Aurelianus Arelatensis (546-551)
Regula ad monachos
(PL 68 0385) PROOEMIUM.
Sanctis et Christo venerandis fratribus in monasterio, quod Deo miserante ac
jubente rege Childeberto fecimus, constitutis, Aurelianus episcopus. Quia Deo
inspirante, qui nos praevenit ineffabili misericordia sua, visum nobis est, ut
repudiatis saeculi voluptatibus ac temporalibus gaudiis contemptis simul vel
spretis, eligeretis sanctissimae vitae nitorem, et virginitatis ac castitatis
gratiam complectentes, amorem Dei tota viscerum et cordis aviditate sectantes,
configere timore Dominico carnes vestras; et dicere illud: Juravi et statui
custodire judicia jutitiae tuae (Psal.
CVIII). Et, mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI), disposuimus
jubente Domino, atque operante in nobis velle et perficere, ut monasterium vobis
profectu animarum vestrarum construeremus, sicut et fecimus. Et ideo regulam
vobis ac disciplinam instituimus quae vos ad viam perfectionis recte faceret
gradiri, et ad regna coelorum feliciter pervenire.
(PL 68 0388A) CAPITULA REGULAE S. AURELIANI.
1. Si quis ad conversionem venerit, regula ei in salutatorio legatur.
2. Ut usque ad mortem suam de monasterio non egrediatur.
3. Vestimenta religiosa non accipiat, nisi chartas de facultate sua cui voluerit
faciat.
4. Ut qui in monasterio tonsuratur. de capillis illius in confessione mittatur:
et nihil sibi reservet, quod non potestatem abbatis tradat.
5. Nihil occulte accipiendum, sed si quid transmissum fuerit, et si illi curi
transmittitur non necesse fuerit, in commune redactum cui est necessarium
tribuatur.
6. Epistolas nec dandas nec accipiendas sine scientia aut permisso abbatis.
7. Nullus circa lectum suum quod manducari aut bibi possit reponat.
8. Nullus cellam aut armariolum peculiare habeat.
9. Non jurandum omnino.
10. Non maledicendum.
11. Non mentiendum.
12. Iracundiam penitus non tenendam.
13. Frater in fratrem manum non mittat.
14. Laici in monasterium vel basilicam non ingrediantur, nisi tantum in
salutatorium.
15. Mulieres penitus nunquam nec in salutatorio videndae.
16. Nulli monachorum liceat ad salutandum exire, nisi cum praeposito aut
quolibet seniore.
17. In monasterio non minore aetate excipiantur nisi ab annis decem aut
duodecim.
18. Servus non excipiatur; libertus tamen si est, et abbati visum fuerit,
excipiatur.
19. Ut nec ipsis provisoribus liceat in monasterium introire, nisi pro his
utilitatibus, quas in hac Regula statuimus.
20. Infantes de baptismo non excipiendos.
21. Qui in actu ponuntur, desuper in Evangelio claves accipiant.
22. In omni ministerio vicibus sibi succedant, absque abbate, et satis senibus,
et parvulis infantibus.
23. Nulla opera pro suo libito eligant facienda; sed quod ab abbate vel
praeposito imperatum fuerit.
24. Cum operantur manibus meditatio sancta de corde non cesset.
25. Sint vobis omnia communia, et nullus suum proprium dicere aut vindicare
praesumat.
26. Vestimenta alio colore non induantur nisi laia et lactina, et nigra nativa.
27. Lectuaria saecularia non utenda, et de ornatu monasterii.
28. Post matutinas ad somnum reverti non liceat.
29. In vigiliis studendum ut nemo dormiat; sed manibus aliquid operentur.
30. Signo tacto nullus tardius veniat.
31. Dum psallitur nemo loquatur, nec operetur manibus.
32. Litteras omnes monachi discant.
33. Omnes divisis maneant lectulis.
34. Sanctus abbas in congregatione maneat.
35. Nulli liceat soli cum solo loqui: quod si inventi fuerint, gravissima
districtione feriantur.
36. Cum eo qui excommunicatus fuerit nemo loqui praesumat.
37. Ut obediendum sit praepositis.
38. Si quis pro qualibet culpa corrigitur aut castigatur, arguenti respondere
non praesumat.
