REGULA ISIDORI
Ed. Chadwyck-Healey 1996
SANCTI ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI REGULA MONACHORUM
524 PRAEFATIO.
1. Plura sunt praecepta, vel instituta majorum, quae a sanctis
Patribus sparsim prolata reperiuntur, quaeque etiam nonnulli latius, vel
obscurius posteritati composita tradiderunt, ad quorum exemplum nos haec pauca
vobis eligere ausi sumus, usi sermone plebeio, vel rustico, ut quam facillime
intelligatis quo ordine professionis vestrae votum retineatis.
525 2. Praeterea quisquis vestrum illam universam veterum disciplinam contendit appetere, pergat, in quantum placet, et arduum illum limitem atque angustum levigato cursu incedat. Qui vero tanta jussa priorum explere nequierit, in hujus limite disciplinae gressus constituat, nec ultra declinandum disponat, ne, dum declinatus appetit inferiora, tam vitam quam nomen monachi perdat. Quapropter sicut illa praecepta priorum perfectum monachum reddunt ac summum, ita faciunt ista vel ultimum. Illa custodiant perfecti, ista sequantur post peccatum conversi.
CAPUT PRIMUM. De monasterio. 1. Imprimis, fratres charissimi,
monasterium vestrum miram conclavis diligentiam habeat, ut firmitatem custodiae
munimenta claustrorum exhibeant; inimicus enim noster diabolus, sicut leo
rugiens, circuit ore patenti, quaerens unumquemque nostrum, quem devoret (I
Petri VIII). 2. Monasterii autem munitio tantum januam extrinsecus habeat,
unumque posticum, per quem eatur ad hortum. Villa sane longe remota debet esse a
monasterio, ne vicinius posita aut labis inferat periculum, aut famam inficiat
dignitatis. Cellulae fratribus juxta ecclesiam constituantur, ut possint
properare quantocius ad officium. 3. Locus autem aegrotantium remotus erit a
basilica, vel cellulis fratrum, 526 ut nulla inquietudine vel clamoribus
impediantur. Cellarium monachorum juxta coenaculum esse oportet, ut secus
positum sine mora mensis ministerium praebeatur. Hortulus sane intra monasterium
sit inclusus, quatenus, dum intus monachi operantur, nulla occasione exterius
evagentur.
CAPUT II. De eligendo abbate. 1. Abbas interea eligendus est in
institutione sanctae vitae duratus, atque inspectus patientiae et humilitatis
experimentis, qui etiam per exercitium vitam laboriosam tolerans, ac
transcendens aetatem adolescentiae, juventute sua senectutem tetigerit; cui
etiam majores non dedignentur parere, obedientes ei tam pro aetate quam etiam
pro morum probitate. 2. Iste enim se imitandum in cunctis operum exemplis
exhibebit; neque enim aliquid imperasse cuique licebit quod ipse non fecerit.
Singulos autem hortamentis mutuis excitabit, alloquens cunctos, exhortans, vel
aedificans in eis, si quid eorum vitae pro uniuscujusque gradu prodesse
perspexerit. 3. Circa omnes quoque servans justitiam, contra nullum livore odii
inardescens, omne ex corde amplectens, nullum conversum despiciens, paratus
etiam quorumdam infirmitati compati misericordia, Apostolum sequens, qui dicit:
Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat pullos suos (I
Thess. II).
527 CAPUT III. De monachis. 1. Monachis autem summopere studendum
est ut, apostolicam vitam tenentes, sicut in unum constituti esse noscuntur, ita
cor habeant unum, nihil sibi proprium vindicantes, nec quantulumcunque amorem
rei privatae habentes, sed, juxta exemplum apostolicum, omnia communia habentes
(Act. IV), in praeceptis Christi fideliter permanendo proficiant. 2. Patri
honorem debitum referentes, erga seniores obedientiam, erga aequales incitamenta
virtutum, erga minores boni exempli magisterium conservabunt. Nemo caeteris se
judicans meliorem, sed inferiorem se omnibus deputans, tanto humilitate
clarescat, quanto plus caeteris culmine virtutum coruscat. Abstineat se etiam a
furore, et a detractione parcat monachus linguam. 3. Indecenter quoque vel
notabiliter non incedat, philargyriae contagium, ut lethiferam pestem,
abhorreat; a turpibus verbis vel otiosis linguam avertat, atque indesinenter cor
mundum labiaque exhibeat. Affectus quoque animi turpes ab intentione
cogitationis abstergat, per compunctionem cordis in stadio se sanctae
meditationis exerceat. 4. Torporem somni atque pigritiam fugiat, vigiliisque et
orationibus sine intermissione intendat, gulae concupiscentiam deprimat, atque
abstinentiae virtutibus semetipsum per studium domandarum libidinum affligat,
domans jejuniis carnem, quantum valetudo corporis sinat, livore quoque invidiae
de fraternis profectibus 528 nequaquam tabescat, sed quietus atque pacificus per
amorem fraternae dilectionis de cunctorum gaudeat meritis, iracundiae
perturbationem rejiciens, et patienter omnia sustinens; nulla tristitia, nullo
temporali moerore afficiatur, sed contra omnia adversa interiori gaudio fretus,
ipsam postremo vanae gloriae laudem procul a se abjiciat, et Deo tantum interius
humili corde placere studeat, ut dum his virtutibus radiat, merito nomen suae
professionis retineat.
CAPUT IV. De conversis. 1. Qui renuntians saeculo, ad
monasterium venerit, non statim in coetum deligendus est monachorum. Vitam enim
unicuique in hospitalitatis servitium tribus mensibus considerare oportet,
quibus peractis ad coetum sanctae congregationis accedet; neque enim intus
suscipi quemquam convenit, nisi, prius foris positus, ejus humilitas sive
patientia comprobetur. Qui relicto saeculo ad militiam Christi pia et salubri
humilitate convertuntur, omnia sua primum aut indigentibus dividant, aut
monasterio conferant. Tunc enim servi Christi liberum animum divinae militiae
offerunt, quando a se spei saecularis vincula cuncta praecidunt. 2. Qui non
rigida intentione convertuntur, cito aut superbiae morbo, aut vitio luxuriae
subduntur. Nequaquam ergo debent a tepore inchoare, qui mundo renuntiant, ne per
ipsum teporem rursus in amorem saeculi cadant. Omnis conversus non est
recipiendus in monasterio, nisi prius ipse scripto se spoponderit permansurum.
Sicut enim ii qui ad saecularem promoventur militiam in legionem non transeunt
nisi ante in tabulis conferantur, ita et ii qui in spiritualibus castris
coelesti militiae sunt signandi, nisi prius professione verbi aut scripti
teneantur, in numerum 529 societatemque servorum Christi transire non possunt.
3. Qui in monasterio prior ingreditur, primus erit in cunctis gradu, vel ordine;
nec quaerendum est si dives aut pauper, servus an liber, juvenis an senex,
rusticus an eruditus; in monachis enim nec aetas, nec conditio quaeritur, quia
inter servi et liberi animam nulla est apud Deum differentia. Qui tamen jugo
alienae servitutis astrictus est, nisi Dominus vincula ejus dissolverit,
nequaquam recipiendus est; scriptum est enim: Quis dimisit onagrum liberum? et
vincula ejus quis solvit (Job. XXXIX)? Onager enim liber dimissus monachus est
sine dominatu et impedimento saeculi deserviens, et a turbis remotus. Tunc enim
libera servitute Deo quisque famulatur, quando nullius carnalis conditionis
pondere premitur. Ubi enim jam suave jugum et leve onus Christi est, durum et
grave est portare servitium saeculi. 4. Qui aliquid habentes in saeculo,
convertuntur, non extollantur, si de suis facultatibus quodcunque monasterio
contulerunt; sed potius timeant, ne hic per superbiam eleventur et pereant.
Quibus melius esset, si divitias suas cum humilitate in saeculo fruerentur, quam
ut jam pauperes effecti de earum distributione elatione superbiae extollantur.
Hi qui de paupertate in monasterio convertuntur non sunt despiciendi ab eis qui
saeculi divitias reliquerunt, quia apud Deum unius ordinis habentur omnes qui
convertuntur ad Christum; neque enim differt utrum ex inopi vel servili
conditione ad servitium Dei quisque venerit, an ex generosa et locuplete vita;
multi enim ex plebeio censu documentis virtutum eximiis enitentes, praelatiores
nobilibus facti sunt, eosque virtutum excellentia praevenerunt, et qui erant
conditione infimi, virtutis merito effecti sunt primi sapientes. 5. Nam
propterea infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortes, et ignobilia mundi,
et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuaret, ut non glorietur omnis caro
coram illo (I Cor. I, 27). Qui ex paupertate ad monasterium veniant, non
extollantur in superbiam, quia se ibi aequales aspiciunt iis qui aliquid in
saeculo videbantur; neque enim dignum est ut ubi divites celsitudine deposita
saeculari ad humilitatem descendunt, ibi pauperes elatione mentis superbi
efficiantur; qui oportet ut, deposita arrogantia, humiliter sapiant, suaeque
paupertatis et inopiae memores semper existant.
CAPUT V. De opere monachorum 1.
Monachus semper operetur manibus suis ita, ut quibuslibet variis opificum
artibus laboribusque studium suum impendat, sequens Apostolum, qui dicit: Neque
panem gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes;
et iterum: Qui non vult laborare, non manducet (II Thess. III). Per otium enim
libidines et noxiarum cogitationum nutrimenta concrescunt, per laboris vero
exercitium vitia nihilominus elabuntur. 2. Nequaquam debet monachus dedignari
versari in opere aliquo monasterii usibus necessario. Nam patriarchae greges
paverunt, et gentiles philosophi sutores et sartores fuerunt, et Joseph justus,
cui virgo Maria desponsata exstitit, faber ferrarius fuit. 531 Si quidem et
Petrus princeps apostolorum piscatoris officium gessit, et omnes apostoli
corporale opus faciebant, unde vitam corporis sustentabant. 3. Si igitur tantae
auctoritatis homines laboribus et operibus etiam rusticanis inservierunt, quanto
magis monachi, quos oportet non solum vitae suae necessaria propriis manibus
exhibere, sed etiam indigentiam aliorum laboribus suis reficere! Qui viribus
corporis et integritate salutis consistunt, si in opere otiosi sunt, dupliciter
peccare noscuntur, quia non solum non laborant, sed etiam alios vitiant, et ad
imitationem suam invitant. Propterea enim quisque convertitur, ut Deo serviens
laboris habeat curam, non ut, otio deditus, inertia pigritiaque pascatur. 4. Qui
si volunt lectioni vacare, ut non operentur, ipsi lectioni contumaces existunt,
quia non faciunt quod ibi legunt; ibi enim scriptum est: Operantes suum panem
manducent; et iterum: Ipsi enim scitis quomodo oportet imitari nos, quia non
inquieti fuimus inter vos, neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in
labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus (II
Thess. III). Qui per infirmitatem corporis operari non possunt, humanius
clementiusque tractandi sunt. Qui vero sani sunt et fallunt, procul dubio
dolendi atque lugendi sunt, quia non corpore, sed, quod pejus est, mente aegroti
sunt; qui etsi humanis oculis convinci non possunt, Deum tamen latere non
possunt. Tales igitur aut ferendi sunt, si aegritudo latet; aut distringendi, si
sanitas pateat. 5. Monachi operantes meditari aut psallere debent, ut carminis
verbique Dei delectatione consolentur ipsum laborem. Si enim saeculares opifices
inter ipsos labores amatoria turpia cantare non desinunt, atque ita ora sua
in cantibus et fabulis implicant, ut ab opere manus non subtrahant, quanto magis
servi Christi, qui sic manibus operari debent, ut semper laudem Dei in ore
habeant, et linguis ejus psalmis et hymnis inserviant! Laborandum est enim
corpore animi fixa in Deum intentione; sicque manus in opere implicanda est ut
mens non avertatur a Deo. 6. Propriis autem temporibus oportet operari monachum,
et propriis orationi lectionique incumbere. Horas enim debet habere monachus
congruas ad singula officia deputatas. Partes autem annui temporis suis
quibusque operibus taliter deputantur. Aestate enim a mane usque ad horam
tertiam laborare oportet; a tertia autem usque ad sextam lectioni vacare; dehinc
usque ad nonam requiescere; post nonam autem usque ad tempus vespertinum iterum
operari. Alio autem tempore, id est, autumno et hieme, sive vere a mane usque ad
tertiam legendum, post celebrationem tertiae usque ad nonam laborandum est; post
refectionem autem nonae aut operari oportet, aut legere, aut sono vocis aliquid
meditari. 7. Quaecunque autem operantur monachi manibus suis, praeposito
deferant, praepositus autem principi monachorum; nihil operis apud fratrem
remaneat, ne sollicitudinis ejus cura mentem ab intentione contemplationis
avertat. Horti olera vel apparatus ciborum propriis sibi manibus fratres
exerceant; aedificiorum autem constructio vel cultus agrorum ad opus servorum
pertinebunt. Nullus monachus amore privati operis illigetur, sed omnes in
communi laborantes patribus sine obmurmuratione obtemperare debent, ne forte
murmurando pereant, sicut perierunt qui in deserto murmuraverunt. Si enim illis
parvulis adhuc in lege et rudibus nequaquam indultum est, quanto magis iis qui
perfectionis legem perceperunt non parcet, si talia gesserint.
