LEANDRUS HISPALENSIS REGULA
SANCTI LEANDRI, HISPALENSIS EPISCOPI, REGULA, SIVE LIBER DE INSTITUTIONE VIRGINUM ET CONTEMPTU MUNDI, AD FLORENTINAM SOROREM.
INCIPIT IN CHRISTI NOMINE SANCTI LEANDRI REGULA
Leander Dei misericordia
pergratae in Christo mihi filiae et sorori Florentinae.
CAPUT PRIMUM. Ut vitentur laicae mulieres.
Precor te, soror Florentina, ut
feminae, quae tecum non tenent professionem unam, ad tuam non accedant
societatem. Quod enim amant, hoc suggerunt: et eas res tuis insinuabunt auribus,
quae in eorum versantur desideriis.
Heu mihi, soror, corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor.
XV). Cum sancto sanctus eris:
longe a te sit, soror, et cum perverso perverteris (Psalm.
XVII). Quid
in unum agit nupta, et virgo? Illa te non sequitur, quae virum diligit.
Propositum tuum fugit; quod etsi amare se finxerit, mentitur ut decipiat. Quid
tecum agit, cum qua communi collo Christi jugum non ducis? dispar habitu, dispar
affectu. Organum Satanae hoc tibi canet, quod illecebris saeculi moveat, et
semitas diaboli impinguat. Fuge Sirenum cantus, mi soror: ne dum prurientibus
auribus oblectamenta delectaris audire terrena, avertaris a recto itinere, et
aut in dexteram illidaris scopulo, aut in sinistram Charybdis deglutiaris rictu.
Fuge Sirenum cantus, et a lingua malesuadentis sepi aures tuas. Muni cor tuum
scuto fidei, dum tui propositi disparem videris; et frontem tuam trophaeo arma
crucis contra eam quae professioni tuae dispar est.
CAPUT II. Ut viri sancti
vitentur.
Jam quali fuga viros fugias, soror Florentina, tu
judica, si tam sollicite feminas saeculi declinabis. Quisque vir, si sanctus
est, nullum tecum gerat familiaritatem; ne videndi jugitate aut infametur
utriusque sanctitas, aut pereat. Decidet enim a charitate Dei, quae perpetrandi
mali operis occasionem praebuerit; decidet a charitate proximi, quae etsi malum
non agit, opinione tamen pessimam famam nutrit. Dispar enim sexus in unum
locatus, eo titillatur instinctu quo nascitur; et naturalis movetur flamma, si
composita attigerit. Quis colligavit ignem in sinu suo, et non comburetur? Ignis
et stupa sibi utraque contraria, in unum redacta flammas nutriunt. Viri sexus et
feminae diversus, si conjungitur, quod lex naturae provocat, commovetur.
CAPUT III. Ut declinare
virgo debeat juvenes.
Et si taliter viri declinandi sunt sancti, ne
utrorumque bonis moribus offensio subrepat, qualiter fugiendi sunt juvenes, et
tenebrosas vias temporalis vitae sequentes? quos ad hoc diabolus objicit, et
virgineis opponit oculis, ut formas eorum, quos per diem viderit, virgo
meditetur in nocte.
Quod si et contradicat mentis ratio, talesque imaginationes ab animo
respuat, recens tamen visio et corporalis inspectio exhibet memoriae formas:
quas videndo didicit, ut etsi paululum talis imaginatio oblectet mentem,
occurret etiam per somnium, quod viderit oculis. Sic diaboli sagittis pectus
virginis vulneratur, et infigitur cordi amor noxius; ut quod in nocte recordata
est, cum amore velit iterum videre in crastinum. Et sic intrat Satanae sagitta
usque ad intimum cordis per januas oculorum, sicut dicit Propheta: Intravit
mors per fenestras nostras (Jer. IX). Nec enim subrepit diabolus ad
interiora mentis, nisi per sensus cordis. Si pulchrum aliquid videas quod
concupiscentiam moveat, si oblectet aures turpis cantus, si odoratum nidor
attigerit fragrans, si gustum illecebrosus sapor commoverit, si tactus mollem et
nitidam contigerit formam, tunc oblectatione sensibili carnis movetur illecebra.
Dei enim opus uterque est sexus. Amandi sunt certe viri, ut opus Dei; sed
absentes, pro operibus bonis, et propter Deum qui eos fecit, non propter
pulchritudinem corporis.
CAPUT IV. De abstinentia.
