Vita S. Romualdi

Petrus Damianus


Patrologia Latina, vol. 144 - J. P. Migne Parisiis 1853

(University of Zurich's Corpus Corporum project (Dal sito: mlat.uzh.ch))

Link al testo parziale italiano


 

PROLOGUS. Adversum te prorsus, immunde munde, conquerimur, quia habes intolerabilem stultorum sapientium turbam tibi facundam, Deo mutam. Habes, qui per vanam eloquentiam et inanem philosophiam se sciunt in superbiae cornibus arroganter extollere, non habes qui profuturum aliquid aedificationi proximorum ac posterorum velit memoriam schedulis adnotare. Habes, inquam, qui in praetoriis judicum negotiorum saecularium lites et causarum jurgia continuis valeat declamationibus perorare, non autem habes, qui possit in sancta Ecclesia vel unius sanctorum virtutes et clara gesta describere. Sapientes siquidem sunt ut faciant mala, bona autem facere nesciunt (Joan. IV). Ecce enim tria jam fere lustra transacta sunt, ex quo beatus Romualdus deposito carnis onere ad aetherea regna migravit, et nemo adhuc ex hujusmodi sapientibus exstitit, qui de tot mirabilis vitae ejus praeconiis pauca saltem historico stylo digereret, et, avidissimae devotioni fidelium satisfaciens, ad communem utilitatem recitanda, legivo sanctae Ecclesiae tradidisset. Nobis autem in angusto cellulae angulo residentibus utilius erat, sicut proposuimus, propria peccata ad mentis oculos assidue revocare, quam alienae virtutis historiam texere; magis expedire commissi reatus tenebras plangere, quam splendida sanctitatis insignia imperitis sermonibus offuscare. Verumtamen, cum ad sepulcrum ejus ex longinquis terrarum partibus toto anno maximeque in ejus festivitate fidelium multitudo conveniat, miracula per cum divinitus facta conspiciat, audire vitae ejus historiam desi derabiliter quaerat, sed, utpote quae non sit, audire non valeat; non irrationabiliter pertimescimus ne celeberrima ejus fama, quae adhuc populi totius ore depromitur, labente curriculo 427 temporum, de memoria hominum penitus deleatur.

 

Quapropter, hoc timore compulsus, multorumque fratrum precibus et germana charitate devinctus, quod de praedicto mirabili viro ab egregiis ejus discipulis didici, aggrediar, Deo auctore, describere, vitaeque ejus initium, cursum et finem, nimirum imperitus homo, non historiam texens, sed quoddam quasi breve commonitorium faciens, quibuscunque tentabo litterarum apicibus exarare. Hoc autem unum in primis lectorem meum nosse desidero, quia non multa per eum facta miracula in hac ego descriptiuncula colligam, sed potius, quod ad aedificationem omnimodis attinet, conversationis ejus ordinem referre contendam. Beatus siquidem vir in tantum se humilitatis tegmine a vento vanae gloriae custodivit, quod undecunque humanis oculis videri mirabilis potuit, studiosissima occultatione suppressit. Quae tamen miracula etiamsi minime fecisset, mirabilem vitam ducens, minori veneratione dignus non esset. Neque enim Praecursor Domini fecisse miracula legitur, quo majorem nullum inter natos mulierum surrexisse (Matth. XII) Veritas ipsa testatur. Nonnulli enim Deo se deferre existimant, si in extollendis sanctorum virtutibus mendacium fingant. Hi nimirum, ignorantes Deum nostro non egere mendacio, relicta veritate, quae ipse est, falsitatis ei putant se placere posse commento. Quos bene Jeremias redarguit, dicens: Docuerunt linguas suas loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt (Jer. IX). Qui enim ultro oblatam simplicem veritatem referre facile poterant, in componendis quae nesciunt casso labore desudant, et quo se pro Deo stare quasi adjutores autumant, eo ut revera falsi testes contra Deum pertinaciter pugnant, Apostolo Corinthiis attestante, qui ait: Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est fides vestra; deinde subjungit: Invenimur falsi testes Dei, quoniam diximus testimonium adversus Deum, qui suscitaverit Christum, quem non suscitavit (I Cor. XV). Sed quia, necessitate ad scribendum coacti, velut commoti ista praemisimus, jam precibus ejus de quo loquimur, Deo opitulante, ad narrationis ordinem veniamus. 428

 

CAPUT PRIMUM. Causa conversionis Romualdi. Romualdus igitur, Ravennae civitatis oriundus, ex illustrissima ducum fuit stirpe progenitus. Qui cum jam in adolescentiam pervenisset, coepit in peccato carnis proclivis existere, quo videlicet vitio illa aetas impugnare homines, praesertim divites, vehementius solet. Mente tamen Deo devotus, frequenter se tentabat erigere, facturumque se magnum aliquid proponebat. Nam et si quando se ad studium venationis accingeret, ubicunque per silvas amoenum locum reperire poterat, mox se ad eremi desiderium ejus animus accendebat, dicens intra se: O quam bene poterant eremitae in his nemorum recessibus habitare! quam congrue possent hic ab omni saecularis strepitus perturbatione quiescere! Et ita mens ejus coelitus inspirata, jam divinabatur in amore quod impleturus erat postmodum opere.

 

Huic erat pater, nomine Sergius, mundo vehementer intentus, et omnino saecularibus negotiis implicatus. Qui dum adversus quemdam propinquum suum exortis simultatibus pro possessione prati inimicitias exerceret, videns filium suum Romualdum in contentione mollescere, crimenque fratricidii medullitus formidare, minari coepit exhaeredem facere, si in eadem diutius sententia permaneret. Quid plura? Tandem utraeque inimicantium partes ex urbe ad litis materiam proruunt, arma corripiunt, bellum sociale committunt, et, dum cominus hinc inde pugnatur, repente manu Sergii inimicus et affinis occiditur. Romualdus autem licet nullum perempto vulnus inflixerit, quia tamen interfuit, poenitentiam tanti reatus accepit, moxque ad Classense monasterium B. Apollinaris, more homicidarum, diebus quadraginta permansurus in luctibus properavit . 429

 

CAPUT II. Ipsa conversio, et quia corpus B. Apollinaris sine dubio in Classensi monasterio jaceat. Illic autem districta se poenitentia jugiter macerans, coepit cum quodam converso quotidianum habere colloquium, a quo etiam, juxta mediocritatem sensus, bonae exhortationis audiebat saepe consilium. Quem cum conversus frequenter admoneret saecularem vitam omnino postponere, et ad sanctae conversationis ordinem festinare, sed ad hoc mentem ejus humiliare nullatenus posset, aliquando inter caetera velut gratulabundus intulit, dicens: Si tibi, inquit, ego B. Apollinarem corporali specie, ita ut eum manifeste videre possis, ostendero, quid a te praemii reportabo? Ad haec Romualdus: Firma, inquit, et inviolabili me obligatione constringo quia, mox ut beatum martyrem videro, apud saeculum ulterius non manebo. Hortatur ergo conversus ut ipsa nocte Romualdus dormire postponeret, et una secum intra ecclesiam in orationibus vigilaret. Cumque nocturno silentio longanimiter ambo in oratione persisterent, ecce circa gallicinium noctis B. Apollinaris, his duobus manifeste videntibus, exiit de sub altari quod in medio ecclesiae ad honorem B. Virginis Mariae cernitur esse constructum. Visus est autem exire ab orientali parte, illinc videlicet ubi marmor porphyreticum jacet. Confestim vero tantus splendor totam replevit ecclesiam, ac si sol fulgoris sui radios intra ipsos parietes cohiberet. Tunc beatissimus martyr sacerdotalibus infulis mirabiliter exornatus, aureum in manu portans thuribulum, cuncta ecclesiae incensavit altaria, et, hoc facto, statim unde exierat rediit, et mox omnis ille splendor, eum prosequens, apparere cessavit.

 

Coepit itaque conversus Romualdo durus nimirum exactor vehementer insistere, et ut impleret quod ultro promiserat anxie postulare. Cumque Romualdus adhuc resisteret, et eamdem visionem cernere denuo flagitaret, alia nocte similiter in oratione persistunt, et beatum martyrem per omnia, sicut prius, aspiciunt. Unde etiam postmodum, si de corpore praedicti martyris aliquando quaestio oriretur, Romualdus penitus affirmabat in ipsa ecclesia esse reconditum; et, quandiu vir sanctus vixit, hoc proferre testimonium non cessavit.

 

430 Habebat quoque Romualdus consuetudinem ante praecipuum altare Ecclesiae orationi frequenter incumbere; ibique, postquam fratres abscederent, multis Deum satagebat gemitibus exorare. Dumque hoc quadam die post visionem attentius faceret, tanto mox divini amoris igne mentem illius Spiritus sanctus accendit, ut in fletum repente prorumperet, uberes lacrymarum rivos restringere non valeret, monachorum se pedibus prostratus advolveret, tradi sibi monachicum habitum inenarrabili desiderio flagitaret. Monachi vero, dum patris ejus duritiam metuunt, conversioni illius aditum pandere non praesumunt. Honestus autem, qui tunc Ravennae archiepiscopalem cathedram obtinebat, olim Classensis coenobii abbas exstiterat; hunc ergo Romualdus impiger adiit, eique omne sui cordis desiderium patefecit. Qui alacer factus, castae concupiscentiae exhortationis stimulos addidit, fratribusque ut eum suo collegio incunctanter asciscerent, imperavit. Hujus itaque patrocinio coenobitae suffulti, Romualdum intrepida securitate suscipiunt, eique sanctae conversationis habitum tradunt. In eo igitur monasterio triennium fere transegit

 

CAPUT III. Quomodo monachi correpti Romualdum de solario praecipitare voluerunt. Sed cum ibi cerneret nonnullos per lata gradientes remissius vivere, sibi autem arduam perfectionis semitam, quam mens dictabat, arripere non liceret quid sibi agendum esset sollicite in semetipso coepit inquirere, multisque cogebatur cogitationum fluctibus aestuare. Praesumebat autem leviter conversantium vitam dure corripere, et saepe ad eorum confusionem praecepta regulae in testimonium convocare. Cumque in redarguendis eorum vitiis vehementer insisteret, illi autem junioris et novitii verba pro nihilo deputarent, tandem, hoc opprobrium non ferentes, dum propriam emendare vitam despiciunt, de corripientis morte tractare coeperunt. Solebat denique Romualdus per noctem caeteris fratribus maturius surgere, et, si oratorii adhuc janua clausa esset, intra ipsum dormitorium in orationibus excubare. Erat autem praedictum aedificium more solarii alte aedificatum. Hoc itaque invenerunt filii Cain, diabolo dictante, consilium, ut, dum 431 Romualdus ante alios solito more consurgeret, ipsi eum per solarii speculum, verso deorsum capite, in terram praecipitarent. Quae res postquam Romualdo per conscium conspirationis innotuit, ille jam de caetero intra cordis cubiculum, clauso oris ostio, orans Patrem suum, imminens periculum devitavit. Hoc itaque modo, dum sibi cavit praecipitium corporis, fratribus, ne in animarum mortem corruerent, barathrum clausit iniquitatis.

 

CAPUT IV. Quomodo Romualdus se ad eremum contulit. Cumque in ejus animo perfectionis amor magis ac magis in dies cresceret, nullamque mens ejus requiem inveniret, audivit quia in Venetiarum partibus quidam spiritualis vir esset, Marinus nomine, qui eremiticam duceret vitam. Consensu itaque ab abbate et fratribus nimirum facillime impetrato, ad praedictum venerabilem virum navigio discurrente pervenit, et sub illius regimine degere humillima mentis devotione instituit. Erat autem Marinus, inter caeteras virtutes, vir simplicis animi et sincerissimae admodum puritatis, nullo quidem magisterio eremiticae conversationis edoctus, sed ad hanc solummodo bonae voluntatis impulsu fuerat incitatus. Porro autem hunc vivendi morem habebat, ut per continuum anni circulum tribus in hebdomada feriis mediam panis buccellam et pugillum fabae gustaret, tribus vero vinum et pulmentum discreta sobrietate perciperet. Psalterium quidem per dies singulos totum canebat. Sed nimirum rudis, et nullatenus 432 ordine vitae singularis instructus, sicut ipse postmodum B. Romualdus hilariter referebat, plerumque, de cella exiens, una cum discipulo passim per latitudinem eremi psallendo spatiabatur, nunc sub ista arbore vicenos, nunc sub illa tricenos vel quadragenos concinens psalmos. Romualdus autem, quia saeculum idiota reliquerat, aperto psalterio, vix suorum versuum notas syllabatim explicare valebat; et haec oculorum in ima defixio intolerabilem sibi importunitatem acediae generabat; Marinus vero virgam in dextera gerens, Romualdo e diverso sedenti sinistram capitis partem saepissime verberabat. Post multa autem Romualdus, gravi admodum necessitate compulsus, humiliter ait: Magister, si placet, a dextro me deinceps tempore percute, quia jam laevae auris auditum funditus perdo. Tunc ille, tantam ejus patientiam admiratus, indiscretae severitatis temperat disciplinam.

 

CAPUT V. Qualiter Petrus Urseolus est primo dux factus, et postmodum sit conversus. Eodem vero tempore Petrus, cognomine Urseolus, Dalmatici ducatus gubernabat habenas. Qui videlicet ad hujus fastigium dignitatis ascendere idcirco meruerat, quia decessoris sui, Vitalis scilicet Candiani, peremptoribus fautor exstiterat. Cur autem ille a suis exstinctus sit, non ab re esse arbitror, si servatae compendio brevitatis exponam. In conjugium namque germanam Ugonis magni illius marchionis acceperat, et, aemulatione leviri suadente, multos ex Longobardiae 433 et Tusciarum partibus milites, profligatis pecuniarum stipendiis, acquirebat. Hoc autem Venetiarum incolae non ferentes, clam iniere consilium ut repentino impetu ducis palatium armati violenter irrumperent, eumque cum omni domo sua in ore gladii absque ulla retractatione necarent. Hujus denique conventiculae conjuratione comperta, Vitalis dux, nocturnis diurnisque vallatus excubiis, hostiles insidias ad nihilum redigebat. Illis autem haec et illa tentantibus, sed ad inceptae factionis effectum attingere non valentibus, tandem visum est ut domum Petri, quae ducis palatio adjacebat contigua, prius incenderent, istoque modo et ducem caperent et universa ejus domestica concremarent. Istius vero rei experiendae consensum a Petro, qui eorum consilii particeps fuerat, flagitantes, hujus tandem mercedis foedere pacti sunt, ut pro una ejus domo, quam igne consumerent, totam ditioni illius Venetiam subderent, et, deleto illo quem exosum habebant, ducem hunc loco ejus protinus subrogarent. Hoc igitur modo Petrus Dalmatici regni adeptus est principatum, qui postmodum, ambitionis suae jam voluptate potitus, respectu divinae gratiae demum corde compunctus est.

 

Quidam autem venerabilis abbas, Guarinus nomine, ex ulterioris Galliae finibus orationis gratia per diversas mundi regiones peregrinari solitus erat. Hic quoque ad ducem veniens, ab eo protinus ut sibi ad evadendum tanti reatus periculum consultum praeberet exactus est. Accersitis igitur Marino et Romualdo, hoc sibi communi jubetur sententia, ut saeculum simul cum ipso, quem per nefas invaserat, ducatu relinqueret, et, quia ad alienae dominationis arcem injuste proruperat, ipse se alienae potestatis dominio subjugaret. Ille autem homo nimirum in potestate positus, quia conversionem suam manifeste facere ausus non est, tutum putavit hoc utendum esse consilio. Imminente igitur festivitate sancti cujusdam martyris, ex cujus vocabulo basilicam in propria possessione adhuc privatus habuerat, illic pridie uxorem suam praemisit, ipse quasi mox secuturus; hoc ei praecipiens, ut et 434 ornatum ecclesiae accuratissimum provideret, et secum venientibus sumptuosas epularum delicias in crastinum praepararet. Ipse autem post conjugem remanens, his de suis thesauris, quae sibi videbantur, ablatis, cum quodam suo familiari, Joanne scilicet Grandenico, qui praefatae conjurationis conscius fuerat, et cum tribus illis beatis viris quos praeposuimus navem ascendit, deinde in Galliam ad monasterium abbatis Guarini magnus conversus aufugit. Petro igitur et Joanne monachis in S. Michaelis coenobio factis, Marinus et Romualdus, non longe a monasterio degentes, ad singularem vitam, cui assueti fuerant, revertuntur. Quibus etiam ipsi jam dicti fratres, peracto vix annuo spatio, ad perferendam ejusdem solitudinis districtionem aggregati sunt.

