripitur, veritatis ad se jacula
non admittunt? Et quid per excelsos angulos (duplex quippe semper est in
angulis paries) nisi impura corda signantur? quae dum veritatis
simplicitatem fugiunt, ad semetipsa quodammodo duplicitatis perversitate
replicantur, et, quod est deterius, apud cogitationes suas in fastu
prudentiae ex ipsa se culpa impuritatis extollunt. Dies igitur Domini
vindictae atque animadversionis plena super civitates munitas et super
excelsos angulos venit, quia ira extremi judicii humana corda et
defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus
involuta dissolvit. Tunc enim munitae civitates cadunt, quia mentes Deo
impenetratae damnabuntur. 49 Tunc excelsi anguli corruunt, quia
corda quae se per impuritatis prudentiam erigunt, per justitiae
sententiam prosternuntur.
CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi
sunt incolumes et aegri.
( Admonitio 13.)
Aliter admonendi sunt incolumes, atque aliter aegri. Admonendi sunt
incolumes, ut salutem corporis exerceant ad salutem mentis; ne si
acceptae incolumitatis gratiam ad usum nequitiae inclinent, dono
deteriores fiant; et eo postmodum supplicia graviora mereantur, quo nunc
largioribus bonis Dei male uti non metuunt. Admonendi sunt incolumes, ne
opportunitatem salutis in perpetuum promerendae despiciant. Scriptum
namque est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis
(II Cor. VI, 2). Admonendi sunt ne placere Deo si cum possunt
noluerint, cum voluerint sero non possint. Hinc est enim quod eos post
sapientia deserit, quos prius diutius renuentes vocavit, dicens: Vocavi,
et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis
omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis; ego quoque in
interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis
advenerit (Prov. I, 24, seq.). Et rursum: Tunc invocabunt
me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me (Ibid., 28).
Salus itaque corporis quando ad bene operandum accepta despicitur,
quanti sit muneris amissa sentitur. Et infructuose ad ultimum quaeritur,
quae congruo concessa tempore utiliter non habetur. Unde bene per
Salomonem rursum dicitur: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos
crudeli; ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint
in domo aliena, et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et
corpus tuum (Ibid. V, 9, seq.). Qui namque alieni a nobis sunt, nisi
maligni spiritus, qui a coelestis sunt patriae sorte separati? Quis vero
honor noster est, nisi quia in luteis corporibus conditi, ad Conditoris
tamen nostri sumus imaginem et similitudinem creati? Vel quis alius
crudelis est, nisi ille angelus apostata, qui et semetipsum poena mortis
superbiendo perculit, et inferre mortem humano generi etiam perditus non
pepercit? Honorem itaque suum alienis dat, qui ad Dei imaginem et
similitudinem conditus, vitae suae tempora malignorum spirituum
voluptatibus administrat. Annos etiam suos crudeli tradit, qui ad
voluntatem male dominantis adversarii accepta vivendi spatia expendit.
Ubi bene subditur: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et
labores tui sint in domo aliena. Quisquis enim per acceptam
valetudinem corporis, per tributam sibi sapientiam mentis, non
exercendis virtutibus, sed perpetrandis vitiis elaborat, nequaquam suis
viribus suam domum, sed extraneorum habitacula, id est immundorum
spirituum facta multiplicat, nimirum vel luxuriando, vel superbiendo
agens, ut etiam se addito, perditorum numerus crescat. Bene autem
subditur: Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et
corpus tuum. Plerumque enim accepta 50 salus carnis per vitia
expenditur; sed cum repente subtrahitur, cum molestiis caro atteritur,
cum jam egredi anima urgetur, diu male habita quasi ad bene vivendum
salus amissa requiritur. Et tunc gemunt homines quod Deo servire
noluerunt, quando damna negligentiae suae recuperare serviendo nequaquam
possunt. Unde alias
dicitur: Cum occideret eos, tunc requirebant eum (Psal.
LXXVII, 34).
At contra admonendi sunt
aegri, ut eo se filios Dei sentiant, quo illos disciplinae flagella
castigant. Nisi enim correctis haereditatem dare disponeret, erudire eos
per molestias non curaret. Hinc namque ad Joannem Dominus per angelum
dicit: Ego quos amo arguo et castigo (Apoc. III, 19; Prov. III, 11).
Hinc rursum scriptum est: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini,
neque fatigeris cum ab eo argueris.
Quem enim diligit Dominus
castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 5, 6).
Hinc Psalmista ait: Multae tribulationes justorum, et de omnibus his
liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20). Hinc quoque beatus Job in
dolore exclamans, ait: Si justus fuero, non levabo caput, saturatus
afflictione et miseria (Job. X,
15). Dicendum est aegris, ut si
coelestem patriam, suam credunt, necessario in hac labores velut in
aliena patiantur. Hinc est enim quod lapides extra tunsi sunt, ut in
constructione templi Domini absque mallei sonitu ponerentur; quia
videlicet nunc foris per flagella tundimur, ut intus in templum Dei
postmodum sine disciplinae percussione disponamur, quatenus quidquid in
nobis est superfluum, modo percussio resecet, et tunc sola nos in
aedificio concordia charitatis liget. Admonendi sunt aegri, ut
considerent pro percipiendis terrenis haereditatibus quam dura carnales
filios disciplinae flagella castigent. Quae ergo nobis divinae
correptionis poena gravis est, per quam et nunquam amittenda haereditas
percipitur, et semper mansura supplicia vitantur? Hinc etenim Paulus
ait: Patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur
eos; non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et illi
quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant
nos; hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus
(Hebr. XII, 9, 10).
Admonendi sunt aegri, ut
considerent quanta salus cordis sit molestia corporalis, quae ad
cognitionem sui mentem revocat, et quam plerumque salus abjicit,
infirmitatis memoriam reformat, ut animus qui extra se in elationem
ducitur, cui sit conditioni subditus, ex percussa quam sustinet carne
memoretur. Quod recte per Balaam (si tamen vocem Dei subsequi obediendo
voluisset) in ipsa ejus itineris retardatione signatur (Num. XXII,
23, seq.). Balaam namque pervenire ad propositum tendit, sed ejus
votum animal cui praesidet praepedit. Prohibitione quippe immorata asina
angelum videt, quem humana mens non videt; quia plerumque caro per
molestias tarda flagello suo menti Deum indicat, quem mens ipsa carni
praesidens non videbat, ita ut anxietatem spiritus proficere in hoc
mundo cupientis, velut iter tendentis impediat, donec ei invisibilem qui
sibi obviat innotescat. Unde et 51 bene per Petrum dicitur: Correptionem
habuit suae vesaniae subjugale mutum, quod in hominis voce loquens
prohibuit prophetae insipientiam (II Petr. II, 15). Insanus quippe
homo a subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum
quod tenere debeat ab afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis
donum idcirco Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens, vocem,
non mentem mutavit. Admonendi sunt aegri ut considerent quanti sit
muneris molestia corporalis, quae et admissa peccata diluit, et ea quae
admitti poterant compescit; quae sumpta ab exterioribus plagis,
concussae menti poenitentiae vulnera infligit.
Unde scriptum est: Livor
vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris (Prov. XX,
30). Mala enim livor vulneris abstergit, quia flagellorum dolor vel
cogitatas, vel perpetratas nequitias diluit.
Solet vero ventris appellatione mens accipi;
quia sicut venter consumit escas, ita mens petractando excoquit curas.
Quia enim venter mens dicitur, ea sententia docetur qua scriptum est: Lucerna
Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Ibid.) Ac
si diceret: Divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit,
eam sibimetipsi illuminans ostendit, quae ante Spiritus sancti adventum
cogitationes pravas et portare poterat, et pensare nesciebat. Livor ergo
vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris; quia cum
exterius percutimur, ad peccatorum nostrorum memoriam taciti afflictique
revocamur, atque ante oculos nostros cuncta quae a nobis sunt male gesta
reducimus, et per hoc quod foris patimur, magis intus quod fecimus
dolemus. Unde fit ut
inter aperta vulnera corporis amplius nos abluat plaga secreta ventris,
quia sanat nequitias pravi operis occultum vulnus doloris.
Admonendi
sunt aegri quatenus patientiae virtutem servent, ut incessanter quanta
Redemptor noster ab his quos creaverat, pertulit mala, considerent; quod
tot abjecta conviciorum probra sustinuit; quod de manu antiqui hostis
captivorum animas quotidie rapiens, insultantium alapas accepit; quod
aqua salutis nos diluens, a perfidorum sputis faciem non abscondit; quod
advocatione sua nos ab aeternis suppliciis liberans, tacitus flagella
toleravit; quod inter angelorum choros perennes nobis honores
tribuens, colaphos pertulit; quod a peccatorum nos punctionibus salvans,
spinis caput supponere non recusavit, quod aeterna nos dulcedine
inebrians in siti sua fellis amaritudinem accepit; quod qui pro nobis
Patrem, quamvis divinitate esset aequalis, adoravit, sub irrisione
adoratus tacuit; quod vitam mortuis praeparans, usque ad mortem ipse
vita pervenit. Cur itaque asperum
creditur, ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab
hominibus pertulit mala pro bonis? Aut quis sana intelligentia de
percussione sua ingratus existat, si ipse hinc sine flagello non exiit,
qui hic sine peccato vixit?
CAPUT XIII [ Al. XXXVII] Quomodo admonendi
qui flagella metuunt, et qui contemnunt.
( Admonitio 14.)
Aliter admonendi sunt qui flagella metuunt, 52 et propterea
innocenter vivunt; atque aliter admonendi sunt, qui sic in iniquitate
durnerunt, ut neque per flagella corrigantur. Dicendum namque est
flagella timentibus, ut et bona temporalia nequaquam pro magno
desiderent, quae adesse etiam pravis vident; et mala praesentia
nequaquam velut intolerabilia fugiant, quibus hic plerumque etiam bonos
affici non ignorant. Admonendi sunt ut si malis veraciter carere
desiderant, aeterna supplicia perhorrescant, neque in hoc suppliciorum
timore remaneant, sed ad amoris gratiam nutrimento
charitatis excrescant.
Scriptum quippe est: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan.
IV, 18). Et rursum scriptum est: Non accepistis spiritum
servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo
clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 15). Unde idem doctor iterum
dicit: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Si
ergo adhuc a prava actione formidata poena prohibet, profecto
formidantis animum nulla spiritus libertas tenet. Nam si poenam non
metueret, culpam proculdubio perpetraret. Ignorat itaque mens gratiam
libertatis, quam ligat servitus timoris. Bona enim pro semetipsis amanda
sunt, et non poenis compellentibus exsequenda.
Nam qui propterea bona facit, quia
tormentorum mala metuit, vult non esse quod metuat, ut audenter illicita
committat. Unde luce clarius constat quod coram Deo innocentia
amittitur, ante cujus oculos desiderio peccatur.
At contra hi, quos ab
iniquitatibus nec flagella compescunt, tanto acriori invectione feriendi
sunt, quanto majori insensibilitate duruerunt. Plerumque enim sine
dedignatione dedignandi sunt, sine desperatione desperandi; ita
duntaxat, ut et ostensa desperatio formidinem incutiat, et subjuncta
admonitio ad spem reducat. Districte itaque contra illos divinae
sententiae proferendae sunt, ut ad cognitionem sui considerata aeterna
animadversione revocentur. Audiant enim in se impletum esse quod
scriptum est: Si confuderis stultum in pila, quasi ptisanas ferienti
desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus (Prov. XXVII, 22).
Contra hos propheta Domino conqueritur, dicens: Attrivisti eos, et
renuerunt accipere disciplinam (Jer. V, 3). Hinc est quod Dominus
dicit: Interfeci et perdidi populum istum, et tamen a viis suis non
sunt reversi (Isai.
IX, 13). Hinc rursum
ait: Populus non est reversus ad percutientem se (Jer.
XV, 6).
Hinc voce flagellantium propheta conqueritur, dicens: Curavimus
Babylonem et non est sanata (Jer. LI, 9). Babylon quippe curatur,
nec tamen ad sanitatem reducitur, quando mens in prava actione confusa,
verba correptionis audit, flagella correptionis percipit, et tamen ad
recta salutis itinera redire contemnit. Hinc captivo Israelitico populo,
nec tamen ab iniquitate converso Dominus exprobrat, dicens: Versa est
mihi domus Israel in scoriam; omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et
plumbum in medio fornacis (Ezech. XXII, 18). Ac si aperte dicat:
Purgare eos per ignem tribulationis volui, et argentum illos vel aurum
fieri quaesivi, sed in fornace mihi in aes, stannum, et ferrum, et
plumbum versi sunt, quia non ad virtutem, sed ad vitia etiam in
tribulatione proruperunt. Aes quippe dum percutitur, amplius metallis
caeteris sonitum reddit. Qui igitur in percussione positus erumpit ad
sonitum murmurationis, in aes versus est 53 in medio fornacis.
Stannum vero cum ex arte componitur, argenti speciem mentitur. Qui ergo
simulationis vitio non caret in tribulatione, stannum factus est in
fornace. Ferro autem utitur, qui vitae proximi insidiatur. Ferrum itaque
in fornace est qui nocendi malitiam non amittit in tribulatione. Plumbum
quoque caeteris metallis est gravius. In fornace ergo plumbum invenitur,
qui sic peccati sui pondere premitur, ut etiam in tribulatione positus a
terrenis desideriis non levetur. Hinc rursum scriptum est: Multo
labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus neque per
ignem (Ezech. XXIV,
12). Ignem quippe nobis
tribulationis admovet, ut in nobis vitiorum purget; sed nec per ignem
rubiginem amittimus, quando et inter flagella vitio non caremus. Hinc
Propheta iterum dicit: Frustra conflavit conflator; malitiae eorum
non sunt consumptae (Jer. VI, 29).
Sciendum
vero est, quod nonnunquam cum inter flagellorum duritiam remanent
incorrecti, dulci sunt admonitione mulcendi. Quos enim cruciamenta non
corrigunt, nonnunquam ab iniquis actionibus lenia blandimenta
compescunt; quia et plerumque aegros, quos fortis pigmentorum potio
curare non valuit, ad salutem pristinam tepens aqua revocavit; et
nonnulla vulnera quae curari incisione nequeunt, fomentis olei sanantur.
Et durus adamas incisionem ferri
minime recipit, sed leni hircorum sanguine mollescit.
CAPUT XIV [ Al. XXXVIII]. Quomodo admonendi
taciturni et verbosi.
( Admonitio 15)
Aliter admonendi sunt nimis taciti, atque aliter multiloquio vacantes.
Insinuari namque nimis tacitis debet, quia dum quaedam vitia incaute
fugiunt, occulte deterioribus implicantur. Nam saepe linguam quia
immoderatius frenant, in corde gravius multiloquium tolerant; ut eo plus
cogitationes in mente ferveant, quo illas violenta custodia indiscreti
silentii augustat. Quae plerumque tanto latius diffluunt, quanto se esse
securius aestimant, quia foris a reprehensoribus non videntur. Unde
nonnunquam mens in superbiam extollitur, et quos loquentes audit, quasi
infirmos despicit. Cumque os corporis claudit, quantum se vitiis
superbiendo aperiat non agnoscit. Linguam etenim premit, mentem elevat;
et cum suam nequitiam minime considerat, tanto apud se cunctos liberius,
quanto et secretius accusat. Admonendi sunt igitur nimis taciti, ut
scire sollicite studeant, non solum quales foris ostendere, sed etiam
quales se debeant intus exhibere, ut plus ex cogitationibus occultum
judicium quam ex sermonibus reprehensionem metuant proximorum. Scriptum
namque est: Fili mi, attende sapientiam meam, et prudentiae meae
inclina aurem tuam, ut custodias cogitationes (Prov. V, 1). Nil
quippe in nobis est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties
per pravas cogitationes defluit.
Hinc etenim Psalmista ait: Cor
meum dereliquit me (Ps. XXXIX, 13). Hinc ad semetipsum rediens,
ait: Invenit servus tuus cor suum ut oraret te (II Reg.
VII, 27).
Cum ergo cogitatio per custodiam 54 restringitur, cor quod fugere
consuevit invenitur.
Plerumque autem nimis
taciti cum nonnulla injusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt,
quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias tranquille
lingua diceret, a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus
cruciant. Nam cum putredo quae interius fervet ejicitur, ad salutem
dolor aperitur. Scire igitur debent, qui plus quam expedit tacent, ne
inter molesta quae tolerant, dum linguam tenent, vim doloris exaggerent.
Admonendi sunt enim ut si
proximos sicut se diligunt, minime illis taceant unde eos juste
reprehendunt. Vocis enim medicamine
utrorumque saluti concurritur, dum et ab illo qui infert actio prava
compescitur, et ab hoc qui sustinet doloris fervor vulnere aperto
temperatur. Qui enim proximorum mala respiciunt, et tamen in silentio
linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis
subtrahunt, et eo mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant curare
noluerunt. Lingua itaque discrete frenanda est, non insolubiliter
obliganda. Scriptum namque est: Sapiens tacebit usque ad tempus
(Eccli. XX, 7), ut nimirum cum opportunum considerat, postposita
censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum se utilitatis
impendat. Et rursum
scriptum est: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle.
III, 7).
Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum
restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat; aut cum loqui
utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quod bene Psalmista
considerans, dicit: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium
circumstantiae labiis meis (Ps. CXL, 3). Non enim poni ori suo
parietem, sed ostium petit, quod videlicet aperitur et clauditur. Unde
et nobis caute discendum est, quatenus os discretum et congruo tempore
vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat.
At contra abmonendi sunt multiloquio vacantes, ut vigilanter aspiciant a
quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba
dilabuntur. Humana etenim mens aquae more circumclusa ad superiora
colligitur, quia illud repetit unde descendit; et relaxata deperit, quia
se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a
silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde
et redire interius ad sui cognitionem non sufficit, quia per
multiloquium sparsa, a secreto se intimae considerationis excludit.
Totam vero se insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla
munitione custodiae circumcludit. Unde scriptum est: Sicut urbs
patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo
cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Quia enim murum silentii non
habet, patet inimici jaculis civitas mentis; et cum se per verba extra
semetipsam ejicit, apertam se adversario ostendit. Quam tanto ille sine
labore superat, quanto et ipsa quae vincitur, contra semetipsam per
multiloquium pugnat.
Plerumque autem quia per
quosdam gradus desidiosa mens in lapsum casus impellitur, dum 55 otiosa
cavere verba negligimus, ad noxia pervenimus; ut prius loqui aliena
libeat, postmodum detractionibus eorum vitam de quibus loquitur mordeat,
ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Hine
seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax
exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit
aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). Aquam quippe dimittere
est linguam in fluxum eloquii relaxare. Quo contra in bona etiam parte
iterum dicitur: Aqua profunda, verba ex ore viri (Ibid., XVIII, 4).
Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum, quia qui linguam non
refrenat, concordiam dissipat. Unde e diverso scriptum est: Qui
imponit stulto silentium, iras mitigat (Ibid., XXVI. 10). Quod autem
multiloquio quisque serviens, rectitudinem justitiae tenere nequaquam
possit, testatur Propheta qui ait: Vir linguosus non dirigetur super
terram (Ps. CXXXIX, 12). Hinc quoque Salomon iterum dicit: In
multiloquio non deerit peccatum (Prov. X, 19). Hinc Isaias ait: Cultus
justitiae silentium (Is. XXXII, 17), videlicet indicans quia mentis
justitia desolatur quando ab immoderata locutione non parcitur.
Hinc Jacobus ait: Si quis putat se religiosum esse non refrenans
linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac.
I, 26).
Hinc rursum ait: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad
loquendum (Ibid., 19). Hinc iterum, linguae vim definiens,
adjungit: Inquietum malum, plena veneno mortifero (Jac. II, 8).
Hinc per semetipsam nos Veritas admonet, dicens: Omne verbum otiosum
quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii
(Matth. XII, 36). Otiosum quippe verbum est, quod aut ratione justae
necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret.
Si ergo de otioso sermone ratio exigitur,
pensemus quae poena multiloquium maneat, in quo etiam per noxia verba
peccatur.
CAPUT XV [ Al. XXXIX]. Quomodo admonendi
pigri et praecipites.
( Admonitio 16.)