Quid ad te de cibis, soror Florentina, puto, loquar,
quae fragilitate corporis nec tantum accipis quantum ratione doceris? Maneat
tamen in animo ut etsi infirmo corpori aliquid relaxandum est a rigore, interim
non solvatur animus, si corpus infirmum meretur aliquid indulgentius. Nullus est
enim usus edendi culpabilis, sed concupiscentia, sed immoderatio, si plus quam
opus est sumpseris, si desideres sine quo vivere possis. Triplex certe est gulae
intemperantia: si quod non licet, avidius appetas, si licita quaeque exquisitis
impendiis praeparata accuratius quaeras, si tempus edendi licitum non sustineas.
Primi generis homines ob hoc paradisi delicias et immortalitatis praemia
perdiderunt, quia illicita concupierunt. Esau vero pro eo quod avidius ambiit
licita, primogeniti perdidit primitiva. Et quia edendi tempus non servant
animalia, ideo sunt irrationabilia. Probavimus ergo triplicem excessum
intemperantiae: dum primi homines gustaverunt de illicito; dum Esau lenticulae
appetitu perdidit primogenita; dum edendi tempus non servant animalia, et sunt
irrationabilia.
Non est igitur abstinens, avide vorans etiam viles cibos. Sepulcrum
patens est guttur eorum, ait Psalmista (Psalm. V). Namque et ille
mollis et dissolutus est qui, contemptis praesentibus, pretiosis ac peregrinis
epulis delectatur. Piscis per illecebram hamo capitur. Avis objecta escae in
decipulam cadit. Bestiae quae naturali virtute sunt rigidae, cupiditate cibi in
foveam proruunt; et quas non emollit natura, decipit esca.
Tu vero temperantiam, et parcimoniam, seu oraculo seu
exemplis disce majorum. Oraculo, quia dicit Dominus: Non graventur corda
vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI). Exemplis, quia David cupitam
aquam noluit bibere, quam periculum alieni esse sanguinis intellexit (II Reg.
II); vel quia Daniel, contemptis dapibus regis, leguminibus vixit (Dan.
XIV). Sint tibi accepta quae sunt comitibus tuis communia, et aliorum non
sis intemperationis causa; et quibus forma esse debes hortamento ac vitae bonae
documento, scandali non efficiaris occasio.
CAPUT V. Ut virgo
singula non loquatur cum singulo.
Nullus te singularem alloquatur, nec tu praeter duarum
aut trium testimonium alloquaris aliquem singularem. Memento sponsi tui
Salvatoris nostri, qui certe non verebatur labem peccandi, attamen in montibus
cum Moyse et Elia coram tribus, Petro et Jacobo et Joanne, locutus est testibus.
Sic et cum suscitaret archisynagogi filiam, eos adhibuit testes, ut falsi
rumoris non daret occasionem. Mirabantur autem et discipuli, quod ad puteum
Jacob loqueretur cum muliere. Et revera non mirarentur, nisi quid viderent
inusitatum; et nisi illi abiissent cibos emere, non loqueretur citra eos
Christus cum muliere.
CAPUT VI. Ut jugiter
virgo oret et legat.
Lectio tibi sit assidua, jugisque oratio. Dividantur
tibi tempora et officia, ut postquam legeris ores, postquam oraveris legas. Sic
alternes perpetim haec duo bona, ut ab iisdem nullo sis tempore otiosa. Quod si
aliquid manibus operandum est, vel certe sustentaculis ciborum corpus
reficiendum, alia tibi legat: ut dum manus vel oculi intenti sunt operi, pascat
aures gratia sermonis divini. Si quidem oramus et legimus, et lubricam mentem a
surreptionibus diaboli vix retrahimus; quanto proclivius humanus animus reptat
ad vitia, si lectionis et orationis assiduae retentaculo non frenetur? Lectio te
doceat, aliquid orando petas; postquam vero oraveris, iterum legendo inquire
quod postules.
CAPUT VII. Ut carnaliter
non legi debeat Vetus Testamentum.
Vetus Testamentum legens non temporis illius nuptias,
sed prolis numerositatem considera; non esum carnium et sacrificia sanguinolenta
crimina morte carnis expiata, uni viro multarum uxorum permissa consortia.
Licuit enim illo tempore quod isto non licet, et sicut per legem concessae sunt
nuptiae, sic per Evangelium virginitas praedicata. Gens enim erat Hebraea ab
omni discreta consortio populorum, et ad prophetandum Christum Ecclesia
deputata. Ne periret, cunctis permissae sunt nuptiae, causa prolis propagandae.