533 CAPUT VI. De
officio. 1. In psallendis autem officiis ita erit discretio; dato enim legitimis
temporibus signo ad horas canonicas, festina cum properatione omnes ad chorum
occurrant, nullique ante expletum officium licebit egredi praeter eum quem
necessitatis naturae compulerit. Recitantibus autem monachis, post
consummationem singulorum psalmorum prostrati omnes humi pariter adorabunt,
celeriterque surgentes psalmos sequentes incipiant, eodemque modo per singula
officia faciant. 2. Quando celebrantur psalmorum spiritualia sacramenta,
refugiat monachus risus vel fabulas; sed hoc meditetur corde, quod psallitur
ore. In tertia, sexta, vel nona tres psalmi dicendi sunt, responsorium unum,
lectiones ex Veteri Novoque Testamento duae, deinde laudes, hymnus atque oratio.
In vespertinis autem officiis primo lucernarium, deinde psalmi duo, responsorius
unus, et laudes, hymnus atque oratio dicenda est. 3. Post vespertinum autem,
congregatis fratribus, oportet, vel aliquid meditari, vel de aliquibus divinae
lectionis quaestionibus disputare, conferendo pie et salubriter, tantumque
meditando, 534 disputandoque immorari, quoadusque completorii tempus possit
occurrere. Ante somnum autem, sicut mos est, peracto completorio, valedictis
invicem fratribus, cum omni cautela et silentio requiescendum est, usquequo ad
vigilias consurgatur. 4. In quotidianis vero officiis vigiliarum primum tres
psalmi canonici recitandi sunt, deinde tres missae psalmorum, quarta canticorum,
quinta matutinorum officiorum. In Dominicis vero diebus, vel festivitatibus
martyrum, solemnitatis causa singulae superadjiciendae sunt missae. Verum in
vigiliis recitandi aderit usus; in matutinis psallendi canendique consuetudo, ut
utroque modo servorum Dei mentes diversitatis oblectamento exerceantur, et ad
laudem Dei sine fastidio affluentius excitentur. 5. Post vigilias autem usque ad
matutinum requiescendum, aut aliquid perlegendum erit. Post matutinum autem aut
operandum aliquid, aut legendum; lectiones autem ex Novo aut Veteri Testamento
tempore officii quotidianis diebus recitentur; Sabbato autem die atque Dominico
ex Novo tantum pronuntientur. Monachus autem corporis sanitate consistens, si
vigiliis vel quotidianis officiis defuerit, perdat communionem, si sanitas
patet.
535 CAPUT VII. De collatione. 1. Ad audiendum in collatione patrem tribus
in hebdomada vicibus fratres post celebrationem tertiae, dato signo, ad
collectam conveniant; audiant docentem seniorem, instruentem cunctos salutaribus
praeceptis; audiant patrem studio summo, et silentio, intentionem animorum
suorum suspiriis et gemitibus demonstrantes. Ipsa quoque collatio erit vel pro
corrigendis vitiis, instruendisque moribus, vel pro reliquis causis ad
utilitatem coenobii pertinentibus. 2. Quod si talia desunt, pro consuetudine
tamen disciplinae nequaquam erit omittenda collatio, sed in praefinitis diebus,
cunctis pariter congregatis, praecepta Patrum regularia recensenda sunt, ut qui
necdum didicerunt percipiant quod sequantur; qui vero didicerunt, frequenti
memoria admoniti, sollicite custodiant quod noverunt. Sedentes autem omnes in
collatione tacebunt, nisi forte quem auctoritas patris praeceperit, ut loquatur.
CAPUT VIII. De Codicibus. 1. Omnes Codices custos sacrarii habeat deputatos, a
quo singulos singuli fratres accipiant, quos prudenter lectos vel habitos semper
post vesperam reddant. Prima autem hora Codices singulis diebus petantur; qui
vero tardius postulat, nequaquam accipiat. 2. De his autem quaestionibus, quae
leguntur, nec forte intelliguntur, unusquisque fratrum aut in collatione aut
post vesperam abbatem interroget, et, recitata in loco lectione, ab eo
expositionem suscipiat, ita ut, dum uni exponitur, caeteri audiant. 536 3.
Gentilium libros vel haereticorum volumina monachus legere caveat; melius est
enim eorum perniciosa dogmata ignorare, quam per experientiam in aliquem laqueum
erroris incurrere.
CAPUT IX. De mensis. 1. Tempore quo refectionis debitum
solvitur, claustra monasterii obserentur, nec oculus extraneus interesse
praesumat, ne quietem fraternam praesentia sua impediat. Refectionis tempore,
dato signo, pariter omnes concurrant. Qui autem ad mensam tardius venerit, aut
poenitentiam agat, aut jejunus ad suum opus, vel cubile recurrat. Nemo autem ad
vescendum ibit, antequam ad vocandum omnes vox signi solita insonuerit. 2.
Refectorium pariter unum erit; ad singulas mensas deni convescentes resideant;
reliqua turba parvulorum assistent. Tempore convescentium fratrum omnes
disciplinae gerant silentium, Apostolo obtemperantes, qui dicit: Cum silentio
operantes suum panem manducent (II Thess. III). Unus tamen in medio residens,
benedictione accepta, de Scripturis aliquid legat, caeteri vescentes tacebunt,
lectionem attentissime audientes, ut sicut illis corporalis cibus refectionem
carnis praestat, ita mentem eorum spiritualis sermo reficiat. 3. Nullus ad
mensas clamor excitetur, soli tantum praeposito sollicitudo maneat in his quae
sunt vescentibus necessaria. Abbas citra languoris necessitatem cibos in
conspectu pariter cum fratribus 537 sumat; nec aliud quam caeteri, nec cultius
quam quae in communi consistunt, praeparari sibi quidpiam expetat; sicque fit ut
dum praesens est, omnia diligentius administrentur; et dum communia sunt,
salubriter et cum charitate sumantur. Aequalia quippe erunt mensura omnium
fercula, similibusque alimentis cuncti reficiendi sunt fratres. 4. Quidquid
praesens refectio dederit, omnes sine murmuratione percipiant; nec id
desiderent, quod edendi voluptas appetit, sed quod naturae necessitas quaerit,
scriptum est enim: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). Per
omnem autem hebdomadam fratres viles olerum cibos ac pallentia utantur legumina.
Diebus vero sanctis inducant cum pleribus levissimarum carnium alimenta. Non
erit usque ad satietatem reficiendum corpus, ne forte intereat animus; nam ex
plenitudine ventris cito excitatur luxuria carnis. 5. Qui autem appetitum
edacitatis reprimit, sine dubio lasciviae motus restringit. Tanta cum
discretione reficiendum est corpus, ut nec nimia abstinentia debilitetur, nec
superflua edacitate ad lasciviam moveatur. In utroque ergo temperantia adhibenda
est, scilicet, ut et vitia carnis non praevaleant, et vis ad ministerium bonae
operationis sufficiat. Quicunque ad mensam residens a carnibus vel vino
abstinere voluerit, non est prohibendus; abstinentia enim non prohibetur, sed
potius collaudatur, tantum ne ex contemptu creatura Dei humanis concessa usibus
exsecretur. 6. Nullum esus furtiva contaminio polluat, aut impudens vel privatus
extra communem mensam appetitus; excommunicationis enim 538 sententiae
subjacebit qui vel occulte vel extra ordinariam mensam aliquid degustaverit.
Ante refectionis tempus nullus vesci audeat praeter eum qui aegrotat; qui enim
tempus edendi antecesserit, subsequentibus poenis abstinentiae subjacebit.
Sitienti aut cujuspiam defectum patienti ante edendi tempus consulendum est,
abbate, vel praeposito ordinante, non tamen palam, ne forte sitire, vel esurire
alios cogat. 7. Hebdomadarius solus cibos degustet, nec quis id alius audeat, ne
sub occasione degustandi gulae, vel gutturi satisfaciat. Laici ministri mensis
monachorum nullatenus intererunt, nec enim poterit illis mensae communis esse
locus, quibus diversum est propositum. Monachi cum a mensa surrexerint, ad
orationem omnes concurrant. Quod mensae redundaverit, omni cura servatum
egentibus dispensetur. 8. In refectione monachorum a diebus Pentecostes usque ad
autumni principium tota aestas interdiana prandia invitet, reliquum tempus
suspendat prandia, coena tantum apponatur. 9. In utrisque temporibus refectio
mensae tribus erit pulmentis, olerum scilicet et leguminum, et, si quid tertium
fuerit, id est, pomorum. Ternis quoque poculis fraterna reficienda est sitis.
539 In observatione autem quadragesimali, sicut fieri solet post exemptum
jejunium, pane solo, et aqua contenti omnes erunt, a vino quoque et oleo
abstinebunt.
CAPUT X. De feriis. 1. Haec sunt feriae monachorum, in quibus
jejunia conquiescunt, in primis venerabilis dies Dominicus nomini Christi
dicatus. Qui, sicut propter mysterium resurrectionis ejus solemnis est, ita et
apud omnes servos ejus celebritatem convivii votivo gaudio retinebit. Item a
primo die Paschae usque ad Pentecostem, quinquaginta scilicet quotidianis
diebus, jejunium a sanctis Patribus dissolutum est, propter resurrectionem
videlicet Christi, et adventum Spiritus sancti, ut hi dies non in figura
laboris, quod Quadragesimae tempus significat, sed in quiete laetitiae laxatis
jejuniis celebrentur. 2. Placuit etiam Patribus a die Natalis Domini usque ad
diem Circumcisionis solemne tempus efficere, licentiamque vescendi habere; non
aliter et dies Epiphaniorum veteri regula reficiendi indulgentiam consecuta est,
siquidem et dum quisque fratrum convertitur, aut ex aliis monasteriis fratres
visitandi gratia occurrunt, pro charitate adimplenda interumpuntur jejunia. 3.
Praeter haec alia tempora libere libenterque cultui jejuniorum inserviant. Si
qui autem monachorum praedictis temporibus jejunare disponunt, nequaquam
prohibendi sunt; nam et multi antiquorum Patrum his diebus in eremo abstinuisse,
nec aliquando 540 jejunia solvisse, leguntur, nisi tantum diebus Dominicis
propter resurrectionem Christi.
CAPUT XI. De jejunio. 1. Jejuniorum autem hos
dies potissime veteres elegerunt. Primum jejunium Quadragesimae quotidianum, in
quo major abstinentiae observantia manebit in monachis, quando non solum a
prandiis, sed etiam a vino et oleo abstinent. Secundum jejunium interdianum post
Pentecosten alia die inchoatum usque ad aequinoctium autumnale protenditur,
ternis scilicet diebus per singulas hebdomadas propter aestivos solis ardores
jejunium celebratur. 2. Tertium sequitur quotidianum jejunium, ab octavo
Kalendas Octobris usque ad Natalem dominicum, in quo quotidiana jejunia
nequaquam solvuntur. Quartum item quotidianum jejunium post diem Circumcisionis
exoritur, peragiturque usque ad solemnia Paschae. 3. Hi autem qui, vetustate
corporis consumpti, aut tenerae aetatis fragilitate detenti sunt, non sunt
quotidianis jejuniis exercendi, ne aut senescens aetas, antequam moriatur,
deficiat; aut crescens, priusquam proficiat, cadat, et ante intereat quam bonum
facere discat.