39. Lites non habeatis ullas.
40. Superbis, inobedientibus, et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum.
41. Pro qualibet culpa legitimus numerus non excedatur.
42. Quomodo paternum affectum qui praesunt circa omnes habeant.
43. Sancto abbati non liceat de facultatibus monasterii vendere, aut donare; nec
aliquid contra Regulae instituta agere.
44. Quod super fuerit usibus monasterii, per provisorem pauperibus dispensetur.
45. Vestimenta vetera abbati refundantur pauperibus eroganda.
46. Honorem nullus accipiat, nisi qui Deo propitio sacerdotio dignus fuerit
eligi, ipse solus egrediatur.
47. Ut minoris aetatis chartas facere compellantur, quando aetate probati
fuerint.
48. Convivium nulli alii praeparandum nisi advenientibus peregrinis et servis
Dei.
49. Sedentes ad mensam taceant.
50. Sanctus abbas extra congregationem non reficiat.
51. Carnes in cibo nunquam sumantur. Pulli vero et reliqua altilia infirmis
tantum ministrentur, pisces vero certis festivitatibus.
52. Extra mensam communem nihil cibi potusve gustare liceat, nisi infirmis et
infantibus.
53. Qualiter infirmis obtemperandum sit.
54. Ut sanctus abbas quidquid necesse cum sufficientia praebeat.
55. Ut sancta congregatio omnia quae instituta habet, implere contendat.
(PL 68 0388D) REGULA.
CAPUT PRIMUM. I. Hoc jubente Deo imprimis statuimus tenendum, ut si quis ad
conversionem venerit, regula ei in salutatorio legatur; et si professus fuerit
se omnia impleturum, tunc excipiatur.
II. Exceptus vero usque ad mortem suam nec praesumat, nec permittatur de
monasterio egredi, propter illud propheticum: Unam petii a Domino, hanc
requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI).
III. Vestimenta vero religiosa non accipiet, nisi de omni facultate sua sive
grandi sive parva, chartas donationis aut venditionis cui voluerit faciat:
propter Domini mandatum, ubi dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae
habes (Matth.
XIX): Et, si quis non reliquerit omnia quae possidet, non potest esse meus
discipulus (Luc. XIV).
IV. Si quis laicus tonsurandus est, de capillis illius in confessione mittatur,
ut ei in testimonio sit. Quod si tonsuratus, aut in habitu religioso venerit,
non excipiatur, nisi ut superius diximus, chartas de eo quod proprium in saeculo
habuerat, faciat; ut nihil sibi reservet quod non a se alienet: et id quod secum
exhibuerit, omnia in potestatem tradat abbatis, timens exemplum Ananiae et
Saphirae (Act. V), qui partem obtulerunt, partem sibi infideliter reservaverunt.
V. Nihil occulte accipiatis: sed si quis propinquus aut amicus aliquid in
vestimento, aut in auro, vel aliud quodcunque dederit aut transmiserit, in
potestate sit abbatis: et si illi cui transmittitur necesse fuerit, tribuatur:
sin vero ille nihil indiget, in commune redactum cui necessarium est tribuatur.
VI. Epistolas praecipue nec dandas nec accipiendas sine scientia aut permisso
abbatis.
VII. Nullus circa lectum suum, quod manducare aut bibere possit, reponere
praesumat; sed omnes in communi cellario recondant: et si inaequalitas exegerit,
jubente seniore quod necesse fuerit non ei negetur.
VIII. Nulli liceat cellam aut armariolum, aut aliquid hujusmodi quod peculiarius
claudi possit, habere.
IX. Non juretis: quia Dominus dixit: Nolite jurare (Matth. V). Et alia
Scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquitate; et non discedet de domo
illius plaga (Eccl.
XXIII).
X. Non maledicatis: quia scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I
Cor. VI).
XI. Mentiri omnino non liceat; quia os quod mentitur occidit animani (Sap.
I); et illud: Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V).
XII. Iracundiam nullus usque in aliam diem protrahere praesumat, quod si, ut
habet humana fragilitas, sermo durior inter fratres ortus fuerit, invicem sibi
veniam petere, et debita relaxare debebunt, propter Domini mandatum, ubi dicit:
Si recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te, velinque munus
tuum ante aliare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offerre
munus tuum (Matth.