Et quia carnalis erat populus, carnium crapula pascebatur. Sacrificia certe
idcirco pecudum litabantur, quia verum sacrificium, hoc est, Christi corpus et
sanguinem figurabant. Venit veritas, umbra discessit; venit verum sacrificium,
et cessavit hostia pecudum. Venit virgo virginis filius, et virginitatis
praebuit documentum. Omne enim quod in Veteri Testamento legeris, quamvis opere
gestum fuerit, spiritualiter tamen intellige, et de historiae veritate
intelligentiae spiritalis sensum cape. Jam pro peccato non occiditur homo
corpore; sed necem quam illi carni dabant per gladium, nos carnalibus vitiis
imponimus per poenitentiae usum. Cantica canticorum juxta auditum aurium ne
sentias, quia carnalem illecebram terreni amoris insinuant, quae per species
actionis Christi et Ecclesiae charitatem figurant. Merito a veteribus isti libri
prohibiti sunt legere carnalibus, hoc est, Heptateuchum, et Cantica canticorum:
ne dum eos spiritaliter nesciunt, libidinis ac voluptatum incitamento solvantur.
CAPUT VIII. De jejunii
modo.
Jejunia certe valido corpori imponenda sunt; et quos
rebellis caro lege vitiorum impugnat, jejunio attenuandi sunt jugi. Subjuganda
est jejuniis caro rigida, et eatenus refrenanda, ut legi mentis et imperiis
animae subjaceat ut ancilla. Et quam debilitavit jugis infirmitas, si eam
jejuniis temperes, tantumque sumas quantum saluti sufficiat, non peccabis.
Meliorem tamen judica eam quae salutis robore infirmitatis non egeat remedio.
Nec debet scandalizari quae sana est, si remissius vel indulgentius quae infirma
est alitur; sed magis eo se meliorem sanctioremque esse consideret, quod
fragilibus rebus non indiget, quibus eget infirmitas. Illa autem quae
infirmitatis obtentu meretur aliquid lenius, sit prae caeteris humilis doleatque
se non posse quae aliae possunt; et abstinentiam tempore laxatam non reputet
virtuti, sed infirmitati.
CAPUT IX De usu vini.
Vino secundum Apostoli utere regulam.
Ait enim Timotheo: Modico
vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates (Tim.
V). Dum
enim dicit modicum, medicinaliter bibendum fore monstratur, non ad ebrietatem.
Nam alio loco idem sic dicit Apostolus: Vinum dixisti, omne vitium dixisti
(Tit. II). Ebrietas enim mortale est crimen: inter homicidia, et adulteria,
vel fornicationes reputatur. Sic ejicit a regno Dei vini temulentia, quemadmodum
facinus adulterii, vel homicidii, vel aliorum criminum flagitia. Confirmat hoc
dum dicit Apostolus: Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis
servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque
fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei
possidebunt (I Cor. VI). Vide quantum sit execranda ebrietas, ut etiam a
regno Dei suos amatores ejiciat. Quam etiam terribiliter propheta increpet vino
deditos vide, dicit enim: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri
fortes ad miscendam ebrietatem. Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem
sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis (Isai. I). Bibit
vinum Noe, atque ebrietate sopitus, parte corporis verecundiori denudatus est
(Gen. IX): ut noveris sic consternari animum humanum vino, et rationem
humanae mentis obtundi, ne seipsum quidem meminerit, multo minus etiam Deum.
Et licet illa Noe ebrietas ac nudatio mysterium Christi passionis et mortis
contineat, tamen ad litteram errorem facti insinuat. Loth vino crapulatus
incestum intulit filiarum (Gen. XIX), nec sensit errorem; de quo
incentivo concubitu nascuntur Moabitae et Ammonitae. Et Dominus dicit:
Moabitae et Ammonitae non intrabunt in Ecclesiam meam usque in decimam
generationem (Deut.
XXIII). Senti quantum sit fugienda vini satietas, ut etiam
patriarchis scandali et culpae causa exstiterit. Ergo et virgo quae virtute
corporis viget, bene facit si omnino se a vino abstinuerit. Invalidam vero et
imbecillem pro medicina decet uti vino, non pro temulentia.
CAPUT X. Quatenus uti
virgo lavacro debeat.
Balneo non pro studio vel nitore utaris corporis, sed
tantum pro remedio salutis. Utere, inquam, lavacro quando poscit infirmitas, non
quando suaserit voluntas. Quod enim necesse non est, si egeris, peccabis.
Scriptum est: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XVIII).
Cura carnis veniens ex concupiscentia habetur in vitio; non ea quae saluti
reparandae convenit. Quapropter non te illiciat lavare saepius carnis voluntas,
sed infirmitatis imperet necessitas. Cares enim culpa, si quod necesse est
egeris.
CAPUT XI. Quod peccatum
sit virgini ridere.
Esto in Deo gaudens laetitia animi tranquilla et
moderata, juxta quod ait Apostolus: Gaudete in Domino semper, iterum dico
gaudete (Phil.
