Petrus Damianus
	
	De ordine eremitarum et facultatibus eremi Fontis Avellani
Opuscolum decimum quartum: De ordine eremitarum et facultatibus eremi Fontis Avellani
	
	(Petrus Damianus), 
	J. P. Migne PL, CXLV, coll. 327 sgg.
	
	
	ARGUMENTUM.
	
	Ad exemplum, et imitationem posterorum, regulas, et vivendi instituta, 
	quibus eremitae Fontis Avellani suo tempore utebantur, describit, iisque, ut 
	qui post se futuri sunt, utantur, neque ad laxiorem vitae normam declinent, 
	gravissime obtestatur. Suisque ut in orationibus meminerint post mortem 
	suam, obsecrat.
	
	
	(0327D) Cum fervorem sanctae conversationis vestrae, fratres charissimi, 
	diligenter attendo, nullis hoc humanis (0328D)viribus deputo; sed illi 
	potius, qui operatur in vobis velle et perficere, pro bona voluntate, 
	gratias (0329A)ago: Ille enim fons est et origo virtutis: ille bonae 
	inspirator est voluntatis. Et quid mirum, si fragilia corporum vestrorum 
	vascula ad portandam post se crucem fortiter roborat, qui cuncta mundi 
	horrea in levibus culmorum aristis mirabiliter librat? Et quorum pondere 
	lapidea saepe aedificia corruunt, ad haec ferenda volatiles spicarum thecae, 
	tenuibus mistae paleis, non succumbunt. Quid mirum, inquam, si debilibus 
	servorum suorum membris vires attribuit, qui in tenuissimis uvarum 
	folliculis omnium ubique regionum vina suspendit: et quod ex tunnis operose, 
	et cum magno labore compactis saepius effluit, hoc perexilis corticis, quasi 
	quoddam fidele depositorium sine diminutione custodit: imo quod illinc vel 
	guttatim frequenter effunditur, hic (0329B)non minuendo, sed augendo potius 
	per quotidiana incrementa servatur.
	
	Quis autem divini operis magnitudinem narrare sufficiat, cum sive in 
	palearum culmis, seu in uvarum botris recondi videat cellaria potentum, 
	promptuaria regum? Videamus in arbore folium sub ipsis pruinis hiemalibus 
	lapsabundum, et consumpto autumnalis clementiae virore, jamjam pene casurum, 
	ita ut vix ramusculo, cui dependet, inhaereat, sed apertissima levis ruinae 
	signa praetendat: inhorrescunt flabra, venti furentes hic inde concutiunt, 
	brumalis horror crassi aeris rigore densatur: atque, ut magis stupeas, 
	defluentibus reliquis undique foliis terra sternitur, et depositis comis 
	arbor suo decore nudatur; cum illud solum nullo manente permaneat, (0329C)et 
	velut cohaeredum superstes in fraternae possessionis jura succedat. Quid 
	autem intelligendum in hujus rei consideratione relinquitur, nisi quia nec 
	arboris folium potest cadere, nisi divinum praesumat imperium?
	
	Quid ergo mirum, si, defluente jam ex maxima parte monastico ordine, quosdam 
	servos suos omnipotens Deus in perferendo diversarum tentationum labore 
	corroborat, qui et quae vult in arboribus folia, caeteris decidentibus, 
	ligat? Unde 
	non immerito scrutator ille divinae patientiae B. Job: « Qui facit, inquit, 
	magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus (Job 
	XI). » Quapropter immensas Creatori meo gratias refero, qui me indignum 
	ministerii locum habere voluit in conventu non multorum, (0329D)sed bonorum, 
	quos mihi necesse sit ad patriam redeundo praecedere; sed gaudendum est, si 
	fraterna possim vestigia parili conviatione tenere: ut fructum, qui 
	nequaquam mihi ex spatiosa terra colligitur, uberius videatur angustae 
	fertilitatis recompensare proventus.
	