V). Et: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis
dimittet vobis peccata vestra (Matth.
VI). Item: Si septies in die peccaverit in te, et conversus dixerit: Poenitet
me; dimitte illi (Luc. XVII). Et, non dico tibi usque septies, sed usque
septuagies septies (Matth. XVIII). Et alia Scriptura: Ira enim viri justitiam
Dei non operatur (Jac. I). Et Apostolus: Sol non occidat super iracundiam
vestram (Ephes. IV). Quod si, quod Deus avertat, diabolo instigante ita fuerit
quis furore repletus, ut ista mandata pertinaci corde contemnat, et unus de
illis qui discordantes sunt praevenerit alium, veniam ei petent; si ille cui
petit non dimiserit, legitimam disciplinam accipiat, ut ad charitatem se
corrigat. Quod si ambo despexerint, ambo pariter a communione, vel a cibo
suspendantur, donec invicem sibi reconcilientur.
XIII. Frater in fratrem si ausus fuerit manum mittere, legitimam disciplinam
accipiat.
XIV. Nullus laicus, sive nobilis sive ignobilis, in basilicam sive monasterium
introire permittatur: si quis pro devotione aut parentela occurrere voluerit, in
salutatorium monasterii occurrat.
XV. Mulieres vero, nec religiosae nec saeculares, nullae omnino, nec abbatis,
nec cujuscunque monachi mater, aut quaelibet propinqua aut nota ad salutandum,
aut ad orationem ingredi permittatur. Domini et Magistri sequentes exemplum, cum
dicit: Et quae est mater mea, et fratres mei? Et illud: Si quis non reliquerit
patrem aut matrem, non potest meus esse discipulus. Et alia Scriptura: Qui
dixerunt patri et matri, non novimus vos, hi custodierunt praecepta tua Domine.
XVI. Ipsis vero laicis viris quibus permissum dedimus occurrendi, nullum unquam
monachorum sine abbate aut praeposito, vel certe alio quocunque seniore, cui
abbas praeceperit, videant aut loquantur; nec unquam altiore voce loquantur.
XVII. Minori aetate in monasterio non excipiantur nisi ab annis decem aut
duodecim, qui et nutriri non egeant, et cavere noverint culpas.
XVIII. Servus non excipiatur: libertus tamen, si fuerit adhuc adolescenti
aetate, et cum epistolis patroni sui venerit, in abbatis sit arbitrio si excipi
debeat.
XIX. Provisores vero monasterii, si in habitu laico fuerint, nec ipsi
permittantur intrare; pro his utilitatibus quas in hac regula statuimus, cum
marcionibus aut carpentariis, si aliquid necesse est fieri reparari, aut certa
aliqua ratione abbati facienda, introeant.
De caetero nullam licentiam aut libertatem habeant introeundi.
XX. Nullus infantem de baptismo excipiat.
XXI. Quibus claves de cellario, cannava, horreo, posticio, et oratorio tradendae
sunt, probatae sint personae; et desuper altari vel Evangelio eas accipient:
scientes se Deo reddituros rationem de ministerio sibi credito.
XXII. In omni ministerio, sive in ordine psallendi, aut legendi, vel operandi,
vicibus sibi succedant, absque sancto abbate; et nimis senibus, et perparvulis
infantibus, aut certe ita infirmis, ut surgere omnino non possint, non
compellantur facere, pro eo quod non praevalent.
XXIII. Artificium vero discendum, aut quaelibet opera facienda non pro suo
libito eligant; sed in arbitrio abbatis erit, quod utile prospexerit imperandum.
XXIV. Per totum diem cum manibus operantur, meditatio sancta de corde non
cesset, propter illud Apostoli: Psalmis, hymnis, canticis spiritualibus
cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Colos.
III).
XXV. Nullus praesumat quidquam suum dicere, aut suum proprium vindicare; sed
secundum Actus apostolorum (Cap.
IV), sint vobis omnia communia; sit vobis anima una et cor unum in Domino.
XXVI. Vestimenta alio colore non induatis nisi laia, lactina, et nigra nativa.
XXVII. Lectuaria saecularia de coloribus facta in usu non habeatis. Pallae
holosericae ad altaria de auro aut de gemmis ornatae a vobis nunquam
comparentur. Si aliquis de fidelibus pro voto suo obtulerit, et abbati visum
fuerit, aut necessitas exegerit, vendendi faciant usum.