IV). Et alio loco dicit: Fructus autem Spiritus est gaudium (Gal.
V).
Talis jucunditas non perturbat mentem ridendi foeditate, sed sublevat desideriis
animam ad supernam quietem; ubi possis audire: Intra in gaudium Domini tui
(Matth. XXV). Quale sit cor virginis plerumque risu monstratur. Neque enim
impudenter virgo rideret, si cor castum haberet. Speculum cordis facies est
hominis: non ridet lascive, nisi quae corde lasciva est. Ex abundantia enim
cordis, ait Dominus, os loquitur (Matth. XII), ergo ex abundantia
vanissimi pectoris ridet facies virginis. Quid de hoc legitur vide: Risum
reputavi errorem; et gaudio dixi, quod frustra decipis (Eccl.
II)? Et iterum ibidem: Risus
dolore miscetur: et extrema gaudii luctus occupat.
Et Dominus ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi
consolabuntur (Matth. V). Verum et apostolus insane laetantibus dicit:
Risus vester vertatur in luctum (Jac. IV). Risum ergo, soror, ut errorem
fuge, et temporalem laetitiam commuta in luctum; ut beatificeris, si peregrina
in mundo luxeris: quoniam qui secundum Deum lugent, beati sunt, et ipsi
consolabuntur. Peregrinari te in mundo scito; nec hic habere patriam, sed in
coelo. Si tali desiderio ardebat Christi servus, ut diceret: Cupio dissolvi,
et esse eum Christo (Phil. I); quanta amoris flagrantia virgo debet accendi,
quam uberes lacrymas desiderio sponsi sui effundere, donec ad amplexum Christi
valeat pervenire, et ubertim flere non desinat, usquequo Christum, quem videre
cupit, attingat. Lugebat ille se peregrinum in hac vita, qui moerens dicebat:
Heu me! quod incolatus meus prolongatus est a me (Psalm. CXIX). Nam
exsultans te coelestis sponsus et charissimis excipiet amplexibus, si te sui
desiderio flagrare didicerit, et si absente eo fleveris, ille te praesens
consolabitur.
CAPUT XII. Qualiter
habeantur ancillae virginitatem professae.
Quas tibi fecit, aut fecerit ancillas conditio, et
sorores professio, jam non pro nexu servitutis exulceres, sed pro paritate
professionis honores. Quae ergo tecum in Christo virginitatis stipendiis
militat, pari tecum libertate exsultat. Nec sic vos provocamus ad humilitatem,
ut illas superbia erigamus: quas dum tu accipis ut sorores, gratius illae tibi
sint famulae, praebeantque obsequium non servitute addictae, sed liberae
charitate. Quoniam quidem non est personarum acceptio apud Dominum (Ephes.
VI), scilicet, in distribuenda fide, ubi pariter consulitur dominae et
ancillae, ubi non eligitur domina, et reprobatur ancilla, aequaliter baptizatae,
simul Christi corpus et sanguinem sumunt. Nam et patriarchae dum essent
sanctissimi, quantum ad res terrenas et temporales, discernebant inter servos et
filios: illos famulos, hos dominos judicabant; quod vero ad spei futurae munus
attinet, ex aequo filiis et vernaculis consulebant, quos una circumcisione
signabant.
CAPUT XIII. De
discretione senioris erga personas singulas.
Quod quidem sub una professione manentibus omnia erunt
communia omnibus, verum est, et legitur (Act. IV): scilicet, si omnes
aequaliter valeant. Attamen interest quaedam discretio senioris providentis quid
unaquaeque poscit. Sic enim dividendum est, prout unicuique opus est. Quae
potuit honorari in mundo, et dives fuit in saeculo, blandius fovenda est in
monasterio; et quae reliquit in saeculo vestem pretiosam, cultiorem in
monasterio meretur. Quae vero sub penuria vixit in saeculo, et tegumento
victuque eguit, grate ferat in monasterio nec algeat, nec esuriat, nec murmuret,
si ea tractetur indulgentius quae dixit in saeculo delicatius. Nam si prout
cuique opus est non dividitur, fit superba in monasterio, quae fuit vilis in
mundo; et quae erat potens in saeculo, humiliatur in monasterio. Sic agit, qui
discrete non sapit, ut superbire faciat ex vili censu conversas, et dolore
stimules honesto loco natas. Et si sufficit unde omnibus tribuatur aequaliter,
nulla est unde murmuret: quoniam discretio senioris dividet unicuique prout opus
est. Sed dicis: Cur conversa est, nisi ut fiat humilis ex potente? Si ergo ista
ex inclyto ad humilitatem descendit, illa ex paupere quod humiliaretur non
habuit, forsitan si superbit. Charitas autem omnia temperat, atque ad eumdem
pacis pertrahit limitem; ut nec illa infletur, quae reliquit potentiam; nec illa
frangatur, quae fuit pauper, vel ancilla. Laudanda tamen est senior, si discrete
cum singulis se gesserit, et unicuique prout opus est, diviserit. Ista sint
dicta de veste, cibo, potu, vel opere pro invalidis ac delicatis, ut quae durius
ferre non potest, tractetur lenius. Caeterum si circa eas quae ferre potuerint,
factura est senior prout viderit, et quibus consulit pro usu delicatae vitae,
vel corporis fragilitate, non eas praeferas honore seniorum, si posteriore
conversae sunt tempore. Dum ergo ad te meus, soror Florentina, sermo dirigitur,
derivavimus orationem studiis plurimum; nulli tamen jugum imponimus, sed quod
honestum est suademus.