	Volo autem, fratres mei, de vestrae conversationis ordine pauca 
	perstringere, ut quod in vestris nunc vivis operibus legitur, etiam apicibus 
	traditum ad eorum, qui nobis in hoc loco successuri sunt, notitiam 
	transferatur: quatenus et si non contigerit eos ad altiora conscendere, 
	eamdem saltem vivendi regulam, quam vos tenuisse didicerint, et ipsi 
	studeant fideliter observare: ut qui habitationis fuerint 
	successores, (0330A)sint nihilominus et conversationis haeredes: et quod de 
	regulari observantia sui loci viderint specialiter scriptum, pudeat si de 
	sua fuerit aliquando imitatione deletum. In hoc nempe loco, qui fons 
	Avellani dicitur, plerumque viginti plus minus monachi per cellulas, sive in 
	assignata cuique obedientia degimus; ut omnes simul cum conversis, et 
	famulis tricenarium quinarium numerum, aut vix, aut breviter excedamus. Vivendi 
	autem regula hoc nostro tempore talis est.
	
	Ab octavis nempe Dominicae Resurrectionis usque ad diem sanctum Pentecostes, 
	quatuor 323 dies per hebdomadam jejunatis, praeter Dominicum vero diem, de 
	cujus reverentia nullus addubitat, tertia feria, et quinta feria bis in die 
	reficitis. Illo 
	enim (0330B)tempore, ut nostis, non prohibentur monachi auctoritate sacrorum 
	canonum jejunare. Ab 
	octava autem Pentecostes usque ad festivitatem sancti Joannis, quinque 
	diebus observatur sub hac discretione jejunium: ut tertia feria ad horam 
	nonam pulmentum habeatis, quinta vero feria secunda vice reficitis. A 
	festivitate vero S. Joannis usque ad Idus Septembris, tertia et quinta feria 
	tenetur bina in die refectio: reliquis vero quatuor diebus servetur solito 
	more jejunium. Ab Idibus vero Septembris usque in Pascha Domini, quinque 
	diebus jejunium sine intermissione tenetur, salvo eo, quod semper 
	infirmioribus fratribus, humorumque inaequalitatem patientibus, prout 
	necesse fuerit, misericorditer subvenitur. Nemo autem me mendacii temerarius 
	arguat, dum me (0330C)non extraneis loqui, sed his, qui rem perite noverint, 
	praesentibus haec narrare considerat: et certe non immerito erubescerem, si 
	inter discipulos veritatis, ipsis scientibus, commento fallaciae deservirem.
	
	Etsi enim eos, qui postmodum audituri sunt, hujus rei plenitudinem fraudare 
	non debeam, malo tamen ex eo, quod est, salva veritate relinquere; quam id, 
	quod non est, vana persuasione jactare. Ecce enim de duabus illis 
	quadragesimis, quae vel Natalem Domini, vel sanctum Pascha praecedunt, licet 
	ego taceam, vos tamen scitis, quia nonnulli hic sunt, qui absque diebus 
	Dominicis, duplex illud quadragesimale spatium totum jejunando transcurrere 
	soleant, exceptis tribus solemnitatibus, S. videlicet (0330D)Andreae, et 
	sancti Benedicti, et Annuntiationis Dominicae. Per alias autem festivitates, 
	quae magnae quidem, sed adeo non sunt praecipuae, sive in quadragesimali 
	tempore, sive per totius anni curriculum, cellerarius cum his, qui juxta 
	ecclesiam commorantur, cum duodecim celebrent lectionibus, atque si priori 
	videtur, aliqua illis misericordia refectionis impenditur. Caeterum hi, qui 
	sunt per cellulas constituti, trina lectione contenti, dum foras minime 
	prodeant, jejunium suum ex more conservant.
	