Aliter admonendi sunt pigri, atque aliter praecipites. Illi namque
suadendi sunt, ne agenda bona, dum differunt, amittant; isti vero
admonendi sunt, ne dum bonorum tempus incaute festinando praeveniunt,
eorum merita immutent. Pigris itaque intimandum est quod saepe dum
opportune agere quae possumus nolumus, paulo post cum volumus non
valemus. Ipsa quippe mentis desidia dum congruo fervore non accenditur,
a bonorum desiderio funditus, convalescente furtim torpore mactatur.
Unde aperte per Salomonem dicitur: Pigredo immittit soporem (Prov.
XIX, 15). Piger enim recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nil
operando torpescat; sed pigredo soporem immittere dicitur, quia
paulisper etiam recte sentiendi vigilantia amittitur, dum a bene
operandi studio cessatur. Ubi recte subjungitur: Et anima dissoluta
esuriet (Ibid.). Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit,
neglectam se inferius per desideria expandit; et dum studiorum sublimium
vigore non constringitur, cupiditatis infimae fame sauciatur; ut quo se
per disciplinam 56 ligare dissimulat, eo se esuriens per
voluptatum desideria spargat.
Hinc ab eodem rursus Salomone
scribitur: In desideriis est omnis otiosus (Prov.
XXI, 26).
Hinc ipsa Veritate praedicante (Matth. XII, 44, 45), uno quidem
exeunte spiritu munda domus dicitur, sed multiplicius redeunte dum vacat
occupatur. Plerumque piger dum necessaria agere negligit, quaedam sibi
difficilia opponit, quaedam vero incaute formidat; et dum quasi invenit
quod velut juste metuat, ostendit quod in otio quasi non injuste
torpescat. Cui recte per Salomonem dicitur: Propter frigus piger
arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX, 4).
Propter frigus quippe piger non arat, dum desidiae torpore constrictus,
agere quae debet bona dissimulat. Propter frigus piger non arat, dum
parva ex adverso mala metuit, et operari maxima praetermittit. Bene
autem dicitur: Mendicabit aestate, et non dabitur ei. Qui enim
nunc in bonis operibus non exsudat, cum sol judicii ferventior
apparuerit, quia frustra regni aditum postulat, nil accipiens aestate
mendicat. Bene huic per eumdem Salomonem rursum dicitur: Qui observat
ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit (Eccle. XI,
4). Quid enim per ventum, nisi malignorum spirituum tentatio
exprimitur? Et quid per nubes quae moventur a vento, nisi adversitates
pravorum hominum designantur? A ventis videlicet impelluntur nubes, quia
immundorum spirituum afflatu pravi excitantur homines. Qui ergo observat
ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit; quia
quisquis tentationem malignorum spirituum, quisquis persecutionem
pravorum hominum metuit, neque nunc grana boni operis seminat, neque
tunc manipulos sanctae retributionis secat.
At contra,
praecipites dum bonorum actuum praeveniunt tempus, meritum pervertunt,
et saepe in malis corruunt, dum bona minime discernunt.
Qui nequaquam quae quando agant inspiciunt,
sed plerumque acta quia ita non debuerunt agere cognoscunt. Quibus sub
auditoris specie recte apud Salomonem dicitur: Fili, sine consilio
nihil facias, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII, 24). Et
rursum: Palbebrae tuae precedant gressus tuos (Prov. IV, 25).
Palpebrae quippe gressus praecedunt, cum operationem nostram consilia
recta praeveniunt. Qui enim negligit considerando praevidere quod facit,
gressus tendit, oculos claudit, pergendo iter conficit, sed praevidendo
sibimetipsi non antecedit, atque idcirco citius corruit, quia quo pedem
operis ponere debeat, per palpebram consilii non attendit.
CAPUT XVI [ Al. XL]. Quomodo admonendi
mansueti et iracundi.
( Admonitio 17.)
Aliter admonendi sunt mansueti, atque aliter iracundi. Nunnunquam enim
mansueti cum praesunt, vicinum et quasi juxta positum torporem desidiae
patiuntur. Et plerumque nimia resolutione lenitatis, ultra quam necesse
est vigorem districtionis emolliunt. At contra iracundi cum
regiminum loca percipiunt, quo impellente ira in mentis vaesaniam 57 devolvuntur,
eo etiam subditorum vitam dissipata quietis tranquillitate confundunt.
Quos cum furor agit in praeceps, ignorant quidquid irati faciunt,
ignorant quidquid a semetipsis patiuntur irati. Nunnunquam vero, quod
est gravius, irae suae stimulum justitiae zelum putant. Et cum vitium
virtus creditur, sine metu culpa cumulatur. Saepe ergo mansueti
dissolutionis torpescunt taedio; saepe iracundi rectitudinis falluntur
zelo. Illorum itaque
virtuti vitium latenter adjungitur; his autem suum vitium quasi virtus
fervens videtur. Admonendi sunt igitur illi ut fugiant quod juxta ipsos
est, isti quod in ipsis est attendant; illi quod non habent discernant,
isti quod habent. Amplectantur mansueti sollicitudinem, damnent iracundi
perturbationem. Admonendi sunt mansueti, ut habere etiam aemulationem
justitiae studeant; admonendi sunt iracundi, ut aemulationi quam se
habere existimant, mansuetudinem subjungant. Idcirco namque Spiritus
sanctus in columba nobis est et in igne monstratus, quia videlicet omnes
quos implet, et columbae simplicitate mansuetos, et igne zeli ardentes
exhibet.
Nequaquam
ergo sancto Spiritu plenus est, qui aut in tranquillitate mansuetudinis
fervorem aemulationis deserit, aut rursum in aemulationis ardore
virtutem mansuetudinis amittit. Quod
fortasse melius ostendimus, si in medium Pauli magisterium proferamus,
qui duobus discipulis et non diversa charitate praeditis, diversa tamen
adjutoria praedicationis impendit.
Timotheum namque admonens, ait: Argue,
obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2).
Titum quoque admonet dicens: Haec loquere, et exhortare, et argue cum
omni imperio (Tit. II, 15). Quid est quod doctrinam suam tanta arte
dispensat, ut in exhibenda hac, alteri imperium, atque alteri patientiam
proponat, nisi quod mansuetioris spiritus Titum, et paulo ferventioris
vidit esse Timotheum? Illum per aemulationis studium inflammat, hunc per
lenitatem patientiae temperat. Illi quod deest jungit, huic quod super
est subtrahit. Illum stimulo impellere nititur, hunc freno moderatur.
Magnus quippe susceptae Ecclesiae colonus, alios palmites ut crescere
debeant rigat; alios cum plus justo crescere conspicit resecat, ne aut
non crescendo non ferant fructus, aut, immoderate crescendo, quos
protulerint amittant. Sed longe alia est ira quae sub aemulationis
specie subripit, alia quae turbatum cor et sine justitiae praetextu
confundit. Illa enim in hoc quod debet inordinate extenditur, haec autem
semper in his quae non debet inflammatur.
Sciendum quippe est quia in hoc ab
impatientibus iracundi differunt, quod illi ab aliis illata non
tolerant, isti autem etiam quae tolerentur important. Nam iracundi saepe
etiam se declinantes insequuntur, rixae occasionem commovent, labore
contentionis gaudent; quos tamen melius corrigimus, si in ipsa irae suae
commotione declinamus. Perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad
se reducti tanto liberius exhortationis verba recipiunt, quanto se
tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne
rectum quod dicitur, perversum videtur. Unde et Nabal ebrio culpam 58 suam
Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit (I
Reg. XXV, 37). Idcirco enim malum quod fecerat, cognoscere potuit,
quia hoc ebrius non audivit.
Cum vero ita iracundi
alios impetunt, ut declinari omnino non possint, non aperta
exprobratione, sed sub quadam sunt cautela reverentiae parcendo
feriendi. Quod melius ostendimus, si Abner factum ad medium deducamus.
Hunc quippe cum Asael vi incautae praecipitationis impeteret, scriptum
est: Locutus est Abner ad Asael, dicens: Recede, noli me persequi, ne
compellar confodere te in terram. Qui audire contempsit, et noluit
declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et
transfodit eum, et mortuus est (II Reg.
II, 22, 23).
Cujus enim Asael typum tenuit, nisi eorum, quos vehementer arripiens
furor in praeceps ducit? Qui in eodem
furoris impetu tanto caute declinandi sunt, quanto et insane rapiuntur.
Unde et Abner, qui nostro sermone patris lucerna dicitur, fugit, quia
doctorum lingua quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris
mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat
verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum
iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael persequi et
insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes conantur reprimere,
nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis
ostendant; quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo
furentis animum pungant. Unde et Abner cum contra persequentem
substitit, non eum recta, sed aversa asta transforavit. Ex mucrone
quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare. Aversa vero
hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere,
et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occumbit, quia commotae
mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in
intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quod et erexerant statim
cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione
resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.
CAPUT XVII [ Al. XLI]. Quomodo admonendi
humiles et elati.
( Admonitio 18.)
Aliter admonendi sunt humiles, atque aliter elati. Illis insinuandum est
quam sit vera excellentia quam sperando tenent; istis vero intimandum
est quam sit nulla temporalis gloria, quam et amplectentes non tenent.
Audiant humiles quam sint aeterna quae appetunt, quam transitoria quae
contemnunt; audiant elati quam sint transitoria quae ambiunt, quam
aeterna quae perdunt. Audiant humiles ex magistra voce Veritatis: Omnis
qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14); audiant elati: Omnis
qui se exaltat, humiliabitur (Ibid.). Audiant humiles: Gloriam
praecedit humilitas; audiant elati: Ante ruinam exaltatur
spiritus (Prov. XV,
33; XVI, 18). Audiant
humiles: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum, et trementem
sermones meos (Isai. LXVI, 2)?
audiant elati: Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)?
Audiant humiles: Deus humilia respicit; audiant elati: Et alta
a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Audiant 59 humiles, quia
Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28);
audiant elati, quia initium omnis peccati superbia est (Eccli.
X, 15).
Audiant humiles, quia Redemptor noster humiliavit semetipsum, factus
obediens usque ad mortem (Philip. II, 8); audiant elati quod de
eorum capite scriptum est: Ipse est rex super universos filios
superbiae (Job. XLI, 25). Occasio igitur perditionis nostrae facta
est superbia diaboli, et argumentum redemptionis nostrae inventa est
humilitas Dei. Hostis enim noster inter omnia conditus, voluit videri
supra omnia elatus: Redemptor autem noster magnus manens super omnia,
fieri inter omnia dignatus est parvus.
Dicatur ergo humilibus, quia dum se dejiciunt, ad Dei similitudinem
ascendunt: dicatur elatis, quia dum se erigunt, in apostatae angeli
imitationem cadunt. Quid itaque elatione dejectius, quae dum supra se
tenditur, ab altitudine verae celsitudinis elongatur? Et quid humilitate
sublimius, quae dum se in ima deprimit, auctori suo manenti super summa
conjungit? Est tamen aliud quod in eis debeat caute pensari, quia saepe
quidam humilitatis decipiuntur specie, quidam vero elationis suae
ignoratione falluntur. Nam plerumque nonnullis qui sibi humiles
videntur, is qui hominibus deferri non debet, conjunctus est timor;
plerumque vero elatos comitari solet liberae vocis assertio. Et cum
quaedam increpanda sunt vitia, illi reticent ex timore, et tamen tacere
se aestimant ex humilitate, isti loquuntur per impatientiam elationis,
et tamen se credunt loqui per libertatem rectitudinis. Illos ut perversa
non increpent, sub specie humilitatis premit culpa formidinis; istos
ad increpanda quae non debent, aut magis increpanda quam debent, sub
imagine libertatis effrenatio impellit tumoris. Unde et elati admonendi
sunt (II, q. 7, c. Admonendi), ne plus quam decet sint liberi; et
humiles admonendi sunt, ne plus quam expedit sint subjecti, ne aut illi
defensionem justitiae vertant in exercitationem superbiae, aut isti cum
student plus quam necesse est hominibus subjici, compellantur eorum
etiam vitia venerari.
Considerandum vero est
quod plerumque elatos utilius corripimus, si eorum correptionibus
quaedam laudum fomenta misceamus. Inferenda namque illis sunt aut alia
bona quae in ipsis sunt, aut dicendum certe quae poterant esse si non
sunt; et tunc demum resecanda sunt mala quae nobis displicent, cum prius
ad audiendum eorum placabilem mentem fecerint praemissa bona quae
placent. Nam et equos indomitos blanda prius manu tangimus, ut eos nobis
plenius postmodum etiam per flagella subigamus. Et amaro pigmentorum
poculo mellis dulcedo adjungitur, ne ea quae saluti profutura est, in
ipso gustu aspera amaritudo sentiatur; dum vero gustus per dulcedinem
fallitur, humor mortiferus per amaritudinem vacuatur.
Ipsa ergo in elatis invectionis
exordia, permixta sunt laude temperanda, ut dum admittunt favores quos
diligunt, etiam correptiones recipiant quas oderunt.
Plerumque
autem persuadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis
potius 60 quam illis profuturum dicamus, si eorum meliorationem
nobis magis quam sibi impendi postulemus.
Facile enim ad bonum elatio flectitur, si et
aliis ejus inflexio prodesse credatur. Unde Moyses, qui regente se Deo,
deserti iter aerea columna duce pergebat cum Hobab cognatum suum a
gentilitatis conversatione vellet educere, et omnipotentis Dei dominio
subjugare: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis;
veni nobiscum, ut bene faciamus tibi, quia Dominus bona promisit
Israeli. Cui cum respondisset ille: Non vadam tecum, sed revertar in
terram meam in qua natus sum; illico adjunxit: Noli nos relinquere; tu
enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris
ductor noster (Num. X, 29, seq.). Neque enim Moysi mentem ignorantia
itineris angustabat, quem et ad prophetiae scientiam cognitio
Divinitatis expanderat, quem columna exterius praeibat, quem de cunctis
interius per conversationem cum Deo sedulam locutio familiaris
instruebat. Sed videlicet vir providus elato auditori colloquens,
solatium petivit ut daret; ducem requirebat in via, ut dux ei fieri
potuisset ad vitam. Egit itaque ut superbus auditor voci ad meliora
suadenti eo magis fieret devotus, quo putaretur necessarius; et unde se
exhortatorem suum praecedere crederet, inde se sub verbis exhortantis
inclinaret.
CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi
pertinaces et inconstantes.
( Admonitio 19.) Aliter admonendi sunt pertinaces, atque aliter
inconstantes. Illis dicendum est quod plus de se quam sunt sentiunt, et
idcirco alienis consiliis non acquiescunt; istis vero intimandum
est quod valde se despicientes negligunt, et ideo levitate cogitationum
a suo judicio per temporum momenta flectuntur. Illis dicendum est quia
nisi meliores se caeteris aestimarent, nequaquam cunctorum consilia suae
deliberationi postponerent; istis dicendum est quia si hoc quod sunt,
utcunque attenderent, nequaquam eos per tot varietatis latera
mutabilitatis aura versaret. Illis per Paulum dicitur: Nolite
prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16); at contra isti
audiunt: Non circumferamur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14).
De illis per Salomonen dicitur: Comedent fructus viae suae, suisque
consiliis saturabuntur (Prov. I, 31); de istis autem ab eo rursus
scribitur: Cor stultorum dissimile erit (Ibid., XV, 7). Cor
quippe sapientum sibimetipsi semper est simile; quia dum rectis
persuasionibus acquiescit, constanter se in bono opere dirigit. Cor vero
stultorum dissimile est, quia dum mutabilitate se varium exhibet,
nunquam id quod fuerat manet. Et quia quaedam vitia sicut ex semetipsis
gignunt alia, ita ex aliis oriuntur, sciendum summopere est quod tunc ea
corripiendo melius tergimus, cum ab ipso amaritudinis suae fonte
siccamus. Pertinacia quippe ex superbia, inconstantia vero ex levitate
generatur.
Admonendi igitur sunt pertinaces, ut elationem suae cogitationis
agnoscant, et semetipsos vincere studeant; ne dum rectis aliorum
suasionibus foris superari despiciunt, intus a superbia 61 captivi
teneantur. Admonendi sunt, ut solerter aspiciant quia Filius hominis,
cui una semper cum Patre voluntas est, ut exemplum nobis frangendae
nostrae voluntatis praebeat, dicit: Non quaero voluntatem meam, sed
voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. V, 30). Qui ut hujus
adhuc virtutis gratiam commendaret, servaturum se hoc in extremo judicio
praemisit, dicens: Ego a me ipso non possum facere quidquam, sed
sicut audio, judico (Ibid.). Qua itaque conscientia dedignatur homo
alienae voluntati acquiescere, quando Dei et hominis Filius, cum
virtutis suae gloriam venit ostendere, testatur se non a semetipso
judicare?
At contra admonendi sunt inconstantes, ut mentem gravitate roborent.
Tunc enim genimina in se mutabilitatis arefaciunt, cum a corde prius
radicem levitatis abscidunt, quia et tunc fabrica robusta construitur,
cum prius locus solidus, in quo fundamentum poni debeat, providetur.
Nisi ergo ante mentis levitas caveatur, cogitationum inconstantia minime
vincitur. A quibus se alienum Paulus fuisse perhibuit, cum dicit: Nunquid
levitate usus sum? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud
me, est et non (I Cor. I, 17)? Ac si aperte dicat: Idcirco
mutabilitatis aura non moveor, quia levitatis vitio non succumbo.
CAPUT XIX [ Al. XLIII]. Quomodo admonendi
qui intemperantius, et qui parcius cibo utuntur.
( Admonitio 20.)
Aliter admonendi sunt gulae dediti, atque aliter abstinentes. Illos enim
superfluitas locutionis, levitas operis, atque luxuria; istos vero saepe
impatientiae, saepe vero superbiae culpa comitatur. Nisi enim gulae
deditos immoderata loquacitas raperet, dives ille qui epulatus quotidie
dicitur splendide in lingua gravius non arderet, dicens: Pater
Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui
in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc.
XVI, 24). Quibus profecto verbis ostenditur quia epulando quotidie
crebrius in lingua peccaverat, qui totus ardens refrigerari se praecipue
in lingua requirebat.
Rursum quia gulae deditos levitas protinus operis sequitur, auctoritas
sacra testatur, dicens: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt
ludere (Exod. XXXII, 6).
Quos plerumque edacitas usque ad luxuriam pertrahit, quia dum satietate
venter extenditur, aculei libidinis excitantur. Unde et hosti callido,
qui primi hominis sensum in concupiscentia pomi aperuit, sed in peccati
laqueo strinxit, divina voce dicitur: Pectore et venire repes (Gen.
III, 14), ac si ei aperte diceretur: Cogitatione et ingluvie super
humana corda dominaberis. Quia gulae deditos luxuria sequitur, propheta
testatur, qui dum aperta narrat, occulta denuntiat, dicens: Princeps
cocorum destruxit muros Jerusalem (Jer. XXXIX, 9; IV Reg. XXV, 10, sec.
LXX). Princeps namque cocorum venter est (Dist. 44, initio),
cui magna cura obsequium a cocis impenditur, ut ipse delectabiliter
cibis impleatur. Muri
autem Jerusalem virtutes sunt animae, ad desiderium supernae pacis
elevatae. Cocorum igitur princeps muros Jerusalem dejicit; quia dum
venter ingluvie extenditur, virtutes animae per luxuriam destruuntur.
62 Quo
contra nisi mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu
tranquillitatis excuteret, nequaquam Petrus cum diceret: Ministrate
in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem
abstinentiam (II Petr. I, 5); protinus vigilanter adjungeret,
dicens: In abstinentia autem patientiam. Deesse quippe
abstinentibus patientiam praevidit, quae eis ut adesset admonuit. Rursum
nisi cogitationes abstinentium nonnunquam superbiae culpa transfigeret,
Paulus minime dixisset: Qui non manducat, manducantem non judicet
(Rom. XIV. 3). Qui rursum ad alios loquens, dum de abstinentiae
virtute gloriantium praecepta perstringeret, adjunxit: Quae sunt
rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et
non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis
(Coloss. II, 23). Qua in re notandum est quod in disputatione sua
praedicator egregius superstitioni humilitatis speciem jungit, quia dum
plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris
ostenditur, sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur.
