INCIPIT PROLOGUS REGULAE.
[0943B] O homo, primo tibi qui legis, deinde et tibi qui me auscultas
dicentem, dimitte alia modo quae cogitas; et me tibi loquentem, et per
os meum Deum te convenientem cognosce.
Ad quem Dominum ex voluntate nostra per bona acta vel beneplacita
justitiae ire debemus: ne per negligentiam peccatorum inviti rapiamur
accersiti per mortem.
Ergo, auditor, qui me audis dicentem, percipe quae tibi, non os meum,
sed per hanc scripturam loquitur Deus: qui te, dum adhuc vivis, convenit
de hoc quod ei post mortem redditurus es rationem. Quia quod adhuc
vivimus, ad inducias vivimus: cum nos pietas Dei exspectat quotidie,
emendari, et meliores vult esse nos hodie [0944B] quam fuimus heri. Ergo
tu, qui me auscultas, ita attende, ut dicta mea et auditus tuus per
considerationem mentis ambulando in trivium cordis tui perveniant. In
quo trivio unam ignorantiae peccatorum, post dicta mea veniens; post te
relinque: et duas observantiae praeceptorum ante jam ingredere vias. Et
dum quaerimus ad Deum ire, stamus in Christo, trivio cordis nostri, et
consideremus istas duas, quas ante nos scientiae conspicimus vias.
In quibus duabus viis, per quam ad Deum possumus pervenire, consideremus.
Si sinistram tenemus, timemus, quia lata est, ne ipsa sit, quae ducit
magis ad interitum. Si dextram corripimus, bene imus, quia angusta est:
[0945A] et ipsa est, quae diligentes servos ad proprium ducit Dominum.
Ergo vacivus vester auditus sequatur meum eloquium.
Et intellige, tu homo, cujus admonemus intuitum, quia te per hanc
scripturam admonet Deus; ut modo dum adhuc vivis, et tibi emendare vacat,
curras quantum potes! ne jam cum accersitus per mortem fueris, nullam
Deo in die judicii, vel in poena aeterna excusationem afferas, quod
nullus te de emendatione quoad vixisti convenerit: et cum ulterius tibi
jam succurrere non potueris, in aeternum te incipiat sine remedio
poenitere. Ergo amodo quae audis observa, antequam de hac exeas saeculi
luce, quia si hinc exieris, non huc reverteris, nisi in resurrectione:
de resurrectione, si hic modo bene egeris ad aeternam cum sanctis
gloriam deputaberis. [0945B] Si autem hanc scripturam, quam tibi
lecturus sum, non adimpleveris, in aeternum ignem gehennae [0946A] cum
diabolo, cujus voluntatem magis secutus es, deputaberis. Audi ergo et
age quod est bonum et justum, per quod Deus invenitur propitius. Haec
regula, quae tibi ostendit, factis adimple. Quae regula ad perficiendum
rectum regulae nomen accepit, sicut dicit Apostolus in Epistola sua:
Secundum mensuram Regulae, quam mensus est nobis Dominus mensuram
pertingendi usque vos (II Cor. X) . Nam regula veritatis habet initium
et justitiae finem. Sicut dicit Propheta: Reges eos in virga (Psalm. II)
; hoc est, in timoris vigore. Sicut item dicit Apostolus: Quid vultis?
in virga veniam ad vos, an in charitate? (I Cor. IV.) Item dicit
Propheta: Virga recta est virga regni tui, in qua dilexisti justitiam,
et odisti iniquitatem (Psal. XLIV) . Et iterum dicit Dominus: Visitabo
in virga [0946B] iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII).
INCIPIT THEMA. [0945]
[0945B] Propheta dicit: Aperiam in parabolis os meum (Psal.
LXXVII) . Et dicit iterum: Factus sum illis in parabolam (Ibid LXVIII) .
De utero matris Evae terrae nati, et de patre Adam in excessibus
concupiscentiae generati, in saeculi hujus descendimus viam; et
peregrinae vitae temporale jugum suscipientes, perambulamus iter viae
hujus, per ignorantiam bonorum actuum, et incertum mortis experimentum.
[0945C] Multum enim nobis negligentiae viaticum peccatorum saeculi
peregrinatio carricaverat: et humeris nostris lassatis de ponderosis
sarcinis, vicinam sibi mortem jam lapsus laboris sudor invenerat; et
aestuosa sitis in interitum anhelabat. Subito a dextra orientis
conspicimus non speratum fontem aquae vivae: et festinantibus nobis ad
eam divina exinde vox magis nobis in obviam venit, clamans ad nos et
dicens: Qui sititis, venite ad aquam (Isai. LV) . Et cum vidisset nos
venientes oneratos sarcinis gravibus, repetivit dicens: Venite ad me,
omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI) .
Nos vero audientes hanc piam vocem, projectis in terra sarcinis nostris,
arguenti nos siti avidi ad fontem prosternimus; bibentesque diu surgimus
renovati. [0945D] Et post resurrectionem stetimus stupidi nimio gaudio,
disputatione intuentes jugum viae tam sancti laboris, vel sarcinas
nostras, quae nos suo pondere usque ad mortem per ignorantiam
fatigaverant. Dum haec intuentes diu consideramus, iterum audimus vocem
de fonte, qui nos recreaverat, dicentem: Tollite jugum meum super vos,
et discite a me quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem
animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth.
XI) . Nos audientes haec, dicamus jam invicem nobis: non revertamur post
recreationem tanti fontis, et Domini invitantis nos voce, ad sarcinas
peccatorum, quas projecimus; hoc est, quae abrenuntiamus euntes ad
fontem baptismi: quae sarcinae peccatorum nos ante per ignorantiam
[0946B] sacrae legis, vel cognitione ignorati baptismi: desperatos nos
suo pondere in mortem fatigaverant.
Nunc vero sapientiam Dei accipientes, et qui fueramus peccatorum
sarcinis aggravati, Domini sumus voce ad requiem invitati. Renuntiemus
ergo peccatorum pristinis sarcinis: habeat vias saeculi in negligentibus
suorum pondere delictorum. Nos matrem nobis jam non de limo terrae Evam,
sed [0946C] divinam nos vocantem ad requiem Christianam legem sentimus.
Similiter et patrem jam non in arbitrio peccatorum Adam quaerimus, sed
in voce Domini invitantis nos: et desideriis nostris meritis non audemus,
tamen in renativitate nostra sacri fontis tui, ubi sis jam te invenimus.
Pater noster qui es in coelis. Videte ergo, fratres, si invenimus jam
matrem Ecclesiam, et Patrem ausi sumus Dominum vocare de coelis.
Ergo jam juste a nobis relinquendus est pater terrenus, et mater carnalis:
ne binis obtemperantes parentibus, non solum vicibus offendantur; sed
velut adulteri de duobus parentibus nasci, si carnales non dimittimus,
judicemur.
Per lignum enim offensionis natio nostra de paradiso in uterum; de utero
in mundum; de [0946D] mundo usque in infernum descenderat: nisi denuo
renati per baptismum, et per crucis lignum iterum reparati, Domini
passio ageret ut resurgat, et illa redeat in paradisum generatio per
gratiam, unde cum libero arbitrio ceciderit per offensam.
Contrivit enim in nobis Dominus
mortis, quae regnabat, aculeum; quando refugium crucis suae nobis
contulit Christus. Et postquam nos gratiae suae restituit adoptionis, ad
regna coelorum insuper nos non desinit invitare. Unde vox Dominica dicit:
Si observaveritis mandata mea, ego ero vobis in patrem, et vos eritis
mihi in filios. Unde et nos, quamvis indigni, tamen propter agnitionem
ejus baptismi, in oratione audemus eum patrem vocare; ideoque oportere
nos passionis ejus esse participes, ut mereamur effici [0947A] ejus
gloriae cohaeredes. Dicentes ergo, Pater noster qui es in coelo, jam
tales nos exhibeamus fratres, quales nos cupit filios Deus habere; et
digne in nobis divinitas filiorum inseret nomen, cum voluntate
dissimile. Nam ipse est verus filius, qui non solum vult, sed et moribus
similari patri. Cum ergo meruissemus jam dixisse: Pater noster qui es in
coelis, sequimur deinde in oratione dicentes:
Sanctificetur nomen
tuum. Non quod noviter optemus sanctificari nomen ejus quod est ab
aeterno et usque in aeternum sanctissimum; sed in bonis actibus filiorum
magis ipse sanctificet: ut et pater et Dominus in mentibus nostris
tabernaculum suum, et inhabitatorem faciat Spiritum sanctum: ut adjuvet
corda ipsa Deus, ut vos custodiatis ea [0947B] semper per gratiam suam.
Deinde dicitur:
Adveniat regnum tuum Videte, fratres, ecce
optamus advenire regnum Domini, et judicium ejus accelerari ultro
rogamus; et rationes nostras adhuc paratas non habemus. Sic ergo a nobis
omni hora agendum est, ut Dominus et pater postea nos ita suscipiat, et
bonis coram eo actibus quotidie complacentes sequestrans nos ab haedis,
a dextris suis in aeternis introducens nos regnis.
Agnoscamus nobis in futuro judicio propitium judicem, quem in praesenti
saeculo ausi vocaverimus patrem. Deinde dicimus:
Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. In hoc ergo verbo,
fratres, pertinet in nobis liberi status arbitrii; et quidquid suasio
antiqui serpentis nocive [0947C] nobis ingerit, si volumus, amputatur,
cum Domini voluntas in nobis reparando perficitur: sicut dixit
Apostolus: ut non quaecunque vultis illa faciatis (Gal. V) . Exigit enim
Spiritus ut voluntas in nobis Domini fiat: ut jam non perficiat anima,
quidquid cum prava carne concupiscens sibi suaserat. Oramus ergo, ut
voluntas in nobis Domini fiat. Si ergo a nobis sua voluntas semper
perficiatur, non ergo erit propria; quae discussa de suis malis in die
judicii condemnetur. Voluntas enim Domini sancta est, novit dare, non
timere judicium: quae voluntas sua quibus impleta fuerit, promittitur
etiam iis angelos judicare. Hanc sanctam voluntatem et Salvator noster
per formam faciendi in se liberam, ut amputet in nobis carnis arbitrium,
demonstrat nobis dicens: Non veni facere [0947D] voluntatem meam, sed
ejus qui me misit (Joan. VI) . Et iterum in sancta sua passione dicit:
Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI) . Haec
vero in Domino vox timoris erat carnis indutae, ostendens nobis actus
vitae semper debere bene tractari, si mors adveniens debet timeri. Et
iterum erat interrogatio Domini apud Patrem, si quod a nobis in nobis
volumus, potest impleri, aut quod nolumus potest nobis contra desiderium
nostrum juste imponi. Unde subsequitur fidei forma, qua Dominus Patris
committitur voluntati, dicens: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut
tu vis (Ibid.) . Et iterum subsequitur: Si non potest auferri a me calix
iste, nisi ut bibam illum, fiat voluntas tamen tua (Ibid.) . Videte
[0948A] ergo quia quidquid a voluntate nostra eligimus, injuste
agnoscitur: et quidquid nolentibus nobis a juventute imponitur, juste
proficit rationi. Nam quomodo versis in se oculis suis vultum suum
respicere homo non potest; sic judex sui sibi ipsi esse non potest; nisi
juste quod videtur ab alio judicetur. Si ergo vultum suum videre potest
nemo, voluntatem suam justam probare quomodo potest, nisi in omnibus
quod videtur ab alio judicetur? Et ecce fratres, quantam reparationi
nostrae Dominus contulit pietatem, et qualem errori nostro salutis viam
ostendit: ut in unigenito Filio suo demonstraret, quod in servis suis
quaerebat perficere. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. In
coelo, quod dixit, possumus bene agnoscere fratres; quia sicut ab
angelis in coelis sancte [0948B] perficitur, ita et in terra ipsa per
prophetas et apostolos praeceptorum Dei, et in carnalibus hominibus
exoptatur ut fiat; ut secundum sanctam Scripturam dicentem in utrisque
elementis, hoc est, in coelo et in terra, in beneplacitis suis regnet,
et in nobis Dominus: et sit unus Pastor, et unus grex. Similiter et
illud spiritaliter intelligere possumus, quod dixit: Fiat voluntas tua
sicut in coelo; hoc est, in Domino, sicut in filio ejus. Quia coelestis
dum descendit voluntas Patris perficitur, dicente ipso Domino: Non veni
facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI) . Vides ergo si
ipse Dominus Salvator ostendit, se ideo venisse, ut voluntatem suam non
faceret, sed jussa Patris impleret; quomodo malus servus jussa mea
neglexit, et meam facere voluntatem?
[0948C] de quo dicit et
Apostolus: Quis est qui ascendit, nisi qui et descendit in inferiora
terrae?
(Ephes. IV.) Ita ergo et
in terra dixit, hoc est, corporis nostri machina de terrae limo formata;
cui sententia Dei dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III) .
Similiter effici justitiam nobis Domini voluntas exposcitur, ut dum
quotidie in nobis voluntas Domini fuerit operata, non inveniatur
propria, quae in futuro judicio condemnetur ad poenam: sed sit in nobis
voluntas Domini, quae coronetur ad gloriam. Deinde sequimur in oratione
dicentes:
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ergo, fratres, cum supradicta
Domini voluntas inculpabiliter a nobis quotidie fuerit adimpleta, et in
timore [0948D] Domini omnia fuerint mandata explicita; digne operariis
suis rogatur annonam ut tribuat, qui digno mercenario mercedem non
negat.
Deinde dicimus:
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Fratres, hoc orantes amplius timeamus,
ne ad haec verba precum nostrarum respondeat nobis Dominus dicens:
Judicio quo judicatis, judicabitur de vobis; et mensura qua mensi estis,
remetietur vobis (Matth. VII) . Et vide qui hoc petis, si quod tibi
noluisti fieri alio non fecisti. Ergo antequam has voces Domini audiamus
fratres, prius scrutemur corda nostra: si juste et nos petimus a Domino,
quod et a nobis est petentibus non negatum. Nos petimus, Dimitte nobis
debita nostra: audit [0949A] Deus, et cupit dimittere, sed si ante nos
petentibus relaxemus. An dubito miser ego homo, ne benefactis meis
divina non retribuat vices? Respice, agnosce, et considera, o miser
homo, nunquid magis tu pius quam Deus? qui ut tibi aliqua justitiae, aut
agenda ingerat pietatis, post mercedem vel dona ipsius, tibi proficit
ipsi et quod agit. Nihil enim Dominus minus habet in sua potentia, nec
aliquid tuum indiget in virtute, aut deest et in gloria: solummodo
nostra illi opus est salus, quam pro nobis providet gratia ejus; quamque
per nostram negligentiam illi de nobis possidet minus. Deinde dicimus:
Et ne nos inducas in tentationem. Satis nos admonent, fratres, verba
ista esse sollicitos: ideoque rogandus est Dominus, et crebris gemitibus
tundenda [0949B] sunt nobis corda atque pectora, ne patiatur Dominus
servos suos sine suo adjutorio aliqua nos hora consistere; ut non habeat
potestatem neque aditum, per quod adversarius noster diabolus, qui
circuit nos ut leo quotidie, quaerens aliquem nostrum devorare; et
pravis suasionibus suis quaerit corda nostra inficere (I Petr. V) . Ergo
incessabiliter est precandum ad Dominum; ut dignetur adjutorii sui
custodia muro nos suae gratiae circumdare, et tentationum in nobis
aditus sua munitione obstruere; ut non patiatur plasma facturae suae
captivum fieri, et servitutibus cedere inimici. Si tamen supradicti
hostis tentationibus non ultro nostrum tradamus assensum, et velut
nosmetipsos ipsi nos captivantes, hostem nostrum incipiamus magis
desiderare, quam fugere. [0949C] Sequimur deinde complentes orationem,
dicentes:
Sed libera nos a malo. Amen. Fratres sanctissimi, ante
hoc Deus in nobis cupit perficere, quam rogetur: quia potens est, et
nihil est ei difficile, sed si nos hoc mereamur: nec enim vult machinam
cadere nostram, quam manibus suis ipse construxit. Festinat enim eruere
nos de laqueo, si sensum nostrum non ultro tradamus suasionibus inimici:
sed rogantes incessabiliter Dominum, ut attributo nobis suae gratiae
adjutorio, digne dicamus: Quoniam a dextris est nobis Dominus ne
commoveamur (Psal. XV) ; et securi de Domino iterum repetamus: Non
timebo mala quoniam tu mecum es (Psal. XXII) . Ut qui in principio hujus
orationis ostendit nobis per gratiam, Dominum Patrem audere dicere,
iterum ipse in fine [0949D] orationis a malo dignetur nos liberare.
Amen.
Ergo, fratres, finita ad Dominum oratione, ipso juvante agamus
nunc de caetero de nostri servitii opere: ut qui nos jam in filiorum
dignatus est numero computare, non debeat aliquando de malis nostris
actibus contristari. Ita enim ei omni hora de bonis suis in nobis
parendum est, ut non solum iratus Pater suos nos aliquando filios
exhaeredet; sed metuendus Dominus irritatus a malis nostris, ut
nequissimos servos perpetuo tradat in poenam, qui eum sequi noluerunt ad
gloriam. Exsurgamus tandem aliquando ut pigri, excitante nos Scriptura
ac dicente: Jam enim hora est nos de somno surgere (Rom. XIII) ; et
apertis oculis nostris ad lumen deificum, [0950A] attonitis auribus
audiamus quae divina quotidie clamans nos admonet vox, dicens: Qui habet
aures audiendi audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II) . Qui
dicit: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal.
XXXIII) . Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos
comprehendant, et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat
operarium suum auditorem, iterum reclamat dicens: Quis est homo qui vult
vitam, et cupit videre dies bonos? (Ibid.) tu qui audis responde: Ego.
Et Dominus tibi dicit: Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe
linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; diverte a malo, et
fac bonum; inquire pacem, et sequere eam (Ibid) . Et cum haec feceritis
oculi mei super vos justos, et aures meae in [0950B] preces vestras. Et
antequam me invocetis, dicam vobis: Ecce adsum. Quid dulcius nobis ab
hac voce Domini invitantis nos, fratres? Ecce pietate sua demonstrat
nobis Dominus vitae viam. Succinctis ergo per fidem vel observantiam
bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum Evangelii pergamus itinera
ejus; ut mereamur eum, qui nos in regnum suum vocavit, videre: in cujus
regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus
curratur, minime pervenitur. Sed interrogemus cum Propheta Dominum,
dicentes ei: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis
requiescet in monte sancto tuo? (Psal. CXIV.) Post hanc interrogationem,
fratres, audiamus contra nos Dominum iterum respondentem et ostendentem
nobis viam ipsius tabernaculi, dicendo: Qui [0950C] ingreditur sine
macula, qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in
lingua sua; qui non fecit proximo suo malum; qui opprobrium non accepit
adversus proximum suum (Ibid.) : qui malignum diabolum aliqua suadentem
sibi cum ipsa suasione a conspectibus cordis sui respuens, deduxit ad
nihilum, et parvulos cogitatus ejus tenuit, et allisit ad Christum
petram.
Qui timentes Dominum, de bona observantia sua non se
reddunt elatos; sed ipsa in se bona non a se posse, sed a Domino fieri
aestimantes, operantem in se Dominum magnificant, illud cum Propheta
dicentes: Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam (Psal.
CXIII) . Nec Paulus apostolus de praedicatione sibi aliqua imputavit,
dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV) . Et [0950D] iterum dicit
ipse: Si gloriari oportet, non expedit mihi (II Cor. XII) . Ergo
subsequitur Dominus viam vitae beatae per monita sua dicens: Qui jurat
proximo suo, et non decipit eum; qui pecuniam suam non dedit ad usuram,
qui munera super innocentes non accepit (Psal. XIV) . Et subsequitur
nobis Dominus in Evangelio dicens: Qui audit haec verba mea, et facit
ea, non movebitur in aeternum (Matth. VII) . Et nos interrogemus eum,
dicentes:
Quomodo, Domine, non movebitur in aeternum? Respondit nobis iterum
Dominus: Quomodo? quia similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum
suam supra petram.
Venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et non
cecidit; fundata enim erat super petram (Ibid.) . [0951A] Haec complens
Dominus tacet, spectans nos quotidianis sanctis suis monitis factis nos
respondere debere, ideo quotidie nobis propter emendationem malorum
hujus vitae dies ad inducias relaxantur, dicente Apostolo: An nescitis
quia patientia Dei ad poenitentiam nos adducit? (Rom. II.) Nam pius
Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat
(Ezech. XXXIII) . Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de
habitatore tabernaculi ejus, audivimus habitandi praeceptum; sed si
compleamus habitatoris officium. Ergo praeparanda sunt corda nostra et
corpora sanctae praeceptorum obedientiae militanda: et quod minus habet
in nos natura possibile, [0952A] rogemus Dominum, ut gratiae suae jubeat
nobis adjutorium ministrare. Et si fugientes gehennae poenam ad vitam
volumus perpetuam pervenire, dum adhuc vacat, et in corpore sumus, et
haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, currendum et agendum est
modo, quod in perpetuo nobis expediat. Constituenda est ergo a nobis
Dominici schola servitii, ut ab ipsius nunquam magisterio discedentes,
et in hujus doctrina usque ad mortem in monasterio perseverantes,
passionibus Christi per patientiam mereamur esse participes, ut et regni
ejus Dominus nos faciat cohaeredes.
INCIPIT DE GENERIBUS, VEL POTIUS
DE ACTU ET VITA MONACHORUM IN COENOBIIS.
[0951]
CAPUT PRIMUM. De quatuor generibus monachorum.
[0951B]
Monachorum quatuor esse genera manifestum est: Primum
coenobitarum, hoc est, monasteriale, militans sub regula vel abbate.
Deinde secundum genus est anachoretarum, id est, eremitarum; horum qui
non conversionis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna,
didicerunt contra diabolum multorum solatio jam docti pugnare, et bene
instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, secuti jam sine
consolatione alterius, sola manu, vel brachio contra vitia carnis vel
cogitationum cum Deo et spiritu repugnare sufficiunt. Tertium vero
monachorum deterrimum genus est sarabaitarum, quod melius adhuc laicum
dixissem; si me propositi sancti [0951C] non impediret tonsura: qui
nulla regula approbati, et experientia magistra, sicut aurum fornacis;
sed in plumbi natura molliti, adhuc factis servantes saeculo fidem,
mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini aut terni, aut certe
singuli, sine pastore non Dominicis, sed suis inclusi ovilibus, pro lege
eis est desideriorum voluptas: cum quidquid putaverint, vel elegerint,
hoc dicunt sanctum; et quod noluerint, hoc putant non licere: et dum in
proprio arbitrio quaerunt habere cellas, arcellas et recellas, ignorant
quia perdunt suas animellas. Simul et ii, qui nuper conversi immoderato
fervore eremum putant esse quietem, et non putantes insidiari et nocere
diabolum, singularem cum eo pugnam indocti et securi invadunt, sine
dubio inducti lupi faucibus occursuri. Quartum vero [0951D] genus est
monachorum nec nominandum; quod melius tacere, quam de talibus aliquid
dicere, quod genus nominatur gyrovagum: qui totam vitam suam per
diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas et
monasteria hospitantes; cum pro hospitum adventu a diversis volunt
quotidie noviter suscipi; et pro gaudio supervenientium exquisita sibi
pulmentaria apparari, et animantia pullorum sibi curant quotidie a
diversis hospitibus pro adventu cultello occidi, gravare se ita diversos
non [0952B] credunt, commutando quotidie hospites, pro adventu novitatis
sub importuna charitate diversos cogant sibi praeparare diversa, et
velut ab invito a diversis hospitibus exigentes praeceptum Apostoli, in
quo dicit: Hospitalitatem sectantes (Rom. XII) : per occasionem
praecepti cum inquietos sibi pedes post viam fomentari expostulant, per
occasionem itineris intestinas suas latiori coena vel prandio
inquinatas, infinitis poculis magis quam pedes desiderent. Et post
exinanitam a famelico hospite mensam, et miculas ipsas panis post viam
detersas, sitim suam sine verecundia hospiti ingerentes, si calix hoc
casu defuerit, rogatur hospes in ipsa patella ut misceat. Et postquam ex
utraque parte nimietate cibi et potus percalcati usque ad vomitum
[0952C] fuerint, totum laboriosae vitae imputant, quod gula lucravit: et
antequam novus lectus lassatum magis a potionibus, vel ab escis quam a
via, hospitem suscipiat, laborem suae vitae pro magno hospites
enarrantes, dum mercedem repausationis largioribus pulmentariis, et
infinitis poculis hospitem sibi cogunt largire, rationem erroris sui per
peregrinationem, et captivitatem celando excusant, et mox de vicinis
monachis aut monasterii positione interrogant; ubi cum inde levaverint,
ponant vel applicent velut lassi. Et quasi quibusdam universus clausus
sit mundus, et ex toto eos nec loca, nec silvae, nec latus ipse Aegypti
eremus capiat, nec universa monasteria ad servitium Dei eos suscipiant;
et eos, ut diximus, totus mundus non capiat; inde se dicunt juste
errare, et ex [0952D] toto locum repausationis, et refrigerium animae,
et integram se observationem disciplinae nusquam posse invenire. Quasi
dicant se ita multum sapientes, ut totum ipsis solis displiceat,
quidquid Deo et hominibus placet. Ideoque magis eligunt ambulare, et
noviter per diversos quotidie hospites mutatas et varias refectiones, et
per occasionem sitientes viae repropinata pocula sumunt.
Hoc ergo agunt, ut gulae
suae magis quotidie peregrinari videantur quam animae. Et cum eis post
biduum ad unum hospitem apparatus [0953A] ipse in pulmentariis jam
minuendo subducitur; et mane alia die facto, cum non ad refectionem
coquendam, sed ad laborem cellulae suae viderint hospitem occupari; mox
quaeri sibi alium hospitem placet.
Et adhuc non venit, et jam vadit. Tunc vale festinant avaro jam hospiti
dicere: et cum migrare de tali hospitali satagent, orare post egressum
suum hospitem postulant.
Sic festinant, quasi ab aliquo impellantur; quasi eos jam exspectent
aliorum hospitum prandia praeparata. Et non longe ab ipso monasterio, si
invenerint cellulam monachi, repausantes dicunt se porro a finibus
advenire Italiae: et noviter aliquid de peregrinatione, aut de
captivitate, et ipsi hospiti quasi humili et inclinato capite
mentientes, cum pro pietate longi itineris cogunt pii [0953B] hospitis
totam paupertatem in cacabis et in mensa exinaniri: sine dubio et ipse
hospes nudus et a gluttonibus exinanitus post biduum relinquendus.
Et cum post triduum et ipse, et cella ejus, et mores, et ejus displicuerit
disciplina: et cum subducta eis post biduum ab eo minus exhibuerit
mensa, mox et ipse reconsignare bisaccias cogitur, quas diversorum
hospitum jam panes tosti impleverant: cum in diversorum hospitaliis, in
mensis recentes sumunt, illos servatos cogunt per avaritiam mucidare.
Ergo postquam eis bisacciae consignantur, mox et de pastura miser asinus
revocatur, cui post recentes viae labores misero pastura placuerat, si
domino ejus hospitale non displicuisset in biduo: et noviter restratus,
et diversis tunicis et cucullis resarcinatus, [0953C] quas aut
importunitas a diversis exegerat, aut inventa occasio fraudis diversos
hospites nudaverat, et ut alios petant, fingunt se pannos advestiri: et
vale et ipsi hospiti dicentes, adhuc non venerunt, et jam vadunt, cum ad
alia jam hospitalia in animo invitantur. Caeditur, pungitur, ustulatur,
lordicat miser asellus; et non vadit: vapulant aures ejus, postquam
clunes defecerint. Ideo miser perocciditur, et manibus lassus
impingitur; quia festinatur et satagitur, ut ad alterius monasterii
prandium occurratur. Et cum pervenerint ad alterius monasterii aut
monachi regias, ita hilari et clamosa voce de foris, Benedicite,
clamant; et quasi jam illum calicem in manum acceperint, quem mox
ingressi monasterium pro siti sunt petituri: et intrantes regias, adhuc
non [0953D] renuntiati et suscepti, excarricant; et quasi pro aliquo
debito, aut ex alicujus delegatione ibi adveniant, ante intus bisacciae
porriguntur, quam ipse hospes suscipitur.
Et non prius ad oratorium festinatur, nisi pro labore
desiderandi vini per occasionem viaticae sitis: ut tu pro charitate
hospiti vinum porrigas, ab illo sic mane aqua exposcitur. Hi enim tales
cum ipsi jejunia ambulando ignorant, et ad quoscunque supervenerint
jejunantes, aut pro superventu hospitali cogunt eos jejunia frangere;
aut non erubescunt sua voce eis hoc dicere, magis eos propter avaritiam
jejunare, ut non hospitem velint recreare post viam; et per vagam suae
consuetudinis gulam cogunt perseverantium jejunia violari: cum illi
laborioso [0954A] itineri imputant quidquid praesumunt, et nesciunt,
quia ut eis non liceat jejunare, aut abstinere, aut aliquo nesciant
aliquando loco stare, non eos aliqua ambulare compellit necessitas, sed
gulae cogit voluntas: cum securi et supervenientes alieni laboris
quaerant panes comedere, et diversorum lectis peregrinis straminibus
sudores suos amant abstergere. In quibus straminibus cum indigesti prae
crapula cibi et potus cupiunt satisfacere somno; vel cum quidam
occupatione gulosae ambulationis, Psalmos aliquando neglexerint
meditari, ipsorum ore respondent, se lassis post viam ossibus non posse
de lectulo surgere, cum visi fuerint sani in mensa serotina manducare.
Mox matutinorum expleto opere Dei surgunt velut gementes et lassi. Sic
primo mane [0954B] calefacti mero, petito panis fragmento ficti aegroti
succos desiderantes; monasteria ipsa aut cellulas false exeunt,
lordicando de ficta infirmitate, absconse securi, quod sanitatis gressus
sint ab ipso limine reformantes.
Nam sibi nolunt sub imperio monasterii abbatem de omnibus necessariis
cogitare, vel ipsi alicubi suo viventes arbitrio facta cellula
persistendo, vel ipsi sibi necessaria vitae debuerant cogitare. Et si
nostra illis displicet vita, vel suam nobis ostenderent formam. Unde
nunquam persistentes acti sunt quotidie ambulando mendicare, sudare et
gemere; quam uno loco stando laborare, et vivere: et quotidie noviter
diversorum cellas ut humiles intrent hospites; solo capite inclinati:
deinde superbi et velut ingrati post biduum [0954C] migraturi, et
veluti quibus diversorum vita et actus, et omnium monasteriorum
disciplina non placeat, eligunt magis ambulare, quam sistere. Qui per
diversa semper vagando ignorant apud quem taedia sua suscipiant: et quod
est ultimum, nesciunt ubi suam constituant sepulturam.
Unde ergo magnum existimantes primum genus coenobitarum, cujus militia vel
probatio voluntas est Dei, ad ipsorum regulam revertamur.
Fratres, clamat nobis quotidie Dominus dicens: Convertimini ad me, et
ego convertar ad vos (Zach. I) . Conversio ergo nostra ad Deum, fratres,
non aliud est nisi a malis reversio, dicente Scriptura: Diverte a malo,
et fac bonum (Psal. XXX) . A quibus autem malis cum avertimur, Dominum
intuemur; [0954D] et ille nos statim suo illuminans vultu, donans nobis
adjutorium suum, mox gratiam suam petentibus tribuit, quaerentibus
ostendit, pulsantibus patefacit.
Haec tria Domini dona concessa ipsis conveniunt, qui Dei voluerint, non
suam facere voluntatem.
Quia aliud nobis Dominus in spiritu imperat, aliud caro cogit in anima: et
quis a quo victus fuerit, ipsius et servus est. Ecclesiae suae namque
Dominus secundum Trinitatis nomen tres gradus doctrinae constituit;
primum prophetarum, apostolorum secundum, doctorum tertium: sub quorum
imperio vel doctrina Christi regerentur Ecclesiae et scholae; ut
pastorum vice sanctis ovilibus divinas oves et cludant et doceant,
dicente Domino per [0955A] Isaiam prophetam: Dabo vobis pastores
secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Joan. XV) ,
et ipso Domino dicente: Simon Joannis, pasce oves meas: docentes eas
servare ea quae mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) . Ideoque omnes, quibus
adhuc insipientia mater est, expedit sub unius esse potestate majoris:
ut doctoris arbitrio ambulantes, iter voluntatis propriae discant
nescire. Per doctorem enim nobis imperat Dominus: quia, sicut dixit
superius, cum ipsis doctoribus est semper omnibus usque ad
consummationem saeculi: sine dubio non aliud, nisi nos aedificaturus per
eos, dicente ipso Domino discipulis suis, doctoribus nostris: Qui vos
audit, me audit, et qui vos spernit [0955B] me spernit (Matth. X) . Ergo
si quae a doctoribus audivimus, et facimus, non jam quae volumus
exercemus: ut in die judicii nihil habeat in nobis quod secum diabolus
vindicet in gehennam, quia in nobis hoc semper egit Dominus, quod
judicaret ad gloriam.
CAPUT II.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Qualis debeat
esse abbas?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Abbas, qui praeesse dignus est
monasterio, semper meminere debet quod dicitur, et nomen majoris factis
implere.
Christi enim agere creditur vices in monasterio,
quando ipsius vocatur pronomine, dicente Apostolo: Sed accepistis
spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Domino, Abba pater [0955C]
(Rom. VIII) . Ideoque hic abbas nihil extra praeceptum Domini, quod
absit, debet aut docere, aut constituere, aut jubere: ut jussio ejus,
vel monitio, sive doctrina fermentum divinae justitiae in discipulorum
mentibus conspergatur. Memor semper abbas, quia doctrinae suae, vel
discipulorum obedientiae, ambarum rerum in tremendo judicio Domini
facienda erit discussio.
Et sciat abbas culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus paterfamilias
utilitatis minus potuerit invenire. Tandem iterum erit liber, ut si
inquieto vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia
attributa, et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita,
pastor eorum in judicio Domini absolutus dicat cum Propheta Domino: Non
abscondi in corde meo veritatem tuam; et salutare [0955D] tuum dixi:
Ipsi autem contemnentes spreverunt me (Psal. XXXIX; Isai. I) . Et tunc
demum inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa
mors. Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina
suis praeesse discipulis: id est, omnia bona et sancta factis amplius
quam verbis ostendere; quomodo intelligentibus discipulis mandata Domini
proponat; duris corde vero et simplicibus factis suis divina praecepta
monstret.
Omnia vero quae
discipulis docuerit esse contraria, in se factis indicet non agenda: Ne
aliis praedicans ipse reprobus inveniatur (I Cor. IX) ; ne quando illi
dicat Deus peccanti: Quare vero tu enarras justitias meas, et sumpsisti
testamentum meum per os [0956A] tuum? Tu vero odisti disciplinam (Psal.
XLIX, Matth. VII) . Et qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo
trabem non vidisti? Non ab eo persona in monasterio discernatur; non
unus plus ametur quam alius; nisi quem in bonis actibus invenerit
meliorem. Non convertenti servo pro merito nationis praeponatur
ingenuus. Quare? quia servus sive liber omnes in Christo unum sumus; et
sub uno Domino aequalem servitii militiam bajulamus. Quia non est apud
Deum personarum acceptio (I Cor. XVII; Rom. II) . Solummodo in hac parte
apud Deum discernimur, si ab aliis meliores factis inveniamur.
Et tamen ut ostendat Deus circa omnes pietatis suae clementiam, pariter
jubet elementa, vel terram justis vel peccatoribus famulari aequaliter.
Ergo aequalis [0956B] sit ab eo omnibus charitas; una praebeatur in
omnibus disciplina. In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam
semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa (I Tim.
IV): id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum
magistri, pium patris ostendat affectum; id est, indisciplinatos et
inquietos debet arguere: obedientes et mites, et patientissimos, ut in
melius proficiant, obsecrare: negligentes et contemnentes ut increpet
admonemus. Humilitatis vero talem in se eis formam debet ostendere,
qualem Dominus contendentibus de gradu fortiori apostolis demonstravit;
id est, cum apprehensa manu infantem in medio eorum deduxisset, dixit:
Qui vult esse inter vos fortior, sit talis (Matth. XVIII). Ideoque
quidquid abbas discipulis pro Deo agendum injunxerit, impleat factis, et
tradens omnia ordinationis suae protelo sequantur membra, qua duxerit
caput. Charitatem vero vel gratiam talem debet circa omnes fratres
habere, ut nullum alii praeferens, omnibus discipulis vel filiis suis
amborum parentum in se nomen exhibeat: matrem, eis suam praebens
aequaliter charitatem: patrem, se eis mensurata pietate ostendat.
Meminisse debet abbas semper quod dicitur. Quia cui plus creditur, plus
ab eo exigitur: et sciat, quia qui suscepit animas regendas, paret se ad
rationes reddendas. Et quantum sub cura sua fratrum habere sciverit
numerum, agnoscat pro certo, quia in die judicii ipsarum omnium animarum
tantas est redditurus Domino rationes; sine dubio addita et sua: quia ut
fratres in monasterio propriam non agerent voluntatem, hujus semper
jussionibus omni odedientia militarunt. Quia cum discussi fuerint de
omnibus actibus suis, dicturi sunt in judicio Domino, omnia facta sua
per obedientiam a jussione impleta esse magistri. Ideoque debet semper
cautus esse magister, ut omnia quae imperat, omnia quae docet, omnia
quae emendat, de praeceptis Dei, justitia dictante, monstrentur, quae
futuro judicio non condemnentur; timens semper futuram discussionem
pastor de creditis ovibus. Quia et cum de alienis ratiociniis cavet,
redditur de suis sollicitus; et cum de monitionibus suis emendationes
aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus. Quidquid vero
abbas pro utilitate monasterii agere aut facere voluerit, cum consilio
fratrum agat: et convocatis omnibus fratribus de utilitate monasterii
tractetur communiter: ita tamen non libero ausu fratres aut invito suae
pietatis arbitrio, sed jussione et imperio abbatis eligendis forte
consiliis applicentur. Nam ideo omnium quaeratur consilium, quia quot
homines, tot sunt pro diversitate interdum sententiae: ne forte, a quo
non speratur, melius subito detur consilium, et communi utilitati hoc
magis proficiat: et de multis consiliis quod eligatur facile invenitur.
Quod si de omnibus nullus aptum potuerit dare consilium, tunc abbas,
reddita ratione consilii sui, constituat quod vult. Et justum est ut
membra caput sequantur. Ideo omnes fratres diximus ad consilium debere
vocari; sed in sententiam monasterii: quia res monasterii omnium est, et
nullius est. Ideo omnium, quia proficiendo successionem quandoque in
monasterio vicibus de se fratres exspectant: ideo nullius, quia nihil in
monasterio aliquid sibi a fratribus peculiariter vindicatur. Et nullus
suo aliquid constituit ut faciat arbitrio, sed omnes sub imperio degunt
abbatis. Qui ergo abbas sanctae hujus artis sit artifex, non sibi ipsius
artis, sed Domino assignans ministerium, cujus in nobis gratia
fabricatum, quidquid a nobis sancte perficitur: quae ars doceri et disci
debet in monasterii officina et exerceri, prout cum spiritalibus
ferramentis.
CAPUT III.
INTERROGATIO DISCIPULI SEQUENTER.
[0957C]
Quae est ars sancta, quam docere debet abbas discipulos
in monasterio?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Quae haec est ars sancta? primo credere, confiteri et timere Deum
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum in Trinitate, et
trinum in unitate; trinum in una deitate, solum et unum in trina
majestatis potentia.
Ergo hunc ex toto corde et ex tota anima diligere, et proximum tanquam
seipsum.