XXVIII. Post matutinas orationes ad somnum reverti non liceat: sed completis
matutinis statim dicatur prima, deinde usque ad horam tertiam omnes lectioni
vacent.
XXIX. Ad vigilias dum lectio legitur, aut de sparta aut de canape aut aliud
hujusmodi manibus operamini, ut non somnus obrepat. Si vero dominicus aut festi
sunt dies, cui somnus venerit, aliis sedentibus jubeatur stare, ut possit a se
somni marcorem repellere; ne in opere Dei aut tepidus inveniatur, aut negligens.
XXX. Signo tacto omne opus praetermittatur, sicut apes prudentissimae ad
alvearium, ita veloci festinatione properare contendite. Si quis tardius
venerit, districtioni subjaceat.
XXXI. Dum psallitur, studeant sanctae animae vestrae non vagari animo; verum
etiam nec operari aut loqui praesumant. Sed psallite sapienter (Psal. XLVI):
sicut dixit propheta: Psallam et intelligam (Psal.
C). Et illud: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Metuentes illud:
Maledictus homo qui facit opus Domini negligenter (Jer. XLVIII).
XXXII. Litteras omnes discant.
XXXIII. Omnes divisis maneant lectulis.
XXXIV. Sanctus abbas extra congregationem non maneat.
XXXV. Hoc specialius coram Deo monemus custodiri, ut nulli liceat cum alio
secretius loqui, aut sedere; praecipue vespertinis et nocturnis horis. Si
secrete inventi fuerint, tanquam si crimen admiserint, severissime
distringantur; absque illis qui probati sunt aetate et sanctitate.
XXXVI. Nulli liceat loqui cum illo qui fuerit excommunicatus, praeter illum quem
ei sanctus abbas custodem dederit.
XXXVII. Obedite praepositis vestris, et subjacete illis: ipsi enim pervigilant
pro animabus vestris rationem reddentes Deo (Hebr. XIII).
XXXVIII. Si quis pro qualibet culpa, aut transgressione regulae increpatur, aut
disciplinam accipit, arguenti respondere non praesumat: quia peccatum quod hic
distringitur, in aeterna examinatione non punitur. Et sic debetis animae curam
excipere, quomodo aeger curam medici: tenentes illud sanctae Scripturae: Qui
abjicit disciplinam infelix est (Prov. XV.)
Et illud: Ego in flagella paratus sum (Psal. XXXVII).
XXXIX.
Lites nullas habeatis, obedientes praecepto Apostoli, ubi dicit: Servum Domini
non oportet litigare, sed mansuetum esse (II Tim., II).
XL. Superbis vero, inobedientibus, et iracundiam protrahentibus nunquam
parcendum, donec corrigantur.
XLI. Pro qualibet culpa si necesse fuerit flagelli accipere disciplinam, nunquam
legitimus excedatur numerus, id est, triginta et novem.
XLII. Et quamlibet justa disciplina teneatur, tamen secundum illud: Bonitatem et
disciplinam (Psal. CXVIII), paternum affectum sanctus abbas circa omnes teneat,
secundum Apostolum: tanquam si nutrix foveat parvulos suos (I Thess., II). Et,
omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor., IX).
XLIII. Sancto abbati non liceat aliquid de facultatibus monasterii donare aut
vendere; nec aliquid contra Regulae instituta agere. Quod si facere tentaverit,
sancto consilio et uno consensu fratrum ex nostro permisso non ei acquiescatis;
et hoc fieri nulla ratione permittite; quia causam se ante Deum noverit esse
dicturum.
XLIV. Si quid vero superfuerit expensis aut usibus fratrum, in auro, aut in
vestibus, vel cellario, sanctus abbas per manus provisoris, aut per quamlibet
fidelem personam pauperibus, peregrinis, aut captivis faciat dispensari.
XLV. Vestimenta etiam eum nova accipiunt, vetera abbati refundant, incipientibus
aut pauperibus eroganda.
XLVI. Nullus honorem presbyterii aut diaconatus accipiat, praeter abbatem si
voluerit ordinari presbyterum, et unum diaconem, et subdiaconem, quo ipse
voluerit, et quando voluerit, ordinandi habeat potestatem. Si vero Deo propitio
ita proficeretis, ut aliquis ex vobis ad episcopatum expetatur, ipse solus
egrediatur.