Et nisi aliquando mens ex abstinentiae
virtute tumesceret, nequaquam hanc velut inter magna merita Pharisaeus
arrogans studiose numeraret, dicens: Jejuno bis in Sabbato (Luc.
XVIII, 12). Admonendi ergo sunt gulae dediti, ne in eo quod escarum
delectationi incubant, luxuriae se mucrone transfigant; et quanta sibi
per esum loquacitas, quanta mentis levitas insidietur, aspiciant, ne dum
ventri molliter serviunt, vitiorum laqueis crudeliter
astringantur. Tanto enim longius a secundo parente receditur, quanto per
immoderatum usum dum manus ad cibum tenditur, parentis primi lapsus
iteratur. At contra admonendi sunt abstinentes, ut sollicite semper
aspiciant, ne cum gulae vitium fugiunt, acriora his vitia quasi ex
virtute generentur; ne dum carnem macerant, ad impatientiam spiritus
erumpant: et nulla jam virtus sit quod caro vincitur, si spiritus ab ira
superatur. Aliquando autem dum mens abstinentium ab ira se deprimit,
hanc quasi peregrina veniens laetitia corrumpit, et eo abstinentiae
bonum deperit, quo sese a spiritalibus vitiis minime custodit.
Unde recte per prophetam
dicitur: In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates
vestrae (Isai. LVIII, 3, sec. LXX). Et paulo post: In judicia
et rixas jejunatis, et percutitis pugnis (Ibid.) Voluntas quippe ad
laetitiam pertinet, pugnus ad iram. Incassum ergo per abstinentiam
corpus atteritur, si inordinatis dimissa motibus mens vitiis dissipatur.
Rursumque admonendi sunt, ut
abstinentiam suam et semper sine imminutione custodiant et nunquam hanc
apud occultum judicem eximiae virtutis credant, ne si fortasse magni
esse meriti creditur, cor in elationem sublevetur. Hinc namque per
prophetam dicitur: Nunquid tale est jejunium quod elegi? Sed frange
esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam (Ibid., 5).
Qua in re pensandum est
virtus abstinentiae quam parva respicitur, quae nonnisi ex aliis
virtutibus commendatur.
Hinc Joel ait: Sanctificate jejunium. Jejunium quippe
sanctificare, est adjunctis aliis bonis diguam Deo abstinentiam earnis
ostendere. Admonendi sunt abstinentes, ut noverint quia tunc placentem
Deo abstinentiam offerunt, 63 cum ea quae sibi de alimentis
subtrahunt, indigentibus largiuntur. Solerter namque audiendum est, quod
per prophetam Dominus redarguit, dicens: Cum jejunaretis et
plangeretis in quinto et in septimo mense per hos septuaginta annos,
nunquid jejunium jejunastis mihi? Et cum comedistis et bibistis, nunquid
non vobismetipsis comedistis, et vobismetipsis bibistis (Zach.
VII, 5 seq.)?
Non enimDeo, sed sibi quisque jejunat, si ea quae ventri ad tempus
subtrahit, non egenis tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit.
Itaque ne aut illos
appetitus gulae a mentis statu dejiciat, aut istos afflicta caro ex
elatione supplantet, audiant illi ex ore Veritatis: Attendite autem
vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrictate, et curis
hujus mundi (Luc. XXI, 34). Ubi utilis quoque pavor adjungitur: Et
superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet
in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae (Ibidem, 35). Audiant
isti: Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod procedit ex
ore, coinquinat hominem (Matth. XV, 11). Audiant illi: Esca
ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. VI,
13). Et rursum: Non in commessationibus et ebrietatibus (Rom.
XIII, 13). Et rursum: Esca nos non commendat Deo (I Cor. VIII, 8).
Audiant isti, quia omnia munda mundis; coinquinatis autem et
infidelibus nihil est mundum [Tit. I, 15). Audiant illi: Quorum
deus venter est, et gloria in confusione ipsorum (Philip. III, 19).
Audiant isti: Discedent quidam a fide (I Tim. IV, 1, 3).
Et paulo post: Prohibentium
nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum
gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem. Audiant
illi: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum: neque in
quo frater tuus scandalizatur (Rom. XIV, 21). Audiant isti: Modico
vino utere propter stomachum et frequentes tuas infimitates (I. Tim. V,
23). Quatenus et illi discant cibos carnis inordinate non appetere,
et isti creaturam Dei quam non appetunt, non audeant condemnare.
CAPUT XX [ Al. XLIV]. Quomodo admonendi qui
sua distribuunt, et qui rapiunt aliena.
( Admonitio 21.)
Aliter admonendi sunt qui jam sua misericorditer tribuunt, atque aliter
qui adhuc et aliena rapere contendunt. Admonendi namque sunt qui jam sua
misericorditer tribuunt, ne cogitatione tumida super eos se quibus
terrena largiuntur, extollant; ne idcirco se meliores aestiment, quia
contineri per se caeteros vident.
Nam terrenae domus dominus
famulorum ordines ministeriaque dispertiens, hos ut regant, illos vero
statuit ut ab aliis regantur. Istos jubet ut necessaria caeteris
praebeant, illos ut accepta ab aliis sumant.
Et tamen plerumque offendunt qui regunt, et
in patrisfamilias gratia permanent qui reguntur. Iram merentur qui
dispensatores sunt, sine offensione perdurant qui ex aliena
dispensatione subsistunt. Admonendi sunt igitur qui jam quae possident
misericorditer tribuunt, ut a coelesti Domino dispensatores se positos
subsidiorum temporalium agnoscant; et tanto humiliter praebeant, quanto
et aliena esse intelligunt quae dispensant. Cumque in illorum ministerio
quibus accepta largiuntur 64 constitutos se esse considerant,
nequaquam eorum mentes tumor sublevet, sed timor premat. Unde et necesse
est ut sollicite perpendant ne commissa indigne distribuant; ne quaedam
quibus nulla, ne nulla quibus quaedam; ne multa quibus pauca, ne pauca
praebeant quibus impendere multa debuerunt; ne praecipitatione hoc quod
tribuunt inutiliter spargant; ne tarditate petentes noxie crucient; ne
recipiendae hic gratiae intentio subrepat; ne dationis lumen laudis
transitoriae appetitio exstinguat; ne oblatum munus conjuncta tristitia
obsideat; ne in bene oblato munere animus plus quam decet hilarescat, ne
sibi quidquam, cum totum recte impleverint, tribuant, et simul omnia
postquam peregerint perdant. Ne enim sibi virtutem suae liberalitatis
deputent, audiant quod scriptum est: Si quis administrat, tanquam ex
virtute quam administrat Deus (I Petr. IV. 11).
Ne in benefactis immoderatius
gaudeant, audiant quod scriptum est: Cum feceritis omnia quae
praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus
facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Ne largitatem tristitia corrumpat,
audiant quod scriptum est: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor.
IX, 7). Ne ex impenso munere transitoriam laudem quaerant, audiant
quod scriptum est: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
(Matth. VI, 3); Id est, piae dispensationi nequaquam se gloria vitae
praesentis admisceat, sed opus rectitudinis appetitio ignoret favoris.
Ne impensae gratiae vicissitudinem requirant, audiant quod scriptum
est: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque
fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te
reinvitent, et fiat tibi retributio: sed cum facis convivium, voca
pauperes, debiles, claudos coecos; et beatus eris, quia non habent unde
retribuere tibi (Luc. XIV, 12 seq. etc.). Ne quae praebenda sunt
citius, sero praebeantur, audiant quod scriptum est: Ne dicas amico
tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov.
III, 28). Ne sub obtentu largitatis ea quae possident inutiliter
spargant, audiant quod scriptum est: Sudet eleemosyna in manu tua. Ne
cum multa necesse sint, pauca largiantur, audiant quod scriptum est: Qui
parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Ne cum pauca oportet,
plurima praebeant et ipsi postmodum minime inopiam tolerantes ad
impatientiam erumpant, audiant quod scriptum est: Non ut aliis sit
remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate, vestra abundantia
illorum inopiam suppleat, et ut illorum abundatia vestrae inopiae sit
supplementum (Ibid. VIII, 13, 14).
Cum enim dantis mens ferre inopiam nescit, si multa sibi subtrahit,
occasionem contra se impatientiae exquirit. Prius namque praeparandus
est patientiae animus, et tunc aut multa sunt aut cuncta largienda, ne
dum minus aequanimiter inopia irruens fertur, et praemissae largitatis
merces pereat, et adhuc mentem deterius murmuratio subsequens perdat. Ne
omnino nihil eis praebeant, quibus conferre aliquid parvum debent,
audiant quod scriptum est: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30).
Ne saltem aliquid praebeant, quibus omnino conferre nil debent, audiant
quod scriptum est: Da bono, et non receperis peccatorem; benefac
humili, et non dederis impio (Eccli. XII, 4). Et rursum; Panem
tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare
et bibere cum peccatoribus (Tob. IV, 17).
Panem enim suum et vinum
peccatoribus praebet, qui iniquis subsidia pro eo quod iniqui sunt
impendit. Unde et nonnulli hujus mundi divites, cum fame crucientur
Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones. Qui vero
indigenti etiam peccatori panem suum, non quia peccator, sed quia homo
est, tribuit; nimirum non peccatorem, sed justum pauperem nutrit, quia
in illo non culpam, sed naturam diligit.
Admonendi sunt etiam qui
jam sua misericorditer largiuntur, ut sollicite custodire studeant, ne
cum commissa peccata eleemosynis redimunt, adhuc redimenda committant;
ne venalem Dei justitiam aestiment, si cum curant pro peccatis nummos
tribuere, arbitrentur se posse inulte peccare. Plus
est namque anima quam
esca, et corpus quam vestimentum (Matth. VI, 25; Luc. XII, 23). Qui
ergo escam aut vestimentum pauperibus largitur, sed tamen animae vel
corporis iniquitate polluitur, quod minus est justitiae obtulit, et quod
majus est, culpae; sua enim Deo dedit, et se diabolo.
At contra admonendi sunt qui adhuc et aliena rapere contendunt, ut
sollicite audiant quid veniens in judicium Dominus dicat. Ait namque: Esurivi,
et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere;
hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me;
infirmus et in carcere, et non visitastis me (Matth. XXV, 35, 36).
Quibus etiam praemittit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).
Ecce nequaquam audiunt, quia rapinas vel quaelibet alia violenta
commiserunt, et tamen aeternis gehennae ignibus mancipantur. Hinc ergo
colligendum est quanta damnatione plectendi sunt qui rapiunt aliena, si
tanta animadversione feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt.
Perpendant quo eos obliget reatu res rapta, si tali subjicit poenae non
tradita. Perpendant quid mereatur injustitia illata, si tanta
percussione digna est pietas non impensa.
Cum aliena rapere
intendunt, audiant quod scriptum est: Vae ei qui multiplicat non sua;
usquequo aggravat contra se densum lutum (Habac. II, 6)? Avaro
quippe contra se densum lutum aggravare, est terrena lucra cum pondere
peccati cumulare. Cum
multiplicare large habitationis spatia cupiunt, audiant quod scriptum
est: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis,
usque ad terminum loci. Nunquid
habitabitis soli vos in medio terrae (Isai. V, 8)?
Ac si aperte diceret: Quousque vos extenditis, qui habere in communi
mundo consortes minime potestis?
Conjunctos quidem premitis, sed
contra quos valeatis vos extendere, semper invenitis. Cum augendis
pecuniis inhiant, audiant quod scriptum est: Avarus non impletur
pecunia; et qui amat divitias, non capiet fructus ex eis (Eccle.
V, 9).
Fructus quippe ex illis caperet, si eas bene spargere non amando
voluisset. Qui vero eas diligendo retinet, hic utique sine fructu
derelinquet. Cum repleri cunctis simul opibus inardescunt, audiant quod
scriptum est: Qui festinat ditari, non erit innocens (Prov. XXVIII,
20); profecto enim qui augere opes ambit, vitare peccatum negligit;
et more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus conspicit, quo
stranguletur peccati laqueo non agnoscit. 66 Cum quaelibet
praesentis mundi lucra desiderant, et ea quae de futuro damna patientur,
ignorant, audiant quod scriptum est: Haereditas ad quam festinatur in
principio, in novissimo benedictione carebit (Prov. XX, 21). Ex hac
quippe vita initium ducimus, ut ad benedictionis sortem in novissimo
veniamus: qui itaque in principio haereditari festinant, sortem sibi in
novissimo benedictionis amputant; quia dum per avaritiae nequitiam hic
multiplicari appetunt, illic ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. Cum
vel plurima ambiunt, vel obtinere cuncta quae ambierint possunt, audiant
quod scriptum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur,
animae vero suae detrimentum faciat (Matth. XVI, 26)? Ac si aperte
Veritas dicat: Quid prodest homini si totum quod extra se est congregat,
si hoc ipsum solum quod ipse est, damnat? Plerumque autem citius
raptorum avaritia corrigitur, si in verbis admonentis quam fugitiva sit
praesens vita, monstretur: si eorum ad medium memoria deducatur, qui et
ditari in hoc mundo diu conati sunt, et tamen in adeptis divitiis diu
manere nequiverunt, quibus festina mors repente et simul abstulit
quidquid eorum nequitia nec simul nec repente congregavit; qui non solum
hic rapta reliquerunt, sed secum ad judicium causas rapinae detulerunt.
Horum itaque exempla audiant, quos in verbis suis procul dubio et ipsi
condemnant; ut cum post verba ad cor redeunt, imitari saltem quos
judicant, erubescant.
CAPUT XXI [ Al. XLV]. Quomodo admonendi qui
aliena non appetunt, sed sua retinent; et qui sua tribuentes, aliena
tamen rapiunt.
( Admonitio 22.) Aliter admonendi sunt qui nec aliena appetunt,
nec sua largiuntur; atque aliter qui et ea quae habent tribuunt, et
tamen aliena rapere non desistunt. Admonendi sunt qui nec aliena
appetunt, nec sua largiuntur, ut sciant sollicite quod ea de qua sumpti
sunt, cunctis hominibus terra communis est, et idcirco alimenta quoque
omnibus communiter profert. Incassum ergo se innocentes putant, qui
commune Dei munus sibi privatum vindicant; qui cum accepta non tribuunt,
in proximorum nece grassantur, quia tot pene quotidie perimunt, quot
morientium pauperum apud se subsidia abscondunt. Nam cum quaelibet
necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra
largimur; justitiae debitum potius solvimus, quam misericordiae opera
implemus. Unde et ipsa Veritas cum de misericordia caute exhibenda
loqueretur, ait: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram
hominibus (Matth. VI, 1). Cui quoque sententiae etiam Psalmista
concinens dicit: Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in
aeternum (Psal. CI, 9). Cum enim largitatem impensam pauperibus
praemisisset, non hanc vocare misericordiam, sed justitiam maluit;
quia quod a communi Domino tribuitur, justum profecto est, ut quicunque
accipiunt, eo communiter utantur. Hinc etiam Salomon ait: Qui justus
est, tribuet et non cessabit (Prov. XXI, 26). Admonendi sunt quoque
ut sollicite attendant quod ficulnea quae fructum non habuit, contra
hanc districtus agricola queritur, quod etiam terram occupavit. 67 Terram
quippe ficulnea sine fructu occupat, quando mens tenacium hoc quod
prodesse multis poterat, inutiliter servat. Terram ficulnea sine fructu
occupat, quando locum quem exercere alius per solem boni operis valuit,
stultus per desidiae umbram premit.
Hi autem nonnunquam dicere solent: Concessis utimur, aliena non
quaerimus, et si digna misericordiae retributione non agimus, nulla
tamen perversa perpetramus. Quod idcirco sentiunt, quia videlicet aurem
cordis a verbis coelestibus claudunt. Neque enim dives in Evangelio, qui
induebatur purpura et bysso, qui epulabatur quotidie splendide (Luc.
XVI, 19, seq.), aliena rapuisse, sed infructuose propriis usus
fuisse perhibetur, eumque post hanc vitam ultrix gehenna suscepit, non
quia aliquid illicitum gessit, sed quia immoderato usu totum se licitis
tradidit.
Admonendi sunt tenaces,
ut noverint quod hanc primam injuriam faciunt Deo, quia danti sibi
omnia, nullam misericordiae hostiam reddunt. Hinc enim Psalmista ait: Non
dabit Deo propitiationem suam, nec pretium redemptionis animae suae
(Psal. XLVIII, 8).
Pretium namque redemptionis dare, est opus bonum praevenienti nos
gratiae reddere. Hinc Joannes exclamat dicens: Jam securis ad radicem
arboris posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur,
et in ignem mittetur (Luc. III, 9).
Qui ergo se innoxios, quia aliena non rapiunt aestimant, ictum securis
vicinae praevideant, et torporem improvidae securitatis amittant, ne cum
ferre fructum boni operis negligunt, a praesenti vita funditus quasi a
viriditate radicis exsecentur.
At contra admonendi sunt, qui et ea quae habent tribuunt, et aliena
rapere non desistunt, ne valde munifici videri appetant, et de boni
specie deteriores fiant. Hi etenim propria indiscrete tribuentes, non
solum ut supra jam diximus, ad impatientiae murmurationem proruunt; sed
cogente se inopia, usque ad avaritiam devolvuntur. Quid ergo eorum mente
infelicius, quibus de largitate nascitur avaritia, et peccatorum seges
quasi ex virtute seminatur? Prius itaque admonendi sunt ut tenere sua
rationabiliter sciant, et tunc demum ut aliena non ambiant. Si enim
radix culpae in ipsa effusione non exuritur, nunquam per ramos exuberans
avaritiae spina siccatur. Occasio ergo rapiendi subtrahitur, si
bene prius jus possidendi disponatur. Tunc vero admoniti audiant,
quomodo quae habent misericorditer tribuant, quando nimirum didicerunt
ut bona misericordiae per interjectam rapinae nequitiam non confundant.
Violenter enim exquirunt quae misericorditer largiuntur. Sed aliud est
pro peccatis misericordiam facere, aliud pro misericordia facienda
peccare: quae jam nequaquam misericordia nuncupari potest, quia ad
dulcem fructum non proficit quae per virus pestilerae radicis amarescit.
Hinc est enim quod ipsa etiam sacrificia per prophetam Dominus reprobat,
dicens: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in
holocausto (Isai. LXI, 8). Hinc iterum dixit: Hostiae impiorum
abominabiles, quae 68 offeruntur ex scelere (Prov. XXI,
27). Qui saepe quoque et indigentibus subtrahunt quae Deo
largiuntur. Sed quanta eos animadversione renuat per quemdam sapientem
Dominus demonstrat, dicens: Qui offert sacrificium de substantia
pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli.
XXXIV. 24). Quid namque esse intolerabilius potest, quam mors filii
ante oculos patris? Hoc itaque sacrificium quanta ira aspiciatur
ostenditur, quod orbati patris dolori comparatur. Et tamen plerumque
quanta tribuunt, pensant; quanta autem rapiunt, considerare dissimulant.
Quasi mercedem numerant, et perpendere culpas recusant. Audiant itaque
quod scriptum est: Qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum
pertusum (Aggaei. VI). In sacculo quippe pertuso videtur, quando
pecunia mittitur; sed quando amittitur, non videtur. Qui ergo quanta
largiuntur aspiciunt, sed quantum rapiunt non perpendunt, in pertuso
sacculo mercedes mittunt, quia profecto has in spem suae fiduciae
intuentes congerunt, sed non intuentes perdunt.
CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi
sunt discordes et pacati.
( Admonitio 23.)
Aliter admonendi sunt discordes, atque aliter pacati. Discordes namque
admonendi sunt ut certissime sciant quia quantislibet virtutibus
polleant, spiritales fieri nullatenus possunt, si uniri per concordiam
proximis negligunt.
Scriptum quippe est: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium,
pax (Gal. V, 22).
Qui ergo servare pacem non curat, ferre fructum spiritus recusat. Hinc
Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales
estis (I Cor. III, 3)? Hinc iterum quoque dicit: Pacem sequimini
cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14).