Deinde non occidere, non adulterare, non facere furtum, non
concupiscere, non falsum testimonium dicere; honorare patrem et matrem:
et quod sibi quis non vult fieri, alii ne faciat. Abnegare semetipsum,
ut sequatur Christum; corpus pro anima [0957D] castigare, delicias
fugere, jejunium amare, pauperes recreare, nudum vestire, infirmum
visitare, mortuum sepelire, in tribulatione subvenire, dolentem
consolare, mutuum dare indigenti: a saeculi actibus se facere alienum:
nihil amori Christi praeponere, iram non perficere; iracundiae tempus
non reservare; dolum in corde non tenere; de conscientia pacem falsam
non dare, fratri fidem servare; non amare detrahere; promissum complere,
et non decipere, charitatem non derelinquere; non amare jurare, ne forte
perjuret; veritatem ex corde et ore proferre; malum pro malo non
reddere; injurias non facere, sed et factas patienter sufferre; inimicos
plusquam amicos diligere; maledicentes se non remaledicere, [0958A] sed
magis benedicere; persecutionem pro justitia sustinere, non esse
superbum, non vinolentum, non multum edacem, non somnolentum, non
pigrum, non murmuriosum, spem suam Deo committere: bonum aliquid in se
cum viderit, a Deo factum magis quam a se existimet; malum a se factum
judicet, et sibi et diabolo imputet: desideria sua a Deo perfici optare:
substantiam suam non in solo labore manuum suarum, sed plus a Deo
sperare: diem judicii timere, gehennam expavescere: vitam aeternam et
Jerusalem sanctam desiderare: mortem quotidie ante oculos suspectam
habere: actus vitae suae omni hora custodire: in quovis loco a Deo se
respici pro certo scire; cogitationes malas cordi suo advenientes ad
Christum mox allidere debere: os suum a malo vel [0958B] pravo eloquio
custodire; multum loqui non amare; verba vana aut risui apta non ex toto
loqui; risum multum aut excussum non amare; lectiones sanctas libenter
audire; orationi frequenter incumbere; mala sua praeterita cum lacrymis
vel gemitu Deo confiteri in oratione quotidie: de ipsis malis de caetero
emendare: desideria carnis non perficere: voluntatem propriam non
audire: obedientiam admonitione abbatis parere: non cupere dici se
sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur, et sic dici
debere. Praecepta Dei factis quotidie adimplere; castitatem amare;
nullum odire; zelum non habere; invidiam non exercere; contentionem non
amare: ante solis occasum cum inimico redire in gratiam; omnibus bonis
ex toto corde obedire; et [0958C] de Deo nunquam desperare.
Ecce haec ars est sancta, quam ferramentis debemus spiritalibus
operari: quae ars sancta cum fuerit a vobis die noctuque incessabiliter
adimpleta, et cum unusquisque in diem judicii Domino Deo futurorum et
factorum suorum opera signaverit, tunc haec ars, quae ex Dei voluntate
descendit, cum a nobis perfecta et inculpabiliter Domino fuerit in die
judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino repensetur, quam nobis
fidelis Dominus promittit, quae praeparatur sanctis, et Deum timentibus,
et haec praecepta factis implentibus; habitandi in perpetuo terram,
septies argento lucidiorem: de cujus camera coeli non istius solis vel
lunae, non stellarum candor, sed ipsius Dei perpetua majestas lucebit.
In cujus [0958D] terrae fulgore mellis et lactis, vini et olei flumina
in aeternum currentia praeparantur. In quorum ripis diversarum fructus
arborum varios et diversos duodecies in annum nascentes, non cultura
hominis, sed abundantia Deitatis, qui non fame delectant ad vescendum,
vel esurie appetuntur ad manducandum, sed postquam oculi nostri ipso
visu fuerint saginati, insuper unicuique hoc sapit in os quo fuerit
delectatus. Sonant ibidem jugiter super ripas illorum fluminum posita
organa hymnorum: quae ad laudem regis ab angelis psallentibus simul
sanctis archangelis decantantur: quarum dulcedine vocum ita sanctorum
delectantur auditus, ut ipsa modulatione canoris nimia delectatione
garrula mens plus [0959A] libeat exsultare: cum in duplici fulgore coeli
terraeque diviniter radiantis, in ipso candore terreni luminis ornata
auro vel gemmis Jerusalem civitas diversarum margaritarum rutilatione
coruscet. Cujus muri vel portae, plateae, vel vici canorae vocis suavi
modulamine personant Alleluia. In qua exsultatione sancti in imagine
coelesti fulgentes, gaudebunt se de perditione saeculi liberatos, has
divitias coelestes a Deo in perpetuum meruisse. Unde quo tramite ad
talia perveniendum sit, ad textum superioris paginae recitamus.
CAPUT IV.
INTERROGATIO DISCIPULI CONSEQUENTER.
Quae sunt ferramenta spiritalia, cum quibus operari possumus artem
divinam?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. [0959B]
Quae? fides, spes, charitas, pax, gaudium, mansuetudo, humilitas,
obedientia, taciturnitas; prae omnibus castitas corporum, conscientia
simplex, abstinentia, puritas, simplicitas, benignitas, bonitas,
misericordia; prae omnibus pietas, temperantia, vigilantia, sobrietas,
justitia, aequitas, veritas, dilectio, mensura, modus, et perseverantia
usque in finem.
CAPUT V.
INTERROGATIO
DISCIPULI.
Quae est materies vel causa malorum, quae in fornace
timoris Dei excoqui debet? Vel quae est aerugo, vel sordidatio vitiorum,
quam de nobis decet lima justitiae mundare?
RESPONDET
DOMINUS PER MAGISTRUM.
[0959C]
Cavenda nobis vitia haec sunt: Primo superbia, deinde
inobedientia, multiloquium, falsitas, avaritia, cupiditas, zelus,
invidia, iniquitas, odium, inimicitia, ira, rixa, contentio, fornicatio,
ebrietas, voracitas, murmuratio, impietas, injustitia, pigritia, furtum,
detractio, scurrilitas, levitas, immunditia, vaniloquium, risus multus,
vel excessus; subsannatio, concupiscentia, dolus, ambitio, vacatio. Haec
omnia non sunt a Deo, sed opera sunt diaboli: quae in die judicii a Deo
meritum suum, perpetui ignis gehennam, merentur.
CAPUT
VI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quae est officina
divinae artis, vel operatio spiritalium [0959D] ferramentorum?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Officina vero
monasterium est; in qua ferramenta cordis in corporis clausura reposita
opus divinae artis diligenti custodia perseverando operari potest.
CAPUT VII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
obedientia discipuli, qualis debeat esse.
RESPONDET
DOMINUS PER MAGISTRUM.
Primus humilitatis gradus est obedientia
sine mora. Sed haec forma paucis convenit, et perfectis; his, qui nihil
sibi a Christo charius aliquid aestimantes propter servitium sanctum
quod professi sunt, vel propter metum gehennae, vel divitias vitae
[0960A] aeternae, mox ut aliquid imperatum a majore audierint, moram
pati nesciunt in sequendo.
De
quibus Dominus dicit: Obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII) . Et
item dicit doctoribus: Qui vos audit, me audit (Matth. X) . Ergo hi
tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam
deserentes, mox ex occupatis manibus, et quod agebant imperfectum
relinquentes, vicino obedientiae pede jubentis vocem factis sequuntur:
et veluti uno momento praedicta magistri jussio, et perfecta discipuli
opera in velocitate timoris Dei ambae res communiter citius explicantur.
Sed haec paucorum perfectorumque forma, infirmorum,
et pigrorum animos in desperatione sua satis non reddat attonitos, sed
moneat imitandos non considerantes in nobis diversa [0960B] esse vasa
flebilia, cum multum in diversis pigritiae contulit tarda natura. Nam
quorumdam auditus noscuntur surdo stupore hebescere, quorumdam etiam
animos fusione subita in silvosis cogitationibus cernimus aberrare.
Ideoque remissius districtionem obedientiae in doctoribus relaxamus, ut
combinata praeceptione discipulis et jussionem suam magistrum non pigeat
repetere, secundum testimonium Domini, qui vocavit, Abraham, Abraham
(Gen. XXII) . Quae ergo repetitio manifestat nobis Dominum ostendisse,
non posse sufficere unam vocem auditui. Nam in ipsis interrogationibus
repetita magistri vox repraebetur discipulis. Secunda ideo interrogatio
non respondentibus juste indulgetur, ut prima adhuc discipuli
taciturnitas non reatui, sed reservatae magistro reverentiae [0960C]
custodia deputetur. In qua reverentia utilis discipulus tarde creditur
frangere taciturnitatem, quam continet; ut non ad interrogationem tuam
mox praeceps in lingua suis te responsis occupet prius. In
praeceptionibus vero ideo magistri jussio repetitur, ut quamvis tardi
aut negligentes sint auditores, cum secundo eis dicta primitus
repetuntur, usque adeo dignum est, ut secunda jam obedientibus factis
mora rumpatur. Si vero tertia, quae absit ut contingat, in discipulis
obedientiae mora fuerit, culpa contumaciae reatui deputetur.
Nam et illud de duabus vitiis congrue hic et convenienter taxandum est
(Matth. XVII) : id est, latam, quae ducit ad mortem; et arctam, quae
ducit ad vitam. In quibus duabus vitiis diversorum hominum obedientiae
gradiuntur: [0960D] id est, per latam viam saecularium, et sarabaitarum,
et gyrovagorum monachorum: qui aut singuli, bini et terni sine majore
ipsi sibi aequaliter viventes, et voluntarie ambulantes, et pro alterno
imperio quidquid placuerit sibi, vicibus invicem imperantes, et quae
voluerint peculiariter in se defendentes: cum in proprio unusquisque
consilio non vult se vinci, scandalum sibi tales nunquam faciant esse
absentem. Mox post studiosam litem male congregati, a se invicem
separantes, et sicut grex sine pastore oberrans, per diversa dispersus,
sine dubio lupi faucibus occursurus; providentes sibi, non Deo, sed
proprio arbitrio novas iterato cellas, et de se solo sibi soli abbatis
nomina imponentes, [0961A] monasteria videas plura esse quam monachos.
In hoc enim via lata a talibus creditur ambulari, cum in nomine monachi
communi more viventes, cum laicis solo tonsurae habitu separati,
obedientias suas magis desideriis subministrant, quam Deo; et suo
judicio putant sibi licere, quae mala sunt: et quidquid voluerint, hoc
dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. Et acceptum
ducentes, ut cogitationibus suis corpori eorum magis provideatur, quam
animae; id est, victum, vestitum, et calcearium magis sibi melius ipsi
posse cogitare, quam alium: nam de futuris ratiociniis animae negligendo
ita se reddunt securos, ut sine majorum probationibus sub proprio
arbitrio militantes, credant se omnem legem et justitiam Dei perfecte in
cellula [0961B] operari. Nam si forte supervenientium quorumdam majorum
cum emendationum quaedam eis monita ministrantur, et inutilis eis
docetur talis solitaria dispositio habitandi, mox eis displicet cum ipsa
doctoris persona consilium; et statim non in consentiendo ei, vel in
sequendo eum emendationem promittunt; sed respondent, se vivere debere
simpliciter: nescientes illud quod dixit Propheta: Corrupti sunt et
abominabiles facti sunt in voluntatibus suis (Psal. XIII) . Et illud
testimonium Salomonis, quod dicit: Sunt viae quae videntur hominibus
rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. IV) .
Ideo enim via lata a talibus ambulatur, quia quocunque eos desideriorum
duxerit pes, mox assensu sequuntur: et quidquid concupierint,
concupiscentiae eorum illico [0961C] paratissimus servit effectus; et
novos sibi licentiae calles, vel ut liberi sine magistro arbitrii
facientes, viam vitae suae illicitis voluptatum diversitatibus
delectant; et quocunque etiam delectationes voluerint progredi, licentes
et patulos sibi praebeant gressus: illud semper scire nolentes, quia
homini creato mors juxta introitum delectationis posita sit (Eccli.
XVIII) . Et quod eis dictum sit: Post concupiscentias tuas non eas, et a
voluntatibus tuis averte (Ibid.) ; surdo auditu pertranseunt. E
contrario, quibus vero ad vitam aeternam ambulandi amor incumbit, ideo
angustam viam arripiunt, ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis
suis, et voluntatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio, et
imperio, non solum in supradictis desideriis suis et voluntatibus
coarctantur, [0961D] et facere suum nolunt, cum possunt, arbitrium; sed
etiam alieno se imperio subdunt, et in coenobiis degentes abbatem sibi
praeesse desiderant. Et sine dubio hi tales illam Domini imitantur
sententiam, quae dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me
misit (Joan. VI) . Et proprium non facientes arbitrium, abnegantes
propter Christum semetipsos, sequuntur Deum, quocunque abbatis
praeceptio duxerit. Et non solum de temporalibus necessariis, id est,
victum, vestitum, et calcearium non coguntur sibi sub abbatis
sollicitudine cogitare; sed et de futuris suae ratiociniis animae solam
in omnibus praeceptori obedientiam ministrando, de caeteris utilitatibus
suis, tam corporis [0962A] quam animae, redduntur securi.
Quia sive bene, sive
male, pastori incumbit quod in ovibus exercetur; et illum tanget in
discussionis judicio rationem reddere, qui imperat, non qui imperata
perficit, sive bona sive mala. Ideo enim via angusta a talibus creditur
ambulari, quia propria in eis desideria minime adimplentur: et non quod
volunt perficiunt, sed alieni judicii jugum trahentes, quo ire
delectationibus suis voluerint, repelluntur; et a magistro eis quod
agere aut facere denegatur. Amaricatur voluntati eorum quotidie in
monasterio pro Domino, et ad probationem quaeque injuncta fuerint,
sustinent velut in martyrio patienter; sine dubio illud Domino cum
propheta dicturi in monasterio: Propter te morte afficimur tota die;
aestimati [0962B] sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII) . Et item
dicturi postea in judicio Domino: Probasti nos, Deus, igne nos
examinasti, sicut examinatur argentum, induxisti nos in laqueum:
posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita
nostra (Ibid. LXV) . Cum ergo dicunt: Imposuisti homines super capita
nostra, noscuntur habere super se debere majorem constitutum vice Dei,
quem in monasterio timeant. Et subsequentes testimonium convenienter
item Domino dicent in illo jam saeculo: Transivimus per ignem et aquam,
et induxisti nos in refrigerium (Ibid.) ; hoc est, transivimus per
amaricationes voluptatum nostrarum, et servitio obedientiae pervenimus
ad tuae refrigerium pietatis.
Sed
haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus,
[0962C] si quod jubetur non tepide, non tarde, vel cum murmuratione, vel
cum responso nolentis efficiatur. Quia obedientia, quae majoribus
praebetur, Deo datur. Sicut dicit Dominus doctoribus nostris: Qui vos
audit, me audit (Matth. X) . Et alibi dicit: Obauditu auris obedivit
mihi (Psal. XVII) .
Ergo ipsa obedientia, cum
bono animo a discipulis praebeatur; quia hilarem datorem diligit Deus
(II Cor. IX) . Nam si cum malo animo discipulus obedit, non solum nobis
ore, sed et Deo de corde improperat, quod malo animo facit. Et quamvis
impleat, quod eis fuerit imperatum; tamen acceptum jam non erit Deo, qui
cor ejus respicit murmurantis: et quamvis faciat quod jubetur, tamen cum
malo illud faciat animo, nullam de ipso facto mercedem Dominus
imputabit: [0962D] cum scrutans mox Deus corda ejus, triste facientis
votum in eo invenit.
CAPUT VIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
taciturnitate discipulorum, et qualis et quanta debeat esse.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Humani generis machina
nostrum est corpusculum: et cum sit mensura parvum, et in aliquantis
prolixis hominibus vix quinque a terra pedibus erigatur, o jactantiae
vanitas? omnis homo vivens in ipsa parvitate sua altitudinem coeli et
latitudinem terrae putat se sua sapientia mensurare. Unde scientes
[0963A] nos ex limo terrae esse vasa flebilia, et quasi quasdam terrae
glebas, ad parvum tempus erectas de terra, in suo sulco denuo recasuras;
humiliati ergo tanquam de terra pulvis dicamus quod sumus: Ergo haec
caro corpusculi nostri quasi quaedam domus est animorum; sic vitae
ministerio attributa, sicut servit gladio theca. Sedem vero ipsius
animae in cordis credimus radice fundatam: quae radix duos in corpore
supremos possidet ramos, et plus fragiles in peccato.
Unum, in quo corporali ramo quasi per quasdam fenestras oculorum
foraminibus de intus animam credimus respicere, et de intrinsecus
concupiscentias suas ipsam semper intelligimus incitare.
Alium ramum, in quo conceptos
fetus cordis ipsa in nobis sonat parturiens per linguae eloquium: ut
[0963B] per portam exiens oris occupet alienum auditum, et quidquid in
nobis agitatur et movetur, animae est actus in corpore.
Unde e contrario fit, ut migrante de ipso domicilio
anima, totum in mortuo homine desit quod agebatur in vivo ab anima, quae
et mox sua terrae mortua reddita gleba, revertens in naturam terrae
hominis terra, absconsoque homine in sepulcro, recooperta fossa in
figura sua terra redeat pavimenti; ut similis tunc fuisse terra vivente
agnoscatur in homine, quae animae fuerat vigore erecta, et peregrina
vitae mutata ad tempus. Ideo anima a nobis migrante rigore stare non
potest nostri corporis terra; sed cadens in naturam suam abscondit in
sinu suo terra facturam, quam genuit.
Ergo si haec anima in nobis oculorum visum, oris [0963C] eloquium, aurium
agit auditum; et cupit propter futuram discussionem factoris sui,
voluntati Dei obtemperare, et ejus dum vivit militare praeceptis,
claudat concupiscentiis suis oculorum fenestras, et humiliatos declinet
in terram aspectus; ut mala non videat; et cum curvatus fuerit noster
obtutus, ne quaecunque viderit anima concupiscat. Habet deinde anima
nostra constitutam portam oris, et seram dentium, quam pravo claudat
eloquio: ut non accuset anima factorem suum munificum sibi minime
custodiam fabricasse; id est, cum promoverit a cordis radice aliquid in
fratrem, et senserit se exterioris muri clausura; id est, oris et
dentium sibi exitum denegari, revertens denuo ad radicem cordis, ibi
pereat in abhorricatione sua, et ut parvulus allidatur [0963D] ad
petram, quam nascendo per linguam crescat ad poenam. Alii vero rami
corporis nostri, qui imperio cordis deserviunt, a peccato facile
refrenantur; id est, tactus manuum, et gressus pedum: quia furem
clausura catenae, et homicidam timenda refrenant judicia, et fugacem
retinet pedica. Ergo illa, quae superius diximus, tria suprema cautius
debent a fratribus custodiri: id est, cogitatio, eloquium, et aspectus.
Cogitatio, ut mox captivaverit mentem mala cogitatio, signata statim a
fratribus sua fronte, vel ipsum pectus, mox ac praecepta Christi suam
convertat memoriam, et dicat sibi frater cum Propheta: Memor fui Dei, et
consolatus sum (Psal.
LXVII) . Et idem dicat: A te eripiar a tentatione, et
in Deo meo [0964A] transgrediar murum (Psal. XVII) . Si vero eloquio
iracundo, aut pravo, aut vano, negligentia os armaverit, mox clauso ore
et signato crucis sigillo in corde sibi loquatur, dicens cum Propheta:
Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo
custodiam: obmutui, et humiliatus sum nimis, et silui a bonis. His
ostendit Propheta, si a bonis eloquiis propter taciturnitatem debet
interdum taceri, quanto magis a malis verbis propter peccati poenam
debet cessari? Ergo quamvis de bonis et sanctis, et aedificationum
eloquiis perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara
loquendi concedatur licentia, tamen ab aliis verbis non interrogati
fratres tandiu in taciturnitate silescant, quandiu taciti frena oris
eorum abbatis [0964B] interrogatione laxentur. Ideoque taciturnitas
debet magnopere a fratribus custodiri: Quia in multiloquio non effugitur
peccatum (Prov. X) . Et ideo, mors et vita in manibus linguae (Ibid. X)
. Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulo
convenit.
CAPUT IX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quo ordine
tacentes fratres aliquas interrogationes faciant abbati.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum de malis tanquam de bonis
eloquiis freno taciturnitatis constringuntur discipuli, et licentiae
eorum aditus praesentis magistri custodia observantur; [0964C] cum
necessariae utilitati eorum aliquae interrogationes advenerint adhuc
clauso ore et signato tacitae gravitatis sigillo, stantes ante majorem
inclinato humilitatis capite, clausum in silentio os clave benedictionis
aperiant.
Quod si semel dictae benedictioni ad postulandum
eloquium adhuc non respondeat magistri permissio, iterato humiliationis
capite, et benedictione sola iterum repetita, denuo ab abbate postuletur
licentia. Quod si nec sic ab eo responsum fuerit, curvato item in
humilitate discipulo, jam ipse frater se tunc demum removeat; ne aut
nimius ei appareat, aut improbus, et suo operi redditus adhuc gerat
personam tacentis; ut in ipsa humilitate taciturnitatis existimet
semetipsum ideo indignum judicatum ad loquendum abbatis judicio; [0964D]
aut forte ad probationem inveniendae humilitatis, putet sibi discipulus
taciturnitatis ideo fuisse non apertam clausuram. Ideo enim ipsam solam
benedictionem denuo diximus repetere; ut cum sola est, et sine alio
eloquio, tamen reservata diu taciturnitas conservetur: cum denuo
repetitur, et post ipsam mox a nolente disceditur, adhuc conservari
probata humilitas sentiatur. Non ideo repetitio discipuli reoffertur
magistro, ut non solum propter spiritalem probationem ad inveniendam
humilitatem discipuli, dici possit tacere magister; sed ne et
corporaliter per cogitatum animo occupatus, vultus ejus aliis
cogitationibus obstupescens, vocem precantis discipuli surdis auribus
praetermittat; et ne ipsum magistrum [0965A] per nimiam et importunam
humilitatem in irae cogat vitium declinare; et importuna humilitas in
impedimento scandali deputetur. Ideo enim diximus post secundam
suggestam benedictionem nolenti majori tertiam jam non repetere debere,
sed mox discipulum exinde debere discedere, et cum ipsa taciturnitate
opus laboris, quod faciebat, debere perficere. Haec interrogatio
benedictionis, quae vix sola taciturnitate laxatur, cum inclinatione
humiliati capitis a discipulis praebeatur; id est, in omni loco, per
omnem horam; hoc est, in monasterio, in agro, in via, in horto, vel in
quovis loco: ut nunquam desit menti nostrae memoria Dei, propter quem
aguntur haec omnia; ut cum forte aliquis ignarus, talem fratrem
interrogaverit, dicens: quare tacitus et tristis es, et [0965B]
inclinato ambulas vultu? respondeat ei: quia fugio peccatum, et timeo
Deum: et ut custodiam me ab omni quod odit Deus, ideo sum mihi
sollicitus semper. Ad mensam vero sedentes, si interrogationes suas
abbati voluerint intimare, ante benedictionem dictam cultelli aut
cochlearii, aut panis percussura indicium sit magistro discipuli
postulantis eloquium. Haec omnia animae pro Deo necessaria: ideo
substantiam taciturnitatis constituimus clausura servari; ut ab
oblivione quis non decipiatur tam facile, et praeceps sit semper in
lingua. Nam cum per clausuram oris taciturnitas continetur, diu
tractetur, vel purgetur in corde, quod possit mundum et sine peccato de
ore proferri, dicente Apostolo: Omne verbum [0965C] vanum de ore vestro
non procedat, sed si quid est ad aedificationem (Ephes. IV) . Et item
dicit Scriptura: Sapiens paucis innotescit verbis. Et maxime timere
ideo, et omni hora nos a multiloquio custodire debemus: quia non potest
fieri, ut inter multa verba aliquanta non exeant cum peccato, secundum
Scripturam dicentem: In multiloquio non effugitur peccatum (Prov.
X) . Unde et Propheta tradens nobis formam ostendit se de his esse
sollicitum, et tam a malis quam a bonis eloquiis debere tacere, dicens:
Dixit, custodiam vias meas, ut non peccem in lingua mea.
Posui ori meo custodiam;
obmutui et tacui etiam a bonis (Psal.
XXXVIII) . Hoc est, ostenditur
perfecto discipulo, tam de malis quam de bonis eloquiis debere tacere.
Quia etsi loquenda sunt
bona [0965D] eloquia non discipulis, sed magistro debetur doctrina.
Nam et sicut dicit Scriptura: Vita et mors in manibus linguae (Prov. XIV)
. Diligenter ergo et juste debet ipsa amplius refrenari. Haec enim tanta
taciturnitatis districtae custodia perfectis et puris corde, et mundis a
peccato, timentibus perpetua gehennae incendia, et quaerentibus vitae
aeternae divitias immortales, merito praecipitur observanda.
Ideoque praesente abbate
non loquantur, nisi interrogati discipuli: absente vero abbate, si de
verbo Dei, sibi tamen lente et humiliter, non clamosa voce loquentur:
Quia omnis lenta locutio ab humilitate descendit.
Si vero de inanibus aut de
saecularibus, vel quibusvis verbis quae ad Deum non pertinent,
inchoaverint discipuli loqui, mox a praepositis suis [0966A] eis
imperetur silentium. Psalmos vero vel scripturas, extra illas horas
tres, in quibus quotidie sine labore tangit legi; et sic laborantes
fratres recensere sibi ex animo permittantur. Hanc vero tantam
taciturnitatis clausuram superius praesente abbate de perfectis apud
Deum taxavimus; his quibus nunquam de Deo oblivio subripit, et vitia
oris quaerunt diligenter cavere, et ex toto mundi, veluti angeli, et a
bonis et a malis eloquiis quaerunt tacere pro Domino. Sed quia
diversitas concessae gratiae secundum mensuram fidei, maxime in
negligentibus poterit minorari, tepidis et imperfectis, et minus in
sollicitis hoc relaxamus, ut de saecularibus inquirendis, duntaxat sine
peccato aliquid quae ad aedificationem spiritalem non pertinent, nisi
petita [0966B] benedictione fuerit magis concessa permissio, loquendi
licentia non sumatur.
De aliquo vero spiritali interrogando sermone, post
benedictionem petitam, mox loqui debere discipulum. Scurrilitates vero,
vel verba otiosa, et risum moventia aeterna clausura damnamus; et ad
talia eloquia discipulum non aperire os permittimus.
CAPUT X.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
humilitate fratrum qualis debeat esse, vel quibus modis acquiratur, vel
quomodo acquisita servatur.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Clamat nobis Scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat,
humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV) . Cum haec
ergo dicit, [0966C] ostendit nobis omnem exaltationem genus esse
superbiae. Quod se cavere Propheta indicat, dicens: Domine, non est
exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei (Psal. CXXX) . Et item
repetit: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Sed
quid? Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam, sicut
ablactatus est super matre sua, ita retributio in animam meam. Unde,
fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere, et ad
exaltationem illam coelestem, ad quam per praesentis vitae humilitatem
ascenditur, volumus velociter pervenire; actibus nostris ascendentibus
scala illa erigenda est, quae erecta in coelum in somnio Jacob apparuit,
per quam ei descendentes et ascendentes [0966D] angeli monstrabantur.
Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intelligitur,
nisi exaltationem descendere et ascendere humilitatem ostendit.
Scala vero ipsa erecta, nostra est vita in saeculo; quae humiliato corde
et capite suo in praesenti hoc tempore exaltatum a Domino mortis exitum
erigat ad coelum: latera enim ejus scalae certissime credimus nostrum
esse corpus. In qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae
evocatio divina ascendendos inseruit.
Primum itaque humilitatis
gradum in scala coeli ascendit discipulus, si timorem Dei sibi ante
oculos semper ponens oblivionem omni hora fugiat, semper sit memor
omnium quae praecepit Deus: ut quomodo et gehenna contemnentes Deum de
peccatis [0967A] incendat; et vitam aeternam, quae timentibus Deum
praeparata est, animo suo semper revocet: et custodiens se omni hora a
peccatis et vitiis, id est, cogitationum linguae, manuum, pedum vel
voluntatis propriae, sed et desideria carnis. Aestimet se discipulus a
Deo semper de coelis respici omni hora, et facta sua omni loco ab
aspectu divinitatis videri, et ab angelis omnia renuntiari quotidie.
Demonstrat nobis hoc Propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum
semper esse praesentem ostendit, dicens: Scrutans corda et renes Deus
(Psal. VII) . Et item dicit: Dominus novit cogitationes hominum quia
vanae sunt (Ibid) . Et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a
longe (Psal. XCIII) . Et item dicit: Quia cogitatio hominis confitebitur
tibi (Psal. CXXXVIII) . Et, cor regis in [0967B] manu Dei (Psal. LXXV) .
Nam ut sollicitus sit adversus cogitationes cordis sui perversas, dicat
sibi semper vilis frater in corde haec: Tunc ero immaculatus coram eo,
si observavero me ab iniquitate mea (Prov.
XXI) . Ad linguae vero eloquia ita nobis agnoscimus Deum semper
praesentem, cum dicit per Prophetam vox Domini: Qui loquitur iniqua non
dixerit in conspectu oculorum meorum (Psal.
XVII) . Et item dicit Apostolus:
De verbo vano reddetis rationem.
Quia mors et vita in manibus linguae posita est
(Psal. C; Prov. XIV) . In opere vero manuum nostrarum ita agnoscimus
Deum nobis esse praesentem, cum dicit Propheta: Imperfectum meum
viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII) . In gressu vero pedum nostrorum ita
agnoscimus Deum nobis esse praesentem, cum [0967C] dicit Propheta: Sine
iniquitate cucurri, et dirigebam, exsurge in occursum mihi (Psal. LVIII)
. Et item dicit: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si
ascendero in coelum, tu illic es, si descendero in infernum, ades.
Si sumpsero pennas meas ante
lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet
me, et tenebit me dextera tua (Psal.
CXXXVIII) . Voluntatem vero propriam ita praesente
Domino facere prohibemur, cum dicit Scriptura nobis: Et a voluntatibus
tuis avertere (Eccli. XVIII; Matth. IV) . Et item rogamus Dominum in
oratione Dominica, ut fiat illius voluntas in nobis. Docemur ergo merito
nostram non facere voluntatem; cum cavemus illud quod dicit sancta
Scriptura: Sunt viae quae ab hominibus putantur rectae, quarum finis
[0967D] usque ad profundum inferni demergit (Prov.
XVIII) . Et cum iterum cavemus
illud quod de negligentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles
facti sunt in voluntatibus suis (Psal.
XIII) . In desideriis vero carnis ita nobis credamus
Deum semper esse praesentem, cum dicit Propheta: Domine, ante te omne
desiderium meum (Psal. XXXVII) . Cavendum vero ideo malum desiderium,
quia mors secus introitum delectationis posita est: unde Scriptura
praecipit dicens: Post concupiscentias tuas non eas (Eccli.
XVIII) . Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos, et Dominus de
coelo semper respicit super filios hominum, ut videat, si est
intelligens, aut requirens Deum (Psal.
XXXIII) ; et si a deputatis angelis nostris [0968A] quotidie die
noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur; cavendum ergo est
omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo tertio decimo Propheta (Psal.
XIII) ; ne nos declinantes in malum, et inutiles factos aliqua hora
aspiciat Dominus; et parcendo nobis in hoc tempore, quia pius est,
exspectat nos converti in melius, dicat nobis in futuro judicio: Haec
fecisti, et tacui (Psal.
XLIII) .
Deinde secundum humilitatis gradum in scala coeli ascendit
discipulus, si propriam non amans voluntatem, desideria sua non
delectetur implere: sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non
veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan.
VI) . Et iterum dicit Scriptura:
Voluntas habet poenam, et necessitas parit coronam.
[0968B]
Deinde tertium humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si
postquam nihil suo judicio praesumens eligat quae non expediant, dicente
Scriptura: Sunt viae quae videntur hominibus rectae; quarum finis usque
ad profundum inferni demergit (Prov. XIV) . Et item dicit David:
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis (Psal.
XIII) . Item dicit
Apostolus: Omnia licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed
ego sub nullius redigar potestate (I Cor.
VI) . Ergo non solum cavens haec
discipulus, sed et omni obedientia se subdat majori; imitans Dominum, de
quo dicit Apostolus: Factus obediens usque ad mortem (Phil. II) . Et
item vox Domini laudat de hac obedientia populum gentilium, dicens:
Obauditu auris obedivit [0968C] mihi (Psal. VII) . Et sub abbate sibi
nos Dominus obaudire demonstrat, cum dicit doctoribus nostris: Qui vos
audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X) .
Deinde
quartum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si in
ipsa obedientia duris et contrariis rebus, vel etiam quibuslibet
irrogatis injuriis tacite patientiae constantiam amplectatur, et
sustinens non lassescat, vel discedat, dicente Scriptura: Qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X) . Et item de
tali re hortatur nos Propheta, dicens: Confortetur cor tuum, et sustine
Dominum (Psal.
XXVI) . Et ostendens
fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere per
sufferentium dicit Propheta personas: Propter te morte afficimur [0968D]
tota die: aestimati sumus ut oves occisionis (Psal.
XLIII) . Et securi de spe
retributionis divinae subsequuntur gaudentes ac dicentes: Sed in omnibus
his superamus, propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII) . Et item in alio
loco Scriptura ex ipsorum persona dicit: Probasti nos Deus, igne nos
examinasti, sicut igne examinatur argentum.
Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in
dorso nostro (Psal. LXV) . Et ut ostendat nos sub majore esse debere,
subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra (Matth. V) :
sed et praeceptum Domini in adverso, et in injuriis per patientiam
adimplentes, qui percussi in maxillam praebent aliam; sublata tunica
dimittunt et pallium: angariati milliario vadunt et [0969A] duo: cum
Paulo apostolo falsos fratres sustinent, et persecutionem sufferunt, et
maledicentes se magis benedicunt (II Cor. XI) .
Deinde quintum
humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si omnes
cogitationes malas cordi suo advenientes, vel mala a se absconse
commissa, per humilem linguae confessionem abbati non celaverit suo.
Hortans nos de hac re Scriptura dicit: Revela Domino viam tuam, et spera
in eum (Psal. XXXVI) . Et item dicit: Confitemini Domino, quoniam bonus
est, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CV) . Et Propheta
Domino dicit: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non
operui. Dixi pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino: et mox: Tu
remisisti impietatem cordis mei [0969B] (Psal. XXXI) .
Deinde
sextum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si omni
vilitate vel extremitate contentus sit; et ad omnia quae sibi praebentur
velut operarium malum se judicet, et indignum; dicens sibi cum Propheta:
Ad nihilum sum redactus, et nescivi; ut jumentum factus sum apud te, et
ego semper tecum (Psal. XCII) .
Deinde septimum humilitatis
gradum in scala coeli ascendit discipulus, si omnibus se inferiorem et
viliorem, non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis
credat affectu: humilians se et dicens: Ego autem sum vermis, et non
homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI) . Exaltatus
sum, et humiliatus sum, et confusus (Psal. LXXXVII) . Et item [0969C]
semper dicat talis frater Domino: Bonum mihi est, Domine, quia
humiliasti me, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII) .
Deinde
octavum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si nihil
agat, nisi quod communis monasterii regula vel majorum cohortantur
exempla; dicens cum Scriptura: Quia lex tua meditatio mea est (Psal.
CXVIII) . Et cum interrogat patrem suum, annuntiabit ei; seniores suos,
et dicent ei: id est per suam doctrinam abbas.
Deinde nonum
humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si linguam ad
loquendum prohibeat, et taciturnitatem habens usque ad interrogationem
non loquatur, monstrante Scriptura, quia in multiloquio non effugies
peccatum (Prov. X) . Et quia: [0969D] Vir linguosus non dirigetur super
terram (Psal. CXXXIX) .
Deinde decimum humilitatis gradum in
scala coeli ascendit discipulus, si non sit facilis ac promptus in risu,
quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam (Eccles. XXI) .
Et, sicut spinarum crepitantium sub olla vox, ita et risus hominis
(Eccl. VII) .
Deinde undecimum humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si cum loquitur, leniter et sine risu, humiliter
cum gravitate, vel pauca verba et sancta loquitur: et non sit clamosus
in voce, scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.
Deinde duodecimum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus,
si non solo corde, sed etiam [0970A] ipso corpore humilitatem videntibus
se semper indicet: quod est, in opere Dei, in oratorio, in monasterio,
in horto, in via, in agro, vel ubicunque sedens, ambulans, vel stans,
inclinato semper capite, defixis in terra aspectibus, reum se omni hora
de peccatis suis existimans, jam se tremendo judicio repraesentari
existimet: dicens sibi in corde semper illud, quod publicanus ante
templum stans fixis in terra oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego
peccator, levare oculos meos ad coelum (Luc.
XVIII) . Et item cum Propheta dicat sibi talis discipulus: Incurvatus sum,
et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII . Ergo his omnibus
humilitatis gradibus a discipulo perascensis, vitae hujus in timore Dei
bene persubitur scala; et mox ad charitatem illam perveniet, [0970B]
quae perfecta foris mittit timorem. Per quam universa, quae prius non
sine formidine observabat, absque ullo labore, velut naturaliter, ex
consuetudine incipiat custodire; non jam timore gehennae, sed amore
ipsius consuetudinis bonae, et delectatione virtutum: quae Dominus jam
per operarium suum mundum a vitiis et peccatis a Spiritu sancto
dignabitur demonstrare.
Quibus ergo perascensis gradibus, post exitum vitae sine dubio
talis anima ad illam retributionem animi introitura est, quam demonstrat
Apostolus dicens: Non sunt condignae passiones hujus saeculi ad
superventuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII) . Illam
vitam aeternam tales animae recepturae sunt, quae in sempiterna laetitia
et exsultatione [0970C] permanet, et ulterius finiri non novit. In qua
est flos purpureus rosarum nunquam marcescens: in qua nemora florida
perpetua viriditate vernant: ubi prata recentia semper melleis affluunt
rivis; ubi croceis gramina floribus redolent, et halantes campi jucundis
admodum odoribus pollent. Aurae ibi vitam aeternam habentes nares
aspirant: lumen ibi sine umbra, serenitas absque nubilo, et absque
tenebris nocturnis perpetuam diem oculi perfruuntur.
Nulla ibi impediuntur occupatione deliciae; nulla penitus sollicitudine
ibi securitas conturbatur. Mugitum, ululatum, lamentum et luctum nunquam
illic auditum vel nominatum est: foedum, deforme, tetrum, nigrum,
horrendum aliquid, aut sordidum, nunquam ibi penitus visum. Pulchritudo
in amoenitate nemorum; [0970D] splendor in aere jucundo; et formositatem
atque omnem elegantiam sine intermissione patentes oculi perfruuntur; et
nihil omnino quod conturbet mentem, auribus datur. Sonant enim ibidem
jugiter organa hymnorum; quae ad laudem Regis ab angelis et archangelis
decantantur. Amaritudo et fellis asperitas ibi locum non habet. Tonitrua
ibi nunquam audita sunt; fulgura et coruscationes nunquam apparuerunt.
Cinnamomum illa virgulta gignunt, et balsamum arbusta prorumpunt. Odor
aeris delectationes per omnia membra diffundit. Esca ibi nulla stercora
conficit: sicuti enim bono nuntio aures et bono odore nares, et bono
aspectu oculi saginantur; et ipsa refectio non potest in digestionem
prorumpere: [0971A] quia non in esca et potu, sed in aspectu, odoratu,
et auditu constat delectationis saginatio; ita illic refectio, quam os
susceperit, melliflua in gustu hoc unicuique sapit in os, quod fuerit
delectatus: statim denique quod concupierit anima, concupiscentiae ejus
paratissimus servit effectus. In qua delectatione vero vel laetitia, nec
aetas senectutem, nec vita terminum, nec suspectam ulterius mortem tales
deliciae reformidant. Nec in his perennium divitiarum usibus possessor
desinit, et haeres succedit: cum nesciant ulterius mortem, qui benefacti
pretio vitam aeternam semel moriendo emerunt. Haec est sanctorum
coelestis patria. Beati qui in hac regione perenni, et per scalam
praesentis temporis observantiae gradibus humilitatis ascensis,
potuerint [0971B] elevari; ut in perpetua cum Deo exsultatione
laetentur: quam praeparavit Deus his qui diligunt eum, et custodiunt
mandata ejus, et mundo sunt corde.
[Explicit actus militiae
cordis pro timore Dei, quomodo effugiantur peccata. Incipit ordinatio
monasterii, modus, observatio, gradus, continentia, custodia, et
mensura: in quibus diversis haec monasterii regula dictante nobis, et
dictata discutiente Domino, nuncupatur.]