	Jejunare autem illos diximus, qui panem cum sale et aqua percipiunt: ubi 
	autem praeter haec aliud aliquid additur, perfectum jejunium non 
	vocatur. Solebant autem hic quidam et Dominicis diebus (0331A)utriusque 
	quadragesimae coctionibus abstinere, quod nos ob reverentiam sacrae diei 
	prohibere curavimus. Famuli autem, qui nobiscum sunt, per totius anni 
	circulum tribus per hebdomadam diebus tenent ex more jejunium. In illis 
	autem duabus quadragesimis quatuor dies convenienter observant, exceptis 
	his, qui in via longius diriguntur. A vino autem, ut nostis, aliquanto 
	tempore continuimus; ita ut neque laici, neque extrinsecus venientes, vel 
	etiam in Pascha Domini, aliquid hic, praeter aquam biberent: neque vinum 
	hic, nisi pro sacrificio haberetur. Sed quoniam et hic manentes coeperunt 
	aegrotantes deficere, et quidam ad eremum transire cupientes, hujus rigoris 
	observantiam penitus abhorrere; fraternae, 324 sive, ut verius dicam, 
	communi imbecillitati (0331B)dispensatorie condescendentes indulsimus, ut 
	vinum hic servato sobrietatis moderamine biberetur: ut quod cum Joanne non 
	possumus ex toto relinquere, saltem cum Timotheo Pauli discipulo studeamus 
	infirmo stomacho sobrie, et humiliter ministrare (I Tim. V): et qui prorsus 
	abstemii esse non possumus, esse saltem sobrii studeamus. Verumtamen in 
	praedictis duabus quadragesimis consuetudo tenuit, ut neque monachis, neque 
	laicis vini vel etiam piscis perceptio concedatur. Pulmentum quoque in 
	eisdem quadragesimis nunquam sit praeter unum, nisi his quatuor 
	festivitatibus, scilicet B. Andreae, S. Benedicti, in Dominica Palmarum, et 
	Coena Domini, quibus nimirum sacratissimis diebus pisces, et vinum cum 
	gratiarum actione percipiuntur.
	
	(0331C)In Sabbato autem sancto, nec non et vigilia Natalis Domini, ut labor 
	ecclesiastici relevetur officii, totum panem, qui voluerint, comedunt: alium 
	vero cibum sive laici, sive monachi penitus non admittunt. Tres autem 
	solummodo octavae per annum ita celebrantur, ut jejunare hic nemo cogatur, 
	id est, Dominicae Resurrectionis, et sanctae Pentecostes, atque Natalis 
	Domini. Sed quibusdam, quia propter desuetudinem [ f. consuetudinem] grave 
	est totius hebdomadae binam continuare refectionem, quandoquidem hoc 
	humiliter expetunt, jejunare aliquantulum pro misericordia 
	conceduntur. Consuetudo est autem fratribus in diebus Dominicis omni 
	tempore, praeter quadragesimas duas, duo habere pulmenta; in aliis vero 
	diebus unum solummodo. Et de jejuniis quidem ista sufficiant.
	
	(0331D)In caeteris autem spiritualis exercitii studiis, quae sit continui 
	fervoris instantia, quae sollicitudo, quam vigil et operosa frequentia, 
	timeo dicere: ne mihi similibus, desidiosis videlicet, et negligentibus 
	videar onerosus existere, atque eorum in me aliquatenus invidiam concitare: 
	hoc tamen mihi liceat, quia tanta est diligentia in flexionibus genuum, in 
	disciplinis scoparum, et in caeteris hujusmodi, ut cum quilibet poenitens 
	incertae mentis metu, injunctam poenitentiam per haec remedia implere 
	praecipitur, brevi tempore longa poenitentia consumatur, salva tamen 
	consuetudine, ut si postmodum vita nominis in longum ducitur, jejunium non 
	relinquatur. (0332A)Dantur 
	autem ex more tria millia scoparum pro unius anni poenitentia, sive viginti 
	psalteria, aut viginti quinque missae.
	