Hinc rursum admonens ait: Solliciti servare unitatem spiritus in
vinculo pacis: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una
spe vocationis vestrae (Ephes. IV, 3, 4). Ad unam ergo vocationis
spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente
curratur. At saepe nonnulli quo quaedam specialiter dona percipiunt, eo
superbiendo donum concordiae quod majus est, amittunt; ut si fortasse
carnem prae caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis quos
superat abstinendo contemnat. Sed qui abstinentiam a concordia separat,
quid admoneat Psalmista perpendat; ait enim: Laudate eum in tympano
et choro (Psal. CL, 4). In tympano namque sicca et percussa pellis
resonat, in choro autem voces societate concordant. Quisquis itaque
corpus affligit, sed concordiam deserit, Deum quidem laudat in tympano,
sed non laudat in choro. Saepe vero dum quosdam major scientia erigit, a
caeterorum societate disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo a
concordiae virtute desipiscunt.
Hi itaque audiant quid per
semetipsam Veritas dicat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter
vos (Marc. IX, 49). Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed
damnationis argumentum. Quo enim
quisque melius sapit, eo deterius delinquit; et idcirco inexcusabiliter
merebitur supplicium, quia prudenter 69 si voluisset, potuit
vitare peccatum. Quibus recte quoque per Jacobum dicitur: Quod si
zelum amarum habetis, et contentiones sunt in corde vestro, nolite
gloriari, et mendaces esse adversum veritatem. Non est ista sapientia
desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Quae autem
desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jac.
III, 14, 15, 17). Pudica videlicet, quia caste intelligit; pacifica
autem, quia per elationem se minime a proximorum societate disjungit.
Admonendi sunt dissidentes, ut noverint quod tandiu nullum boni operis
Deo sacrificium immolant, quandiu a proximorum charitate discordant.
Scriptum namque est: Si offers munus tuum ad altare, et ibi
recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque
ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et
tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 28, 24). Ex qua scilicet
praeceptione pensandum est quorum hostia repellitur, quam intolerabilis
culpa monstratur. Nam cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur,
pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi exstincta funditus
fuerint, bonum subsequi non permittunt. Admonendi sunt discordes, ut si
aures a mandatis coelestibus declinant, mentis oculos ad consideranda ea
quae in infimis versantur aperiant; quod saepe aves unius ejusdemque
generis sese socialiter volando non deserunt, et quod gregatim animalia
bruta pascuntur. Quia si solerter aspicimus, concordando sibi
irrationalis natura indicat, quantum malum per discordiam rationalis
natura committat, quando haec a rationis intentione perdidit, quod illa
motu naturali custodit.
At contra admonendi sunt pacati, ne dum plus quam necesse est, pacem
quam possident amant, ad perpetuam pervenire non appetant. Plerumque
enim gravius intentionem mentium rerum tranquillitas tentat; ut quo non
sunt molesta quae tenent, eo minus amabilia fiant quae vocant; et quo
delectant praesentia, eo non inquirantur aeterna. Unde et per semetipsam
Veritas loquens, cum terrenam pacem a superna distingueret, atque ad
venturam discipulos ex praesenti provocaret, ait: Pacem relinquo
vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Relinquo scilicet
transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor quae relicta est figitur,
nunquam ad illam quae danda est, pervenitur. Pax igitur praesens ita
tenenda est, et ut diligi debeat et contemni; ne si
immoderate diligitur, diligentis animus in culpa capiatur. Unde et
admonendi sunt pacati, ne dum nimis humanam pacem desiderant, pravos
hominum mores nequaquam redarguant; et consentiendo perversis, ab
auctoris sui se pace disjungant; ne dum humana foras jurgia metuunt,
interni foederis discissione feriantur. Quid est enim pax transitoria,
nisi quoddam vestigium pacis aeternae? Quid ergo esse dementius potest,
quam vestigia in pulvere impressa diligere, sed ipsum a quo impressa
sunt, non amare? Hinc David dum totum se ad foedera pacis internae
constringeret, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens: Nonne
qui te oderunt, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam?
Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 21,
22). Inimicos etenim Dei perfecto odio odisse, est et quod facti
sunt diligere, 70 et quod faciunt increpare; mores parvorum
premere, vitae prodesse.
Pensandum ergo est,
quando ab increpatione quiescitur, quanta culpa cum pessimis pax
tenetur, si propheta tantus hoc velut in hostiam Deo obtulit, quod
contra se pro Domino pravorum inimicitias excitavit. Hinc est quod
tribus Levi assumptis gladiis per castrorum media transiens, quia
feriendis noluit peccatoribus parcere, Deo manus dicta est consecrasse (Exod.,
XXXII, 27, seq.).
Hinc Phinees peccantium civium gratiam spernens, coeuntes cum Madianitis
perculit, et iram Domini iratus placavit (Num.
XXV, 9).
Hinc per semetipsam Veritas dicit: Nolite arbitrari, quia venerim
pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X,
34). Malorum namque cum incaute amicitiis jungimur, culpis ligamur.
Unde Josaphat, qui tot de anteacta vita praeconiis attollitur, de Achab
regis amicitiis pene periturus increpatur. Cui a Domino per prophetam
dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum, amicitia
jungeris; et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera
inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda (II Par. XIX,
24). Ab illo enim qui summe rectus est, eo ipso jam discrepat, quo
perversorum amicitiis vita nostra concordat. Admonendi sunt pacati, ne
si ad correptionis verba prosiliant, temporalem pacem sibi perturbare
formident. Rursumque admonendi sunt, ut eamdem pacem dilectione integra
intrinsecus teneant, quam per invectionem vocis sibi extrinsecus
turbant. Quod utrumque provide se David servasse perhibet, cum dicit: Cum
his qui oderunt pacem, eram pacificus, cum loquebar illis, impugnabant
me gratis (Psal. CXIX, 7). Ecce et loquens impugnabatur; et tamen
impugnatus, erat pacificus, quia nec insanientes cessabat reprehendere,
nec reprehensos negligebat amare.
Hinc etiam Paulus ait: Si
fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom.
XII, 18). Hortaturus enim discipulos ut pacem cum omnibus haberent,
praemisit, dicens: Si fieri potest, atque subjunxit: Quod ex
vobis est. Difficile quippe erat
ut si male acta corriperent, habere pacem cum omnibus possent. Sed cum
temporalis pax in pravorum cordibus ex nostra increpatione confunditur,
inviolata necesse est ut in nostro corde servetur. Recte itaque ait: Quod
ex vobis est. Ac si nimirum dicat: Quia pax ex duarum partium
consensu subsistit, si ab eis qui corripiuntur expellitur, integra tamen
in vestra qui corripitis mente teneatur. Unde idem rursum discipulos
admonet, dicens: Si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc
notate: et non commisceamini cum illo, ut confundatur (II Thess. III,
14). Atque illico adjunxit: Et nolite ut inimicum existimare
illum, sed corripite ut fratrem (Ibid., 15). Ac si diceret: Pacem
cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus
custodite; ut peccantis mentem sic vestra discordia feriat, quatenus pax
a cordibus vestris nec abnegata discedat.
CAPUT XXIII [ Al. XLVII]. Quomodo admonendi
qui jurgia serunt, et pacifici.
( Admonitio 24.) Aliter admonendi sunt seminantes jurgia, atque
aliter pacifici. Admonendi namque sunt qui 71 jurgia seminant, ut
cujus sint sequaces agnoscant. De apostata quippe angelo scriptum est,
cum bonae messi inserta fuisset zizania: Inimicus homo hoc fecit
(Matth. XIII, 28). De cujus etiam membro per Salomonem dicitur: Homo
apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit
pede; digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore
jurgia seminat (Prov. VI, 12). Ecce quem seminantem jurgia dicere
voluit, prius apostatam nominavit: quia nisi more superbientis angeli a
conspectu Conditoris prius intus aversione mentis caderet, foras
postmodum usque ad seminanda jurgia non veniret. Qui recte describitur
quod annuit oculis, digito loquitur, terit pede. Interior namque est
custodia, quae ordinata servat exterius membra. Qui ergo statum mentis
perdidit, subsequenter foras in inconstantiam motionis fluit, atque
exteriori mobilitate indicat, quod nulla interius radice subsistat.
Audiant jurgiorum seminatores quod scriptum est: Beati pacifici,
quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Atque e diverso
colligant, quia si filii Dei vocantur qui pacem faciunt, proculdubio
Satanae sunt filii qui confundunt. Omnes autem qui per discordiam
separantur a viriditate dilectionis, arefiunt. Qui etsi boni operis
fructus in suis actionibus proferunt, profecto nulli sunt, quia non ex
unitate charitatis oriuntur. Hinc ergo perpendant seminantes jurgia,
quam multipliciter peccant: qui dum unam nequitiam perpetrant, ab
humanis cordibus cunctas simul virtutes eradicant. In uno enim malo
innumera peragunt, quia seminando discordiam, charitatem quae nimirum
virtutum omnium mater est, exstinguunt. Quia autem nihil pretiosius est
Deo virtute dilectionis, nil est desiderabilius diabolo exstinctione
charitatis. Quisquis ergo seminando jurgia dilectionem proximorum
perimit, hosti Dei familiarius servit, quia qua ille amissa cecidit,
hanc iste vulneratis cordibus subtrahens, eis iter ascensionis abscidit.
At contra admonendi sunt pacifici, ne tantae actionis pondus levigent,
si inter quos fundare pacem debeant, ignorent. Nam sicut multum nocet si
unitas desit bonis, ita valde est noxium si non desit malis. Si ergo
perversorum nequitia in pace jungitur, profecto eorum malis actibus
robur augetur; quia quo sibi in malitia congruunt, eo se robustius
bonorum afflictionibus illidunt. Hinc namque est quod contra damnati
illius vasis, videlicet Antichristi praedicatores, divina ' voce beato
Job dicitur: Membra carnium ejus cohaerentia sibi (Job. XLI, 14).
Hinc sub squamarum specie de ejus satellitibus perhibetur: Una uni
conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas (Ibid., 7).
Sequaces quippe illius quo nulla inter se discordiae adversitate divisi
sunt, eo in benorum gravius nece glomerantur. Qui ergo iniquos pace
sociat, iniquitati vires administrat, quia bonos deterius deprimunt,
quos et unanimiter persequuntur. Unde praedicator egregins gravi
Pharisaeorum Sadducaeorumque persecutione deprehensus, inter semetipsos
dividere studuit, quos contra se graviter unitos vidit, cum clamavit,
dicens: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe
et resurrectione mortuorum ego judicor (Act. XXIII, 6). Dumque
Sadducaei spem resurrectionemque 72 mortuorum esse denegarent,
quam Pharisaei juxta sacri eloquii praecepta crederent, facta in
persecutorum unanimitate dissensio est, et divisa turba illaesus Paulus
exivit, quae hunc unita prius immaniter pressit. Admonendi itaque sunt
qui faciendae pacis studiis occupantur, ut pravorum mentibus prius
amorem debeant internae pacis infundere, quatenus eis postmodum valeat
exterior pax prodesse; ut dum eorum cor in illius cognitione
suspenditur, nequaquam ad nequitiam ex hujus perceptione rapiatur;
dumque supernam provident, terrenam nullo modo ad usum suae
deteriorationis inclinent. Cum vero perversi quique tales sunt, ut
nocere bonis nequeant, etiamsi concupiscant, inter hos nimirum debet
terrena pax construi et priusquam ab eis valeat superna cognosci; ut hi
scilicet quos contra dilectionem Dei malitia suae impietatis exasperat,
saltem ex proximi amore mansuescant; et quasi e vicino ad melius
transeant, ut ad illam quae a se longe est, pacem Conditoris ascendant.
CAPUT XXIV [ Al. XLVIII]. Quomodo admonendi
rudes in doctrina sacra, et docti, sed non humiles.
( Admonitio 25.) Aliter admonendi sunt qui sacrae legis verba non
recte intelligunt; atque aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec
humiliter non loquuntur. Admonendi enim sunt qui sacrae legis verba non
recte intelligunt, ut perpendant, quia saluberrimum vini potum in veneni
sibi poculum vertunt, ac per medicinale ferrum vulnere mortali se
feriunt, dum per hoc in se sana perimunt, per quod salubriter abscindere
sauciata debuerunt. Admonendi sunt, ut perpendant quo Scriptura sacra in
nocte vitae praesentis quasi quaedam nobis lucerna sit posita, cujus
nimirum verba dum non recte intelligunt, de lumine tenebrescunt. Quos
videlicet ad intellectum pravum intentio perversa non raperet, nisi
prius superbia inflaret. Dum enim se prae caeteris sapientes
arbitrantur, sequi alios ad melius intellecta despiciunt; atque ut apud
imperium vulgus scientiaesibi nomen extorqueant, student summopere et ab
aliis recte intellecta destruere, et sua perversa roborare. Unde bene
per prophetam dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum
terminum suum (Amos I, 13). Galaad namque acervus testimonii
interpretatur. Et quia cuncta simul congregatio Ecclesiae per
confessionem servit testimonio veritatis, non incongrue per Galaad
Ecclesia exprimitur, quae ore cunctorum fidelium, de Deo quaeque vera
sunt testatur. Praegnantes autem vocantur animae, quae intellectum verbi
ex divino amore concipiunt, si ad perfectum tempus veniant, conceptam
intelligentiam operis ostensione pariturae. Terminum vero suum dilatare,
est opinionis suae nomen extendere. Secuerunt ergo praegnantes Galaad ad
dilatandum terminum suum; quia nimirum haeretici mentes fidelium quae
jam aliquid de veritatis intellectu conceperant perversa praedicatione
perimunt, et scientiae sibi nomen extendunt. Parvulorum corda jam de
verbi conceptione gravida, 73 erroris gladio scindunt, et quasi
doctrinae sibi opinionem faciunt. Hos ergo cum conamur instruere ne
perversa sentiant, admoneamus prius necesse est, ne inanem gloriam
quaerant. Si enim radix elationis absciditur, consequenter rami pravae
assertionis arefiunt. Admonendi sunt etiam, ne errores discordiasque
generando, legem Dei quae idcirco data est ut sacrificia Satanae
prohibeat, eamdem ipsam in Satanae sacrificium vertant. Unde per
prophetam Dominus queritur, dicens: Dedi eis frumentum, vinum et
oleum, et argentum multiplicavi eis et aurum, quae fecerunt Baal (Oseae
II, 8). Frumentum quippe a Domino accipimus, quando in dictis
obscurioribus subducto tegmine litterae per medullam spiritus legis
interna sentimus. Vinum suum Dominus nobis praestat, cum Scripturae suae
alta praedicatione nos debriat. Oleum quoque suum nobis tribuit,
cum praeceptis apertioribus vitam nostram blanda lenitate disponit.
Argentum multiplicat cum nobis luce veritatis plena eloquia
subministrat. Auro quoque nos ditat, quando cor nostrum intellectu summi
fulgoris irradiat. Quae cuncta haeretici Baal offerunt, quia apud
auditorum suorum corda corrupte omnia intelligendo pervertunt. Et de
frumento Dei, vino atque oleo, argento pariter et auro, Satanae
sacrificium immolant, quia ad errorem discordiae verba pacis inclinant.
Unde admonendi sunt ut perpendant, quia dum perversa mente de praeceptis
pacis discordiam faciunt, justo Dei examine ipsi de verbis vitae
moriuntur.
At contra admonendi sunt
qui recte quidem verba legis intelligunt, sed haec humiliter non
loquuntur; ut in divinis sermonibus prius quam aliis eos proferant,
semetipsos requirant, ne insequentes aliorum facta, se deserant; et cum
recte cuncta de sacra Scriptura sentiunt, hoc solum quod per illam
contra elatos dicitur, non attendant. Improbus quippe et imperitus est
medicus, qui alienum mederi appetit, et ipse volnus quod patitur nescit.
Qui igitur verba Dei humiliter non loquuntur, profecto admonendi sunt,
ut cum medicamina aegris apponunt, prius virus suae pestis inspiciant,
ne alios medendo ipsi moriantur. Admoneri debent, ut considerent ne a
virtute dicti, dicendi qualitate discordent, ne loquendo aliud, et
ostendendo aliud praedicent. Audiant itaque quod scriptum est: Si
quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV, 11). Qui ergo verba
quae proferunt, ex propriis non habent, cur quasi de propriis tument?
Audiant quod scriptum est: Sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
(II Cor. II, 17). Ex Deo enim coram Deo loquitur, qui praedicationis
verbum et quia a Deo accepit intelligit, et placere per illud Deo non
hominibus quaerit.
Audiant quod scriptum est: Abominatio Domini est omnis arrogans
(Prov. XVI, 15).--Quia videlicet dum in verbo Dei gloriam propriam
quaerit, jus dantis invadit; eumque laudi suae postponere nequaquam
metuit, a quo hoc ipsum quod laudatur accepit.
Audiant quod praedicatori per
Salomonem dicitur: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui.
Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide. Habeto eas
solus, nec sint alieni participes tui (Prov. V, 15). Aquam quippe
praedicator de cisterna sua bibit, cum ad cor suum rediens, prius 74 audit
ipse quod dicit. Bibit sui fluenta putei, si sui irrigatione verbi
infunditur. Ubi bene subjungitur: Diriventur fontes tui foras, et in
plateis aquas divide (Ibid., 18).
Rectum quippe est ut ipse prius
bibat, et tunc praedicando aliis influat. Fontes namque foras derivare,
est exterius aliis vim praedicationis infundere.
In plateis autem aquas dividere, est in magna
auditorum amplitudine juxta uniuscujusque qualitatem divina eloquia
dispensare. Et quia plerumque inanis gloriae appetitus subrepit dum
sermo Dei ad multorum notitiam currit, postquam dictum est: In
plateis aquas divide, recte subjungitur: Habeto eas solus, nec
sint alieni participes tui (Ibid.). Alienos quippe malignos spiritus
vocat, de quibus per Prophetam tentati hominis voce dicitur: Alieni
insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam (Ps.
LIII, 5).
Ait ergo: Aquas et in plateis divide, et tamen solus habe. Ac si
apertius dicat: Sic necesse est ut praedicationi exterius servias,
quatenus per elationem te immundis spiritibus non conjungas, ne in
divini verbi ministerio hostes tuos ad te participes admittas. Aquas
ergo et in plateis dividimus, et tamen soli possidemus, quando et
exterius late praedicationem fundimus, et tamen per eam humanas laudes
assequi minime ambimus.
CAPUT XXV [ Al. XLIX]. Quomodo admonendi qui
officium praedicationis nimia humilitate detrectant, et qui praecipiti
festinatione occupant.
( Admonitio 26.)
Aliter admonendi sunt qui cum praedicare digne valeant, prae nimia
humilitate formidant; atque aliter admonendi sunt quos a praedicatione
imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit.
Admonendi namque sunt qui cum praedicare utiliter possunt, immoderata
tamen humilitate refugiunt; ut ex minori consideratione colligant
quantum in majoribus rebus derelinquant. Si enim indigentibus proximis
ipsi quas haberent pecunias absconderent, adjutores proculdubio
calamitatis exstitissent. Quo ergo reatu constringantur aspiciant, qui
dum peccantibus fratribus verbum praedicationis subtrabunt, morientibus
mentibus vitae remedia abscondunt. Unde et bene quidam sapiens dicit: Sapientia
abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque (Eccli. XX,
32)? Si populos fames attereret, et occulta frumenta ipsi servarent,
auctores proculdubio mortis existerent. Qua itaque plectendi sunt poena
considerent, qui cum fame verbi animae pereant, ipsi panem perceptae
gratiae non ministrant. Unde et bene per Salomonem dicitur: Qui abscondit
frumenta, maledicetur in populis (Prov. XI, 26). Frumenta quippe
abscondere, est praedicationis sanctae apud se verba retinere. In
populis autem talis quisque maledicitur, quia in solius culpa silentii
pro multorum quos corrigere potuit poena damnatur. Si medicinalis artis
minime ignari secandum vulnus cernerent, et tamen secare recusarent,
profecto peccatum fraternae mortis ex solo torpore committerent. Quanta
ergo culpa involvantur aspiciant, qui dum cognoscunt vulnera mentium,
curare ea negligunt sectione verborum.
Unde et bene per prophetam 75 dicitur: Maledictus
qui prohibet gladium suum a sanguine (Jer. XLVIII, 10). Gladium
quippe a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis
vitae interfectione retinere. De quo rursum gladio dicitur: Et
gladius meus manducabit carnes (Deut. XXXII, 42).