CAPUT XI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
praepositis monasterii.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Superioribus hujus regulae paginis, fratres, actus [0971C] justitiae
nobis Dominus ordinavit; in quibus perfectis et vita acquiratur aeterna,
et gehennae aestus et et incendia fugiantur. Sed ille hostis bonorum
actuum diabolus, ideo est humano generi inimicus, cum non patitur ibi
ascendere hominem bene agendo, unde ipse per superbiam suam projectus
est: ne venenosis actibus suis bene viventium mores inficiat, et
diversis occasionibus suis per oblivionem nostros forte occupet sensus,
ut a Deo faciat alienos; ideoque adjutorio Domini procuratur, et
constituitur, ut duo electi fratres, quorum gravitas, sapientia,
moderatio, vigilantia, seu humilitas, vel actuum perfectorum fuerit
exercitatio approbata, decem fratrum curae praepositi ordinentur. Nam,
sicut scriptum est, doceant vos terrena, et quae sunt coelestia. Quia
sicut [0971D] in hominis domo, ut securus sit de omnibus praeparandis,
dominus rei ordinat majores familiae, quos vice domini minores timeant;
id est, vice dominum, villicum, saltuarium et majorem domus, sic et in
domibus divinis, id est, in ecclesiis et monasteriis, Deus minoribus
majores praeposuit, ignaris peritos, astutos simplicibus, et divinae
artis discipulis ordinavit magistros: id est, in ecclesiis episcopos,
presbyteros, diaconos, vel clerum: quorum vice Dei imperia audiat et
timeat plebs, et notitiam salutiferae legis ab eis addiscat. In
monasteriis vero abbates et praepositos, quos pro salute animae suae
audiant majores, et vice Dei praepositi militiam timeant. Quia sive
sacerdotibus in ecclesia, sive abbatibus, [0972A] vel praepositis in
monasterio hoc dixit Deus: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit,
me spernit (Luc. X) . Et iterum dicit nobis per Jeremiam prophetam
Dominus: Dabo vobis pastores et doctores secundum cor meum, et pascent
vos pascentes cum disciplina (Jer.
XIII) . Ergo secundum illam figuram humanae domus, quanto magis in
divina domo pro causa Dei gradus doctrinae vel timoris debent servari?
ut ad purganda vitia vel peccata fratrum, cum praepositi fuerint
ordinati, aliquantum abbas de animarum in se fratrum susceptarum
custodiendis ratiociniis reddatur securus. Cujus ergo honoris ordinatio
haec sit. Convocatis eisdem decem fratribus ab abbate, praesente omni
congregatione, in oratorio, susceptione virgae decem illis praeponantur
voce abbatis, [0972B] testimonio Scripturae dicentis: Reges eos in virga
(Psal. II) : id est, in timoris vigore. Item dicente Apostolo: Quid
vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate? (I Cor. IV.) Nam et
Moyses divinae virga virtutis commisso sibi populo per profundum maris
salutis viam ostendit (Exod. XIV) : quo judicio virgae causam Dei ante
Pharaonem egisse monstratur; ut projecta de manibus in terra, et mutata
in bestiam; item de bestia ut assumpta sacris virga manibus redderetur.
Ergo secundum hanc constitutionem, si grandis fuerit congregatio, denis
fratribus binos debere praeponi, hujus scilicet meriti ordinarii, cujus
supra taxavimus: et ideo decem non amplius ordinavimus duorum curam
praepositorum debere suscipere: ut sequestrati per laboris loca [0972C]
fratres singulos praepositos ad custodienda vitia praesentes habeant
secum; et in paucis creditis idoneor sit diligentia custodientis. Nam in
multis quod non occurritur, praetermittitur negligenter: quia in paucis
fratribus commissis alterna duorum praepositorum exstat diligentior
cura, et apud abbatem facilis sit ratio de paucis exacta. Cujus
paucitatis idoneum designat Dominus servatorem, et ejus diligenti curae
ampliat creditum, dicens: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca
fuisti fidelis, super multa te constituam (Matth. XXV) . Ergo hi
praepositi, cum decem numero fratres sub sua cura suscipiunt, hanc in
eis debent sollicitudinem exercere, sive in die, sive in nocte, sive in
quovis opere cum eis, ut sint primo praesentes, et cum eis operantes in
quovis opere: [0972D] ut cum sedent, ambulant, vel stant, diligenti sua
observantia, vel curioso intuitu diaboli ab eis debent actus compescere:
sive vitia, vel peccata oris cum voluerint exercere, mox in eis
monitionibus emendare; et omne in eis, quod contra praeceptum divinum
est, removere: agentes illud, quod sancta Eugenia, quae ita suis
minoribus praefuit, dicente Scriptura ipsius, ita circa os omnium
auribus erat sollicita, ut nullum pateretur in juramenti verba
prorumpere, vel de sermone aliquo otioso garrire; sed monebat sancta
Eugenia susceptos suos, et dicebat: Quanta reverentia debeamus Domino
servire ex praeceptis ejus ostenditur; si talem nobis ante oculos
personam constituamus, quae non debeat in [0973A] nullo praecepto
contemni. Ideo enim duos diximus uni decadae praepositos ordinari, ut si
forte aliqui fratres ex eadem decada ab abbate in alio sequestrato
laboris opere deputentur, uni committantur praeposito, sequestratis a se
suis fratribus alium relinquentes. Si vero in via unus mittendus sit
frater, cum praeceptione diversae vitiorum custodiae a praeposito suo
monitus itinere dirigatur. Sed talis mittatur de eadem decada, de quo
certus sit praepositus suus sua vitia posse diligenter cavere; et in
absentia praepositi sui Dei magis praesentiam deputare, et amplius
debere timeri a fratre pro anima sua sollicito praesentiam Dei, qui
discussor noster erit et judex, quam hominis. Qui ergo praepositi,
propter quod omni hora fratribus praesentes sunt, os eorum vel [0973B]
gestum a peccato custodiant, et diversa in eis vitia vel prava
compescant: id est, si audierit praepositus fratrem non interrogatum
loqui, moneat eum dicens: Quid agis, frater, quod regula prohibet?
habeto taciturnitatem usque ad interrogationem. Dic cum Propheta Domino:
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
Esto promptus ad audiendum, tardus vero ad loquendum (Psal. CXL; Jac. I)
.
Quod si datus fuerit locus loquendi, custodiat eum praepositus, ne satis
clamosa voce loquatur, quod sapientes non decet: et mox moneat eum
praepositus, dicens: Cessa, frater, nescit sic humilitas loqui: quia
scriptum est: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX) .
Quod etiam si lente fuerit alio forte locutus, custodiat eum
praepositus, [0973C] ne verbum aliquod vanum aut risui aptum, vel quod
ad aedificationem et sanctitatem non pertinet, de ore suo emittat: quod
cum audierit, moneat eum praepositus dicens: Quid loqueris, frater, quod
regula vetat? Quia scriptum est: De verbo vano reddetis rationem (Matth.
XII) . Et item dicit Apostolus: Omnis sermo malus de ore vestro non
procedat, sed si quis est ad aedificationem, ut det gratiam audientibus
(Ephes. IV) . Nam ipsa aedificatio ab abbate praebenda est: ut magistri
ministratae doctrinae tacitus auditus discipuli factis respondeat. Ergo
moneat prava loquentem discipulum praepositus, dicens: Claude os tuum,
frater, a malo eloquio: bonum aliquid inde debet exire, unde profers
malum, ut bonum oris tui eloquium audientes admiremur, quam [0973D]
malum tecum pariter potius rideamus. Non enim utilis est de quo ridetur.
Sedeat enim super os tuum sapientia cum clavi justitiae ac timoris Dei,
et ipsa bonis eloquiis claudat labia tua. Nam cum verbum vanum, frater,
de ore tuo exierit, quamvis per risum, tamen nostro perit auditui; quia
exiens per os redire non potest: sed ratio ejus servatur usque ad
praesentiam discussoris, et cum non aedificet actum, aggravat causam, et
vulnerat animam; et ne de eloquiis nostris in die judicii dicatur: Vana
locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI) . Nam et Origenes
sapiens dicit: Melius est lapidem in vanum jactare, quam verbum. Si vero
fratrem audierit mentientem, moneat ad veritatem, dicens: Quid [0974A]
mentiris, frater, cum scias scriptum: Perdes eos qui loquuntur
mendacium? (Psal. V.) Et item cum scias, quia universae sunt viae Domini
misericordia et veritas (Psal. XXIV) . Si vero audierit multum fratrem
jurantem, moneat eum praesens praepositus, dicens: Retine, frater,
linguam tuam: quid tantum juras? cum praecipiat Scriptura non jurare
omnino (Matth. V) ; ne perjurare nascatur causa perjurii, is sit sermo
tuus: est, est, non, non; crede, crede: et mox credimus tibi quod
dixeris. Si vero viderit fratrem irascentem fratri, moneat eum praesens
praepositus dicens: Quid agis, frater? in mansuetudine et taciturnitate,
et charitate, opera tua perfice; quia scriptum est: Desine ab ira, et
derelinque furorem (Psal. XXXVI) . Et item: Qui fratrem suum odit,
homicida est [0974B] (I Joan. III) . Et item: Qui dixerit fratri suo
racha, reus erit judicio (Matth. V) . Et, quia homo iracundus, justitiam
Dei non operatur (Jac.
I) . Et non licet unicuique nisi ante solis occasum cum inimico redire
in gratiam; dicente Domino per Apostolum: Sol non occidat super
iracundiam Vestram (Ephes.
IV) . Si autem viderit fratrem satis promptum in risum, moneat eum
praesens praepositus, dicens: quid agis, frater? cum gravitate fac quod
facis: quia conversionis tempus non est laetitiae ad ridendum; sed
poenitentiae tempus est ad lugenda peccata, sicut scriptum est:
Procidamus ante Dominum, ploremus ante Deum qui fecit nos (Psal. XCIV) .
Et item: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV) . Et
item Scriptura dicit: Beati qui temporaliter fletis, [0974C] quia ipsi
ridebitis in aeternum, nam stultus in risu exaltat vocem suam (Eccles.
XXI) . Si viderit fratrem alium maledicentem, moneat eum praesens
praepositus dicens: Compesce os tuum, frater, a maledictione; memorare
Deum qui dixit nobis per Apostolum: Benedicite, et nolite maledicere
(Rom. XII) . Et sicut non potest fons ex uno foramine aquam proferre
simul amaram et dulcem; sic nunc nos cum de lingua nostra benedicimus
Deum, quomodo possumus per eamdem linguam maledicere homines, qui ad
imaginem et similitudinem Dei plasmati sunt? Item si viderit fratres
fluxis corporibus, vel resoluto sensu aliqua levitate se extollere,
moneat eos praesens praepositus, dicens: cum gravitate sedete, ambulate,
[0974D] et state, fratres: quia oculi Domini respiciunt nos de coelo
omni hora, in quovis loco, bonos et malos, sicut dicit David: Dominus de
coelo respicit super filios hominum; ut videat, si sunt intelligentes et
requirentes Deum (Psal. XIII) . Timeamus ergo, fratres, ne qua nos hora
declinantes in malum, et inutiles factos aspiciat, et non sit qui faciat
bonum, non sit usque ad unum. Et quia dicit Propheta: Odisti observantes
vanitatem supervacue (Psal. XXX) . Nam quidquid non est ex Deo, ex
peccato est, et quod non aedificat, destruit. Qui praepositi dum haec
quotidie die noctuque omni hora sollicite in commissis sibi fratribus
scrutantur, et ipsi proficiant, cum alios custodiunt: et alios
custodiendo cum a malis evacuant, se omni hora occupent de bonis;
[0975A] quia beatum os reddunt bona per eum dicta in alienum auditum
intrantia.
Ergo dum in fratribus diligenter custodit
praepositus, in assignato sibi aliquo laboris opere ab abbate, remissius
exigatur. Quia quod minus corporaliter in manibus, plus sollicito sensu
spiritualiter ad correptionem pro causa Dei laborat; et quod minus
laborat manibus, plus mentibus operatur. Ideo etenim opus cujuslibet
laboris remissius exigi praepositos diximus, ne urgens eos consignanda
carnalis opera in spiritalibus custodiis occupati praepositi
negligentiam operetur, et causa Dei praevalescentibus vitiis abolescat;
quando plus carnis sumptui curritur, quam causae ipsius laboratur. Sed
fidem spe sumentes, Dominum Deum credamus usibus nostris omnia
necessaria ministrare, quod minus [0975B] nobis potuerint manus nostrae
perficere: confortante nos de his omnibus scriptura sancti Evangelii
dicentis: Nolite cogitare quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid
induamini, quia haec omnia gentes cogitant, quae Deum non cognoverunt.
Sed quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia apponentur
vobis. Scit enim Pater vester qui in coelis est, quia haec omnia
indigetis. Considerate volatilia coeli, quae neque arant, neque
seminant: et Pater vester coelestis pascit ea: quanto magis vos? (Matth.
VI.) Vestiaria fratrum sub sua cura praepositi contineant: lectis eorum
lectos praepositi habeant prope, propter aliquam in eis vitiorum culpam
in nocte emendandam. Singulos praecipimus non binos per lectum dormire.
Et levans se frater si lectum suum bene non recooperuerit, [0975C]
poenae nomine in sequenti refectione merum non accipiat. Cum dormiunt,
vestiti dormiant et cincti; id est, aut cingulis, aut testibus, aut
corrigia. Bracile fratrem in nocte uti ideo prohibemus, ne dum se
regirat per somnum oppressus, exiens per thecam mucro cultelli carni
ejus figatur. In die vero cingantur bracilibus, docente de sancto Joanne
Scriptura: Et circa lumbos erat cinctus zona pellicea (Luc. V) . Et ideo
vestitos et cinctos dormire diximus fratres; ut cum hora operis Dei
advenerit, et oratorii index sonaverit noctu, mox parati consurgant:
dicente de hoc Scriptura: Et index meus in matutinis, si dicebam narrabo
sic (Psal.
LXXI) . Nam ideo index
nomen accepit ab eo, quod sono suo psallendi horam indicet advenisse.
Ideo de eo Propheta dicit: Si dicebam [0975D] narrabo sic: hoc est cum
indicat advenisse horam psallendi, sic narrabo laudes Domini. Inde ergo
vestiti et cincti debent fratres dormire: quia non licet fratrem nuda
membra sua contingere: nam exinde immunditiae libidinum in animam
ingeruntur. Cum membrorum nuditas tactu contingitur, feminarum illico
cordi desideria titillantur: unde per somnum coinquinantur membra
sorditate. Et maxime ideo vestiti et cincti debent fratres dormire, ne
quaerentes in obscuro res suas vel cingula, ab ingredientibus oratorium
sollicitis vel paratis fratribus, cum adhuc illi lectos suos per
negligentiam in obscuro subvertendo, et dissipando revolvunt, aliquot
orationes perdant, aut psalmos.
Lectis eorum lectos habeant [0976A] praepositi prope, propter aliquam,
ut diximus, vitiorum culpam in eis emendandam, et ut reverentius
praesente majore dormiant. Mensae eorum praesentes sint, ut tacite cum
eis et moderate manducent. Hoc de numero in quovis loco si sine
praecepto tam abbatis quam praepositi, frater foras exierit, ab eis
sollicite requiratur.
CAPUT XII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
excommunicatione culparum
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
In his omnibus supradictis si quis frater contumax,
aut superbus, aut murmurans, aut inobediens praepositis suis frequenter
exstiterit; et secundum [0976B] divinam praeceptionem semel, et secundo
vel tertio, vel quovis vitio monitus et correptus non emendaverit,
referatur hoc a praepositis abbati: et qui praeest secundum qualitatem
vel meritum culpae perpenset, et tali eum excommunicatione condemnet, ut
sciat, qui Deum contemnit, quomodo dignus est judicari per contemptum
majori exhibitum; dicente ipso Domino doctoribus nostris: Qui vos audit
me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X) . Quae excommunicatio
tale habeat meritum.
CAPUT XIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo debeat frater excommunicatus
tractari.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
[0976C]
Cum suggestum fuerit a praepositis abbati meritum inobedientis, jam non
dicendus frater, sed haereticus legis; jam non dicendus filius Dei, sed
operarius daemonis, qui dissipando sanctorum facta, velut quaedam
scabies est procreata in grege. Convocet eum abbas praesentibus suis
praepositis, vel caetera congregatione circumstante; et interrogati ab
abbate praepositi ejus, quid peccaverit, vel quoties monitus de ipso
vitio non emendaverit; respondeant quid eum accusant.
Quo audito vitio talem abbatis contra se audiat
vocem: O misera anima, quod es responsum datura Deo, quem per
inobedientiam quotidie irritas, cum accesseris adorare eum? quare sub
dominio Dei servis potius mammonae? quid mentiris Christo alter Judas?
Ille
Judas [0976D] iniquitatis pretio justitiam vendidit, tu Christianum
nomen laceras malefactis. Ille Judas per pacem falsam Domino scandalum
generavit, tu sub nomine sancti servitii Deo magis rebellis existis.
Ille Judas falsus tradidit magistrum discipulus, tu sub nomine sancto
magis diabolum factis sequeris Christianus. Adstare enim te habet in
judicio nostra monitio, vel tuus spiritus, cui cum carne per propriam
voluntatem repugnas, Deo ante tribunal tremendi judicii dicens: Domine,
noluit intelligere, ut bene ageret: iniquitatem meditatus est, adstitit
omni viae non bonae (Psal. XXXVI) . Malitiam autem non odivit, sed magis
gloriatus est in ea: potens fuit in iniquitate. Cum haec accusatus
fueris in judicio, post nostram [0977A] simul et ipsius tremendi judicis
audias vocem, dicentis tibi: Tu es qui odisti disciplinam, et projecisti
sermones meos post te. Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum
adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit malitia, et lingua
tua concinnavit dolum. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et
ponebas scandalum.
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti
dolum, dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam
loqui aequitatem.
Dilexisti omnia verba praecipitationis in lingua dolosa. Haec fecisti, et
tacui: existimasti iniquitatem quia eram tibi similis: arguam te, et
statuam illam contra faciem tuam, ut destruat te Deus in finem: evellet
te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra
viventium (Psalm. [0977B] XLIX, LI) . Tunc etiam et omnes justi de sua
gloria in judicio videbunt te, cum ab eis fueris sequestratus ad
sinistram inter haedos, et super te ridebunt ipsi, dicentes: Ecce homo,
qui non posuit Deum adjutorem sibi, sed praevaluit in vanitate sua, et
non fuit timor Dei ante oculos ejus (Psal. LI) : quoniam dolose egit in
conspectu ejus, et dixit ut insipiens in corde suo: Non requiret Deus;
avertit faciem suam ne videat usque in finem (Psal. IX) . Et ignoravit,
quia inimici qui mentiuntur Domino, erit tempus eorum in poenam
aeternam. Quid ad haec dicturus es, Deo? quas afferre ei habes, miser,
excusationes in peccatis? cum tua te primo impugnaverint mala, et
gehenna exspectaverit ut incendat. Post hanc increpantis vocem ante
congregationem abbatis statim [0977C] exigi jubeatur ab oratorio et
communi mensa, et extraneus deputetur: et cum inimicus Dei designatur,
non debet ex illa hora jam fratribus esse amicus.
Ideoque ab hac excommunicationis hora, soli posito et
sequestrato ei aliqua laboris opera propter otiositatem a praeposito suo
consignetur; in quo labore nullo fratrum conjungatur solatio, nullius
eloquio consoletur, tacito omnium pertranseatur aspectu; petenti
benedictionem nullus respondeat, Deus: quidquid ei porrigitur a nullo
signetur; quidquid vero extra opus assignatum peculiariter vel ultro
effecerit, dispergatur, vel dissipetur: sit ubique solus, et ei sola
culpa solatium. Quod si forte propter levitatem culpae non ei voluerit
abbas duplicare [0977D] jejunia, si fratres sexta reficiunt, ille ad
nonam horam de uno pulmento; et panis cibarii sibi fragmentum, et aqua a
praeposito suo pro misericordia porrigatur. Si inculpabiles fratres hora
nona reficiunt, illius supradicta refectio protrahatur in vesperum; ut
sentiat, quid ei malorum culpa contulit, quid per negligentiam bonorum
amisit. Si quis vero frater aut palam, aut absconse, cum eo fuerit
collocutus aut junctus, communem statim cum eo excommunicationis
protrahat poenam, et ab omnibus ipse reus sit; atque in alio laboris
ipse opere sequestretur a praeposito suo: et sit ipse tam ab illo reo,
quam ab omnibus separatus et solus, et mox ab omnium et ipse alienus
alloquio. Nam non ad veniam majoris et ipse pertingat, nisi poenitentiae
similis [0978A] satisfactio ab eis aequaliter fuerit operata: illius
propter quod exstitit inobediens in vitio vel peccato istius, qui
mercedem consolationis tribuit malorum artifici.
Frater qui levem culpam habuerit, et post primam, et secundam, et
tertiam monitionem de unoquocunque vitio non emendaverit, a mensa
excommunicetur, non ab oratorio. Quae excommunicatio tandiu inoffensa
permaneat, quandiu a reo majori humilitatis satisfactio, humiliato ad
genua capite, se de caetero promiserit emendare. Qui vero frater gravem
culpam admiserit, ipse ab utroque excommunicetur: id est, ab oratorio,
et a mensa: et non ipse ad indulgentiam majoris perveniat, nisi ante
limen oratorii prostratus lacrymabilis voce intervallo cessantium a
psalmis horarum Deo [0978B] et omnibus emendatione satisfecerit
repromissa. Si tamen propter inanitatem ponderis culpae citius voluerit
abbas veniae consentire quod dictante Domino, sequens pagina
demonstrabit. Ille vero frater qui excommunicatus a mensa, non ab
oratorio fuerit, tandiu antiphonam aut lectionem non imponat, quandiu de
culpa illa emendatione promissa satisfecerit, aut abbatis praesentis,
aut praepositi sui ad genua incurvatus.
Excommunicati vero fratres si ita superbi exstiterint, ut in superbia
cordis perseverantes, in tertia die hora nona satisfacere abbati
noluerint, custoditi usque ad necem cedantur virgis: et si placuerit
abbati, de monasterio expellantur, quia talis vita necessarios non habet
corporales vel societas fratrum, quos in anima superba possidet [0978C]
mors. Nam merito ergo tales debent plagis mactati expelli, qui esse cum
Christo humilitatis Domino non merentur: sed sint a perpetuis promissis
Dei cum auctore suo diabolo separati; qui de coelorum regnis propter
superbiam suam projectus est. Ergo ad superiorem excommunicationum vel
satisfactionis sensum, ut coepimus, prosequamur. Ergo hujus poenitentiae
modum ac satisfactionem Deum et abbatem credimus acceptare.
CAPUT XIV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo
excommunicatus debet poenitere.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
[0978D] Cum hora officii in oratorio exercetur; id
est, cum expleto psalmo ab omnibus orationi incumbitur, sic tunc
excommunicationis reus prostratus ante limen oratorii haec cum lacrymis
clamet: Peccavi, et peccatum meum ego agnosco: erravi, emendare
polliceor: jam non peccabo de caetero. Rogate pro me, sacrae
congregationes, a quibus quondam per meam negligentiam et diaboli
suasionem separari merui. Rogate pro me, mei quondam praepositi. Ignosce
tu, pastor bone, et pie pastor abbas. Relinque nonaginta novem propter
unam. Veni, recollige, et porta humeris tuis me perditam ovem; sicut
Dominus noster indicio passionis suae tibi monstravit: quia non pro
justis, sed peccatoribus venit, et mortuus est (Matth. XVIII) . Et cum
ipso per justitiam [0979A] ejus resurgemus, qui fueramus per nostra
peccata allisi, dicente ipso Domino: Non veni nisi propter oves perditas
Israel (Matth.
XV)
. Et, non est opus sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX) .
Imitare pium magistrum apostolorum, cujus vices per doctrinam agis in
monasterio: quia ipse post prophetas et apostolos posuit vos pastores,
et disciplinae doctores. Quia et per beatum Petrum apostolum
demonstravit vobis, dicens: non septies, sed septuagies septies peccatum
fratri dimitti (Matth.
XVIII) . Subleva ergo
allisum salutari tuo consilio: solve intercessione tua apud Dominum,
quod in me negligentia obligavit. Quia peccavi agnosco; quod emendem,
credo quia per tuam monitionem invenio. Post hanc vocem cessantibus a
psalmis per [0979B] omnes orationes a reo jacente effusam, cum completum
fuerit sanctum oratorii opus, et illo reo adhuc jacente ante limen
exeunti abbati omnium fratrum congregatio humilietur ei pro eo ad genua,
simul et praepositi ejus. Quod cum fuerit adimpletum, si tamen propter
levitatem culpae eadem hora voluerit abbas veniae consentire, statim
erigi eum a praepositis suis praecipiat, et reproperata ei culpa sua,
cum ille responderit se de caetero emendare, statim abbas dicat omni
congregationi: Venite fratres unanimiter eum lacrymis pro hac ove gregis
vestri, quae, peccatum suum agnoscens, promittit se de caetero emendare;
orantes in oratorio reconciliemus eum ante Deum, quem per inobedientiam
irritavit. Et mox ingressus abbas cum fratribus in oratorio, [0979C]
antequam orent tenentes ei manus dextra laevaque foris, praepositi ejus
introducant eum in oratorium; dicentes ambo hunc versum: Confitemini
Domino quoniam bonum est (Psal. CXVII) . Et subsequatur caetera
congregatio, respondens: quoniam in saeculum misericordia ejus. Ut cum
praepositi foris poenitenti per hunc versum confessionem ingerunt, intus
de oratorio per os respondentium fratrum mox pius Deus misericordiam
repromittat. Ergo cum eum oratorio introduxerint praepositi ejus,
prosternant eum pedibus altaris; statim omnes una cum abbate se oratione
pro eo prosternant. Tunc ille, pro culpa prostratus, cum lacrymis, his
vocibus precetur ad Dominum, dicens: Peccavi, Domine, peccavi, et
iniquitatem meam ego cognosco; rogo, peto a te, [0979D] dimitte mihi,
Domine, dimitte mihi: ne simul trahas me cum peccatis meis, neque
condemnes me in inferioribus terrae; neque in aeternum imputes mihi
mala: quoniam tu es Deus poenitentiae, et in me ostende bonitatem tuam,
secundum magnam misericordiam tuam, quia tu dixisti, Domine: Nolo mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII) . Quia malis
nostris ad emendationem, vitam magis largiris quotidie; monstrante nobis
Scriptura, quae de pietate tua ita dicit: Nunquid irascetur per singulos
dies, nisi convertamini?
(Psal. VII.) Et apostolus tuus Paulus dicit: An nescis quia patientia Dei
ad poenitentiam te adducit? Gladium ergo suum Dominus vibravit, arcum
suum tetendit, et paravit illum: [0980A] et in ipso paravit vasa mortis
(Rom.
I; Psalm. VII) . Quae
vasa, Domine, timemus; ideo festinanter emendare promittimus. Et quia
dicturus es in judicio peccatori: Haec fecisti, et tacui. Nunquid semper
tacebo? (Psal. XLIX.) Quia statues iniquitatem nostram contra faciem
nostram, ut recognoscentes eam in reatibus nostris, juste nos ipsi
condemnemus.
Tu enim, Domine, mortificas et vivificas, tu deducis ad inferos, et
reducis (I Reg.
II) . Tu elevas allisos; tu in coelo solvis compeditos in terra; tu ad
emendandum oculos cordis nostri illuminas tua gratia, vel adjutorio tuo
justorum dirigis gressus, dicente Scriptura: A Domino gressus hominis
dirigetur (Prov. XX) . Et nisi custodieris, et aedificaveris domum, in
vanum laborant qui aedificant, vel custodiunt [0980B] eam (Psal. CXXVI)
. Quia velle adjacet nobis, perficere autem tuum est.
Et non volentis, neque currentis
sed miserentis est Dei (Rom. IX) . Sed tamen das fiduciam sperandi de
te, dicens: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et
aperietur vobis: quia qui petit, accipit; qui quaerit, invenit, et
pulsanti aperietur (Luc. XI) . Et quia dixisti: Convertimini ad me et
ego convertar ad vos (Zach., I) . Et, cum clamaveritis dicam: Ecce adsum
(Isai. LVIII) . Et item quasi pius et misericors in factura tua, vocas
nos ad gratiam tuam, licet indignos servos tuos, dicens: Venite ad me,
qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI) . Unde
non despicias, Domine, servum tuum, suum agnoscentem peccatum: sicut de
pietate tua promittit reatui nostro Propheta dicens: [0980C] Cor
contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal.
L) . Quia potens es de
lapidibus suscitare filios Abrahae: quia quod in nobis desperatione
impossibile putat, tua gratia possibile indicat. Post hanc vocem cum
lacrymis adimpletam statim eum manu sua abbas erigat, dicens ei: vide
frater jam de caetero, vide ne pecces, et secundum agas de hoc vitio
poenitentiam exercere: quae cum secundo fuerit acta, in haereticorum
incides sectam. Statim hunc versum quondam reus imponat: Erravi sicut
ovis quae perierat, recollige servum tuum Domine (Psal. CXVIII) :
respondentibus secum cunctis.
Post
hunc versum vocatis ejus praepositis reconsignetur ab abbate eis in
manu, dicente: Recipite ovem vestram, reintegrate numerum, restituite
mensae: Mortuus [0980D] enim fuerat, et revixit; perierat, et inventus
est (Luc. XV) . Eadem namque die, pro humilitatis reparatae indicio,
aquam manibus fratrum intrantibus ad communionem ipse ministret. Et cum
dat, osculetur primo abbatis, deinde singulorum fratrum manus: et petat
singulos, cum ministrat, ipsos pro se debere orare. Qui et ipse, mox ut
ingressus oratorium fuerit, omnes clara voce readmoneat pro se debere
orare: et sic exiens cum fratribus consuetam accedat ad mensam.
Infantulos vero, usque quindecim annorum, non
excommunicari, sed praecipimus vapulare pro culpis. Post quindecim vero
annos, jam non vapulare, sed excommunicari condecet: qui jam intelligunt
quomodo poenitere et emendare debeant [0981A] de matura aetate, quod
male committunt. Quia merito corde debet poenitere, qui peccat; et non
pro eo corpus vapulare, quia animi imperio, corporis servitio magis
utimur. Ergo cum anima imperat, et corpus servit, agnoscitur amplior
esse culpa imperantis, quam servientis. Ideo propter intellectum
emendationis, radix cordis de spinis peccatorum excommunicatione debet
purgari; quia rami corporis, quibus ab invito a jussione cordis peccatum
impositum est injuste pro aliena culpa alter non debet poenam sentire.
Illi vero fratres post quindecim
annos aetatis vapulent, qui satis gravem aut furti fugacis aut
criminalem aliquam culpam commiserint.
CAPUT XV.
INTERROGATIO DISCIPULI. [0981B]
De prodendo cogitato malo praepositis vel abbati a minoribus
fratribus.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Fratres tunc rami arboris mundi
sunt, si lignum ejus a radice purgetur. Nec enim dignum est mundatis
foris regiis, cubiculum intus inquinari de sordibus: sed decenter
efficitur, si de intrinsecus foras ejecta sorditie, jam tum demum et
foras juste mundetur. Non enim secura possunt esse fossata, ubi intus
est hostis. Simul et porta clausura sua captiva est, ubi muri non
repellunt, sed inclusum continent inimicum. Nam et vulnus ebullire novit
repletum putredine; et nisi exprimatur, et de eo fuerit sanies [0981C]
ejecta extrinsecus, et de ipsa suppuratione expressa purgetur, altius
potest suam cavare malitiam. Hoc ergo et nos de anima nostra sentiamus:
hoc est, prius debemus de corde projicere quod in corpore nolumus
bajulare, dicentes nobismetipsis: Quid taces, anima, et non erumpis in
voce, et mentis tuae exponis ardorem, et ejecto de intus ipso fervore
malitiae praestes fatigatae refrigerium passioni? Ergo cum alicui fratri
cogitatum malum in corde advenerit, et senserit se exinde fluctuari,
statim suis hoc praepositis fateatur, et mox, oratione facta, nuntient
hoc ipsum abbati. Nam ipsi praepositi hoc ipsum ultro semper debent a
susceptis suis exquirere: ne forte aut simplicitate quorumdam, aut certe
ipsa verecundia malorum faciente, res pravas aut turpes [0981D] fratrem
pudeat confiteri. Sed cum ultro ausus magis a majore acceperint, jam
fiducialiter sine verecundia indicent cogitata peccata: quod et ipsi
praepositi, si et ipsi quod senserint, referant et de se abbati.
Nam et ipse major cum in se hoc senserit, petat in oratorio a
congregatione universa pro se debere orari. Ergo cum de aliquo fratre
nuntiatum fuerit a praepositis abbati, convocet mox universam
congregationem, et dicat omnibus abbas: Venite, fratres, subveniamus per
dilectionem invicem nobis apud Dominum, dicente Apostolo: Fratres, etsi
praeoccupatus fuerit quis in aliquo delicto, vos qui spiritales estis,
corripite ejusmodi in spiritu mansuetudinis; consolamini pusillanimes
(Galat.
VI) : considerans teipsum,
[0982A] ne et tu tenteris; et, Tu qui sias, vide ne cadas (I Cor.
X) . Ergo unanimes pro
hoc fratre nostro oremus ad Dominum, ut dignetur in eo signaculo crucis
suae, vel jussione potentiae suae, diaboli tentationes compescere. Cum
ergo oratum pro eo ab omnibus diutissime fuerit, surgens abbas cum
omnibus, et complens, mox exeuntes singuli opus quod faciebant
reprehendant; et retento apud se illo solo fratre qui malo cogitationis
laborat, proferat codices, et adversus necessitatem vulneris ejus
similis divina medicina legatur. Nam et per dies, quibus ipse frater
interrogatus ab abbate, forte responderit, non transiisse illis horis,
quibus contingit legi, sive per hiemem, sive per aestatem, pertinentia
codicum ad ipsam cogitationis necessitatem, legatur ipsa decada, [0982B]
de qua est ipse frater. Verbi gratia, si suaserit fornicationem, legatur
illi ex diversis codicibus ubi castitatem diligit Deus: si mentionem
suadet frequenter, legatur illi in diversis, ubi praecipit veritatem: si
desiderium aliquod saeculi, legatur ipsi, ubi hoc temporale praecipit
Dominus contemni, et aeterna quaeri regna coelorum.
Unde
oportet abbatem multum esse de lege instructum; ut aut testimoniis omnia
doceat, aut pertinentia ad locum legenda consignet. Nonne ergo cum tali
aegrotus fuerit refectus succo discipulus, non solum pristinas recipit
vires, sed et novas adversus inimicum acquirit; et adversarius perdit,
quae se putaverat possidere.
Unde alia die mane interrogetur ab abbate ipse discipulus, si cogitatio
inimica cessavit, aut non. Quod si responderit non [0982C] cessasse,
supponatur jejunium ab omnibus. Quod item si alia die reinterrogatus
responderit, non transiisse, reficientibus omnibus mensis subtrahatur
vinum. Nam si tertia, quod absit, jam dictione judicemur modicae fidei,
ne videamur tarde credere, Dei posse nobis auxilium subvenire. Praeterea
cum sciamus eum nimis esse misericordem, vel pium, et ad praestandum
pactum, quia non obliviscitur misereri Deus, nec continebit in ira
misericordias suas (Psal. LXXVI) . Ergo quod supradiximus, si tertio die
reinterrogatus responderit, non transiisse, item oleum mensis
subtrahatur cum vino, ut multorum labore, vel abstinentiae cruciatione,
nullus pereat, sed omnes evadant: ut in afflictionibus omnium divinae
misericordiae remedium speretur, ut apostolicum compleatur [0982D]
praeceptum dicens; Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis
legem Christi (Gal. VI) . Nam et frater mittendus in via hoc a
praepositis suis debet moneri, ut omni hora in quovis loco sit
sollicitus adversus diabolum, qui in via ducit de nobis, et solatio
secum nos vult trahere in gehennam: cum non patitur bene agendo in
coelis ascendere hominem, unde ipse per superbiae causam jactatus est.
Ideoque debet servus Christi in
quovis loco, etiam sine praesentia majoris, cautus consistere; et
diligenter se tam a malis factis, quam a pravis cogitationibus
observare.
Et hoc debet frater
moneri, ut cum cogitatio aliqua ei advenerit, mox fixis in terra cum
cervice genibus, vel signo crucis in fronte depicto, precibus [0983A]
debet ad Dominum convolare; ut dignetur suos milites a diabolo
defendere. Quia vitia, nisi reprimantur cum parva sunt, cum magna fiunt,
non constringuntur: et cum cogitata mala factis implentur, de perfecto
peccato, perfecta mors acquiritur.
CAPUT XVI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
cellario monasterii, qualis debeat esse.
RESPONDET
DOMINUS PER MAGISTRUM
Fratres, omnis opera pretium habet: quia
digno mercenario mercedes debentur; et bovi trituranti non alligabitur
os (Deut.
XXV)
. Nam et labores fructuum suorum beatum faciunt manducantem (Psal.
CXXVII) : quia Dominus homini creato omnia subjecit [0983B] sub pedibus
ejus, propter quem creavit cuncta. Ergo si injustis et inimicis Dei, id
est, non credentibus paganis, et haereticis, vel diversis peccatoribus
diversa victualis creatura famulatur subjecta, ut universus mundus
diversis deservit; quanto magis credentibus in Deo, et bene servientibus
ei, juste et digne Dominus ad vitam diversam creaturam tradidit, quam
creavit; et quasi pignus futurae repromissionis in praesenti hoc tempore
omnia vitae necessaria ministrando, non derelinquet Dominus quaerentes
se? Quia divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes vero Dominum non
deficient omni bono (Psal. XXXIII) . Et esurientes implet bonis Dominus,
et divites dimittit inanes: et tanquam nihil habentes, et omnia
possidentes. Ergo cellarius [0983C] monasterii non aliunde quam
dispensator divinarum rerum; in tantum divinarum, ut Dominus in
Evangelio promittat fidelibus servis suis, dicens: Nolite cogitare quid
manducetis, aut quid bibatis, aut quid induamini (Matth. VI) . Simul et
de crastino monet non debere quemquam esse sollicitum; sed hoc admonet
dicens: Quaerite regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur
vobis.
Scit enim Pater vester
qui in coelis est, quia haec omnia indigetis (Ibid.) . Ergo si Deo
servientibus vitae necessaria a Domino apponuntur, et scit Dominus
noster Pater coelestis, quae indigemus, et praeparat; vides ergo, quia
victualia nostra, cum ab ipso nobis praeparantur, dominica dona sunt.
Nam sicut carnalis domini servus, alter tamen homo, [0983D] de praebendo
servitio suo solummodo est sollicitus, qui de praeparandis a domino suo
annonae, vestiarii, calcearii usibus est securus, quanto magis Dominus
noster coelestis necessaria vitae nostrae juste nos non praecipit
cogitare? Quia si homo homini serviens ad praeparandum sibi creditur
idoneus; quanto magis credentibus vel servientibus Deo, qui creavit ipsa
omnia, et cuncta potens est adimplere, omnia poterunt famulari?
Quia junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus
egens pane (Psal.
XXXVI) : sed magis tota die miseretur et commodat. Ergo cum de solo
servitio nostro in inquirendo regnum et justitiam ejus fuerimus
solliciti, Dominum credamus nobis omnia ministrare; qui ultro se nobis
necessaria omnia promittit apponere. Ergo omnia [0984A] victualia
monasterii, quae in praebenda operariis suis Dominus annona distribuit,
si male et fraudulenter a cellario distribuantur et pereant, sciat se
supradictus cellarius in die judicii divini ante tribunal ratiociniis
discuti; cum annonam servorum suorum Dominus per negligentiam viderit
stricari: quia quod juste Dominus dignis tradit, indigne ab eversoribus
non patitur stricari.
Qui
cellarius sine praecepto abbatis nihil tribuat, aut eroget, vel
expendat, nec infirmo in praesentia ejus extra jussum aliquid porrigat.
Cellarius eleemosynam faciat cum jussu abbatis in praesentia ejus; in
absentia vero ejus liceat ei petenti pauperi eleemosynam exhibere,
propter praeceptum Domini, quod dicit: Omni petenti te tribue (Luc.
VI) . Et item: Da, ne cui non dederis ipse sit
[0984B] Christus. Quotidie cellarius cum septimanariis coram abbate in
oratorio cum congregatione communicet. Intrantibus in hebdomada
septimanariis vasa coquinae ipse consignet: completa hebdomada ab
exeuntibus munda ipsa recipiat, aliis intrantibus consignanda. Quae vasa
monasterii si sub aliquo per negligentiam fracta fuerint, non prius qui
fregit accedat ad mensam, nisi poenitens abbati satisfecerit, per
humilitatem ad genua incurvatus. Ejectis vero de cellario omnibus
necessariis, cum congregatione ad mensam cellarius sedeat tacitus, et
manducet. Qui cellarius si se levaverit aliquid apportare, usque dum
redeat, omnes de mensa in qua sedebat ad manducandum exspectent eum.