XLVII. Qui vero minoris aetatis sunt, aut vivis parentibus in monasterium
ingrediuntur, chartas tunc facere compellantur, quando aetate probati fuerint,
aut res parentum in potestate habuerint.
XLVIII. Convivium nulli, nec episcopis, nec abbatibus, nec provisoribus, nec
ulli religioso aut laico parenti aut propinquo de hac civitate in monasterio
fiat. Sed si quis, ut assolet, abbas, aut peregrini monachi praetereuntes
advenerint, et monasterio occurrere voluerint, sit in potestate sancti abbatis,
si eos voluerit ad refectionem invitare. Quia indesinenter sanctam charitatem
vestram orationi et lectioni insistere, et soli Deo vacare volumus: ideo vos ab
hac praeparatione aut inquietudine liberos esse praecipimus.
XLIX. Sedentes ad mensam taceant, et lectio quotidie omni tempore, dum cibus
sumitur, legatur: ut uterque homo, et exterior cibo, et interior verbo Dei
reficiatur. Quia scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo
Dei (Matth. IV).
L. Sanctus abbas, nisi inaequalitate faciente, extra congregationem non
reficiet.
LI. Carnes in cibo nusquam sumantur. Pulli vero vel cuncta altilia in
congregatione non ministrentur: infirmis tantum provideantur, et accipere
liceat. Pisces vero certis festivitatibus, aut quando sanctus abbas indulgentiam
facere voluerit, tunc procurentur.
LII. Extra mensam communem nec quidquam cibi potusve gustare liceat, absque
infirmis et illis aetatibus, quae adhuc perenutriri indigent.
LIII. Infirmis vero ita obtemperandum est, ut si sancto abbati justum visum
fuerit, etiam cellariolum suum in commune, et coquinam sequestratam habeant: et
cura illis vel studium impendatur, donec convalescant.
LIV. Et quia Deo propitio digna et sufficiens vobis facultas collata est, quae
sufficere monasterio vestro possit, coram Deo et angelis ejus te, sancte frater
abba, et te, venerabilis quicunque fueris praepositus, admoneo et contestor, ut
sanctae congregationi, quae Deo inspirante et jubente secundum instituta quae
fecimus regulariter vivit, omnia quae eis sunt necessaria in vestitu et victu
cum sufficientia tribuatis. Quam rem si neglexeritis, et illi coeperint aliquid,
necessitate compellente, murmurare aut indigere, causam vos ante tribunal
Christi noveritis mecum esse dicturos.
LV. Et vos, sancta congregatio, per profectum vestrum et per Deum omnipotentem
conjuro, ut omnia quae in hac regula pro remedio animae nostrae et pro animarum
vestrarum salute constituimus, integra et illibata custodiatis. Et ne per
oblivionem aliquid negligatis, semel ea in triginta diebus relegite; id est in
calendis.
(PL 68 0394B) Ordinem etiam quo psallere debeatis, in hoc libello iudicavimus
inserendum.
Ad sextam idem numerus psalmorum, antiphona una, hymnus: Jam sexta sensim
volvitur, lectio Evangelii et capitellum.
Ad nonam ipse ordo teneatur: hymnus, Ter hora trina volvitur.
Ad lucernarium directaneus parvulus; id est, Regna terrae, cantate Deo, psallite
Domino (Psal. LXVII). Alia die: Laudate, pueri, Dominum; antiphona tria; hymnus:
Hic est dies verus Dei, et capitellum; quem hymnum toto Pascha ad matutinos et
ad lucernarium dicite.
Ad duodecimam imprimis directaneus parvulus: Sol cognovit occasum suum (Psal.
CIII). Sex fratres binos psalmos cum suis alletuiaticis dicant, antiplona tria,
lectiones duas, unam de Apostolo, aliam de Evangelio.
Ad nocturnos paschales ipso numero omnia dicite, sicut in duodecima
designavimus.