Hi itaque
cum apud se sermonem praedicationis occultant, divinas contra se
sententias terribiliter audiant, quatenus ab eorum cordibus timorem
timor expellat. Audiant quod talentum qui erogare noluit, cum sententia
damnationis amisit (Matth. XXV, 24, seq.). Audiant quod Paulus eo
se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum vitiis non
pepercit, dicens: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a
sanguine omnium: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium
Dei vobis (Act. XX, 26, 27).
Audiant quod voce angelica Joannes admonetur, cum dicitur: Qui audit,
dicat: Veni (Apoc. XXII, 17). Ut nimirum cui se vox interna
insinuat, illuc etiam clamando alios quo ipse rapitur trahat; ne clausas
fores etiam vocatus inveniat, si vocanti vacuus appropinquat. Audiant
quod Isaias quia a verbi ministerio tacuit, illustratus superno lumine,
magna voce poenitentiae se ipse reprehendit, dicens: Vae mihi quia
tacui (Isai. VI, 5). Audiant quod per Salomonem in illum
praedicationis scientia multiplicari promittitur, qui in hoc quod jam
obtinuit, torporis vitio non tenetur. Ait namque: Anima quae
benedicit, impinguabitur; et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur
(Prov. XI, 25). Qui enim exterius praedicando benedicit, interioris
augmenti pinguedinem recipit; et dum vino eloquii auditorum mentem
debriare non desinit, potu multiplicati muneris debriatus excrescit.
Audiant quod David hoc Deo in munere obtulit, quod praedicationis
gratiam quam acceperat non abscondit, dicens: Ecce labia mea non
prohibebo. Domine, tu cognovisti; justitiam tuam non abscondi in corde
meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi (Ps. XXXIX, 10, 11).
Audiant quod sponsi colloquio ad sponsam dicitur: Quae habitas in
hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam (Cant. VIII, 13).
Ecclesia quippe in hortis habitat, quae ad viriditatem intimam exculta
plantaria virtutum servat. Cujus vocem amicos auscultare, est
electos quosque verbum praedicationis illius desiderare: quam videlicet
vocem sponsus audire desiderat, quia ad praedicationem ejus per
electorum suorum animas anhelat. Audiant quod Moyses cum irascentem Deum
populo cerneret, et assumi ad ulciscendum gladio juberet; illos a parte
Dei denuntiavit existere, qui delinquentium scelera incunctanter
ferirent, dicens: Si quis Domini est, jungatur mihi; ponat vir
gladium super femur suum: ite et redite de porta usque ad portam per
medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum
suum (Exod. XXXII,
27). Gladium quippe super
femur ponere, est praedicationis studium voluptatibus carnis anteferre;
ut cum sancta quis studet dicere, curet necesse est illicitas
suggestiones edomare. De porta vero
usque ad portam ire, est a vitio usque ad vitium, per quod ad mentem
mors ingreditur, increpando discurrere. Per medium vero castrorum
transire, est tanta aequalitate intra Ecclesiam vivere, ut qui
delinquentium culpas redarguit, in nullius se debeat favorem declinare.
Unde et recte
subjungitur: Occidat vir fratrem, et amicum, et proximum suum. Fratrem
scilicet et amicum et proximum interficit, qui cum punienda invenit, ab
increpationis 76 gladio nec eis quos per cognationem diligit
parcit. Si ergo ille Dei dicitur qui ad ferienda vitia zelo divini
amoris excitatur, profecto esse se Dei denegat, qui inquantum sufficit,
increpare vitam carnalium recusat.
At contra admonendi sunt quos a praedicationis officio vel imperfectio, vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, ne dum tanti sibi onus officii praecipitatione arrogant, viam sibi subsequentis meliorationis abscidant; et cum arripiunt intempestive quod non valent, perdant etiam quod implere quandoque tempestive potuissent; atque scientiam, quia incongrue conantur ostendere, juste ostendantur amisisse. Admonendi sunt ut considerent quod pulli avium si ante pennarum perfectionem volare appetant, unde ire in alta cupiunt, inde in ima merguntur. Admonendi sunt ut considerent quod, structuris recentibus necdum solidatis, si tignorum pondus superponitur, non babitaculum, sed ruina fabricatur. Admonendi sunt ut considerent quod conceptas soboles feminae si priusquam plene formentur proferunt, nequaquam domos, sed tumulos replent. Hinc est enim quod ipsa Veritas, quae repente quos vellet roborare potuisset, ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare praesumerent, postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, illico adjunxit: Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). In civitate quippe considemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur; ut cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Adolescens loquere in causa tua vix; et si bis interrogatus fueris, habeat initium responsio tua (Eccli. XXXII, 10). Hinc est quod idem Redempter noster, cum in coelis sit conditor, et ostensione suae potentiae semper doctor angelorum, ante tricennale tempus in terra magister noluit fieri hominum; ut videlicet praecipitatis vim saluberrimi timoris infunderet, cum ipse etiam, qui labi non posset, perfectae vitae gratiam non nisi perfecta aetate praedicaret. Scriptum quippe est: Cum factus esset annorum duodecim, remansit puer Jesus in Jerusalem (Luc. II, 42). De quo a parentibus requisito, paulo post subditur: Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem (Ibid., 46). Vigilanti itaque consideratione pensandum est, quod cum Jesus annorum duodecim dicitur in medio doctorum sedens, non docens, sed interrogans invenitur. Quo exemplo scilicet ostenditur ne infirmus docere quis audeat, si ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit. Cum vero per Paulum discipulo dicitur: Praecipe haec et doce: nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12); sciendum nobis est quia in sacro eloquio aliquando adolescentia juventus vocatur. Quod citius ostenditur, si Salomonis ad medium verba proferantur, qui ait: Laetare juvenis in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Si enim utraque unum esse non decerneret, quem monebat in adolescentia, juvenem non vocaret.
CAPUT XXVI [ Al. L]. Quomodo admonendi
quibus omnia ex sententia succedunt, et quibus nulla.
( Admonitio 27.)
Aliter admonendi sunt qui in hoc quod temporaliter appetunt
prosperantur; atque aliter qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt,
sed tamen adversitatis labore fatigantur. Admonendi namque sunt qui in
hoc quod temporaliter appetunt prosperantur, ne cum cuncta ad votum
suppetunt, dantem quaerere negligant; sed in his quae dantur animum
figant; ne peregrinationem pro patria diligant, ne subsidia itineris in
obstacula perventionis vertant, ne nocturno lunae lumine delectati,
claritatem solis videre refugiant. Admonendi itaque sunt ut quaeque in
hoc mundo consequuntur, calamitatis solatia, non autem praemia
retributionis credant; sed contra favores mundi mentem erigant, ne in
eis ex tota cordis delectatione succumbant. Quisquis enim prosperitatem
qua utitur, apud judicium cordis, melioris vitae amore non reprimit,
favorem vitae transeuntis in mortis perpetuae occasionem vertit. Hinc
est enim quod sub Idumaeorum specie, qui vincendos se prosperitati suae
reliquerunt, in hujus mundi successibus laetantes increpantur cum
dicitur: Dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et
toto corde, et ex animo (Ezech. XXXVI, 5). Quibus verbis
perpenditur, quod non solum quia gaudeant, sed quod toto corde et ex
animo gaudeant, districta reprehensione feriantur. Hinc Salomon ait: Aversio
parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos (Prov.
I, 32). Hinc Paulus admonet dicens: Qui emunt, tanquam non
possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I Cor.
VII, 30).
Ut videlicet sic nobis quae suppetunt, exterius serviant, quatenus a
supernae delectationis studio animum non inflectant, ne luctum nobis
internae peregrinationis temperent eaque in exsilio positis subsidium
praebent; et quasi felices in transitoriis nos gaudeamus, qui ab
aeternis nos interim miseros cernimus. Hinc namque est quod electorum
voce dicit Ecclesia: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius
amplexabitur me (Cant. II, 6).
Sinistram Dei, prosperitatem videlicet vitae praesentis, quasi sub
capite posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam
amplectitur; quia sub aeterna ejus beatitudine tota devotione
continetur. Hinc rursum per Salomonem dicitur: Longitudo dierum in
dextera ejus, in sinistra vero illius divitiae et gloria. (Prov. III,
16). Divitiae itaque et gloria qualiter sint habenda docuit, quae
posita in sinistra memoravit. Hinc Psalmista ait: Salvum me fac
dextera tua (Ps. CVII, 7). Neque enim ait manu, sed dextera; ut
videlicet cum dexteram diceret, quia aeternam salutem quaereret,
indicaret. Hinc rursum scriptum est: Dextera manus tua, Domine,
confregit inimicos (Exod. XV, 6, sec. LXX). Hostes enim Dei etsi in
sinistra ejus proficiunt, dextera franguntur quia plerumque pravos vita
praesens elevat, sed adventus aeternae beatitudinis damnat.
Admonendi sunt qui in
hoc mundo prosperantur, ut solerter considerent quia praesentis vitae
prosperitas aliquando idcirco datur ut ad meliorem vitam provocet,
aliquando vero ut in aeternum plenius damnet. Hinc est enim quod plebi
Israeliticae Chanaan terra promittitur, ut quandoque ad aeterna speranda
provocetur. Neque enim rudis ille populus promissionibus Dei in
longinquum crederet, si a promissore suo non etiam e vicino aliquid
percepisset. Ut ergo ad
aeternorum fidem certius roboretur, nequaquam solummodo spe ad res, sed
rebus quoque ad spem trahitur. Quod liquido Psalmista testatur, dicens: Dedit
eis regiones gentium, et labores populorum possederunt: ut custodiant
justificationes ejus, et legem ejus requirant (Ps. CIV, 44). Sed cum
largientem Deum humana mens boni operis responsione non sequitur, unde
nutrita pie creditur, inde justius damnatur. Hinc enim per Psalmistam
rursum dicitur: Dejecisti eos, dum allevarentur (Ps. LXXII, 18).
Quia videlicet reprobi cum recta opera divinis muneribus non rependunt,
cum totos se hic deserunt, et affluentibus prosperitatibus
dimittunt, unde exterius proficiunt, inde ab intimis cadunt.
Hinc est quod in inferno cruciato diviti
dicitur: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25). Idcirco enim
bona hic recepit et malus, ut illic plenius mala reciperet, quia hic
fuerat nec per bona conversus.
At contra admonendi sunt, qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur, ut sollicita consideratione perpendant, Creator dispositorque cunctorum quanta super eos gratia vigilat, quos in sua desideria non relaxat. Aegro quippe quem medicus desperat, concedit ut cuncta quae concupiscit accipiat. Nam qui sanari posse creditur, a multis quae appetit prohibetur: et pueris nummos subtrahimus, quibus tota simul patrimonia haeredibus reservamus. Hinc ergo de spe aeternae haereditatis gaudium sumant, quos adversitas vitae temporalis humiliat; quia nisi salvandos in perpetuum cerneret, erudiendos sub disciplinae regimine divina dispensatio non frenaret. Admonendi itaque sunt qui in his quae temporaliter concupiscunt, adversitatis labore fatigantur, ut sollicite considerent quod plerumque etiam justos cum temporalis potentia sustollit, velut in laqueo culpa comprehendit. Nam sicut in priori hujus voluminis parte jam diximus (I parte, c. 3), David Deo amabilis rectior fuit in servitio, quam cum pervenit ad regnum (I Reg. XXIV, 18). Servus namque amore justitiae, deprehensum adversarium ferire timuit; rex autem persuasione luxuriae devotum militem etiam sub studio fraudis exstinxit (II Reg. XI, 17). Quis ergo opes, quis potestatem, quis gloriam quaerat innoxie, si et illi exstiterunt noxia, qui haec habuit non quaesita? Quis inter haec sine magni discriminis labore salvabitur, si ille in his culpa interveniente turbatus est, qui ad haec fuerat Deo eligente praeparatus? Admonendi sunt ut considerent quia Salomon qui post tantam sapientiam usque ad idololatriam cecidisse describitur, nihil in hoc mundo priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur; sed concessa sapientia funditus cor deseruit, quod nulla vel minima tribulationis disciplina custodivit (III Reg. XI, 4).
CAPUT XXVII. [ Al. LI] Quomodo admonendi
conjugati et caelibes.
( Admonitio 28.) Aliter admonendi sunt conjugiis obligati, atque
aliter a conjugii nexibus liberi. Admonendi namque sunt conjugiis
obligati, ut cum vicissim quae sunt alterius cogitant, sic eorum quisque
placere studeat conjugi, ut non displiceat Conditori; sic ea quae hujus
mundi sunt agant, ut tamen appetere quae Dei sunt non omittant; sic de
bonis praesentibus gaudeant, ut tamen sollicita intentione mala aeterna
pertimescant; sic de malis temporalibus lugeant, ut tamen consolatione
integra spem in bonis perennibus figant; quatenus dum in transitu
cognoscunt esse quod agunt, in mansione quod appetunt; nec mala mundi
cor frangant, cum spes bonorum coelestium roborat; nec bona praesentis
vitae decipiant, cum suspecta subsequentis judicii mala contristant.
Itaque animus Christianorum conjugum et infirmus et fidelis, qui et
plene cuncta temporalia despicere non valet, et tamen aeternis se
conjungere per desiderium valet; quamvis in delectatione carnis interim
jaceat, supernae spei refectione convalescat. Et si habet quae mundi
sunt in usu itineris, sperat quae Dei sunt in fructu perventionis; nec
totum se ad hoc quod agit conferat, ne ab eo quod robuste sperare debuit
funditus cadat. Quod bene ac breviter Paulus exprimit, dicens: Qui
habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non
flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes (I Cor. VII, 29, 30).
Uxorem quippe quasi non habendo habet, qui sic per illam carnali
consolatione utitur, ut tamen nunquam ad prava opera a melioris
intentionis rectitudine ejus amore flectatur. Uxorem quasi non habendo
habet, qui transitoria esse cuncta conspiciens, curam carnis ex
necessitate tolerat, sed aeterna gaudia spiritus ex desiderio exspectat.
Non flendo autem flere, est sic exteriora adversa plangere, ut tamen
noverit aeternae spei consolatione gaudere. Et rursum, non gaudendo
gaudere, est sic de infimis animum attollere, ut tamen nunquam desinat
summa formidare. Ubi apte quoque paulo post subdit: Praeterit enim
figura hujus mundi (Ibid., 1). Ac si aperte diceret: Nolite
constanter mundum diligere, quando et ipse non potest, quem diligitis,
stare. Incassum cor quasi manentes figitis, dum fugit ipse quem amatis.
Admonendi
sunt conjuges, ut ea in quibus sibi aliquando displicent, et patientes
invicem tolerent, et exhortantes invicem salvent. Scriptum namque est: Invicem
onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat.
IV, 2).
Lex quippe Christi charitas est; quia ex illo nobis et largiter sua
bona contulit, et aequanimiter mala nostra portavit. Tunc ergo legem
Christi imitando complemus, quando et nostra bona benigne conferimus, et
nostrorum mala pie sustinemus. Admonendi quoque sunt, ut eorum quisque
non tam quae ab altero tolerat, quam quae ab ipso tolerantur attendat. 80 Si
enim sua quae portantur considerat, ea quae ab altero sustinet, levius
portat.
Admonendi sunt conjuges,
ut suscipiendae prolis se meminerint causa conjunctos, et cum
immoderatae admistioni servientes, propagationis articulum in usum
transferunt voluptatis, perpendant quod licet extra non exeant, in ipso
tamen conjugio conjugii jura transcendunt.
Unde necesse est ut crebris
exorationibus deleant quod pulchram copulae speciem admistis
voluptatibus foedant. Hinc est enim quod peritus medicinae coelestis
Apostolus non tam sanos instituit, quam infirmis medicamenta monstravit,
dicens: De quibus scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non
tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam habeat uxorem, et
unaquaeque suum virum habeat (I Cor. VII, 1, seq. etc.). Qui enim
fornicationis metum praemisit, profecto non stantibus praeceptum
contulit; sed ne fortasse in terram ruerent, lectum cadentibus ostendit.
Unde adhuc infirmantibus subdidit: Uxori vir debitum reddat,
similiter et uxor viro (Ibid.). Quibus dum in magna honestate
conjugii aliquid de voluptate largiretur, adjunxit: Hoc autem dico
secundum indulgentiam, non secundum imperium (Ibid.).
Culpa quippe esse innuitur, quod indulgeri
perhibetur; sed quae tanto citius relaxetur, quanto non per hanc
illicitum quid agitur, sed hoc quod est licitum, sub moderamine non
tenetur. Quod bene Loth
in semetipso exprimit, qui ardentem Sodomam fugit; sed tamen Segor
inveniens, nequaquam mox montana conscendit (Gen. XIX, 30).
Ardentem quippe Sodomam fugere, est
illicita carnis incendia declinare. Altitudo vero montium, est munditia
continentium. Vel certe quasi in monte sunt qui etiam carnali copulae
inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admistionem debitam,
nulla carnis voluptate solvuntur. In monte quippe stare est, nisi
fructum propaginis in carne non quaerere. In monte stare, est carni
carnaliter non adhaerere. Sed quia multi sunt qui scelera quidem carnis
deserunt, nec tamen in conjugio positi usus solummedo debiti jura
conservant, exiit quidem Loth Sodomam, sed tamen mox ad montana non
pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo
conjugalis continentiae subtiliter non tenetur. Est vero in medio Segor
civitas, quae fugientem salvet infirmum, quia videlicet cum sibi per
incontinentiam miscentur conjuges, et lapsus scelerum fugiunt, et tamen
venia salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt in qua ab
ignibus defendantur, quia conjugalis haec vita non quidem in virtutibus
mira est, sed tamen a suppliciis secura. Unde idem Loth ad angelum
dicit: Est civitas hic juxta, ad quam possum fugere, parva; et
salvabor in ea. Nunquid non modica est, et vivet anima mea in ea (Genes.
XIX, 20)? Juxta ergo dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur,
quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio
salutis aliena. Sed tunc in hac actione vitam suam conjuges quasi in
parva civitate custodiunt, quando pro se assiduis deprecationibus
intercedunt. Unde et recte per angelum 81 ad eumdem Loth
dicitur: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam
urbem pro qua locutus es (Ibid. 21). Qui videlicet cum deprecatio
funditur Deo nequaquam talis conjugii vita damnatur. De qua deprecatione
Paulus quoque admonet, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex
consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5).
At contra admonendi sunt
qui ligati conjugiis non sunt, ut praeceptis coelestibus eo rectius
serviant, quo eos ad curas mundi nequaquam jugum copulae carnalis
inclinat; ut quos onus licitum conjugii non gravat, nequaquam pondus
illicitum terrenae sollicitudinis premat; sed tanto eos paratiores dies
ultimus, quanto et expeditiores inveniat; ne quo meliora agere vacantes
possunt, sed tamen negligunt, eo supplicia deteriora mereantur. Audiant
quod Apostolus cum quosdam ad caelibatus gratiam instrueret, non
conjugium sprevit, sed curas mundi nascentes ex conjugio repulit,
dicens: Hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis
injiciam; sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine
impedimento Domino observiendi (Ibid., 35). Ex conjugiis quippe
terrenae sollicitudines prodeunt; et idcirco magister gentium auditores
suos ad meliora persuasit, ne sollicitudine terrena ligarentur. Quem
igitur caelibem curarum saecularium impedimentum praepedit, et conjugio
se nequaquam subdidit, et tamen conjugii onera non evasit. Admonendi
sunt caelibes, ne sine damnationis judicio misceri se feminis vacantibus
putent. Cum enim Paulus fornicationis vitium tot criminibus exsecrandis
inseruit, cujus sit reatus indicavit, dicens: Neque fornicatores,
neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum
concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici,
neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor.
VI, 9, 10).
Et rursum: Fornicatores autem et adulteros judicabit Deus (Hebr.
XIII, 4). Admonendi itaque sunt, ut si tentationum procellas cum
difficultate salutis tolerant, conjugii portum petant. Scriptum namque
est: Melius est nubere, quam uri (I Cor.
VII, 9).
Sine culpa scilicet ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora
voverunt. Nam quisquis
bonum majus subire proposuit, bonum minus quod licuit, illicitum fecit.