CAPUT XII. De habitu monachorum. 1. Cultus vestium vel indumentorum insignes monacho deponendi. Munitus debet esse monachus, non delicatus; sicut autem 541 non oportet in monacho esse notabilis habitus, ita nec satis abjectus; nam pretiosa vestis animum ad lasciviam pertrahit, nimis vilis aut dolorem cordis parit, aut morbum vanae gloriae contrahit. Vestimenta non erunt aequaliter distribuenda omnibus, sed cum discretione, prout cujusque aetas, gradusque expostulat; ita enim apostolos fecisse legimus, sicut scriptum est: Erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique, prout opus erat (Act. IV). 2. Uniuscujusque fratris supplementum, vel indigentia inspiciatur, ut qui habent contenti sint, et qui non habent accipiant; nam habenti non dabitur, ut sit unde egentibus distribuatur. Porro linteo non oportet monachum indui; orarium, birros, planetas non est fas uti, neque indumenta, vel calceamenta, quae generaliter caetera monasteria abutuntur. Ternis autem tunicis, et binis palliis, et singulis cucullis contenti erunt servi Christi, quibus superadjicietur melotes pellicea, mappula, manicae quoque, pedules, et caligae. His tantum contenti erunt, nihil praeterea aliud praesumentes. 3. Pedules autem utendi in monasterio, quandiu hiemis coegerit violentia, sive dum fratres gradiuntur in itinere, vel proficiscuntur ad urbem. Monachi autem in monasterio palliis semper operiantur, ut pro honestate tecti incedant, et pro ministerio operis expediti discurrant. Sane si quis forte pallium non habet, humeris mappulam superponat. Nullus monachorum vultus curam gerat, per quem lasciviae et petulantiae crimen incurrat; non est enim 542 mente castus, cujus aut corporis cultus, aut impudicus exstat incessus. 4. Nullus monachorum comam nutrire debet; nam qui hoc imitatur, etsi ipsi hoc ad decipiendum homines per speciem simulationis non faciant, alios tamen scandalizant, ponentes offendiculum infirmis, et sanctum propositum usque ad blasphemiam perducentes. Tondere debet ergo iste, quando et omnes, imo et simul ac pariter omnes. Nam reprehensibile est diversum habere cultum, ubi non est diversum propositum.
CAPUT XIII. De
stramentis. 1. Abbatem cum fratribus pariter in congregatione commorari oportet,
ut communis conversatio et testimonium bonae vitae, et reverentiam praebeat
disciplinae. Fratres quoque omnes, si possibile est, in uno conclavi commorari
decet. Quod si difficile fuerit, certe vel decem, quibus unus est praeponendus
decanus, quasi rector et custos. Speciosam vel variam supellectilem monachum
habere non licet, cujus stratus erit storea, et stragulum, pelles lanatae duae,
galnapis quoque, et facistergium, geminusque ad caput pulvillus. 543 2. Per
singulos menses abbas, sive praepositus lectulos cunctorum perspiciat, ne quid
indigeant fratres, nec superfluum habeant. Nocte, dum ad dormiendum vadunt, seu
postquam quiescitur, unus alteri nemo loquatur. Duobus in uno lecto jacere non
licet. In nocturnis tenebris nemo loquatur fratri, cui obviat. Juncta autem
nocte, dormientium lucerna locum illuminet, ut, depulsis tenebris, testimonium
pateat singularis quietis. 3. Stratus monachi in nulla turpi cogitatione
versetur, sed in sola contemplatione Dei; accubans et requiem corporis et
quietem habeat cordis, cogitationesque pravas a se repellat, bonasque
amplectens, turpes a se rejiciat; nam animi motus imaginibus suis agitatur, et
qualis vigilantis cogitatio fuerit, talis et imago per soporem occurrit. Qui
nocturna illusione polluitur, publicare hoc Patri monasterii non moretur,
culpaeque suae merito hoc tribuat, et occulto poenitentiam agat, sciens quia
nisi praecessisset in eo luxus animi turpia cogitantis, non sequerentur sordidae
atque immundae pollutiones; quem enim praevenit cogitatio illicita, tentatio
illum cito fedat immunda. 4. Qui nocturno delusus phantasmate fuerit, tempore
officii in sacrario stabit, nec audebit eadem die ecclesiam introire, antequam
sit lotus et aquis et lacrymis. In lege quippe qui somno nocturno polluebatur,
egredi jubebatur a castris, nec regredi priusquam ad vesperam lavaretur (Deut.
XXIII). Et si illi in carnali populo ita faciebant, quid spiritualis servus
Christi facere debet, qui magis contaminationem suam debet respicere et longe ab
altario positus mente 544 et corpore pertimescere, atque in figura aquae
poenitentiae lacrymas adhibere, ut non solum aquis, sed etiam fletibus studeat
ablui, quod forte per culpam occultam immunda contaminatio polluit? 5. Qui
fornicationis tentamentis exaestuat, oret indesinenter, atque abstineat, nec
erubescat confiteri libidinis aestum, quo uritur, quia vitium detectum cito
curatur, latens vero quanto amplius occultatum fuerit, tanto magis profundius
serpit, quod revera qui publicare negligit curari minime cupit.
CAPUT XIV. De
delinquentibus. 1. Si quis in aliquo levi delicto titubans oberraverit, semel
atque iterum admonendus est; qui, si post secundam admonitionem nequaquam fuerit
emendatus, congrua animadversione coerceatur. Peccantem autem nullus occultet;
criminis enim est consensio post secundam admonitionem celare quempiam
peccantem.
CAPUT XV. De saepius peccante. 1. Si quis saepius peccantem viderit,
prius hoc uni, vel duobus demonstret fratribus, quorum testimonio possit
convinci. Si negaverit qui deliquit, peccatum palam commissum palam est
arguendum, ut dum manifeste peccans emendatur, ii qui eum in malo imitati sunt
corrigantur. Sicut autem unius delicto saepe multi pereunt, ita unius
emendatione plerumque multi salvantur.
545 CAPUT XVI. De culpa indulgenda, vel
culpati correctione. 1. Qui vero in fratrem peccaverit, si statim reminiscens ad
veniam poscendam fuerit inclinatus, percipiat ab eo indulgentiam, cui
cognoscitur intulisse injuriam. Qui autem non petit, aut non ex animo poscit, in
collationem deductus juxta excessum injuriae congruae subjaceat disciplinae. Qui
sibi invicem convicia objiciunt, si iterum invicem sibi celeriter laxando
ignoscunt, hi ab alio judicandi non sunt, quia pariter sibi veniam dare
festinaverunt, si tamen excedere in semetipsos frequentius non praesumant. 2.
Qui sponte culpam confitetur quam gessit, veniam promereri debet quam expetet.
Oretur igitur pro eo, eique confestim, si levis culpa est, postulata indulgentia
praebeatur. Qui pro gravi vitio saepe excommunicatus emendari neglexerit, tandiu
damnationi subjaceat, quousque vitia inolita deponat, ut quem semel illata
animadversio non coercuit, frequens severitas censeat emendandum. Quamvis
frequentium, graviorumque vitiorum voragine sit quispiam immersus, non tamen est
a monasterio projiciendus, sed juxta qualitatem coercendus, ne forte qui poterat
per diuturnam poenitudinem emendari, dum projicitur, ore diaboli devoretur.
546
CAPUT XVII. De delictis. 1. Delicta autem aut gravia sunt, aut levia. Levioris
culpae reus est, qui otiosus esse dilexit; qui ad officium, vel ad collationem,
vel ad mensam tardius venerit; qui in choro horis riserit, fabulisve vacaverit;
qui, relicto officio vel opere, extra necessitatis causam foras discesserit; qui
torporem aut somnum amaverit; qui saepius juraverit; qui multiloquus fuerit; qui
ministerium cujuslibet operis injunctum sibi sine benedictione susceperit, aut
perfecto opere benedictionem minime postulaverit; qui injunctum opus negligenter
vel tardius expleverit; qui casu aliquid fregerit; qui damnum rei parvae
intulerit; qui codicem negligenter usus fuerit; qui alicubi ad momentum
secesserit; qui occulte ab aliquo litteras vel quodlibet munus acceperit; vel
epistolam suscipiens sine abbatis consensu rescripserit; vel quemlibet parentum
seu saecularium sine jussu senioris aut viderit, aut cum eis locutus fuerit; qui
seniori inobediens fuerit; qui contumaciter seniori responderit; qui erga
seniorem linguam non represserit; qui lascivus in lingua fuerit, qui inhoneste
incesserit; qui jocaverit; qui satis riserit; qui cum excommunicato locutus
fuerit, oraverit, aut comederit; qui illusionem nocturnam Patri non patefecerit.
Haec igitur et his similia triduana excommunicatione emendanda sunt. 2. Graviori
autem culpae obnoxius est, si temulentus quisquam sit; si discors; si
turpiloquus; si feminarum familiaris; si seminans 547 discordias; si iracundus;
si altae et rectae cervicis; si mente tumidus, vel jactanti incessu immodaratus;
si detractor; si susurro, vel invidus; si praesumptor rei peculiaris; si
pecuniae contagio implicitus; si aliquid praeter regularem dispensationem
superfluum possidens; si fraudator rei acceptae aut commissae sibi, aut minus
commissae. 3. Inter haec, si de rebus secum allatis extulerit, vel de iis per
inobedientiam murmuraverit; si falsum dixerit; si contentiones vel rixas
amaverit; si manifestum convicium fratri intulerit; si personam innocentem falso
crimine maculaverit; si contumaci animo seniorem despexerit; si rancorem
adversus fratrem tenuerit; si peccanti in se et postea supplicanti veniam non
concesserit; si cum parvulis jocaverit, riserit, vel eos osculatus fuerit; si
cum altero in uno lecto jacuerit; si rei majoris damnum intulerit; si furatus
fuerit; si perjuraverit; si extra communem mensam privatim vel furtim quidpiam
sumpserit; si alicubi, extra consultum praepositi vel abbatis, discedens, medio
die, vel amplius, commoratus fuerit; si, ut otiosus sit, falsam infirmitatem
praetenderit. Haec et his similia juxta arbitrium Patris diuturna
excommunicatione purganda sunt, et flagellis emendanda, ut qui gravius peccasse
noscuntur, acriori severitate coerceantur, consideratis tamen personis, qui sint
humiles, quive superbi.
CAPUT XVIII. De excommunicatione 1. Satisfactio
delinquentium haec est: in officio fratribus constitutis, peracto poenitentiae
tempore, vocatus is qui excommunicatus est, solvet statim cingulum, humique
extra chorum prostratus jacebit, agens poenitentiam, quousque expleatur
celebritas, cumque jussus fuerit ab abbate de solo surgere, ingrediensque 548 in
chorum, data oratione pro eo ab abbate, et respondentibus cunctis amen, surgat,
atque ab omnibus pro negligentia veniam poscat, adepturus indulgentiam post
hujus emendatoriae satisfactionis censuram. 2. In minori vero aetate constituti
non sunt coercendi sententia excommunicationis, sed pro qualitate negligentiae
congruis affligendi sunt plagis, ut quos aetatis infirmitas a culpa non revocat,
flagelli disciplina compescat. Excommunicati autem ab iis locis quibus fuerint
constituti ante poenitentiae tempus expletum prohibeantur progredi. Ad
excommunicatum nulli licebit ingredi citra imperium senioris. Cum excommunicato
nulli penitus vesci liceat, ne ipsi quidem qui alimenta victui praebet. 3. Si
excommunicatio biduana fuerit, excommunicato nihil alimenti praebendum est;
certe si plurimorum dierum illata fuerit communionis suspensio, sola panis et
aquae in vespertinum erit adhibenda refectio. Excommunicatis praeter hiemis
violentiam cubile humus erit, stratum, sive storea; amictus autem tegmen rasum,
aut certe cilicium; calceamentum, aut sparteae, aut quodlibet genus solearum.