Opus aliquod laboris faciendum his horis cellarius suscipiat, quando
aliqua cura et diligentia [0984C] vel dispensatio cellarii minime
exercetur: ut otiosus in illis horis non sit.
In oratorio absens per occupationem, dicente abbate
pro eo fratribus, ut habeatur in mente, simul et ipse cellarius, si
prope oratorium cellarium fuerit, sua voce petat se debere in
orationibus memorari: et tamen lente sic occupatus in facto opus Dei
sibi dicat, et ipse sequendo vocem vel versum oratorii. Et merito intus
in oratorio debet ab omnibus memorari, qui pro omnium sollicitudine
occupatur: et quomodo ab uno communis pro omnibus utilitas procuratur,
sic omnium cum uno partiatur oratio. Vitia vero oris et corporis ejus
custodienda ab ipso abbate custodientur: quia cellarius sub nullius
decadae numero sub praeposito continetur: ne forte, quomodo caro amat
quae sua [0984D] sunt, propter aliquem appetitum, vel subministrationem
gulae, causa Dei praetermittatur, et pro cibo vel potu non exacta
excogitatio carnaliter provendatur. Utensilia omnia monasterii ipse
recipiat ad numerum, et diversis consignet. De omnibus vero quae sunt in
monasterio extra abbatem, nullus sibi aliquid velut suum, sive quod
attulit, sive quod invenit, sive quod laboravit, vel acquisivit, nullus
aliquid peculiare vindicet, aut defendat: quia regulae sententia haec
est: Res monasterii et omnium est, et nullius est. Cellarius vero ipse
frater ordinetur, qui probatus fuerit ab abbate fidelis et abstinens
esse: quem nunquam vincit aliquando aliqua desideriorum gula, vel qui
non multum amat manducare, aut bibere: ne [0985A] magis detur locus
diabolo, sicut dicit Scriptura: Nolite dare occasionem quaerentibus eam,
et videatur gastrimargiae gulae voracibus vel gluttonibus fratribus
provideri magis, quam refraenari.
CAPUT XVII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
ferramentis vel rebus monasterii.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Ferramenta monasterii in uno contineantur cubiculo, et
uni fratri, cujus diligentiam abbas agnoverit, eorum conservandorum
curam committat: qui quotidie fratribus ad facienda opera consignet ad
numerum, et a disjungentibus similiter munda ipse recipiat, et reponat,
breve de omnibus tenente abbate. [0985B] Qui vero frater non mundum
ferramentum a terra de agro revocaverit, accusatus ad mensam a custode
ferramentorum poenae nomine in refectione in portionem panis sui unam
quadram minus accipiat, usque ad satisfactionem, vel emendationem
promissam. Quia exinde aeruginat ferramentum, cum mundum non fuerit
positum. Simul etiam et ipse frater consignatas habeat cotes, et
spongias calceorum, facitergia, mappas, vel sabana; simul etiam et arcam
cum rebus abbatis, vel arcas diversarum decadum, cum rebus fratrum, cum
clausuris praepositorum simul etiam et arcam cum cortinis et velis, vel
ornatu monasterii; simul etiam arcam cum diversis codicibus, membranis,
et cartis monasterii: simul namque et arcam cum his rebus fratrum,
quibus noviter [0985C] ingressi monasterium; quae propter, quod absit,
repeditationem saeculi jubentur servari: simul et universa expensa
artificum, quae ad diem de diversis artibus laborantes consignaverint
facta. Ipse frater perfecta recipiat, et reponat imperfecta, alia die
ipse laborantibus singula reconsignet. Simul et universarum artium
ferramenta ipse a diversis artibus sero recipiat, et mane consignet. Nam
et arcam cum rebus fratrum noviter in monasterio per donationem
collatis, simul vel clausura abbatis in cubiculo conservet: rationes
omnes in nummo monasterii expensarum ipse abbatis suggestu erogationis
exsolvat; unde ipsum fratrem fide oportet divina constringi; ut timore
vel testimonio Dei fideliter possit commissa implere.
CAPUT XVIII. [0985D]
INTERROGATIO DISCIPULI.
De septimanariis coquinae.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Superius diximus decadam fratrum sub sua cura duos
praepositos continere: qui decem fratres in coquinae servitio vicibus
combinati septenos expleant dies. Et cum vicibus istis unius decadae
fuerit adimpletum servitium, consignatis omnibus a cellario utensilibus,
sibi alia in exercitatione decada succedat: qua expleta, succedant
singillatim per singulas septimanas. Singuli tamen ambo praepositi
coquant cum solatio fratris, cujus voluerint, sui. Et ideo, quamvis cum
solatio cujuslibet fratris, singulas septimanas [0986A] singulos diximus
praepositos coquinare; ut cum non ambo in coquinae simul servitio
occupantur, unus foris cum decadae suae remaneat fratribus, qui in eis
culpas, vel vitia diversa custodiat: et si alii fratres sequestrantur in
alio laboris opere, tales sequestrentur, qui Dei plus possint
praesentiam timere, praeoccupato in coquina praeposito, cum
negligentiore remanente vacivo praeposito: ut et vicibus honorem
impleant emendandi, et vicibus humilitatem exerceant serviendi. Ergo sic
omnes explicando decadae recapitent: nam unaquaeque decada tali
ordinatione septenos expleat dies. Bini fratres a praepositis suis in
coquinae servitio per hebdomadam deputentur; quibus a cellario omnia
coquinae vasa intrantibus consignentur.
Et
ideo bini fratres, ut invicem se suis [0986B] solatiis juvent Cujus
ordinationis in hebdomada talis debet esse introitus.
CAPUT XIX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo
debeant introire fratres in hebdomadam coquinae?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Introituri fratres in
hebdomadam, post primam in oratorio dictam adducantur a praepositis suis
ante abbatem, et fiat de eis majoris suggestio, dicens: Jube, domine
abba, vocari universam congregationem, et orari pro his fratribus, qui
ingrediuntur in hebdomadam coquinae; ut mereantur commendati orationibus
vestris diaboli impedimenta non timere, [0986C] et congregationi Dei
omnia sine culpa perficere. Post haec verba prosternant se illi duo
fratres orationi ante abbatem; quod et retro omnis congregatio una cum
abbate facere debet: et postquam levaverint se omnes, illi duo dicant
hunc versum: Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum
tuarum protege nos (Psal. XVI) . Postquam vero oratum pro eis ab omnibus
fuerit, surgentes supradicti duo fratres osculentur genua abbatis, et
pacem suis tradant praepositis, vel omni congregationi. Quibus post
datam pacem praepositi sui dicant: Ita fratres in nomine Domini Jesu
Christi; intrate in hebdomadam, et petita benedictione omnia facite,
dicentes per exercenda omnia: Benedicite: ut cum benedictum fuerit,
quandocunque feceritis, maledictus diabolus [0986D] impediendi ibi non
habeat potestatem. Mox ab eodem die quotidie, si ad sextam habeant
fratres reficere, dicta tertia exeuntes cum congregatione de oratorio
hebdomadarii cum cellario, oculos habeant ad abbatem, inquirentes eum
quid jubeat congregationi ad refectionem parari: ut mox inchoantibus
coquinam a tertia paratis omnibus, dicta sexta, eant ad mensas. Si vero
nona hora erit refectionis praeparatio, dicta sexta exiens abbas
interrogetur ab hebdomadariis et cellario, et statim post sextam
inchoent coquinare; ut, dicta nona, omnes eant ad mensam. Quod si forte
non occurrerint hebdomadarii, excommunicationis poenam suscipiunt; quia
lassatam congregationem utriusque operibus, id est, jejunii et laboris,
[0987A] sua pigritia cruciarunt. Excommunicationis vero haec sit
sententia: si sexta, septimana; si nona, decima; hoc est, si ad sextam
horam refectionem tricatam hebdomadarii offenderint, et non occurrerint,
singulas quadras panis per sequentes septem refectiones perdant. Si
nonam tricaverint, item singulas quadras per sequentes decem refectiones
eis subtrahantur. Quae sententia excommunicationis tandiu in damno
annonae excommunicatis permaneat, quandiu satisfactio in sequenti die
promissa visa fuerit emendasse. Nam si grandis fuerit congregatio, vel
aliqui extranei multi supervenerint, adjunctis in solatio fratribus, a
prima dicta interrogando de refectione abbatem, incipiant coquinare; ut
hora constituta refectioni occurrant. In eadem namque hebdomada [0987B]
servitium ad mensas omnes ipsi adimpleant; omnem diligentiam monasterii
ipsi exerceant. Ipsi omnes fratres in hebdomada ipsa discalceent,
adjunctis in solatio de decada sua fratribus; cum quibus et discalceent,
et ipsa calcearia faciant; et facto mane sedentibus ad ordinem fratribus
ipsi consignent: simul et in eadem hebdomada munditias monasterii
exerceant, refrigeria lavent, ligna conscindant; aquam faciei tradant,
ad communionem intrantibus fratribus aquam manibus ipsi ministrent:
mappas et sabana, et facitergia, vel res sordidas fratrum ipsi lavent
illis horis, in quibus non coquent. Candelas monasterii a cellario
factas quotidie ipsi incendant et tutentur. Mox enim cum in hebdomadam,
ut diximus, prima die post primam dictam intraverint, primum [0987C]
opus servitii sui munditias oratorii exhibeant, et mattas oratorii
pavimento retendant: quo in totis septem diebus hebdomadae suae post
matutinos dominicos hoc opus primum servitii sui oratorio exhibeant.
Cum astant vero in septimana sua, coquinam intrantes
ad se fratres mox petant eos pro se secum orare.
CAPUT XX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo
debent haberi in oratorio absentes in mente.
RESPONDET
DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum foris pro omni congregatione solliciti
hebdomadarii in coquinae servitio occupantur, vel cellarius in cellario,
vel custos ferramentorum, vel rerum monasterii [0987D] in suo credito
occupatus est, intus in oratorio praepositi eorum dicant omni
congregationi: In mente habete Dominum, et orate pro illis qui foris
sunt. Sed et si quidam defuerint oratorio, et pro causa monasterii
fuerint occupati, sive ambulaverint via, ab abbate dicatur omni
congregationi, ut in mente absentes in orationibus memorentur; sicut in
Actibus apostolorum legitur: Pro absente orate (Act. XII) : id est, cum
esset Petrus in carcere, oratio pro eo fiebat in omnibus Ecclesiis. Ergo
si in mente non habiti fuerint in oratorio occupati, mercedem magis a
Deo totam illi foris suscipiunt; et illi deintus vacui egrediuntur. Quia
ut illis intus vacaret orare, ab istis foris de apparandis necessariis
vitae reddebantur securi. [0988A] Et merito absens intus in orationibus
memorari, quia pro omnium sollicitudine occupatur: ut quomodo ab uno
communis pro omnibus utilitas occupatur, sic omnium cum uno participetur
oratio. Nam et hoc debet qui foris pro utilitate monasterii occupatur,
custodire; ut quando intus illi in oratorio expletis psalmis orationi
incumbunt, ut clara voce sua petat oratorium, se debere in mente habere:
dicto tamen a se opere Dei in eodem loco in quo occupatur. Infirmi vero
ut per omnem orationem in mente habeantur, abbas omnes admoneat. Nam et
si frater extraneus de monasterio ambulaverit, in sequenti opere Dei
dicatur ab abbate congregationi ut habeatur in mente. Quia quando
ambulavit, rogavit omnes ipse frater dicens: habetis Dominum, [0988B]
orate pro me, et in mente me habete per angelum vestrum.
CAPUT XXI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo
debent communicare hebdomadarii coquinae vel cellarius.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Nam cum ad communionem in
oratorio ante abbatem statur, omnibus in pace acceptis, cum
communicaverit abbas, post ipsum adhuc nullus communicet, sed statim
praepositi fratrum illorum septimanariorum petant se debere ire foris,
ut hebdomadarios ad communionem oratorio repraesentent, complentes eorum
vice foris. Qui praepositi exeuntes unus coquinae [0988C] praesit, alius
ministeria ponat. Quibus exeuntibus foris, mox hebdomadarii lotis
manibus ingressi orent modicum, et post orationem soli abbati pacem
dent. Ideo soli, ne dum omnibus dant, tardasse horam ad refectionem
congregationi faciant; et tarde egressi, cum necessaria non praeparant,
exeunte congregatione abbatem in irae cogant vitium declinare, cum adhuc
non fuerint ab eis praeparata, quae opus sunt.
Ergo post modicam orationem
erecti communicent et confirment, et item orantes modicum lente eis
versu dicto abbas compleat; ut exeuntes praepositos suos oratorio
reintromittant. Quibus exeuntibus dicat abbas: Videte, fratres, ne ante
orationem communem mensae praebendam aliquid de cibo aut de potu
suasione diaboli praesumatis. Et si [0988D] nos hic positi intus foris
vos videmus, Deus tamen, qui omni loco praesens est, et omnia videt, et
nihil est ei occultum, ipse vos conspicit: ne cum viderit praesumptionem
vestram, sensum vestrum tradat in reprobum, et ad poenam vobis furta
vestra in judicio consignentur. Qui ergo post hanc monitionem exeuntes
una cum cellario, unus redeat coquinae, alius ministeria, quae minus
suus praepositus adimplevit, perficiat: id est, praeparent mensas,
ordinent sancta, ministeria ponant, calices defricent; ut exiens cum
congregatione abbas omnia inveniat praeparata, simul et annonas panis
omnium positas in canistro pendente supra mensam abbatis: ut cum omnia
exiens abbas invenerit praeparata, non sit locus irae, [0989A] vel
occasio caloris, vel clamoris; sed sit monasterium taciturnitatis et
pacis.
CAPUT XXII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Omnibus hebdomadariis egressis, quo ordine remanentes in oratorio per
abbatem debent caeteri communicare.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Post abbatis communionem communicet et praepositus,
quem vice sua fecerit secus abbatem stare, quem subsequatur singillatim
decada sua.
Quibus expletis, communicet alius praepositus, quem item singillatim
subsequatur et decada sua. Jam si, Domino juvante, major fuerit
congregatio, similiter faciant [0989B] subsequentes: sic enim stare
debent in oratorio, quomodo jubentur et communicare. Frater qui se
inflaverit ad communionem, et noluerit communicare, dimittatur, et
abstineat: postquam vero voluerit, non permittatur communicare tandiu,
quandiu ille fuit inflatus sine causa, tandiu sit abbas aut praepositus
ei iratus in causa. Item qui se inflaverit, et ad mensam venire
noluerit, dimittatur, et sequenti refectione non permittatur manducare;
sed levetur a mensa cum sederit: quia quando abbas voluit, ipse noluit;
et item cum ille voluerit, abbas merito noluit. Secus abbatem vero
vicibus ad diem in oratorio stent praepositi, vel alii fratres; ut
confusus secundarii semper habeatur gradus, ut non aliquis securus vel
elatus de ordine caeteros in desperationem [0989C] constituat, sed omnes
per bona factorum opera placentes ad honorem sperandum certatim
contendant meritis pervenire, non nomine: cujus rei qualitatem, dictante
Domino, sumus retrodicturi. Simul vero post abbatem cum jussu ipsius de
alterutro choro a praepositis imponantur semper antiphonae; quibus
expletis item jussione abbatis de alienis choris fratres minores, qui
jussi per nomen fuerint, singillatim imponant item modo de isto choro,
post ipsum de alio.
CAPUT XXIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Post
egressionem abbatis de oratorio quomodo debeant hebdomadarii servire
mensis, et ad manducandum esse communes?
RESPONDET
DOMINUS PER MAGISTRUM. [0989D]
Egressa omni congregatione cum
suo pastore de oratorio, post versus et orationem abbas in suae mensae
cathedra sedeat; mox omnis congregatio respondeat: Deo gratias; et
omnibus adhuc ad suas mensas stantibus canister supra mensam abbatis
pendens truchleae fune descendat, ut a coelo videatur operariis Dei
annona descendere. Statim ubi canister descenderit, signans universum
panem abbas, frangens et tollens sibi prius annonam suam a Domino
benedicendam, elevet manum, et ponens ante se, stantibus ad mensam suam
his qui cum eo manducaturi sunt, eroget eis. Statim ut acceperint,
osculentur abbatis manum, et sedeant tacentes. Deinde [0990A] vocatis
unius mensae praepositis, det eis totius mensae suae annonas: quibus
dimissis, vocatis aliis tradat et ipsis. Jam si, Domino juvante, multa
fuerit congregatio, sic faciat omnibus mensis. Qui praepositi cum
annonas tam suas quam suorum fratrum accipiunt, pro honore majoris,
manus osculentur abbatis: item cum ipsi in suis mensis fratribus
osculentur: et postquam quis acceperit, sedeat tacitus. Post omnium vero
sessionem levet se hebdomadarius lectionis mensalis, et ipse accipiens
annonam suam osculetur manum dantis, et commendet eam cellario, et
resideat in sella cum codice; donec ingrediantur hebdomadarii coquinae
cum cellario, et ipsi accipientes annonas suas a praepositis suis
osculentur manus eorum: simul et cellarius, quia sub nullius [0990B]
decadae numero continetur, de manu abbatis accipiat annonam suam; qui
cum acceperit, osculetur et ipse manum dantis, et ponet mensae suae. Mox
primo abbati, deinde omnibus, simul sibi et ultimis singulos meros
porrigant. Statim euntes hebdomadarii ministrent in primo mensae
abbatis.
Deinde allata diversarum
mensarum ab inferioribus fercula offerantur abbati signanda. Sic etiam
signetur omne quod apponitur, tam coctum quam crudum in mensis. Qui
signat cruce, sic dicat ore: Benedic, Domine, quidquid ex hinc accepturi
sumus.
Ut
forte quod non est opus, aut purgatur, aut cadet, aut illud quod victui
non proficit, sine benedictione jactetur in terra, et pedibus
conculcetur: ne res benedicta videatur pati injuriam.
Quae ergo fercula signata [0990C] singulas ponantur
per mensas: et cum ministraverint, sedeant una cum cellario ad mensam
praepositi sui, et manducent cum congregatione communiter. Quibus
expletis surgant hebdomadarii; unus levet fercula, alius concham cum
aqua prius abbatis ponat in mensam, ad lavandas sibi ab ipsis fratribus
manus; unde levata diversas singillatim ponatur per mensas: at cum ibi
ab omnibus lotae fuerint manus, reponatur in parte. Statim secundum
numerum mensae prioris in uno galletae vase mensuratae potiones ab eis
calida misceatur, et ventigiata a calice potione petita benedictione
adsaporet qui miscuit, si aequali est temperie mistum; et sic in prima
mensa omnibus eroget.
Quibus praerogatis accedentes ad secundam, et ipsius numerus
remisceatur, et [0990D] petita item benedictione saporatum propter
aequalitatem et ipsis erogetur. Et cum ventum fuerit ad mensam ubi
sedent ipsi hebdomadarii et cellarius, addant et suas potiones in
numerum, et post omnes petita benedictione bibant et ipsi.
Quod vas semper cum miscetur, antequam adsaporetur aut erogetur,
offeratur abbati signandum.
Quod si abbas absens fuerit, per singulas mensas illata sibi fercula, et
mista cum potionibus vasa vicibus in suis mensis signent praepositi. Nam
si cuicunque temperatum fuerit in calice, aut certe adjuncta fuerit
calida, cum bibere voluerit, iterato dicat, Benedicite: ut et illud quod
adjungitur a Domino petatur benedici. Expleto ministerio potionum,
exeant foris hebdomadarii [0991A] pulmentum aliud allaturi; et cum
detulerint, sedeant suis locis taciti, et manducent; et post, expleto
pulmento, surgant hebdomadarii, et levent. Et item secundum suum numerum
unicuique mensae signato item ab abbate vase, et cum benedictione
adsaporato, mistum ministrent, et ipsi in ultimo similiter bibant:· et
postquam hoc fuerit adimpletum, mox cocta ab eis fercula surgens
cellarius accipiat, et crudum cellarii quodcunque fuerit, inferat
missum; et prolatis, et signatis, vel in mensis positis suis locis
resideant taciti, et manducent: quibus levatis mox hebdomadarii micas
panis prius de mensa abbatis, deinde diversarum mensarum, cum reverentia
mundent.
Quae micae cum per
singulas mensas mundando levantur, una voce hebdomadarii dicant: Deo
[0991B] gratias. Quas quotidie in unum, ut diximus, vas collectas
hebdomadarii cellario consignent reverenter servandas. De quibus in
exitum hebdomadae suae patellae coquantur, quomodo sequens titulus
demonstrabit.
Quibus ergo mundatis micis mox
consueta potionum mensura ab hebdomadariis, ut constitutum est,
erogetur: similiter petita benedictione ultimi bibant et ipsi. Ideo enim
diximus, hebdomadarios et cellarium interesse mensis communiter, ut
nullus penitus semote aut infrunite absconse foris manducet: sed sit
omnibus temperantiae et sobrietatis mensura communis. Quia quidquid
absconse manducatur, fraudulenter agitur; et ut gulae satisfaciat, sine
mensura peccat. Quibus ergo mensae expletis actibus, cum levante se
abbate omnes surrexerint, statim [0991C] omnis congregatio una cum
hebdomadariis vel cellario dicant: Deo gratias. Mox vero dicto omnes
adsint ad agendas Deo gratias per orationem: et ne quis desit, requirant
in numero praepositi decadas suas; ut quomodo mensae omnes fuerunt
communes, sic et orationi videantur praesentes. Omnem enim cibum et
potum cum versibus aperiat et claudat oratio.
Qui vero frater ad versum primum mensae dicendum non
adfuerit, non sedeat ad mensam cum fratribus, sed semote in scutella
sine data benedictione manducet non signatum, et potio ei non signata
tradatur semote mista; et usque dum se levet, nullus cum eo loquatur.
Jam si spiritalis est, doleat ei sine Deo reficere. Qui vero ad versum
posteriorem mensae finitae non adfuit, in sequenti refectione et [0991D]
ipse a mensa sequestratus non signata manducet et bibat. Quae
excommunicationes tandiu in eis permaneant, quandiu in satisfactione
humiliati ad genua capitis, emendatio majori fuerit repromissa. Ergo
hebdomadarii cum servitium mensarum exercent, si forte ad ministrandum
omnibus non occurrerint, insinuent hoc ipsum suis praepositis; a quibus
mox ordinatus de eadem decada unus frater in eorum solatio adjungatur:
quotiesque hebdomadarii in servitio mensarum negligenter mensis
deservierint, alia die hora refectionis levet se abbas, et cum uno de
praepositis, aut duobus, si grandis fuerit congregatio, ipsi facient
servitium ad omnes mensas: ut et doceat eos quomodo faciant, quod non
possunt implere; [0992A] et agnoscentes omnes fratres erubescant, in
communi natura hominum, vel pari servitio Dei, aequalem non mereri
divinae sapientiae gratiam cum utilibus fratribus invenire.
CAPUT XXIV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
hebdomadario lectore ad mensas.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
In aestatis vel hyemis utroque tempore, cum ad sextam
vel nonam horam reficitur, singuli praepositi de singulis decadis
vicibus hebdomadas singulas legendo ad mensas exerceant. Sed tunc de
illa decada praepositus non legat, de qua alter praepositus in coquinae
servitio occupatur: ne dum unus legit, et alter [0992B] coquit, vitia
suorum fratrum ad mensas non sit qui praesens emendet.
Qui praepositi singulis vicibus in legendo ad mensas cum singulas
expleverint hebdomadas, singulos fratres litteratos per singulas vicibus
septimanas ad legendum constituant; ut omnes possint vicibus de singulis
decadis legere litterati.
Et postquam omnes fratres in legendo suas expleverint
septimanas, singuli recapitent ad invicem praepositi, ut nunquam desit
carnali refectioni esca divina: sicut dicit Scriptura: Non in solo pane
vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth.
IV)
; ut dupliciter fratres reficiant, cum ore manducant, et auribus
saginantur. Cujus ergo in hebdomada talis debet esse introitus. Dominico
die, quo hebdomadarii coquinae ingrediuntur in septimanam, tunc et iste
frater ad [0992C] sextae horae refectionem post versum et orationem
mensae, cum abbas in sua cathedra sederit, antequam canister cum
consuetis panibus trochleae fune descendat, tunc insinuet se voce sua is
qui lecturus est, dicens: Jubete, domini mei, orate pro me, qui
ingredior in hebdomadam lectionis mensalis. Mox surgens abbas cum omni
congregatione, fixis in terra genibus, oret cum eo; et cum surrexerint,
dicat novus hebdomadarius hunc versum: Domine, labia mea aperies, et os
meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L) ; respondentibus secum cunctis.
Post versum vero dictum complente abbate, mox primo abbati, deinde
omnibus pacem tradat; deinde in medio omnium mensarum sibi ordinet
sellam, et post omnium sessionem ad mensas, petita benedictione, sedeat
et ipse [0992D] in sella cum codice. Et cum primum mensae abbas cum
omnibus acceperit merum, et ipse similiter suum merum propter sputum
sacramenti accipiat, et sic incipiat legere.
Legat namque quotidie regulam hanc, posito a die signo huc usque
legerit, ut sequenter quotidie tamen omnia perlegantur, ut per vices
hebdomadum finiri possit, et recapitari legendo. Qui hebdomadarius cum
septimanam suam in legendo expleverit, signum sequenti successori
ostendat, unde prosequatur qui coeperit septimanam: qui et ipse finiendo
et recapitando, finita hebdomada sua signum successori demonstret.
Legat namque disposite non
urgendo, ut apertius occupati ea auditores agnoscant, quae eos factis
oportet adimplere. [0993A] et ut si qua sunt ambigua aut obscura, et
apertius ea non intelligant fratres, aut interrogatus a fratribus, aut
ultro aliqua abbas exponat. Nam si supervenerint forte mensae monasterii
laici, propter detractionem futuram in saeculo, cum secreta Dei
saecularis agnoverit, si placuerit abbati, aliam lectionem cujuscunque
codicis legat; ut secretum monasterii, vel mensuras vitae sanctae
constitutas in disciplinam ab irrisoribus non sciatur. Legat namque
aliam lectionem, posito tamen in regula signo. Nam si talis laicus ad
mensam monasterii detineatur, de quo certus sit abbas, quod non solum
admirari possit constituta divina, sed etiam hujus religiositatis scit
abbas, quod in conversione possit esse pedisequus, et ad mores possit
trahi divinos, in hujus lector [0993B] adventum ad mensam regula
subsequatur.
Nam illi debent monasterii regulam audire, qui illam possunt merito
observare. Ideo ad mensas hora refectionis debet regula legi, quia tunc
omni congregatione ad manducandum in unum redacta, sine excusatione tunc
lectio observantiae vel emendationis ab omnibus audientibus rite poterit
observari, ut omnia regulae omnes audiant, et nullum praetereat aliquid:
ut quod omnes audierint, eos factis oporteat adimplere. Ipsi vero fratri
septimana sua cum in hoc opere occupatur, septimanarii de omnibus
mensis, mensae suae illatis, scutellas levent, servante cellario panis
ejus mensuram, vel consuetum numerum potionum: et, post omnium
levationem, petita benedictione, et ipse reficiat. Ideo enim diximus
regulam [0993C] monasterii quotidie legi ad mensas, ut nullus frater
excuset se ignorantia faciente non emendare. Nam cum quotidie in usu
ipsa regula mittitur, et notitia melius observatur, ne forte dicat se
frater nescire, quod possit per obedientiam adimplere.
Nam
tempore ipso refectionis, cum legitur regula, ut solliciti universorum
fratrum excitentur auditus, de singulis mensis quos voluerit fratres,
quid lectum est abbas interroget: ut cum unusquisque frater recitaverit
quod audivit, agnoscatur plus lectioni illa hora intendisse, quam
ventri. Ut cum surdus negligens non narraverit quod audivit, plus carnem
judicetur amasse, quam animam. Qui mox de negligentia ab abbate juste
corripi debet; ut dum unusquisque frater [0993D] interrogatus timet
erubescere, mentem suam alibi non faciat aberrare; sed in hoc intendat,
quid legitur. Qui hebdomadarius tandiu ad mensam cum fratribus, quibus
se levantibus, posito in regula signo, levans se et ipse cum codice,
versu et oratione ab omnibus adimpleta, respondeat cum omnibus: Deo
gratias; et statim residens ipse ad mensam suam ab hebdomadariis
servatam refectionem vel potionum mensuras, signatas aut ab abbate, aut
a praepositis; omnia et ipse percipiat.
CAPUT XXV. [0994A]
INTERROGATIO DISCIPULI
De patella micarum ab hebdomadariis septimo die coquenda.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Micae panis, quae quotidie
de mensis mundando levatae in uno vase servantur, ab hebdomadariis
exeuntibus septimanam septimo die hebdomadae suae sabbato die mundentur
ad seram, et patella exinde cocta, aut cum farre, aut cum ovis astricta,
antequam ultimum serae caldum bibant, in mensa ponatur abbatis.
Deinde sedenti abbati,
vel universae congregationi simul, dicant hebdomadarii: Jubete, domini,
et orate pro nobis, qui in ministerio humilitatis [0994B] explevimus
septimanam.
Statim omnes surgentes, cum abbate, fixis in terra genibus, orent pro
ipsis cum ipsis communiter. Et cum surrexerint, dicant hebdomadarii hunc
versum: Videant qui nos oderunt, et confundantur, quoniam tu, Domine,
adjuvisti nos, et consolatus es nos (Psal. LXXXV) . Deinde complenti
abbati pacem tradant simul et praepositis suis, vel omni congregationi;
et cum resederit abbas et fratres ad mensas, signans patellam ipsam
abbas, sumens de benedictione prius cum cochleario ipse, deinde his
fratribus, qui cum eo ad mensam ipsius sedent, singulos cochleares in
ore ministret; et cum suos convivas expleverit, vocatis ipsis
hebdomadariis, et ipsis in ore porrigat. Deinde quot mensae fuerint, tot
scutellas abbati hebdomadarius porrigat: ubi singulos [0994C] cochleares
per numeros fratrum de singulis mensis levent, quos singulis fratribus
in ore sui praepositi porrigant; ut omnes de ipsa benedictione
percipiant. Quod cum adimpletum fuerit, sic ultimum caldum accipientes
surgant, dicentes: Deo gratias. Qui vero hebdomadarii patellam istam per
negligentiam septimo die non exhibuerint, et in sequenti aliena
hebdomada per singulos dies singulas quadras panis subductas ab abbate
amittant, usque ad emendationem satisfactionis promissam.
CAPUT XXVI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
mensura ciborum.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. [0994D]
Sufficere namque credimus ad refectionem quotidianam tam sextae,
quam nonae omnibus mensibus cocta duo pulmentaria, et tertium quodcunque
fuerit crudum cum pomis. Medius panis pensans libram singulis fratribus
in die sufficiat, secundum formam divinae dispensationis, cum medium
panis coelestis corvus Paulo servo Dei quotidie vescendum paraverit.
Quando ergo ad sextam horam tempore aestivo vel aliis
temporibus reficiunt, tertia quadra ipsius Dominici panis a cellario per
omnium annonas in cellario subtracto sera ante illud crudum pulmentarium
inferendum mensis ponatur. Et ideo in cellario diximus eas quadras de
omnium annonis antecessus subtrahi; ne forte cum integrae annonae in
mensis [0995A] fuerint positae, et ne forte adveniens frater novitius,
nesciens adhuc mensuram regulae, putet sibi iterato ad coenam reponi, ad
prandium explicet totum, et sera cum pomis habeat nihil; aut frater
multum edere amans, quamvis mensuram noverit regulae, cum petenti gulae
vult satisfacere, ad horam totum eligat manducare, et ad seram putet se
esse contentum. Quae omnes quadrae cum fuerint in cellario reservatae,
sera ejectae et in mensa abbatis positae et ab eo signatae, sicut
consuetudo ostendit, prius sibi vel mensae suae tollat, et residuae in
canistro a cellario levatae per singulas mensas ponantur tollentibus, ut
ipsae solae partes cum cruda quocunque pulmentario misto cum pomis, vel
si quid de pulmentariis prandii remanserit, fratrum coenae sufficiat.
Nam Dominico [0995B] die, vel aliis festis diebus, sed et propter
extraneas advenientes personas, quovis die quidquid addere abbas in cibo
voluerit, utpote majori conceditur, vel dulciorum aliqua; secundum
testimonium quod legitur in Vitis Patrum: ubi pro diebus festis
delicatum petierunt a Domino cibum, et apparuit eis cum favo angelus.
Tantum est, ut consideret aequalitatem, et fugiat corruptibilem
nimietatem. Minoribus vero duodecim annis minus a libra panis in die
sufficiat.
CAPUT XXVII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
mensura potus.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. [0995C]
Mox cum sederint ad mensas fratres, antequam comedant, singulos
meros accipiant.
Quos meros accipientes, singulis porrigant abbati sibi signandos; et per
alias mensas suis fratribus, suis signent praepositi vicibus. In quibus
omnibus mensis in suos meros quisquis frater de suo pane ternas sibi,
non amplius, buccellas intinguant: ideo non amplius, ne frater multum
ibi panem expendens, cum in pulmentariis non habuerit, voracitatis suae
causa, in panis sui mensura aliorum fratrum aspectum in se provocet
detrahentem.
Post ergo primos meros
aestivo tempore ad refectionem tam sextae quam nonae, caldi omnibus
quaterni sufficiant, extra illum merum. In eodem vero tempore, cum ad
sextam reficitur, ternae [0995D] sera omnibus sufficiant potiones.
Quibus completis tam in refectione sextae, quam nonae, vel coenae, stans
in medio mensarum clara voce cellarius dicat: Qui sitit fiducialiter
indicet. Post hanc vocem qui fuerit sitiens mox de mensa sua respondeat:
Benedic; statim temperata in uno vase pusca calida, aut, si voluerint
fratres, cum jutta: quae semper amplius propter sitientes fieri debet in
pulmentariis fortioribus, aut galleta, aut calices sitientibus
porrigantur.
Nam
et his aestatis diebus, cum ad nonam horam reficitur, sera antequam
compleant, binae omnibus sufficiant potiones: ita tamen ut antequam
bibant, orent; et postquam biberint, reorent. Item in his aestatis
diebus, cum ad sextam reficitur, post dictam [0996A] nonam quotidie
exiens abbas de oratorio, in sua sedeat cathedra, et circumastantibus
ante eum in ordine omnibus, ejecto a cellario vino, misceantur ab
hebdomadariis in consueto vase per singulas mensarum decadas omnium
singulae potiones, secundum numerum congregationis et suum. Statim
surgens abbas oret cum omnibus; et post orationem antequam sedeat,
oblatum sibi vas cum misto signet eum. Mox secum omnes ad mensas suas
jubeat, sicut consueverunt, sedere; et bibens prius ipse, deinde
singillatim mistum per mensas singulas omnibus faciat propinari. Quibus
expletis surgant iterato, et orent; et post orationem redeant universi
ad opera quae dimiserant facientes. Ergo quivis sitiens post nonam mox
bibat: jam si introierit de decima, [0996B] nemo bibat usque post
vesperam. Si vero frater amplius sitierit in ipsa nona, antequam veniat,
ut diximus, decima, et bibere si voluerit, aquam non ab urceo uno
haustu, sed ad calicis, aut galletae, aut cancelli bibat mensuram, quia
quod extra mensuram est, hoc est nimium et injustum, et desiderii
satisfactionem ad corruptelam videbitur adimplere. Nam secundum
sententiam illam quae dicit, Ne quid nimis, potest et nimia aqua
deebriare sensum in phantasiis somniorum, et corpus necessitatibus
occupare: id est, in venis flatus, in medullis frigus, in superciliis
gravitas, in capite gyrus, in oculis somnus, in naribus sternutus
assiduus. In hiemis vero tempore in sextae et nonae horae refectione
omnibus caldos ternos sufficiant; quia aestus non est qui provocet
sitim. Illis [0996C] vero diebus in hieme in quibus sexta reficiunt,
sera penitus nihil coenetur, nisi singulos caldos omnibus sufficiant:
ita tamen ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent.
Post nonam vero illa petio quae quotidie de cellario in aestate
proferebatur sitientibus, in hieme non detur: quia nec sitis
suppeditatur, nec longe restat in refectione in vesperam. Illis vero
diebus, in quibus in hieme ad nonam reficitur, post dictam vesperam non
amplius quam singulos caldos accipiant: ita tamen ut antequam bibant,
orent; et postquam biberint, reorent. In illis vero diebus a Pascha
usque ad Pentecosten, in quibus ad sextam reficitur, absque quinta feria
et Dominica, aliis diebus nihil aliud ad seram nisi binos caldos propter
dies accipiant: absque Paschae octavorum [0996D] octavas, in quibus
jugiter coenent. Nam ideo supradictis diebus, absque quinta feria et
Dominica, usque in Pentecosten coenas subduximus, ut una refectio in his
diebus custodiatur; et quamvis non sua hora, consueti tamen jejunii
videatur causa servari; et, quamvis non sua hora, cum coenae eorum
mutantur in prandia. Quinta vero feria et Dominica hoc coenent ad seram,
quod supra de cibis taxavimus: addito tamen uno pulmento quotidie in
prandio; vel si Paschae restiterit merces, potio cujuslibet. Calix vero,
aut galletae, per quem erit in diversis vicibus ministrandum, talis sit,
qui tertius impleat mistam heminam. Sed ejus aequalitatem mensurae, aut
duo aut tres oportet calices aut galletas mensarum ministerio [0997A]
deservire; ut per multa pocula universis citius erogetur. Infantuli vero
intra duodecim annos agentes in hieme binos caldos accipiant, a sera
singulos: aestatis vero tempore ternos ad refectionem, et sero binas
accipiant potiones, propter aetatis qualitatem.
Nam sicut superius de cibis constituimus, ita et de potionibus
permittimus. Dominica, vel diebus festis, vel propter extraneas
advenientes personas, quidquid aptum duxerit addere abbas, utpote majori
conceditur: scilicet propter charitatem et laetitiam sanctorum dierum
vel amicorum addat mercis cujus voluerit potionem: tantum est ut memor
sit sobrietatis et fugiat vinolentiae ebrietatem.
Quia nisi sobrium fuerit corpus, ad opus Dei vigilare
non potest, et anima cogitationes libidinis non carescit.
Jam [0997B] si aliquis discipulorum de constituta mensura potus aut panis
sui, remanente fragmento recusare aliquantulum ad mensam voluerit,
spiritum plus agnoscitur amare, quam carnem, et frenum castitatis
imponet luxuriae. Nam cum hoc ipsum recusat abstinens frater, levanti
cellario dicat lente: Suscipe, et hoc quod negatum est carni, proficiat
Deo.
Mox semote in uno vase a
cellario hoc ipsum mittatur Deo feliciter profuturum et pro aliquo
munere adjunctum eleemosynae monasterii mendicanti pauperi a cellario
porrigatur in manum. Haec omnis mensura de inthicis monasterii, nam si
quid transmissum deforis congregationi suae apparuerit Dominus,
gratanter suscipiatur transmissum Domini donum; et si placet abbati
mensis addatur, quippe quod nisi apparatione [0997C] Domini non venisse
intelligatur.
CAPUT XXVIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
diebus jejuniorum, vel hora refectionum.
RESPONDET
DOMINUS PER MAGISTRUM.