 

CAPUT VI. Qualiter Romualdus uno anno de pugillo ciceris per diem, et tribus annis de sua agricultura vixit. Interea Romualdus, accenso mentis desiderio, coepit de virtutibus in virtutes mirabiliter crescere: et reliquos fratres sanctae conversationis gressibus longius anteire: ut jam, quidquid inter fratres sive de spiritualibus sive etiam de corporalibus ipse decerneret, cunctis volentibus, ejus omnino sententia praevaleret. Ipse quoque Marinus gaudebat Romualdo esse devotus, cui nuper fuerat ipse praelatus. Per continuum quippe annum Romualdus nihil aliud in cibum habuit, nisi tantum per singulos dies ex uno pugillo elixi ciceris vixit. Tribus vero annis ipse et Joannes Grandenicus, sarculis terram frangentes, et triticum seminantes, ex manuum suarum labore vixerunt. Qui nimirum, dum agriculturam exercebant, pondus jejunii duplicabant. 435

 

CAPUT VII. De diversa pugna diaboli, quam sustinuit. Impugnabat tamen diabolus Romualdum multis et variis tentationum immissionibus, maxime initio conversionis, mentemque ejus per multa vitiorum incentiva raptabat, modo illi in memoriam revocans quae et quanta, ut puta vir strenuus, in saeculo acquirere potuit; modo quae ingratis propinquis necdum post se concupiscibiliter haereditanda reliquit; modo parva nimis et nullius meriti esse quae faceret, accusabat; modo, tanti laboris honorem incutiens, longae vitae spatium promittebat. O quam saepe, cellulam ejus percutiens, eum, cum adhuc vix obdormisceret, excitavit, et quasi jamjam imminente crepusculo, per totam noctem vigilando deduxit! Per continuum ferme quinquennium, super pedes ejus et crura diabolus nocturno tempore jacuit; et, ne huc illucque se facile verteret, typo phantastici ponderis aggravavit. Quis explicare valeat quot frementes vitiorum bestias pertulit? quam saepe praesentes iniquos spiritus durissimis increpationibus effugavit? Unde etiam, si fratrum aliquis silentii tempore cellam ejus quavis necessitate compulsus adiret, statim miles Christi paratus ad praelium, solito more, ipsum esse existimans diabolum, claris vocibus increpabat, dicens: Quo tendis modo, turpissime? Quid tibi in eremo, de coelo dejecte? Recede, canis immunde; evanesce, coluber veternose. His igitur et hujusmodi verbis declarabat se cum malignis spiritibus in acie semper assistere, et fidei se armis accinctum provocantibus hostibus in campum protinus obviare.

 

CAPUT VIII. Unum genus vitae Romualdi; et de poenitentia Petri ducis, et prophetia ejus. Contigit autem ut aliquando, librum de vita Patrum legens, in illum locum incideret 436 ubi continetur quod quidam fratres, per continuam hebdomadam singulariter jejunantes, Sabbatorum die pariter convenirent; ipsoque et Dominico die jejunii rigorem interponerent, et remissius victitarent. Quem vivendi ordinem statim Romualdus arripuit, et in eo quindecim fere annis vel eo amplius continua austeritate permansit. Petrus autem dux, quia multis educari deliciis solitus fuerat, jamjam sub tam districti jejunii pondere succumbebat. Unde se ad pedes B. Romualdi humiliter stravit. Jussus vero ut surgeret, necessitatem suam cum verecundia coactus aperuit. Pater, inquit, quia magnum corpus habeo, pro peccatis meis ex hac paximatii medietate sustentare me non possum. Romualdus igitur, fragilitati pie compatiens, consuetae mensurae quadram paximatii super addidit, et sic labenti jam fratri, ne omnino deficeret, misericordiae manum tetendit, et ad peragendum bene vivendi iter quod coeperat confirmavit. Hunc filius ejus sibi aequivocus, vir valde secundum saeculum prudens, aliquando visitavit. Cui Pater, nescio utrum prophetiae spiritu seu revelationne aliqua, quaecunque sibi essent eventura praedixit. Novi, inquit, fili mi, procul dubio, quia ducem te constituent, et prosperaberis. Tu tantummodo satage ut et Ecclesiis Christi sua jura conserves, et erga subditos, alicujus amore vel odio, a justitia non declines.

 

CAPUT IX. Aliud vivendi genus Romualdi. Post haec autem Romualdus iterum legens quia sanctus Silvester urbis Romae episcopus Sabbatorum diem jejunandum esse, ut revera sancti Paschatis vigilias, instituerit, mox remissionem Sabbati in quintam feriam commutavit, et sic, infirmorum imbecillitati consulens, longum jejunium discretione habita facilius reddidit. Hanc nimirum vivendi regulam cunctis sectatoribus singularis vitae praefigens, ut tunc se unusquisque eremiticae vitae jejunium tenere cognoscat, si per hebdomadam triduanas, 437 et biduanas jejunando, quinta feria et Dominicis diebus olera vel quodcunque liquamen cum gratiarum actione percipiat, exceptis videlicet duabus anni Quadragesimis; in quibus non solum ipse sed et plerique sui discipuli totius hebdomadae soliti erant continuare jejunium. Et certe satis congruum erat ut qui Deum in choro laudare semper studebat et tympano, praecipuas modulationis harmonicae consonantias, diapason videlicet et diapente atque diatessaron, jugiter in aures incircumscripti luminis personaret. Jejunare autem omnino, hoc est diem absque ullo cibo transigere, licet ipse saepissime fecerit, aliis omnimodo prohibebat. Dicebat enim ad perfectionem tendenti hoc summe congruere, ut quotidie comedat et semper esuriat, quatenus hoc caro per consuetudinem leviget, quod grave novitiis initio conversionis apparet. Parvipendebat autem si quis ad tempus magnum quid inciperet, si non etiam in eo longanimiter perseveraret.

 

Vigilias vero temperate et cum magna discretione faciendas maxime suadebat, ne cui fortasse contingeret ut sopori, peractis nocturnis officiis, consentiret. Sane hujusmodi somnum vir sanctus in tantum habebat exosum, ut si quis ei confiteretur, post duodecim psalmorum vigilias, vel maxime circa diluculum obdormisse, nequaquam posset eo die cum ejus licentia sacra missarum solemnia celebrare. Dicebat etiam melius esse, si possibile sit, unum psalmum ex corde et cum compunctione cantare quam centum cum mentis fabulatione percurrere. Cui autem haec gratia perfecte data non esset, hortabatur tamen nequaquam desperare, nequaquam vel ab ipsa corporali exercitatione tepescere, donec ipse qui voluntatem dedit tribuat etiam aliquando facultatem. Tantummodo orationis incensum mentis intentio in Deum semel fixa custodiat, quod exterius veniens cogitationum aura perturbat. Ubi enim est intentio recta, contra voluntatem cogitatio veniens non est nimium formidanda. 438

 

CAPUT X. De comite qui vaccam rapuit, et eam comedendo necatus est. Quodam vero tempore, dum adhuc in Galliae finibus moraretur, familiarem sibi quemdam habebat agricolam, qui sibi et utensilia quibus in cella opus est aliquando faciebat, et si quid ei opportunum esset, ditior charitate quam rebus, de suae paupertatis inopia hilariter ministrabat. Hujus vaccam comes quidam superbus et tumidus, missis parasitis, impetu barbarico rapuit, ejusque carnes praeparari sibi ad prandium cum magna gulae aviditate praecepit. Ecce autem rusticus cellam Romualdi festinus aggreditur, jacturae suae casum clamosis ululatibus vociferatur, spem suam et suae domus ablatam esse conqueritur. Sanctus itaque Romualdus ad eumdem comitem concito gradu nuntium dirigit, et ut pauperi animal suum reddat humillima supplicatione deposcit. Cujus preces lubricus comes protervo spiritu respuit, et quem saporem crassae vaccae lumbi potuissent habere, quia ipso die esset gustaturus, asseruit. Adveniente autem hora prandii, apposita mensa, vaccae carnes allatae sunt, et, divinae ultionis jam imminente sententia, in ipso edendi initio comes frustum bovini renis abscindens, sibi in os misit. Quod repente in illius gutture tam immobiliter haesit, ut nec ad interiora descendere nec foras ejici ullis conatibus potuisset. Sicque inter suorum manus intercluso spiraminis aditu terribili morte necatus est, et unde contra Dei servum concupiscentiam carnis explere ad saturitatem voluit, inde justo Dei judicio carnalem vitam adhuc jejunus amisit.

 

CAPUT XI. De Olibano conversionem promittente. Alius quidam comes, Olibanus nomine, in eisdem Galliarum partibus erat, sub cujus jure monasterium quoque praedicti Guarini abbatis fuerat positum. Qui sublimi quidem culmine terrenae potestatis erectus, sed 439 multis erat peccatorum molibus aggravatus. Hic aliquando Romualdum gratia visitationis adiit, et, caeteris extra cellulam manentibus, solus cum solo gestorum suorum seriem narrare quasi per confessionem coepit. Cui vir venerabilis, his quae ab eo referebantur auditis, respondit aliter eum salvari minime posse, nisi mundum relinquens ad monasterium convolaret. Comes autem, mox mente turbatus, ait quia videlicet sui spirituales viri, qui ejus acta cognoscerent, nequaquam ita sentirent neque tam intolerabilem rem sibi aliquando suaderent. Ascitis itaque episcopis et abbatibus qui secum venerant, coepit in commune perquirere [an] ita res sicut Dei servus testabatur se haberet. Illi autem B. Romualdi sententiam omnes una voce confirmant, se autem id comiti eatenus non dixisse, terrore constrictos, excusant. Tunc comes, semotis omnibus, hoc cum B. Romualdo secreto valde consilio pepigit, ut ad Casinum montem sub praetextu orationis pergeret, et in monasterio S. Benedicti divino se servitio irrevocabiliter manciparet.

 

CAPUT XII. De Sergio ad saeculum reverti volente. Interea Sergius pater Romualdi monachus efficitur, sed aliquanto post, suadente diabolo, factae conversionis poenitens, in Aegyptum redire conatur. Quod protinus monachi, coenobii videlicet sancti Severi, quod non longius ab urbe Ravenna est positum, ubi corpore, non corde Sergius habitabat, B. Romualdo indicare per nuntium studuerunt. Hac ille sinistra relatione perculsus necessarium esse decrevit ut Guarinus abbas et Joannes Grandenicus una cum comite ad ejus conversationem pergerent, ipse vero pereunti patri quantocius subveniret. Petrus autem dux extremum jam diem feliciter clauserat. His itaque duobus comitem in eorum fide commisit, utrique quidem, sed Joanni praecipue, qui ei subditus erat, per obedientiam specialiter mandans ut, etiamsi Guarinus abscederet, ipse se nunquam a comite separaret.

 

CAPUT XIII. De prudentia Romualdi, et labore itineris, et disciplina in patrem. Audientes autem illius regionis incolae quia Romualdus abire disponeret, nimio moerore turbati sunt, et, tractantes intra se qualiter ab hac illum intentione reprimerent, hoc illis tandem potissimum visum est ut eum missis interfectoribus impia pietate perimerent, quatenus, quia eum non poterant retinere viventem, haberent pro patrocinio terrae vel 440 cadaver exanime. His vero cognitis Romualdus caput suum undique decalvavit, et, hujus rei exsecutoribus cellulae ejus jam appropinquantibus, primo fere diluculo comedere quasi per aviditatem coepit. Illi autem hoc videntes dementiam credidere, et, arbitrantes mentem laesam esse, corpus laedere dedignati sunt. Sic videlicet, sic prudens spiritualis David insania stultam carnaliter sapientium superavit astutiam (I Reg. XXI). Nam et volentes peccare cohibuit, et ad meritorum suorum cumulum sine mortis formidine mortis periculum declinavit. Deinde jam libera uti facultate permissus, non equo fultus, non vehiculo deportatus, sed solum in manu ferens baculum, nudis plantis, ex intimis Galliarum finibus Ravennam usque pervenit, ibique patrem ad saeculum reverti volentem reperiens, in ligno pedes ejus fortiter strinxit, gravibus eum vinculis alligavit, verberibus duris afflixit, et tandiu corpus ejus pia severitate perdomuit, donec ejus mentem ad salutis statum Deo medente, reduxit.

 

CAPUT XIV. Quomodo Sergius vidit Spiritum sanctum. Sergius igitur tandem sanae mentis recepto consilio, quidquid prius retrograda voluntate deliquit, multipliciter postmodum rectis sanctae conversationis gressibus emendavit. Habebat denique inter caetera consuetudinem ante quamdam Salvatoris imaginem frequenter assistere, ibique peculiarius orans, uberibus lacrymis et multa se cordis contritione mactare. Quadam igitur die, dum ibi attentius in oratione persisteret, (nova res, et nostris temporibus inaudita!) repente sibi nescio qua specie Spiritus sanctus apparuit. Qui protinus a Sergio quis esset interrogatus, manifeste quia ipse esset Spiritus sanctus asseruit, et subito quasi pertransiens ab oculis se aspicientis evasit. Statim ille in exstasim raptus, atque ejus quem viderat igne succensus, coepit per claustrum monasterii post eum velociter currere, fratresque qui illic aderant, magno fervoris impetu, quo Spiritus sanctus abisset, interrogare. Illis autem in insaniam cum cecidisse putantibus atque illum dure corripientibus, asserebat Sergius se Spiritum sanctum absque ulla dubietate vidisse, et ante suum conspectum visibiliter pertransisse. Qui statim languore correptus lecto decubuit, et intra paucos dies felici consummatione finivit. Hinc sane probatur quod divina voce ad Moysen dicitur: Non enim videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII). Hinc Daniel cum non Deum, sed visionem Dei se conspexisse diceret, addit: Elangui et aegrotavi per dies plurimos (Dan. VIII). Recte igitur Sergius, postquam aeternam vitam, quae Deus est, cernere meruit, a temporali mox vita defecit. 441

 

CAPUT XV. De crure Joannis propter inobedientiam fracto. Olibanus autem coines, sua relinquens filio cum multa divitiarum copia, quindecim scilicet onustis thesauro sagmariis, comitantibus cum Guarino et Joanne, ipso quoque Marino, ad B. Benedicti se monasterium contulit, et vale dicens his qui secum venerant, nil tale de eo usque tunc suspicantes, multis gemitibus et amaris se fletibus affligentes ad propria remeare coegit. Marinus autem paulo post Apuliam versus abiit, ibique postmodum in solitudine habitans ab Agarenis est latrunculis interfectus. Brevi post tempore Guarinus orationis causa discurrere solitus, Joannes vero fratris exemplo ad idem religionis officium provocatus, Hierosolymam commeare pari consilio decreverunt. Hoc igitur Olibanus cognito, tristis et flens obsecrare devotissime coepit ne se violata fide desererent, sed, sicut B. Romualdus praeceperat, in Dei illum servitio custodirent, addens etiam: Memento tu saltem, Joannes, quia magister tuus in tua me propensius fide commisit, et titulum tibi inobedientiae, si discedis, opposuit. Illi autem obstinata intentione in proposito persistentes, relicto tandem Olibano, peregrinationis iter arripiunt. Cumque descendentes de monte jam in campestria declinassent, figentes se loco necessarium aliquid inter se tractare coeperunt. Et, inter agendum, subito Guarini equus furioso rotatus impetu in aliam partem invito sessore divertit, et Joannis tibiam ferrato calce percutiens fregit. Qui illico ad terram nimio dolore prostratus, jam sero memor, magistri praecepta ad mentem revocat, et se pertidum, se inobedientiae reum verbis publicae confessionis accusat. In fracto namque crure didicit quia fidem frangere peccatum fuit. Et, quia ipse rationis capax magistro inobediens exstitit, ad incolumitatis suae custodiam irrationale animal sessori obedire nescivit. Deinde, illuc unde venire coeperat rediens, cellam sibi aedificari prope monasterium petiit, ibique per triginta fere annos, quandiu vixit, sancta conversatione permansit. Multa 442 in eo charitas, mira humilitas, abstinentia vero districta nimis et cauta, ita ut nec intra claustrum monasterii quisquam sciret vir sanctus qualiter jejunaret. Inter reliqua autem virtutum dona, ita exosum habebat detractionis vitium quatenus, mox ut quis ad detrahendum os aperiret, velut sagitta vigore lapidis repercussa in dirigentem protinus redundaret, ita ab eo illius obtrectatio reprimeretur. Post ejus vero obitum nonnulla per eum miracula divinitus facta sunt.