549 4. Excommunicandi potestatem habeant Pater monasterii, sive praepositus;
reliqui autem excessus monachorum in collectam abbati vel praeposito deferentur,
ut is qui deliquisse cognoscitur competenti severitate coerceatur.
CAPUT XIX. De
familiari vita. 1. Monachi in communi viventes nihil peculiare sibi facere
audeant, neque in suis cellulis quidquam quod ad victum, vel habitum, vel ad
quamlibet rem aliam pertineat, sine regulari dispensatione abbatis possidere
praesumant. In Pentecoste autem, quae est dies remissionis, omnes fratres sub
divina professione se alligent nihil peculiare apud conscientiam suam habere. Si
quod a parentibus vel extraneis munus cuilibet monacho fuerit directum, in
conventum fratrum redactum sit, ut cui necesse erit praebeatur. Monachus enim
quidquid acquirit, non sibi, sed monasterio acquirit. 550 2. Nullus peculiariter
separatam sibi ad habitandum cellulam expetat, in qua privatim a coetu remotus
vivat, praeter eum qui fortasse morbo, vel aetate defessus, et hoc ex consultu
Patris monasterii promeruerit. Caeteri vero, quibus nec languor, nec senectus
inest, in sancta societate communem vitam et conversationem retinebuut. Nullus
separatam cellulam a coetu remotus sibi expetet, in qua subsidio reclusionis,
aut instanti otio, aut latenti vitio serviatur, et maxime vanae gloriae, aut
mundialis opinionis famae. 3. Nam plerique proinde reclusi latere volunt, ut
pateant; ut qui viles erant, aut ignorabantur foris positi, sciantur, atque
honorentur inclusi. Nam revera omnis qui propter vitae quietem a turbis
discedit, quanto magis a publico separatur, tanto minus latet. Oportet ergo
tales in sancta societate commorari, atque sub testimonio vitam suam transigere,
ut si quid in eis vitiorum est, dum non celatur, curetur; si quid vero virtutum,
ad imitamentum proficiat aliorum, dum humilitatis eorum exempla alii contuentes,
erudiuntur. 4. Non est praesumendum sine conscientia abbatis egenis vel
quibuslibet conferre de eo quod regulari dispensatione noscitur monachus
possidere; nec cum alio fratre quidpiam commutare, nisi abbas vel praepositus
illi jusserit, nulli licebit; nec habebit quispiam praeter illa quae communi
monasterii lege concessa sunt de rebus monasterii. Abbati vel monacho monasterii
servum non licebit facere liberum: qui enim nihil proprium habet, libertatem rei
alienae dare non debet. Nam sicut saeculi leges sanxerunt, non potest alienari
possessio, nisi a proprio domino: 551 ita et omne quod in monasterio in nummo
ingreditur, sub testimonio seniorum accipiendum. 5. Eadem pecunia in tribus
partibus dividenda est; quarum erit una pro infirmis et senibus, et pro aliquo
coemendo in diebus sanctis cultius ad victum fratrum; alia pro egenis; tertia
pro vestimentis fratrum, et puerorum, vel quibusque ad necessitatem monasterii
coemendis. Quas tres partes custos sacrarii percipiat, ac, praecipiente abbate,
sub testimonio praepositi vel seniorum de singulis partibus pro suis necessariis
causis expendat.
CAPUT XX. Quid ad quem pertineat. 1. Ad praepositum autem
pertinet sollicitudo monachorum, actio causarum, cura possessionum, satio
agrorum, plantatio et cultura vinearum, diligentia gregum, constructio
aedificiorum, opus carpentariorum, sive fabrorum. Ad custodem sacrarii pertinet
cura vel custodia templi, signum quoque dandi in vespertinis, nocturnisque
officiis, vel vestes suere, ac vasa sacrorum, Codices quoque instrumentaque
cuncta, oleum in usus sanctuarii, cera et luminaria. Iste a vestiario monasterii
suscipiet acus, etiam et fila diversa pro consuendis vestibus fraternis habebit,
et omnibus, ut necesse est, ministrabit. Ad hunc quoque pertinebit aurum atque
552 argentum, caeteraque fracta aeris ferrique metalla, ordinatio quoque
linteariorum, fullonum, calceariorum atque sartorum. 2. Ad janitorem pertinebit
cura hospitum, denuntiatio advenientium, custodia exteriorum claustrorum. Ad eum
qui cellario praeponitur pertinebit sollicitudo eorum quae in promptuario sunt:
iste praebet hebdomadariis quidquid necessarium est victui monachorum, hospitum
et infirmorum; isto praesente, dispensantur ea quae mensis deferenda sunt; is
etiam quidquid residuum fuerit pro pauperum usibus conservabit, huic quoque
hebdomadarius, expleta hebdomada, vasa sibi tradita exhibebit, ad perspiciendum
utique, si negligentius habita sunt, et ad denuo succedentem hebdomadarium coram
isto tradentur. Ad hunc quoque pertinent horrea, greges ovium et porcorum, lana
et linum, de area sollicitudo, cibaria administrandi pistoribus, jumentis, bobus
et avibus, industria quoque calceamentorum, cura pastorum, seu piscatorum. 3. Ad
hebdomadarium pertinet cura ferculorum, administratio mensarum, signum dandi in
diurnis officiis, sive in collatione, vel in collecta post solis occubitum. Ad
hortulanum quoque pertinebit munitio custodiaque hortorum, alvearia apum, cura
seminum diversorum, ac denuntiatio quid et quando oporteat in hortis seri, sive
plantari. Ars autem pistoria ad laicos pertinebit; ipsi enim triticum purgent,
ipsi ex more molant; massam tantumdem monachi conficiant, et panem sibi propriis
manibus ipsi faciant. Porro pro hospitibus, vel infirmis, laici faciant panes.
4. Instrumentorum et ferramentorum custodia ad unum quem Pater monachorum
elegerit pertinebit, qui ea operantibus distribuat receptaque custodiat. Et
licet haec cuncta specialiter singulis maneant distributa, omnia tamen a Patre
ordinata ad curam praepositi pertinebunt. Ad custodiendam autem in urbe cellam
553 unus senior, et gravissimus monachorum cum duobus parvulis monachis
constituendus est, ibique, si culpa caret, convenit eum perpetim perdurare. 5.
Porro cura nutriendorum parvulorum pertinebit ad virum quem elegerit Pater,
sanctum sapientemque, atque aetate gravem, informantem parvulos non solum
studiis litterarum, sed etiam documentis magisterioque virtutum. Cura
peregrinorum, vel pauperum eleemosyna pertinebit ad eum cui dispensationis
potestas commissa est. Iste quod habet tribuat, et communicet, in quantum
potest, non ex tristitia, aut necessitate: Hilarem enim datorem diligit Deus (II
Cor. IX).
CAPUT XXI. De infirmis. 1. Cura infirmorum sanae sanctaeque
conversationis viro committenda est, qui pro eis sollicitudinem ferre possit,
magnaque cum industria praesto faciat quidquid imbecillitas eorum exposcit. Ipse
autem sic aegrotis deserviet, ut de sumptibus eorum vesci non praesumat.
Aegrotis delicatiora sunt praebenda alimenta, quousque ad incolumitatem
perveniant. Postquam salutem receperint, ad usum pristinum revertentur 2.
Infirmi autem pro eo quod delicatius aguntur, fortiores inde nequaquam
scandalizentur; qui enim sani sunt infirmos tolerare 554 debent; qui autem
infirmi sunt sanos et laborantes anteponendos sibi non dubitent. Nullum oportet
vel veram corporis infirmitatem celare, vel falsam praetendere. Sed qui possunt
Deo gratias agant, et operentur; qui vero non possunt manifestent suos
languores, humaniusque tractentur. 3. Sub praetextu infirmitatis nihil peculiare
habendum est, ne lateat libido cupiditatis sub languoris specie. Lavacra nulli
monacho adeunda studio lavandi corporis, nisi tantummodo propter necessitatem
languoris, et nocturnam pollutionem. Nec differendum est propter medelam, si
expedit; nec murmurandum est, quia non fit pro appetitu voluptatis, sed pro
remedio tantum salutis.
CAPUT XXII. De hospitibus. 1. Advenientibus hospitibus
prompta atque alacris susceptio est adhibenda, scientes ob hoc in novissimum
consequi retributionem. Sicut enim Dominus dicit: « Qui vos recipit, me recipit,
et qui me recipit recipit illum qui misit me; qui recipit prophetam in nomine
prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi,
mercedem justi accipiet; et qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae
frigidae tantum in nomine meo, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth.
X). » 2. Et licet omnibus hospitalitatis bonum cum gratia oporteat referri,
uberior tamen monachis deferenda est honorificentia hospitalitatis. Praebeantur
eis habitacula, laventur eorum pedes, ut 555 praeceptum Dominicum impleatur;
congruis etiam sumptibus eisdem humanitatis gratia praebeatur.
CAPUT XXIII. De
profectione. 1. Nullus monachus, inconsulto abbate, audeat uspiam progredi, nec
aliquid praesumere sine imperio ejus, seu praepositi. Si quando abbas vel
praepositus, alicubi proficiscuntur, ille ferat fratrum sollicitudinem, qui est
praepositus secundus in ordine. Nullus propinquum, vel extraneum, hospitem vel
monachum, familiarem seu parentem videre absque imperio senioris, neque sine
jussu abbatis quispiam accipere epistolam vel dare cuiquam praesumat. 2. Quando
fratres foras proficiscuntur, ver redeunt congregatis omnibus in ecclesia,
benedictionem accipiant. Eodemque modo hebdomadarius, vel quilibet rerum
dispensatores; sed dum pro necessitate aliqua monasterii diriguntur, duo fratres
spirituales ac probatissimi eligantur. Adolescentuli autem vel nuper conversi a
tali ministerio removendi sunt, ne aut infirma aetas carnis desiderio polluatur,
aut rudis conversatio ad saeculi desiderium revertatur. 3. Monachus, dum ad
aliquod monasterium mittetur visitandum, quandiu cum eis fuerit, ad quos
destinatus est, ita eum ibi oportet vivere, sicut reliquum coetum sanctorum
videt, propter scandalum, scilicet, et perturbationem infirmorum.
CAPUT XXIV. De defunctis. 1. Transeuntibus de hac luce fratribus, antequam sepeliantur, pro dimittendis eorum peccatis, sacrificium Domino offeratur. Corpora 556 fratrum uno sepelienda sunt loco, ut quos viventes charitatis tenuit unitas, morientes unus locus amplectatur. 2. Pro spiritibus defunctorum altera die post Pentecosten sacrificium Domino offeratur, ut beatae vitae participes facti, purgatiores corpora sua in die resurrectionis accipiant 3. Haec igitur, o servi Dei, et milites Christi, contemptores mundi, ita vobis custodienda volumus, ut majora praecepta potius servetis. Suscipite igitur inter illa et hanc admonitionem nostram, humili corde custodientes quae dicimus, libenter sumentes quod dispensamus; quatenus et vobis de fructu operis sit gloria, et nobis pro ipsa admonitione postulata proveniat venia. Deus autem omnipotens custodiat vos in omnibus bonis, et quomodo coepit, sic et confirmet gratiam suam in vobis. Amen.
SANCTI ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI REGULA MONACHORUM
Ed. Chadwyck-Healey 1996
[0555C]
CAPITULA.
INCIPIUNT CAPITULA
REGULAE. [0555A]
1. De monasterio.
2. De eligendo abbate.
3. De monachis.
4. De conversis.
5. De familiaris vitae reique
appetitu.
6. De opere monachorum.
7. De psallendi officio.
8. De collatione.
9. De codicibus.
10. De mensis.
11. De
feriis.
12. De jejuniis. [0556A]
13. De habitu monachorum.
14. De strato, sive de illusionibus nocturnis.
15. De delinquentibus.
16. De qualitate delictorum.
17. De excommunicatis.
18. De
rebus monasterii.
19. Quid ad quem pertineat.
20. De infirmis.
21. De hospitibus.
22. De professione.
23. De defunctis.
Expliciunt Capitula.
[0555D]
INCIPIT REGULA.
PRAEFATIO.
Sanctis fratribus in coenobio Honoriacensi constitutis Isidorus.