Omni tempore in septimanae duobus diebus
ad sextam reficere debent, hoc est, quinta feria, et Dominica: caeteris
aliis in septimana diebus ad nonam horam reficere oportet. Nam
erubescamus nos, qui sumus spiritales, fugere hora nona jejunium: cum
vetusta consuetudo antiquitus cognoscitur prandia ignorasse; sed semper
vesperam, hoc est, coenam suis refectionibus ordinavit: in tantum et
annonam, quae erogabatur aut laborantibus aut [0997D] militibus, ideo
annona usque hodie dicitur, quia ad horam nonam diei erogabatur, quando
et sumebatur; et ideo usque hodie annona nomen remansit. Nam ipsius
Domini sanctius testimonium proferam, quem coenasse cognovimus, non
legimus prandidisse, cum dicit sancti Evangelii Scriptura: Vespere autem
facto recubuit Jesus cum duodecim apostolis, et coenantibus illis dixit
(Matth. XXVI) . Nam ideo ad nonam horam universis diebus constituta sunt
solvi jejunia, ut sit aliquid prolixius, quod Quadragesimae diebus
addatur; id est, usque ad vesperam; hoc est post lucernariam. A
sexagesima vero quarta, sexta, et sabbato post lucernariam semper
reficiant: aliis vero diebus usque ad Quadragesimam ad nonam reficiant:
[0998A] ut quod Dominicae Quadragesimae de quadraginta jejuniis
subtrahunt, quarta, sexta et sabbato a Sexagesima in jejuniis usque ad
vesperam continuatis restituant; ut quadraginta in numero jejunia
compleantur. Infirmis vero certa jejunia resolvantur; et quando fratres
ad sextam reficiunt, infirmi tertia recreentur, absque illis qui
graviter defessi sunt: quia illis nulla hora decernitur, in quibus
timetur mortis eventus. Ideoque quomodo necessitas visa, et pro certo
probata quosdam permiserit, recreentur. Si vero sani fratres nona,
infirmi sexta reficiant. Sed hoc debet diligenti curiositate probare
quibusdam signis vel agnoscere abbas; ne quis se fingat propter
refectionis edacitatem infirmum. Nam ideo infirmis resolvi jejunia
diximus propter fragilitatem [0998B] corporis, per quam non possint
adimplere quod cupiunt, dicente Scriptura: Spiritus promptus, caro
infirma (Matth. XXVI) . Infantuli vero quarta, sexta, et sabbato, in
diebus tamen minoribus, hoc est, in hiemis tempore, jejunent: aliis vero
diebus ad sextam reficiant horam. In aestatis vero diebus quarta, sexta,
et sabbato infantuli sexta hora reficiant: aliis vero diebus tertia
recreentur.
Quia in majoribus diebus minor est aetas in viribus, sicut est sustinendi
sensu discreta. Sed infantes ad hanc relaxationem tales permittimus, qui
intra duodecim annos degunt aetate: ampliori vero qui fuerint, ad formam
teneantur majorum. Nam justo judicio infantuli, et senio provecti, et
infirmi aequali debent refectionum judicio relaxari. Nam et fratres in
via dirigendi hoc [0998C] praeceptum abbatis vel praepositorum suorum
accipiant quarta, sexta, et sabbato in diebus majoribus; id est, a
Pascha usque VIII Kalendas Octobris, quod est aequinoctium hiemale, ut
non in via jejunent, propter aestum et sitim; deinde ab aequinoctio
hiemali usque ad Pascha, quia breviores sunt dies ambulantium fratrum,
in quarta, sexta, et sabbato, jejunia protrahantur in vesperam: ne
occupati fratres nona hora per refectionem in via accelerata brevitas
diei fratribus mansionem protendat; aut, ut est lucrum saeculi totum
venale, cum jam ad seram finiti cum jejunio diei inclinata jam secunda
refectio, cum nihil sibi emendum mansionem promiserit, propter nullum
distractionis ad quaestum, dejejunatum jam fratrem non vellet taberna
suscipere, et propter [0998D] susceptionem a nullis lucris fratribus
denegatam, cogantur fratres propter hospitalitatem iterato de sumptibus
suis expendere, et per secundam refectionem, quae non licet, jejunium
violare. Aliis vero diebus extra quarta, sexta et sabbato in diebus
minoribus, sexta hora ad refectionem in via repausent, et sera coenent,
propter viae laborem. A Pascha vero usque ad Pentecosten, exceptis
missis in longinqua via, in monasterio vel ubivis sexta semper hora
reficiant, et coenas suas mutent in prandiis, dicente sancta Scriptura:
Non licet vobis jejunare cum sponsus vobiscum est (Marc.
II) ; et non coenent nisi quinta feria et Dominica.
Nam ideo omni tempore quinta feria non licet jejunare, quia Ascensio
[0999A] Domini ipso die omni anno occurrit. Dominica vero die ideo non
licet jejunare, quia resurrectio Domini imputatur; quod in libris suis
fieri prohibet sanctus Silvester. Nam ideo a Pascha usque ad Pentecosten
non licet jejunare, quia sabbatum Paschae claudit tristitiae jejunia, et
aperit laetitiae alleluia, et sabbatum Pentecostes claudit alleluia; et
aperit jejunia. Sed ecclesiis clauditur alleluia: nam monasterio quasi
in peculiari servitio Dei alleluia usque ad Epiphaniam per modos
psalmorum constitutum aperta a servis Dei psallitur Domino.
CAPUT XXIX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
[0999B] De tempore dormitionis eorum, vel qualiter debeat esse locus,
vel quo ordini dormiant.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Aestivo tempore dicta sexta, aut in jejunio, aut post refectionem, omnes
repausent; ut noctibus ipsis brevibus sobrii a somno fratres divino
operi et orationi leves consurgant.
Nam in uno atrio, vel in triclinio lecta in ordine
circuitu ordinent: in quo circuitu lectum abbas in medio habeat, ut
omnem taciturnitatem vel reverentiam in circuitu considerans, omnium
ovium suarum gregem intra unum ovile collectum, quasi diligens vel
sollicitus pastor attendat. In quo atrio pendeat cicendelus, qui
quotidie a cellario factus, ab hebdomadariis ad seram ante completorios
incendatur, ut videant diversi quomodo se collocent; et postquam se
omnes percollocaverint, [0999C] a supradictis tutetur, si forte
indigentia olei in monasterio sentiatur.
CAPUT XXX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Post completorium neminem
debere loqui.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Postquam sera omni perbiberint caldos, cum universi fuerint ab
hebdomadariis discalceati, dicat abbas fratribus universis: Eia,
fratres, recludantur universa locis suis, cuncta reponantur in parte;
lavate fratribus, hebdomadarii, pedes. Qui hebdomadarii cum omnibus
perlaverint pedes, aut cum extraneis supervenientibus lavant, uno ore
dicant ambo hunc versum, secum omnibus [0999D] respondentibus: Tu
mandasti, Domine, mandata tua custodiri nimis; utinam dirigantur viae
meae ad custodiendas justificationes tuas (Psal.
CXVIII) . Ergo omnibus abbas dicat: Eia, fratres, movete vos, ut expletis
omnibus non sit occasio, unde loqui cogamur; jam enim hora est ut nos
Domino commendemus, et finitis omnibus diei officiis intrantes noctem
pariter os nostrum loquendi claudatur ad requiem, et oculi ad soporem.
Ergo ubi haec omnia, cum adhuc loquendi et aliquid imperandi licentia
tribuitur, omnia fuerint adimpleta, factis completoriis in ultimo dicant
hunc versum: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae
labiis meis (Psal. CXL) ; mox ingrediantur silentium, et suis [1000A] se
collocent lectis; et tanto silentio redigantur, ut usque ad nocturnos
putetur nullus ibi esse de fratribus. Ideo enim post completorios tacere
debemus, ut merito in nocturnis primo dicamus Domino: Domine, labia mea
aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal.
L) . Hoc est, petamus
Dominum debere aperire in nocturnis labia nostra, quae sua custodia in
completoriis clauserat. Vides ergo, quia quidquid aperitur, agnoscitur
prius fuisse clausum. Sed ne forte cum silentium custoditur, aliqua
necessitas utilitatis ad loquendum fratrem perurgeat, et frater fratri
vult loqui, si lumen cicendeli aut lucernae fuerit, de manu, vel nutu
capitis, vel nutu oculorum; aut certe si deest lumen, frater cum fratre
ad necessarium vadat, et quod opus fuerit, tamen ad aurem [1000B] lente
loquatur; ut alter tertius eum non audiat.
Simul et si frater aliqua necessitate post somnum ante nocturnos
compellatur loqui aliquid, prius versum consuetum nocturni dicat sibi
lente, id est, Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem
tuam; et loquatur quod opus est.
Nam manducandi aliquid, aut bibendi, vel aliquam rem
operandi nullam fratri post completorios permissionem concedimus.
Si qui vero de extraneis post completorios perfectos monasterium
advenerint, a domesticis fratribus tacito ministerio recreentur, et
lente eis responsum reddatur, propter regulae constitutum: et lotis
eorum pedibus complentes postmodum sibi lente, et ipsi peregrinorum
lectis delegentur dormire. Mox clausis ab ostiariis regiis in suis et
[1000C] ipsi jacentes stratis per horarum silentium et noctis appetant
somnum. Si quis vero frater post completorios aut manducare, aut aliquid
bibere deprehensus fuerit hanc excommunicationis poenam suscipiat: alia
die accusatus, in jejunio continuato tertia die reficiat, qui
praesumpsit illicita. Quae excommunicationis poena tandiu in
continuatione permaneat, quandiu per humilitatis satisfactionem de
emendatione promissa ab eo ab abbate praesente, aut a praepositis venia
fuerit postulata.
CAPUT XXXI.
INTERROGATIO
DISCIPULI.
De hebdomadariis divini officii in noctibus.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
[1000D] Ad excitandum
divinum officium in noctibus, ipsius decadae praepositi, quorum fratres
septimanas in coquendo exercent, tandiu sollicitudinem excitandi
exerceant, quandiu decem fratres eorum combinati aut propter
multitudinem congregationis conternati, in coquinae servitio, suas
vicibus explicent septimanas. Nam ipsorum praepositorum vices cum
venerint coquere, quia ipsi de coquinae ministerio lassi defessis
membris poterunt somno gravari, sollicitiores duo electi de decada sua
ab eis fratres in septimana ipsorum sollicitudinem excitandi suscipiant.
Similiter, et cum inchoant alterius decadae fratres coquinae servitium,
simul et praepositi eorum sub sua sollicitudine universum gregem
suscipiant sua vigilantia [1001A] excitandum: similiter et ipsi in
hebdomada sua, cum adstant in hebdomada sua coquinae, a sollicitioribus
suis fratribus adjuventur. Nam si qui septimanam excitationis exercent,
in nocte et in die ipsi solliciti, horologium conspicere, et horam
psallendi abbati et fratribus, ne forte per occupationem laboris
obliviscantur, et eos constituta jam hora praetereat, ipsi universos
rememorent, et psallendi horam jam nuntient advenisse. Ideo enim
excitatio duobus modis committitur: ut et vicibus vigilent, et si unus
secundum carnis fragilitatem fuerit somno oppressus, alius forte
vigilans constituta hora excitet negligentis collegae officium. Magna
enim merces apud Dominum est excitantium ad divinum opus, quos pro fama
regula vigilgallos nominavit.
CAPUT XXXII.
[1001B]
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo ab eis
fieri debeat excitatio
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum hora constituta psallendi jam nocti occurrerit, surgat in his
duobus qui inventus fuerit vigilantior, excitet lente negligentiorem
collegam hebdomadarum suarum. Et merito lente; quia adhuc non est
petitum a Domino ab omnibus in oratorio, ut clausa in completoriis labia
ab eo aperiantur nocte.
Hos ergo ideo duos constituimus, ut invicem se suis vigiliis praeveniant.
Ergo surgentes [1001C] ambo vadant cum reverentia ad lectum abbatis, et
ibi oratione facta dicant sibi lente hunc versum: Domine, labia mea
aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; et complentes sibi lente,
mox pulsantes pedes abbatis suscitent eum. Quo expergefacto, dicant
simul, Deus: quo audito, abbas surgat intrans in oratorio, et percusso
indice oret tandiu, quandiu universi fratres ingrediantur, qui forte
necessaria causa corporis occupantur. Quod si quis fecerit satis diu
abbatem protrahere orationem, quod non licet, cum tarde fuerit oratorio
praesentatus, praepositos eorum culpa respiciat.
Ideo enim diximus in prima oratione abbatis universos exspectari, et mox
debere occurrere, ut omnes post inchoationem abbatis una voce scilicet
petant a Domino aperiri labia sua debere [1001D] in nocturnis, sicut
omnibus communiter petentibus a Domino fuerant clausa in completoriis.
Nam ingredientes oratorium tertio dicant: Domine, labia mea aperies, et os
meum annuntiabit laudem tuam. Ideo enim diximus tertio dici ab omnibus,
ut ne quis frater modice tardius ingressus ab hac postulatione versus
fraudetur. Post quem versum, postquam ab omnibus dictum, invitet et
suscitet pastor oves suas per responsorium ad laudes Domini, dicens:
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro; ad cujus vocis
dulcedinem vel divinum favum omnis quae non accurrerit apes, sciat se,
evacuatam fructu mellis in spiritu, solam ceram corporis somno
conficere, futuro gehennae incendio concremandam.
CAPUT XXXIII. [1002A]
INTERROGATIO DISCIPULI.
De officiis divinis in noctibus.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
In officio nocturno uno tempore
psallitur ante pullorum cantum in hyeme nocturni, dicente Propheta:
Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal.
CXVIII) . Et de aestate item dicit: De nocte vigilat spiritus meus ad te,
Deus (Psal. XXVI) , hoc est, de parte aliqua noctis, post pullorum jam
cantus, signum fiat surgendi. Sed hoc a vigilantibus in hyeme cavendum
est, ne nocturnos pullus aut antecedat, aut deprehendat; quia la [...]
noctes in tempore hyemis. Nam pullorum cantus declinantis est terminus
[1002B] noctis, qui mox diem parit: sicut in circulo solis declinare jam
diem a sexta hora ostenditur, et per noctem tantum festinare descendere
solem, quantum cucurrit, ut medium in circulo ascenderet diem. Sed hoc
in hyeme agendum est, ut nocturnos jam expletos pullorum cantus
sequatur; quia noctes sunt grandes: ut digesti a somno fratres vigilanti
et digesto sensu opus Dei, quod dicunt, agnoscant. Et ideo intervallum
ponitur, ut prolixa nocte somni gravitas finiatur. Nam in verni vel
aestatis tempore, hoc est, a Pascha usque octavo Kalendas Octobris, quod
est aequinoctium hyemale, propter rationem brevium noctium, a pullorum
cantu nocturni a fratribus inchoentur; et expleto psalmorum numero mox
eis matutinos subjungant, et secundum suorum psalmorum [1002C] numerum
finiant. Et ideo in brevibus ipsis noctibus post pullorum cantum
nocturnos constituimus inchoari, et cum matutinis conjungi; ut non se
recollocantes post nocturnos ingravescant fratres, et suavi matutino
somno oppressi non solum perdant matutinos, sed etiam primam tarde jam
dicere confundantur. Nam et ideo post pullos nocturnos cum matutinis
diximus jungi, ut digesti jam a prolixo somno fratres utrumque opus
sobrie expleant, et jam reddito matutinorum divino debito, securi
fratres usque primam jam qui volunt repausent: ut in his horis somnii
omnem gravedinem deponentes, bene digesti post primam jam leves laborare
incipiant; monstrante nobis de sancto Heleno scriptura, cum dicit:
Consuevit enim factis matutinis repausare. [1002D] Ergo ne ante pullorum
cantum cum in brevibus noctibus coacti fuerint fratres surgere, adhuc
crudi ab inchoato somno, cum in ipso impetu venarum sanguis et humor per
venas bullescit, et in harmonia gravedinis succussati somni discoquunt
membra escam quam sumpserant, in ipso adhuc incocti cibi incendio, non
suscitati, sed potius occisi, cum coacti fuerint fratres surgere, gravi
adhuc capite et indigesto ructu, effugent Spiritus sancti charismata. Et
cum amaricatur carni eorum, quae quamvis militet Deo, tamen in hac vita
interim quaerit quae sua sunt; et si non omnibus, aliquantis tamen
amarum videbitur esse pro Deo, quod dulce est: ut non ex integro animo
amet Deum frater in psalmis, quando per somnum [1003A] cupit satisfieri
carni. Nam sicut luna in circulo minorata deputati nocti minus luminis
complet officium, cum tarde surgit orientis exortu, tarde cursu suo in
diem ingreditur occasura; sic et brevitas noctium temperata cum die,
propter fragilitatem carnis humanae, cogit divina in psalmis abbreviari,
et jungi cum nocte diei officia. Ergo psalmi nocturni tempore hyemis,
hoc est, ab aequinoctio hyemali usque ad aequinoctium vernale: id est,
ab VIII Kalendas Octobris usque ad VIII Kalendas Aprilis, sed melius
usque ubi fuerit Pascha; quia noctes majores sunt, dici debent
antiphonae XIII, currente semper psalterio, et responsoria tria: ut
fiant XVI impositiones, secundum numerum prophetarum, extra lectiones,
versum, et rogus Dei; ut tam istae sexdecim [1003B] impositiones in
nocturnis quam octo matutinorum impositiones similiter XXIV vicibus,
secundum XXIV seniorum imitationem genua nostra in nocte Deo flectantur
cum laudibus. Nam in noctibus majoribus ideo plus psalli debet, ut sicut
nobis Deus ad repausationem prolixum spatium junxit in nocte, et nos ei
peragendas gratias jungamus in laudem. Tempore vero aestatis, hoc est, a
Pascha usque VIII Kalendas Octobris octo dicantur antiphonae, currente,
ut supra diximus, semper psalterio, et tria responsoria, extra lectiones
et versum et rogus Dei: ut tam istae duodecim impositiones nocturnae,
quam simul conjunctae octo matutinorum impositiones viginti vices cogat
parvae noctis ratio Deo genua incurvare; qui somnus cum brevis est,
dulcis videtur esse carni [1003C] cum corpus hominis prolixo fatigatum
labore diei, minori requie brevi quiescit in nocte. Ergo aestatis
tempore, sicut supra designavimus, quia minores sunt noctes, novem
dicantur antiphonae, et tria responsoria; ut fiant duodecim impositiones
secundum nomina XII apostolorum. Qui nocturni, ut supra diximus, in ipso
aestatis tempore a pullorum cantu inchoati et finiti, mox eis matutini
subjungantur, propter brevitatem noctium.
Sed hoc semper tam in
hyeme quam in aestate, tam in die quam nocte, seu in vigiliis cum
psallitur caveatur, ne psalmi aliquando combinentur, quod non licet; sed
singulos debere definiri cum gloria; ut nec orationes inter ipsos
agendae perdantur, ne glorias eorum laudi Dei videamur [1003D]
subducere, cum compendiosa negligentia cogimur in psalmos inserere; quia
omni psalmo cui initium Propheta imposuit, constituit et finem.
Quod si aliqua necessitas omnes psallentes perurgeat, non combinent, sed
conternent; tamen cum gloriis suis susbsequantur: et ut citius
compleant, et psalmorum numerus non minoretur. Ergo ideo aut singulos,
aut ternos diximus debere dici, quia sicut unitas in Trinitate, et
Trinitas in unitate agnoscitur, ita aut singulos, aut pro necessitate
ternos credamus, tamen cum gloriis suis, dici debere. Nam combinari ex
toto non licet; quia non plus neque minus ab unitate et Trinitate quod
fuerit, Christianum decet: et tunc perfectam fidem habemus, si
Trinitatem perfectam aequaliter in unitate et unitatem in Trinitate
sentimus.
Nam si aliqua [1004A] gravior necessitas quavis hora
psallentes perurgeat, dicendorum omnium psalmorum singula capita, cum
una gloria compleant; et sic exeant oratorio, ut quavis necessitate
tamen opus Dei non videatur praetermitti.
CAPUT XXXIV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
officiis divinis in die.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
In exercendo maxime divino officio prae omnibus sanctae debet
militiae ordo constitui; vel quibus vicibus trames rectae observationis
occurrat, ut vetustatis mos est, et patrum instituta sanxerunt; id est,
matutinus, prima, tertia, sexta, nona, vespera, [1004B] et completorium;
ut compleatur prophetica ordinatio dicens Domino: Septies in die laudem
dixi tibi (Psal. CXVIII) . Sed prima sic debet dici, quomodo duodecima,
quae dicitur vespera. Nam prima sic dici debet pungentibus jam radiis
solis, et vespera adhuc radiis declinantibus ejus. Quia quomodo
inchoatur dies in initio in opere Dei, in tali debet expleri et fine, ut
compleatur Scriptura dicens: A solis ortu usque ad occasum (Psal.
CXII) : non enim dixit, post
occasum, Laudate nomen Domini. Quia exitu matutini et vesperae
delectabitur Dominus (Psalm. LXIV) . In quibus temporibus ab angelis
nostris diurnis in renuntiatis justorum benefactis delectabitur Dominus,
sicut sanctus Paulus in revelatione sua dicit: Filii [1004C] hominum,
benedicite Dominum incessabiliter, magis autem cum occiderit sol: nam
initium et finem diei sol nobis juste ostendit; qui abscessu suo noctis
tenebras introducit. In aestivo vero tempore adhuc altius stante sole
lucernaria inchoentur propter breves noctes: ut prolixo aestus labore
lassis fratrum et jejunio membris, in augmento brevium noctium de
lucentis adhuc diei spatio fessae repausationis somnus addatur.
CAPUT XXXV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
modo psalmorum vel numero in die.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Psalmi namque matutini dici debent omni tempore
[1004D] sex, responsorium unum, versum, lectionem Apostoli et Evangelii,
quae semper abbas dicit, et rogus Dei. Psalmi namque per horas
suprascriptas diei, id est, primam, tertiam, sextam, nonam, terni dici
debent, currente semper psalterio, singula responsoria, lectionem
Apostoli, lectionem Evangelii, quam semper abbas dicat, aut si absens
fuerit, praepositi vicibus dicent; post ipsam rogus Dei.
CAPUT XXXVI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De psalmis
lucernariae
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Psalmi lucernariae in hyeme dici debent sex, currente [1005A] semper
psalterio, responsorium unum, versum, lectionem apostoli et Evangelii;
quae semper abbas dicat, post hoc et rogus Dei; ut tam istae cum
responsorio et Evangelio novem impositiones psallentium, sine versu et
lectione, quam illae quaternae horarum ipsius diei impositiones, id est,
per ipsas horas; hoc est, primam, tertiam, sextam, nonam, ternarum
antiphonarum, et responsoriis singulis, quae omnes veniunt sedecim,
absque versus et lectiones explendo, toties psallere viginti quatuor
vicibus genua nostra secundum viginti quatuor seniorum imitationem, qui
incessabiliter adorantes Deum in coelis, mittunt coronas suas, proni
jacentes, die noctuque laudantes Dominum dant gloriam Deo. Similiter et
tempore aestatis quinque debent fieri in lucernaria, [1005B] cum
responsorio et Evangelio, impositiones, extra versum et lectiones: ut
istae quinque et sedecim impositiones diei, similiter ut supra diximus:
viginti quatuor impositiones debere quotidie fieri, secundum viginti
quatuor seniorum in coelo numerum, vicies quater et nos in terra a die
omni tempore genua nostra cum laudibus Deo flectamus. In quo tempore
aestatis temperius est lucernaria inchoanda propter breves ipsius
temporis noctes.
CAPUT XXXVII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De psalmis completorii.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Psalmi completorii tres dici
debent: responsorium, [1005C] lectionem Apostoli, lectionem
Evangeliorum, postquam semper praesens abbas dicat rogus Dei et versum
clusorem.
CAPUT XXXVIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De psalmo
refectionum.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Psalmus refectionis unus dici debet, et versus; similiter levata mensa
alius versus cum gloria. Sed hoc opus refectionum peculiariter gratiarum
actio est in numero septem laudum canonicorum diei.
CAPUT
XXXIX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
[1005D] Qualiter
psalli debet in matutinis.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Matutini psalmi cum antiphonis semper psallantur: id
est, quatuor dici debent sine alleluia; post hos quatuor duo cum
alleluia, responsorium, versum, lectiones et Evangelia, quae abbas dicat
sine alleluia; in Dominica vero cum alleluia, usque in Epiphaniam: ut
fiant extra versum et lectiones octo impositiones cum Evangelio. Sed
matutini, extra quinquagesimo psalmo, et laudes de canticis fiant.
Dominica vero, vel aliis festis diebus, vel si aliquis fuerit natalis
sanctorum, benedictiones dici oportet: a quibus dictis per dominicas
genua non flectantur usque ad nocturnos, et omnes antiphonae vel
responsoria in [1006A] ipso die a benedictionibus dictis cum alleluia
dicantur, usque ad secundae feriae futuros nocturnos.
CAPUT XL.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Qualiter psalli
debet per horas diei.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Prima, tertia, sexta, nona, cum psallitur, sed tertius semper
psalmus absque ab Epiphania, cum alleluia semper imponatur currente
semper psalterio, cum responsoria, lectionem Apostoli, lectionem
Evangeliorum, quam semper abbas dicat: si absens fuerit abbas,
praepositi vicibus; et versum, et rogus Dei.
CAPUT XLI.
INTERROGATIO DISCIPULI. [1006B]
Qualiter debet in lucernariis.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Psalmi lucernariae cum antiphonis psalli debent; in
quibus duo ultimi cum alleluia; currente semper psalterio; singula
responsoria, versus, lectio Apostoli et Evangelii, quod semper abbas
dicat sine alleluia: in Dominica vero cum alleluia. Nam omnes antiphonae
ipso die benedictionibus dictis, cum alleluia psallantur, et genua non
flectantur, usque ad secundae feriae futuros nocturnos.
CAPUT XLII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Qualiter
psalli debet in completoriis.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM. [1006C]
Psalmi completorii omni tempore cum
antiphonis psallantur: quia totae septem vices in die, in quibus laudes
Deo dicit nos debere cum Propheta dicere, aequali modulatione canuntur,
propter septiformem Spiritum, qui non est in aliqua parte discretus.
CAPUT XLIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Qualiter psalli debet in refectione.
RESPONDET DOMINUS
PER MAGISTRUM.
Psalmi refectionum tam posita quam levata mensa
non sunt de septem canonicarum vice horarum, sed [1006D] peculiariter
Deo de benedicenda aut commendanda esca per gratiarum actionem
praebentur: sine antiphona directanei dicantur; sed in Dominica vel in
diebus festis cum antiphona vel alleluia.
CAPUT XLIV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Qualiter psalli debet in nocte.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Oportet in nocturnis ab abbate dici versum apertionis,
deinde responsorium orationis: deinde in hyeme duodecim antiphonas, sine
alleluia; deinde responsorium sine alleluia, currente duntaxat semper
psalterio; deinde aliud responsorium jam cum alleluia, ut fiant sedecim
impositiones; lectionem [1007A] Apostoli, lectionem Evangelii quam
semper abbas dicat.
Si abbas absens fuerit, praepositi vicibus versum, et rogus Dei. In
aestate vero a Pascha usque aequinoctium hyemale, quod est VIII Kalendas
Octobris, post versum apertionis, et responsorium abbatis, dici debent
antiphonae sex, sine alleluia; deinde responsorium item sine alleluia:
deinde tres antiphonae cum alleluia, currente semper psalterio, ut
superius diximus: deinde aliud responsorium jam cum alleluia, ut fiant
duodecim impositiones; lectionem Apostoli, lectionem Evangeliorum, quam
semper abbas dicat: quod si absens fuerit, praepositi vicibus; deinde
versum et rogus Dei.
Lectionem vero, cui
jussum fuerit, ut ex animo recitet, non ex codice legat, nisi in
vigiliis solummodo.
Hoc est quod constituimus, [1007B] ut frequentius aliqua meditentur, et
memoria teneant scripturas fratres; ut quando in quovis loco, quod ex
deesse textum lectionis, vel paginae, si opus fuerit, memoria recitetur.
In noctibus vero majoribus accenso cicendelo, vel lucernaria in atrio
lectorum, si voluerit abbas legat; aut qui sua sponte delectatus fuerit
frater, habeat permissionis licentiam aut legendi, aut aliquid
meditandi, aut aliquam monasterii utilitatem operandi.
Nam et qui voluerint sibi repausare, habeant et ipsi
licentiam dormire: quia completo et reddito oratorio debito suo,
residuae horae nocte respausationi debentur. Nam et si aliquis quasi
spiritalis vult de suo somno surgere, ut audiat legentem, aut ipse
legat, aut aliquid operetur, peculiariter cognoscitur per bonum [1007C]
liberum arbitrium spiritum potius amare quam carnem, ideoque debent
fratres in uno atrio lecta ante abbatem habere, ut quis quod elegit
agnoscatur, vel qualis militiae suae futurus sit frater.
CAPUT XLV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo
debeat psalli in diebus festis.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
A Pascha usque ad Pentecosten omnes antiphonae et
responsoria die noctuque cum alleluia psallantur, et genua non
flectantur. In natale vero Domini usque Epiphaniam, omnes antiphonae vel
responsoria die noctuque cum alleluia psallantur, et genua ipsis diebus
non flectantur, neque jejunetur, nec abstineatur, [1007D] sed octo illos
dies, qui praecedunt natalem Domini, in jejuniis quadragesimae vel
abstinentia; vel illas orationes, quae pure solent in quadragesima fieri
similiter a fratribus celebrentur: ut ad instar quadragesimae
tristitiae, ut placabiles servi supra quotidianum debitum amplius
exercentes servitium, natalem Domini nostri in stipendiis vel donis
laetitiae mox advenisse laetemur. Epiphaniae vero nocte ipsius vigiliae,
et ipso die solo omnes antiphonae et responsoria cum alleluia
psallantur: et ab ipso die alleluia claudatur, et mox oratorio dierum
festorum subtrahatur, et genua ipso die Epiphaniorum orantis non
flectantur. Nam ideo ipso die solo cum vigiliis suis diximus, et non
usque octavas alleluia psalli, quia centesima [1008A] Paschae ab eo die
jejunantibus inchoatur, et abstinentibus imputatur. In omnibus vero
diebus Dominicis, benedictionibus dictis, omnes antiphonae vel
responsoria cum alleluia dicantur, usque ad secundae feriae futuros
nocturnos: et genua non flectantur; quia Dominica Paschalis resurrectio
imputatur. Nam in omni Dominico benedictionibus dictis, usque ad missas
Ecclesiae adimpletas, semper in opus Dei dicant hunc versum: Exsultabunt
sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX) ; hoc est,
quod per omnium sanctorum cubilia, id est, Ecclesias missarum exsultatio
celebratur. Si vero quovis die natalis sanctorum fuerit, benedictionibus
dictis genua non flectantur usque ad primam dicendam. Si vero hujus
sancti natalis fuerit, in cujus oratorio [1008B] psallitur,
benedictionibus dictis usque ad processionem missae ibi agendae, ipso
die a sacerdote, et genua non flectantur, et pro laetitia natalis
proprii oratorii integer ipse dies usque ad futuros nocturnos, sicut in
Dominica, cum alleluia totum psallatur.
CAPUT XLVI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
imponendis psalmis in oratorio quovis tempore.
RESPONDET
DOMINUS PER MAGISTRUM.
Post abbatem praepositi vicibus cum jussu
ipsius imponant antiphonas, currente, ut diximus, semper psalterio.
Postquam explicaverint praepositi singuli fratres de singulis decadis,
quibus jusserint praepositi, vicibus imponant. Lectiones Apostoli
praepositi semper vicibus [1008C] dent. Evangelii lectiones, si praesens
fuerit, abbas semper dicat: si absens, praepositi vicibus. Nam et in
matutinis et lucernariis, postquam lectio Apostoli fuerit recitata,
Evangelia semper abbas praesens sequatur; si absens fuerit, praepositi
vicibus: ut eo ordine quo missae a clericis celebrantur; id est, quo
minor clericus Apostolum perlegerit, sequitur major diaconus Evangelia
sancta lecturus. Sic ergo et in monasteriis ratio Domini per ordinem
meriti subsequenter servatur: in nocturnis, et matutinis, et
lucernariis, in responsoriis psalmi perexplicentur; in prima vero,
tertia, sexta, vel nona, in responsoriis bina capita dicantur: et dicant
jam Gloria, ut citius exeuntes fratres de oratorio faciendi laboris
repraesententur operibus.
CAPUT XLVII. [1008D]
INTERROGATIO DISCIPULI.
De disciplina psallendi.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Tanta debet esse reverentiae gravitas, vel disciplina
psallendi, ut amabilius a Domino, quam a nobis dicitur, audiatur, sicut
ait Scriptura: Exitus matutini et vesperae delectaberis (Psal. LXIV) .
Et item: Bene psallite ei in jubilatione; quia rectus est sermo Domini
(Psal. XXXII) . Et item: Exsultate ei cum tremore (Psal. II) . Et item:
Psallite Domino sapienter (Psal. XLVI) . Ergo si sapienter et cum timore
jubet psalli, oportet psallentem immobili [1009A] corpore, inclinato
capite stare, et laudes Domino moderate canere: quippe ministerium suum
ante Divinitatem implet, docente hoc Propheta cum dicit: In conspectu
angelorum psallam tibi (Psal.
CXXXVII) . Nam considerare debet qui psallit semper, ne alibi sensus
ejus demigret, ne cum aliam cogitationem sensus noster migraverit, de
nobis dicat Deus: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe
est a me (Matth. XV) . Et item de nobis dicit: Ore suo benedicebant, et
corde suo maledicebant (Psal. LXI) . Et ne, cum in sola lingua Deum
laudamus, in sola regia oris nostri Deum admittamus; et intus in domum
cordis introductum diabolum collocemus; fortior enim ab intus ducente
judicatur, qui intus ingreditur, quam qui foris exspectat.
Ergo ad cantum et [1009B] tale officium corporaliter cor cum lingua
conveniat, cum timore Domino quotidianum debitum redhibere, et notet
sibi in corde qui psallit, ad singula omnia testimonia quae dicit: quia
singuli versus si notentur, proficiunt animae ad salutem, et in eis
totum invenitur quod quaeritur; quia omnia ad aedificationem loquitur
psalmus, dicente Propheta: Psallam et intelligam in via immaculata,
quando venies ad me (Psal. CIX) . Quod sonat in voce, ipsum sit et in
mente psallentis. Psallamus ergo voce et mente communiter, dicente
Apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV) ; non solum
vocibus, sed et corde decet ad Deum clamare. Cavendum namque est cum
psallitur, ne frequens tussis, aut anhelitus prolixius abundet, aut
salivarum exsecratus assiduus, aut narium [1009C] spurcitiae detractae a
psallente inante jactentur; sed debere fratrem post se projicere, quia
angeli ante psallentes docentur stare, cum dicit Propheta: In conspectu
angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII) . Ergo cum haec omnia impedimenta
psallentibus a diabolo fuerint ministrata, mox sibi qui psallit signet
os crucis sigillo.
CAPUT XLVIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
reverentia orationis.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Si hominibus carnalibus nisi cum humilitate non fit precatio, cum
beneficia eos aliqua temporalia postulamus; quanto magis convenit, ut
pro peccatis nostris [1009D] vel facinoribus omni qua possumus Christum
prece rogemus! Nulla ergo debet esse in oratione duplicitas: non unus in
ore, alter in corde inveniatur: non multiloquio protrahi orationem
debere, sicut ait sanctum Evangelium hypocritas eos fieri tales. Non
frequens tussis, non exscreatus assiduus, non anhelitus abundet; quia
haec omnia orationibus et psalmis ad impedimentum a diabolo
ministrantur.
Nam illud, quod diximus
superius, et in orationibus caveatur; ut qui orat, si voluerit exspuere,
aut narium spurcitias jactare, non inante, sed post se retro projiciat,
propter angelos inante stantes, demonstrante Propheta ac dicente: In
conspectu angelorum psallam tibi, et adorabo ad templum sanctum tuum
[1010A] (Psal. CXXXVII) . Ergo vides, quod ante angelos ostendimus et
orare et psallere. Nam ideo diximus brevem fieri orationem, ne quis per
occasionem prolixae orationis obdormiat; aut forte diu jacentes diabolus
eis ante oculos diverse ingerat, vel in corde aliud subministret.
Ergo oportet orare cum timore simpliciter; ut qui
orat, praesentis Christi videatur pedes tenere. Et cum tanto debemus
orare timore, ut cognoscamus quia cum Deo loquimur. Orare ergo debemus
cum omni mente, sicut Apostolus ait: Orabo simul et mente et spiritu (II
Cor. XIV) .
CAPUT XLIX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
vigiliis monasterii.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
[1010B]
Omni sabbato debent in monasterio exerceri vigiliae, a
sera usque dum secundo fuerit gallus auditus, et jam fiant matutini.
Sed
propter quod vigiliae dicuntur, a somno se fratres abstineant; et
psallant, et legentes audiant lectiones. Jam post matutinos lectis suis
repausent.
CAPUT L.
INTERROGATIO
DISCIPULI.
De actu operum quotidianorum, per diversas horas, diverso tempore.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Dum cessant in die
divina officia, intervalla ipsa cessantium a psalmis horarum non otiosa
volumus [1010C] pertransiri; aestimantes ne otium modici minus lucrum
securis generaret.
Quia homo otiosus mortem
operatur, et in desideriis est semper. Nam cum frater aliquid operatur,
dum oculum in laboris opere figit, inde sensum occupat de quo facit, et
cogitare illi aliqua non vacat; et desideriorum non mergitur fluctibus:
quia stupore cogitationis ejus tunc oculus non arescit, quando manus cum
sensu occupata aliquid perficit, propterea dicente Apostolo: Et cum
essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis, ut si quis non vult operari,
nec manducet (II Thess. III) . Ergo debent esse et post officia Dei et
opera corporalia, hoc est, manuum: et dum fuerit unde indigenti detur,
super bona acta carricentur, et bene facta: ideoque oportet inter
horarum alterna spatia diversa [1010D] actuum exercitia convenire. Id
est, tempore hyemis ab aequinoctio hyemali, quod est VIII Kalendas
Octobris, usque in Pascha, quia frigus est, et mane fratres non possunt
aliquid operari, a prima usque in tertiam sequestratae a se per loca
diversa decadae, ne in uno redacta omnis congregatio suis sibi invicem
vocibus obstrepent, id est, lectionibus vacet unus de decem per loca, et
residui de suo numero audiant.
In his tribus horis infantuli in decada sua in
tabulis suis ab uno litterato litteras meditentur. Nam in alphabeto
majores usque vel ad quinquagenariam aetatem litteras meditari hortamur.
Simul ergo in his horis, et psalmos meditari a nescientibus, ordinatione
praepositorum suorum, admonemus In unaquaque [1011A] decada ergo in his
tribus horis invicem et legant, et audiant vicibus litteras, et psalmos
ignorantibus ostendant. Cum ergo in spiritali opere has tres horas
peregerint, repositis tabulis et codicibus divinis ad tertiam laudibus
surgant; agentes in oratorio Domino gratias, quod meruerunt tres horas
diei spiritalibus operibus occupati sine peccato transiisse.
Mox ut exierint a tertia,
universi praepositi oculos habeant ad abbatem, inquirentes eum quid
jubeat suas operari decadas: et cum unicuique decadae diversum laboris
assignaverit opus, mox obedientes, vel a suis praepositis ordinati,
assignatum laboris opus cum taciturnitate semper exerceant; ita ergo ut
antequam inchoent laborare, orent, et postquam explicaverint, reorent:
laborent semper praesentibus suis praepositis, [1011B] et cum
impleverint cum gravitate et has tres horas in tanto laboris opere,
divinis ad sextam laudibus currant, agentes in oratorio Domino gratias,
qui item meruerint et alias tres horas diei occupati tanto laboris opere
sine peccato transisse.
Ideo enim fratres dicimus taciturnitatem semper
debere servare, ut cum omni ab eloquio os custoditur, peccata linguae
non admittantur. Taciturnitas autem haec a fratribus laborantibus
custodiatur a fabulis sine lege, vel saecularibus rebus, vel verbis
otiosis, quae ad rem non pertinent.
Nam psalmos meditari, vel Scripturas recensere, vel de Deo aliquid loqui,
duntaxat in absentia abbatis, humiliter tamen et lente, quamvis in illa
hora fratres licentiam habeant.
Mox ergo ut a sexta exierint, revertentes ad loca sua
suum perficiant [1011C] opus; et in quo opere semper majore fratrum
laborantium exhibente cujusvis codicis lectio quotidie ab uno litterato
legatur.
Ideo enim ordinavimus quotidie laborantibus legi, ut cum a malis tacemus,
de bonis audimus, et loquimur, nunquam peccemus.
Ipse namque frater legat,
quem abbas per aliquam impossibilitatem necessitatis non posse laborare
agnoverit. Quod si ipse major numerus fratrum, cui legitur, prope sit
monasterio, operantes intus monasterium aliquid tale de artibus fratres,
cum quo opere possint ad legentes migrare, mox se jungant, et audiant
auribus, tamen manibus operantes. Quod si fixa sit operis officina, aut
tale sit opus, cum quo non possint fratres ad legentes migrare, alia die
et ipsis legatur.
Ergo cum et has tres horas in laboris opere [1011D] transierint, divinis
ad nonam laudibus currant, agentes in oratorio Domino gratias, qui item
meruerint et alias tres horas diei sine peccato transisse. Post nonam
vero quantum spatium in lucernariam restiterit, quisque quod occurrerit
operetur, ordinante abbate, vel insistentibus praepositis suis. Qui
praepositi ideo fratribus omni hora immineant, ut frater ex toto otiosus
non sit.