 

CAPUT XVI. De Romualdo a daemonibus percusso. Romualdus autem, post patris correptionem, in palude Classis cellulam figens, in loco qui Pons Petri dicitur habitavit. Postmodum vero, non corporis aegritudinem metuens, non fetoris nauseam perhorrescens, sed ne imbecillitatis occasione quantumlibet se ab abstinentiae rigore remitteret, ad Classis itidem praedium, ubi est ecclesia B. Martini quae dicitur in Sylva, migravit. Ibi vero quadam die, dum completorium caneret, quia antiquum illic coemeterium fuerat, ut saepe fit, subito illi ex hujusmodi recogitatio incidit, moxque ejus animum magnus phantasticae illusionis horror invasit. Cumque hoc crebrius in mente revolveret, ecce maligni spiritus repentino impetu cellam ejus ingressi protinus illum in terram sternunt, immani eum caede conficiunt, et exhaustis longo jejunio membris dirissimos ictus illidunt. Tandem Romualdus, inter ipsa percussionum verbera respectu divinae gratiae visitatus, in hanc vocem erupit: Chare Jesu, dilecte Jesu, quare me dereliquisti? Nunquid omnino me inimicorum manibus tradidisti? Ad haec omnes iniqui spiritus divina virtute fugati sunt. Et continuo tanta divini amoris compunctio Romualdi pectus accendit, ut totum cor ejus in lacrymas quasi cera liquesceret, et de tot allisionibus sauciati corporis nil sentiret. Mox sanus et validus de terra surrexit, et, licet impediente adhuc sanguine, ad eumdem psalmi versum quem reliquerat rediit. In ingressu quippe daemonum fenestra cellulae in frontem illius impegit, 443 in qua manifesta postmodum cicatrix occalluit, quae evidens vulneris indicium, quandiu vir sanctus vixit, ostendit.

 

CAPUT XVII. De iniquis spiritibus, qui sibi velut dirae volucres apparebant. Jam igitur miles Christi, assueto bello robustior, studebat quotidie ad majora proficere, de viribus in vires crescere, et, semper semetipso fortior, nullas jam poterat enervati hostis insidias formidare. Saepe enim sibi in cella residenti, velut teterrimi corvi vel vultures, iniqui spiritus videbantur assistere, et quasi ad custoditum animalis cadaver, quia non audebant accedere, cogebantur eminus aspectare. Saepe se in figuris Aethiopum, saepe se per diversorum animalium species ostendebant. Quibus clarus Christi triumphator insultabat, dicens: Ecce paratus sum, venite; et si quae in vobis est virtus, ostendite. Nunquid jam omnino deficitis? nunquid jam victi estis, et aliquas contra Dei servulum certandi machinas non habetis? His denique et hujusmodi verbis confundens iniquos spiritus, confestim eos, velut missis totidem jaculis, effugabat. Videns ergo diabolus quia per semetipsum contra Dei famulum praevalere non posset, ad callida argumenta conversus, quocunque vir sanctus ibat, discipulorum ejus animos adversus eum in malitiam excitabat, ut, quia retentari cum ab accenso sui fervoris impetu impossibile fuerat, saltem ab alienae salutis cura compesceret, et, quia ipse ab hoste superari minime posset, vel ex aliis victoriam non negaret.

 

CAPUT XVIII. De monachis Romualdum verberantibus, et divina ira percussis. Aliquando namque ad locum qui Balneum dicitur, qui videlicet in Saxenati constitutus est territorio, transiit; ubi etiam non pauco tempore commorans, monasterium 444 ad B. Archangeli Michaelis honorem construxit, a quo non longe cellam in ea nabitaturus intravit. Illuc autem Hugo marchio septem sibi pro necessitate misit numismatum libras; quas ille, ut bene prodigus misericorditer dispensaret, accepit. Audito itaque quod monasterium Palatioli fuisset igne consumptum, sexaginta solidos de praedicta pecunia fratribus in adjutorium direxit, reliqua autem, ut in simile opus expenderet, reservavit. Cognito hoc, monachi S. Michaelis belluino contra eum furore commoti sunt, tum quia pravis eorum moribus contrarius jam in multis exstiterat, tum quia quae illi deferebantur, non eis omnia, sed quaedam aliis impendebat. Facta igitur conspiratione, unanimiter cellam ejus cum sudibus et phalangis irrumpunt, verberibus eum multis afficiunt, et, direptis omnibus, turpiter dehonestatum de finibus suis expellunt. Cum itaque eliminatus abiret, et nimia tristitiae vis in mentis ejus jam interiora descenderet, hoc apud semetipsum deliberat, ut jam de caetero sua contentus, alienae salutis curam omnino postponat. Postquam videlicet cogitationem tantus animum ejus terror invasit ut, si in eo quod mente conceperat obstinate persisteret, periturum se damnandumque divino judicio nullatenus dubitaret. Monachi autem compotes diu desideratae ultionis effecti, et quasi projecto gravi onere levigati, hoc quod in Dei famulum egerant multis inter se laudibus efferunt, et in immoderatum ludum atque cachinnum se laetitia lenocinante resolvunt; deinde etiam, ut tanti gaudii solemnitatem quodammodo jucundissimam faciant, sumptuosas deliciarum copias sibi ad convivium parant. Erat vero tunc hiems, quae non solum vicissitudini temporum, sed frigidis quoque eorum mentibus aptissime congruebat. Unus autem ex eis, qui in beatissimum Christi famulum saevior fuerat, mel acquirere, unde mulsum epulantibus faceret, satagebat. Cumque Sapin fluvium hoc sudio transmearet, offendentibus in plancas pedibus, subito de ponte dejicitur, et fluviali voragine funditus absorbente raptatus exstinguitur. Justo videlicet 445 Dei judicio, ut turbida illum aqua satiaret ad mortem; quia, in eo quod flere debuerat, mellis dulcedinem ad vitae concupierat voluptatem. Nocte vero, dum omnes ex more quiescerent, descendente crebra nivium multitudine, repente tota communis aedificii super eos fabrica corruit, et alteri caput, alii brachia, et alii crura vel quaelibet alia membra contrivit. Uni etiam eorum oculus evulsus est, et merito divisionem corporeae lucis pertulit, qui divisus a proximo, etiam si alterum haberet, geminae charitatis unum lumen amisit.

 

CAPUT XIX. De jussione sancti Apollinaris ad Romualdum. Aliquando autem vir sanctus non longe mansit a Catria. Cumque ibi aliquandiu moraretur, manifeste sibi B. Apollinaris apparuit, et quatenus ad suum monasterium pergeret, ibique potius habitaret, ex magna auctoritate praecepit. Quod vir sanctus nequaquam negligendum ducens, locum in quo morabatur sine cunctatione deseruit, et quo missus fuerat impiger festinavit.

 

CAPUT XX. De habitatione ejus in Origario. Inclusus est etiam quodam tempore vir venerabilis in palude Commiaclensi, quae dicitur Origarium: unde postmodum, prae nimio palustris coeni fetore, et corrupto aere, ita totus tumefactus et depilatus exiit, ut nequaquam eadem quae inclusa fuerat species videretur, Nam et caro ejus tota eatenus erat viridis, ut vix stellioni discolor appareret.

 

CAPUT XXI. De cella incensa, et per orationem exstincta. Alio quoque tempore in insula quae Pereum dicitur habitavit; quae videlicet insula a Ravenna urbe duodecim fere millibus distat. Ibi vero dum in cella cum quodam 446 venerabili viro, suo nimirum discipulo, Guilielmo nomine, moraretur, angusti parietes habitaculi repente flamma corripuit, deinde ad alta conscendens, dominari per tecta liberis jam viribus coepit. Protinus vir sanctus ad solitae defensionis argumenta confugiens, non quae ibi erant reposita foras extrahere, non, ut mos est, tecti scindulas dissipare; non aquarum abundantiam spargere, non ullis impulsus est ad exstinguendos ignes nisibus anhelare; solummodo orationem fudit, et confestim stridentes ignium globos divina virtus exstinxit.

 

CAPUT XXII. De Rege hospite Romualdi; et quia Abbatiam suscepit. Eodem vero tempore junior Otto Imperator, Classensem abbatiam ordinare desiderans, optionem fratribus dedit, ut quem ipsi vellent, indubitanter eligerent. At illi continuo unanimiter expetunt Romualdum. Imperator autem, diffidens beatum virum ad regiam aulam evocari posse per nuntium, ire ad cum per semetipsum voluit, et ad cellam ejus sole jam occidente pervenit. Cui Romualdus, quia magnum hospitem in parva domo susceperat, lectulum suum ad quiescendum dare dignatus est. Coopertorium tamen rex noluit, quia asperrimum judicavit. Mane autem facto, rex eum secum ad palatium duxit, tandemque sibi instare, ut abbatiam susciperet, multis precibus coepit. Qui cum reluctaretur, et regiae petitioni assensum penitus denegaret, rex autem e contrario excommunicationem et anathema ab omnibus episcopis, archiepiscopis, et toto synodali concilio minaretur, tandem imminente necessitate succubuit, et animarum regimen coactus accepit. Referebat tunc hoc sibi nequaquam videri novum, sed ante quinquennium sibi fuisse divinitus revelatum. Regebat itaque monachos sub districta regulae disciplina, neque alicui ab ea declinare impune licebat; non denique nobilis, non litteris eruditus per actus illicitos in dextram laevamque partem deflectere, vel a rectae conversationis audebat rectitudine deviare. Vir denique sanctus cordis oculos in coelum figens, ut Deo in omnibus obtemperaret, non timebat hominibus 447 displicere. Hoc autem fratres considerantes, semetipsos prius accusant quia hunc sibi praeesse poposcerant; deinde multis eum detractionum susurrationibus lacerant, et duris scandalorum aculeis vexant.

 

CAPUT XXIII. De abbatia dimissa; et pace inter regem et Tiburtes facta. Romualdus itaque videns et suam perfectionem ali quatenus minui, et illorum mores proclivius in de teriora converti, regem impiger adiit, et, eo non leviter reluctante, una cum archiepiscopo Ravennate, in utriusque conspectu virgam projecit, et monasterium demisit. Porro autem rex Tiburtinam tunc civitatem obsidebat. Cives enim inclytum ejus ducem, Mazolinum nomine, interfecerant, ipsum quoque regem correptis armis a suis moenibus exturbarant. Unde non dubium est B. Romualdum illuc ex divina providentia missum, qui imminens tot animarum periculum sequestra pace delevit. Hoc etenim inter eos pactus est, ut Tiburtes ad honorem regis murorum partem diruerent, obsides darent, ducis vero interfectorem ad ejus matrem catenatum dirigerent. Quae sancti viri fusis ad Deum precibus mitigata, crudeliter offensa, et crimen indulsit, et incolumem ad propria redire permisit.

 

CAPUT XXIV. De sancto Venerio. Fecit quoque venerabilis vir apud Tibur alium boni operis fructum, quem silentio praetereundum esse non arbitror. Quidam namque beatus vir, Venerius nomine, habitare primitus in monasterio coepit cum tanta humilitate et simplicitate, ut omnes illum fratres subsannando despicerent, et delirum eum atque dementem esse putarent. Alii namque illum saepe colaphizare, alii sordida, qua lebetes lavabantur, aqua perfundere; alii diversis illum solebant conviciorum jurgiis lacerare. Cumque ille se perpenderet inter tot adversa tranquillum suae mentis statum servare non posse, consortium deserens, in solitudinem fugiens properavit. Ubi per sex annos, absque vino omnique pulmento, sub nimiae districtionis 448 ariditate permansit. Hunc itaque Romualdus, audita ejus fama, visitare curavit. Quem interrogans sub cujus regimine degeret, cujusve arbitrio suae conversationis obedientiam exhiberet; respondit se, alieno solutum imperio, hoc sequi quod sibi utilius videretur. Cui Romualdus ait: Si crucem Christi portas, superest ut Christi obedientiam non relinquas. Vade igitur, et consensu a proprio abbate suscepto, revertere, et sub ejus dominio humiliter vive; quatenus sacri operis aedificium, quod bona voluntas aedificat, humilitas erigit, obedientiae virtus extollat.

 

Haec, et multa alia aedificationis monita proferens, docuit eum qualiter cogitationibus suis resistere qualiter posset iniquorum spirituum infestationibus repugnare, et ita confirmatum et instructum in multa eum alacritate reliquit. Ille igitur, sancti viri documenta gratanter amplectens, abbatem suum protinus adiit, consensum accepit, et ad dilectam solitudinem quantocius remeavit. Volens autem in possessione sui monasterii habitare, ascendit in quoddam saxum nullis hominum vestigiis pervium, et ab humana penitus conversatione remotum, ibique per quatuor annos omni humano solatio destitutus, singulariter habitans, exceptis tribus buccellis quas de monasterio secum detulerat, non panem comedit, non vinum bibit, non coctum aliquid omnino gustavit, sed solis arborum pomis et herbarum radicibus vixit. Erat autem in eodem saxo quaedam concavitas, ubi colligebatur aqua in hieme, ex qua vir sanctus tota bibebat aestate. Tandem vero cognito quod ibi servus Dei moraretur, coeperunt ad eum multi confluere, ciborum alimenta deferre, et quaeque sibi quasi necessaria ministrare. Quorum ille nullius indigens, cuncta pastoribus pecorum et aliis indigentibus exhibebat. Exhortante autem loci episcopo, basilicam sibi fieri et consecrari permisit. In qua ipse aliquanto post defunctus est, et a quibusdam se quaerentibus inventus est acclivis ante altare, quasi causa orationis in cubitis et genibus jacens. Ubi nonnulla per eum Dominus miraculorum signa operari dignatus est. Sic denique, sic bona terra uberes fructus reddidit, quae verbi semen ex ore Romualdi multiplicatum suscepit. 449

 

CAPUT XXV. De Tammo, et religione regis Ottonis. Apud praedictam quoque civitatem convertit beatissimus vir (Romualdus) Tammum quemdam Teutonicum, qui, sicut dicitur, in tantum regi familiaris et charus exstiterat, ut utriusque vestes utrumque contegerent, et amborum manus una paropsis communi saepe convivio sociaret. Crescentius namque senator Romanus indignationem regis incurrens, in montem qui dicitur sancti Angeli, confugium petiit, et, quia munitio inexpugnabilis est, obsidente rege ad defendendum se fiducialiter praeparavit. Cui Tammus ex praecepto regis jusjurandum securitatis praestitit, et ita ille deceptus, adnitente papa, qui sibi inimicus erat, quasi reus majestatis capitalem sententiam subiit. Cujus uxorem postea imperator in concubinam accepit. Quia igitur Tammus et fraudis conscius et perjurio tenebatur obnoxius, idcirco a beato Romualdo jussus est relinquere saeculum. Qui mox a rege licentiam expetens, non modo facilem reperit, sed nimium etiam alacrem fecit. Erat enim praedictus imperator monastico ordini valde benevolus, et nimia circa Dei famulos affectione devotus.

 

Ipse autem rex, ex eodem crimine beato viro confessus, poenitentiae causa nudis pedibus de Romana urbe progrediens, sic usque in Garganum montem ad S. Michaelis perrexit ecclesiam. Per totam etiam Quadragesimam in Classensi monasterio B. Apollinaris, paucis sibi adhaerentibus, mansit. Ubi jejunio et psalmodiae, prout valebat, intentus, cilicio ad carnem indutus, aurata desuper purpura tegebatur. Lecto etiam fulgentibus palliis strato, ipse in storea de papiriis confecta tenera delicati corporis membra terebat. Promisit itaque B. Romualdo quod, imperium relinquens, monachicum susciperet habitum; et, cui innumeri mortales erant obnoxii, jam ipse pauperculo subjectus coepit esse debitor sui.