Ad matutinos imprimis directaneum: Exaltabote, Deus meus et Rex meus. Inde,
Judica me, Deus; et, Deus Deus meus, ad te de luce vigilo, cum alleluia. Deinde,
Confitemini Domino, cum alleluia; inde Cantemus Domino, et ipsum sic; postea,
Lauda, anima mea, Dominum. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. Lauda,
Jerusalem, Dominum: totos tres alleluia; deinde benedictio dicenda est. Post
benedictionem: Laudate Dominum de coelis. Cantate Domino canticum novum. Laudate
Dominum in sanctis ejus; cum alleluia. Magnificat anima mea Dominum, aut cum
antiphona, aut cum alleluia; hymnum, Gloria in excelsis Deo, et capitellum. Et
complete matutinos ipso ordine toto Pascha. Sic omni die dominico, et omnibus
majoribus festivitatibus, in quibus ab opere vacabitis.
Quotidianis vero diebus ad nocturnos imprimis directaneus dicatur: Miserere mei,
Deus, secundum magnam misericordiam tuam: deinde psalmi decem et octo.
Antiphona tria parvula, lectiones Apostoli aut Prophetarum duae, et capitellum.
Completis nocturnis dicite matutinos. In aestate, id est, post Pascha usque
calendas Octobris, ipse ordo erit.
Sexta feria vero post nocturnos duae missae fiant in aestate, in hieme tres. Nam
dominica omni tempore et in aestate et in hieme post nocturnos sex missae fiant.
Si vero evenerit ut tardius ad vigilias surgatur, quantum abbati visum fuerit,
tantum legatur. Quando signum fecerit, qui legit sine mora consurgat, ut
canonicus missarum numerus possit impleri. A calendis vero Octobris alii
nocturni addendi sunt: ad primos dicendum est: Miserere mei, Deus, secundum
magnam misericordiam tuam; ad secundos: Miserere mei, Deus, miserere mei,
directaneus dicendus est, psalmi decem et octo; lectiones duae de Prophetis, aut
de Salomone. Hymnus ad primos nocturnos: Rex aeterne Domine. Ad secundos: Magna
et mirabilia. Post dictos, quia noctes crescunt, quotidie ad librum facite
missas tres. Unus frater legat paginas tres aut quatuor, quomodo mensura fuerit
libri: si minute scriptus, aut majori forma, ternas paginas; si minor, quatuor:
et fiat oratio; iterum legat tantum, fiat alia oratio; tertio legat idem tantum,
et surgite, dicite antiphonam de psalmis in ordine, postea responsum, deinde
antiphonam.
Iterum legat alius frater; et sic impletis tribus missis dicite matutinarios
canonicos; id est, primo canticum in antiphona, deinde directaneum: Judica me,
Deus. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo. Laudate Dominum, quoniam bonus est
psalmus. Lauda, Jerusalem, Dominum. Inde, Laudate Dominum de coelis. Cantate
Domino canticum novum. Laudate Dominum in sanctis ejus: in antiphona dicite
hymnum, Splendor paternae gloriae; alia die, Aeterne lucis conditor, et
capitellum, et Kyrie eleison duodecim vicibus. Omnibus diebus quotidianis ita
impleatur.
Post matutinos ad primam duodecim psalmi dicantur; hymnus, Fulgentis auctor
aetheris; lectiones duae, una de Veteri, alia de Novo Testamento et capitellum.
Posthaec omnes lectioni vacent usque ad horam tertiam: de reliquo vero diei
spatio faciant opera sua secundum illud quod Dominus dixit: Pater meus usquemodo
operatur, et ego operor (Joan.
V). Et illud Apostoli: Operantes manibus nostris (II Thes. IV). Et, Qui non
operatur non manducet (I. Thes. III). Quia scriptum est: Viae otiosorum stratae
sunt spinis (Prov. XV). Et, servum inutilem projicite in tenebras exteriores
(Matth. XXV).
Quotidianis igitur diebus ad tertiam duodecim psalmos dicite, antiphonam,
hymnum, Jam surgit hora tertia; lectionem et capitellum, Fiat, Domine.
Ad sextam sit ipse numerus psalmorum, antiphona, hymnus, Jam sexta sensim
volvitur; lectio et capitellum.
Ad nonam ipso ordine dicendum: hymnus vero, Ter hora trina volvitur.
Ad lucernarium omni tempore et festis et quotidianis diebus, imprimis
directaneus, postea antiphonae duae; tertia semper cum alleluia dicatur: hymnus
una die, Deus qui certis legibus; alia die, Deus creator omnium, et capitellum.