CAPUT XIV. Ut virgo aequalis sit et in paupertate et in abundantia.
Nunc ad te loquendo revertar, soror Florentina, pro qua
me familiaris cura sollicitat.
Hortor itaque aequalem te et uniformem habere
semper animum, ut nec adversitate frangaris, quae patientiam et penuriam Job
sapis; nec eleveris prosperitate, quae patriarchas divites opibus, sed humiles
animo fuisse legis. Beata enim eris, si et in adversis et prosperis semper Deo
gratias egeris; et vitae istius prosperitatem fumum vaporemque illico
evanescentem credideris. David certe regnabat, et cum abundaret thesauris, ac
manu forti infinitis populis imperaret, humilem se canit, et dicit: Pauper
sum ego, et in laboribus a juventute mea (Psalm. LXXXVII). Et ipse iterum ad
filiam Saul dicit (II Reg.
VI): Vilis incedam, et vilis apparebo ante Deum qui
elegit me, potius quam patrem tuum (Psalm. CXVII). Similiter idem dicit:
Incola ego sum in terra et peregrinus, sicut omnes patres mei. Terrenis ergo
nunquam delectata rebus, etiamsi se vitae commoda ingerant, non eis animo
innitaris, nec de mundanis gaudeas lucris; et non contristaberis damnis. Etenim
scriptum est: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psalm. LI). Cum
amore enim possessa cum dolore utentis pereunt; et inde tribulari quemquam
necesse est, unde carnaliter gaudet. Tu ad instar coelestis sponsi honorari in
saeculo fuge. Ne velis ab aliis dici, aut esse praelatior, quae legis: Si
quis vult inter vos esse major, sit vester servus (Matth. XX), quoniam et
ipse Salvator dum a turbis ut rex fieret quaereretur, seipsum abscondit. Quomodo
enim ab homine regnum acciperet, cui cum Patre regnum perpetuum manet? Sed quia
venerat docere humilitatem, hominum declinavit honorem. In forma enim Dei manens
semetipsum pro nobis humiliavit (Phil. II); et cui coelestia serviunt ac
terrestria, pro mortalibus factus est pauper, ut ejus inopia nos ditaremur. Tu
ergo insiste vestigiis, quibus praecessit sponsus; et passibus indefessis ducem
sequere coelestem: ne dum factis suis probat esse dissimilem, in coelestibus
regnis nolit habere consortem. Etenim ista dicimus, ut parvipendas, aut ne pro
magno cupias lucra terrena; vel ne aestimes magnos, quos in saeculo prospicis
divites. Quod enim habere possunt et mali, libenter debent contemnere boni. Dat
enim malis Deus temporales divitias, quibus negat aeternas, dat eas certe et
bonis, sed quos novit non superbisse ex eis. Boni propitio Deo fiunt divites,
propitio Deo fiunt pauperes: in utroque Deo gratias agunt, qui voluntatem Dei
libenter accipiunt. Malis quando tribuuntur divitiae, poenaliter tribuuntur, ut
male de eis gaudeant; et quando subtrahuntur, poenaliter auferuntur, ut male de
eis doleant, utraque justo ad gloriam; utraque impio ad vindictam. Quid ad te,
quae habes Regulam quam sequaris? Virginitatem itaque et paupertatem Mariae
prospice: quae tam dives in Domino fuit, ut mater Domini esse mereretur, et
tanto rebus paupercula, ut partus tempore nec obstetricis, nec ancillae uteretur
solatio, ipsum quoque diversorium tam angustum, ut praesepe assumeret pro
cunabulo. Sed et Joseph, cui fuerat desponsata, cum esset justus, erat tamen et
pauper, ita ut victum et vestitum artificio quaereret. Certe faber ferrarius
fuisse legitur. Habes exempla, normam sequere, ne te velis divitiarum periculis
committere. Quoniam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et
laqueum diaboli (I Tim. VI), et desideria multa inutilia et nociva, quae
mergunt hominem in interitum.