 

CAPUT XXVI. Quod Romualdus apud Casinum aegrotavit, deinde ad Pereum venit. Romualdus igitur cum eo, quem praediximus, Tammo, et cum Bonifacio viro 450 clarissimo, quem nunc felicissimum martyrem se habere Russiana gloriatur Ecclesia, et cum aliis conversis Teutonibus, a Tiburis oppido ad monasterium B. Benedicti, quod in Casino constitutum est, monte devenit. Ibi nempe graviter infirmatus est, sed cito ex divina misericordia convaluit. Habebat autem equum satis egregium, quem sibi Busclavi Sclavonici regis filius dederat, factus ab eo monachus. Hunc vir sanctus humilitatis studio permutavit, et lucroso concambio asinum laudabilis negotiator accepit (Matth. XXII). Nimio quippe Redemptoris nostri desiderio, qui asellae tergo consederat, vir venerabilis hoc ipsum animal libentius equitabat. Cum his igitur omnibus superius nominatis Romualdus ad Pereum, ubi dudum habitaverat, rediit, ibique denique, his et aliis multis fratribus aggregatis et per cellas singulas constitutis, tanto fervore eremiticae conversationis rigorem et in se et in aliis tenuit, ut illorum vita omnibus ad quos fama eorumdem pervenire poterat, mirabilis haberetur. Quis enim non obtupesceret? Quis non immutationem divinae dexterae praedicaret, cum vidisset prius homines sericis, imo deauratis vestibus indutos, crebris obsequentium cuneis constipatos, omnium deliciarum affluentiis assuetos; nunc eos cerneret uno birro contentos, inclusos, discalceatos, incultos, et tanta abstinentiae ariditate contritos? Faciebant autem omnes opera manuum, alii scilicet coclearia, alii nebant, alii retia nectebant, alii cilicia.

 

CAPUT XXVII. De Bonifacio martyre. Quorum tamen omnium vitam B. Bonifacii conversatio longius transcendebat. Hic denique regis fuerat consanguineus, et ita charus, ut rex illum non alio vocaret nomine, nisi Anima mea. Erat autem apprime liberalium artium doctrinis, maximeque in modulationis musicae studiis approbatus. Hic itaque cum in capella regia moraretur, videns ecclesiam antiqui martyris Bonifacii, mox exemplo sui aequivoci ad martyrii desiderium provocatus, ait: Et ego Bonifacius vocor. Cur ergo etiam ipse Christi martyr esse non debeo? Deinde quoque, jam monachus factus, tanta se abstinentiae frugalitate constrinxit, ut saepe Dominicis diebus, et quinta tantum feria per hebdomadam manducaret. Nonnunquam 451 vero si urticarum vel etiam veprium cerneret densitatem, illuc se projiciens volutabat. Ex quo cum quidam frater aliquando eum corriperet, dicens: Hypocrita, quare hoc ad captandos popularis aurae rumores coram omnibus facis? nihil aliud respondit [quam]: Tui sint confessores, mei sint martyres. Cum vero post diuturnam eremiticae conversationis vitam ad praedicandum jam ire disponeret, Romam pergere studuit, et ab apostolica sede consecrationem archiepiscopatus accepit. Retulit mihi quidam senex monachus, qui eum illuc comitatus de Rayennae finibus fuerat, quia in toto illo itinere vir venerabilis, cum omnibus quidem qui eum sequebantur, pedester ibat, sed ipse jugiter psallens, et [ante] caeteros longe, nudis semper pedibus incedebat. Pro labore quidem itineris quotidie comedebat, sed per singulos dies de medio pane et aqua vivens, in diebus festis, ignoto videlicet omni liquamine, quotidiano victui poma quaelibet vel herbarum radices addebat.

 

Postquam autem consecratus est, quotidie observabat et monasticum pariter et canonicum in celebrandis horarum officiis ordinem. Cum vero jam ultra montanos peteret fines, equo quidem vehebatur, sed venerabilis pontifex, sicuti dicitur, nudis cruribus semper et plantis adeo intolerabilem frigidissimae regionis tolerabat algorem, ut volens descendere, vix pedem ab subhaerente ferro disjungeret, nisi aqua prius calida subveniret. Ad gentiles autem postremo perveniens, cum tanta coepit fervidi pectoris constantia praedicare, ut jam nullus ambigeret quin vir sanctus martyrium flagitaret. Illi vero timentes ne, sicut post martyrium B. Adelberti, eoruscantibus miraculorum signis, Sclavonicae gentis plerique conversi sunt, ipsis quoque similiter eveniret, longo tempore a beato viro manus artificiosa malitia reprimunt; et cupidissimo mori, nolentes eum occidere, crudeliter parcunt. Cumque ad regem Russorum vir venerabilis pervenisset, et constanti animo praedicationi vehementer insisteret; videns eum rex squalidis vestimentis indutum, nudis pedibus incedentem, opinatus est quia vir sanctus talia non religionis causa proferret, sed idcirco potius ut pecunias congregaret. Promisit ergo sibi quia si ab hujusmodi vanitate recederet, ipse paupertatem ejus largissima divitiarum liberalitate ditaret. Bonifacius itaque mox ad hospitium sine mora revertitur, pretiosissimis pontificalibus ornamentis decenter induitur, et sic ad regis palatium denuo praesentatur. Rex autem videns eum tam decoris vestibus adornatum, ait: Nunc scimus quia te ad vanam doctrinam non paupertatis inopia, sed veritatis impulit ignorantia. Verumtamen si vis vera credi quae asseris, erigantur duae excelsae lignorum catastae, brevissimo a se interstitio separatae, et igne supposito cum vaporatae fuerint, ita ut utriusque struis unus ignis esse videatur, tu transi per medium. Quod si laesus ex aliqua parte fueris, ipsis te penitus 452 consumendum ignibus trademus; sin autem (quod credi non potest) sanus evaseris, omnes nos Deo tuo absque ulla difficultate credemus. Cumque hoc foedus non solum Bonifacio, sed et cunctis quae aderant gentibus placuisset, Bonifacius ita vestitus, velut missarum solemnia celebraturus, prius cum sanctificata aqua et incenso thure undique perlustrans ignem, deinde stridentes flammarum globos ingressus, ita exivit illaesus ut nec minimus capitis ejus capillus videretur exustus. Tunc rex et caeteri qui huic spectaculo interfuerant, catervatim se ad pedes beati viri projiciunt, indulgentiam lacrymabiliter petunt, et baptizari se instantissima supplicatione deposcunt.

 

Coepit itaque tanta gentium multitudo ad baptisma confluere, ut vir sanctus ad spatiosum quemdam lacum pergeret, et in ipsa aquarum abundantia populum baptizaret. Decrevit autem rex ut, regnum relinquens filio, ipse, quandiu viveret, se a Bonifacio nullatenus separaret; frater autem regis, cum ipso pariter habitans, dum nollet credere, absente Bonifacio, ab ipso rege peremptus est. Alius vero frater, qui jam a regis erat cohabitatione divisus, mox ad eum vir venerabilis venit, audire ejus verba noluit, sed de conversione fratris nimia adversus eum ira succensus continuo comprehendit, deinde, timens ne, si vivum teneret, rex eum de manibus ejus eriperet, in sua praesentia, circumstante non parva hominum multitudine, decollari praecepit. Statim vero et ipse caecatus est, et tantus eum cum omnibus qui astabant stupor oppressit, ut nec sentire, nec aliquid humanitatis officium agere aliquatenus possent, sed cuncti, velut lapides, rigidi et immobiles permanerent. Rex autem hoc audiens, nimio dolore percussus, omnino deliberat non solum fratrem occidere, sed et cunctos qui sibi tanti reatus fautores exstiterant, gladiis trucidare. Sed cum illuc protinus advenisset, et, corpore martyris adhuc in medio posito, fratrem simul cum reliquis hominibus sine sensu et motu stupefactus astare conspiceret, hoc sibi cum suis omnibus placuit, ut prius pro eis oratio fieret, si forsitan illis divina misericordia sensum quem amiserant reformaret; deinde si acquiescerent credere, indulto crimine viverent; sin autem, omnes ultoribus gladiis interirent. Cum igitur et ab ipso rege et a caeteris Christianis diutius fuisset oratum, non solum prior sensus stupefactis hominibus redditur, sed insuper consilium quoque flagitandae verae salutis augetur. Nam continuo poenitentiam sui criminis flebiliter expetunt, baptismi sacramenta cum magna alacritate suscipiunt, super corpus quoque beatissimi martyris ecclesiam construunt. Verumtamen ego si de hoc mirabili viro cuncta, quae dici veraciter possunt, virtutum dona referre tentarem, deficeret forsitan lingua, non deficiente materia. Dum igitur Bonifacii virtus proprio indigeat stylo, idcirco tamen illum cum aliis Romualdi discipulis summotenus hic 453 memorare curamus, ut ex eorum laude quam magnus vir gloriosus Magister eorum fuerit demonstremus, quatenus, dum celsitudo clientium auribus fidelium insonat, quam excelsus Doctor eorum fuerit ex schola quam tenuit innotescat.

 

CAPUT XXVIII. De Joanne et Benedicto martyribus. Interea, Romualdo in Pereo adhuc habitante, Busclavus rex preces imperatori direxit, ut sibi spirituales viros mitteret qui regni sui gentem ad fidem vocarent. Mox Romualdum imperator aggreditur, et concedi sibi de suis monachis qui illuc destinari utiliter valeant deprecatur. Ille vero nulli suorum hoc praecipere velut ex praelationis auctoritate voluit, sed in eorum voto ponens, sive manendi sive abeundi eis optionem dedit. Ignorabat enim ex tam metuendo negotio voluntatem Dei, et ideo non illud suo sed fratrum potius arbitrio committebat. Interrogante igitur eos, et humiliter obsecrante, tandem duo solummodo sunt ex omnibus inventi qui se ultro ad eumdem promptos offerunt. Quorum unus Joannes, Benedictus alter vocabatur. Hi itaque ad Busclavum euntes, in eremo prius eos sustentante manere coeperunt, et ut praedicare postmodum possent, Sclavonicam linguam laboriose discere studuerunt. Septimo vero anno, cum jam loquelam terrae plene cognoscerent, unum ad Romanam urbem monachum mittunt, et per eum a summae sedis antistite praedicandi licentiam petunt. Injungunt etiam ut nuntius ille aliquos secum de B. Romualdi fratribus duceret qui, eremiticae conversationis gnari, cum eis simul in Sclavorum partibus habitarent.

 

Busclavus autem volens coronam sui regni ex Romana auctoritate suscipere, praedictos venerabiles viros obnixa coepit supplicatione deposcere ut ipsi plurima ejus dona papae deferrent, et coronam sibi a sede apostolica reportarent. Qui regiae petitioni assensum penitus denegantes, dixerunt: Nos in sacro ordine positi sumus, tractare nobis saecularia negotia minime licet; et ita, relinquentes regem, ad cellam reversi sunt. Quidam vero regis agnoscentes consilium, sed quid sancti viri responderint ignorantes, copiosum auri pondus, quod mittendum apostolico fuerat, secum eos detulisse ad cellulam opinati sunt. Deinde intra se conventione pacta condicunt ut noctu eremum latenter ingressi monachos interficerent et pecuniam asportarent. Quos cum beati viri tentantes irrumpere persensissent, adventus eorum causam protinus agnoscentes, confessionem inter se facere et sanctae crucis se coepere vexillo munire. Erant autem ibi duo pueri eorum obsequio 454 ex aula regia deputati qui, prout vires dabant, stare pro sanctis et furibus resistere nisi sunt. Fures vero reperto tandem aditu irruentes extractis gladiis omnes pariter occiderunt. Tunc thesaurum anxie perquirentes, sed eversis omnibus nihil invenientes, ut tanti reatus crimen obtegerent et humana suspicio non armis, sed flammis potius quod factum fuerat deputarent, cellam incendere et ipsa conati sunt martyrum cadavera conflagrare. Sed admoti ignes, amissis naturae viribus, nil omnino consumere ullis hominum studiis potuere. Ita enim eos ipsa etiam parietum materies repellebat ac si pro lignis durissimi silices essent. Frustrati itaque fures in fugam se conferre nituntur, sed et hoc illis ex divina providentia denegatur. Tota siquidem nocte per fruteta nemorum, per latitudinem saltuum, per opaca silvarum viam anxiati sunt quaerere, quam tamen nullatenus valuere errabundis vestigiis invenire. Sed neque pugiones in vaginas recondere arefactis brachiis potuerunt. Ubi vero sanctorum jacebant corpora, copiosum lumen usque in diem splendescere et dulcissima angelicae cantilenae non desiit suavitas resonare.

 

Adveniente autem die, quod factum fuerat regem latere non potuit. Qui illico ad eremum cum numerosa populi multitudine festinavit, et ne fures evaderent, facta corona hominum totam silvam undique circumcinxit. Qui tandem reperti sunt manifesti criminis rei et ad gladios suos adhuc divina ex ultione ligati. Rex autem, quid de eis faceret habita consideratione deliberans, hoc postremo decrevit ut nequaquam eos, sicut merebantur, occidi praeciperet, sed ferreis catenis vinctos ad sepulcra martyrum destinaret, quatenus aut ibi usque ad obitum in vinculis miserabiliter viverent, aut, si sanctis martyribus aliter videretur, ipsi eos sua misericordia liberarent. Qui cum ad sanctorum tumulum fuissent ex praecepto regis attracti, mox ineffabili divinitatis omnipotentia fractis sunt nexibus absoluti. Deinde, facta super corpora sanctorum basilica, innumerabilia non solum tunc sed et nunc ibi fiunt ex divina virtute prodigia.

 

CAPUT XXIX. De monacho per angelum de carcere liberato. Imperator autem Henricus, Busclavi consilium non ignorans, undique vias custodiri praeceperat, ut, si Busclavus Romam nuntios mitteret, in ejus illico manibus devenirent. Monachus ergo qui nuper missus a sanctis martyribus fuerat, demum captus est et mox carcerali custodiae mancipatus. Nocte vero illum 455 angelus Domini in carcere visitavit, et consummatos esse eos quorum legatione fungebatur admonuit; statimque, aperto divinitus carcere, praeparatum sibi esse navigium in fluvio quem transiturus erat asseruit. Quo festinans monachus angelicae promissionis fidem veram esse probavit.

 

CAPUT XXX. De monasterio sancti Adelberti constructo, et prophetia Romualdi adversus regem prolata. Dum moraretur autem Romualdus adhuc in Pereo, imperator Otto monasterium ibi ad honorem S. Adelberti eo suggerente construxit, cui contigua Classensis coenobii praesidia contulit, et ea sibi ex fiscali possessione in Firmensis monarchiae partibus recompensavit. Abbate ergo illic ex Romualdi discipulis constituto et fratribus aggregatis, coepit eos Romualdus sub magna tenere custodia, et docebat eos sub regulari vivere disciplina. Praecepit etiam abbati ut in eremum secedens per totam hebdomadam in cella consisteret, diebus vero Dominicis fratres ad monasterium veniens visitaret. Qui, sancti viri jussa contemnens, coepit saeculariter vivere et pede operis semel exorbitante a rectitudinis tramite jam longius declinare. Videns ergo Romualdus quod secundum suae voluntatis ardorem ibi laborare non posset, regem protinus adiit, et, acceptae promissionis exactor, ut rex monachus fieret insistere vehementius coepit. At ille facturum se quidem quod exigebatur asseruit, si tamen prius Romam, quae sibi rebellabat, impeteret, et, ea devicta, Ravennam cum victoria remearet. Cui Romualdus: Si Romam, inquit, ieris, Ravennam ulterius non videbis; et apertissime illi mortem propinquam esse denuntians, quia eum revocare non potuit, procul dubio de ejus certus interitu, dum rex Romam properat, Romualdus navim ascendens, ad civitatem Parentium transfretat. Rex itaque, secundum beati viri prophetiam, 456 vix a Roma reverti incipiens, mox languore correptus apud Paternum defunctus est.