Nam cum in aliquid
faciendo fuerit occupatus, non vacat ei alia cogitare, nisi hoc in quod
intentis manibus operatur. In aestatis vero tempore, id est, a Pascha
usque aequinoctium hyemale, quod est VIII Kalendas Octobris, quia magis
mane refrigerat, a prima usque in tertiam magis operentur; ut recenti et
suavi, vel gravi brevium [1012A] noctium somno careant. Item post dictam
tertiam usque in sextam laborent; semper autem cum taciturnitate
saecularium vel otiosarum rerum, vel scurrilitatis, quae ad
aedificationem non pertinent: psalmorum vero recensionem, vel
meditationem et interrogationem praeceptorum divinorum, vel pro
aedificatione aliquid de Deo loqui, quamvis in illa hora discipulis
licentiam relaxamus, in absentiam duntaxat abbatis: in praesentia vero
ejus labor, humilitas, taciturnitas et reverentia praebeatur. In
absentia vero abbatis ideo de bonis et sanctis rebus eos loqui
permittimus, ut nunquam desit memoriae eorum servanda pro servitio Dei
oris eorum custodia, et expeditius de bono quam de malo eorum eloquia
occupentur.
Nam ipsum laboris opus terrenum, aut cujusvis [1012B] artis cum inchoant,
oratione praecedente incipiant; eadem semper oratione et finiant. Ideo
enim praecedente oratione incipiant, ut petant Deum, ut pio ejus auxilio
adjuvati, et ejus defensione omni hora muniti in his horis, quibus
laborant, ne aliquod in eis peccatum subripiat, de quo possint Domino
displicere. Et ideo postquam a labore disjunxerint, orent; agentes
gratias Deo, quod fuerint Dei auxilio adjuvati. Ergo postquam has tres
horas laboraverint, divinis ad tertiam laudibus currant, agentes in
oratorio Domino gratias, qui meruerint in labore manuum occupati sine
peccatorum offensa transisse. Mox ergo ut a tertia exierint, unusquisque
revertatur ad suum laboris opus: et cum per sequentes horas laboraverint
divinis ad sextam laudibus currant, [1012C] agentes in oratorio Domino
gratias, qui alias tres horas diei occupati item in laboris opere sine
peccato meruerunt transisse. Statim post dictam sextam, aut post
prandium, quam in jejunio, omnes modice in suis lectis meridientur: ut
meridianas horas, vel ferventem aestum in sopore pertranseant; et in
fatigatis fratrum corporibus, id est, jejunio et labore, ipsius temporis
brevitas noctium auxilio meridiani somni compensentur; et sobrius jam
surgat frater in nocte, cum coeperit aestate dormire in die. Ergo post
sextam cum suis se collocaverint lectis, post modicam requiem universi
fratres a praepositis suis, vel ipsi simul praepositi ab ipsius
septimanae vigiligallo excitati, quanto spatio diei nona restiterit,
item cum taciturnitate vaniloquii artibus suis revertantur [1012D] et
labori; et in toto ipso aestatis tempore, tam etiam cum sexta hora, vel
nona reficitur. Tamen post nonam quantum spatium diei restiterit usque
temperius inchoatam lucernariam, tunc ordinatione praepositorum suorum
sequestratae a se per loca diversa decadae, alii legant, alii audiant,
alii litteras discant et doceant, alii psalmos quos habent superpositos
meditentur. Nam cum eos maturaverint, et memoria perfecte tenuerint,
adducti a praepositis suis ipsum psalmum aut canticum, seu quamvis
lectionem memoriter abbati restituant: et cum perreddiderit, mox petet
pro se debere orari.
Et cum pro eo a circumstantibus oratum fuerit,
complenti abbati genua osculetur, qui reddidit. Cui mox aut ab ipso
[1013A] abbate, aut praepositis jubetur superponi; et postquam
superpositum fuerit quodvis, antequam secum meditetur, item a
circumstantibus petat pro se orari, et sic inchoet meditari. Lucernaria
vero omni tempore, maxime vero in aestate, temperius inchoetur, pendente
adhuc sole, sicut dicit Propheta, usque ad occasum (Psal. CXXII) : non
tamen dixit, post occasum. Ergo inde maxime in aestate temperius
lucernariam diximus inchoari, propter breves ipsius temporis noctes. Ad
laborem vero operis terreni, vel missiones viarum, hi fratres
deputentur, qui artes nesciunt, aut discere nolunt, aut non possunt.
Artifices vero deputato die, et experimentato artis suae [1014A] penso,
artibus quotidie sedeant; qui tamen cum aliqua necessitas laboris
terreni aut viarum pro monasterii utilitate perurserit, tunc relictis
artibus, aut fratrum adjutoriis, aut viarum necessitatibus occupentur.
Fratribus delicatis et infirmis talis labor injungatur, ut nutriantur ad
servitium Dei, non occidantur: duricordes vero et simplices fratres, vel
qui litteras dicere nolunt, et non possunt, ipsi gurdis operibus
intricentur; tamen cum temperamento justitiae: ne soli jugiter diversis
opprimantur laboribus.
Infantuli, et jam senio decrepiti, et infirmi aequali debent cogi
judicio.
INCIPIT REGULA QUADRAGESIMALIS. [1013]
CAPUT LI.
[1013B]
INTERROGATIO DISCIPULI.
De orationibus
Quadragesimae in die.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Inter matutinos et primam pura fieri debet oratio ab omnibus; item
inter primam et tertiam: similiter fieri inter tertiam et sextam:
similiter inter sextam et nonam: similiter inter nonam et vesperam;
similiter inter vesperam et completorios: similiter fieri in totis
Quadragesimae diebus oportet.
CAPUT LII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De orationibus Quadragesimae in nocte,
sive Psalmis.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
[1013C] Oportet post primum
decubitum omnes surgere, et ante lectos suos orare, complere abbatem, et
repausare omnes, item post nocturnos repausare. Item cum cantaverit
gallus, omnes surgere, et orare ante lectos suos, complere abbatem, et
repausare omnes. Unde oportet vigiligallos, in noctibus vel diebus
Quadragesimae multum vigilantes in nocte et in die esse sollicitos, ut
horas advenisse orationum fratres admoneant. Ideo debent in uno atrio
omnes dormire, ut ab omnibus orationes istae ante lectos communiter
impleantur, ut omnes audiant abbatem complentem. Idem debent surgere, et
facere matutinos: quia adhuc matutini separati a nocturnis ante Pascha
dicuntur. Item inter matutinos et primam similiter pura fiat oratio.
CAPUT LIII. [1013D]
INTERROGATIO DISCIPULI.
De continentia ciborum et potus in Quadragesima.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Unum coctum omnibus pulmentum
sufficiat; et in secundis quodcunque fuerit crudum cum pomis: panis
hordeacei quadrae duae. Ab ipso die Quadragesimae usque in tricesimum
propter laborem binas ad diem fratres, non amplius, accipiant potiones;
id est, unum merum et unum caldum. A tricesima [1014B] vero usque in
vicesimam singulos meros accipiant: a vicesima vero usque ad Pascha
vinum omnibus subtrahatur: absque infirmis, et infantibus intra duodecim
annos, et senio jam defessis. Sed hoc de infirmis consideret abbas, ne
aliquis mentiatur et fingat infirmum.
Firmis vero, vel suo voto abstinentibus, mixta
salibus cum cymino, vel apii semine calida aqua misceatur. Oleum non in
cacabis, sed in ferculis propter abstinentes mittatur. Qui abstinentes
in ipsis tamen mensis decadum suarum, quot in mensa quae in suo numero
fuerint, ordinatione majoris juxta jubeantur sedere: ut abstinentes de
una mensa in una comedant scutella. Ideo enim diximus inter alios
fratres communiter abstinentes sedere, ut erubescant voraces in communi
natura [1014C] non posse pariter gulae desideria refraenare, et in
eligendis bonis divinam cum abstinentibus non posse gratiam promereri.
Nam ipso die Quadragesimae cum communicant, primo jejunio, antequam
communicent, detur licentia ab abbate in oratorio talis. Dicat abbas
omnibus fratribus: Fratres, qui vult pro anima sua spiritaliter
laborare, et aliquid abstinere, ad bonum hoc opus liberam ei voluntatem
concedimus: qui vero noluerit, regulae de hoc titulo constituta
accipiet, et quadragesimae contentus erit mensura.
Jam
qui de fratribus voluerint aliquid abstinere, ibi in oratorio vadant, et
humilient se ad genua abbatis, agentes gratias de boni actus voluntate
concessa: et post impensam humilitatem, simul et ore suo abbati
indicent, quis quid voluerit abstinere.
Nam ideo in oratorio abstinentes diximus designari, [1014D] ut ad mensas
cum hoc ipsum continent, ad escam in quadragesima corpori perdendam a
tepidis vel gulosis fratribus non jam hoc ipsum repraesumere vel secum
comedere suadeantur: cum non vult quis videre a se alium meliorem. Sed
sint ergo isti tales testimonio oratorii de omnibus apud Deum electi,
etiam abstinentes designati. Merito enim de resurrectione Domini tales
debent in Pascha laetari cum Christo, qui corpus suum per abstinentiam
cum eo crucifixe runt in quadragesima, dicente de tristitia Scriptura:
Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. [1015A] CXXV) . Et, in
paucis vexati, in multis bene disponuntur (Sap. III) . Nam quadragesima
praesentis hujus parvi saeculi obtinet typum, Pascha vero futurae vitae
aeternam laetitiam bonis indicat: in tantum, ut quod in quadraginta
diebus abstinetur, manducari liceat toto anno. Sic qui in praesenti vita
saeculi hujus aliquid desideriis suis vel carni subduxerit, in illo
saeculo abundanter licet animae de melioribus divinis deliciis in
perpetuo saginari. Quia in hoc parvo tempore pro Domino voluit
contristari, cum eo merebitur in futuro laetari. Jejunia vero
Quadragesimae protrahantur in vesperum; id est, post lucernaria
reficiatur omnibus ipsis quadraginta diebus: quia quinta feria
jejunatur, absque dominica: in quas dominicas sera penitus nihil
coenent, ut una sit in [1015B] ipsis diebus a die refectio. Jejunium
vero in Quadragesima propter supervenientes non frangatur a domesticis
fratribus. Qui vero voluerint fratres jejunium superponere, in ipso
superposito die in labore cum fratribus non spectentur, solummodo
laborantibus fratribus legant, ut otiosi non sint, et pro pane de verbo
Dei reficiantur. Ideo enim in spiritu legendo laborent, ut sicut
scriptum est, Qui non laborat, non manducet (II Thes. III) , ita et
dignum est, ut qui non manducat non laboret, nisi in illa refectione, in
qua sine pane reficitur; hoc est, in eloquio Dei, dicente Scriptura: Non
in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc. IV) . In ipsis vero
quadraginta diebus in monasterio fratribus ab hebdomadariis pedes non
[1015C] laventur, solummodo discalceentur; supervenientibus quibusvis
extraneis laventur, propter illius mulieris testimonium, quae lavit, et
de alabastro unxit pedes Salvatori coenanti. In coena vero Domini
mittant manus pro benedictione ad lavandos pedes abbati, et postea
omnibus praepositis cum solatio fratrum.
Inchoando tamen abbas lavet simul: et ostiariis ipse major lavet pedes; ut
cum et ipsis humilem se in hoc obsequio praebet, et digne omnibus in
honorem exaltatior judicetur. Deinde praepositi omnibus fratribus in
decada sua lavent pedes, et tergant. Sexta vero feria lucescente, quae
est ante sabbatum sanctum, nocturnos solummodo faciant: quia adhuc
nocturni ante pullorum cantum dicti de quinta adhuc feria sunt: etiam
matutinos, vel caeteras horas, vel [1015D] constituta officia Dei, usque
ad missas sabbati; ubi tam prolixum psalmorum silentium in ore
psallentium nova resurrectionis alleluia aperiat. Ergo cum ad nocturnos
quintae feriae dictos ulterius usque ad missas sabbati non psallent;
orationes tamen illas quadragesimae puras compleant, et ipso sextae
feriae die lente sibi loquantur de tristitia Dominicae Passionis; nec se
supervenientes salutent. Nam extra infirmos et infantes, et senio
pervinctos, quicunque de sanis reficere voluerit, sine accepta
benedictione, et non signata refectione reficiat; ut a gula sua vel a
semetipsis communicati erubescant, cum aliis superponentibus pro Dei
speranda mercede, unum diem non posse jejunium voluntarie pertransire;
cum [1016A] aliis ab invito interdum per triduana transire jejunia
indigentiae imponat necessitas. Et cum qua fronte futura octava Paschae
in Dominicae Resurrectionis victoria desideret epulari, qui in
tristitiae causam ipsius passionis una die noluerit suam cum Christo
crucifigere carnem?
Sacramenta vero altaris
in patena majore vitrea finiantur: ut cum sexta feria Judaei ad
passionem Christum quaesierint, sit ipso die mentibus nostris reclusus,
ut sabbato nobis per resurrectionem in novo sacramento appareat. Jam qui
sexta feria refecturi sunt, sine communione reficiant; ut agnoscatur jam
quis sexta feria injuste refici sine Christo. Lotio vero rerum, vel
apparatus Paschalis ipso die procuretur: in qua sexta feria altaris
velamen, vel universus oratorii subtrahatur [1016B] ornatus; simul et
lucernae et cicendeli totum intra monasterium negetur aspectus: ut in
nobis tristitia habeatur ipso die, cum mundo verum Domini lumen per
passionem abscedit: et in sequenti lumen lucescente sabbato per totum
mundum pro laetitia reponatur, quando per resurrectionem Christi
laetitiae ad nos lumen revertitur. Nam omni tempore sic ornatum et
mundum esse debet monasterium, ut per omnia introitorum loca munda
ornata velis videatur ubique quasi una Ecclesia; ut ubique ad se invicem
occurrentes deceat, libeat, et delectentur orare.
[Explicit
regula quadragesimalis.]
CAPUT LIV.
INTERROGATIO
DISCIPULI.
Cum hora divini officii advenerit, mox debere fratres
ad [1016C] oratorium festinare.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Cum advenisse divinam horam percussus in oratorio
index monstraverit, mox laborantes opus projiciant; artifices ferramenta
dimittant; scriptores litteram non integrent, omnis fratrum manus
deserat quod agebat; festinet statim mox cum gravitate pes ad oratorium,
sensus ad Deum: ut mox ad primam orationem occurrant, et tanquam apes ad
mel, intrantium in oratorium fratrum examen ebulliat: ut qui tacitus
erat sancti oratorii locus, statim psalmorum clamoribus impleatur, et
silentium loci sancti ad relictas migret officinas et opera. Cum vero
index in oratorio semper percussus fuerit, mox omnes audientes, antequam
currant, faciant sibi [1016D] crucem in fronte, respondentes: Deo
gratias.
CAPUT LV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De quot passibus frater, relicto labore, ad oratorium debet
occurrere.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum
sonuerit index ab abbate percussus, laborans frater, aut solus, aut
multi mox relicto ferramento aestimatione oculorum suorum citius
perpendat, si debeat ad oratorium festinare, an non; et hoc eligat, ut
de quinquaginta passibus longe a monasterii limine, cum gravitate debeat
ad oratorium festinare. Quod si supra hunc numerum fuerit loci
longinquitas, jam non vadant, sed ibi relicto de manibus [1017A]
ferramento, suas flectentes cervices, quae aguntur in oratorio genua,
opus Dei sibi lente dicant et ipsi: aut si urgent fratrum quaevis opera
facienda, psalmos sibi tamen cum gloriis suis conternent; quia gloriae
illae quae inter eos dicuntur pro orationibus constat. Nam ipsae gloriae
flexo semper capite a psallente dicantur; psalmi vero directanei
dicantur, propter, ut supra diximus, urgentia laboris opera, quibus
expletis versum et orationem complens sibi ipse mox quod faciebat
reprehendat. Ideo enim si plus a quinquaginta passibus longitudo fuerint
loci a laborante fratre, jam non diximus ad oratorium ambulare, ne
currentes de longe fratres, festinatione nimia concita certatim inter se
cursio, non cum gravitate, sed cum lascivia currant; et lassati longo
[1017B] itinere cum tardi ingressi oratorium fuerit, palpitante post
viam stomacho, vocem psalmi non valeant adimplere: et cum de longe
quamvis lassus advenerit, opus Dei a praesentibus fratribus jam inveniat
explicatum, et tunc in desperatione vel damno suo spiritalis frater
versetur, et graviter contristatus, qui non meruerit opus Dei, nec in
oratorio: et damnum constitutae horae ei longinquitas faciat. Intra
monasterium vero qui urgentibus communis utilitatis necessitatibus
occupantur, clara voce cum a psalmo cessatur, et orationi incumbitur,
petant ad oratorium se debere habere in mente, et tam in eodem loco in
quo occupantur lente sibi opus Dei, sequendo oratorii vocem, adimpleant
simul, et explicatis per vices psalmis in eodem loco, in quo stant
[1017C] aut sedent, in orationibus genua flectant.
CAPUT LVI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo debeant fratres in
itinere opus Dei complere.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Cum fratres spiritales sine laico ambulant juncti ad
se et cantantes, modice de via flectant genua, et post orationem redeant
in viam: mox ab omni verbo alieno a Deo tacentes, propter reverentiam
operis Dei, et sic ambulando petita prius benedictione impositum
prorumpant in psalmum, quem cum expleverint, stent modicum; et inclinato
capite modice orent: qua oratione expleta, mox inchoent viam ambulare
cum psalmo; quo expleto, [1017D] iterato stantes orent: qua item expleta
oratione, psalmum similiter ambulando inchoent: quo expleto, iterato
curvati in humilitate orent.
Ergo cum omnem ipsius horae consuetudinem expleverint, modicum sedentes in
partem flexis genibus orent: et complentes vicibus sibi, tunc demum
revertantur ad viam, et sic se communibus fabulis, si voluerint,
misceant. Tamen illis horis, quibus opus Dei ambulando perficiunt,
caveant ne divino occupati in opere aliud inter se verbum immisceant. Si
vero mixti cum laicis ambulant, sequestrantes se ab eis in parte
stirpium, aut si mundus fuerit locus, et latebram non praebuerit eis,
retro se aliquantulum faciant, et flexis genibus trium psalmorum capita
dicentes, mox una [1018A] gloria explicent; deinde dicentes versum, et
post versum modicam orationem facientes, complentes exsurgant, et
sequantur viae collegas.
Ideo enim plus ad singula
capita trium psalmorum cum una gloria a fratribus non diximus dici, ne
perambulante solatio laico, cui de causa Dei cura non fuit, derelicto
forte fratribus spiritalibus trivio, nescientes forte fratres viam, in
multifariam separentur semitam per errorem, et postea amara tristitia
occupentur; et poeniteat forte eos in lucris animae remorasse.
Sed hoc, ut sic compleant,
exeuntes de monasterio fratres ab abbate aut a praepositis suis debent
moneri.
In nubilo vero die, cum radios suos sol mundo absconderit, sive in
monasterio, sive in via, sive in agro perpensatione horarum transacta
fratres aestiment, [1018B] et quaevis hora sit, consuetum tamen
compleatur officium: et sive ante, sive retro a certa hora dictum sit,
consuetum horae opus tamen non praetereat, sed agatur: quia obscuritas
nubium cito absente sole, hoc religio excusat, quod culpa agentes non
invenit.
CAPUT LVII.
INTERROGATIO
DISCIPULI.
Quo ordine in via fratres aliquid regulae constitutae
servabunt.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Frater
qui pro actibus monasterii mane missus fuerit, et qui propter
occupationem viae a prima usque in tertiam in hyeme, sive a nona usque
in [1018C] vesperam in aestate, legerit; si sub eodem die monasterium
reversurus fuerit, quavis hora redierit, prandeat; aliquantulum tamen
legat aut meditetur, ut regulam ipso die videatur implere. Si vero in
viam longiorem dirigatur, codiculum modicum cum aliquibus lectionibus de
monasterio secum portet; ut quavis hora in via repausaverit,
aliquantulum tamen legat: ita tamen si fuerit psalteratus. Si vero non
fuerit, tabulas a majore superpositas psalmis secum portet; ut ad
refectionem prandii aut ad mansionem cum applicaverit, aliquantulum,
quantum occurrerit, tamen meditetur; ut quotidie regulae reddat quod
suum est. Ita et frater qui adhuc litteras discit, tabulas superpositas
a majore de monasterio secum portet; ut si cum litterato vadit, ipse cum
se ad [1018D] refectionem, vel mansionem applicuerit, cum eo tamen, aut
solus aliquantulum, quantum occurrerit, meditetur, ut supra diximus; aut
ad prandium, aut ad mansionem aliquantulum tamen meditetur: ut videatur
quotidie consuetam regulam adimplere.
Item frater, qui pro actibus monasterii aut noluerit ire, aut certe
ambulans murmuraverit, vel cum aliqua tarditate exire voluerit, si
placuerit abbati, jam non mittatur: et statim excommunicationis poenam
suscipiat, et sciat se adeptum superbiam praeceptioni repugnare divinae;
ideo divinae, quia dicit Dominus doctoribus nostris: Qui vos spernit, me
spernit (Luc. X) . Applicantes vero in via ad mansionem fratres, tali
loco lectum sibi eligant facere, qui sit semotus et [1019A] mundus; ubi
digne supra stratum leniter in nocte Deum memorentur. Nam et hoc
praeceptum abbatis vel praepositorum exeuntes in viam fratres accipiant,
ut quoscunque fratres spiritales positos visitent; et cum eorum
introierint cellas aut oratoria, orantes dicant hunc versum: Introivimus
in tabernaculum ejus, adoravimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal.
CXXXI) . Exeuntes exinde orantes similiter dicant hunc versum semper:
Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua
(Psal. XXIV) . Aut forte alium versum pro isto, si voluerint dicere:
Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea
(Psal. CXVIII) . Ergo cum coeperint a monasteriis et cellulis
spiritalium nostri fratres exire, prius oratorio valefaciant, [1019B] et
item peculiariter pro egressu, quos in monasteriis suis vel cellulis
derelinquant, se debere in sequenti Dei opere memorari, et sic ambulent.
Cum vero ecclesias nostri fratres introierint, post orationem
humilitatis Deo incurvatae erecti dicant hunc versum: Exsultabunt sancti
in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal.
CXLIX) ; lente dicentes et modice incurvati in orationem complentes
sibi, sic exeant foras.
CAPUT LVIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quos palmos
debent fratres dicere diverso tempore in via nocte?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
[1019C] Cum surrexit nocte super
stratum suum frater, aut solus, aut cum alio adimplere nocturnos, post
versum taciturnitate, a capite, vel responsorium, primum tres psalmos
dicant, alium responsorium, lectiones, versum, non amplius, propter
laborem viae praeteritum et futurum. Matutinos vero omni tempore in via
post nocturnos explicitos, mox subsequentes conjungant: ne cum lux eos
occupaverit, matutina in squalidis, in importunis vel spurcatis casae
vel tabernae locis, antecedentes, aut post deridentes nostrum propositum
laicos, sine reverentia videatur compleri. Ergo cum jam secuti fratres
de factis matutinis mane fuerint, de sola viae profectione incipiant
cogitare, vel de componendis sarcinis animalium, vel de constrictione
oneris bisaciarum suarum [1019D] reddantur solliciti.
CAPUT LIX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Qua hora
debeant fratres in via reficere.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Ambulantes longo itinere fratres quarta, sexta,
sabbato in hyeme; hoc est, ab aequinoctio autumnali, quod est VIII
Kalendas Octobris usque in Pascha, in via ambulantes fratres ad vesperam
reficiant. Nulla ratione haec frangant jejunia. Ideo enim ad vesperam
diximus, quia si nona volunt in via reficere, occupati in refectione
brevibus horis prolongata, mansio eis parvo clauso die subducitur. Sed
qui [1020A] tamen haec in hyeme non frangant jejunia, si carricati in
dorsis suis gravibus oneribus non vadunt, nam tunc abbas in via
ambulantes fratres faciat reficere; considerata perpensatione aut
temporis, aut necessitatis, sive in hyeme, sive in aestate, si gravia
gelicidia camporum, aut ferventes aestus viarum, aut montes excelso
subire, aut grave sarcinarum pondus aestimaverit, vel imbecillitates
quorumdam impossibilitatis fratrum consideraverit: tunc refectos aliquod
faciat de monasterio properare. In hyemis gravi algore calefactos, in
ferventi aestate temperatos in viam debet fratres dirigere. Infantuli
vero infra duodecim annos, non solum nullo tempore in via jejunent, sed
etiam nullo die jejunii de monasterio egredientur; duntaxat si in
proximo non mittuntur, unde [1020B] ante tertiam in aestate, aut ante
sextam in hyeme exspectentur, in quibus horis constitutum est eis debere
reficere.
CAPUT LX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De qualitate sumptuum fratrum in viam accipiendorum.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Considerans abbas fratrum
debitum quotidianae mensurae, nec non et longinquitatem itineris, vel
moras agendi actus, simul et perpensas substantiae monasterii
quantitatem in nummis, aut in his quae cruda possunt portari,
sufficientibus consuetae mensurae sumptibus aliquantulum pro labore
itineris magis, propter adjuncti forte in via collegae vel socii
charitatem, quantum abbas voluerit, panis aut vini, [1020C] seu et
aliarum rerum vel nummorum jungat mensurae.
CAPUT LXI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Missus frater de monasterio,
et in eodem die exspectandus, si suadente aliquo foras communicare
debet; an ad oratorium revertens servare jejunium coram abbate
consignandum communioni?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Exiens frater de monasterio interrogat abbatem, dicens: Quid jubeas,
domine pater, si pro charitate ab eo ad quem mittor, aut ab alio aliquo
retentus fuero ad mensam et cum juramento suasum mihi fuerit ad
manducandum, quid? frangendum erit, aut non, jejunium? Respondeat abbas,
dicens: Si spiritalis [1020D] frater pro adventus tui laetitia secum
tamen ad comedendum et per charitatem petat, prima quidem ejus
petitione, si quarta, aut sexta feria, aut sabbatum fuerit, nega:
secundae vero iteratae ejus petitioni pro charitate jam consenti. Aliis
vero diebus, extra istas tres ferias, primae petitioni spiritali ad
manducandum effectum concede. Si vero saecularis erit apud te reficiendi
petitio, quarta, sexta, feria, et sabbato non permittimus te jejunium
frangere: quantisvis petitionibus nega, usque tamen ad juramentum. Nam
forte cum per aliqua divina aut sancta fueris adjuratus, jam consenti in
his tribus feriis: ut et agnoscaris Dominum amare, cum per eum
conjuratus consentis. Et quod secundae petitioni spiritali [1021A]
fratri pro charitate volendo concedis, juste laico divino te nomine
conjuranti, licet nolendo, consentis. Si vero in his tribus feriis sine
adjuramento divini nominis apud te erit persuasio frangendi jejunii,
communicare apud laicos non permittimus fratres, sed ad suam
communicationem exspectet oratorium revertentes. Si vero prolixitate
itineris sero erit frater reversurus, si tamen ab aliquo, ut diximus,
laico in his tribus feriis sine juramento suadeatur jejunium frangere,
non tamen ei se promittat reficere. Si vero ad hunc saecularem frater
mittatur, in omnibus jam conversum similantem religiosis actibus, qui
sola adhuc videatur tonsura dissimilis, hujus suasioni tribus feriis pro
jam conversi forma vel charitate post primam, ut diximus, petitionem
refectionis [1021B] concedatur effectus. Aliis vero feriis, si apud
suadentem de refectione a transmisso fratre adhuc tarda fuerit agenda
mora, aut nona, aut vespera, fratri manducare permittitur; ne extra
horas refectionum constitutas consuetus modus sancti propositi
excedatur. Jam si nulla est mora, et via a fratre repedari sub die
necesse est, quaqua hora festinantibus fratribus fuerit persuasum, mox
consentiat; ne non sumptus monasterii habeat frater, et consuetam
refectionis horam longinquae occurrere viae, et tarde fratri per
lassitudinem revertenti impraeparata diversorum refectione mensa
monasterii jam explicita levetur, et utrinque decipiatur adveniens. Et
item ideo a festinante fratre extra horam consuetam refectioni consensus
conceditur, ut non petentis pro [1021C] charitate hospitis animus
contristetur.
CAPUT LXII.
INTERROGATIO DISCIPULI
Si debet extra horam constitutam in via frater aut manducare aut
libere.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
De
sumptibus suis extra horam constitutam non praesumat, qui sumptus ipsi a
privilegio vel mensura regulae exierunt; ideo constitutis horis per
normae mensuram debentur. Si vero de alienis sumptibus ab alio extraneo
socio dantur pro labore itineris, in charitate fratres consentiant: ita
tamen, ut ante consensum hoc tradenti respondeant se habere praeceptum
regulae vel abbatis, de sacris monasterii [1021D] sumptibus extra horam
eis debitam non posse contingere; hoc ideo a sanctis vel spiritalibus
fratribus, ignorantibus aliis hanc disciplinae mensuram, illis
vicecollegis diximus innotescere, ne cum de suis sportis in congruae
refectionis hora nihil communiter ponant, aestimentur cupiditate magis
hoc, non disciplina observare. Quod si item his fratrum dictis taliter
suadentes responderint, ad solam gratiam illorum, vel communionem eorum
in reficiendo per charitatem appetere, quam viae societas injunxit, et
intactis eos sumptibus de suo velle pro charitate expendere; tunc demum
eis assentiant, perseverante tamen servandorum suae horae suorumque
sumptuum disciplina.
Jam enim cum constituta viae
advenerit [1022A] hora, prius nostri fratres juste cum hora justitiae
magis suas horas efficiantur, et tunc de suis sumptibus jam ponentes,
quod illi pro sola charitate injuste praesumpserant, isti nunc et pro
vicaria charitate, et pro justitiae modo dupliciter administrent: ut
quos in illos ignorantes modum justitiae istis tamen charitas
persuaserat, per istos illis notitiam suam ingerat disciplina. Quod si
ante horam refectionis adveniat, quam fratres ad casam perveniant
destinatam, mox in quo loco in via constituta occupaverit hora,
reficiant fratres: ne forte cum ad locum pervenerint destinatum, non
cogantur a colono reficere, et missus frater horam refectionis videatur
perdidisse, cum ad refectionem a domino rei coactus non fuerit, et
postea extra horam cogatur fame [1022B] compellente reficere, et sumptus
constitutae horae extra tempus violare. Ante nonam in via fratribus
quodvis bibere liceat propter sitim
CAPUT LXIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quales sunt fratres qui
insalutatis abscedunt fratribus.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Fratres spiritales in via quando a se abscedunt, si
vale sibi non faciant, vel orationem communem offerant Domino, vel pacem
sibi tradant, sciant se excommunicatos a charitate discedere, usque dum
se revideant, et charitatis inter se vinculum nectant, sicut in Vitis
legitur Patrum; abscedens unus frater de partibus Orientis, veniens in
partes Occidentis, [1022C] rememoratus quod uni fratri vale non fecerat,
praemissae charitatis repedavit itinera, ut quod minus complevit, in
fratre perficeret. Unde debent ad hanc charitatem fratrum fratres esse
solliciti.
CAPUT LXIV.
INTERROGATIO
DISCIPULI.
Quoties debet frater relinquens monasterium et iterum
ab errore revertens recipi.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Frater si exierit frequenter de monasterio, usque in
tertium reversus resuscipiatur, amplius non jam: quia talis apud Dominum
ejus agnoscitur divini servitii fides, qualis apud homines pedum
instabilitas constitit. Et ut quid in monasterio jam opus sit, [1022D]
quem Deus non possidet? Ideoque post tertiam correptionem juste
monasterio sit ut ethnicus et publicanus.
CAPUT LXV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo debent fratres externi a
domesticis salutari?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Fratres cum monasterio extranei supervenerint, et ejusdem fratres
monasterii in communem locum advenerint, ubi illi extranei aut sedent,
aut stant aut jacent, aut deambulant; primo ad ingressum suum mox voce
sua, Benedicite, salutent; deinde petant pro se orari, postquam
orationem compleverit [1023A] extraneus, mox vadat frater domesticus
incurvato per humilitatem capite salutationis ejus ad genua, et prius
hoc erigatur ei ad pacem; ut apostolica compleatur sententia dicens:
Honore invicem praevenientes (Rom. XII) . Ad ingressum vero fratrum
extraneorum post orationem, antequam compleat, hunc versum dicat abbas
cum domesticis fratribus: Suscepimus, Deus, misericordias tuas in medio
templi tui (Psal.
XLVI) .
CAPUT LXVI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De egressu fratrum de monasterio in viam.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Exeuntes in viam fratres petant
pro se orari, [1023B] dicentes versum: Vias tuas, Domine, notas fac
mihi, et semitas tuas edoce me (Psal. XXIV) ; aut voluerint alium:
Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea
(Psal.
XVI) . Semper enim versum quando exeunt, sive quando ingrediuntur, cum
gloria explicent. Similiter et revertentes petant pro se orari, dicentes
hunc versum: Introivimus in tabernaculum ejus, adoravimus in loco ubi
steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI) ; cum gloria: vel quotiescunque limen
forum ultimarum monasterii egressus ingressusque fuerit frater, sine
versu tamen, petat pro se orari semper.
CAPUT XLVII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De regressu fratrum de via
revertentium in oratorium.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM. [1023C]
Fratres quovis horae tempore de via reversi
ad monasterium fuerint, et fratres psallentes in oratorio invenerint,
orantes mox psallant cum ipsis; et post psalmum expletum a psallentibus
pariter voce sua universos petant pro se orare debere: ut videantur de
ingresso limine forensi exterioris regiae monasterii in petenda oratione
regulam adimplere. Et post missas operis sancti in oratorio primo
abbatem, deinde praepositos suos, vel omnes post regressum viae ad pacem
accipiant.
CAPUT LXVIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Exeuntes de oratorio mox debere de omnibus tacere.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. [1023D]
Exeuntes de oratorio
fratres mox taceant, nec etiam psalmos meditando exeant; ne quod in
tempore suo cum reverentia dictum est, extra tempus foris per
extollentiam decantetur.
Ergo exeuntes de oratorio
taceant statim: quia psalmorum explicatum est tempus, et taciturnitatis
incoeptum est, sicut dicit Scriptura: Omni rei tempus (Eccl. III) .
CAPUT LXIX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
fratribus aegrotis.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Fratres aegrotos qui se dixerint esse, et ad opus [1024A] Dei se non
levaverint, et continuo jacuerint, ad culpam non vocentur: sed in
refectionem solummodo succum, vel ova, aut calidam aquam accipiant; quod
vix possint veri taediosi accipere: ut, si se fingunt, vel fame
compellantur levari. Si vero post diei dictum surrexerint,
excommunicentur; et ad mensam carnalem non accedant, quia ad spiritalem
oratorii non affuerunt, quia laborem fugerunt, et opus Dei
contempserunt.
Nam in his talibus agnoscitur diabolus per
excusationem taedii somnique pigritiam ministrare; ideoque talem
mercedem recipiant. Qui vero frater sine febris membrorumque dolore
lassatur, si poenam supradictae lassitudini excommunicationis sustinere
non vult, intret tamen in oratorium consueta cum fratribus hora, et si
stare non potest, [1024B] jacens in matta velut in oratione psallat: cui
a vicino fratre stante insidietur tamen, ne dormiat. Si vero postea ex
toto nihil laboraverit, unam quadram panis minus in annona accipiat sua,
et potiones duas subductas; et hoc tantum, quia vel ad opus Dei
surrexit, quia nec justum est ut otiosus frater contra laborantem
fratrem, cui digni laboris merces debetur, aequaliter judicetur: et quia
bovi trituranti non alligabitur os (I Cor. IX) . Sic et qui non laborat,
si propter justitiam, jam si ex toto non manducat, vel pro taedii
qualitate tantum manducet, quantum laborans aut sanus: quia impotens,
qui ad laborem proclamat se non posse, item ad manducandum judicetur non
posse: quia utrumque non posse justitiae convenit, et veram necessitatem
ostendit. Si vero ad [1024C] laborandum non possumus; et ad manducandum
juste debere non posse. Per pigritiam enim otiosi glutonis talis
agnoscitur aegritudo, ut cum ad laborandum suo ore proclamat, se non
posse; et ad manducandum tacet ipsum non posse; si sua vult non dicere,
aliena mox incipiat lingua audire, se ad manducandum non velle nolle non
posse: quae justitia hoc ostendit, ut sicut in uno homine anima, venter,
membra aequaliter conveniunt; sic et una necessitas in his tribus
communiter debet sentiri, ut quod in sanitate tres istae res supradictae
communiter possunt, in necessitate vero agnoscatur simul non posse. Nam
quare uni rei non posse permittat necessitas, et aliae posse permittat;
cum in uno hominis corpore anima, venter, et membra separatim [1024D]
ipsam necessitatem sentire et sufferre non possunt: quia adhuc anima in
nobis omnes sentit dolores; qua abscedente, quod passum fuerit mortuum
corpus nescit sentire. O injustitiae nefas! caput torquetur doloribus
propter laborem, et venter non torquetur propter dilectionem cibi; quasi
in alieno corpore ipse venter sit positus.
CAPUT LXX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De charitate fratrum circa aegrotos.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Fratres qui se
voluerint ostendere, quam pleni sint charitate, cum certamine aegrotos
fratres visitent.
[1025A] consolentur et serviant;
ut charitate fraterna in necessitate probetur, et Domini jam vocem
factis adimpleant, dicentis: Infirmus fui, et visitastis me (Matth. XXV)
.
CAPUT LXXI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Si debeant fratres spiritales ad se invicem occurrentes prius orare,
aut sibi pacem dare, aut salutare.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM
Cum vero introierint fratres monasterium, aut in via
fratribus spiritalibus occurrerint, postquam se per benedictionem
salutaverint, prius orent et sic sibi pacem dent; sicuti Pauli et
Antonii eremitarum occursum legimus: qui cum se mox vidissent, et sibi
invicem occurrissent, postquam se propriis salutavere [1025B] nominibus,
mox oratione facta complentes, postmodum se mutuis miscuerunt amplexibus
charitatis, sibi pacem reddentes. Inde ergo prius orare, quam pacem sibi
debent tradere occurrentes: quia si non prius oratum fuerit, unde scit
frater, ne in figura humana tentationis diabolicae occursus adveniat,
pro manifesto corporis visu diabolica subito phantasia evanescat, et
nostro nos decipiamus aspectu, si humanis oculis credimus, quod divinis
orationibus non probamus? et ideo prius orare, quam pacem sibi debent
tradere occurrentes; et quia dignum est, ut pro communi praesentationis
adventu primo per orationem gratiae Domino referantur; qui dignatus est
alternis desideratis aspectibus utrosque innotescere sibi aut
repraesentari: deinde post Domini [1025C] completam orationem merito jam
homini pacis gratiam reddi debere.
CAPUT LXXII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De refectione propter charitatem fratrum
supervenientium.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum fratres monasterio extranei supervenerint, si quarta, sexta feria,
et sabbatum fuerit, voce praesentis abbatis, aut cellarii, si absens
fuerit abbas, rogentur ad refectionem remorari ad nonam. Si autem usque
ad tertiam admonitionem, non usque ad nonam consenserint remorari, sed
pro certo ambulare se urserint, propter charitatem adventus eorum,
fracto jejunio, omnes fratres monasterii cum eis ad [1025D] sextam
communicent. Si autem ante sextam se urserint ambulare, quaevis hora
fuerit festinationis inventa, jam sine domesticis fratribus ipsi soli
reficiant, et jejuni de monasterio non permittantur abscedere propter
viam, quia in panis fractione cognita est charitas Christi, sicut et in
Actibus apostolorum legitur, fracta Eucharistia et sumpta a se,
apostolos discessisse Andream et Joannem.
CAPUT LXXIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De fratribus qui ad opus Dei
tarde occurrunt.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Frater qui nocturnis, matutinis et lucernariis primam [1026A] orationem
aut psalmum perdiderit, ejectum eum ab oratorio cum terrore in capite
foris eum apud semetipsum de emendatione abbas moneat.