Plura sunt praecepta vel instituta majorum, quae a sanctis Patribus sparsim prolata reperiuntur; quaeque etiam nonnulli altius vel obscurius posteritati composita tradiderunt. Ad quorum exemplum nos haec pauca vobis eligere ausi sumus, usi sermone plebeio vel rustico, ut quam facillime intelligatis quo ordine professionis vestrae morem retineatis. Praeterea quisquis vestrum illam universam veterum disciplinam contendit appetere, pergat in quantum placet, et arduum illum limitem atque angustum laevigato cursu incedat. Qui vero tanta jussa priorum explere nequierit, in hujus limitis disciplinam gressum ponat, neque ultra declinandum studeat; ne dum declinatus appetit inferiora, tam vitam quam nomen monachi perdat. Quapropter sicut illa praecepta priorum perfectum reddunt ac summum, ita facient ista vel ultimum. Illa custodiant perfecti, ista sequantur post peccatum conversi.
CAPUT PRIMUM. De monasterio. Inprimis, fratres
charissimi, monasterium vestrum miram conclavis diligentiam habeat, ut
firmitatem custodiae munimenta claustrorum exhibeant: inimicus enim noster
diabolus, sicut leo rugiens, circuit ore patenti quaerens unumquemque nostrum
quem devoret. Monasterii autem munitio tantum januam extrinsecus habeat, unumque
posticum per quem eatur ad hortum. Villa sane longe remota debet esse a
monasterio, ne vicinius posita aut labis inferat periculum, aut famam inficiat
dignitatis. Cellulae fratribus juxta ecclesiam constituantur, ut possint
properare quantocius ad officium. Locus autem aegrotantium remotus erit a
basilica vel cellulis fratrum, ut nulla inquietudine vel clamoribus impediantur.
Cellarium monachorum juxta coenaculum esse oportet, ut secus positum sine mora
mensis ministerium praebeat. Hortulus sane intra monasterium sit inclusus
quatenus, dum intus monachi operantur, nulla occasione exterius evagentur.
CAPUT II. De eligendo abbate. Abbas interea eligendus est institutione sanctae vitae duratus, atque inspectus patientiae, et humilitatis expertus: quique etiam et per exercitium vitam laboriosam toleravit, ac transcendens aetatem adolescentiae, juventutem seu senectutem tetigerit: cui etiam majores non dedignentur parere, obedientes ei tam pro aetate, quam etiam pro morum probitate. Ipse se imitandum in cunctis operum exemplis exhibebit, neque enim aliquid imperare cuique illi licebit quod ipse non fecerit. Singulos autem hortamentis mutuis excitabit: alloquens cunctos, exhortans vel aedificans in eis, si quid eorum vitae pro uniuscujusque gradu prodesse perspexerit. Circa omnes quoque servans justitiam, contra nullum livore odii inardescens, omnes ex corde amplectens, nullum conversum despiciens, paratus etiam quorumdam infirmitati compatiendi misericordiam, Apostolum sequens, qui dicit: Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat pullos suos (I Thes. II).
CAPUT III. De monachis. Monachis autem summopere studendum est ut apostolicam
vitam tenentes, sicut in unum constituti esse noscuntur, ita unum cor habeant in
Deo: nihil sibi proprium vindicantes, nec quantulumcunque amorem rei privatae
gerentes; sed juxta exemplum apostolicum, omnia communia habentes (Act. IV), in
praeceptis Christi fideliter permanendo proficiant. Patri honorem debitum
referentes; erga seniores obedientiam, erga aequales incitamentum virtutum, erga
minores boni exempli magisterium conservabunt. Nemo caeteris se judicet
meliorem, sed inferiorem se omnibus deputans, tanta humilitate clarescat, quanto
plus caeteris culmine virtutum coruscat. Abstineat etiam a furore et a
detractione. Parcat monachus linguae. Indecenter quoque vel notabiliter non
incedat. Philargyriae contagium ut lethiferam pestem abhorreat, a turpibus
verbis vel otiosis linguam avertat atque indesinenter cor mundum labiaque
exhibeat. Affectus quoque animi turpes ab intentione cogitationis abstergat,
seque per compunctionem cordis in studio sanctae meditationis exerceat. Torporem
somni atque pigritiae fugiat, vigiliisque et orationibus sine intermissione
intendat. Gulae concupiscentiam deprimat, atque abstinentiae virtutibus
semetipsum pro studio domandarum libidinum affligat, domans jejuniis carnem,
quantum valetudo corporis sinit. Livore quoque invidiae de fraternis profectibus
nequaquam tabescat, sed quietus atque pacificus per amorem fraternae dilectionis
de cunctorum gaudeat meritis. Iracundiae perturbationem a se rejiciens, et
patienter omnia sustinens, nulla tristitia, nullo temporali moerore afficiatur:
sed contra omnia adversa interiori gaudio fretus, ipsam postremo vanae gloriae
laudem procul a se abjiciat, et Deo tantum interius humili corde placere
studeat: ut dum his virtutibus radiat, merito nomen suae professionis retineat.
CAPUT IV. De conversis. Qui renuntians saeculo ad monasterium venerit, non
statim in coetum delegandus est monachorum. Vitam enim uniuscujusque in
hospitalis servitio tribus mensibus considerari oportet, quibus peractis ad
coetum sanctae congregationis accedet; neque enim intus suscipi quemquam
convenit, nisi prius foris positus, ejus humilitas sive patientia comprobetur.
Qui relicto saeculo ad militiam Christi pia et salubri humilitate convertuntur,
omnia sua primum aut indigentibus dividant, aut monasterio conferant. Tunc enim
servi Christi liberum animum divinae militiae offerunt, quando a se spei
saecularis vincula cuncta praecidunt. Qui non rigida intentione convertitur,
cito aut superbiae morbo, aut vitio luxuriae subditur. Nequaquam ergo debet a
tepore inchoare, qui mundo renuntiat, ne per ipsum teporem rursus in amorem
saeculi cadat. Omnis conversus non est recipiendus in monasterio, nisi se prius
ibi scriptis suae professionis spoponderit permansurum. Sicut enim hi qui ad
saecularem promoventur militiam in legionem non transeunt nisi antea in tabulas
conferantur, ita et ii qui in spiritalibus castris coelesti militia sunt
signandi, nisi prius professione verbi aut scripti teneantur, in numerum
societatemque servorum Christi transire non possint. Quicunque a parentibus
propriis in monasterio fuerit delegatus, noverit se ibi perpetuo permansurum.
Nam Anna Samuel puerum natum et ablactatum Deo pietate qua voverat obtulit;
quique et in ministerio templi, quo a matre fuerat functus permansit, et ubi
constitutus est, deservivit (I Reg. I). Qui in monasterium prior ingreditur,
primus erit in cunctis gradu vel ordine. Nec quaerendum est si dives sit aut
pauper, servus an liber, juvenis an senex, rusticus an eruditus: in monachis
enim nec aetas, nec conditio quaeritur, quia inter servi et liberi animam nulla
est apud Deum differentia. Quicunque jugo alienae servitutis astrictus est, nisi
dominus vincula ejus dissolverit, nequaquam recipiendus est; scriptum est enim:
Quis dimisit onagrum liberum? et vincula ejus quis solvit (Job. XXXIX)? Onager
enim liber dimissus monachus est, sine dominatu et impedimento saeculi Deo
serviens et a turbis remotus; tunc enim libera servitute Deo quisque famulatur,
quando nullius carnalis conditionis pondere premitur: ubi enim jam suave jugum,
et leve onus Christi est (Matth. XI), durum et grave est portare servitium
saeculi. Habemus hoc exemplum etiam in lege mundiali, ubi servi non militant
nisi servitute deposita. Si quis vult conjugatus converti ad monasterium, non
est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus:
nam si illa, vivente illo, per incontinentiam alteri nupserit, uxor procul dubio
adultera erit, nec recipitur apud Deum ejusmodi conversio, quam sequitur
conjugalis fidei prostitutio. Tales tunc sine culpa sequuntur relicto saeculo
Christum, si habeant ex pari voluntate consensum castitatis. Qui aliquid
habentes in saeculo convertuntur, non extollantur si de suis facultatibus
quodcunque monasterio contulerunt; sed potius timeant ne per haec in superbiam
labantur et pereant, quibus melius esset, si divitiis suis cum humilitate in
saeculo perfruerentur, quam ut jam pauperes effecti de earum distributione
elatione superbiae extollantur. Hi qui saeculi divitias relinquentes conversi
sunt, non despiciant eos qui de paupertate venerunt; quia apud Deum unius
ordinis habentur omnes qui convertuntur ad Christum. Neque enim differt utrum ex
inopi vel servili conditione ad servitium Dei quisque venerit, an ex generosa et
locuplete vita. Multi enim ex plebeio censu documentis virtutum eximiis
enitentes, praelatiores nobilibus facti sunt, eosque virtutum excellentia
praevenerunt, et qui erant conditione infimi, virtutis merito effecti sunt
primi. Nam propterea infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia: et
ignobilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuaret: ut non
glorietur omnis caro in conspectu ejus (I Cor. I). Qui ex paupertate ad
monasterium veniunt, non extollantur in superbiam; quia se ibi aequales
aspiciunt iis qui aliquid in saeculo videbantur: neque enim dignum est ut ubi
divites, celsitudine deposita saeculari, ad humilitatem descendunt, ibi pauperes
elatione mentis superbi efficiantur; quibus oportet ut, deposita arrogantia,
humiliter sapiant suaeque paupertatis et inopiae memores semper existant.
CAPUT
V. De familiaris rei vitaeque appetitu. Monachi in communi viventes nihil
peculiare sibi facere audeant, neque in suis cellulis quidquam quod ad victum
vel ad quamlibet rem aliam pertineat sine regulari dispensatione habere vel
possidere praesumant. In Pentecoste autem, qui est dies remissionis, omnes
fratres sub divina professione se alligent nihil peculiare apud conscientiam
suam habere. Si quid a parentibus vel extraneis monacho collatum fuerit, non
erit sub jure privatae rei habendum, sed in potestate abbatis in commune
redactum, cui necesse erit praebeatur. Monachus enim quidquid quomodocunque
acquirit, non sibi, sed monasterio acquirit. Nullus peculiariter separatam sibi
ad habitandum cellulam expetat, in qua privatim a coetu remotus vivat, praeter
eum qui fortasse morbo vel aetate defessus, hoc ex consulto Patris monasterii
promeruerit. Caeteri vero quibus nec languor, nec senectus inest, in sancta
societate communem vitam et conversationem retinebunt. Nullus separatam cellulam
a coetu remotus sibi expetat, in qua sub studio reclusionis aut instanti otio
aut latenti vitio serviat, et maxime vanae gloriae aut mundialis opinionis
famae. Nam plerique proinde reclusi latere volunt ut pateant: ut qui viles erant
aut ignorabantur foris positi, sciantur atque honorentur inclusi. Nam revera
omnis qui propter vitae quietem a turbis discedit, quanto magis a publico
separatur, tanto minus latet. Oportet ergo tales in sancta societate commorari,
atque sub testimonio vitam suam transigere: ut si quid in eis vitiorum est, dum
non celatur, curetur; si quid vero virtutum, ad imitamentum proficiat aliorum,
dum humilitatis eorum exempla alii contuentes, erudiuntur. Nullus monachorum
propinquitatis causa terrenis curis se subdat. Sequendum est enim, qui dicit
patri suo et matri nescio vos; et fratribus suis ignoro illos, et nescierunt
filios, hi custodierunt eloquium tuum, et praecepta servaverunt. Multi enim
monachorum, juxta cujusdam Patris sententiam, amore parentum saecularibus
actibus et forensibus negotiis involuti, dum propinquitati prodesse cupiunt,
suas animas perdiderunt. Nemo quippe militans Deo implicat se negotiis
saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II). Proinde et nos liberi
ab actibus saeculi esse debemus, ut Christo placeamus: nam et qui mundo
militant, a reliquis saeculi negotiis vacant, ut expediti suo principi placeant.
Non est praesumendum sine conscientia abbatis egenis vel quibuslibet conferre de
eo quod regulari dispensatione noscitur monachus possidere; nec cum alio fratre
quidpiam commutare, nisi abbas vel praepositus illi jusserit, nulli licebit, nec
habebit quidquam praeter illa quae communi monasterii lege concessa sunt.