Ad duodecimam psalmos decem et octo, antiphonam et hymnum, lectionem et
capitellum.
Quando repausaturi estis, in schola in qua manetis completa dicatur: imprimis
directaneus, psalmus nonagesimus dicatur, deinde capitella consuetudinaria.
In Epiphania ita: in primo unum nocturnum, deinde de Daniele propheta facite
illas sex missas, et nocturnos: et ita de Evangelio sex matutinos eo ordine,
sicut in Pascha scripsimus, aut dominicis diebus.
In martyrum festivitatibus tres aut quatuor missae fiant. Primam missam de
Evangelio legite, reliquas de passionibus martyrum.
Omni sexta feria post duodecimam sex missae ad librum legantur; et post
nocturnos tres. Omni sabbato ad matutinos, Cantemus Domino; et, Te Deum
laudamus. Ad tertiam tres lectiones: una de Prophetis, alia de Apostolo, tertia
de Evangelio dicantur.
Omni dominica post nocturnos cum prima missa legitur, id est resurrectio, nullus
sedere praesumat, sed omnes stent. Alia dominica alia resurrectio, et sic in
ordine totae quatuor resurrectiones per singulas dominicas legantur.
Post tertiam vero, Pater noster, dicite et psallendo omnes communicent.
Sic et in festivitatibus facite. Missae vero quando sancto abbati visum fuerit
tunc fiant.
usque media nocte eum pauci fratres in oratorio
pervigilent, et missas faciant. Post mediam noctem qui vigilaverunt quiescant,
et iterum alii vigilent. Et ponite hoc in notitiam sancto episcopo, ut eum
jubeat ad locum ubi ponendus est deportari. Sin vero praestare despexerit, de
quacunque ecclesia clericos rogate, qui eum deducant; et date illis eulogias.
(PL 68 0396C) Ordinem etiam convivii huic regulae inseruimus.
Biberes ad refectionem, id est in aestate merum et tres caldellos; ad prandium
tres tantum: ad coenam in aestate, mensibus Junio, Julio et Augusto, ternas;
reliquis diebus ad coenam binas bibant.
In festivitatibus vero, et quando abbas indulgentias voluerit facere, et
cibaria, quantum ipse voluerit, et recentes addantur.
Quotidie vero olera caseo et oleo semper condiantur.
Biberes binas ad prandium, binas ad coenam accipiant; si jejunaverint, ternas.
Jejunium vero a calendis Septembris usque calendas Octobris secunda, quarta, et
sexta feria jejunandum est. A calendis Novembris usque Domini Natale quotidie
jejunandum est, absque sabbato et dominica; ab Epiphania vero usque Pascha
quotidie jejunandum est, absque majoribus festivitatibus, sabbato et dominica.
Post Pascha vero usque Pentecosten, sexta feria tantum jejunandum est. Post
Pentecosten, mense Junio, Julio et Augusto, in potestate abbatis sit de jejunio
aut prandio; sicut viderit possibilitatem fratrum, ita studeat temperare.
Cunctorumque etiam hujus loci memores fidelium, pariterque parentum nostrorum
atque servientium hujus loci: et pro animabus omnium fidelium famulorum tuorum
vel famularum ac peregrinorum in pace Ecclesiae defunctorum: ut eis, tu Domine
Deus noster, peccatorum tribuas veniam, et requiem largiaris aeternam: meritis
et intercessionibus sanctorum tuorum, Mariae Genitricis Domini nostri Jesu
Christi, Joannis Baptistae et praecursoris Domini nostri Jesu Christi, Stephani,
Petri, Pauli, Joannis, Jacobi, Andreae, Philippi, Thomae, Bartholomaei,
Matthaei, Jacobi, Simonis, Judae, Mathiae, Genesii, Symphoriani, Baudilii,
Victoris, Hilarii episcopi et confessoris, Martini episcopi et confessoris,
Caesarii episcopi, haec propitius praestare et exaudire digneris: qui vivis et
regnas in unitate Spiritus sancti Deus, in saecula saeculorum. Amen.
Ritorno alla pagina su "Sant'Aureliano e le sue Regole"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
27 giugno 2018
a cura
di Alberto "da Cormano"
alberto@ora-et-labora.net