Si secundam orationem vel psalmum perdiderit, ibi in
oratorio, praesente congregatione, post psalmum expletum corripiatur
acerbe. Si vero post tertiam orationem vel psalmum intraverit, mox una
cum praepositis suis foris de oratorio excommunicatus jactetur: et non
prius ad veniam revertatur, nisi humilitatis satisfactio ab eo
aequaliter ante limen oratorii fuerit operata: sed hoc, ut superiori
titulo diximus, de intra quinquaginta passus longitudinem. In prima
vero, tertia, sexta et nona, qui post signum indicis percussi ad primam
orationem, et primum psalmum non accurrerit, in oratorio praesentibus
omnibus [1026B] acerbe corripiatur: post secundam vero orationem, vel
secundum psalmum qui occurrerit, jam sic excommunicatus cum suis exeat
praepositis foras.
Ad
mensae vero Antiphonam, vel versum priorem qui non adfuerint, semote, et
non signatum, et sine data et accepta benedictione manducent et bibant,
sine alicujus hominis eloquio, usque dum se levent. Et merito sine
alicujus eloquio hominis debet reficere, qui ante refectionem cum Deo
non est locutus. Qui posteriori vero mensae non adfuerit Deo post
refectionem gratias redhibere, in sequenti refectione talem poenam in
sequestrato suscipiat, qualem ille qui ante refectionem non est locutus
cum Deo. Hae vero correptiones vel excommunicationes duntaxat his
constitutae sunt, qui sunt voluntatis negligentia tardi, [1026C] et
nullis necessitatibus occupantur: qui etiamsi propria voce ad oratorium
debere se ut absentes proclament in orationibus memorari,
praetermittantur a fratribus, et sciant se excommunicatos; quos non
utilitas monasterii, sed negligentia occupavit.
Nam pro utilitate
monasterii occupati digne absentes a praesentibus in oratorio
memorantur: sic tamen occupati in eodem loco dicentes sibi opus Dei et
ipsi. Nam frater qui correptus in oratorio fuerit, etsi non oratorio
jubeatur exire, tamen psalmum et responsorium, aut lectionem, aut versum
tandiu non imponat, usquedum in ipso oratorio pro culpa satisfecerit, ad
genua incurvatus, et in voce humili petierit pro se orare. Frater qui
pro utilitate monasterii occupatur, absens in [1026D] oratorio habeatur
in mente: qui per negligentiam aut tarditatem occupantur, tacite
praetermittantur: quia potius peccatum acquirent nolentes Deum in
orationibus memorare.
CAPUT LXXIV
INTERROGATIO
DISCIPULI.
Refraenari debere liberum fratris arbitrium.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Frater qui votum fecerit
supra modum constitutum aut jejunare, aut superponere, aut abstinere, et
sine jussu abbatis voluerit aliqua agere, suae voluntatis arbitrio magis
non permittatur: quia etiam per bonum ei subripit diabolus, ut propriam
cogat frarem [1027A] facere voluntatem: cum in monasterio non icet
fratri suam facere voluntatem, quod vult.
CAPUT LXXV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De cessatorio Dominicae.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
A nona hora sabbati
post refectionem in aestate jam legant; in hyeme a nona in sabbato,
sicut constitutum est superius, non operentur: sed etiam et sequenti die
Dominica ab omni opere laboris cessant: et etiam a meditatione
quotidianae consuetudinis per tres horas in die in utrisque temporibus
hyemis vel aestatis. Sed post missas ecclesiae pro voluntate sua quis
quid voluerit, aut delectatus fuerit, ex suo arbitrio [1027B] legat: vel
omnem licentiam repausationis habeant; ut laetentur sibi ad requiem diem
Dominicum constitutum.
CAPUT LXXVI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo debent transmissae eulogiae a
sacerdote monasterii suscipi?
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Cum eulogiae a Pontifice summo, vel a sacerdotibus
sequentibus monasterio advenerint, mox abbas osculans transmissum
eulogiae munus, et levans se cum omnibus qui ipsi adstant orent,
dicentes hunc versum: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio
templi tui (Psal. XLVII) : cum gloria: et complens [1027C] sedeat.
CAPUT LXXVII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De
benedictione vel signo sacerdotum.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Sacerdotes vero cum monasterio ad refectionem tenti
fuerint, ipsi omnem cibum et pocula mista signent; vel primo sibi in
mensa sua meros et benedictionem petentibus ipsi suo responso tradant.
Ipsi vero sacerdotes cum benedictionem in manducando aut bibendo aliis
petunt, non licet eis a majoribus responderi: quia ipsi, qui sacrati
sunt, quod dant a non sanctis accipere possunt.
Clerici vero, si servorum Dei interfuerint mensis, et ipsis locus tradatur
[1027D] signandi; sic et post orationem ipsis locus detur complendi.
CAPUT LXXVIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Non debere aliquem advenientem, aut fratrem aut laicum, plus biduo
otiosum in monasterio pasci.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Cum aliquis frater in monasterium vel hospes advenerit, in hospitis
honore vel via lassitudinis si voluerit otiosus esse, biduo mensae
fratrum hora sua communi adsedeat; tertio vero die post primam dictam,
exeunte abbate de oratorio, teneant hospitem intus in oratorio
hebdomadarii [1028A] et cellarii, dicentes ei: Juva fratribus operari,
quidquid abbas praeceperit, aut in agro, aut in arte: si non juvat,
abscede; quia regula hospitalitatem vestram complevit in biduo.
Et si laborare assenserit, mox
ei delegetur opus cum fratribus: quod si noluerit adimplere, abscedat,
et lectus ejus desternatur continuo, usque dum alter peregrinus
adveniat: cui noviter resternatur, cum aliquis forte spiritalis
advenerit. Ergo si noluerit laborare, dicatur ei ab hebdomadariis et
cellario, ut abscedat; ne laborantes in monasterio fratres cogantur
juste et istius pigri hospitalitatem odire; et conversi in
murmurationem, vel detractionem, tales odire incipiant peregrinos, qui
per inertiam miseriae nusquam fixi stando laborantium debitos panes, sub
praetextu [1028B] religionis visitando monasteria, devorant otiosi; qui
nec manifestos se cives monasteriis ingerunt persistendo, nec aperte se
debiles indicant mendicando. Nam, ut supra diximus, talibus enim plus
biduana eleemosyna damnum est dantis; quod in manifesta debilitate
mendicanti pauperi ad mercedem lucrum est mendicantis. Ergo hi tales
post biduum cum laborare noluerint, juste agnoscant, quia ut
susciperentur, et pro labore longi itineris biduo otiosi pascerentur,
Apostoli praeceptum fuit, dicentis: Hospitalitatem sectantes (Rom. XII)
. Et item ut ad opus laboris cum fratribus impellantur; ipsius item est
praeceptum, dicens: Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos:
quoniam non quieti fuimus inter vos, nec gratis panem vestrum
manducavimus inter vos [1028C] sub aliquo: sed in labore et fatigatione,
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
Non quasi non habuerimus
potestatem, sed ut nosmetipsos formam vobis daremus ad imitandum nos.
Nam cum essemus apud vos, haec praecipiebamus vobis, quia si quis non
vult operari, nec manducet. Audivimus enim quosdam in vobis ambulare
inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes: his autem qui hujusmodi
sunt interdicimus, et rogamus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio
operantes suum panem manducent (Thess. III) . Nam qui spiritales
hospites sunt, si forte ipso die quo advenerint pro lasso labore
itineris non possunt laborare, tamen alio die quod viderint fratres
facere, ipsi sibi ultro injungunt: ne non solum otiosi, sed et miseri a
laborantibus judicentur.
CAPUT LXXIX. [1028D]
INTERROGATIO DISCIPULI.
De cella peregrinorum.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cella peregrinorum semote
monasterio constituatur cum lectis stratis, ubi supervenientes fratres,
maxime ignoti, dormiant, et bisacias suas ponant. In qua res monasterii,
aut ferramenta, aut utensilia non sint posita; ne forte cum putantur
hospites spiritales, subito in damno fures inveniantur. Nam et propter
cautelam custodiendi duo fratres, de quorum decada alii coquinam
exercent, tandiu ex ipsa decada deputati vicibus a suis praepositis
fratres peregrinos [1029A] ex improviso custodiant: quandiu omnes de
eadem decada suis vicibus explicent septimanas: et cum de alia decada
inchoaverint coquere, et in diebus septimanarum suarum, si supervenerint
peregrini; tandiu et de eadem decada deputati a suis praepositis fratres
supervenientes ex improviso custodiant, quandiu et ipsis alia decada
succedat. Ergo sic omnes decadae explicando et recapitulando omnes
peregrinos advenientes semper custodiant. Ergo ipsi duo fratres, quorum
ad custodiam fuerint vices, cum peregrini advenerint, in eadem cella
simul sibi faciant lectos: ut, si forte unus de hospitibus ad oratorium
nocte voluerit ire, et alius forte noluerit propter lassitudinem se
levare, aut forte voluerint vicibus foras exire, utrique habeant
singulos ex improviso [1029B] custodes: ut et ille, qui aut ad oratorium
aut egreditur foras, per incertos manasterii exitus nocte, et ingressus
per occasionem custoditus a domestico fratre ducatur, et cum manente
alter remaneat custos: ut et charitatem solatii videantur hospitibus
adimplere, et res monasterii ab incertis ex improviso custodiant. Nam et
in die ipsi sibi sollicitudinem faciant, eos intra monasterium de nihil
facto oculo custodire. Nam ideo duobus haec cura committitur, ut et in
nocte vicibus sint circa peregrinos solliciti, et in die, si forte ex
eis unus fuerit occupatus, alter peregrinum a longe custodiens
respiciat. Cella ipsa habeat clausuram talem ab intus, qualem a foris:
ut nocte tam ab eis, inclusis secum hospitibus, ab intus missis
claustris clavis tollatur; quam, ubi [1029C] norunt, abscondant; ut cum
foras forte voluerit hospes exire, ipse sibi custodes excitet, cum
clavem requirit: quo praesente incipiat ad ignotum refrigerium foras
exire. Ipsi enim fratres bisacias eorum et virgas suscipiant in cella
eadem servaturi, clave forensi fideliter conservandas. Jam si forte
tales inventi fuerint hospites, qui diu persistendo fideliter et animo
laborando judicaverint se monasterio perfirmare, suggerant eorum
custodes abbati, et lecta eis regula, videant quot dies jam habent in
monasterio, et residui dies de induciis eis ad tractandum secum
cedantur. Et cum expleti fuerint constitutarum indiciarum dies, et tunc
demum si placent eis probatae vitae vel regulae disciplinae, sicut de
firmandis monasterio fratribus posteriori titulo constitutum est, se
[1029D] monasterio usque ad mortem perseverando contradant. Quod si non
se voluerint firmare, sed sic laborando quotidie cum fratribus
monasterio voluerint remorari, si contenti sunt pannos suos vel
indumenta in alieno opere stricare, sola tamen communis mensa vel vitae
mensura eis de monasterio praebeatur, de caeteris necessariis
praeparatio denegetur. Quia firmis debent omnia praeparari; talibus vero
de firmitate dubiis sola monasterii mensa sufficiat: et hoc tantum, quia
vel laborare cum fratribus volunt remorando, a fratribus illis custoditi
duntaxat die noctuque.
CAPUT LXXX. [1030A]
INTERROGATIO DISCIPULI.
Polluti per somnum fratres si debeant
communicare, aut non.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM
Fratres qui se immundos per somnum agnoverint, secrete ante fores
oratorii, antequam ad illam psallendi horam intrent, qua solent
communicare, abbati ad genua incurvati confiteantur hoc ipsum: et tunc
abbas interrogans eos, quid potuerint turpiter cogitare hesterna in die,
ut eis consensus libidinis venisset in nocte. Et si frater magis
spiritalis est, non erubescat confiteri malum illud, sicut superiori
titulo diximus, si cupit animam suam salvare de [1030B] morte, quod
abbas possit monitionibus emendare. Tamen biduo se a communionis
acceptione suspendant, ut jam tertia die mundi communicent. Tales enim
fratres qui frequenter exstiterint, sciant se non occasione, sed
voluntate sua sibi excommunicationem accersire; et a corpore Domini ipsi
se faciunt alienos, qui cogitationibus suis ipsi sibi adescant
libidinem, cum carnem suam faciunt per turpia desideria sordidare.
Quia
sicut tinea vestimentum, et vermes lignum corrumpunt et devorant, sic et
cogitatio turpis maculat, et animam sinceram non facit.
Ergo hi tales in spiritu esse creduntur apud Deum,
quales per reatum inventi sunt apud hominem. Nam dicit sacra Scriptura:
Perversae enim cogitationes separant a Deo (Sap. I) .
CAPUT LXXXI
[1030C]
INTERROGATIO DISCIPULI.
De vestimentis et
calceamentis fratrum.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Habere debent fratres in hyeme paraturam grossam quotidianam
stamineam, et tunicam aliam nocturnam, quam post nocturnos puduclent,
quia in die diversis occupantur laboribus.
Habeant enim in hyeme et pallium
stamineum, braccas laneas, et fasciolas, aut pedules. In aestate vero
habeant paraturam linostimam, non satis grossam propter laborem et
sudorem: et habeant pallios linostimos, subtiles non satis propter
aestus sudoris, et braccas lineas: [1030D] fasciolas lineas vero uti Dei
homines prohibemus; ut aliquid distet a clerico monachus. Et habeant
singulas paraturas linostimas subtiliores, quas in diebus festis solum
in processionibus utantur: et in aestate habeant singula mannariola
linea propter sudores, et singula facitergia per decadam. Quas omnes res
per singulas decadas singulae arcae contineant; tenentibus ex eis clavem
praepositis suis: quae arcae vestiario ponantur; ubi et ferramenta
monasterii, et omnes res positae sunt; de cujus cellae custode jam supra
taxavimus. Ideo enim diximus in una arca unius decadae sub clave
praepositorum omnes mutandas consistere, ut cum unusquisque frater in
potestate arcam non habuerit, non habeat ubi peculiare aliquid
abscondat; quem ordinem omnes decadae [1031A] observent. Si quis vero
frater in specie sua sibi visus fuerit scemari, vel satis gavisci, mox a
praepositis suis ei tollatur, et alio detur, et alterius illi. Hoc ideo,
ut non extollatur propria in fratre voluntas: quia quidquid ejus anima
petit, ei magis dari non debet; quia contra desideria carnis spiritus
sentit; ideo spiritalis homo Dei est, non carnalis. Hebdomadariis
coquinam intrantibus sacci sint tunicae, et cucullae segestrae; quae
tales res maxime intra monasterium sine verecundia omnem sorditiam
injuriamque vel simul inquinamenta caccaborum, cucumae, vel hyemarum,
nec non et faci calorem, vel coquinae sordes diversas sustineant.
Quae ergo res expleta hebdomada ultimo die sero lotae
hebdomadariis aliis intrantibus consignentur. De calceamentis vero
oportet [1031B] fratres caligas habere ferratas, triclinas; non ad
lusum, sed ad usum; quas debent tempore hyemis uti: aestatis vero
tempore unctas reponi. Et caligas omnes oportet habere clavatas, tam in
monasterio quam in via: ut et diu repositae caligae conserventur, et pes
fratris in caliga refrigeretur. Ad nocturnos vero in aestate ligneos
cuspus utantur pelliceos; ne inquinatis pedibus ad suum revertentes
stratum, lectorum sagos coinquinent. In hyeme vero ad nocturnos
pedulibus utantur pelliceis, propter frigus pedum.
In lectis habeant in hyeme singulas mattas, et sagos tomentatios singulos,
et lanas: in aestate vero pro lanis rachinis propter aestus utantur, et
ante ipsos lectos singulas pelles, ubi tergant a sordibus pedes, et sic
in suos lectos ascendant.
CAPUT LXXXII. [1031C]
INTERROGATIO DISCIPULI.
Si
debet in monasterio frater aliquid peculiare habere.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM
Omnis homo in vita saeculi hujus
tribus rebus excitatur, laborat et studet; peregrinus in via, miles in
pugna, imperator in palatio, agricola in agro, mercenarius in negotio,
omnes excitantur et laborant, ut habeant, dum vivunt, unde vestiantur,
calcientur, et vivant. Sed quibus Dominus servitii sui contulit domum,
et ostendit eis non satis de praesenti saeculo cogitare, quia haec omnia
pertranseunt, et omnia ista quae videmus et utimur, paucorum in nobis
dierum sunt usus, et momentanea cum vitae nostrae tempore [1031D]
transeunt: et per corporis mortem caecata in nobis saeculi luce, clausis
vitae oculis, omnia quae habemus saeculo relinquuntur. Sed illa semper
aeterna; quae cum venerint, ulterius transire non norunt: sed in bonis
vitae aeternae justis, aut in poenis gehennae peccatoribus perseverant.
De quibus ergo desideriis bonorum, vel timore malorum, quasi jam ibi
videamur accersiti; mentem nostram in hac vita de supernis semper
cogitationibus occupemus. Unde praecipit Dominus servis, de necessariis
vitae hujus non debere quemquam esse sollicitum; etiam fideles in se
admonet de crastino non cogitare, sed regnum et justitiam ejus solummodo
desiderare, dicens in sancto Evangelio: Nolite cogitare quid manducetis,
aut quid [1032A] bibatis, aut quid induamini: Sed quaerite regnum et
justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis (Luc. XII) . Ergo cum haec
omnia necessaria nobis a Domino praeparantur, et de omnibus
administrandis cum Deo solus est abbas sollicitus, quare discipulus sibi
peculiariter aliquid audeat facere, aut habere, aut vindicare? Nam ideo
peculiare aliquid habere denegatur, quia nemo serviens Deo implicat se
negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II) : ut
cum omnibus rebus suis alieno cum se imperio subdiderit, ut non sit res
ubi propria ejus voluntas extollatur, quae voluntati Dei est inimica.
Nam de peculiari Ananias et Saphira fidem ab apostolis non meruerunt
percipere, quia omnia sua cum ante pedes apostolorum assignarent, de
peculiaribus fraudulenter [1032B] subtractis, judicio subitae mortis
damnati sunt: quia fraus Deo fieri non potest; cum nihil est occultum
quod ab eo non revelabitur. Ergo cum victum et vestitum corpori,
calceamenta pedibus unicuique fratri abbas praecogitaverit, ut quid
alicui sit aliquod peculiare opus habere, aut rem aliquam, aut aurum:
aut nummos, vel quodvis necessarium; cum omnia emenda vel habenda Deus
ei per abbatem monasterii appareat? Si quod ergo peculiare inventum in
aliquo fuerit, grandi eum abbas et diuturna excommunicatione condemnet,
ut exemplo illius vindictae nullus hoc audeat imitari.
Hoc enim ne sit in aliquo frequenter, omnes scrutentur a praepositis suis;
et si in aliqua re fuerit visus sibi frater multum gavisci, aut
plaudere, tollatur ei, et alio detur, et alterius [1032C] illi, quodvis
fuerit; ut propria in eo non extollatur voluntas
CAPUT LXXXIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo debent haberi in monasterio
sacerdotes.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Peregrinorum loco habeantur in monasterio sacerdotes, maxime quorum
primatus et honor in Ecclesia continetur et militat. Qui si hoc
elegerint, ut pro amore Dei, vel propter disciplinam, vel mensuram
sanctae vitae monasteriis habitent, in solo enim nomine patres
monasterii nuncupentur; et nihil aliud eis in monasteriis liceat, nisi
orationes colligere, complere et signare.
Aliud vero nihil aut praesumant, [1032D] aut eis liceat; vel aliquid
ordinationis, aut dominationis, aut dispensationis vindicent; sed omnem
formam licentiae, vel ordinandae dominationis monasterii abbas, qui
super gregem universum est ordinatus, cum regula vindicet vel defendat.
Nam solo honoris nomine ideo statuimus eos patres monasterii appellare,
propter sacrationem sacerdotii, aut ordinationem; et ne ipsi obtentu
honoris de ratiociniis, vel dominatione monasterii, ut pote laicos,
abbates excludant. Nam ipsi sacerdotes, si victum, aut vestimentum, aut
calcearium monasterii uti magis quotidie eligunt, et operari communiter
secundum praeceptum Apostoli cum fratribus debeant, non imperative satis
coacti ab abbate, sed cum reverentia admoniti. [1033A] Nam si spiritales
sunt, ipsi sibi imperent. Nam et propter cautelam, quod poterant ab
aliis cogi, memores semper sancti apostoli Pauli, formam ostendentis de
se, et dicentis: Non gratis panem vestrum manducavimus (II Thess. III) .
Et item ipse dicit: Laboravimus manibus nostris, ne quem vestrum
gravaremus. Et item ipse dicit: Qui non laborat, nec manducet (Ibid.)
. Ergo quod si diutissime otiosi labore manuum suarum
quaerere victum noluerint, cum reverentia per multorum religiosorum
testimonia conventi ab abbate Ecclesiis revertantur. Si vero, quod
absit, non pacifice, sed magis per scandalum exire voluerint, tenti et
exuti rebus monasterii duntaxat, sine gravi injuria clausa regia
excludantur. Quia magis ipsi amplius agere debent, quod aliis [1033B]
praedicant generaliter a Deo esse praeceptum, otiosis debere laborantium
panes negari.
CAPUT LXXXIV.
INTERROGATIO
DISCIPULI.
Qui debeant manducare cum abbate.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Ad mensam abbatis sedeant
seniores, extranei supervenientes, vel vicibus fratres psalterati, quos
voluerit abbas, praeter praepositos; qui in decadis suis ideo ad suas
mensas jubentur esse praesentes, ut causam Dei, id est, taciturnitatis
et gravitatis in susceptis suis custodiant. Ideo enim ambos diximus in
mensa decadae suae praeesse, ut decem fratres sibi commissos vicaria
sollicitudine ab universis vitiis custodiant.
CAPUT LXXXV.
[1033C]
INTERROGATIO DISCIPULI.
Perfectae aliquae
intra monasterium artes qualiter et quanti debeant venundari
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum unaquaeque ars aliquid
perfectum super vacuum usibus monasterii, vel mittendarum eulogiarum
abundaverit, interrogata qualitate pretii quantum a saecularibus
distrahi potest, tantum infra nummorum minori semper distrahatur pretio,
ut agnoscantur in hac parte spiritales a saecularibus actibus
distantiaque separari: cum non negotii causa, quae inimica est animae,
lucrum supra justitiam quaerant; sed etiam ab ipsa justitia minus
accipiendi pretii humanitate consentiant: ut non propter cupiditatem
[1033D] et avaritiam artes operari credantur, sed ne otio possit
pascenda dignis sumptibus manus vacare, et horas operosi diei gratis
transire. Pretium vero acceptum abbati debet ab ipsis artificibus
fideliter consignari. Quae diminutio pretii aestimatione abbatis
artificibus debet constitui; ut sciant item quanta ementibus summa
respondeant, et accepti pretii fraudem non possint facere de ipsa
quantitate jam scienti abbati.
CAPUT LXXXVI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De casis monasterii.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Casas monasterii oportet esse
locatas, ut omnem [1034A] agrorum laborem, casae sollicitudinem,
inquilinorum clamores, vicinorum lites conductor saecularis sustineat; qui
nescit de sola anima cogitare, sed praesentis vitae omnem sollicitudinem
in hujus saeculi amore expendit. Et de hac vita solummodo cogitantes,
ita praesentia diligunt, ut putent se in hac luce per tempora prolixa
durare. Ita fit, ut praesentia diligunt, nunquam futura desiderant, vel
cognoscunt, ut dum in momentaneis usibus delectantur, nec perennem vitam
cupiunt; cum amanda impedimenta saeculi faciunt eos quotidie miseros de
hac vita sine rebus suis invitos exire, nihil secum nisi peccata
portantes. At vero spiritales conversi ideo non implicant se negotiis
saecularibus, ut ei placent cui se probaverunt: ut non de rebus, quae in
morte saeculo remanent, sed [1034B] de anima cogitantes, quae sola cum
actuum rationibus post mortem pertransit, magis hoc eligunt cogitare
quod expedit; ut haeredes (secondo altri manoscritti: hae res. Ndt.), qui migrantibus nobis de hac vita saeculo
remanent, et animam nostram post mortem sequi non possunt, digne non
debemus de eis nostros cogitatus occupare, dum vivimus: sed semper
superna desiderantes, et omnem spem in futuro ponentes, delectabilem
vitam adhuc sperare, qui jam frui videamur. Ergo monasterii casas ideo
oportet esse locatas, ut in rebus saecularibus saeculi operarius
occupetur: nobis vero, quibus a sacerdote clamatur: Sursum corda, et nos
ei responsione promittimus, Habemus ad Dominum: internis ergo
cogitationibus non migremur, et sicut item clamat nobis Dominus in
Evangelio dicens: Nisi quis reliquerit [1034C] omnia quae possidet, non
potest meus esse discipulus (Luc. XIV) . Sed quia sine substantiae
alimento vita corporis nostri servari non potest, et maxime propter
congregationem forse multa, et advenientium peregrinorum usibus
necessaria praeparanda, et petenti eleemosynam non esse stricti volumus,
possessiones saeculi ideo non videmur relinquere, sed substantiam
monasterii operariis Dei proficientem juste reservare videmur.
Quapropter si nostra sollicitudine vel cura colantur, dum proficiunt
corpori, animae impedimento constabunt: melius est ergo eas sub alieno
impedimento possidere, et annuas pensiones securos suscipere, nihil nos
nisi de sola anima cogitantes. Nam si volumus curam earum per spiritales
fratres excolere, cum gravem eis laborem injungimus, [1034D]
consuetudinem jejunandi amittunt. Nec ita jejunis viribus tractandum
est, si plus debeat homo ventri laborare quamanimae vel Deo. Unde ad
laborem in monasterio ars sola cum horto sufficiat.
CAPUT
LXXXVII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo debeat
frater, sive jam conversus, sive adhuc laicus, introire vel tradere se,
vel suscipi in monasterium?
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Ingredienti in monasterium novo fratri, sive jam
converso, sive adhuc laico, et hoc petenti, debere se in monasterium
suscipi, respondeat ei hoc primo abbas, non forte eum posse constituta
regulae conservare. [1035A] Cum vero ille dixerit, posse ad omnia se
obedire, tunc haec monasterii regula ei legatur. Qua regula in lectione
expleta, et omnia abbatis verbis praedicta, cum responderit novus frater
ad omnia facto se esse paratum, tunc abbas subsequatur, et dicat: Quid
de rebus tuis, quas proprio arbitrio uteris? Non enim tibi expedit, te
hic pro causa Dei posito res tuas alibi remanere; sed sicut dicit
Scriptura: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. XVI) .
Nam ideo non expedit, ne forte titillatione diaboli a rebus tuis foris
positis per desiderium earum de monasterio provoceris, et, relicto
servitio sanctae scholae, proprio redeas militaturus arbitrio; et sicut
canis delectatur, redeas ad vomitum tuum, et salivas a te projectas in
terram denuo cum sordibus resorbeas. Sed qui [1035B] perseverantiam
diligit, et occasionem migrandi cupit nescire: ideoque constituimus
salubre consilium, ut audias vocem Domini tibi dicentis: Vade, vende
omnia, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX) . Quam ergo si
sequi vis vocem, vade, vende quae habes, et omne pretium huc ante me
defer; ut te praesente a me pauperibus erogetur: ut nullum saeculo
pignus tuum remaneat, ad illud iterum revertendi. Ideo enim cum nondum
adhuc firmatam ingressionem tuam in monasterio habes, tibi de rebus tuis
libera adhuc voluntas conceditur: quia post firmatam ingressionem
discipulo sive in monasterio, sive foris peculiare aliquid habere a
regula denegatur: ut non sit ubi propria ejus voluntas extollatur. Quod
enim si totum distrahere tibi grave videtur, et sunt [1035C] tales res,
quae una tecum possint monasterio deservire, ne tamen pro pignore
revertendi saeculo dimittantur, omnia fideliter tecum in monasterium
defer, nihil subcelando Deo, cujus te cum omnibus rebus tuis subdis
servitio: qui ubique omnia respicit et nihil est ei occultum, qui
revelat absconsa.
Memor esto fraudis Ananiae et Saphirae, qui de rebus suis Deo oblatis
exinde subcelare volentes, mortem perpetuam irruerunt pro fide. Mox ut
haec audierit novus frater, qui priori divina sententia omnibus
distractis, et per manus abbatis erogatis, si hoc pro certo habuerit
votum omnia distrahere, et monasterio non aliquid reservare, non
cogatur, nisi ex sua voluntate voluerit. Ergo cum omnibus per manus
abbatis erogatis sic se firmare monasterio voluerit, [1035D] charta ab
eo perseverantiae non petatur, quia pignus fidei apud Deum omnium rerum
suarum per erogatam eleemosynam fuit. Nam per omnem rerum suarum
erogationem expensam cognoscitur apud Deum, posse fideliter permanere,
qui rebus suis pro eo cupit non parcere. Solummodo hanc det fidem, sibi
penitus foris nihil remansisse celatum. Hanc ideo voluntatem abbas
ingredientibus tribuit, ut non ab introeuntibus judicetur potius res
hominum desiderare, quam animas. Qui vero frater hoc elegerit cum rebus
suis se monasterio tradere, et distrahendi voluntatem non habuerit; ne
aliquando mutatus a diabolo vel armatus, propter res suas exigendas
aliquas molestias monasterio generans exire desideret, [1036A] cavens
manu sua prius de stabilitate, simul rerum suarum breve adjuncto, una
cum anima sua Deo et oratorio monasterii per donationem offerat; totum
subscribentibus religiosis testibus, episcopo, presbytero et diacone,
vel ipsius territorii clero; et in ipsa cautione, taxans hoc, quod si
aliquando monasterio discedere voluerit, sine rebus suis de monasterio,
vel sine indulgentia peccatorum a Deo discedat.
Jam de ipsis rebus abbas in potestate sua mutatis quidquid necessariae
utilitati monasterii supervacuum abundare viderit, pro anima fratris
ipsius, propter praeceptum supradictum sequendi Dominum; per eleemosynam
dictracta illa re supervacua, pretium ejus pauperibus tribuat: ut quod
ille imperitus frater non meruit facere, pro illo iste quasi doctus
[1036B] magister valeat adimplere. Qui vero frater ex toto indicaverit
se nihil habere, prius exquiratur a vicinis illius regionis, ubi mansit:
et si inventum fuerit, quod certe sit ex toto ejus paupertas, tunc dato
perseverantiae fidejussore sub cautione poenae interposita, si tamen jam
notus fuerit, sic debet in monasterio suscipi, ne forte aliquibus rebus
suis ad tempus foris commendatis, mentita in monasterio paupertate, non
solum nihil Deo per eleemosynam, vel monasterio per donationem conferat;
sed etiam a spectantibus suis provocatus, et cum quid invenerit causae,
exeat. Nam cum dederit cautos fidejussores cum poena, jam tunc demum ei
pro actibus monasterii sine suspicione secure res monasterii aut pretia
emendorum, vel vecturarum alimonia contradantur. [1036C] Si vero talis
monasterio advenerit frater, quem ipsa patria ignoraverit, vel omnibus
habuerit vultum ignotum, et se ad monasterii societatem firmare
voluerit, sola sacramenti fides ab eo exposcatur; ut si aliquando de
monasterio exire voluerit, cum notitia abbatis vel omnium exeat. Et cum
jam exire voluerit, prius juret se de rebus monasterii nulla furti
commissione, aut foris antecessus commendasse, aut absconse secum
portasse, nisi forte ei pro misericordia voluerit aliquid donare abbas:
ut si perjuraverit, ferat in anima quod in corpore non potuit adimplere.
Res tamen quibus indutus fuerat monasterii vel calceamenta reconsignet
abbati; ut remanenti in perseverantia fratri proficiant, quae
migrantibus auferuntur; et res monasterii juste ille habeat, [1036D] qui
in monasterio habitat; et juste illi retollatur, qui injuste animos suos
a perseverantia monasterii separat: nec enim illi dare placeant, cui
ipsarum rerum displicuit disciplina. Si vero ita juraverit, et non se
firmet, sed ad tempus remoretur, hoc solum testetur; ut sine notitia vel
vale abbatis, vel cum furto non exeat.
Etiam ex improviso custodiatur, et in potestate nihil habeat, et ad
laborem cum fratribus communiter impellatur; ut laborando vivat. Si
tamen nudus fuerit, et induere eum abbas voluerit, ad tempus utatur; et
sciat, se quod habet omne reconsignatum, cum exire voluerit. Nam si
forte cum ingressus nullum monasterio juramentum tradiderit, et velut
ignotus nullam catenam fidei abbati [1037A] de securitate intulerit;
sive quod contulit Deo per eleemosynam, sive quod nihil monasterio de
rebus suis obsidis pignore per donationem legaverit, sive quod nullum
fidejussorem ignotus invenerit; sive si nulla sacramenti fide teneatur:
cum forte incertus de firmitate frater missus fuerit cum vehiculis
animalium, et emendarum pretio rerum, mox ducatu diaboli inventis per
occasionem sumptibus vel vehiculis, in alienas terras monasterii
incipiat magis ordinatus migrare, securus de se perceptionem quotidie
exspectandus, et prolongando aut tarde, aut nunquam sequendus
CAPUT LXXXVIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De induciis fratrum suscipiendorum, in
quibus de stabilitate [1037B] firmanda secum tractare debeant.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum de omnibus
supradictis conventus novus frater regulae per abbatem de stabilitate
firmanda, aut per rerum suarum eleemosynam, aut per donationem
monasterio, aut per chartam fidejussoris poenalem; aut si ignotus, per
juramenti fidem caverit: duorum tunc mensium spatium in judiciis ad
tractandum secum accipiat. Laborando tamen cum fratribus contentus
annonae communi mensura, vel regulae disciplina et excommunicationum; ut
et mores monasterii probet, et a monasterio ipse probetur; et secum
tractet, si debeat se ad Deum firmare, aut ad diabolum expeditius
remeare. In quibus duobus [1037C] mensibus sub cura illorum fratrum, qui
peregrinos custodiunt, et ipsi similiter ex improviso custodiantur, et
in cella peregrinorum dormiant; et ingressus illorum, vel exitus in
monasterio custodum praesentia videatur; et omni hora, si alicubi a
conventu fratrum secesserint, sollicite a custodibus requirantur, ne
forte anticipent ambulare sine vale cum furto. Quod si explicitis duobus
mensibus, non placabili disciplina et iisdem monasterio placuerit
ambulare, cum notitia abbatis vel omnium post datam fidem nullius furti
commissi, vel reconsignatis rebus monasterii quae ad tempus forte
acceperat, mox post datam universis pacem; et acceptam virgam in manu,
et annonam viaticam post factam orationem, vel dictum versum, vel
redditam [1037D] eis pacem, si tamen vult, ut hospes abscedat; et
resuscipiat vicem suam diabolus, quem nolens hospitem susceperat
Christus.
CAPUT LXXXIX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo debeat frater novus in monasterio suum firmare introitum.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum expletae duorum
mensium ad tractandum induciae fuerint, et placabili disciplina ab eo
magis stabilitas eligatur, et perseverantiam, repromissa lectae regulae
firmitate, ei placeat adimplere, reinterrogatus ab abbate novus frater,
quid secum in concesso induciarum spatio definisset, cum responso
[1038A] ejus implendam in omnibus promittat obedientiam; respondeat
abbas: Deo gratias. Alia die post primam dictam missas explicitas
exeunti limen oratorii cum congregatione abbati flectat ad genua ejus
novus frater suam cervicem, rogans eum vel omnem congregationem ejus,
debere modicum in oratorio remorari, et orare pro se. A quibus mox
diutissime pro eo oretur; et completis omnibus abbas volens egredi,
humiliter apprehenso ejus vestimento, novi retineatur manu discipuli,
qui hoc rogando insinuet: Est quod suggeram primo Deo, et oratorio isti
sancto, vel tibi et congregationi. Cum responderit abbas; quid illud
est, intimato. Subsequatur petitor dicens: Volo Deo servire per
disciplinam regulae mihi lectae in monasterio tuo.
Cum responderit abbas, dicens: [1038B] Et hoc placet tibi? subsequatur
futurus discipulus: Hoc primo Deo, sic et mihi. Tunc dicat, abbas: Vide,
frater, mihi nihil promittis, sed Deo, et huic oratorio vel altari
sancto. Si ad omnia obaudieris divinis praeceptis vel meis monitis, in
die judicii tu coronam accipies bonorum actuum, et ego de peccatis meis
indulgentiae aliquid promerebor; qui ut diabolum cum saeculo vinceres,
incitavi.
Si autem nolueris mihi in
aliquo obedire, ecce ego Dominum contestor, [quia] et haec congregatio
testimonium mihi est in die judicii praebitura; quia, ut supra dixi, cum
non mihi, vel congregationi in aliquo obaudieris, in judicio Dei ego
absolutus, tu pro tua anima, vel contemptione rationem restitues. Post
haec verba, si cum rebus suis introierit, tunc ille [1038C] brevis, vel
donatio rerum suarum Deo vel monasterio facta, ipsius donatoris manus
super altare ponatur, dicente ipso fratre: Ecce, Domine, cum anima mea,
et paupertate mea, quidquid mihi donasti, tibi reconsigno et offero: et
ibi volo ut sint res meae, ubi fuerit cor meum, et anima, sub potestate
tamen monasterii et abbatis, quem mihi, Domine, in vice tua timendum
praeponis; cum eis dicis: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit,
me spernit (Luc.
X) .
Unde quia per eum nobis tu omnia necessaria cogitas, ideo nihil nos
oportet peculiare habere: quia tu nobis de omnibus es idoneus, et in
omnibus sufficis solus: ut jam nobis vivere et spes Christus sit, et
mori lucrum. Post haec dicat ipse novus frater responsorium hoc: Suscipe
me, Domine, secundum verbum tuum, [1038D] et vivam: et ne confundas me
ab exspectatione mea (Psal. CXVIII) . Post hoc responsorium dicat abbas
hunc versum: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis (Psal. LXVII)
. Post quem versum dictum, mox data ei ab omnibus pace; compleat abbas,
et tollens brevem desuper altare, mox ab eo novus discipulus sub
praeposito ordinetur, et in manu eorum consignatus cum aliis fratribus
exeat disciplinae. Eadem namque die, pro humilitatis indicio, aquam
manibus fratrum ad communionem intrantibus ipse ministret, et cum dat,
osculetur omnium manus, et petat singulos pro se debere orare. Breves
vero donationum factos a fratribus tempore mortis suae abbas in quod
usibus monasterii expensis [1039A] restituerit, testamento suo inserat,
etiam nomina eorum quorum noscuntur collata: ut nullus post mortem ejus
forte de monasterio exiens, repetendi rerum suarum fiduciam habeat, et
stabilitatem monasterii, et fidem frangat defuncti, vel dicat sine
donatione aliquid suum in monasterio contineri.
CAPUT XC.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Ingresso in
monasterium cuidam laico non debere intra annum mutari res, nec caput
ejus secundum propositum tonderi.
RESPONDET DOMINUS PER
MAGISTRUM.
Cum aliquis novellus de saeculo ad servitium Dei
[1039B] in monasterium confugerit, et indicaverit se velle converti, non
ei credatur tam facile. Nam ficte ab abbate solo verbo, non facto,
habitatio ei monasterii denegetur: ad probationem gravia proponantur, ad
obedientiam ejus inveniendam praedicentur contraria, et voluntati ejus
amara; quotidiana ei jejunia promittantur. Nam et hoc ex lectione
regulae, et dicto abbatis agnoscat, quia in monasterio nulli licet
dicere: Hoc volo, et hoc nolo: hoc amo, et hoc odio; ut non propria
eligatur voluntas: et sciat quia qui in monasterio conversus fuerit,
quidquid ex voluntate sua voluerit, hoc magis non permittitur. Quare?
Quia sunt viae, quae videntur homini rectae, quarum finis usque ad
profundum inferni demerget (Prov. XIV) . Et quod noluerit, hoc cogitur;
ut voluntas in eo [1039C] propria amputetur, quae inimica est Deo. Qui
ergo cupit perfecte converti, quidquid amaverit et desiderio habuerit,
ei denegetur; et quidquid oderit, ei apponatur, dicente Domino: Qui vult
meus esse discipulus, abneget semetipsum sibi, et sequatur me (Matth.
XVI) , hoc est, non suam, sed Dei faciat voluntatem. Omnia enim debet
pro Domino sustinere, qui in ejus cupit militare schola. Aut quid enim
digne possumus pro Domino sustinere? dicente Apostolo: Non sunt
condignae passiones hujus saeculi ad superventuram gloriam (Rom. VIII) .