CAPUT
VI. De opere monachorum. Monachus semper operetur manibus suis, ita ut
quibuslibet variis opificum artibus laborisque studium suum impendat, sequens
Apostolum, qui dicit: Neque panem gratis manducavimus, sed in labore et
fatigatione nocte et die operantes (II Thes. III). Et iterum: Qui non vult
operari, non manducet (Ibid.). Per otium enim libidinis et noxiarum cogitationum
nutrimenta concrescunt; per laboris vero exercitium vitia nihilominus elabuntur.
Nequaquam debet monachus dedignari versari in opere aliquo monasterii usibus
necessario. Nam et patriarchae greges paverunt; et gentiles philosophi sutores
et sartores fuerunt: et Joseph justus, cui virgo Maria desponsata exstitit,
faber ferrarius fuit. Siquidem et Petrus princeps apostolorum piscatoris
officium gessit, et omnes apostoli corporale opus faciebant, unde vitam corporis
sustentabant. Si igitur tantae auctoritatis homines laboribus et operibus etiam
rusticanis inservierunt, quanto magis monachi, quos oportet non solum vitae suae
necessaria propriis manibus exhibere, sed etiam indigentiam aliorum laboribus
suis reficere? Qui viribus corporis et integritate salutis consistunt, si in
opere otiosi sunt, dupliciter peccare noscuntur: quia non solum non laborant,
sed etiam alios vitiant, et ad imitationem suam invitant. Propterea enim quisque
ad Deum convertitur ut ei serviens laboris habeat curam, non ut otio deditus
inertia pigritiaque pascatur. Qui sic volunt lectioni vacare ut non operentur,
ipsi lectioni contumaces existunt, quia non faciunt quod ibi legunt. Ibi enim
scriptum est: Operantes suum panem manducent (II Thes. III). Et iterum: Ipsi
enim scitis quomodo oportet imitari nos, quia non inquieti fuimus inter vos;
neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac
nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus (Ibid.). Qui per infirmitatem
corporis operari non possunt humanius clementiusque tractandi sunt; nec contra
eos murmurandum est ab eis qui vires laborandi habent, sed magis consulendum est
eis quos sciunt corpore infirmos. Ipsi autem qui non possunt, eos qui laborant
et possunt, meliores sibi felicioresque fateantur. Qui vero languidus est et
laborem operum corporalium sustinere non potest, consulendum est illi, et ejus
infirmitas temperanda est. Qui vero sani sunt et fallunt, procul dubio dolendi
atque lugendi sunt, quia non corpore, sed (quod pejus est) mente aegroti sunt;
quique etsi humanis oculis convinci non possunt, Deum tamen latere non possunt.
Tales igitur aut ferendi sunt, si aegritudo latet; aut distringendi, si sanitas
pateat. Monachi operantes meditari aut psallere debent, ut carminis verbique Dei
delectatione consolentur ipsum laborem. Si enim saeculares opifices, inter ipsos
labores suorum operum, amatoria turpiaque cantare non desinunt, atque ita horam
suam in cantibus et fabulis implicant, ut ab opere manus non subtrahant: quanto
magis servus Christi, qui sic manibus operari debet, ut semper laudem Dei in ore
habeat, et lingua ejus psalmis et hymnis inserviat? Laborandum est ergo corpore,
animi fixa in Deum intentione; sicque manus in opere implicanda est, ut mens non
avertatur a Deo. Propriis autem temporibus oportet operari monachum, et propriis
orationi lectionique incumbere. Horas enim debet habere monachus congruas ad
singula officia deputatas. Patres autem temporum suis quibusque operibus taliter
deputantur. Aestate enim a mane usque ad horam tertiam laborare oportet; a
tertia autem usque ad sextam lectioni vacare; dehinc usque ad nonam requiescere;
post nonam autemus que ad tempus vespertinum iterum operari. Alio autem tempore,
id est, autumno, hieme, sive vere, a mane usque ad tertiam legendum. Post
celebrationem tertiae usque ad nonam laborandum est; post refectionem autem
Nonae, aut operari oportet, aut legere, aut sono vocis aliquid meditari.
Quaecunque autem operantur monachi manibus suis, praeposito deferant,
praepositus autem principi monachorum: nihilque operis apud fratres remaneat, ne
sollicitudinis ejus cura mentem ab intentione contemplationis avertat. Hortos
olerum vel apparatus ciborum propriis sibi manibus fratres exerceant;
aedificiorum autem constructio, vel cultus agrorum, ad opus servorum
pertinebunt. Nullus monachus amore privati operis illigetur, sed omnes in
commune laborantes Patri sine obmurmuratione obtemperabunt. Monachi praepositis
suis sine ulla murmuratione obtemperare debent, ne forte murmurando pereant,
sicuti perierunt qui in deserto murmuraverunt. Si enim parvulis adhuc in lege et
rudibus nequaquam indultum est, quanto magis iis qui perfectionis legem
perceperunt, non parcet, si talia gesserint?
CAPUT VII. De psallendi officio. In
psallendi autem officio ista erit discretio: dato enim legitimis temporibus
signo ad horas canonicas festinabunt fratres cum properatione, omnes ad chorum
occurrant: nullique ante expletum officium licebit egredi, praeter eum quem
necessitas naturae compulerit. Recitantibus autem monachis, post consummationem
singulorum psalmorum prostrati omnes humi, pariter adorabunt, celeriterque
surgentes psalmos sequentes incipient, eodemque modo per singula officia
facient. Quando celebrantur psalmorum spiritalia sacramenta, refugiat monachus
risus, vel fabulas; sed hoc meditetur corde quod psallitur ore. In tertia, sexta
et nona tres psalmi dicendi sunt, responsorium unum, lectiones ex Veteri Novoque
Testamento duae: deinde laudes, hymnus atque oratio. In vespertinis autem
officiis, primo lucernarium, deinde psalmi duo, responsorium unum, et laudes,
atque oratio dicenda est. Post vespertinum autem congregatis fratribus, oportet
vel aliquid meditari, vel de quibusdam divinae lectionis quaestionibus
disputare, conferendo pie atque salubriter, tantumque meditando disputandoque
immorari, quoadusque completorii tempus possit occurrere. Ante somnum autem,
sicut mos est, peracto completorio, valedictis invicem fratribus, cum omni
cautela et silentio quiescendum est, usquequo ad vigilias consurgatur. In
quotidianis vero officiis vigiliarum, primum tres psalmi canonici recitandi
sunt, deinde tres missae psalmorum, quarta canticorum, quinta matutinorum
officiorum. In Dominicis vero diebus, vel festivitatibus martyrum, solemnitatis
causa singulae superaddantur missae. Verum in vigiliis recitandi aderit usus; in
matutinis psallendi canendique consuetudo: ut utroque modo servorum Dei mentes
diversitatis oblectamento exerceantur, et ad laudem Dei sine fastidio ardentius
excitentur. Post vigilias autem usque ad matutinum reficiendum est, post
matutinum autem aut operandum aliquid, aut legendum. Lectiones autem ex Veteri
et Novo Testamento tempore officii quotidianis diebus recitentur: sabbati autem
die atque Dominico, ex novo tantum pronuntientur. Monachus autem corporis
sanitate consistens, si vigiliis vel quotidianis officiis defuerit, perdat
communionem.
CAPUT VIII. De collatione. Ad audiendum in collatione Patrem tribus
in hebdomada vicibus fratres post celebratam tertiam, dato signo, ad collectam
conveniant. Audiant seniorem docentem, instruentem cunctos salutaribus
praeceptis. Audiant Patrem studio summo et silentio intentionem animorum suorum
suspiriis et gemitibus demonstrantes. Ipsa quoque collatio erit vel pro
corrigendis vitiis instruendisque moribus, vel pro reliquis causis ad utilitatem
coenobii pertinentibus. Quod si talia desunt, pro consuetudine tamen disciplinae
nequaquam erit omittenda collatio; sed in praefinitis diebus, cunctis pariter
congregatis, praecepta Patrum regularia recensenda sunt: ut qui necdum
didicerunt percipiant quod sequantur; qui vero didicerunt, frequenti memoria
admoniti sollicite custodiant quod noverunt. Sedentes autem omnes in collatione
tacebunt, nisi forte quem auctoritas Patris praeceperit ut loquatur.
CAPUT IX.
De codicibus. Omnes codices custos sacrarii habeat deputatos, a quo singulos
singuli fratres accipient, quos prudenter lectos, vel habitos, semper post
vesperum reddent. Prima autem hora codices singulis diebus petantur: qui vero
ante vel tardius petierit, non est dandum illi. De his autem quaestionibus quae
leguntur, nec forte intelliguntur, unusquisque fratrum aut in collatione, aut
post vesperum abbatem interroget; et recitata ad locum lectione, ab eo
expositionem accipiat, ita ut, dum uni exponitur, caeteri audiant. Gentilium
autem libros, vel haereticorum volumina monachus legere caveat: melius est enim
eorum perniciosa dogmata ignorare, quam per experientiam in aliquem laqueum
erroris incurrere.
CAPUT X. De mensis. Tempore quo refectionis debitum solvitur,
claustra monasterii obserentur, nec ullus extraneus interesse praesumat, ne
quietem fraternam praesentia sua impediat. Refectionis tempore dato signo
pariter omnes concurrant. Qui autem ad mensam tardius venerit, aut poenitentiam
agat, aut jejunus ad suum opus vel cubile recurrat. Nemo autem ad vescendum
ibit, antequam ad vocandum omnes vox signi solita insonuerit. Refectorium
pariter cunctis fratribus unum erit, ad singulas mensas deni convescentes
resideant, reliqua turba parvulorum astent. Tempore convescentium fratrum omnes
disciplinae gerant silentium, Apostolo obtemperantes, qui dicit: Cum silentio
operantes suum panem manducent (II Thess. III). Unus tamen in medio residens,
benedictione accepta de Scripturis aliquid legat, caeteri vescentes tacebunt,
lectionem attentissime audientes: ut sicut illis corporalis cibus refectionem
carnis praestat, ita mentem eorum spiritalis sermo reficiat. Nullus ad mensas
clamor excitetur; soli tantum praeposito sollicitudo maneat in his quae sunt
vescentibus necessaria. Abbas, citra languoris necessitatem, cibos in conspectu
pariter cum fratribus sumat: nec aliud quam caeteri, nec cultius quam quae in
commune consistunt, praeparari sibi quidpiam expetat; sicque fiat ut dum
praesens est, omnia diligentius administrentur, et dum communia sunt, salubriter
et cum charitate sumantur. Aequalia quippe erunt mensarum omnium fercula,
similibusque alimentis cuncti reficiendi sunt fratres. Quidquid praesens
refectio dederit, omnes sine murmuratione percipiant: nec id desiderent quod
edendi voluptas appetit, sed quod naturae necessitas quaerit; scriptum est enim:
Carnis curam ne feceritis in desideriis (II Cor. VII). Per omnem autem
hebdomadam fratres viles olerum cibos ac pallentia utantur legumina, diebus vero
sanctis interdum cum oleribus levissimarum carnium alimenta. Non erit usque ad
satietatem reficiendum corpus, ne forte intereat animus; nam ex plenitudine
ventris cito excitatur luxuria carnis. Qui autem appetitum edacitatis reprimit,
sine dubio lasciviae motus restringit. Tanta cum discretione reficiendum est
corpus, ut nec nimia abstinentia debilitetur, nec superflua edacitate ad
lasciviam moveatur. In utroque ergo temperantia adhibenda est: scilicet, ut et
vitia carnis non praevaleant, et virtus ad ministerium bonae operationis
sufficiat. Quicunque ad mensam residens a carnibus vel vino se abstinere
voluerit, non est prohibendus: abstinentia enim non prohibetur, sed potius
collaudatur; tantum ne ex contemptu creatura Dei humanis concessa usibus
exsecretur. Nullum esus furtiva contaminatio polluat, aut impudens vel privatus
extra communem mensam appetitus: excommunicationis enim sententiae subjacebit,
qui vel occulte vel extra ordinariam mensam aliquid degustaverit. Ante
refectionis tempus nullus vesci audeat, praeter eum qui aegrotat: qui enim
tempus edendi antecesserit, subsequentibus poenis abstinentiae subjacebit.