Scriptum quippe est: Nemo mittens
manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno caelorum
(Luc. IX, 62). Qui igitur fortiori studio intenderat, retro
convincitur respicere, si relictis amplioribus bonis ad minima
retorquetur.
CAPUT XXVIII [ Al. LII]. Quomodo admonendi
peccata carnis experti, et eorum expertes.
( Admonitio 29.) Aliter admonendi sunt peccatorum carnis conscii,
atque aliter ignari. Admonendi namque sunt peccata carnis experti, ut
mare saltem post naufragium metuant, et perditionis suae discrimina vel
cognita perhorrescant; ne qui pie post perpetrata mala servati sunt,
haec improbe repetendo moriantur. Unde peccanti animae et nunquam a
peccato desinenti dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi,
noluisti erubescere (Jerem. III, 3). Admonendi itaque sunt ut
studeant quatenus si accepta naturae bona integra servare noluerunt,
saltem scissa resarciant. Quibus nimirum necesse est ut perpendant 82 in
tam magno fidelium numero quam multi et se illibatos custodiant, et
alios ab errore convertant. Quid ergo isti dicturi sunt, si aliis in
integritare stantibus, ipsi nec post damna resipiscunt. Quid dicturi
sunt, si cum multi et alios secum deferunt ad regnum, hi exspectanti
Domino nec semetipsos reducunt? Amonendi sunt, ut praeterita commissa
considerent, et imminentia devitent. Unde sub Judaeae specie per
prophetam Dominus corruptis in hoc mundo mentibus transactas ad memoriam
culpas revocat, quatenus pollui in futuris erubescant, dicens: Fornicatae
sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt
ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum (Ezech. XXIII, 3).
In Aegypto quippe ubera subiguntur, cum turpi hujus mundi desiderio
humanae mentis voluntas substernitur. In Aegypto pubertatis mammae
franguntur, quando naturales sensus adhuc in semetipsis integri,
pulsantis concupiscentiae corruptione vitiantur.
Admonendi sunt peccata
carnis experti, ut vigilanti cura conspiciant post delicta nobis ad se
redeuntibus Deus quanta benevolentia sinum suae pietatis expandat, cum
per prophetam dicat: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens
duxerit virum alium, nunquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non
polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum
amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem.
III, 1).
Ecce de fornicante et relicta muliere argumentum justitiae proponitur,
et tamen nobis post lapsum redeuntibus non justitia, sed pietas
exhibetur. Ut hinc utique colligamus,
si nobis delinquentibus tanta pietate parcitur, a nobis nec post
delictum redeuntibus quanta improbitate peccatur; aut quae ab illo erit
super improbos venia, qui non cessat vocare post culpam.
Quae nimirum bene per prophetam
post delictum misericordia vocationis exprimitur, cum averso homini
dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae
audient verbum post tergum monentis (Isai.
XXX, 20).
Humanum quippe genus Dominus in faciem monuit, quando in paradiso
condito homini atque in libero arbitrio stanti, quid facere, quidve non
facere deberet, indixit. Sed homo in Dei faciem terga dedit, cum
superbiens ejus jussa contempsit. Nec tamen superbientem Deus deseruit,
qui ad revocandum hominem legem dedit, exhortantes angelos misit, in
carne nostrae mortalitatis ipse apparuit. Ergo post tergum stans nos
admonuit, qui ad recuperationem nos gratiae etiam contemptus vocavit.
Quod igitur generaliter simul potuit dici de cunctis, hoc necesse est
specialiter sentiri de singulis. Quasi enim coram Deo positus quisque
verba monitionis ejus percipit, cum priusquam peccata perpetret,
voluntatis ejus praecepta cognoscit. Adhuc enim ante faciem ejus stare,
est necdum eum peccando contemnere. Cum vero derelicto bono innocentiae,
iniquitatem eligens appetit, jam terga in ejus faciem mittit.
Sed ecce adhuc et post tergum
Deus subsequens monet, qui etiam post culpam ad se redire persuadet.
Aversum revocat, commissa non respicit, revertenti sinum pietatis
expandit. Vocem ergo post tergum monentis audimus, si ad invitantem nos
Dominum saltem post peccata revertimur.
Debemus igitur pietatem 83 vocantis
erubescere, si justitiam nolumus formidare; quia tanto graviori
improbitate contemnitur, quanto et contemptus adhuc vocare non
dedignatur.
At contra admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ut tanto sollicitius
praecipitem ruinam metuant, quanto altius stant. Admonendi sunt, ut
noverint, quia quo magis loco prominenti consistunt, eo crebrioribus
sagittis insidiatoris impetuntur. Qui tanto ardentius solet erigi,
quanto robustius se conspicit vinci; tantoque intolerabilius dedignatur
vinci, quanto contra se videt per integra infirmae carnis castra
pugnari. Admonendi sunt ut incessanter praemia suscipiant, et libenter
proculdubio tentationum quas tolerant labores calcabunt. Si enim
attendatur felicitas quae sine transitu attingitur, leve fit quod
transeundo laboratur. Audiant quod per prophetam dicitur: Haec dicit
Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui,
et foedus meum tenuerint: dabo eis in domo mea et in muris meis locum et
nomen melius a filiis et filiabus (Isa. LVI, 4, 5). Eunuchi quippe
sunt, qui compressis motibus carnis, affectum in se pravi operis
abscidunt. Quo autem apud Patrem loco habeantur, ostenditur; quia in
domo Patris videlicet aeterna mansione etiam filiis praeferuntur.
Audiant quod per Joannem dicitur: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt
coinquinati: virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque ierit
(Apoc. XIV, 4). Et quod canticum cantant, quod nemo potest dicere,
nisi illa centum quadraginta quatuor millia. Singulariter quippe
canticum Agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus
etiam de incorruptione carnis gaudere. Quod tamen electi caeteri
canticum audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem
quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non
assurgant. Audiant peccatorum carnis ignari quod per semetipsam de hac
integritate Veritas dicit: Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX,
11). Quod eo innotuit summum, quo denegavit omnium; et dum preadicit
quia difficile capitur, audientibus innuit captum cum qua cautela
teneatur.
Admonendi sunt itaque
peccata carnis ignorantes, ut et praeeminere virginitatem conjugio
sciant, et tamen se super conjuges non extollant, quatenus dum et
virginitatem praeferunt, et se postponunt; et illud non deserant quod
melius esse aestimant, et se custodiant quo se inaniter non exaltant.
Admonendi sunt ut considerent quod plerumque actione saecularium vita
continentium confunditur, cum et illi ultra habitum assumunt opera, et
isti juxta ordinem proprium non excitant corda. Unde bene per
prophetam dicitur: Erubesce, Sidon, ait mare (Isai. XXIII, 4).
Quasi enim per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per
comparationem vitae saecularium atque in hoc mundo fluctuantium, ejus
qui munitus et quasi stabilis cernitur, vita reprobatur. Saepe enim
nonnulli ad Dominum post carnis peccata redeuntes, tanto se ardentius in
bonis operibus exhibent, quanto damnabiliores se de malis vident. Et
saepe quidam in carnis integritate perdurantes, cum minus se respiciunt
habere quod defleant, plene sibi sufficere vitae suae 84 innocentiam
putant, atque ad fervorem spiritus nullis se ardoris stimulis
inflammant. Et fit
plerumque Deo gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate
torpens innocentia. Unde et voce
judicis dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum
(Luc. VII, 47). Et: Gaudium erit in coelo super uno peccatore
poenitente, magis quam super nonaginta novem justis, quibus non opus est
poenitentia (Luc. XV, 10). Quod citius ex ipso usu colligimus, si
nostrae mentis judicia pensemus.
Plus namque terram diligimus
quae post spinas exarata fructus uberes producit, quam quae nullas
spinas habuit, sed tamen exculta sterilem segetem gignit.
Admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ne
superioris ordinis celsitudine se caeteris praeferant, cum ab
inferioribus quanta se melius agantur ignorant.
In examine namque recti judicis
mutat merita ordinum, qualitas actionum. Quis enim consideratis ipsis
rerum imaginibus, nesciat quod in natura gemmarum carbunculus
praeferatur hyacintho? Sed tamen caerulei coloris hyacinthus praefertur
pallenti carbunculo; quia et illi quod naturae ordo subtrahit, species
decoris adjungit; et hunc quem naturalis ordo praetulerat, coloris
qualitas foedat. Sic ergo in humano
genere et quidam in meliori ordine deteriores sunt, et quidam in
deteriori meliores, quia et isti sortem extremi habitus bene vivendo
transcendunt, et illi superioris loci meritum moribus non exsequendo
diminuunt.
CAPUT XXIX [ Al. LIII]. Quomodo admonendi
qui peccata operum lugent, et qui solum cogitationum.
( Admonitio 30.)
Aliter admonendi sunt qui peccata deplorant operum, atque aliter qui
cogitationum. Admonendi quippe sunt qui peccata deplorant operum, ut
consummata mala perfecta diluant lamenta, ne plus astringantur in debito
perpetrati operis, et minus solvant fletibus satisfactionis.
Scriptum quippe est: Potum
dedit nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6); ut videlicet
uniuscujusque mens tantum poenitendo compunctionis suae bibat lacrymas,
quantum se a Deo meminit aruisse per culpas. Admonendi sunt ut
incessanter admissa ante oculos reducant, atque vivendo agant, ut a
districto judice videri non debeant. Unde David cum peteret, dicens: Averte
oculos tuos a peccatis meis (Psal. L, 11), paulo superius intulit: Delictum
meum coram me est semper (Ibid., 5).
Ac si diceret: Peccatum meum ne respicias
postulo, quia hoc respicere ipse non cesso. Unde et per prophetam
Dominus dicit: Et peccatorum tuorum memor non ero, tu autem memor
esto (Isai. XLIII, 25, 26, sec. LXX). Admonendi sunt ut singula
quaeque admissa considerent, et dum per unumquodque erroris sui
inquinationem deflent, simul se ac totos lacrymis mundent. Unde bene per
Jeremiam dicitur, cum Judaeae singula delicta pensarentur: Divisiones
aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48). Divisas quippe ex
oculis aquas deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas
damus. Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet; sed
dum nunc hujus, nunc illius culpae memoria acrius tangitur, simul de
omnibus in singulis commota purgatur.
85 Admonendi
sunt, ut de misericordia quam postulant, praesumant, ne vi immoderatae
afflictionis intereant. Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos
flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire
voluisset. Constat enim quod a suo judicio abscondere voluit, quos
miserando praeveniens sibimetipsis judices fecit. Hinc enim scriptum
est: Praeveniamus faciem Domini in confessione (Psal. XCIV, 2).
Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique
judicaremur (I Cor. XI, 31). Rursumque admonendi sunt, ut sic de spe
fiduciam, habeant, ne tamen incauta securitate torpescant. Plerumque
enim hostis callidus mentem quam peccato supplantat, cum de ruina sua
afflictam respicit, securitatis pestiferae blanditiis seducit. Quod
figurate exprimitur, cum factum Dinae memoratur. Scriptum quippe est: Egressa
est Dina ut videret mulieres regionis illius; quam cum vidisset Sichem
filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam, et rapuit, et
dormivit cum illa, vi opprimens virginem; et conglutinata est anima ejus
cum ea, tristemque blanditiis delinivit (Genes. XXXIV, 1-3). Dina
quippe ut mulieres videat extraneae regionis, egreditur, quando
unaquaeque mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra
habitum atque extra ordinem proprium vagatur.
Quam Sichem princeps terrae
opprimit, quia videlicet inventiam in curis exterioribus diabolus
corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea (Ibid.); quia
unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia cum mens a culpa
resipiscit, addicitur, atque admissum flere conatur: corruptor autem
spes ac securitates vacuas ante oculos revocat, quatenus utilitatem
tristitiae subtrahat, recte illic adjungitur: Tristemque blanditiis
delinivit (Ibid.). Modo enim aliorum facta graviora, modo nil esse
quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo adhuc tempus
subsequens ad poenitentiam pollicetur; ut dum per haec decepta mens
ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur; quatenus tunc bona
nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant: et tunc plenius
obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis.
At contra admonendi sunt qui peccata cogitationum deflent, ut sollicite
considerent intra mentis arcana utrum delectatione tantummodo, an etiam
consensu deliquerint. Plerumque enim tentatur cor, et ex carnis nequitia
delectatur, et tamen eidem nequitiae ex ratione renititur, ut in secreto
cogitationis et contristet quod libet, et libeat quod contristat.
Nonnunquam vero ita mens baratro tentationis absorbetur, ut nullatenus
renitatur, sed ex deliberatione sequitur hoc, unde ex delectatione
pulsatur; et si facultas exterior suppetat, rerum mox effectibus
interiora vota consummat. Quod videlicet si justa animadversio districti
judicis respicit, non est jam cogitationis culpa, sed operis; quia etsi
rerum tarditas foras peccatum distulit, intus hoc consensionis opere
voluntas implevit.
In primo autem parente didicimus quia tribus modis omnis culpae
nequitiam perpetramus, suggestione scilicet, delectatione et
consensu. Primum itaque per hostem, secundum vero per carnem, tertium
per spiritum perpetratur. Insidiator enim prava suggerit, caro se
delectationi subjicit, atque ad extremum spiritus victus delectatione
consentit. Unde et ille serpens prava suggessit, Eva autem quasi caro se
delectationi subdidit, Adam vero velut spiritus suggestione ac
delectatione superatus assensit. Suggestione itaque peccatum agnoscimus,
delectatione vincimur, consensu etiam ligamur. Admonendi sunt igitur qui
nequitias cogitationis deflent, ut sollicite considerent in qua peccati
mensura ceciderunt, quatenus juxta ruinae modum quam in semetipsis
introrsus sentiunt, etiam mensura lamentationis erigantur, ne si
cogitata mala minus cruciant, usque ad perpetranda opera perducant. Sed
inter haec ita terrendi sunt, ut tamen minime frangantur. Saepe enim
misericors Deus eo citius peccata cordis abluit, quo haec exire ad opera
non permittit; et cogitata nequitia quando citius solvitur, quia effectu
operis districtius non ligatur. Unde recte per Psalmistam dicitur: Dixi,
pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti
impietatem cordis mei (Ps. XXXI, 3). Qui enim impietatem cordis
subdidit, quia cogitationum injustitias pronuntiare vellet indicavit.
Dumque ait: Dixi, pronuntiabo, atque illico adjunxit, Et tu
remisisti; quam sit super haec facilis venia ostendit. Qui dum se
adhuc petere promittit, hoc quod petere se promittebat, obtinuit;
quatenus quia usque ad opus non venerat culpa, usque ad cruciatum non
perveniret poenitentia, sed cogitata afflictio mentem tergeret, quam
nimirum tantummodo cogitata iniquitas inquinasset.
CAPUT XXX [ Al. LIV]. Quomodo admonendi qui
a peccatis quae deflent, non abstinent; et qui cum abstineant, non
deflent.
( Admonitio 31.)
Aliter admonendi sunt qui admissa plangunt (De poen., dist. 3, c. Qui
admissa plangunt), nec tamen deserunt; atque aliter qui
deserunt, nec tamen plangunt. Admonendi sunt enim qui admissa plangunt,
nec tamen deserunt, ut considerare sollicite sciant quia flendo inaniter
se mundant, qui vivendo se nequiter inquinant, cum idcirco se lacrymis
lavant, ut mundi ad sordes redeant.
Hinc enim scriptum est: Canis
reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (Prov.
XXVI, 11; II Petr. II, 22).
Canis quippe cum vomit,
profecto cibum qui pectus deprimebat, projicit; sed cum ad vomitum
revertitur, unde levigatus fuerat, rursus oneratur. Et qui admissa
plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae
mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem
dum repetunt, resumunt. Sus vero in volutabro luti cum lavatur,
sordidior redditur. Et qui admissa plangit, nec tamen deserit, poenae
gravioris culpae se subjicit (Eadem dist., c. 14, Qui admissa
plangit); quia et ipsam quam flendo potuit impetrare veniam
contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum volvit, quia dum fletibus
suis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas etiam
lacrymas facit. Hinc rursum scriptum est: Ne iteres verbum in
oratione tua (Eccli. VII, 15). 87 Verbum namque in oratione
iterare, est post fletum committere quod rursum necesse sit flere.
Hinc per Isaiam dicitur: Lavamini
(Isai. I, 16), mundi estote (Eadem dist., c. 15, Lavamini).
Post lavacrum enim mundus esse negligit, quisquis post lacrymas vitae
innocentiam non custodit. Et lavantur ergo et nequaquam mundi sunt, qui
commissa flere non desinunt, sed rursus flenda committunt. Hinc per
quemdam sapientem dicitur: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit
illum, quid proficit lavatio ejus (Eccli.
XXXIV, 30)?
Baptizatur quippe a mortuo (Eadem dist., c. 16, Baptizatur), qui
mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui
culpam post lacrymas repetit.
Admonendi
sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut ante districti judicis
oculos eis se esse similes agnoscant, qui venientes ad faciem quorumdam
hominum, magna eis submissione blandiuntur; recedentes autem,
inimicitias ac damna quae valent atrociter inferunt. Quid est enim
culpam flere, nisi humilitatem Deo suae devotionis ostendere? Et quid
est post fletum prava agere, nisi superbas in eum quem rogaverat,
inimicitias exercere?
Jacobo attestante qui ait: Quicunque voluerit amicus esse saeculi
hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Admonendi sunt qui
admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut sollicite considerent quia ita
plerumque mali inutiliter compunguntur ad justitiam, sicut plerumque
boni innoxie tentantur ad culpam. Fit quippe mira exigentibus meritis
dispositionis internae mensura, ut et illi dum de bono aliquid agunt,
quod tamen non perficiunt, superbe inter ipsa quae etiam plenissime
perpetrant mala confidant; et isti dum de malo tentantur, cui nequaquam
consentiunt, quo per infirmitatem titubant, eo gressus cordis ad
justitiam per humilitatem verius figant. Balaam quippe, justorum
tabernacula respiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum, et
fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Sed cum
compunctionis tempus abscessit, contra eorum vitam, quibus se similem
fieri etiam moriendo poposcerat, consilium praebuit; et cum occasionem
de avaritia reperit, illico oblitus est quidquid sibi de innocentia
optavit (Ibid., XXIV, 14).
Hinc vero doctor et praedicator
gentium Paulus, ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem
legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in
membris meis (Rom. VII, 23).
Qui profecto idcirco tentatur, ut in bono robustius ex ipsa infirmitatis
suae cognitione solidetur. Quid est ergo quod ille compungitur, et tamen
justitiae non appropinquat; iste tentatur, et tamen eum culpa non
inquinat, nisi hoc quod aperte ostenditur, quod nec malos bona
imperfecta adjuvant, nec bonos mala inconsummata condemnant?
At contra admonendi sunt qui admissa deserunt, nec tamen plangunt; ne
jam relaxatas aestiment culpas, quas etsi agendo non multiplicant,
nullis tamen fletibus mundant. Neque enim scriptor, si a scriptione
cessaverit, quia alia non addidit, etiam illa quae scripserat delevit;
nec qui contumelias irrogat, si solummodo tacuerit, satisfecit, cum
profecto necesse sit ut verba praemissae superbiae verbis subjectae
humilitatis impugnet; nec debitor absolutus est quia alia non
multiplicat, nisi et illa quae ligaverat solvat. Ita et cum Deo
delinquimus, nequaquam satisfacimus si ab iniquitate 88 cessamus,
nisi voluptates quoque quas dileximus, e contrario appositis lamentis
insequamur. Si enim nulla nos in hac vita operum culpa maculasset,
nequaquam nobis hic adhuc degentibus ipsa ad securitatem innocentia
nostra sufficeret, quia illicita animum multa pulsarent. Qua ergo mente
securus est, qui perpetratis iniquitatibus ipse sibi testis est quia
innocens non est?
Neque enim Deus nostris
cruciatibus pascitur, sed delictorum morbos medicamentis contrariis
medetur, ut qui voluptatibus delectati discessimus, fletibus amaricati
redeamus; et qui per illicita defluendo cecidimus, etiam a licitis
nosmetipsos restringendo surgamus; et cor quod insana laetitia
infuderat, salubris tristitia exurat; et quod vulneraverat elatio
superbiae, curet abjectio humilis vitae. Hinc enim scriptum est: Dixi
iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu
(Ps. LXXIV, 5). Cornu quippe delinquentes exaltant, si nequaquam se
ad poenitentiam ex cognitione suae iniquitatis humiliant. Hinc rursum
dicitur: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. L, 19).
Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit,
sed humiliare contemnit. Qui vero peccata jam deserit, nec tamen
plangit, jam quidem humiliat, sed tamen cor conterere recusat.
Hinc Paulus ait: Et haec
quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11).
Quia nimirum illos emendatior vita sanctificat, quos per poenitentiam
abluens afflictio fletuum mundat. Hinc Petrus cum quosdam territos
malorum suorum consideratione conspiceret, admonuit, dicens: Poenitentiam
agite, et baptizetur unus quisque vestrum (Act. II, 38). Dicturus
enim baptisma, praemisit poenitentiae lamenta, ut prius se aqua suae
afflictionis infunderent, et postmodum sacramento baptismatis lavarent.
Qua igitur mente qui transactas culpas flere negligunt, vivunt securi de
venia, quando ipse summus Pastor Ecclesiae huic etiam Sacramento
addendam poenitentiam credidit, quod peccata principaliter exstinguit?
CAPUT XXXI [ Al. LV]. Quomodo admonendi qui
illicita quorum sunt conscii laudant; et qui condemnantes, minime tamen
cavent.
( Admonitio 32).
Aliter admonendi sunt qui illicita quae faciunt etiam laudant; atque
aliter qui accusant prava, nec tamen devitant. Admonendi sunt enim qui
illicita quae faciunt etiam laudant, ut considerent quod plerumque plus
ore quam opere delinquant. Opere namque per semetipsos solos prava
perpetrant; ore autem per tot personas iniquitatem exhibent, quot
audientium mentes iniqua laudantes docent. Admonendi ergo sunt, ut si
eradicare mala dissimulant, saltem seminare pertimescant. Admonendi
sunt, ut eis perditio privata sufficiat. Rursumque admonendi sunt, ut si
mali esse non metuunt, erubescant saltem videri quod sunt. Plerumque
enim culpa dum absconditur, effugatur, quia dum mens erubescit videri
quod tamen esse non metuit, erubescit quandoque esse quod fugit videri.
Cum vero pravus quisque impudenter innotescit, quo liberius omne facinus
perpetrat, eo etiam licitum putat; 89 et quod licitum suspicatur,
in hoc proculdubio multiplicius mergitur. Unde scriptum est: Peccatum
suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Isai. III, 9).
Peccatum enim suum si Sodoma absconderet, adhuc sub timore peccaret.
Sed funditus frena
timoris amiserat, quae ad culpam nec tenebras inquirebat. Unde et rursum
scriptum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est (Gen.
XVIII 20). Peccatum quippe cum
voce, est culpa in actione; peccatum vero etiam cum clamore, est culpa
cum libertate.
At contra admonendi sunt
qui accusant prava, nec tamen devitant, ut provide perpendant quid in
districto Dei judicio pro sua excusatione dicturi sunt, qui de reatu
suorum criminum etiam semetipsis judicibus non excusantur.
Hi itaque quid aliud quam
praecones sunt sui? Voces contra culpas proferunt, et semetipsos
operibus reos trahunt. Admonendi sunt ut videant quia de occulta jam
retributione judicii est, quod eorum mens malum quod perpetrat
illuminatur ut videat, sed non conatur ut vincat; ut quo melius videt,
eo deterius pereat, quia et intelligentiae lumen percipit, et actionis
pravae tenebras non relinquit. Nam cum acceptam ad adjutorium scientiam
negligunt, hanc contra se in testimonium vertunt; et de lumine
intelligentiae augent supplicia, quod profecto acceperant ut possent
delere peccata. Quorum nimirum nequitia cum malum agit quod dijudicat,
venturum jam judicium hic degustat; ut cum aeternis suppliciis servatur
obnoxia, suo hic interim examine non sit absoluta; tantoque illic
graviora tormenta percipiat, quanto hic malum non deserit, etiam quod
ipsa condemnat. Hinc enim Veritas
dicit: Servus qui cognovit voluntatem Domini sui, et non praeparavit,
et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis (Luc. XII, 47).
Hinc Psalmista, ait: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16).
Vivi quippe quae circa illos aguntur sciunt et sentiunt, mortui autem
sentire nil possunt. Mortui enim in infernum descenderent, si mala
nesciendo perpetrarent. Cum vero sciunt mala, et tamen faciunt, ad
iniquitatis infernum viventes miseri sentientesque descendant.
CAPUT XXXII [ Al. LVI]. Quomodo admonendi
qui subito motu, et qui consulto peccant.
( Admonitio 33.)
Aliter admonendi sunt qui repentina concupiscentia superantur, atque
aliter qui in culpa ex consilio ligantur. Admonendi quippe sunt quos
repentina concupiscentia superat, ut in bello praesentis vitae se
quotidie positos attendant, et cor quod praevidere vulnera non potest,
scuto solliciti timoris tegant; ut occulta insidiantis hostis jacula
perhorrescant, et in tam caliginoso certamine intentione continua intra
mentis castra se muniant. Nam si a circumspectionis sollicitudine cor
destituitur, vulneribus aperitur, quia hostis callidus tanto liberius
pectus percutit, quanto nudum a providentiae 90 lorica
deprehendit. Admonendi sunt qui repentina concupiscentia superantur, ut
curare nimis terrena desuescant; quia intentionem suam dum rebus
transitoriis immoderatius implicant, quibus culparum jaculis
transfigantur ignorant. Unde et per Salomonem vox percussi et dormientis
exprimitur, qui ait: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me,
et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursum vina reperiam (Prov.
XXVIII, 35)? Mens quippe a cura suae sollicitudinis dormiens
verberatur et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic
nec quae perpetraverit agnoscit. Trahitur et nequaquam sentit, quia per
illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Quae
quidem evigilare optat, ut rursum vina reperiat, quia quamvis somno
torporis a sui custodia prematur, vigilare tamen ad saeculi curas
nititur, ut semper voluptatibus debrietur; et cum ad illud dormiat in
quo solerter vigilare debuerat, ad aliud vigilare appetit, ad quod
laudabiliter dormire potuisset. Hinc superius scriptum est: Et eris
quasi dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo
(Ibid., 34). In medio enim mari dormit, qui in hujus mundi
tentationibus positus, providere motus irruentium vitiorum quasi
imminentes undarum cumulos negligit. Et quasi clavum gubernator amittit,
quando mens, ad regendam navem corporis, studium sollicitudinis perdit.
Clavum quippe in mari amittere, est intentionem providam inter procellas
hujus saeculi non tenere. Si enim gubernator clavum sollicite stringit,
modo in fluctibus ex adverso navem dirigit, modo ventorum impetus per
obliquum findit. Ita cum mens vigilanter animam regit, modo alia
superans calcat, modo alia providens declinat; ut et praesentia
laborando subjiciat, et contra futura certamina prospiciendo
convalescat. Hinc rursum
de fortibus supernae patriae bellatoribus dicitur: Uniuscujusque
ensis super femur suum, propter timores nocturnos (Cant. III, 8).
Ensis enim super femur ponitur, quando acumine sanctae
praedicationis prava suggestio carnis edomatur. Per noctem vero caecitas
nostrae infirmitatis exprimitur, quia quidquid adversitatis in nocte
imminet non videtur. Uniuscujusque ergo ensis super femur suum ponitur
propter timores nocturnos, quia videlicet sancti viri dum ea quae non
vident metuunt, ad intentionem certaminis parati semper assistunt. Hinc
rursum sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris quae est in Libano
(Cant. VII, 4). Rem namque quam oculis non cernimus, plerumque odore
praevidemus. Per nasum quoque odores
fetoresque discernimus. Quid ergo per nasum Ecclesiae, nisi sanctorum
provida discretio designatur? Qui etiam turri similis quae est in Libano
dicitur, quia discreta eorum providentia ita in alto sita est, ut
tentationum certamina et priusquam veniant videat, et contra ea dum
venerint munita subsistat. Quae enim futura praevidentur, cum praesentia
fuerint, minoris virtutis fiunt; quia dum contra ictum quisque paratior
redditur, hostis qui se inopinatum 91 credidit, eo ipso quo
praevisus est, enervatur.
At contra admonendi sunt qui in culpa ex consilio ligantur, quatenus
provida consideratione perpendant, quia dum mala ex judicio faciunt,
districtius contra se judicium accendunt; ut tanto eos durior sententia
feriat, quanto illos in culpa arctius vincula deliberationis ligant.
Citius fortasse delicta poenitendo abluerent, si in his sola
praecipitatione cecidissent. Nam tardius peccatum solvitur quod et per
consilium solidatur. Nisi enim mens omni modo aeterna despiceret, in
culpa ex judicio non periret. Hoc ergo praecipitatione lapsis per
consilium pereuntes differunt, quod cum hi a statu justitiae peccando
concidunt, plerumque simul et in laqueum desperationis cadunt. Hinc est
quod per prophetam Dominus non tam praecipitationum prava, quam
delictorum studia reprehendit, dicens: Ne forte egrediatur ut ignis
indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter
malitiam studiorum vestrorum (Jer. IV, 4). Hinc iterum iratus
dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (Ibid.
XXIII, 2). Quia ergo peccatis aliis differunt peccata quae per
consilium perpetrantur, non tam prave facta Dominus quam studia
pravitatis insequitur. In factis enim saepe infirmitate, saepe
negligentia, in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur. Quo
contra recte beati viri expressione per Prophetam dicitur: Et in
cathedra pestilentiae non sedit (Ps. I, 1). Cathedra quippe judicis
esse vel praesidentis solet. In cathedra autem pestilentiae sedere, est
ex judicio prava committere: in cathedra pestilentiae sedere, est et ex
ratione mala discernere, et tamen ex deliberatione perpetrare. Quasi in
perversi consilii cathedra sedet, qui tanta iniquitatis elatione
attollitur, ut adimplere malum etiam per consilia conetur. Et sicut
assistentibus turbis praelati sunt qui cathedrae honore fulciuntur, ita
delicta eorum qui praecipitatione corruunt, exquisita per studium
peccata transcendunt. Admonendi ergo sunt, ut hinc colligant qui in
culpa etiam se per consilium ligant, qua quandoque ultione feriendi
sunt, qui nunc pravorum non socii, sed principes fiunt.
CAPUT XXXIII [ Al. LVII]. Quomodo admonendi
qui minimis, sed crebris noxis, et qui minimas caventes gravibus
aliquando immerguntur.
( Admonitio 34.)
Aliter admonendi sunt qui, licet minima, crebro tamen illicita faciunt;
atque aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus
demerguntur. Admonendi sunt qui quamvis in minimis, sed tamen frequenter
excedunt, ut nequaquam considerent qualia, sed quanta committunt.
Facta enim sua si despiciunt timere cum pensant, debent formidare cum
numerant. Altos quippe
gurgites fluminum, parvae sed innumerae replent guttae pluviarum. Et hoc
agit sentina latenter excrescens, quod patenter procella saeviens. Et
minuta sunt quae erumpunt membris per scabiem vulnera, sed cum multitudo
eorum innumerabiliter occupat, sic vitam corporis sicut unum grave
inflictum 92 pectori vulnus necat.
Hinc videlicet scriptum est:
Qui modica spernit,
paulatim decidit (Eccli. XIX, 1). Qui
enim peccata minima flere ac devitare negligit, a statu justitiae non
quidem repente, sed partibus totus cadit. Admonendi sunt qui in minimis
frequenter excedunt, ut sollicite considerent quia nonnunquam in parva
deterius, quam in majori culpa peccatur. Major enim quo citius quia sit
culpa agnoscitur, eo etiam celerius emendatur; minor vero dum quasi
nulla creditur, eo pejus quo et securius in usu retinetur. Unde fit
plerumque ut mens assueta malis levibus nec gravia perhorrescat, atque
ad quamdam auctoritatem nequitiae per culpas nutrita perveniat; et tanto
in majoribus contemnat pertimescere, quanto in minimis didicit non
timendo peccare.
At contra admonendi sunt
qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ut
sollicite seipsos deprehendant, quia dum cor eorum de custoditis minimis
extollitur, ad perpetranda graviora ipso elationis suae barathro
devorantur; et dum foris sibi parva subjiciunt, sed per inanem gloriam
intus intumescunt, languore superbiae intrinsecus victam mentem etiam
foras per mala majora prosternunt. Admonendi ergo sunt qui se a parvis
custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ne ubi se stare
extrinsecus aestimant, ibi intrinsecus cadant, et juxta districti
judicis retributionem elatio minoris justitiae via fiat ad foveam
gravioris culpae. Qui enim vane elati, boni minimi custodiam suis
viribus tribuunt, juste derelicti culpis majoribus obruuntur; et cadendo
discunt non fuisse proprium quod steterunt, ut mala immensa cor
reprimant, quod minima bona exaltant. Admonendi sunt ut considerent quod
et in culpis gravioribus alto reatu se obligant, et tamen plerumque in
parvis quae custodiunt, deterius peccant, quia et in illis iniqua
faciunt, et per ista se hominibus quod iniqui sunt tegunt.
Unde fit ut cum majora mala
perpetrant coram Deo, apertae iniquitatis sit; et cum parva bona
custodiunt coram hominibus, simulatae sanctitatis. Hinc est enim quod
Pharisaeis dicitur: Liquantes culicem, camelum autem glutientes
(Math. XXIII, 24).
Ac si aperte diceretur: Minima mala discernitis, majora devoratis.
Hinc est quod rursum ore
Veritatis increpantur, cum audiunt: Decimatis mentham, et anethum, et
cyminum; et relinquitis quae graviora sunt legis, judicium, et
misericordiam, et fidem. Neque enim negligenter audiendum est quod
cum decimari minima diceret, extrema quidem de oleribus maluit, sed
tamen bene olentia memorare; ut profecto ostenderet quia simulatores cum
parva custodiunt, odorem de se extendere sanctae opinionis quaerunt; et
quamvis implere maxima praetermittant, ea tamen minima observant, quae
humano judicio longe lateque redoleant.
CAPUT XXXIV [ Al. LVIII]. Quomodo admonendi
qui bona nec inchoant et qui inchoata non absolvunt.
( Admonitio 35.) Aliter admonendi sunt qui bona nec inchoant, 93 atque
aliter qui inchoata minime consummant. Qui enim bona nec inchoant, non
sunt eis prius aedificanda quae salubriter diligant, sed destruenda ea
in quibus semetipsos nequiter versant. Neque enim sequuntur quae
inexperta audiunt, nisi prius quam perniciosa sint ea quae sibi sunt
experta, deprehendant, quia nec levari appetit, qui et hoc ipsum quia
cecidit nescit; et qui dolorem vulneris non sentit, salutis remedia non
requirit. Prius ergo ostendenda sunt, quam sint vana quae diligunt, et
tunc demum vigilanter intimanda quam sint utilia quae praetermittunt.
Prius videant fugienda quae amant, et sine difficultate postmodum
cognoscant amanda esse quae fugiunt. Melius enim inexperta recipiunt, si
de expertis quidquid disputationis audiunt, veraciter cognoscunt. Tunc
igitur pleno voto discunt vera bona quaerere, cum certo judicio
deprehenderint falsa se vacue tenuisse. Audiant ergo quod bona
praesentia et a delectatione citius transitura sunt, et tamen eorum
causa ad ultionem sine transitu permansura; quia et nunc quod libet
invitis subtrahitur, et tunc quod dolet invitis in supplicium
reservatur. Itaque eisdem rebus terreantur salubriter, quibus noxie
delectantur; ut dum perculsa mens alta ruinae suae damna conspiciens,
sese in praecipitium pervenisse deprehendit, gressum post terga revocet,
et pertimescens quae amaverat, discat diligere quae contemnebat.
Hinc est
enim quod Jeremiae misso ad praedicationem dicitur: Ecce constitui te
hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas
et dissipes, et aedifices et plantes (Jer.
I, 10).
Quia nisi prius perversa destrueret, aedificare utiliter recta non
posset; nisi ab auditorum suorum cordibus spinas vani amoris evelleret,
nimirum frustra in eis sanctae praedicationis verba plantaret. Hinc est
quod Petrus prius evertit, ut postmodum construat, cum nequaquam Judaeos
monebat quid jam facerent, sed de his quae fecerant, increpabat dicens: Jesum
Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus et prodigiis et
signis quae per illum fecit Deus in medio vestri, sicut vos scitis: hunc
definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum
affigentes interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni
(Act. II, 22-24); ut videlicet crudelitatis suae cognitione
destructi, aedificationem sanctae praedicationis quanto anxie
quaererent, tanto utiliter audirent. Unde et illico respondet: Quid
ergo faciemus, viri fratres? Quibus mox dicitur: Agite
poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum (Ibid., 37, 38).
Quae aedificationis verba profecto contemnerent, nisi prius salubriter
ruinam suae destructionis invenissent.
Hinc est quod Saulus cum super
eum coelitus lux emissa resplenduit, non jam quid recte deberet facere,
sed quid prave fecisset, audivit. Nam cum prostratus requireret,
dicens: Quis es, Domine? Respondetur protinus: Ego sum Jesus
Nazarenus, quem tu persequeris (Act. IX, 4, seq., XXII, 8, seq.). Et
cum repente subjungeret: Domine, quid me jubes facere (Ibid.)?
Illico adjungitur: Surgens ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi
quid te oporteat facere (Ibid.).
Ecce de coelo Dominus loquens persecutoris sui facta corripuit, nec
tamen illico quae essent facienda monstravit. Ecce elationis ejus
fabrica jam tota corruerat, et 94 post ruinam suam humilis
aedificari requirebat, et cum superbia destruitur, aedificationis tamen
verba retinentur; ut videlicet persecutor immanis diu destructus
jaceret, et tanto post in bonis solidius surgeret, quanto prius funditus
eversus a pristino errore cecidisset. Qui ergo nulla adhuc agere bona
coeperunt, a rigiditate antea suae pravitatis, correctionis manu
evertendi sunt, ut ad statum postmodum rectae operationis erigantur,
quia et idcirco altum silvae lignum succidimus, ut hoc in aedificii
tegmine sublevemus; sed tamen non repente in fabrica ponitur, ut nimirum
prius vitiosa ejus viriditas exsiccetur, cujus quo plus in infimis humor
excoquitur, eo ad summa solidius levatur
At contra admonendi sunt
qui inchoata bona minime consummant, ut cauta circumspectione
considerent quia dum proposita non perficiunt, etiam quae fuerant coepta
convellunt. Si enim quod videtur gerendum sollicita intentione non
crescit, etiam quod fuerat bene gestum decrescit. In hoc quippe mundo
humana anima quasi more navis est contra ictum fluminis conscendentis:
uno in loco nequaquam stare permittitur, quia ad ima relabitur, nisi ad
summa conetur. Si ergo inchoata bona fortis operantis manus ad
perfectionem non sublevat, ipsa operandi remissio contra hoc quod
operatum est, pugnat. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Qui
mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis
(Prov. XVIII, 9). Quia videlicet qui coepta bona districte non
exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. Hinc
Sardis Ecclesiae ab angelo dicitur: Esto vigilans, et confirma
caetera quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo
meo (Apoc. III, 2). Quia igitur plena coram Deo ejus opera inventa
non fuerant, moritura reliqua etiam quae erant gesta praedicebat. Si
enim quod mortuum in nobis est ad vitam non accenditur, hoc etiam
exstinguitur, quod quasi adhuc vivum tenetur. Admonendi sunt ut
perpendant quod tolerabilius esse potuisset recti viam non arripere,
quam arrepta post tergum redire. Nisi enim retro aspicerent, erga
coeptum studium nullo torpore languerent. Audiant ergo quod scriptum
est: Melius erat eis non cognoscere viam justitiae, quam post
agnitionem retrorsum converti (II Petr. II, 21).
Audiant quod scriptum est: Utinam
frigidus esses, aut calidus; sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec
calidus, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc.
III, 15).
Calidus quippe est qui bona studia et arripit et consummat; frigidus
vero est qui consummanda nec inchoat. Et sicut a frigore per teporem
transitur ad calorem, ita a calore per teporem reditur ad frigus.