Ut si ignem persecutor servo Christi inferat, ut temporalis calor finito
non sentiatur dolore; non tamen talis est, qualis ille ignis
inexstinguibilis: aut sic incendit, quomodo aeterna poena gehennae
peccatrici animae immortaliter reservatur. [1039D] Si ungulae, vel
equulei, vel verborum poenas ingerat, in ipsa parvi doloris tolerantia
aeternae laetitiae coronatus succedit. Si carcer nos pro Deo tenebrosus
recludat, aedificata ex margaritis, et auro vel gemmis ornata aeterna
nos Jerusalem exspectat. Si obscuritas clausurae nos pro Deo obcaecet,
in momento nos poterit obscurare; sed posthac illa nos lux in aeterna
vita suscipiet, quae non solis candore vel lunae, non stellarum coeli,
sed ipsius Dei perpetua majestate lucebit. Si terra ista, quam in hac
vita calcamus, moriendo pro Deo meruerimus abscedere; mox super illam
terram ambulare perpetuo deputam, quae septies argento lucidior. Si vero
quae putantur hujus saeculi esse deliciae, quae inquinant [1040A] potius
interanea nostra quam reficiunt, pro Deo ea contempserimus; ad illa
statim flumina in aeternum currentia perpetuo deputamur, quae sunt
mellis, et lactis, vini et olei abundantia plena; simul et illarum
fructus arborum varios et diversos, duodecies in annum nascentes, non
cultura hominis, sed abundantia Deitatis, qui non fame delectant ad
vescendum, vel esurie appetuntur ad manducandum; sed postquam oculi
sanctorum ipso visu fuerint saginati, insuper hoc unicuique sapit in
ore, quod fuerit delectatus. Ergo digne ad parvum tempus jejuniis et
abstinentia pro Domino cruciamur, ut eis quae praeparavit bonis in
perpetuum satiemur: obscuramur pro Deo a persecutore in carcere, ut in
illa perpetua luce fulgeamus, tanquam scintillae in arundineto
discurrentes: mortem momentaneam pro [1040B] Deo ideo libenter
appetimus, ut in aeternum a gehennae morte perpetua liberemur. Postremo,
et sine persecutione in ipsa christianitatis pace in schola monasterii
ideo probationibus, vel amaricationibus voluntatum sub abbatis imperio
militamus; ut post peregrinationem vitae saeculi hujus, cum Dominus
noster judicio nos accersierit suo, digna ei nostra opera consignemus,
offerentes ei patientiam nostram, per quam dura omnia et diversa nobis
ab abbate imperata, quae pro nomine ejus gratanter portavimus, vel
amaricationes voluntatum nostrarum diversas, quas pro nomine Dei, vel
salute animae libenter magis sustinuimus, dicentes Domino: Propter te
morte afficimur tota die; aestimati sumus, ut oves occisionis [1040C]
(Psal. XLIII) . Et cum haec omnia venerint super nos obliti non sumus
te; et per observationem obedientiae inique non egimus in testamento
tuo: et a perseverantia bonorum actuum vel desiderio spei futurae non
recessit retro cor nostrum.
Quia
non declinaverunt semitae nostrae a viis tuis, in quibus viis Probasti
nos, Deus: igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum (Psal.
LXV) . Induxisti nos probationis in laqueum; posuisti amaricationum
tribulationes in dorso humilitatis nostrae: ut nostram non
permitteremur, sed tuam cogeremur facere voluntatem.
Unde imposuisti homines super capita nostra (Ibid.) : quia ostendisti
nos sub abbate doctore, vel praeposito disciplinae debere esse
probandos. Ergo hi tales subsequentes Domino dicant in illo jam saeculo:
Transivimus per ignem et aquam; et induxisti [1040D] nos in refrigerium
(Ibid.) , hoc est, transivimus per amaricationes voluntatum nostrarum,
et servitium sanctae obedientiae; ecce pervenimus ad tuae refrigerium
pietatis.
Et item dicimus ei: Delectati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti,
annis in quibus vidimus mala (Psal. LXXXIX) : ut nihil habeat in nobis
gehennae ignis sibi quod vindicet; quando nihil suum in nobis
incendendum ibi, diabolus egit. Ergo omnia debet pro Domino sustinere,
qui ejus cupit militare scholae: tanquam aurum lima, et malleis, et igne
fornacis probetur ad diadema Dei, et coronam Dominicam profuturus.
Quia cum propriam non
fecerit voluntatem aliquis, cogitur facere, cui quotidie in oratione
dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in [1041A] coelo et in terra. Terra
enim est corpus nostrum, cui dixit Dominus: Terra es, et in terram ibis
(Gen. III) . Quia omnis propria voluntas carnalis est, et a corpore
descendit; ideo nos cogit illecebra, et injusta committere, quae ad
tempus parvum vitae hujus carni per desideria est dulcis, amarior felle
futura in posterum, et in aeternum. Ideoque enim cogitur lingua nostra
juste quotidie clamare ad Dominum: Fiat voluntas tua in terra corporis
nostri. Quae voluntas cum fuerit nobis in schola monasterii a majoribus
tradita, et per obedientiam a nobis fuerit adimpleta quotidie, juste
nobis credamus in futuro Dominum parcere: et confidamus insuper gratia
ejus posse nos coronari; quia semper ejus fecimus voluntatem, non
nostram: et nunquam nos, vel desideria [1041B] carnis praetulimus
amori ejus; et propter eum etiam parati sumus perdere animas in
praesenti hoc tempore, ut mereamur eas in futuro invenire cum ipso. Ergo
accedens ad timorem Dei aliquis in monasterio cupiens converti, et
volens esse discipulus, hoc ei pro domino futurus magister proponat, ut
supra diximus: quia quidquid aliquando desiderio voluntatis suae
appetierat, sciat sibi posse negari; et quidquid noluerit, audiat sibi
posse imponi.
Antecessus ei peculiaria denegentur: regula ei tota legatur, et actis
implenda promittatur. Domum parentum de caetero sciat sibi esse
extraneam, inaccessibile limen ejus ulterius habere jam credat: Quia
nisi qui reliquerit patrem, aut matrem, aut fratres, aut domum, non
potest esse Christi discipulus. Citra jussionem majoris a monasterio
[1041C] foras se non exire sciat. Cum post haec omnia ab abbate
praedicta promiserit se ad omnia obaudire et ejus, vel regulae
monitionibus ad omnia factis paratum, tunc suscipiatur in monasterium.
Nec tamen ei tam facile sancti propositi habitus imponatur: ne forte ad
horam promittens, fallat imposterum, et sub nomine ovis lupus
ingrediatur.
Quia cum saecularis erat, diabolus eum non tentabat,
cujus aperte semper voluntatem perfecit, cum ejus operarius fuit: sed ex
quo se a diaboli suasionibus vel malitia saeculari ad timorem Dei in
servitium Christi tradiderit, certissime ab ea die diabolum sibi
inimicum sciat affectum, quem cum saeculo suo propter timorem Domini
dereliquit. Ergo tam facile ingredienti non debet credi, nisi ut
videatur, si quod promittit verbis, [1041D] factis adimplet, dicente
Scriptura: Nolite omni spiritui credere, sed prius probate (Joan. IV) .
Et iterum: Quia multi ad vos veniunt in vestitu ovium, intus autem lupi
rapaces (Matth. VII) . Vide ergo quia causam Dei caute nos jubet agere
Scriptura, ut non mittatur sanctum canibus, nec margaritae pretiosae
ante porcos: sed monens eum quotidie abbas dicit: Fili, interim istae
res, quibus uteris in monasterio, nihil tibi praejudicant apud nos: sed
prius in divinis interanea cordis tui de saecularibus factis cum
mundaveris, jam tunc demum mutabis et vestes: ut merito jam ab omnibus
hoc videaris in corpore, quod a Deo possederis in mente: et justo post
pectoris caesam militiam tondebis et caput: et cum haec omnia quae in
regula monasterii [1042A] continentur, in tuis adhuc vestibus perfecte
impleveris, et nostrum cum susceperis habitum, sanctior permanebis. Cum
ergo ex illa die omnia cum caeteris fratribus inculpabiliter in
monasterio per integrum annum impleverit, tunc demum sine aliqua
dubitatione tondeatur, vel ei sancti propositi vestes mutentur.
Tondeatur enim sic; stet ipse frater medio oratorio curvatis genibus,
tondente eum abbate, psallentibus in circuitu cunctis. In quo
probationis anno psalmum, antiphonam, aut responsorium, vel versum non
imponat, quandiu sancti propositi habitum accipere mereatur: nec cum
abbate ausus sit manducare.
Vestes vero saeculares, quas
duntaxat exutus fuerit, cum diligentia repositae conserventur, tam de
laicis quam de firmato converso; ne forte, [1042B] quod non in conversis
contingat, cum ad suos denuo vomitus redire voluerit, et saeculi
elegerit iterato repedare itinera, et nullis scripturarum vel monitionum
poterit vinculis retineri, reddat Christo quod suum est; id est, exutus
sanctis vestibus, vel habitu sacro, suis quibus venerat vestitus
vestibus resimilans saeculo, ad suasorem diabolum revertatur, et non
Christi praedatus habitus polluatur in saeculo a fugaci. Recipiat talem,
qualem miserat saeculum: quia retulit quod suum est, indigno quod
dederat Christus; cum invenire in eo Dominus non potuit, quod quaerebat.
Quidquid enim in monasterio aliquando acquisivit, vel
laboravit, aut contulit, abscedenti ei penitus non reddatur: quia omni
rei ingressae ad Deum in monasterio perseverantia opus est: ideo exitus
[1042C] licentia denegatur: solum ab invito ea res, quae liberum habet
arbitrium, non detinetur: id est, anima et corpus quae in voluntatibus
et desideriis suis, ut a diabolo captivetur, libero se dicit esse
constitutam arbitrio, et putat sibi licere quod malum est; res
apostatarum vel collata ideo a patribus non jubentur de monasterio
reddi, quia licet erogatae vel consumptae in usus sanctorum removeri et
restitui non possunt; tamen plurima ideo certissime denegantur, ut vel
occasione rerum suarum ad Dei disciplinam in monasterio permanentes
retineantur discipuli: ideo res Deo oblata revocari saeculo ab homine
non debet. Nam et ista hujus regulae tripartita haec est: Labor in
monasterio fratres pascit, perseverantia calceat et vestit; discessus
restituit debitas monasterio [1042D] res, et si cupit, abscedat.
CAPUT XCI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quomodo
suscipi, debeat nobilis filius in monasterio.
RESPONDET
DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum alicujus nobilis filius propter Dei
servitium in monasterium voluerit convolare, non prius suscipiatur,
nisi, ut superius diximus, omnem a se obedientiam promiserit
adimplendam.
Deinde conveniant ejus parentes,
ut et eorum quale sit votum agnoscatur de eo. Quod si contrarii
exstiterint, interim [1043A] usque ad vim pro eo Domino inferendam ad
claustra monasterii vindicetur: quem potens est Dominus defendere
propter se; quia fortior est dextera ejus ad protegendum, quam diaboli
iniquitas ad laedendum. Quod si magis fuerint consentientes ejus voto
parentes, convocatis eis ab abbate in monasterium, votum filii
convertentis exquiratur ab eis; ut ab ipsis potius videatur devoveri,
vel offerri, qui eum genuerunt. Cum ergo magis responderint parentes,
gratanter se velle adimplere quae cupit, tunc dicat eis abbas: Equidem
omnibus nobis unus ad omnia sufficit Deus; sed quia accedentibus ad
divinum servitium, vel intrantibus in monasterium saeculi prius
amputetur spes, et excarricato de se suarum onere facultatum nullis
ulterius saeculi laqueis [1043B] irretitus, securus pergat et solus ad
Dominum: Quia nemo serviens Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei
placeat cui se probavit (II Tim. II) . Quia homo onustus auro sequi
Christum non potest; dum non potest duobus dominis servire. Ipse vero
bene servit Deo, qui voluerit eum in coelis cum eo thesaurum possidere,
quem non tinea comedit, nec fures effodiunt et furantur, dicente Domino
in Evangelio: Nisi qui renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest
sequi me, et meus esse discipulus (Luc. XIV) . Quia, ut diximus, homo
onustus auro sequi Christum non potest: in tantum ut admoneat Dominus in
Evangelio quemdam sua sequentem vestigia, dicens ei: Si vis perfectus
esse, vade, vende omnia quae habes, et veni, sequere me (Matth. XIX) .
Unde contristatus [1043C] ille propter multas divitias metuit hanc
Dominicae vocis audire sententiam: Facilius potest camelus per foramen
acus transire, quam introire posse divitem in regnum coelorum (Matth. X)
. Quos et sua sententia damnat Apostolus dicens: Nam qui volunt divites
fieri, incidunt in tentationem et laqueos, et desideria multa, quae
mergunt homines in interitum et perditionem. Radix omnium malorum est
avaritia, quam quidam appetentes a fide exciderunt, et inseruerunt se
doloribus multis (II Tim.
VI) . Videtis ergo, quia nec Deum sequi potest, qui
in saeculo quae possidet bona sua, non vult relinquere; nec amare
poterit Deum, qui divitias voluerit non odire. Quia non tantum tanta vel
talia, qualia pro Deo contemnuntur, novit Dominus retribuere his, qui
pauperes se faciunt propter [1043D] eum; insuper ad fruendum in aeternum
ipsam vitam, eis tribuit sempiternam. Non ideo Deus quaerit rebus
vestris vos exui, ut aliquid exinde ipse juvetur, aut vestra paupertate
gaudet, vestraque indigentia gratulatur; sed ut euntibus vobis ad eum,
vel ejus divitias sempiternas desiderantes, momentanea saeculi
impedimenta, cum sibi vestros occupant cogitatus, de anima vestra
nunquam vos faciant cogitare, vel de morte possitis esse solliciti; et
dies vestros in extremos vitae terminos per negligentiam definitos,
relictis omnibus saeculo, de quibus cogitabatis, ultima mortis ratio in
judicio vobis cum solis peccatis occurrat, nihil aliud nisi poenas
perpetuas habituri: et tunc vos in aeternum incipiat [1044A] poenitere,
cum ipsius poenitentiae non poteritis merito invenire remedium. Unde
nobis merito clamat Scriptura: Currite, dum licentiae ad providendum
vobis lumen habetis, ne ad discutiendam negligentiam tenebrae vobis
mortis occurrant (Joan. XII) . Quid ergo, si aliquis ita accedat ad
Dominum, ut a divitiarum suarum avaritia non recedat? Hos tales superius
dixit Apostolus, non posse in hoc quod Deo cupiebant permanere; et tota
facilitate eos a fide posse discedere, quibus de saeculo remanet quod
ametur. Ita enim nos considerantes, o parentes, justa vobis secundum
Deum pro vestro filio suademus: ut si filium vestrum digne Deo cupitis
offerre, a saeculo eum prius exuite. Quod si aliquid apud vos eis
saeculo remanserit conservandum, habebit aliquando [1044B] titillationem
diabolici desiderii; sicut canis delectatur ad suum redire vomitum: et
posita manu super aratrum respiciens retro, cum non sit aptus regno
coelorum, relicto quandoque monasterio securus de portione sua ei
servata, a vobis cupiens in saecularem domum vestram reverti, fratribus
suis volens esse cohaeres, in suarum redire incipiat sponsus et dominus
facultatum, et pristinis restitutus deliciis et pompis, non aliud
desideraturus quam nuptias. Ergo, sicut superius diximus, si digne eum
vultis Deo offerre, de auferendo prius impedimento ejus, quam de anima
cogitate. Itaque audite vocem illius Domini, quam filius vester dicit se
sequi, ipsi dicentem: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni,
sequere me; et habebis thesaurum in coelo (Matth. [1044C] XIX) . Sed
quia portio ejus adhuc in vestra est potestate, et consensu vestro vel
permissione magis videtur Deo offerre, quam nobis; vos tangit de ea
secundum Dominicam vocem, quam si vultis audire, pro filio vestro apud
vos nihil remaneat in saeculo, nisi Deus. Quod si forte propter
immanitatem divitiarum, vel amorem nutritae domi familiae gravis vobis,
et minus dulcis haec divina praeceptio convenit, audite regulae nostrae
a patribus salubre statutum consilium. De portione ejus tres fiant
partes aequaliter, una distributa abbatis manibus pauperibus vel
indigentibus erogetur: aliam vobis, vel fratribus suis pergens ille ad
comitatum sanctorum exagilario munus titulo derelinquat: tertiam vero
partem viatici sui utilitate deferat secum monasterii sanctorum [1044D]
usibus profuturam. Quia quomodo filius vester omnibus in monasterio
fratribus ad solatium vitae portionem suam conferat, dicente Apostolo de
erogatione maxime ad domesticos fidei (Gal. VII) ; ita et universi
monasterii fratres suis singuli vicibus, prout quis habet, ad hanc
ingredientes monasterium deferunt formam filio vestro communiter cum
omnibus profuturam. Quod si utraeque vobis graves sint voces, ut nec
Deum audiatis pauperibus erogando, et filii animam redimendo; nec
nostrum consilium partibus dividendo, et auferendo ab eo saecularem
substantiam, vel nudum et solum filium Deo largite; ita ut jurejurando
per sacrosancta Evangelia promittatis ei, ulterius eum de vestra
patrimonii [1045A] substantia nihil habere: ut firmiter jam perseverans
in Domino, sciat se de saeculo nihil sperare, cum se a vobis, et ab eo
viderit alienum, solummodo superna desideret. Quia hoc expedit animae
illius, ut aut ordinatus a vobis vadat ad Dominum, aut pro eo
exhaeredatus a vobis felicius magis pergat ad Deum; clamans Deo, quem
sequitur nudus: Tu, Domine, restitues mihi haereditatem meam Psal.
XV) . Tantum est ut nihil habeat
de saeculo, quod vivis vobis aut mortuis de vestris facultatibus jam
speret.
Quia cui semel crucifixus est mundus, denuo ab eo redelectari non debet.
Nam si ex toto nihil de eo ordinate volueritis, causam ejus puto vobis
divino reservari judicio. Eum vero certissime sciatis, plura a Domino
recipere, quam contempsit; [1045B] cum Dominum sibi fecit, quem nudus
secutus est, debitorem. Recipiet enim in coelis filius vester sine dubio
multa, promittente ei Domino in Evangelio, dicens: Qui reliquerit aurum,
aut argentum, aut possessiones, aut domos propter me, centuplum accipiet
in regno Dei, insuper et vitam aeternam (Matth.
XIX) . Haec audiens filius
vester paratus est, si vultis relinquere vobis totum, ut apud Dominum
centuplum valeat invenire: quia de omnibus Dominus noster est nobis
idoneus. Nam quid illi sufficit, cui ipse Dominus non sufficit?
CAPUT XCII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De honore vel
gradu post abbatem caeteris denegando.
RESPONDET DOMINUS
PER MAGISTRUM. [1045C]
Cavere debet abbas, ne quem sibi
aliquando secundarium adjudicet, vel in tertium aliquem constituat
locum. Quare? ut cum nullum elatum de honore reddiderit, et sancte
agenti successionis suae honorem promiserit, certatim omnes in bonis
actibus, vel in humilitate faciat propensare; sicut de potiore gradu
contendentibus apostolis Dominus indicavit, cum in medio eorum infantem
deduxisset, et dixit: Qui vult esse inter vos fortior, sit talis: et qui
vult esse inter vos major, sit vester minister (Matth. X) ; et iterum
dixit Dominus discipulis suis: Quicunque prius fecerit praecepta mea, et
sic docuerit, hic maximus vocabitur in regno coelorum (Matth.
V) . Unde ergo sequens
hanc humiliando formam, hoc [1045D] semper omnibus fratribus dicere
debet abbas: Fratres et filii mei, quicunque de vobis hoc elaboraverit,
ut divinis praeceptis in omnibus obediens, vel per omnia regulae
obtemperans, vel meis actibus similis inveniatur; quicunque ad hoc
conscenderit, ut doctrinam meam compleat factis; quicunque mores suos,
non in sua propria voluntate et arbitrio, sed Dei obedientia per me
tradiderit corrigendos; id est, non in superbia, sed in humilitate; non
in multiloquio, sed in taciturnitate; non in odio, sed in gratia; non in
dolo, sed in charitate; non in ira, sed in pace; non in ebrietate, sed
in sobrietate; non in satietate, sed in parcitate; non in scandalo, sed
in continentia; non in murmuratione, sed in [1046A] obedientia; non in
tarditate, sed in agilitate; non in contentione, sed in assensione; non
in levitate, sed in gravitate; non in vaniloquio, sed in paucis
sapientiae verbis; non in risu multo aut excusso, sed in patientiae
lacrymis; non in luxuria, sed in castitate. Haec ergo omnia quicunque de
vobis perfecte impleverit, non solum meo, sed Dei judicio, tempore
mortis meae scholae Dei ordinabitur magister, artem Dominicam, quam ipse
jam perfecte adimplet, Christi discipulis monstraturus. Nam quomodo ad
honorem majorem quis poterit juste conscendere, si honoris ipsius merita
in divinis praeceptis non valuerit adimplere? Vel quomodo monitiones
majores didicerit, qui non factis effecerit divinis, quomodo praeerit
scholae? Quomodo aliena [1046B] poterit vitia emendare, qui sua nescit
acta corrigere? Vel quomodo sub disciplina poterit alios regere, qui
culpas disciplinae in se non potuerit emendare?
Ideoque nisi qui prius fuerit in
omnibus perfectus discipulus, dignus non poterit esse magister. Cum hoc
ergo abbas saepe congregationi praedixerit, et nullum certum reddiderit
de honore, semper eorum confundat gradus, vicibusque ad mensam secus se
sedere faciat, vicibusque in oratorio jubeat secus se universos stare,
universos vicibus post se Psalmos imponere; ut nullus de secundo honore
jam reddatur elatus, sive de ultimo gradu aliquis se faciat desperatum.
Ergo cum nullus de multis secundo in gradu erigitur; et per incertum
spei unusquisque ad percipiendum honorem, si se [1046C] sancte
tractaverit, de se hoc suspicet judicare, et per bona acta sua eligi se
posse quandoque in abbatis honorem confidat; ut dum pro incerto nullus
designatur, sed bene et sancte agentibus honor promittitur, ita fit, ut
dum omnes cupiunt gradum obtinere honoris, supradicta Dei praecepta in
se festinent implere; et si non propter timorem futuri judicii, tamen
vel propter praesentis vitae honorem contendendo certatim possint omnes
perficere, ut cum grandis fuerit congregatio, ut per nullos gradus
honoris diversi descenderint, nullis sibi antecedentibus non possit de
se ultimus desperare; nec item secundus, omnibus post se positis possit
elatus gaudere, et jam securus de solo honore causam Dei in se negligat
adimplere; jamque magis sperare [1046D] praesentia quam futura: quia
generaliter tale est genus humanum, ut plus amet quae videt, quam quae
non videndo sperat. Ergo, sicut supra diximus, cum incertos posuerit
diversorum gradus, et omnes satagentes viderit in hunc aliquando velle
se pervenire honorem, certatim festinent adimplere, ut per bona acta
placeant ordinari; ut unusquisque ostendens opera sua sancta abbati et
Deo, in hoc honore de se posse consentire Deum et abbatem digne de se
suspicent judicare: cum invicem sibi et zelo boni honoris et desiderio
propensiores exstiterint, tunc coguntur in se Deo et abbati omnia sancta
et bona ostendere, cum perfectorum merita coeperint sperare; et modo jam
in se factis ostendere, quod [1047A] caeteros postea verbis cupiunt
edocere. Nam et ideo aequales omnes habere constituimus gradus, et
nullum in secundo honore constituendum, ne forte, sicut dicit Scriptura,
erunt novissimi primi, et primi novissimi (Matth. XIX) ; hujus forte
fratris in monasterio ante obitum abbatis debeatur ingressus, quia jam
aut aliqua regula approbatus, aut certe, ut de multis in Vitis legitur
Patrum, propter humilitatis desiderium monasteria vel congregationes
suas absconse deserentes, subjugare se alieno malunt imperio. Et quia
non privat bonis Deus ambulantes in innocentia vel humilitate; et non
potest abscondi civitas super montem posita, nec lucerna accensa, non
sub modio, sed super candelabrum posita illucescit, quid si forte de
negligentioribus suis fratribus aliquem se vivo [1047B] abbas in
secundum gradum jam designet, et cum hujus supradicti tanti viri scholam
novi monasterii per humilitatem celatam magnus vir intraverit, et ejus
quotidie ultro perfecta claruerint opera, et cum despectione agitur
monasterii novellus discipulus, agnoscatur factis Christi miles
antiquus. Nonne cum hunc talem subito abbas agnoverit, negligenter jam
ordinatum secundarium, proprio saepe poeniteat facto, et suo judicio
efficiatur reprobus, cogitat dissipare quod fecerat: cum non est dignum
ut melior sub deteriore consistat; et hic verbis imperet, qui imperata
factis non possit adimplere. Ergo suspensus honoris gradus habeatur in
omnibus, et ostensis beneplacitis quandoque promissis hoc abbas
fratribus suis saepe verbis spondeat, dicens: Dabit Dominus [1047C]
honorem huic qui sanctis eum provocaverit factis, nec fraudabit eum
desiderio suo, a quo nec Deus ipse fraudatus est a lucro suo: et
providet Deus discipulis per ipsum aliis quod opus est, cum prius de
ipso magistro ipse nihil coeperit indigere.
Ergo dum in hanc sitim honoris omnes fratres abbas viderit anhelare, et
certatim opera sancta in bonis praeceptorum Dei desideriis diversos se
ostendere, consideret semper animo, et oculo scrutetur, qui diversis in
agone observantiae superior vel perfectus exstiterit; et jam tempore
mortis suae vocatis omnibus ante se fratribus, dicat eis: Bene vos
quidem omnes in observatione sancta egistis; bene acta vestra Dei semper
praebuistis aspectibus: et vocato subito nomine illius, vel apprehensa
manu ejus, [1047D] quem meliorem in omni perfectione semper absconse
caeteris judicavit, dicat omni congregationi: Audite me, filii, Trinitas
sancta novit, cujus judicio hic eligitur, quia vobis omnibus in omni
observatione mandatorum Dei, id est, in taciturnitate, in obedientia, in
fide, in pace, in gratia, in patientia, in bonitate, in simplicitate, in
vigilantia, in sobrietate, in continentia, in castitate semper melior
exstiterit iste.
CAPUT XCIII.
INTERROGATIO
DISCIPULI.
De ordinatione novi abbatis electi de omnibus a
priore.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Ideoque
judicio Dei et testimonio meo vobis [1048A] pastor eligitur, et vobis
abbas a Domino, cui semper de bonis actibus placeat, ordinatur, gregem
Domini futuro judicio reconsignaturus suscipiat.
Videte, fratres, ne quis hanc ordinationem animo malo suscipiat, et
Christum contemnat, cujus vicem in monasterio vobis iste acturus est.
Post haec acta statim oratione ab omnibus facta, accersitur statim
praesul Ecclesiae ipsius territorii, ut testimonio ejus clericatus
officii, mutato episcopi manu nomine ejus in abbatis honorem, in diptico
post nomen prioris ejus jam missa altaris in oratorio a clerico
recitetur, ipso oblationem fratrum offerente. Si tamen abbas adhuc
defunctus non fuerit, et adhuc deletus a vivis non fuerit, tunc post
nomen majoris.
Nam postquam defuncti nomen inter quiescentes
migraverit, [1048B] novi nomen in capite scribatur. Mox ergo celebrantes
in oratorio missas, cum explicaverint praesente, ut diximus, pontifice,
vel cuncto ordine clericatus officii, data ei a priore pace, vel
subsequente congregatione, tradat ei in manum regulam hanc, simul et
petitas claves a cellario de enticis monasterii, et brevem rerum
universarum, ferramentorumque, et codicum vel universorum mobilium; et
collata singulorum testamento omnia ante pontificem assignentur. Nam
dicat, cui dat regulam hanc praesente pontifice, vel universo officio
ejus, vel sua congregatione: Accipe, frater, legem Dei, hanc regulam, in
qua observantibus aeternam provideas vitam; negligentibus sempiternum
proponas judicium.
Hic anima vincit, aut perit; hic vita aut amittitur [1048C] aut tenetur;
hic pendet istarum quas conspicis animarum a te Dei exactio. De hoc
breve gregis istius in judicio Domini post me tu facturus es rationem.
Memento, frater, memento quia plus cui creditur, plus ab eo exigitur: et
esto jam sollicitus, et noli esse securus de lupi voracibus faucibus
diabolicas insidias gregi tuo futuras; sed et vulneribus animarum, vel
ruinis culparum, quibus artibus vel monitionibus ad salutem animas
valeas restaurare. Esto jam quantum potes vigilans et sollicitus; quia
usque hodie fuisti securus.
Haec cum compleverit,
regulam istam tenenti in manu iterato dicat: Abbas, ingredere oratorium
Domini; et sta in loco meo cum congregatione jam tua. Alliget summus
sacerdos orationibus suis in gestis coelorum, quod suscepisti [1048D] in
terris, et post haec dicta tradat ei pallium suum: quo accepto osculetur
qui acceperit manum dantis; et cum acceperit mox ingressus cum sacerdote
novus abbas cum congregatione jam sua in oratorium, et stans in loco
prioris, postquam sacerdos pro eo orationem effuderit, statim vadat
novus abbas ad altare, et ponat super illud regulam: et dum eam ponit,
quam accepit, dicat retro omnis congregatio una cum ipso hunc versum:
Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis (Psal. LXVII) ; cum
gloria, et cantilena. Quae cum perdixerit, mox clara voce prosternens se
in orationem pavimento, expelat pro se orari iterum sacerdotem; quod et
retro congregatio similiter pavimento adhaereat.
Et surgentes post [1049A] completam orationem, osculetur genua sacerdotis,
et erigatur ei ad pacem. Deinde omni officio ejus pacem contradat,
deinde praepositis, vel omni congregationi: et sic exeat disciplinae,
tradens claves manu sua cellario. Mox vadens et orationem cum omnibus
complens sine sacerdote, jam ipse petita benedictione, in cathedra
sedeat praedecessoris: et venientes primo praepositi, deinde omnes ejus
genua osculentur. Mox surgens vadat ad jacentem priorem, et osculetur
genua ejus; et porrigatur ad pacem ei. Post acceptam pacem quondam prior
dicat omnibus: Fratres, et pro me orate, ut rationes animarum vestrarum
transactas una cum mea possim in die judicii ante Dominum discussorem
integras exponere, et fideliter consignare: et quomodo vos constabilivit
[1049B] Dominus in terris, et meos bene exitus suscipere dignetur in
coelis. Unde sit post hoc forte melioratus ipse abbas, defunctus non
fuerit, omnem licentiam, vel potestatem, ordinationemque, vel honorem
pristinum disciplinae ipse recipiat. Et merito; cui Deus ad hoc ipsum
reddidit vitam: nihilumque sibi noviter ordinatus ex illa hora usque ad
diem verae mortis ejus de honore constituto vindicet. Et cum ei certus
advenerit dies mortis, qui jam sub praesentia sacerdotis pridem exstitit
ordinatus, sine dubio ipse succedat: ita tamen, si casus superbiae vel
elationis ejus non deposuerit merita. Ergo cum nihil illo vivo sibi
usurpaverit de honore, sed hoc tota mentis intentione assumat, et
diligenti observatione custodiat, ut non jam de honore designato [1049C]
reddatur elatus, sed in melius magis acta sua de praeceptis Dei in
regula constitutis quotidie de se, coram Deo et fratribus, vel omnibus
hominibus, praebeat: et plus se ex tunc in verbis et factis in ipso
habitu humiliet, quam antea pro ipsius humilitatis gratia fuerat
incurvatus; ut eum omnes aestiment humiliorem et viliorem omnibus magis
post designationem honoris effectum, quam ante, ut quasi profectus
merito in se Domini impleat sententiam dicentis: Qui vult vos esse
fortior, sit vester ultimus (Matth. XX) , et qui se humiliaverit, merito
exaltetur: tamen propter honorem, quem sacerdos orationibus
constituerat, et manu sua post abbatis prioris, cum infirmaretur, in
diptico monasterii nomen scripserat, et suo honorabilis eum prior et
verus abbas judicio [1049D] elegerat; et quod ante non licebat per
regulam, pro oratione sacerdotali, et ipsius abbatis electione, et magis
propter additam et augmentatam in eo humilitatem, secundarius jam
judicetur.
Quod nomen non suo
judicio praesumpsit, sed perfectae observantiae in eo merita elegerunt:
nam regula ideo vetat constitui secundarios propter elationem et
superbiam.
Nam istum per actum bonae observantiae, vel nimiam humilitatem et Deus
elegit, et abbas concessit, et sacerdos ordinavit; sed constitui adhuc
vita prioris reddita non permisit. Unde ex illa die quasi jam spiritalis
Caesar designatus secus abbatem sedeat; alium chorum psallentium contra
abbatem teneat in oratorio, post ipsum calicem ad mensam accipiet, et
[1050A] post ipsum in orationibus habeatur; et ubicunque abbas
ambulaverit, ipse locum pro se suscipiendi, vel vitia fratrum emendandi,
vel excommunicandi licentiam habeat attributam. Quod si excommunicatus
frater satisfacere ei consuete noluerit, reservata culpa ejus abbati,
ipse vero usque ad adventum in reatu excommunicationis permaneat. Omnia
ista ex delegatione ambulantis exerceat, et in omnibus absentis agat
vices abbatis.
Sed hoc ipsum non suo judicio sibi deferens, sed
jussu prioris et veri abbatis: cum ei per praeceptum permittitur, tunc
licentiam habeat aliquid ordinare, aut in hoc honore credat se posse
consistere.
Nam omni hora omnibus judicans se esse aequalem, et magis, si vult esse
perfectus, et digne vult ad quod deputatus est pervenire, humiliando
[1050B] se universis fratribus suis, magis se omnibus inferiorem
adjudicet, et viliorem, se universis ultimo cordis credat affectu. Quia
tales novit Dominus exaltare, dicente Scriptura: Qui se humiliat,
exaltabitur (Matth. XXIII) . Nam hoc cavere semper ipse frater debet, ne
aliquando de proviso honore cordis elationem assumat, et in aliquam
prorumpens superbiam, in aliqua parte aut humilitatis aut praecepti
divini corruens, regulam sicut prius observabat, minus aliquid modo
adimpleat, jam designato honore securus. Et mox sciat pro certo, quia
cum abbas frequenter in aliquas culpas, quem elegerat, non in majus
proficientem, sed per negligentiam magis deterioratum eum aspexerit, et
monitus ab abbate non emendaverit se; et nomen ejus deleat, quamvis
sacerdos [1050C] rogatus ab abbate, de diptico; et ipse in suum rediens
numerum judicetur negligentibus coaequalis; et excommunicationi
consuetae subjaceat, qui culpas non vitat: quia per negligentiam
perdidit, quod intervenerat; et recipiat quod admiserat. Et postquam
fuerit inferiori redditus merito, a latere jam dejungatur abbatis: et ex
illa jam die ab abbate alius frater de omnibus jam oculo et animo
quaeratur, superior negligenti, qui et ipse electus absconse quotidie
tempore mortis suae, manu sua abbas eum apertius indicet, juste et
merito omnibus praeponendum ordinatione primatus. Et reprobi isti, qui
per negligentiam de summo honoris culmine cadunt, audiant Apostolum sibi
dicentem: Bene currebatis; quis vos impedivit (Gal. IX) ? Satanas,
qui elatos [1050D] deponit. Et antequam dilectus reprobus fiat, et in
negligentiam convertatur, audiat quid eum quotidie conveniat Scriptura,
dicens: Tene quod habes, ne alter accipiat coronam tuam (Apoc. III) . Et
qui audierit, et non observaverit, sibi imputet cum ceciderit: quia a
Domino superbi ac negligentes et indigni ideo deponuntur, ut digne
observantes praeceptum Dei, aut humiles exaltentur. Quid apud justum
judicem Dominum non est personarum acceptio: nec vult aliquid praestare
indignis; cum solos justos, bonos, et sanctos novit diligere, et ipsis
solis de praesentis vitae honore, et de perpetuae coronae retributione
sit debitor.
CAPUT XCIV. [1051A]
INTERROGATIO DISCIPULI.
Si
subito abbas moriatur, quo ordine de incertis fratribus abbas alius
constituatur, cum se vivo nullum designaverit meliorem, et dum subita
eum mors perurserit.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Repentinum humanitatis casum considerantes, et adventum, ut assolet,
subitae mortis, hoc de incertis inveniendum ad ordinationem convenienter
taxavimus, ut de incertis certa possit ratio inveniri. Cum ergo superius
diximus, diversorum monasteriorum confusos debere esse gradus, et nullum
certum redhibere de honore secundorum; cum ergo non judicaverit abbas
vivens post se ordinandum, quem caeteris [1051B] probaverit meliorem,
qui si subito migret ad Dominum, respondemus quid, ne cum unusquisque de
suo judicio successionem praesumens, universos in seditionem exagitet,
et studiosam partibus pugnam scandali domum pacis faciat in contentionem
converti, ideo hoc decernimus, ut judicio pontificis ipsius territorii
et cleri quaeratur abbas sanctissimus, qui acceptam hanc regulam supra
hanc congregationem ad vicem prioris defuncti, supra omnes fratres
triginta habitet diebus et ipse consideret secundum hujus regulae
constituta, quis superior de omnibus observantia poterit inveniri. Qui
ergo abbas tricesimo die coram illo sacerdote vel clero, per sacrosancta
jurans Evangelia, dicat se a nullo promissionibus vel adulationibus esse
redemptum, sed [1051C] in causam Dei quam invenerit integre pandere. Mox
vero stante ante eum omni congregatione subito apprehendat ejus manum,
quem invenit in omnibus meliorem, in omni observantia mandatorum Dei,
vel regulae constitutae; et tunc demum in eo, ab illo pontifice vel
clero ipsius territorii secundum hujus regulae constituta, ut superius
diximus, primatus ordinatio celebretur.
CAPUT XCV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De ostiariis monasterii.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
[1051D] Duobus fratribus aetate decrepitis cella intra regias [1052A]
monasterii prope constituatur; qui deputati ibi et claudant monasterium
omni hora post exeuntes, et aperiant ingredientibus, et advenientes
nuntient abbati. Nam et hoc observare debent ipsi duo senes quotidie, ut
horis quibus oportet in monasterio legi, seratis regiis congregationi se
jungant, ut legentes audiant; et cum ad opus divinum oratorii index
sonaverit, seratis item regiis ad opus Dei oratorio praesententur. Ad
opus laboris hoc quaerantur quod possunt pro aetatis possibilitate
implere, id est, aut si artes sciunt; aut certe si nesciunt, in quod
possunt quotidie septimanarios adjuvent: tamen labori alio non
quaerantur, si propter opus aperiendi et claudendi omni hora occupantur.
Annonam canum a cellario ipsi accipiant, et eis cum
aqua, vel coquinae [1052B] remanente juscello ministrent. Animalium
intra monasterium curas, adjuncto in septimana illorum hebdomadarii
solatio, ipsi adimpleant, et regiae mundicias ipsi exerceant: vel intra
eam cicendelum suspensum et factum incendant quotidie, ut noctu foris
cujusvis, advenientis cognoscatur ingressus. Qui senes, ut superius
diximus, pro honore aetatis cum abbate manducent, secundum formam
perfectae humilitatis, ut sancta Eugenia demonstrat, quae dixit, nec
ipsis se superiorem velle ostendere.
Nam talibus dicit Scriptura perfectis: Quanto magnus es, tanto humilia te:
et apud Deum et homines invenies gratiam (Eccl. III) . Omnia vero
necessaria intus intra regias esse oportet; id est, furnum, macinae,
refrigerium, hortos, vel omnia necessaria; ut [1052C] non sit frequens
occasio, propter quam frater multoties foras egressi, saecularibus misti
forte a religiosorum oculis visi, ad damnationem potius nostram ab eis
pro angelis adoremur; et Benedicite nobis non meritis indigne dicatur,
cum forte sancti putemur esse, quod non sumus: aut magis per irrisionem
quorumdam infidelium vilescat in publico vel plateis sanctus habitus
ambulando.
Cum ergo haec omnia intus
fuerint constituta, clausa sit semper monasterii regia: ut intus clausi
cum Domino fratres veluti a saeculo sint jam causa Dei in coelestibus
separati. Quae regia monasterii a foris circellum habeat ferreum in
fimella, quo ab adveniente concusso, cujuslibet [1052D] supervenientis
intus indicetur adventus.
|