Sitienti cuipiam aut defectum patienti ante edendi tempus consulendum est,
abbate vel praeposito ordinante, non tamen palam, ne forte sitire, vel esurire
alios cogat. Hebdomadarius solus cibos degustet, nec quis id alius audeat: ne
sub occasione degustandi, gulae vel gutturi satisfaciat. Laici ministri mensis
monachorum nullatenus intererunt: nec enim poterit illis mensae communis esse
locus, quibus diversis est praepositus. Monachi cum a mensis surrexerint, ad
orationem omnes concurrant: quod mensae redundaverit, omni cura servatum
egentibus dispensabitur. In refectione monachorum a diebus Pentecostes usque ad
autumni principium tota aestas interdiana prandia, coena tantum apponatur. In
utrisque temporibus refectio mensae tribus erit pulmentis, olerum scilicet et
leguminum, et si quid tertium fuerit, pomorum. Ternis quoque poculis fraterna
reficienda est sitis. In observatione autem Quadragesimae, sicut fieri solet,
post expletum jejunium, pane solo et aqua contenti omnes erunt, vino autem et
oleo abstinebunt.
CAPUT XI. De feriis. Hae sunt feriae monachorum, in quibus
jejunia conquiescunt. In primis venerabilis dies Dominicus nomini Christi
dicatus; qui sicut propter mysterium resurrectionis ejus solemnis est, et ita
apud omnes servos ejus celebritatem convivii votivo gaudio retinebit. Item a
primo die Paschae usque ad Pentecosten, quinquaginta scilicet continuis diebus,
jejunium a sanctis Patribus dissolutum est; propter resurrectionem videlicet
Christi, et adventum Spiritus sancti: ut hi dies non in figura laboris, quod
Quadragesimae tempus significat, sed in quiete laetitiae laxatis jejuniis
celebrentur. Placuit etiam Patribus a die natalis Domini usque ad diem
Circumcisionis solemne tempus efficere licentiamque vescendi habere. Non aliter
et dies Epiphaniae ex veteri regula reficiendi indulgentiam consecuta est:
siquidem et dum quisque fratrum convertitur, alii ex aliis monasteriis fratres
gratia visitandi concurrunt, pro charitate adimplenda interrumpuntur jejunia, si
tamen non fuerint generalia. Praeter haec alia tempora libere licenterque
jejuniorum inserviunt. Si qui autem monachorum praedictis temporibus jejunare
disponunt, nequaquam prohibendi sunt: nam multi antiquorum Patrum his diebus in
eremo abstinuisse, nec aliquantum jejunia solvisse leguntur nisi tantum diebus
Dominicis, propter resurrectionis Christi laetitiam.
CAPUT XII De jejuniis.
Jejuniorum autem hos dies potissimum veteres elegerunt. Primum jejunium
Quadragesimae quotidianum, in qua major abstinentiae observantia in monachis,
quoniam non solum a prandiis, sed etiam a vino et ab oleo abstinetur. Secundum
jejunium interdianum post Pentecosten alia die inchoatum, usque ad aequinoctium
autumnale protenditur ternis scilicet diebus per singulas hebdomadas, propter
aestivum solis ardorem. Tertium sequitur quotidianum jejunium, ab octavo decimo
Kalendas Octobris, usque ad Natale Dominicum, in quo quotidiana jejunia
nequaquam solvuntur. Quartum item quotidianum jejunium post diem Circumcisionis
exoritur, peragiturque usque ad solemnia Paschae. Hi autem qui vetustate
corporis consumpti, aut tenerae aetatis fragilitate detenti sunt, non sunt
quotidianis exercendi jejuniis: ne aut senescens aetas, antequam moriatur,
deficiat; aut crescens priusquam proficiat, cadat, et ante intereat quam bonum
facere discat.
CAPUT XIII. De habitu monachorum. Cultus vestium vel indumentorum
insignia monacho deponenda. Munitus debet esse monachus, non delicatus. Sicut
autem non oportet in monacho esse notabilis habitus, ita nec satis abjectus. Nam
pretiosa vestis animam ad lasciviam pertrahit; nimis vilis aut dolorem cordis
parit, aut morbum vanae gloriae contrahit. Vestimenta non erunt aequaliter
distribuenda omnibus, sed cum discretione, prout cujusque aetas vel gradus
expostulat. Ita enim et apostolos fecisse legimus, sicut scriptum est: Erant
illis omnia communia; et distribuebatur unicuique prout opus erat (Act. IV).
Uniuscujusque autem fratris supplementum vel indigentia inspiciatur: ut qui
habent, contenti sint; et qui non habent, accipiant. Nam habenti non dabitur, ut
sit unde egentibus tribuatur. Porro linteo non oportet monachum indui: orarium,
birros, planetas non est fas uti, neque illa indumenta vel calceamenta, quae
generaliter caetera monasteria abutuntur. Ternis autem tunicis, et bonis
palliis, singulisque cucullis contenti erunt servi Christi, quibus supra
adjicietur melotes pellicea, mappula, manicae quoque pedules, et caligae. His
tantum contenti erunt, nihil praeterea in habitu aliud praesumentes. Pedules
autem utentur in monasterio, quandiu hiemis coegerit violentia; sive dum fratres
gradiuntur in itinere, vel proficiscuntur ad urbem. Monachi autem in monasterio
palliis semper operiantur, ut pro honestate tecti incedant, et in ministerio
operis expediti discurrant. Sane si forte quis pallium non habeat, humeris
mappulam superponat. Nullus monachorum vultus curam gerat, per quod lasciviae et
petulantiae crimen incurrat: non est enim mente castus, cujus aut corporis
cultus, aut impudicus exstat incessus. Nullus monachorum comam nutrire debet:
nam qui hoc imitantur, etsi ipsi hoc ad decipiendos homines per speciem
simulationis non faciant, alios tamen scandalizant; ponentes offendiculum
infirmis, et sanctum propositum usque ad blasphemiam perducentes. Tondere ergo
debent isti, quando et omnes, imo simul ac pariter omnes. Nam reprehensibile
est, diversum habere cultum, ubi non est diversum propositum.
CAPUT XIV. De strato, sive de illusionibus nocturnis. Abbatem cum fratribus pariter in congregatione commorari oportet; ut communis conversatio, et testimonium bonae vitae, et reverentiam praebeat disciplinae. Fratres quoque omnes, si possibile est, in uno conclavi commorari decet. Quod si difficile fuerit, certe vel decem, quibus unus est praeponendus decanus, quasi rector et custos. Speciosam vel variam supellectilem monachum habere non licet, cujus stratus erit storea, et stragulum, pellesque lanatae duae, galnabis quoque et faecistergium, geminusque ad caput pulvillus. Per singulas hebdomadas abbas sive praepositus lectulos cunctorum perspiciat, ne quid indigeat frater, seu superfluum habeat. Nocte dum ad dormiendum itur, seu postquam quiescitur, alteri nemo loquatur. In nocturnis tenebris nemo loquatur fratri cui obviat. Duobus in lecto uno jacere non liceat. Lux autem nocte dormientium locum illustret, ut depulsis tenebris testimonium pateat singularis quietis. Monachi stratus in nulla turpi cogitatione versetur, sed in sola contemplatione Dei accubans, et requiem corporis et quietem habeat cordis, cogitationesque pravas a se repellat; bonis objectis, turpes a se removeat: nam animi motus imaginibus suis agitur, et qualis vigilanti cogitatio fuerit, talis et imago per soporem occurrit. Qui nocturna illusione polluitur, publicare hoc Patri monasterii non moretur, culpaeque meritis hoc tribuat et occulte poenitentiam agat: sciens quia nisi praecessisset in eo fluxus animi turpia cogitantis, non sequeretur in eo fluxus sordidae atque immundae pollutionis. Quem enim praevenerit cogitatio illicita, tentatio illum foedat immunda. Qui nocturno delusus phantasmate fuerit, tempore officii in sacrario stabit; nec audebit eadem die ecclesiam introire, antequam sit lotus et aquis et lacrymis. In lege quippe (Deut. XXXII) qui somnio nocturno polluebatur, egredi jubebatur e castris, nec regredi priusquam ad vesperam lavaretur. Et si illi in carnali populo ita, quid spiritalis servus Christi facere debeat? qui magis contaminationem suam debet respicere, et longe ab altero positus mente et corpore pertremiscere, atque in figura aquae poenitentiae lacrymas adhibere: ut non solum aquis, sed etiam fletibus studeat ablui, quidquid forte per occultam culpam immunda contaminatio polluit. Qui fornicationis tentamentis exaestuat, oret indesinenter atque abstineat, nec erubescat confiteri libidinis aestum quo uritur; quia vitium detectum cito curatur, latens vero, quanto amplius occultatum fuerit, tanto magis profunde serpit: quod revera qui publicare negligit, curari minime cupit.
CAPUT XV. De delinquentibus. Si quis in aliquo
levi delicto titubans oberraverit, semel atque iterum admonendus est: qui si
post secundam admonitionem a vitio nequaquam fuerit emendatus, congrua facti sui
animadversione coerceatur. Peccantem nullus occultet: criminis enim est
consensio post secundam admonitionem celare quempiam peccatorem. Si quis saepius
peccantem viderit, prius hoc uni vel duobus demonstret fratribus, quorum
testimonio possit convinci, si negaverit qui deliquit. Peccatum palam commissum
palam est arguendum: ut dum peccans manifeste emendatur, hi qui eum in malo
imitati sunt, corrigantur. Sicut autem unius delicto saepe multi pereunt; ita
unius emendatione plerumque multi salvantur. Qui vero in fratrem peccaverit, si
statim reminiscens ad veniam poscendam fuerit inclinatus, percipiat ab eo
indulgentiam cui cognoscitur intulisse injuriam. Qui autem non petit, aut non ex
animo postulat, in collationem deductus juxta excessum injuriae congruae
subjaceat disciplinae. Qui sibi invicem convicia objiciunt, si iterum invicem
sibi celeriter laxando ignoscunt, hi jam ab alio judicandi non sunt, quia
pariter sibi veniam dare festinaverunt: si tamen excedere in semetipsos
frequentius non praesumant. Qui sponte culpam confitetur quam gessit, veniam
promereri debet quam expetit. Oretur igitur pro eo, eique confestim, si levis
culpa est, postulata indulgentia praebeatur. Qui pro gravi vitio saepe
excommunicatus emendare neglexerit, tandiu damnationi subjaceat, quousque vitia
inolita deponat: ut quem semel illata animadversio non coercuit, frequens
severitas censeat emendandum. Quamvis frequentium gravissimorumque vitiorum
voragine sit quisquam immersus, non tamen a monasterio projiciendus, sed juxta
qualitatem delicti coercendus est: ne forte qui poterat per diuturnam
poenitudinem emendari, dum projicitur, ore diaboli devoretur.
CAPUT XVI. De
delictis. Delicta autem aut levia sunt aut gravia. Levioris culpae reus est: qui
otiosus esse dilexerit, qui ad officium, vel ad collationem, vel ad mensam
tardius venerit; qui in choro horis riserit fabulisve vacaverit; qui relicto
officio vel opere, extra necessitatis causam foras discesserit; qui torporem aut
somnum amaverit; qui saepius juraverit; qui multiloquus fuerit; qui ministerium
cujuslibet operis injunctum sibi sine benedictione susceperit, ac peracto opere
benedictionem minime postulaverit, qui injunctum opus negligenter vel tardius
expleverit; qui casu vas aliquod fregerit; qui damnum rei parvae intulerit; qui
codice negligenter usus fuerit; qui alicubi ad momentum secesserit; qui occulte
litteras ab aliquo vel quodlibet munus acceperit; vel epistolam suscipiens
occultaverit, aut sine abbatis consensu rescripserit, vel quemlibet parentum,
vel saecularium, sine jussu senioris aut viderit, aut cum eo locutus sit; qui
seniori inobediens fuerit; qui contumaciter seniori responderit; qui erga
seniorem linguam non represserit; qui lascivus in lingua fuerit; qui inhoneste
incesserit; qui jocaverit; qui satis riserit; qui cum excommunicato locutus
fuerit, oraverit, aut comederit; qui illusionem nocturnam Patri non patefecerit.