 

CAPUT XXXI. Ubi gratia perfectionis Romualdo divinitus est concessa. Romualdus autem, tribus annis in Parentinae civitatis finibus habitans, in uno monasterium construxit et abbatem in eo cum fratribus ordinavit; in duobus vero inclusus mansit. Ibi nempe ad magnae perfectionis cumulum pietas illum divina provexit, ita ut sancto afflatus Spiritu et nonnulla ventura prospiceret et multa Veteris ac Novi Testamenti occulta mysteria radiis intelligentiae penetraret. Anxiabatur autem ibi aliquando in lacrymas erumpere, sed nullo valebat conamine ad contriti cordis compunctionem venire. Factum est ergo quadam die, dum in cellula psalleret, ut in hunc psalmi versiculum incidisset: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos (Psal. XXXI). Repente igitur tanta sibi lacrymarum effusio orta est, et ita mens ejus ad intelligendas divinae Scripturae sententias illustrata, ut ex eodem die et deinceps, quandiu vixit, et quandocunque voluisset, uberes sibi lacrymae facillime fluerent, et plurima illum Scripturarum mysteria non laterent. Frequenter enim tanta illum divinitatis contemplatio rapiebat, ut quasi totus in lacrymas resolutus, aestuante inenarrabili divini amoris ardore, clamaret: Chare Jesu, chare, mel meum dulce, desiderium ineffabile, dulcedo sanctorum, suavitas angelorum, et caetera hujusmodi. Quae ille sancto Spiritu dictante in jubilum proferebat, nos humano sensu exprimere talia non valemus. Sicut enim Apostolus dicit: Nos, sicut oportet, orare nescimus, sed ipse Spiritus orat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). Et ideo Romualdus missam celebrare coram pluribus nunquam volebat, quia se a lacrymarum inundantia continere non poterat. Unde etiam postmodum prae nimia jam consuetudine vir simplicis animi, putans gratiam 457 sibi divinitus praerogatam omnibus esse concessam, dicebat plerumque discipulis: Cavete ne multas lacrymas effundatis, quia et visum minuunt et verticem laedunt. Ubicunque autem vir sanctus habitare disponeret, oratorium cum altari primitus in cellula faciens, deinde se recludens, aditum damnabat.

 

CAPUT XXXII. De prophetia Romualdi, qua discipulorum praenuntiavit adventum. Miserunt aliquando ad illum fratres, qui morabantur in solitudine, quae Bifurcum dicitur, consilium flagitantes qualiter conversari in eremo deberent, qualiter diabolicis impugnationibus resistere potuissent. Quorum nuntii cum ad monasterium a quo Romualdi cella longius aberat pervenissent, illico venerabilis vir per spiritum eorum cognovit adventum, praecepitque abbati Ansoni qui sibi tunc assistebat, dicens: Vade, et pulmentum fratribus praepara qui de longinquis partibus advenerunt. Qui continuo coepit eum deridere, et dicere: Quia vere falsus propheta esset. Postremo tamen velut coactus ad monasterium veniens, eos quos vir sanctus praedixerat orantes jam in ecclesia reperit. Quos videlicet Romualdus multo salutaris doctrinae sale condivit, multis denique contra antiqui hostis insidias virtutum armis instruxit, et postquam eos de omnibus subtiliter docuit, cum multa eos ad eremum alacritate remisit.

 

CAPUT XXXIII. De reditu ejus a Parentio, et nautis ejus meritis de periculo liberatis. Alio quoque tempore rursus praedicti fratres ad eum nuntios dirigunt, et de eadem re consilium majori adhuc anxietate requirunt. Quibus vir venerabilis ait: Ego nunc libellum de pugna daemonum scribo, quem vobis, cum redieritis, dabo, vel certe ipse vobiscum forsitan venio. Hoc illi audientes, protinus in faciem se prosternunt, et ut cum illis ire dignaretur, importuna admodum supplicatione deposcunt. Altera vero die iturum se cum eis incunctanter asseruit, et ut navim inquirerent jussit. Audiens hoc Parentinus episcopus nimio moerore perculsus est. Inveniens quoque monachos propter navigium discurrentes, multis contumeliarum eos dehonestavit injuriis. Hoc etiam cunctis juxta portum manentibus promulgavit edictum, ut quicunque Romualdo navim dare praesumeret, ipse quoque 458 una cum ipso irrevocabili profectione demigrans, Parentium ulterius non rediret. Festine igitur nuntius ad Polensem episcopum mittitur, ut beato viro navigium mittere non moraretur. Saepe namque praefatus episcopus adhortatus illum fuerat ut nequaquam de caetero in tam obscuro recessu inclusus lateret, sed illuc potius se conferret ubi animarum lucrum copiosius facere potuisset, ne videlicet sicut carbo soli sibimet arderet, sed magis, ut revera lucerna super candelabrum posita, omnibus qui in domo Dei sunt radios suae lucis infunderet.

 

Dum igitur nuntius qui missus fuerat exspectaretur, Romualdus his qui secum erant fratribus ait: Noveritis procul dubio quia frater ille tardius veniet, et in alia navi nos ire, prius quam ille revertatur, oportet. Adveniente autem sancto die Dominico, in ipso primae lucis crepusculo dixit assistenti sibi cuidam fratri, nomine Ingelberto, qui postea archiepiscopus in gentibus factus est: Respice, inquit, procul in pelagus, et vide duas naves longinquis adhuc spatiis pari adversum nos velocitate tendentes, quarum nos definite debet una suscipere. Qui curiosius intendens, et expansis oculorum radiis sollicite cuncta perlustrans, aliquod remigandi signum omnino videre non potuit. At cum dies jam jamque claresceret, ecce extremo videt intuitu duas naves eminus adventantes, et prae nimia adhuc longinquitate quasi totidem volucres apparentes. Quibus tandem subeuntibus portum, interrogati remiges utrum Romualdum cum suis in propria vellent nave suscipere, nova mox repleti laetitia, se et sua omnia in ejus potestate constituunt, et beatos se fore tam pretiosae margaritae pondere profitentur. Illo itaque die minas aeris formidantes ire noluerunt. Romualdus autem exhortatus est eos ut statim in spe divinae gratiae iter inciperent, spondens eis quia nullum omnino periculum sustinerent. Illi tamen, tota die ibidem commorantes, nocte navigare coeperunt.

 

Circa diluculum autem subito venti saeviunt, tempestas oritur, mare ab imo fundo versatur. Jam vero furentes undique procellae ipsos quoque remiges transvolant et navim hinc inde concutientes totas pene tabulas laxant. Videres itaque homines, alios quidem se ad natandum exuere, alios vero diversis se palustribus religare, quosdam autem, ut supernatare fluctibus possent, remos aut lignum aliquod strictum tenere. Cumque in tanto discrimine non jam dubium desperatis omnibus naufragium immineret, illico Romualdus ad solita videlicet orationis armamenta cucurrit, et reclinato paululum capitio, capite devexo in gremium, preces sub silentio ad Dominum fudit; deinde Ansoni abbati, qui cominus assidebat, secure 459 praecepit, dicens: Denuntia nautis ut nequaquam timeant, sed omnes se incolumes evasuros absque ulla penitus ambiguitate cognoscant. Vix modicum post hoc, et ecce ultra omnium spem absque ullo humano studio ipsa se navis dirigit, et mox in portum Capreolae civitatis delapsa celeriter subintravit. Tunc omnes liberatori Deo dignas referunt gratias, et manifeste se de faucibus mortis ereptos Romualdi meritis profitentur.

 

CAPUT XXXIV. De adventu Romualdi in Bifurcum. Veniens itaque Romualdus Bifurcum, visis omnium fratrum cellis, quia superstitione quadam ambitiosae videbantur, in nulla earum habere hospitium voluit, nisi in illa solummodo in qua Petrus venerabilis ejus discipulus habitabat, vir siquidem mirabilis abstinentiae multaeque admodum extremitatis, qui cellulam sibi ad S. Hilarionis exemplum vix unquam largiorem fieri quatuor cubitis permittebat. Referebat autem nosse idem venerabilis vir, quia dum B. Romualdus cum ipso maneret, et psalmos uterque inter se vicariis versibus alternaret, tricies in nocte, vel eo amplius, se Romualdus ad requisita naturae ire simulabat, quoniam affluentium lacrymarum inundantiam atque singultus cohibere non poterat. Cumque ibi Romualdus aliquandiu moraretur, et fratres non solum de spirituali certamine, verum etiam ut sibi abbatem praeferrent et communia cuncta facerent admoneret, illi, quia suum habebat unusquisque sustentatorem, et prout cuique libuerat, proprii sequebantur arbitrii libertatem, Romualdi praecepta suscipere non magnopere curaverunt.

 

CAPUT XXXV. De adventu ejus ad vallem de Castro, et multo animarum fructu per eum facto. Romualdus ergo, sterilitatis impatiens, anxia coepit aviditate perquirere ubi terram potuisset ad proferendos animarum fructus idoneam invenire. Misit itaque nuntios ad Camerinae provinciae comites. Qui audito nomine Romualdi, nimio repleti gaudio, cuncta suae virtutis offerunt praedia, non modo 460 silvarum et montium, sed, si sibi etiam placeret, agrorum. Postremo repertus est in eorum possessione locus eremiticae conversationi satis congruus, montibus undique vallatus et silvis. In medio vero ampla quaedam planities non solum proferendis frugibus apta, sed perspicuis etiam fontium aquis irrigua. Hic itaque locus vallis de Castro antiquitus vocabatur, ubi jam parva erat ecclesia, in qua conversarum quarumdam mulierum videbatur esse conventus. His itaque loco sedentibus, constructis cellulis illic habitare cum suis discipulis vir venerabilis coepit. Ibi autem quantos animarum fructus per illum Dominus acquisierit, quis valeat vel atramento describere, vel lingua proferre? Coepere namque homines ad poenitentiam hinc inde confluere sua pauperibus misericorditer erogare, alii saeculum omnino relinquere et ad sanctae conversationis ordinem spiritu fervido festinare. Erat enim vir beatissimus quasi unus de Seraphim, quia et ipse flamma divini amoris incomparabiliter aestuabat, et alios, quocunque pergeret, sanctae praedicationis facibus incendebat. Saepe namque, dum praedicationis verba proferret, tanta illum compunctio in lacrymas excitabat, ut subito interruptum sermonem relinquens aliquorsum repentino impetu velut amens aufugeret. Nam et si quando cum fratribus equitabat, longe post alios veniens semperque psallens, nihilominus ac si in cellam resideret, jugiter lacrymas effundere non cessabat

 

Inter caeteros autem, praecipue saeculares clericos qui per pecuniam ordinati fuerant durissima severitate corripiebat, et eos, nisi ordinem sponte desererent, omnino damnabiles et haereticos asserebat. Qui novam rem audientes occidere illum moliti sunt. Per totam namque illam monarchiam, usque ad Romualdi tempora, vulgata consuetudine, vix quisquam noverat Simoniacam haeresim esse peccatum. Qui dixit eis: Canonum mihi libros afferte, et utrum vera sint quae dico, vestris attestantibus paginis comprobate. Quibus itaque diligenter inspectis, et crimen agnoscunt, et errata deplangunt. Constituit itaque vir sanctus plures canonicos et clericos, qui laicorum more saeculariter habitabant, praepositis obedire et communiter in congregatione vivere docuit. Nonnulli quoque episcopi qui per Simoniacam haeresim sacras sedes invaserant, ad eum causa poenitentiae concurrebant. Qui etiam venerabili viro se committentes, et episcopatum termino statuto deserere, et ad sanctae 461 conversationis se promittebant ordinem festinare. Ex quibus tamen vir sanctus, quandiu vixit, nescio si vel unum convertere potuit. Est enim venenata illa haeresis, praesertim in episcopali ordine, tam dura, et ad convertendum rigida, ut, semper promittens, semper de die in diem producens atque in futurum procrastinans, facilius possit Judaeus ad fidem converti, quam haereticus latro plene ad poenitentiam provocari.

 

CAPUT XXXVI. De fure, quem frangentem cellam Gregorii per spiritum vidit, et illaesum dimisit. In eisdem quoque partibus vir sanctus monasterium condidit puellarum. Solemni quadam die, dum vir venerabilis illic cum fratribus in capitulo resideret, et eos salutaris doctrinae dapibus satiaret, repente ipsum interrumpens sermonem, anxia quadam animadversione exclamare coepit, et dicere: Agite nunc, inquit, agite, et quantocius properate, quia jam fratris Gregorii cellam fur frangit: hic autem Gregorius archiepiscopus in gentibus postmodum consecratus est; qui protinus exsilientes ad cellam perniciter currunt, et furem jam parietes infrigentem inveniunt. Quem capientes ad magistrum pertrahunt, et quid de tam sacrilego raptore faciendum esset inquirunt. Quibus vir sanctus coepit hilariter dicere: Et ego, fratres, ignoro quid de tam malo homine possimus facere. Eruimus sibi oculos? sed postea non videbit. Incidimus ei manum? sed amplius non laborabit, ac per hoc forsitan fame peribit. Si pedem truncamus? ambulare non poterit. Sed intro eum minate, et cibum illi prius apponite, ut quid de eo faciendum sit, interim pertractemus. Et ita vir sanctus exsultans in Domino, postquam cibari latronem fecit, deinde modeste correptum et dulcibus verbis admonitum redire ad propria in pace permisit. 462

 

CAPUT XXXVII. De monasterio Urbis veteris quod construxit. Postremo dimissis in valle de Castro nonnullis de suis discipulis, ad regionem se Urbis veteris contulit, et in possessione Pharulphi comitis monasterium, multis quidem suffragantibus, sed eo maxime expensas praebente, construxit. Tantus namque in sancti viri pectore faciendi fructus ardor incanduerat, ut, effectis nunquam contentus, dum alia faceret, ad facienda mox alia properaret; adeo ut putaretur totum mundum in eremum velle convertere, et monachico ordini omnem populi multitudinem sociare. Multos denique illic de saeculo abstulit, quos per plura sacra loca divisit.

 

CAPUT XXXVIII. De filio comitis, qui caecum post mortem illuminavit. Nonnulli quoque nobilium filii, contemptis parentibus, ad virum beatissimum fugiebant. Ex quibus etiam filius Guidonis comitis fuit, qui in ipsa pueritia non longo tempore postquam monachus factus est, ad mortem veniens, vidit duos iniquos spiritus, quasi nigerrimos vultures, terribiles in se oculos infigentes. Cumque hoc assistenti sibi B. Romualdo puer ediceret, protinus addidit: Ecce magister, tanti nunc Aethiopes intrant, ut jam totum aedificium repleant. Exhortatur autem ut confiteretur quid deliquisset; hoc solummodo crimen felix ille peccator cum magno terrore confessus est, quia jussus fuerat a priore nescio quot scopas accipere, quas necdum acceperat. Romualdo igitur sibi tanti facinoris veniam indulgente, in pace defunctus est. Postera vero die caecus quidam, praebendarius videlicet patris ejus, ad sepulcrum illius venit, et altiori voce clamavit: Hem, domine, inquit, meus, si cum Deo es, sicut credo, preces pro me ad eum funde, et oculorum mihi lumen restitue. Et hoc dicto, statim 463 illuminatus est. Nonnulli quoque aegroti ad ejus tumulum venientes, redditi sunt sanitati. Nam et ipsum ejus sepulcrum velut multis plenum aromatibus redolebat. Et ita a Deo meruit honorari post mortem, qui pro ejus amore, dum viveret, carnalium parentum sprevit haereditatem

 

CAPUT XXXIX. De tribus monasteriis quae Romualdus construxit, et de profectione ejus in Ungariam. Interea Romualdus, audiens quia beatissimus vir Bonifacius martyrium suscepisset, nimio desiderii igne succensus ut pro Christo sanguinem funderet, Ungariam mox ire disposuit. Interim tamen, dum in ipsa intentione persisteret, brevi tempore tria constituit monasteria: unum videlicet in valle de Castro, ubi tunc sanctissimum corpus ejus est conditum, aliud prope Isinum fluvium, tertium juxta oppidum condidit Esculanum. Deinde licentia ab apostolica sede suscepta, et duobus e suis discipulis in archiepiscopos consecratis, cum viginti quatuor fratribus iter arripuit. Tantus enim ardor moriendi pro Christo in omnibus aestuabat, quod vir sanctus ad tale negotium cum paucis ire difficile poterat. Euntes ergo cum jam ipsis Pannoniarum finibus interessent, repente Romualdus languore correptus, ulterius ire non potuit. Cumque diutius pateretur, si quando redire disponeret, protinus ex aegritudine convalescebat. Sin autem ire ultra tentaret, tota ejus facies protinus intumescebat, cibos quoque jam retinere stomacho languescente non poterat. Advocatis itaque fratribus ait: Perpendo, inquit, nequaquam divinae voluntatis esse judicium ut ultra progrediar. Verumtamen, quia intentionis vestrae desiderium non ignoro, neminem vestrum redire compello. Multi nempe etiam ante nos votis et nisibus studuerunt ad martyrii culmen pertingere, sed quia divina providentia aliter sensit, in suo gradu coacti sunt remanere. Licet ergo vobis omnibus martyrium defuturum esse non ambigo, qui tamen ire, qui mecum redire voluerint, uniuscujusque relinquatur arbitrio. Quindecim igitur Ungariam 464 prodeuntibus, duobus alibi jam dimissis, vix septem cum magistro discipuli remanserunt. Euntium autem quidam flagellantur, venduntur, plures Domino subeunt; ad martyrium tamen, sicut vir sanctus praedixerat, non pertingunt.