Has
a se sponte auferunt, quibus in Domino devotus est animus. Et plerumque
contemptores suos magis appetunt divitiae, quam sequaces.
Querite,
inquit, regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI).
CAPUT XV. De indulgentia
et prohibitione carnium.
Esum carnium infirmitatis tuae
obtentu nec prohibere tibi audeo nec permittere. Cui tamen suppetit virtus, a
carnibus se abstineat. Nam dura est conditio, nutrire contra quem dimices; et
earnem propriam sic alere, ut sentias contumacem. Quod si talibus utitur virgo,
qualibus et saeculares utuntur, dat sensum, ut ea agat quae a saecularibus
aguntur.
Quid poterit caro nutrita
carnibus nisi erumpere ad libidinem, miseramque animam crudelitate luxuriae
debacchare?
Unde et quidam auctor ait,
Deliciarum finis corruptio. Et Apostolus voluptuosam viduam sic notat: ut
dicat: Quae autem in deliciis est, vivens mortua est (II Tim. V) Quod si
abstinentia marcidum corpus vix a lege peccati, quae habitat in membris nostris,
prohibemus; quid faciet quae sic obruit terram carnis suae, ut et possit spinas
et tribulos germinare? Fomenta vitiorum, esus carnium: nec solum carnium, sed et
nimia satietas aliorum ciborum. Quoniam non culpatur escae qualitas, sed
quantitas reputatur in vitio. Quidquid enim accipitur nimis, hoc aggravat
animam, et abundantiori cibo extensus stomachus obtundit animae sensus.
Virgo tantum sana debet esse, non rigida; pallida
gestare ora, non rubentia; quae suspiria cordis emittat ad Deum, non ructet
cruditates ciborum.
Quibus ergo vires corporis opus sunt, habeant carnis usum: scilicet, qui
metalla effodiunt; qui in agone terreno certant; qui construunt celsorum culmina
aedificiorum, vel in diversis opificiis labore desudant corporis; his
reparandarum virium aptus est usus carnis. Virgo quae magis defectus sustinet
corporis, bona virgo est. Ad quos usus carnes sumet, nisi ut miserum corpus
faece vitiorum inundet? Verum si cogit infirmitas, medicinaliter sumendae sunt
carnes. Medicinaliter enim est, quod non gravat, sed relevat: quoniam et ipsam
medicinam ita artis ipsius periti impendunt, ut sensim adhibita non onerent
infirmum, sed allevent.
Unde
et illa vera est sententia philosophorum: Ne quid nimis.
CAPUT XVI. Ut in
Monasterio quo coepit virgo permaneat.
Ut enim in monasterio permaneas sollicite admoneo,
multarum enim societate proficies; et virtutes aliarum videndo eris virgo
virtutum. Et si interdum pro varietate voluntatum oriatur quaedam congregationi
simultas, et nonnunquam murmurationibus carnalium tristentur spirituales, non
tamen deerunt quas in bonis actibus imiteris. Et certe tolerare carnales,
probatae virtutis est; imitari vero spirituales, spei est maximae. Erudiunt
carnales spiritualium patientiam, et dant quae sanctae sunt bonarum documenta
virtutum: ac sic animae proficienti utraeque sunt utiles, et quas patienter
tolerat, et quas imitatur suaviter.
Libenter, inquit Apostolus,
sustinetis insipientes, cum sitis sapientes (II Cor. XI). Et ipse idem
dicit: Debetis autem vos qui firmiores estis imbecillitates infirmorum
sustinere, et non vobis placere. Unusquisque autem proximo suo placeat in bonum
ad aedificationem (Rom.
XV). Non
enim te carnalium scandalizent murmurationes; sed consoletur proficientium vita;
et quae nescis quantum demoreris in saeculo, debes esse patiens pro coelestis
gloriae dono.
CAPUT XVII. Qualiter
vita fugiatur privata.