Haec igitur et his similia triduana excommunicatione emendanda sunt. Graviori
autem culpae obnoxius est, si temulentus quisque sit, si discors, si
turpiloquus, si feminarum familiaris, si seminans discordias, si iracundus, si
altae et erectae cervicis, si mente tumidus vel jactanti incessu immoderatus; si
detractor, susurro, vel invidus; si praesumptor rei peculiaris, si pecuniae
contagio implicatur, si aliquid praeter regularem dispensationem superfluum
possideat, si fraudator rei acceptae, vel commissae sibi, aut minus commissae.
Inter haec si se de rebus secum allatis extulerit, vel de iis per inobedientiam
murmuraverit; si rei majoris damnum intulerit, si furatus fuerit, si
perjuraverit; si falsum dixerit; si contentiones et rixas amaverit; si
manifestum convicium fratri intulerit; si personam innocentis falso crimine
maculaverit; si contumaci animo seniorem despexerit; si rancorem adversus
fratrem tenuerit; si peccanti in se et postea supplicanti veniam non
concesserit; si cum parvulis jocaverit; si cum altero in uno lecto jacuerit, si
extra communem mensam privatim vel furtim quippiam sumpserit; si alicubi extra
consultum praepositi vel abbatis discedens medio die vel amplius commoratus
fuerit: si, ut otiosus sit, falsam infirmitatem praetenderit. Haec et similia
juxta arbitrium Patris diuturna excommunicatione purganda sunt; ut qui graviter
peccare noscuntur, acriori severitate coerceantur.
CAPUT XVII. De excommunicatis. Satisfactio delinquentium haec est: fratribus in ecclesia constitutis, peracto poenitentiae tempore, excommunicatus vocatus solvet statim cingulum extra chorum humo prostratus, quousque celebritas expleatur; cumque jussum fuerit ab abbate de terra consurget, ingrediensque chorum oret. Post haec data oratione pro eo ab abbate, et respondentibus cunctis, Amen, surget, atque ab omnibus pro negligentia veniam poscat, adepturus indulgentiam post hujus emendatoriae satisfactionis censuram. In minori aetate constituti non sunt coercendi sententia excommunicationis, sed pro qualitate negligentiae congruis emendandi sunt plagis; ut quos aetatis infirmitas a culpa non revocat, flagelli disciplina compescat. Excommunicatis autem, ab his locis quibus fuerint constituti, ante poenitentiae tempus expletum progredi prohibeatur. Ad excommunicatum nulli liceat ingredi citra imperium senioris. Cum excommunicato neque orare, neque loqui cuique licebit; cum excommunicato nulli penitus vesci licet, nec ipsi quidem qui alimentum victui praebet. Cujus biduana vel triduana fuerit illata excommunicationis suspensio, sola panis et aquae in vespertinum erit adhibenda refectio. Excommunicatis, praeter hiemis violentiam, cubile humus erit tantum, sive storea; amictus autem tegmen rasum aut forte cilicium: calceamentum vero spartea, aut quodlibet genus solearum. Excommunicandi potestatem habebit Pater monasterii, sive praepositus; reliqui autem excessus monachorum in collecta abbati vel praeposito deferentur; ut is qui deliquisse cognoscitur, competenti severitate coerceatur
CAPUT XVIII. De rebus Monasterii.
Abbati vel monacho monasterii servum non licebit facere liberum. Qui enim nihil
proprium habet, libertatem rei alienae dare non debet. Nam, sicut et saeculi
leges sanxerunt, non potest alienari possessio nisi a proprio domino. Omne quod
in monasterium in nummo ingreditur, sub testimonio seniorum accipiendum. Eadem
pecunia in tribus partibus dividenda est: quarum una erit pro infirmis et
senibus, et pro aliquo coemendo in diebus sanctis cultius ad victum fraternum;
alia pro egenis; tertia pro vestimentis fratrum et puerorum, vel quibusve ad
necessitatem monasterii coemendis. Quas tres partes custos sacrarii suscipiat,
ac praecipiente abbate sub testimonio praepositi vel seniorum de singulis
partibus pro suis necessariis causis expendat
CAPUT XIX. Quid ad quem pertineat.
Ad praepositum pertinet sollicitudo monachorum, actio causarum, cura
possessionum, satio agrorum, plantatio culturaque vinearum, diligentia gregum,
constructio aedificiorum, opus carpentariorum, sive fabrorum. Ad custodem
sacrarii pertinet cura vel custodia templi, signum quoque dandi in vespertinis
nocturnisque officiis; vela vestesque sacrae, ac vasa sacrorum, codices quoque,
instrumentaque cuncta, oleum in usus sanctuarii, cera et luminaria. Iste
vestiaria monasterii suscipiat, quique etiam fila diversa pro consuendis
vestibus fratrum habebit, et quibuscunque ut necessum est ministrabit. Ad hunc
quoque pertinebit aurum et argentum, caeteraque facta infectaque aeris ferrique
metalla: ordinatio quoque linteariorum, fullonum, cerariorum atque sartorum. Ad
janitorem pertinebit cura hospitum, denuntiatio advenientium, custodia
exteriorum claustrorum. Ad eum qui cellario praeponitur, pertinebit sollicitudo
eorum quae in promptuario sunt. Iste praebebit hebdomadariis quidquid
necessarium est victui monachorum, hospitum et infirmorum. Isto praesente
dispensantur ea quae mensis deferenda sunt. Is etiam quidquid residuum sumptui
fuerit pro pauperum usibus reservabit. Huic quoque hebdomadarius expleta
hebdomada vasa sibi tradita exhibebit, ad perspiciendum utique si negligenter
habita non sunt: ac denuo succedenti hebdomadario coram isto tradentur. Ad hunc
quoque pertinent horrea, greges ovium et pecorum, lana et linum, aviaria,
sollicitudo cibaria ad ministrandum pistoribus, jumentis, bobus et avibus;
industria quoque calceamentorum, cura pastorum seu piscatorum. Ad hebdomadarium
pertinet cura ferculorum, administratio mensarum, signum dandi in diurnis
officiis, sive in collatione, vel in collecta post solis occubitum. Ad
hortulanum pertinebit munitio custodiaque hortorum, alvearia apum, cura seminum
diversorum, ac denuntiatio quid quando oporteat in hortis seri aut plantari. Ars
autem pistoria ad laicos pertinebit: ipsi enim triticum purgent; ipsi ex more
molant. Massam tantumdem monachi conficiant, et panem sibi propriis manibus ipsi
faciant. Porro pro hospitibus vel infirmis laici faciant panes. Strumentorum
custodia et ferramentorum ad unum, quem Pater monachorum elegerit, pertinebit,
qui ea operantibus distribuat, receptaque custodiat. Et licet haec cuncta
specialiter singulis maneant distributa, omnia tamen a Patre monasterii ordinata
ad curam praepositi pertinebunt. Ad custodiendam in urbe cellam unus senior et
gravissimus monachorum cum duobus parvulis monachis constituendus est ibi, qui
si culpa caret, convenit eum perpetim perdurare. Porro cura nutriendorum
parvulorum pertinebit ad virum, quem elegerit Pater, sanctum sapientemque, atque
aetate gravem, informantem parvulos non solum studiis litterarum, sed etiam
documentis magisterioque virtutum. Cura peregrinorum vel pauperum eleemosyna
pertinebit ad eum cui dispensationis potestas commissa est. Iste quod habet
distribuat, communicet quod potest, non ex tristitia aut necessitate: Hilarem
enim datorem diligit Deus (II Cor. IX).
CAPUT XX. De infirmis fratribus. Cura
infirmorum sano sanctaeque conversationis viro committenda est, qui pro eis
sollicitudinem ferre possit, magnaque cum industria praestare faciat quidquid
imbecillitas eorum expostulat. Ipse autem sic aegrotis deserviat, ut de
sumptibus eorum vesci non praesumat. Aegrotis delicatiora praebenda sunt
alimenta, quousque ad incolumitatem perveniant; postquam autem salutem
receperint, ad usum pristinum revertantur. Infirmi pro quo delicatius aluntur,
fortiores inde nequaquam scandalizentur: qui enim sani sunt infirmos tolerare
debent; qui autem infirmi sunt, sanos et laborantes anteponendos sibi non
dubitent. Nullam oportet vel veram cordis et corporis infirmitatem tacere, vel
falsam praetendere; sed qui possunt, gratias Deo agant et operentur; qui vero
non possunt, manifestent suos languores, et levius humaniusque tractentur. Sub
praetextu infirmitatis nihil peculiare habendum, ne lateat libido cupiditatis
sub languoris specie. Lavacra nulli monacho adeunda studio lavandi corporis,
nisi tantummodo pro necessitate languoris. Nec differendum est propter medelam,
si expedit; nec murmurandum est; quia non fit pro appetitu voluptatis, sed pro
remedio tantum salutis.
CAPUT XXI. De hospitibus. Advenientibus hospitibus
prompta atque alacris susceptio adhibenda est; scientes ob hoc novissimam
consequi retributionem, sicut et Dominus dicit: Qui vos recipit, me recipit: qui
me recipit, recipit eum qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetae,
mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem
justi accipiet: et qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae
tantum in nomine discipuli, Amen dico vobis non perdet mercedem suam (Matth. X).
Et licet omnibus hospitalitatis bonum cum gratia oporteat referri, uberior tamen
clericis et monachis deferenda est honorificentia hospitalitatis. Praebeantur
eis habitacula, laventur eorum pedes, ut praeceptum Dominicum impleatur.
Congruis etiam sumptibus eisdem humanitatis gratia praebeatur.
CAPUT XXII De profectione. Nullus monachorum inconsulto abbate audeat uspiam progredi, nec aliquid praesumere sine imperio ejus seu praepositi. Si quando abbas vel praepositus alicubi proficiscuntur, ille ferat fratrum sollicitudinem, qui est post praepositum secundus in ordine. Nullus propinquum vel extraneum hospitem vel monachum familiarem seu parentem videre absque imperio audeat senioris: neque sine abbatis jussu quisque accipere epistolam, vel dare cuiquam praesumat. Quando fratres foris proficiscuntur, vel redeunt, congregatis omnibus in unum in ecclesia benedictionem accipiant; eodemque modo hebdomadarii vel quarumlibet rerum dispensatores, sive dum promoventur, sive dum recedunt. Propter necessitatem aliquam monasterii duo fratres spirituales ac probatissimi eligantur, qui ad urbem vel ad possessionem mittantur. Adolescentuli autem vel nuper conversi a tali ministerio removendi: ne aut infirma aetas carnis desiderio polluatur, aut rudis conversio ad saeculi desideria revertatur. Monachus dum ad aliud monasterium mittitur visitandum, quandiu cum eis fuerit ad quos destinatus est, ita eum oportet ibi vivere sicut reliquum coetum sanctorum videt, propter scandalum scilicet et perturbationem infirmorum.
CAPUT XXIII. De
defunctis. Transeuntibus de hac luce fratribus, antequam sepeliantur, pro
dimittendis eorum peccatis sacrificium offeratur. Corpora fratrum uno sepelienda
sunt loco: ut quos viventes charitas retinuit unitos, morientes locus unus
amplectatur. Pro spiritibus defunctorum altera die post Pentecosten sacrificium
Deo offeratur, ut beatae vitae participes facti purgatiores corpora sua in die
resurrectionis recipiant. Haec igitur, o servi Dei, milites Christi,
contemptores mundi, ita vobis custodienda volumus, ut majorum praecepta Patrum
per omnia conservetis. Suscipite igitur inter illa et hanc admonitionem nostram,
humili corde custodientes quae dicimus, libenter sumentes quod dispensamus;
quatenus vobis de effectu operis sit gloria, et nobis pro ipsa admonitione
postulata proveniat venia. Deus autem omnipotens custodiat vos in omnibus bonis,
et quomodo coepit, sic confirmet gratiam suam in vobis. Amen.
Explicit Regula
sancti Isidori.
Ritorno alle "Regole monastiche e conventuali"
Ritorno alle "Regole ispaniche"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
18 febbraio
2016 a cura
di Alberto "da Cormano"
alberto@ora-et-labora.net