Quisquis ergo amisso infidelitatis frigore vivit, sed nequaquam tepore
superato excrescit ut ferveat, procul dubio calore desperato, dum noxio
in tepore demoratur, agit ut frigescat.
Sed sicut ante teporem frigus
sub spe est, ita post frigus tepor in desperatione.
Qui enim adhuc in peccatis est, conversionis
fiduciam non amittit. Qui vero post conversionem tepuit, et spem quae
esse potuit de peccatore subtraxit. Aut calidus ergo quisque esse, aut
frigidus quaeritur, ne tepidus evomatur; ut videlicet aut
necdum conversus, adhuc de se spem 95 conversionis praebeat, aut
jam conversus in virtutibus inardescat; ne evomatur tepidus, qui a
calore quem proposuit torpore ad noxium frigus redit.
CAPUT XXXV [ Al. LIX]. Quomodo admonendi qui
mala clam et bona palam faciunt; ac qui versa vice.
( Admonitio 36.) Aliter admonendi sunt qui mala occulte agunt, et
bona publice; atque aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen
quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. Admonendi enim
sunt qui mala occulte agunt, et bona publice, ut pensent humana judicia
quanta velocitate evolant, divina autem quanta immobilitate perdurant.
Admonendi sunt ut in fine rerum mentis oculos figant, quia et humanae
laudis attestatio praeterit, et superna sententia, quae et abscondita
penetrat, ad retributionem perpetuam convalescit. Dum igitur occulta
mala sua divinis judiciis, recta autem sua humanis oculis anteponunt, et
sine teste est bonum quod publice faciunt, et non sine aeterno teste est
quod latenter delinquunt. Culpas itaque suas occultando hominibus,
virtutesque pandendo, et unde puniri debeant abscondentes detegunt, et
unde remunerari poterant, detegentes abscondunt. Quos recte sepulcra
dealbata speciosa exterius, sed mortuorum ossibus plena Veritas vocat (Matth.
XXIII, 27), quia vitiorum mala intus contegunt, humanis vero oculis
quorumdam demonstratione operum, de solo foris justitiae colore
blandiuntur. Admonendi itaque sunt, ne quae agunt recta despiciant, sed
ea meriti melioris credant. Valde namque bona sua dijudicant, qui ad
eorum mercedem sufficere humanos favores putant. Cum enim pro recto
opere laus transitoria quaeritur, aeterna retributione res digna vili
pretio venundatur. De quo videlicet pretio percepto Veritas dicit: Amen
dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2, 5). Admonendi
sunt ut considerent quia dum pravos se in occultis exhibent, sed tamen
exempla de se publice in bonis operibus praebent, ostendunt sequenda
quae fugiunt, clamant amanda quae oderunt, vivunt postremo aliis, et
sibi moriuntur.
At contra admonendi sunt
qui bona occulte faciunt, et tamen quibusdam factis publice de se mala
opinari permittunt, ne cum bona semetipsos actionis rectae virtute
vivificant, in se alios per exemplum pravae aestimationis occidant; ne
minus quam se proximos diligant, et cum ipsi salubrem potum vini
sorbeant, intentis in sui consideratione mentibus pestiferum veneni
poculum fundant. Hi nimirum in uno proximorum vitam minus adjuvant, in
altero multum gravant, dum student et recta occulte agere, et quibusdam
factis, ad exemplum de se prava seminare. Quisquis enim laudis
concupiscentiam calcare jam sufficit, aedificationis fraudem perpetrat,
si bona quae agit, occultat; et quasi jactato semine germinandi radices
subtrahit, qui opus quod imitandum est, non ostendit. Hinc namque in
Evangelio Veritas dixit: Videant opera vestra bona, et glorificent
Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Ubi illa quoque
sententia promitur, quae longe aliud praecepisse videtur, dicens: Attendite
ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis
(Matth. VI, 1).
Quid est ergo quod opus
nostrum et ita faciendum est ne videatur, et tamen ut debeat videri
praecipitur, nisi quod ea quae agimus, et occultanda sunt, ne ipsi
laudemur, et tamen ostendenda sunt, ut laudem coelestis Patris augeamus?
Nam cum nos justitiam
nostram coram hominibus facere Dominus prohiberet, illico adjunxit: Ut
videamini ab eis. Et cum rursus videnda ab hominibus bona opera
nostra praeciperet, protinus subdidit: Ut glorificent Patrem vestrum
qui in coelis est (Matth. V, 16).
Qualiter igitur videnda essent, vel qualiter non videnda, ex
sententiarum fine monstravit, quatenus operantis mens opus suum et
propter se videri non quaereret, et tamen hoc propter coelestis Patris
gloriam non celaret. Unde
fit plerumque ut bonum opus et in occulto sit, cum fit publice; et
rursus in publico, cum agitur occulte.
Qui enim in publico bono opere non suam, sed
superni Patris gloriam quaerit, quod fecit abscondit; quia solum illum
testem habuit, cui placere curavit. Et qui in secreto suo bono opere
deprehendi ac laudari concupiscit; et nullus fortasse vidit quod
exhibuit, et tamen hoc coram hominibus fecit, quia tot testes in bono
opere secum duxit, quot humanas laudes in corde requisivit. Cum vero
prava aestimatio, in quantum sine peccato valet, ab intuentium mente non
tergitur, cunctis mala credentibus per exemplum culpa propinatur. Unde
et plerumque contingit, ut qui negligenter de se mala opinari
permittunt, per semetipsos quidem nulla iniqua faciant; sed tamen per
eos qui se imitati fuerint, multiplicius delinquant. Hinc est quod
Paulus immunda quaedam sine pollutione comedentibus, sed imperfectis
tentationis scandalum sua hac comestione moventibus dicit: Videte ne
forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis (I Cor.
VIII, 9).
Et rursus: Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter
quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, et
percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (Ibid.,
11, 12). Hinc est quod Moyses cum diceret: Non maledices surdo, protinus
adjunxit: Nec coram caeco pones offendiculum (Levit.
XIX, 14).
Surdo quippe maledicere, est absenti et non audienti derogare: coram
caeco vero offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed
tamen ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem praebere.
CAPUT XXXVI [ Al. LX]. De exhortatione
multis exhibenda, ut sic singulorum virtutes adjuvet, quatenus per hanc
contraria virtutibus vitia non excrescant.
Haec sunt quae praesul animarum in praedicationis diversitate custodiat,
ut sollicitus congrua singulorum vulneribus medicamina opponat. Sed cum
magni sit studii ut exhortandis singulis serviatur ad singula, cum valde
laboriosum sit unumquemque de propriis sub dispensatione debitae
considerationis instruere, longe tamen laboriosius est auditores
innumeros ac diversis passionibus laborantes, uno eodemque tempore voce
unius et 97 tanta arte vox temperanda est, ut cum diversa sint
auditorum vitia, et singulis inveniatur congrua, et tamen sibimetipsi
non sit diversa; ut inter passiones medias uno quidem ductu transeat,
sed more bicipitis gladii tumores cogitationum carnalium ex diverso
latere incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen
timidis non augeatur metus, sic timidis infundatur auctoritas, ut tamen
superbis non crescat effrenatio. Sic otiosis ac torpentibus praedicetur
sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia
non augeatur actionis. Sic inquietis ponatur modus, ut tamen otiosis non
fiat torpor securus. Sic ab impatientibus exstinguatur ira, ut tamen
remissis ac lenibus non crescat negligentia. Sic lenes accendantur ad
zelum, ut tamen iracundis non addatur incendium. Sic tenacibus
infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis effusionis frena minime
laxentur. Sic prodigis praedicetur parcitas, ut tamen tenacibus
periturarum rerum custodia non augeatur. Sic incontinentibus laudetur
conjugium, ut tamen jam continentes non revocentur ad luxum. Sic
continentibus laudetur virginitas corporis, ut tamen in conjugibus
despecta non fiat fecunditas carnis. Sic praedicanda sunt bona, ne ex
latere juventur et mala. Sic laudanda sunt bona summa, ne
desperentur ultima. Sic nutrienda sunt ultima, ne dum sufficere
creduntur, nequaquam tendatur ad summa.
CAPUT XXXVII [ Al. LXI]. De
exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti.
Et gravis quidem praedicatori labor est, in communis praedicationis
voce, ad occultos singulorum motus causasque vigilare, et palaestrarum
more in diversi lateris arte se vertere; multo tamen acriori labore
fatigatur, quando uni e contrariis vitiis servienti praedicare
compellitur. Plerumque enim quis laetae nimis conspersionis existit; sed
tamen eum repente tristitia oborta immaniter deprimit. Curandum est
itaque praedicatori quatenus sic tergatur tristitia quae venit ex
tempore, ut non augeatur laetitia quae suppetit ex conspersione; et sic
frenetur laetitia quae ex conspersione est, ut tamen non crescat
tristitia quae venit ex tempore. Iste gravatur usu immoderatae
praecipitationis, et aliquando tamen ab eo quod festine agendum est, eum
vis praepedit subito natae formidinis. Ille gravatur usu immoderatae
formidinis, et aliquando tamen in eo quod appetit, temeritate impellitur
praecipitationis. Sic itaque in isto reprimatur subito oborta formido,
ut tamen non excrescat enutrita diu praecipitatio. Sic in illo
reprimatur repente oborta praecipitatio, ut tamen non convalescat
impressa ex conspersione formido. Quid autem mirum si mentium medici
ista custodiunt, dum tanta discretionis arte se temperant, qui non corda
sed corpora medentur? Plerumque enim debile corpus opprimit languor
immanis, cui languori 98 scilicet obviari adjutoriis fortibus
debet, sed tamen corpus debile, adjutorium forte non sustinet. Studet
igitur qui medetur, quatenus sic superexistentem morbum subtrahat, ut
nequaquam supposita corporis debilitas crescat, ne fortasse languor
cum vita deficiat. Tanta ergo adjutorium discretione componit, ut uno
eodemque tempore et languori obviet et debilitati. Si igitur medicina
corporis indivise adhibita servire divisibiliter potest (tunc enim vere
medicina est, quando sic per eam vitio superexistenti succurritur, ut
etiam suppositae conspersioni serviatur), cur medicina mentis una
eademque praedicatione apposita, morum morbis diverso ordine obviare non
valeat, quae tanto subtilior agitur, quanto de invisibilibus tractatur?
CAPUT XXXVIII [ Al. LXII.] Quod
aliquando leviora vitia relinquenda sunt, ut graviora subtrahantur.
Sed quia plerumque dum duorum vitiorum languor irruit, hoc levius, illud fortasse gravius premit; ei nimirum vitio rectius sub celeritate subvenitur, per quod festine ad interitum tenditur. Et si hoc a vicina morte restringi non potest, nisi illud etiam quod existit contrarium crescat tolerandum praedicatori est, ut per exhortationem suam artificioso moderamine unum patiatur crescere, quatenus possit aliud a vicina morte retinere. Quod cum agit, non morbum exaggerat, sed vulnerati sui, cui medicamentum adhibet, vitam servat, ut exquirendae salutis congruum tempus inveniat. Saepe enim quis a ciborum se ingluvie minime temperans, jamjamque pene superantis luxuriae stimulis premitur, qui hujus pugnae metu territus, dum se per abstinentiam restringere nititur, inanis gloriae tentatione fatigatur: in quo nimirum unum vitium nullatenus extinguitur, nisi aliud nutriatur. Quae igitur pestis ardentius insequenda est, nisi quae periculosius premit? Tolerandum nunquam est ut per virtutem abstinentiae interim arrogantia contra viventem crescat, ne eum per ingluviem a vita funditus luxuria exstinguat. Hinc est quod Paulus, cum infirmum auditorem suum perpenderet, aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta humanae laudis retributione gaudere, ait: Vis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3). Neque enim ideo bona agenda sunt ut potestas hujus mundi nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae laudis sumatur. Sed cum infirmam mentem ad tantum robur ascendere non posse pensaret, ut et pravitatem vitaret simul et laudem; praedicator egregius ei, admonendo aliquid obtulit, et aliquid tulit. Concedendo enim lenia, subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quodam suo vitio animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine labore tolleretur.
CAPUT XXXIX [ Al. LXIII]. Quod
infirmis mentibus omnino non debent alta praedicari.
Sciendum vero est
praedicatori, ut auditoris sui animum ultra vires non trahat, ne, ut ita
dicam, dum plus quam valet tenditur, mentis chorda rumpatur. Alta enim
quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri. Hinc
namque per semetipsam Veritas dicit: Quis putas est fidelis
dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut
det illis in tempore tritici mensuram (Matth. XXIV, 45; Luc. XII, 42)?
Per mensuram quippe tritici exprimitur modus verbi, ne cum angusto cordi
incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Paulus ait: Non
potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Tanquam
parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1).
Hinc Moyses a secreto Dei exiens, coruscantem coram populo faciem velat (Exod.
XXXIV, 33), quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non
indicat. Hinc per eum divina voce praecipitur (Ibid. XXI, 33), ut
is qui cisternam foderit, si operire neglexerit, corruente in ea bove
vel asino, pretium reddat; quia ad alta scientiae fluenta perveniens,
cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reus
addicitur, si per verba ejus in scandalum, sive munda sive immunda mens
capiatur. Hinc ad beatum
Job dicitur? Quis dedit gallo intelligentiam (Job. XXXVIII, 36)?
Praedicator etenim sanctus dum caliginoso hoc clamat in tempore, quasi
gallus cantat in nocte, cum dicit: Hora est jam nos de somno surgere
(Rom. XIII, 11).
Et rursum: Evigilate justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34).
Gallus autem 100 profundioribus horis noctis altos edere cantus
solet; cum vero matutinum jam tempus in proximo est, minutas ac tenues
voces format, quia nimirum qui recte praedicat, obscuris adhuc cordibus
aperta clamat, nil de occultis mysteriis indicat, ut tunc subtiliora
quaeque de coelestibus audiant, cum luci veritatis appropinquant.
CAPUT XL. De opere praedicationis et voce.
Sed inter haec ad ea quae jam superius diximus, charitatis studio
retorquemur, ut praedicator quisque plus actibus quam vocibus insonet,
et bene vivendo vestigia sequacibus imprimat potius, quam loquendo quo
gradiantur ostendat. Quia et gallus iste, quem pro exprimenda boni
praedicatoris specie in locutione sua Dominus assumit, cum jam edere
cantus parat, prius alas excutit, et semetipsum feriens vigilantiorem
reddit, quia nimirum necesse est ut hi qui verba sanctae praedicationis
movent, prius studio bonae actionis evigilent, ne in semetipsis
torpentes opere, alios excitent voce; prius se per sublimia facta
excutiant, et tunc ad bene vivendum alios sollicitos reddant; prius
cogitationum alis semetipsos feriant; quidquid in se inutiliter torpet,
sollicita investigatione deprehendant, districta animadversione
corrigant; et tunc demum aliorum vitam loquendo componant; prius punire
propria fletibus curent, et tunc quae aliorum punienda sunt denuntient;
et antequam verba exhortationis insonent, omne quod locuturi sunt,
operibus clament.
Sed quia saepe dum
praedicatio modis congruentibus ubertim funditur, apud semetipsum de
ostensione sui occulta laetitia loquentis animus sublevatur, magna cura
necesse est ut timoris laceratione se mordeat, ne qui aliorum vulnera
medendo ad salutem revocat, ipse per negligentiam suae salutis
intumescat, ne proximos juvando se deserat, ne alios erigens cadat. Nam
quibusdam saepe magnitudo virtutis occasio perditionis fuit; ut cum de
confidentia virium inordinate securi sunt, per negligentiam inopinate
morerentur. Virtus namque cum vitiis renititur, quadam delectatione ejus
sibimetipsi animus blanditur; fitque ut bene agentis mens metum suae
circumspectionis abjiciat, atque in sui confidentia secura requiescat;
cui jam torpenti seductor callidus omne quod bene gessit enumerat,
eamque quasi prae caeteris praepollentem in tumore cogitationis exaltat.
Unde agitur, ut ante justi judicis oculos, fovea mentis sit memoria
virtutis; quia reminiscendo quod gessit, dum se apud se erigit, apud
humilitatis auctorem cadit. Hinc namque superbienti animae dicitur: Quo
pulchrior es, descende, et dormi cum incircumcisis (Ezech. XXXII, 19).
Ac si aperte diceretur: Quia ex virtutum decore te elevas, ipsa tua
pulchritudine impelleris ut cadas. Hinc sub Jerusalem specie, virtute
superbiens anima reprobatur, cum dicitur: Perfecta eras in decore
meo, quem posueram super te, dicit Dominus; et habens fiduciam in
pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo (Ezech. XVI, 14, 15).
Fiducia quippe suae pulchritudinis animus attollitur, cum de virtutum
meritis laeta apud se securitate gloriatur. Sed per hanc eamdem fiduciam
ad fornicationem ducitur; quia cum interceptam mentem cogitationes suae
decipiunt, hanc maligni spiritus per innumera vitia seducendo
corrumpunt. Notandum vero quod dicitur: Fornicata es in nomine tuo; quia
cum respectum mens superni rectoris deserit, laudem protinus privatam
quaerit, et sibi arrogare incipit omne bonum, quod ut largitoris
praeconio serviret accepit; opinionis suae gloriam dilatare desiderat,
satagit ut mirabilis cunctis innotescat. In suo ergo nomine fornicatur,
quae legalis thori connubium deserens, corruptori spiritui in laudis
appetitu substernitur.
Hinc David ait: Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et
pulchritudinem eorum in manus inimici (Psal. LXXVII, 61). In
captivitatem etenim virtus, et pulchritudo in manus inimici traditur,
cum deceptae menti antiquus hostis ex boni operis elatione dominatur:
quae tamen virtutis elatio, quamvis plene non superat, utcunque tamen et
electorum animum saepe tentat; sed cum sublevatus destituitur,
destitutus ad formidinem revocatur. Hinc etenim David iterum ait: Ego
dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7).
Sed quia de confidentia virtutis intumuit, paulo post quid pertulit
adjunxit: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus
(Ibid., 8). Ac si aperte dicat: Fortem me inter virtutes credidi,
sed quantae infirmitatis sim derelictus agnovi. Hinc rursum dicit: Juravi
et statui custodire judicia justitiae tuae (Ps. CXVIII, 106). Sed
quia ejus virium non erat manere in custodia quam jurabat, debilitatem
suam protinus turbatus invenit. Unde et ad precis opem repente se
contulit, dicens: Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me
secundum verbum tuum (Ibid., CVII).
Nonnunquam vero superna moderatio priusquam
per munera provehat, infirmitatis memoriam ad mentem revocat, ne de
acceptis virtutibus intumescat. Unde Ezechiel propheta quoties ad
contemplanda coelestia ducitur, prius filius hominis vocatur; ac si hunc
aperte Dominus admoneat, dicens: Ne de his quae vides, in elatione cor
subleves, cautus perpende quod es; ut cum summa penetras, esse te
hominem recognoscas, quatenus dum ultra te raperis, ad temetipsum
sollicitus infirmitatis tuae freno revoceris. Unde necesse est ut cum
virtutum nobis copia blanditur, ad infirma sua mentis oculus redeat,
seseque salubriter deorsum premat; nec recta quae egit, sed quae
agere neglexit aspiciat; ut dum cor ex memoria infirmitatis atteritur,
apud humilitatis auctorem robustius in virtute solidetur. Quia et
plerumque omnipotens Deus idcirco Rectorum mentes quamvis ex magna parte
perficit, imperfectas tamen ex parva aliqua parte derelinquit; ut cum
miris virtutibus rutilant, imperfectionis suae taedio tabescant, et
nequaquam se de magnis erigant, dum adhuc contra minima innitentes
laborant; sed quia extrema non valent vincere, de praecipuis actibus non
audeant superbire.
Ecce, bone vir, reprehensionis meae necessitate compulsus, dum monstrare
qualis esse debeat Pastor invigilo, pulchrum depinxi hominem pictor
foedus; aliosque ad perfectionis littus dirigo, qui adhuc in delictorum
fluctibus versor. Sed in hujus quaeso vitae naufragio orationis tuae me
tabula sustine, ut quia pondus proprium deprimit, tui meriti manus me
levet.
Ritorno alla pagina iniziale: "La Regola Pastorale di san Gregorio Magno"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
4 ottobre 2020 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net