Fuge quaeso privatam vitam; nec velis imitari eas
virgines quae in urbibus per cellulas demorantur: quas multimoda cura
constringit; prius placendi saeculo, ne foedo prodeant amictu; et domestica
oppressae sollicitudine, dum pro vitae subsidio satagunt, minus quae ad Deum
pertinent quaerunt. Privatam enim vitam de usu gentilium traxit Ecclesia, quos
dum non quiverunt apostoli ad normam suae vitae traducere, Ecclesiae venienti ex
gentibus permiserunt private vivere, propriisque rebus uti. Caeterum qui sub
apostolis crediderunt ex Hebraeis, eamdem normam, quam nunc tenent monasteria,
servaverunt. Quaere quod legitur in Actibus apostolorum, et verum esse quod dico
probabis: Multitudinis, inquit, credentium erat cor unum, et anima
una. Nec quisquam eorum quae possidebat, suum aliquid esse dicebat, sed quotquot
possessores agrorum erant, vendebant, et pretia eorum ponebant ante pedes
apostolorum, et distribuebatur prout unicuique opus erat (Act. IV). Vide,
quod viventes in monasterio regulariter apostolorum teneant vitam; nec dubitent
eorum assequi merita, quorum imitantur exempla.
CAPUT XVIII. Ne
peculiare virgo in monasterio quid possideat.
Peculiare, quod in coenobiis pro magno habetur crimine,
tu pro grandi vitae contagione. Adulterium certe est, quia conscientiae
integritatem usurpatae rei pravitate maculat. Furti crimen est; quoniam dum
omnia quae habentur in monasterio, omnibus sunt communia, habere una latenter
praesumit, quod a caeteris ignoratur, et aliud publice cum omnibus utitur, aliud
furtive abscondit. Fraus est manifesta, quia non reponit in commune quod
possidet, sed exiguam parvitatem privatim occultat fraude. Unum crimen, sed
plura contagia. Tantae nequitiae malum velut gehennae evita praecipitium, et
quasi iter cave ducens ad infernum. Inde usque ad malum proditionis et Domini
traditionem Judas erupit, quod furti crimen tractus cupiditate commisit. Denique
cum haberet cum apostolis quidquid illis esset commune, non fuit contentus
communionis sufficientia.
Sed quid dicit de eo Evangelium? Fur erat, et loculos habens, ea quae
mittebantur portabat (Joan.
XII). Nec non Ananiae et Saphirae exempla recole; qui
offerentes Apostolo partem pretii, partem vero celantes, praesenti sunt judicio
damnati (Act. V); et pro terrore sequentium non est dilata facinoris
ultio. Quae autem a communione monasterii privata secernitur, necesse est ut a
coelestis vitae consortio separetur. Quidquid manus tua attigerit, seniori
ostende; in commune repone. Noli quidquam transportare seorsum, quia nimium
Judae proditoris exempla cavenda sunt.
CAPUT XIX. Ne virgo
jurare debeat.
Nunquam jurare, sed semper verum dicere, pari observa
studio. Nam sicut carnalibus pro terrore fraudis jurare permissum est, sic
prohibita sunt spiritualibus, etiam dum sibi bene conscii sunt, sacramenta.
Sit, inquit, sermo vester, Est, est; Non, non; quod autem plus est, a
malo est (Jac. V). Cave itaque jurare in bono, quia de malo est. Et
propterea dicitur esse a malo, eo quod jurandi necessitas ex infideli sit
conscientia.
Ejus autem hominis jurandi
extorquetur necessitas, cujus fides manet in dubio.
Tu vero, quae simplicitatem cordis debes ostendere
labiis, cur te spontaneo alliges sacramento? Tolle jurandi usum in bono, et non
perjurabis in malo. Loquere veritatem ex corde, et aberit jurandi necessitas.
Legimus enim: Ne assuescas jurationi, quoniam multi casus in illa (Eccl. XXV).
CAPUT XX. Ne sola virgo
cum sola loquatur.
Noli assumere unam loquendi familiaritatem, et
declinare alias. Sed quod scire uni utile est, sciatur ab omnibus. Audi Dominum
quid dicat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; quod in aure
auditis, praedicate super tecta (Matth. XVII). Hoc est, si quid vobis in
secreto mentis fuerit revelatum, palam dicite: et quod corde concepistis,
omnibus manifestate. Si bonum est quod loqueris, cur una tantum et non omnes
potius informentur? Si turpe est, nec cogitare, nec loqui debes, quod alias
erubescis scire. Non jam de bono est, quod singulariter virgo loquitur. Omnis
enim qui male agit, ait Dominus odit lucem (Joan. III). Unde et ille
philosophorum prudentissimus dixit: « Omnia recte facta in luce se amant
collocari. » O virgo ideo occulte loqueris, quia non est unde publice glorieris.
Sed si aures et oculos humanos fallis, nunquid Dei cognitionem fallere poteris?
Pulchre et alius ait: « Quod vis Deum nescire, nec agas, nec cogites. »
Sit ergo tibi conscientia innocua, sermo liber a culpa.
Respuenda nec audire te, nec cogitare delectet; multo minus loqui, vel agere.
CAPUT XXI. Ne velit
virgo reverti ad saeculum.