 

Romualdus autem, converso quodam nobilissimo viro, Adhelberonis videlicet ducis consanguineo, qui postea monachus factus in sancta usque ad mortem conversatione permansit, aliisque Teutonicis, ad monasterium quod in Urbis veteris regione construxerat redit. Notandum itaque est quia sanctus vir nequaquam, velut levitate usus, falli inaniter potuit; qui secundum intentionem quidem suam martyrium subiit, juxta divinum vero consilium pro salute eorum missus est quos convertit. In praedicto igitur monasterio multa persecutionis scandala passus est. Volebat enim abbatem, ut revera monachum, extremitatem diligere, saecularia ex desiderio non tractare, res monasterii pro vana gloria non expendere, fratrum usibus necessaria ministrare. Quae omnia dum ille surda aure contemnit, Romualdus, locum cum suis discipulis deserens, non longe a Castro praedii in virtute Rainerii, qui postmodum Thusciae marchio factus est, habitavit.

 

CAPUT XL. De Rainerio marchione. Hic autem Rainerius conjugem suam occasione propinquitatis abjecerat, et consanguinei sui uxorem, quem ipse se insequentem quodammodo invitus occiderat, in conjugium copularat. Ob hoc itaque Romualdus, ne criminis ejus particeps fieret, gratis manere in ejus possessione noluit, sed unum sibi aureum pro aqua, alterum vero pro lignis appendit. Quos cum ille omnino respueret, malens videlicet sua dare, quam a sancto viro quidquam recipere, postremo tamen victus assensit, potius quam Romualdus abiret. Dicebat autem idem Rainerius cum jam monarchiam obtineret; quia non Imperator, non aliquis omnino mortalium tantum mihi metum valet incutere quantum me Romualdi terret aspectus. Ante ejus quippe vultum neque quid dicam scio, neque, quibus me defendere valeam, ullas excusationes 465 invenio. Habebat revera vir sanctus hanc ex divino munere gratiam, ut quicunque peccatores, praesertim potentes saeculi, in ejus praesentiam devenissent, mox velut ante majestatem Dei tremefactis visceribus formidarent. Sanctus nimirum Spiritus, qui pectoris ejus habitator inerat, hunc terrorem injustis divinitus intendebat.

 

CAPUT XLI. De abbate Classis, qui Romualdum voluit strangulare. Illis vero temporibus vir venerabilis unum monasterium non longe a Massiliano castro construxit. Audiens autem aliquando quia Venetus quidam Classensem abbatiam per coemptionem Simoniacae haereseos invaserat, insuper quoque in corpus suum inique peccabat, illuc protinus ire miles Christi impiger studuit, diversisque modis ex eo monasterium purgare tentavit. Vir autem reprobus dum abbatiam metuit perdere, non timet homicidium perpetrare. Intempesta siquidem nocte, dum Romualdus in lecto secure quiesceret, ille eum latenter aggressus, impiis coepit digitis guttur ejus astringere, nitens eum crudeliter suffocare. Sed dum vir sanctus, necdum prorsus intercepto spiramine, anhelitu vix eluctante rauciret, Ingelbertus illico magistri singultibus excitatus, torrem mox ex sopito igne corruit, et ministrum diaboli ab incepto nefandissimi criminis exturbavit.

 

CAPUT XLII. De itu et reditu rursus a Parentio. Post haec Romualdus denuo Parentium navigavit, sed apostolicae sedis antistes, et Romani cives ad eum redeundi legationem dirigunt. Quod si reverteretur, facturos se omnia ejus praecepta promittunt; sin autem, excommunicationis sententiam comminantur. Hoc itaque modo suum Romualdum alumna Italia recuperare promeruit.

 

CAPUT XLIII. De miraculo latronis in monte Petrano facto. Eo itaque tempore in faucibus Callensium montium aliquandiu mansit, deinde in Petranum montem, non longe videlicet a monasterio sancti Vincentii quod juxta Candilianum constitutum est fluvium, demigravit. Quocunque autem vir sanctus ibat, 466 semper fructificans, semper animarum lucrum magis ac magis accumulans, et homines de saeculo abstrahens, velut totus in ignem conversus, ad coeleste desiderium animos hominum accendebat. Volens autem tunc locum ad eremum faciendam idoneum invenire, praecepit cuidam presbytero ut, ad domum propriam rediens, sibi et his qui eum comitabantur alimenta deferret. Deinde montem indagine studiosa perlustrans, postremo quemdam monachum juxta parvam basilicam habitantem reperit, a quo mox ut secum pergeret, et locum ostenderet ubi aqua inveniretur, exegit. Qui nimirum denegavit se domum sine custode posse relinquere, quia latronum insidiantium impetum formidaret. Ad haec Romualdus se recompensaturum, si tale quid accidisset, cuncta spopondit. Sicque jam alienae injuriae debitor factus, monachum secum duxit. Illis itaque locum quaerentibus, ecce presbyter, ut jussus fuerat, prandium deferens, furem jam domum infringentem reperit, repertum cepit, captum usque ad Romualdi reditum custodivit. Quem Romualdus inveniens, prius illum pia studuit verborum austeritate corripere, deinde, dulciter admonens, incolumem permisit ad propria remeare. Sic nimirum, sic divina providentia servavit illaesum quod in absentis Romualdi fuerat custodia derelictum.

 

CAPUT XLIV. Item miraculum de aliis latronibus. Rursus dum in eisdem partibus cellas construeret (erat autem sarcina procul ab eis sub quodam saxo reposita), tunc vir venerabilis quemdam fratrem illuc quasi cum quodam impetu propulit, praecipiens sibi ut nimis anxie festinaret. Qui mox fures superveniens, illos quidem jam rapere tentantes reperit, sed nihil adhuc ex his quae reposita fuerant deesse cognovit. Qua ex re recte colligitur beatum virum non sine divinae revelationis instinctu fratrem cum tanta sollicitudine destinasse, ipso videlicet puncto quo fures ad rem non custoditam contigit pervenisse.

 

CAPUT XLV. Quare et quomodo Romualdus ejectus est de Valle de Castro. Post haec Romualdus ad monasterium Vallis de Castro revertitur, moxque abbatem sic alios regere ut semet ipsum tamen nequaquam negligeret exhortatur. Volebat insuper ut cellam qua usus fuerat, occasione regiminis 467 non omnino desereret, sed in ea sibimet spiritualiter vivens, praecipuis tantum festivitatibus fratres admonitionis gratia visitaret. Erat enim beato viro tam odiosa ista, quam cernimus, abbatum conversatio, ut non minus gauderet si de manu cujusque abbatiam potuisset evellere, quam si daretur sibi potentissimum quemlibet saecularium ad sanctae conversationis ordinem convocare. Sed, sicut per Salomonem dicitur: Velut acetum in nitro, ita qui cantat carmina cordi perverso (Prov. XXV), ille praedicatione venerabilis viri de malo deterior factus, comitissas loci dominas protinus adiit, et ut ligna, quibus Romualdi cellae debebant construi, minutatim incidi praeciperent, sacrilega machinatione suggessit. Eo itaque modo alta paradisi cedrus de terrenorum hominum silvis ejecta est.

 

CAPUT XLVI. De miraculo quod fecit in Aqua-bella curans presbyterum. Inde vero progrediens, non longe ab Apennino monte, in loco qui dicitur Aqua-bella, manere constituit. Illic sane dum saeculares quidam cum discipulis ejus habitationum tecta construerent, Romualdus autem, quia jam prae senectute laborare non poterat, et solus hospitium custodiret, presbyter quidam intolerabilem dolorem in dentibus sentiens, opus aedificii invitus reliquit, et postulata a fratribus licentia redire domum miserabiliter ejulans coepit. Cumque per Romualdum transitum reversionis haberet, interrogatus cur abscederet, mox casum suae passionis innotuit. Huic Romualdus hianti, locum ubi patiebatur digito tetigit, dicens: Ignitam, inquit, subulam, ne labrum laedat, in calamum mitte, et hic pone: sic dolor aufugiet. Vix presbyter unius jugeris spatio ultra progressus est, et confestim, omni dolore deposito, ad opus quod reliquerat, sanus et incolumis repedavit, claris nimirum vocibus exclamans, et dicens: Gratias tibi agimus, omnipotens Deus, qui regionem nostram splendore tanti sideris illustrare dignatus es. Vere angelus Dei, vere propheta sanctus, et lux magna occulta mundo in finibus nostris apparuit. Haec et alia multa in Dei laudem vociferans, vix a beati viri discipulis tacere compulsus est. Nam si talia verba ad Romualdi aures qualibet occasione 468 pertingerent, gravissima cor ejus indignatione ferirent.

 

CAPUT XLVII. Item miraculum de fago prope cellam ejus incisa. Alio quoque tempore, dum in quadam eremo valde speciosa et egregia, cui nomen est Camaldulensis, quam ipse aedificaverat, in cellam resideret, magnam aliquam fagum, quae prope cellam ejus astabat, incidi praecepit. Erat autem fagus ita cellae acclivis et imminens, ut juxta humanam opinionem, si cecidisset, totum mox aedificium indubitanter obrueret. Cumque operarii vellent jussa perficere, sed ruinam arboris formidarent; ille ut nequaquam timeretur instabat. Itaque cum, impactis circumquaque securibus, in ipsa jam arboris viscera veniretur, arbor autem super beatum virum non jam dubio impetum minaretur, coepere omnes rogare et vocibus clamosis vehementer insistere ut, si cellam postponeret, semetipsum exiens conservaret. Ille autem, nequaquam eorum clamoribus acquiescens, ut coeptum cito perficerent definite praecepit, facto signo crucis contra eam. Postremo fagus, gravissimo sonitu corruens, ita aliorsum est ex divina virtute projecta, ut, cunctis mirantibus, cella omnino remaneret illaesa. Omnes igitur tanto obstupefacti miraculo, laetas ad coelum voces tollunt, et immensas Deo gratias referunt.

 

CAPUT XLVIII. De ilice lapsa super rusticum, et eum non laedente. Sed quid nos de divina circa venerabilem virum custodia dicimus, cum et alios saepe per ejus praesentiam ex magnis ereptos fuisse periculis non ignoramus? Ex quibus videlicet unum hic memorare sufficiat, ut plures fuisse prudens lector agnoscat. Aliquando namque ipse cum operariis manens, nimiae magnitudinis ilicem in monte Petrano faciebat incidi. Quae videlicet arbor in praerupto montis declivio pendens, in ima vergebat. Rusticus autem quidam paulo inferius stabat. Cum igitur praecisa arbor graviter corruens, per devexum montis volveretur in praeceps, mox repertum 469 rusticum repentino impetu coepit ad inferiora rotare. Cuncti protinus dolentes exclamant, et jam non solum esse hominem mortuum, sed totum quoque dilaceratum ejus corpus existimant. Sed, mira divina virtus! ita mox sanus et incolumis repertus est, ac si super eum non arbor sed arboris folium cecidisset. Hinc jure perpenditur sancti viri meritum quantum apud Deum pondus habuerit, in cujus conspectu gravissima arboris moles pondus habere nescivit.

 

CAPUT XLIX. De contumelia quam passus est a suis discipulis in Sytria. Postmodum vero Romualdus, cum Apenninum desereret, montem Sytriae habitaturus ascendit. Cavendum autem summopere est ne quis, cum audierit quia vir sanctus tot loca mutaverit, pii operis pondus vitio levitatis ascribat. Haec namque mutationum ejus causa procul dubio fuerat quia ad venerabilem virum, ubicunque degeret, turba hominum pene innumerabilis concurrebat. Ratio ergo poscebat ut, cum unius loci spatium plenum habitatoribus cerneret, illic priore constituto, ad replendum mox aliud festinaret. In Sytria vero quot contumelias, quot scandala a suis discipulis passus sit, non est nostrae facultatis evolvere. Ex quibus videlicet unum hic ponimus, caetera brevitatis studio praeterimus. Habebat namque quemdam discipulum, Romanum nomine, qui nobilis quidem fuerat genere, sed omnino degener actione. Hunc itaque vir sanctus cum pro suae carnis immunditia non modo verbis argueret, sed saepe etiam verberibus gravissimis coerceret, ausus est diabolicus vir titulum illi ejusdem reatus opponere, et impudenter contra sancti Spiritus templum sacrilego ore latrare, dicens videlicet sanctum virum una secum ex eadem contagione peccasse. Mox itaque discipuli omnes adversus eum irati, omnes infesti, alii clamant senem impium laqueo debere suspendi, alii dignum judicant cum ipsa cellula ignibus concremari. Quod utique valde mirabile fuit, praesertim spirituales viros ex decrepito sene, et ultra quam centenario tam nefarium scelus credere potuisse; cui etiam si voluntas adesset, natura tamen et frigidus sanguis et ariditas attenuati corporis hoc penitus denegaret. Sed credendum est procul dubio ad augendum sancti viri meritum hoc sibi tam gravis adversitatis coelitus accidisse flagellum. 470 Nam et ipse asserebat, hoc in eremo unde nuper abscesserat, veraciter agnovisse, et ad hoc dehonestatis improperium subeundum alacriter advenisse. Ille autem Sarabaita reprobus, qui sancto viro crimen intenderat, episcopatum postmodum Nucerinum per Simoniacam haeresim acquisivit, et per biennium illum occupans, in primo anno incensam aedem cum libris et tintinnabulis ac caeteris sacris ornamentis, exigentibus suis meritis, vidit; in secundo autem dignitatem cum vita, divina illum feriente sententia, miserabiliter perdidit.