Jam ad portum navem orationis dirigimus, et emenso
dictorum pelago in littore quiescendi anchoram ponimus, flatu tamen charitatis
tuae iterum in fluctibus verborum revehor. Te quaeso, soror Florentina, per
beatam quoque Trinitatem unicae divinitatis obtestor, ut quae de terra tua et de
cognatione tua cum Abraham egressa es, cum uxore Loth non respicias retro
(Gen. XIX); ne efficiaris exemplo malo documentum aliarum ad bonum, et ne in
te aliae videant quod in se caveant. Illa vero aliis facta est condimentum
sapientiae, sibi vero simulacrum stultitiae, sibi enim nocuit malefactum, aliis
profuit exemplum contrarium. Ne te unquam reverti ad genitale solum sollicitet
cogitatio; ubi si te Deus habitare voluisset, non inde ejiceret. Sed quia utile
proposito tuo fore prospexit, bene sicut Abraham a Chaeldeis, et tanquam Loth te
abstraxit a Sodomis. Denique errorem meum ipse fateor, ne communem matrem saepe
allocutum, nosse cupiens si vellet reverti ad patriam; illa autem, quae se
noverat Dei voluntate causa inde salutis exiisse, sub divina obtestatione
dicebat, nec velle se videre, nec unquam visuram illam patriam esse, et cum
magnis dicebat fletibus: Peregrinatio me Deum fecit agnoscere, peregrina moriar;
et ibi sepulcrum habeam, ubi Dei cognitionem accepi.
Teste Jesu hoc in ejus
experiisse desideriis memor sum, ut etiamsi diu viveret, patriam illam non
reviseret.
Tu, quaeso, cave, soror
Florentina, quod mater timuit, et malum quod illa experta fuit, tu prudenter
evita. Miserum me doleo, qui ibidem communem fratrem transmisi Fulgentium, cujus
pericula jugi formidine pertimesco. Tutior tamen erit, si tu securior et absens
pro illo oraveris. Ea inde aetate abstracta es, ut vel si ibidem nata fueris,
non memineris.
Nulla est recordatio quae moveat desideriis animam; et beata es, quae
ignoras quod doleas.
Ego
tamen expertus loquor, sic perdidisse statum et speciem illam patriam, ut nec
liber quisquam in ea supersit, nec terra ipsa solita sit ubertate fecunda, et
non sine Dei judicio. Terra enim cui cives erepti sunt, et concessi extraneo,
mox ut dignitatem perdidit, caruit et fecunditate. Vide, soror Florentina, quod
te pavens moerensque conveniam, ne te serpens praeripiat a paradiso, et in eam
ponat terram quae spinas et tribulos germinat, de qua rursum si velis manum
extendere, et lignum vitae edendum assumere, non permittatis attingere. Testor
enim te cum Propheta, et conscio Jesu Christo admoneo, dicens: Audi, filia,
et vide: et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris
tui, quia concupivit Rex speciem tuam, et ipse est Dominus Deus tuus (Psalm.
XLIV). Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est
regno Dei (Luc. IX). Noli ab eo avolare nido, quod invenit turtur, ubi
reponat pullos suos (Psalm. LXXXIII). Simplicitatis filia es, quae
turture matre nata es. In eadem una persona complurium necessitudinum uteris
officio. Turturem pro matre respice. Turturem pro magistra attende, et quae te
Christo quotidie affectibus generat, chariorem qua nata es reputa matrem: ab
omni procella, ab omni mundano turbine in ejus te sinibus conde. Sit tibi suave
ejus lateri adhaerere. Sit tibi dulce ejus gremium jam provectae, quod erat
infanti gratissimum. Postremo charissimam te germanam quaeso, ut mei orando
memineris, nec junioris fratris Isidori obliviscaris: quem quia sub Dei
tuitione, et tribus germanis superstitibus parentes reliquerunt communes, laeti,
et de ejus nihil formidantes infantia, ad Dominum commearunt. Quem cum ego ut
vere filium habeam, nec temporale aliquid ejus charitati praeponam, atque in
ejus pronus dilectione recumbam, tanto eum charius dilige, tantoque Jesum exora
pro illo, quanto nosti eum a parentibus terrenis fuisse dilectum.
Certus sum quod flectat pro
nobis aures divinas tua virginalis oratio.
Et si
pactum quod cum Christo pepigisti servaveris, bene agenti tibi debetur corona,
et exhortanti Leandro praestabitur venia; et si perseveraveris usque in finem,
salva eris. Amen.
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
Ritorno alle "Regole ispaniche"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
01 novembre
2015 a cura
di Alberto "da Cormano"
alberto@ora-et-labora.net