 

CAPUT L. De divina jussione ad Romualdum ut missam celebraret et psalmos exponeret. Imposuerunt itaque discipuli sancto viro quasi de commisso crimine poenitentiam, et celebrandi sacra mysteria penitus abstulere licentiam. Quod ille praejudicium libenter amplectens, et poenitentiam velut revera obnoxius criminis observavit, et ad sacrosanctum altare per sex fere menses accedere non praesumpsit. Tandem vero, sicut ipse postmodum eisdem suis discipulis retulit, divinitus sibi jussum est ut, si divinam timeret gratiam perdere, jam indiscretam simplicitatem omnino postponeret, et sacra missarum solemnia fiducialiter celebraret. Postera igitur die sacrificare incipiens, cum ad secunda missae secreta perventum esset, in exstasim raptus, tam longo temporis spatio siluit, ut omnes qui ad erant mirarentur. Interrogatus autem postmodum cur in offerendo sacrificio tantas moras praeter solitum habuisset, respondit: Raptus, inquit, in coelum oblatus sum ante Deum, et continuo mihi divina voce praeceptum est ut, secundum hunc intellectum quem mihi Deus immisit, psalmos exponerem et pro modulo mei sensus chartulis per ordinem commendarem. Ego, autem nimio et inenarrabili terrore constrictus, respondere nihil aliud potui, nisi tantummodo: Fiat, fiat. Unde postea vir sanctus totum Psalterium, et nonnulla prophetarum cantica luculenter exposuit, et, licet corrupta grammaticae regula, sanum tamen sensum ubique servavit. 471

 

CAPUT LI. De anima Romualdi, quae delata est ante Deum candida velut nix. Interrogaverunt eum aliquando discipuli, dicentes: Magister, cujus esse aetatis anima cernitur, vel in qua figura ad judicium praesentatur? Respondit: Scio hominem in Christo, cujus anima delata est ante Deum splendida velut nix, humana quidem effigie, statura vero perfectae aetatis. Inquisitus iterum quis ille esset, indignans et confundens eos dicere noluit. Mox discipuli rem ad eum, ut veraciter erat, inter se invicem referunt, et ipsum fuisse hominem certa manifestatione cognoscunt.

 

CAPUT LII. De nimia districtione vitae quam in Sytria tenuit. In Sytria denique vir venerabilis per septem fere annos inclusus mansit, et silentium continuum inviolabiliter tenuit. Verumtamen tacente lingua et praedicante vita, vix usquam, tantum laborare aliquando potuit, vel in convertendis hominibus, sive ad poenitentiam concurrentibus. Vivebat autem, vergente jam senectute, nimis districte, videlicet cum jam et ipsi perfecti viri solent remissius vivere, et aliquid sibi de sui propositi rigore laxare. Nam per unius Quadragesimae spatium nihil aliud neque in cibo, neque in potu penitus habuit, nisi de modica farina et paucis herbis sorbitiunculam faciens, ex ea ad imitationem Hilarionis vixit. Quinque vero hebdomadibus nihil aliud comedens, ad modicum se infusi ciceris astrinxit. Et ita Romualdus per multa alia vivendi genera, quid sua virtus posset, per haec et illa se jugiter exercendo, tentabat. Studebat quippe discretus Christi miles ad novum se certamen semper accingere, et cum jamjam cadere videretur, adhibita mox misericordia vacillans corpusculum relevare. Duo autem vel etiam tria quandoque habebat cilicia propter nascentem corporis importunitatem, quae lavari nullatenus permittebat, sed ea potius ad imbrem projiciens, post triginta dies mutare consueverat. Novaculam autem nunquam in suum caput patiebatur ascendere, sed ipse sibi perraro solebat excrementa capillorum et barbae forcipibus attondere. Si quando vero eum ex aliquo esculentiori cibo gulae vitium titillaret, mox accurrate illum praeparari praecipiens, ori et naribus apponebat, et solum captans odorem, dicebat: O gula, gula, quam dulcis, quam suavis modo tibi saperet iste cibus! sed vae tibi! ex eo nunquam gustabis: et sic intactum ad cellarium remittebat. 472

 

CAPUT LIII. De miraculo quo Gregorium insufflando sanavit. Sed quanquam vir sanctus tantam erga se servaret austeritatem, semper tamen hilarem vultum, semper serenam faciem ostendebat. Nam frater quidam, Gregorius nomine, gravissimum capitis dolorem se perpeti aliquando conquestus est. Qui cum ad beati viri cellulam, ubi et alii fratres tunc erant, cum nimia lamentatione venisset, mox ut eum vir venerabilis vidit, hunc dolorem nequaquam humorum inaequalitati, sed insidiis antiqui hostis indubitanter ascripsit, et mox quasi deridens cum, ut erat semper alacri vultu, per fenestram cellulae sibi insufflavit in frontem, et ut caeteri omnes qui aderant similiter facerent, innuit. Hoc autem facto ita sanatus est ut nullum penitus sentiret in suo capite doloris remansisse vestigium. Arbitror quod idcirco vir sanctus hoc facere voluit quia per Spiritum sanctum, qui in ejus pectore praesidebat, effugandum esse iniquissimum hostem doloris immissorem credidit. Ad evitandam vero propriam laudem et ludum finxit et socios quaesivit. Nam et Redemptor noster insufflasse legitur, cum Spiritum sanctum apostolis dedisse perhibetur (Joan. XX).

 

CAPUT LIV. De insano, quem osculo curavit. Vir quidam capitis patiebatur insaniam, ita ut, sensu rationis amisso, vel quid ageret vel quid diceret funditus ignoraret. Huic Romualdus nihil aliud fecit, nisi solummodo osculum praebuit, et protinus illum ad incolumitatem pristinam revocavit, et cum inquieto homine dum pacem fecit, ad mentis eum suae pacem reduxit. Referebat autem postmodum ille qui curatus fuerat, dicens: Quia cum sacra beati viri labia tangere merui, statim prodire ex ore ejus quasi vehementis aurae spiritum sensi, qui totam faciem meam, et ipsum denique sinciput perflans, omnem cerebri aestuantis ardorem protinus effugavit.

 

CAPUT LV. Item de Gregorio, quem de gravi morbo aqua frigida liberavit. Alio quoque tempore, idem qui supra Gregorius tam virosam et marcidam tolerabat in cruribus scabiem, ut jam ex elephantiae morbo crederet tam gravem prodire tumorem. Huic Romualdus hoc praecipuum medicinae genus indixit, videlicet ut crura per tres dies frigida aqua perfunderet, promittens 473 quia hoc modo sanitatem pristinam recuperaret. Quod tamen ille adimplere studuit, nimirum magis necessitate jussionis quam recipiendae fiducia sospitatis. Mirum satis, et solum divinae potentiae referendum! confestim tibiarum tumor deponitur, virus omne siccatur, et penitus omni languore deposito frater sanus per omnia redditur. Credi ergo rationabiliter potest quia eodem spiritu Romualdus discipulo ut ter aquis tumentia crura perfunderet jussit quo Eliseus Naaman leprosum lavari septies in Jordane mandavit (IV Reg. V).

 

CAPUT LVI. De discipulo, quem Romam euntem per spiritum cognovit, et de illo qui, sibi derogans, reclusorium fregit. Nonnulli tamen carnales videlicet homines, eum malitiose reprehendere et ejusdem dicta vel facta non timebant levitatis vitio deputare. Quidam namque ejus discipulus in alia procul eremo morabatur, qui propinquorum necessitati aliquando condescendens, pro eorum utilitate tandem velut invitus Romam ire Quadragesimali tempore acquievit. Quod mox vir sanctus per spiritum recognoscens, velut indignans scripsit astanti cuidam fratri quod videlicet ille bonus vir pro hujusmodi negotio Romam ire praesumpsit. Ille autem admirans unde hoc magister agnosceret, cum quo videlicet nemo aliunde veniens colloquium habuisset, rem sollicite perquisivit, et ita esse, sicut vir venerabilis dixerat, comprobavit. Pergit ille ad alium suum condiscipulum, videlicet Ingelbertum, qui inclusus manebat, et magistrum haec dixisse, et sine dubio prophetiae spiritum habere prorsus affirmat. Ille autem, detestans et penitus denegans, fratrem corripuit, et quia hoc falsum esset, imprecationis se vinculis obligavit, dicens: Si ille hoc per prophetiae spiritum, et non magis per diabolum dixit, non me omnipotens Deus in hoc reclusorio perseverare permittat. Dictum, factumque est. Nam vix paucis diebus transactis, Ingelbertus, fracto reclusorio, sine magistri licentia abiit, et eum in hac vita, sicut dicitur, nunquam ulterius vidit.

 

CAPUT LVII. De Gaudentio, et Berardo, et monacho sanato. Alius frater, Gaudentius nomine, abbatis videlicet hujus Monasterii S. 474 Vincenti pater, cum magno fervore conversus, ardentiori postmodum spiritu in Dei est servitio conversatus. Hic aliquando a B. Romualdo licentiam petiit, qua vellet cuncta jam pulmenta dimittere, et, pane cum aqua contentus, pomis quoque sive crudis oleribus victitare. Hoc igitur impetrato, cum in eodem proposito infatigabiliter permaneret, Tedaldus quidam alius frater, infirmitati illius indiscrete compatiens, adire magistrum studuit, et quia frater ille tam grave pondus portare non posset, hanc ejus obstinationem frangi omnino debere suggessit. Romualdus autem, ut puta vir simplicis animi, Tedaldi verbis assensum dedit, et Gaudentio talis vitae licentiam abstulit. Ille vero graviter ferens, nequaquam amplius cum Tedaldo in eremo in qua eos Romualdus posuerat passus est habitare, sed Ingelberto, qui a Romualdo disjunctus fuerat, se subdidit, et ab eo consensum praedictae conversationis accepit. Hic itaque Gaudentius non multo post tempore defunctus est, et in coemeterio B. Vincentii juxta corpus Berardi venebilis viri, qui aeque Romualdi discipulus fuerat, est sepultus. Romualdus autem, quia ille in praevaricatione inobedientiae vitam finierat, orationem pro eo fieri penitus interdixit. Aliquanto autem post tempore monachus quidam praedicti coenobii, dum matutinam synaxim cum reliquis fratribus celebraret, repente tam acrem dolorem sentire in dentibus coepit ut jam in choro ad psallendum stare omnino non posset. Qui protinus exiens, super sepulcrum se Berardi atque Gaudentii lamentando jactavit, et medelam sibi per eos provenire sperans, medium se inter utrumque constituit, dumque ibi aliquandiu jacens oraret, mox eum somnus oppressit. Illico sane videt Berardum sacerdotalibus ornamentis splendidissime decoratum, tenentem in manibus librum aureis litteris scriptum, ante altare scilicet stantem et missarum solemnia celebrantem. At cernit Gaudentium moerentem, tristem demisso vultu, post tergum Berardi procul assistere, et, velut excommunicatum, sacris appropinquare mysteriis non audere. Qui mox locutus est ei, dicens: Vides, inquit, frater, illum Berardi librum mirabiliter deauratum? Ego quoque talem per omnia nunc haberem, nisi illum mihi, heu, heu! Tedaldus monachus abstulisset. Statimque frater evigilans, sanus et incolumis, fugato omni dolore, surrexit. Deinde laetus visionem suam fratribus per ordinem retulit. Quod Romualdus audiens illico praecepit fratribus ut jam Gaudentio fraternam charitatem impenderent, atque pro eo enixius orarent. Unde non sine ratione colligitur 475 quod ille qui privatus societate Romualdi, librum quem meruerat, perdidit, jam ejus gratiae restitutus, et orationibus sublevatus, eumdem librum recuperare meruit: et quem Tedaldus non nisi per Romualdum abstulerat, jam Romualdus orando pro illo cum omnibus simul fratribus reddat.

 

CAPUT LVIII. De discipulo in lecto Romualdi a daemonibus verberato. Aliquando vir venerabilis cujusdam causa necessitatis in viam ire disponens, uni discipulorum cellam commisit, et usque ad suum reditum in ea illum manere praecepit. Ille vero temerarius, dum debiti honoris reverentiam magistro non servat, audacter in ejus strato jacere non dubitat. Ecce autem in ipsa nocte maligni spiritus super eum immaniter irruunt, gravissimis eum verberibus atterunt, et projectum de lecto pene seminecem derelinquunt. Merito namque tam superbos suae offensionis ultores pertulit, qui in talem virum postposita humilitate peccavit, et dum pio magistro non exhibuit reverentiam, ex duris et impiis sensit manibus disciplinam. Similiter quoque postmodum venerabilis vir iter acturus, alium in eadem cella discipulum dereliquit. Cui cum discipulus diceret: Magister, ego in lecto tuo non jaceo, quia quod alii contigit, mihi etiam consequenter evenire formido, ille respondit: Fili mi, jace et dormi securus; ille enim in eo recubans, idcirco in manus inimicorum incidit, quia parvitatis meae licentiam non accepit, tu autem accepto consensu, in Deo spem pone, et sine pavore quiesce. Qui videlicet in eo, sicut jussus fuerat, jacuit, et nullum omnino casum adversitatis incurrit.

 

CAPUT LIX. De muliere in amentiam versa, et Romualdi benedictione sanata. Saecularis quidam vir, Arduinus nomine, Romualdo se ad suscipiendum sanctae conversationis habitum tradidit; deinde domum, ut sua quaeque disponeret, remeavit. Cumque eum uxor sua venientem vidisset, femineo nimirum furore succensa, exclamavit adversus eum, dicens: Sic, bone vir, ab haeretico illo et antiquo seductore nunc venis, et me miseram et destitutam omni humano solatio derelinquis? Et hoc dicto, protinus in amentiam vertitur, et ita furere et conquassari coepit ac si patenter a daemonio vexaretur. Habebat autem vir sanctus hujusmodi consuetudinem, ut si quando fratres in viam dirigeret, bene dictionem illis, sive panem, sive pomum, seu quodcunque aliud daret. Unde discipuli, ut experti multoties fuerant, certum tenebant quod si ex benedictione magistri, cuilibet aegroto 476 porrigerent, ad salutem illum incolumem revocarent. Nam et ex aqua, unde manus ejus abluebantur, plures languidi saepe restituti sunt sanitati. Quod tamen cautissime oportebat fieri, ne si vir sanctus hoc aliquatenus deprehenderet, in gravissimam tristitiam deveniret. Cum igitur diu jam femina miserabiliter vexaretur, quidam fratres qui aderant, de benedictione panis quam a magistro susceperant, ei particulam tradiderunt. Deinde cum hoc mulier comedisset, mox mente sedata, ab omni redditur insaniae furore liberrima. Quae protinus omnipotenti Deo et Romualdo famulo ejus recuperatae sanitatis gratias retulit, et viro suo conversionis licentiam ulterius non negavit.

 

CAPUT LX. De daemoniaco ab eo curato. Alio quoquo tempore puer quidam daemoniacus ad beatum virum delatus est. Cui ille nihil aliud fecit nisi pro benedictione sibi panis particulam tradidit. Qua mox puer ille refectus, confestim est a daemonio liberatus. Jure quippe postquam benedictio Romualdi male possessum corpus intravit, inde confestim malignus spiritus cauteriatus exivit.

 

CAPUT LXI. De diabolo, qui Romualdo mortem minatus cellae parietem fregit. Nunquam tamen diabolus a sancti viri poterat impugnatione quiescere. Et quia occulta jam adversus eum fraude nil poterat, non cessabat virus suae malitiae visibiliter demonstrare. Aliquando namque vir venerabilis dum in cella consisteret, ecce malignus spiritus, ut est revera teterrimus, hispidus, horribilis, immensum coepit sancto viro terrorem incutere, et cum nimio furoris impetu mortem sibi minitans intentare. Cumque Romualdus auxilium de coelo imperterritus quaereret, et ut sibi Christus succurreret fiducialiter exclamaret, mox antiquus hostis aufugiens ipsum cellae parietem tanto iracundiae felle percussit quod gravem fagi tabulam unius cubiti spatio, vel eo amplius fidit. In habitaculo igitur patenter ostendit quanta adversus habitatorem flamma crudelitatis exarsit, et quodammodo scriptum reliquit in pariete quod occultum gerebat in mente.

 

CAPUT LXII. Item de diabolo, qui exterrens equum Romualdum mergere voluit. Aliquando etiam dum venerabilis vir cum suis discipulis equitaret, ecce malignus spiritus rubei canis effigiem simulans, cum 477 magno impetu obviam irruit, et equum cui insidebat, ita ut pene vir sanctus mergeretur, exterruit. Interrogati discipuli si eum vidissent, exhorrescentem quidem equum conspexisse se asserunt, sed nil tale eis apparuisse testantur. Ille vero ait: Miser ille, qui olim praeclarus angelus fuisse cognoscitur, nunc se in immundi specie canis ostendere non veretur.

 

CAPUT LXIII. Item de diabolo, qui, orta inter discipulos Romualdi discordia, vegetem percutiebat. Rursus alio tempore cum monasterium Ancillarum Dei, quod est in Vallebona, construere decrevisset, discordia mox inter sancti viri discipulos oritur, quia videlicet alii nolunt, alii vero, ut fieret, vehementer insistunt. Cumque ante venerabilem virum utraeque dissidentium partes diversa utentes allegatione contenderent, coepit diabolus ante portellam cellae quasi malleo vegetem sine cessatione percutere; et per reboantem silvam crebris audiebatur tunsionum ictibus intonare. Deinde cum jam omnes unanimiter monasterium fieri concordassent, ecce malignus spiritus, cunctis audientibus, ululare, plorare et flebiles non cessabat voces emittere. Postremo autem, cum jam divisi ad suum quisque reverteretur hospitium, prosequebatur eos antiquus hostis cum tanta tempestate et turbine, et quasi omnia ventorum genera commovens, totam silvam radicitus evellere putaretur. Quidam vero fratrum increpans eum dixit: Praecipio tibi in nomine sanctae Trinitatis, immunde spiritus, ut desinas venire post nos. Et ita fugatus est. Jure quippe auctor discordiae, composita pace, compulsus est in fletum prorumpere, qui prius audiebatur crescente rixa gaudere; et qui tunc quasi circulum vacui vasis abstrahere et partes, quibus compactum fuerat, dissipare tentavit, constrictis jam in vinculo pacis et charitatis compage discipulis, tristis abscessit.

 

CAPUT LXIV. De districta vita quae tunc in Sytria ducebatur. Taliter autem in Sytria vivebatur ac si ex similitudine non solum nominis, sed etiam operis, altera denuo Nitria videretur, omnes siquidem nudis pedibus incedentes, omnes inculti, pallidi et nimia omnium rerum extremitate contenti. Nonnulli vero damnatis januis clausi, ita mortui videbantur 478 mundo, velut in sepulcro jam positi. Vinum ibi nemo noverat, nec si etiam gravissimam quisquis aegritudinem pateretur. Sed cur ego de monachis loquor, cum et ipsi monachorum famuli, ipsi quoque custodes pecorum jejunarent, silentium tenerent, disciplinas inter se invicem facerent, et de quibuslibet verbis poenitentiam flagitarent? O aureum Romualdi saeculum quod, etsi tormenta persecutorum non noverat, spontaneo tamen martyrio non carebat! Aureum, inquam, saeculum, quod inter montium, silvarum feras tot coelestis Hierusalem cives alebat. Cum vero ibi fratres jam tanti essent ut omnes illic habitare vix possent, tunc Romualdus, monasterio ibi constructo et abbate praeposito, inviolatum servans silentium Bifurcum secessit ad habitandum. Illic enim volens abbatem spiritualiter vivere, et rectitudinis vitam tenere, multam ab eo passus est persecutionis injuriam.

 

CAPUT LXV. De prophetia Romualdi et colloquio ejus cum Henrico rege. Interea imperator Henricus de ultramontanis partibus in Italiam veniens, misit beato viro deprecatoriam legationem, ut ad eum venire dignaretur, promittens se facturum quaecunque praeciperet, si suum ei colloquium non negaret. Cumque venerabilis vir prorsus abnueret silentium frangere, coeperunt omnes discipuli unanimiter illum obsecrare, dicentes; Magister, vides quia nos qui te sequimur, tanti jam sumus quod hic congruenter habitare non possumus; vade ergo, si placet, et imperatori magnum aliquod monasterium quaere, et multitudinem te sequentium ibi constitue. Quibus vir sanctus, nescio si accepta jam revelatione, aut subita Dei inspiratione fidenter scripsit: Scitote quia montis Amiati monasterium ex dono regis habebitis; considerate tantummodo quem illic abbatem constituere debeatis. Igitur inviolato silentio perrexit ad regem. Cui rex protinus assurgens, ex magno cordis affectu in hanc vocem erupit, dicens: O utinam anima mea esset in corpore tuo! Quem mox, ut loqueretur, suppliciter obsecrans, ipso die hoc impetrare non potuit.

 

Postera autem die, Romualdo ad palatium veniente, ecce Teutonicorum multitudo certatim hinc inde concurrunt, capita salutantes humiliter flectunt, villos quoque pelliceae vestis, qua erat indutus, anxie decerpentes, pro sacris reliquiis in patriam portaturi studiose recondunt. Quae videlicet res venerabilem virum tanto moerore dejecit ut, nisi discipulis 479 obstantibus acquiesceret, ad cellam protinus repedaret. Ingressus igitur ad regem, non pauca sibi locutus de restituendo jure Ecclesiarum, de violentia potentum, de oppressione pauperum, et post multa unum sibi pro suis discipulis monasterium petiit. Cui postmodum rex montis Amiati monasterium tradidit et abbatem, quia multis erat malis obnoxius, foras ejecit. Ubi vir sanctus quanta adversa perpessus sit, non solum ab eo qui ejectus fuerat, sed etiam ab illo quem ipse ex suis discipulis abbatem constituerat, ille quidem perferre patientissime potuit, nos referre, etiamsi adesset facundia, non valemus. Sed qualiter illum Deus in cunctis adjuverit, uno exemplo monstrare sufficiat, ut prudenti cuilibet quid etiam in reliquis evenerit innotescat.

 

CAPUT LXVI. De monacho, quem diabolus strangulare coepit, sed Romualdus eripuit. Monachus quidam vesano adversus eum furore succensus, pilum latenter exacuit, et eum reponens, ut beatum virum interficeret, exspectare congrui occasionem temporis coepit. Nocte vero dum depressus sopore quiesceret, ecce videt malignum spiritum in se immaniter irruentem, qui retortam in collum ejus mittens, tanta ferocitate conabatur guttur ejus astringere ut jam ille cogeretur funditus expirare. Tunc monachus in extremo jam spiritu positus, Romualdum ut sibi succurreret obsecravit. Qui, ut monacho videbatur, protinus advolans, de manibus eum iniqui hostis eripuit. Hic igitur mox experrectus ad pedes venerabilis viri prostratus advolvitur, ut allisionem cervicis aspiciat deprecatur; confiteri etiam crimen suae malitiae non veretur. Postremo conservatae vitae sibi gratias retulit, et poenitentiam tanti reatus accepit. Et ita qui Romualdo vitam insidiatur eripere, jam per eumdem sanctissimum virum, et suam meruit conservare, cui inferre mortem studuit, per eum suae periculum mortis evasit.

 

CAPUT LXVII. De Romualdo, qui circumclusus aquis, cibum sibi deferendum coelitus agnovit. Habebat autem Sanctus consuetudinem, cum monasterium teneret, ut, nisi cum jejunaret ad communem mensam cum fratribus quotidie veniens, unum quidem pulmentum 480 comederet; postmodum vero lectioni, vel quid etiam apud unumquemque ageretur, intentus, de reliquis non gustaret. Quadragesimali vero tempore, nisi necessitate inevitabili cogeretur, in cellula jugiter morabatur. Dum igitur praedictum coenobium vir beatissimus regeret, quadragesimali jam propinquante jejunio, quaerebat cum discipulis per vicina montium loca, ubi eremum facere potuisset. Dumque longas in quaerendo moras protraherent, repente aquis undique circumfluentibus ita conclusi sunt, ut nec ipsi jam redire, nec de monasterio quisquam ad eos posset aliquatenus transvadare. Vivebant autem ex aliquantis castaneis quas secum detulerant. Cumque dies Dominicus advenisset, et alia cibi spes nulla jam superesset, coeperunt fratres pauculas, quae remanserant, castaneas deglubere, et jam quodammodo dubitantes ultimum ex eis convivium praeparare. Romualdus autem, ut erat semper alacri vultu, fidenter ait quia, nisi Deus sibi panem per aliquem mitteret, ipso die nullatenus manducaret. Discipuli vero mirantes inter se, in qua spe hoc ille praesumeret, certi tamen quia magister incaute aliquid vovere non posset, cibum jam tantae solemnitati congruum coeperunt fiducialiter exspectare. Sexta igitur diei hora jam propinquante, ecce tres viri onusti pane, et vino et aliis cibis adveniunt, qui se de longinquis partibus cum multo labore pervenisse dicunt. Tunc itaque spiritali omnes repleti gaudio benedicentes Deum, pariter cibum sumunt et beatum virum per revelationem hoc coelitus agnovisse indubitanter agnoscunt.

 

CAPUT LXVIII. De pisce qui inventus est in arenti rivo meritis Romualdi. Quodam tempore venit vir venerabilis Sytriam. Qui cum adhuc jejunus esset, et fratres ut pote in arduis montibus piscem, quem ei ad comedendum apponerent, non haberent, coeperunt inter se quodammodo confusi erubescere, et quid pro tam venerabili hospite acquirere potuissent, anxie cogitare. Tunc frater quidam, puto divinitus inspiratus, ad siccum pene rivum, qui juxta praeterfluebat, cum festinatione cucurrit, ubi nimirum et aquae exiguum erat; piscis vero illic visus nunquam penitus fuerat. Coepit itaque frater Deum devote deposcere, ut qui Israelitico populo aquam potuit ex arida petra producere (Num. XXIX; Exod. XVII), ipse sibi dignaretur piscem in arenti rivulo demonstrare. Confestim igitur, missa manu in exigua aqua, 481 piscem reperit, qui beato viro ad refectionem abundanter sufficere potuit. Deo scilicet servo suo providente convivium, inventum est in saxoso et arido monte, velut in piscosa valle, vivarium. Sed quia de vita beati viri haec, quae nimirum pauca de multis dicta sunt, sufficere credimus, jam ad transitum veniamus.

 

CAPUT LXIX. De transitu Romualdi. Vir denique sanctus per multa alia habitavit loca, multa alia praecipue a suis discipulis perpessus est mala, plura quoque per eum sunt facta miracula, quae nos describere ideo praetermittimus, quia longioris styli prolixitatem vitamus. Post cuncta igitur habitationum suarum loca, cum jam finem suum imminere conspiceret, tandem ad monasterium quod in Valle de Castro construxerat, rediit, ibique propinquantem obitum indubitanter exspectans, cellam sibi cum oratorio aedificari, in qua recluderetur, et silentium usque ad mortem servaret, instituit. Sane viginti annis ante finem vitae suae, discipulis suis manifeste praedixerat, quia in praedicto monasterio oporteret eum quiescere, nulloque astante vel funeri exsequias dependente, expediret eum spiritum exhalare. Facto itaque reclusorio, cum mens ejus in eo esset, ut mox includi deberet, coepit corpus ejus magis magisque molestiis ingravescere, et deorsum jam velut non tam languore quam decrepiti longaevitate senii declinare. Nam a medio fere anno nimia sibi flegmatis abundantia cum ipso laesi pulmonis marcore defluxerat, et gravi eum tussis anhelatione vexabat. Non tamen propter hoc vir sanctus, vel lecto decumbere, vel in quantum possibile erat, soliti rigorem jejunii acquieverat relaxare. Quadam igitur die coepit paulatim corporis virtute destitui et ingruente molestia gravius fatigari. Sole itaque jam ad occasum vergente, praecepit duobus fratribus qui astabant, ut foras exirent, cellulae post se januam clauderent; celebraturi vero sibi matutinos hymnos ad eum diluculo remearent. Cumque illi de ejus fine solliciti velut inviti exirent, non statim ad quiescendum properant, sed ne magistrum obire contingeret anxii, pretiosi thesauri talentum prope cellulam latentes observant. Aliquandiu igitur commorantes, cum deinceps curiosis auribus attentius auscultarent, et neque motum corporis, neque sonum vocis audirent, jam quod evenerat veraciter opinantes, impulsa janua, velociter irruunt, lumen accendunt, et beata anima in coelum rapta, supinum jacere sanctum cadaver inveniunt. Jacebat itaque velut neglecta tunc coelestis margarita, in summi postmodum regis aerarium honorifice reponenda. Nimirum qui sic obiit, ut praedixit, illuc transivit quo speravit. Vixit autem vir beatissimus centum viginti 482 annis, ex quibus viginti expendit in saeculo, tres duxit in monasterio, nonaginta septem in eremitico transegit proposito. Nunc igitur inter vivos coelestis Hierusalem lapides ineffabiliter rutilat, cum ignitis beatorum spirituum turmis exsultat, candidissima stola immortalitatis induitur, et ab ipso rege regum vibrante in perpetuum diademate coronatur.

 

CAPUT LXX. De daemoniaco per particulam cilicii ejus sanato. Post sacratissimum autem viri venerabilis obitum, quanta miraculorum signa per eum Deus ostenderit, quis quaeret transacta legere, cum frequenter valeat et nova videre? Quia igitur ea quae apud sepulcrum ejus fiunt, miracula tanta sunt, ut melius putemus cuncta silentio praeterire quam pauca narrare; duo solummodo, quae per eumdem beatissimum confessorem alibi facta sunt, sufficiat nobis exponere. Denique frater quidam, qui sancti viri discipulus fuerat, parvam basilicam pro anima sua monasterio dederat, ad quam videlicet basilicam extremitatem manicae praescissam ex beati viri cilicio misit, et sub altari honorifice recondi praecepit. Quam tamen gerulus sub altari, sicut jussus fuerat, collocare neglexit, sed missam in rima parietis incaute dereliquit. Factum est postea ut daemoniacus quidam ad praedictam duceretur ecclesiam. Cumque astans in medio, huc illucque rotans caput, cuncta undique circumspiceret, tandem torvos oculos in ipsum parietem terribiliter coepit infigere, et intentus illuc, ubi sancti cilicii jacebat particula, crebris non cessabat vocibus exclamare: Ille me ejicit, ille me ejicit; et ita clamans, protinus ab eo expulsus est. Hinc ergo jure perpenditur, quid per semetipsum apud divinam clementiam impetrare non possit, ante cujus brevissimam vestimenti particulam daemon stare non potuit; et qui talia absens exhibet, quid per corporis praesentiam non exercet?

 

CAPUT LXXI. De villico, qui vaccam rapuit, et statim exstinctus est. Alio quoque tempore Castaldius quidam pauperculae mulieri vaccam violenter abstulit, et eam vociferantem multisque precibus obsecrantem audire contempsit. Illa protinus accurrens, duos gallinarum pullos ad ecclesiam quam supra memoravimus, detulit, et eos secum ante altare projiciens, hujusmodi verbis clamare flebiliter coepit: Hem S. Romualde, exaudi miseram, ne despicias desolatam, et redde mihi gubernatricem meam injuste 483 sublatam. Mira res! Vix adhuc villicus cum ipsa rapina a domo mulieris abierat, et continuo emissione sagittae percussus, vaccam in eodem loco dimisit, deinde domum perveniens, protinus expiravit.

 

CAPUT LXXII. De corpore Romualdi sano post quinquennium invento. Post quinquennium vero a sancti viri obitu, data monachis ab apostolica sede licentia, ut supra venerabile corpus ejus altare construerent, Azo quidam frater silvam petiit, quatenus modicam capsam faceret, quae sancti confessoris ossa et pulverem tantummodo capere potuisset. Nocte igitur insecuta, dormienti cuidam fratri venerabilis quidam senex apparuit, quem protinus interrogans, ait: Ubi est hujus monasterii prior? Quod cum ille se scire negaret, illico senex addidit: Pro fabricanda, inquit, capsa ire in silvam studuit, sed beati viri corpus in tam exiguum vasculum non intrabit. Postera igitur die prior, composita capsa, revertitur, et mox a fratre, qui visionem viderat, quae illum causa ad silvam invitasset, inquiritur. Quod cum ille velut labore defessus dicere noluisset, illico frater, et sui causam itineris retulit, et quod ipse viderat, exponendo per ordinem non celavit. Defosso igitur tumulo, ita propemodum totum sancti viri corpus sanum illibatumque reperiunt, velut tunc fuerat, cum sepulturae illud primitus tradiderunt, excepto quod tenuis quaedam mucoris lanugo in quibusdam ejus membris excrevisse videbatur. Rejecta igitur modica capsa quae facta fuerat, illico vas aptum ad mensuram beati corporis praeparant, et in eo sanctarum reliquiarum patrocinia recondentes, desuper altare solemniter consecrant. Obiit autem vir beatissimus Romualdus decimo tertio Kalendarum Juliarum, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur per infinita saecula saeculorum. Amen.

 


Ritorno alla pagina sulla "Piccola Regola di san Romualdo"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


23 maggio 2022        a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net