	De psalmodia vero consuetudo est, ut cum duo fratres simul commorantur in 
	cella, duo persolvant in die psalteria, unum pro vivis, alterum pro 
	defunctis. Et illud quidem, quod est vivorum, cum illis dicitur 
	additamentis, quae beatus Romualdus apposuit; quod vero pro defunctis cum 
	novem lectionibus dicitur, tribus nimirum per quinquagenos psalmos. Qui 
	autem solus moratur, Psalterium quidem vivorum totum per singulos dies 
	adimplet: defunctorum autem sive medium, sive totum, juxta quod virium 
	possibilitas administrat. Horarum autem psalmodia canonica omnino, sicut in 
	monasterio, ita hic per (0332B)ordinem, tota nihilominus adimpletur.
	
	325 Hoc autem inter caetera praetermittendum non est, quia in cellulis 
	continuum tenetur, sicut revera in oratorio, ex more silentium: nec 
	praetermittitur, ut illic aliquis vel pro confessione loquatur; excepto si 
	priori visum fuerit, ut novitiis, eorumque institutoribus ad tempus 
	aliquantulum loquendi licentia concedatur. Si quid autem loqui indigent, ad 
	ecclesiam prodeuntes, quaeque sunt necessaria manifestant.
	
	Illud etiam non minima pars poenitentiae est, quod omni tempore, sive 
	aestate, sive hieme, non calceis, non ocreis utuntur in cellulis; sed nudis 
	semper cruribus, et pedibus consuetudo est permanere, exceptis his qui gravi 
	molestia infirmitatis urgentur.
	
	(0332C)Regulare autem est monasteriis, ut hi qui in viam diriguntur, foris 
	non comedant, si eo die sperant reverti: cui videlicet observantiae illud 
	etiam apud nos additur: ut sive ipso, sive alio die fuerit quis egressus, 
	jejunus semper ad eremum revertatur.
	
	De caeteris vero monasticae institutionis observationibus quidquid in 
	regulari, et districto monasterio tenetur, idem etiam hic caute, et solerter 
	nihilominus custoditur: videlicet de promptissima obedientia, ut quodcunque 
	praecipitur, ferventissime peragatur: de non dando, vel accipiendo sine 
	jussione prioris: de proprio non habendo: ut dum sunt in claustro, quod est 
	juxta ecclesiam, sive in festivis diebus, sive omnibus incompetentibus horis 
	silentium teneant: ut in capitulo, in oratorio, in 
	refectorio (0332D)regularem consuetudinem non postponant: ut cum hospitibus 
	non loquantur, atque ideo a cellulis usque ad ecclesiam sive venientes, sive 
	redeuntes, a censura silentii non recedant; et multa hujus generis, quae 
	nimirum nos idcirco enumerare postponimus, quia laciniosi styli fastidium 
	devitamus. Taceo de vilitate spontanea, et asperitate vestium, de duritia, 
	de austeritate cubilium, et de districta censura silentii, de amore 
	perpetuae inclusionis.
	
	Illud sane cuncta videtur excellere, illud omnibus sancte viventibus digne 
	censetur virtutibus eminere, quod tanta est inter fratres charitas, tanta 
	unitas voluntatum vicarii amoris igne conflata; ut unusquisque se non sibi, 
	sed omnibus natum credat: (0333A)quod alienum est, ipse possideat: et quod 
	suum est, in omnes extenso amore transfundat.
	
	Hoc mihi etiam non mediocriter placet, fratres mei, quia si quis inter vos 
	debilior apparuerit, mox omnes certatim, quid patiatur, inquiritis, ut se de 
	solito rigore remittere non moretur, instantes, et non solum necessaria 
	quaeque suggerere, sed etiam vosmetipsos ad ejus custodiam ultroneos 
	gaudetis offerre.
	
	Illud etiam silentio praeteriri dignum esse non ducimus, quia cum frater 
	quispiam ex nostris obierit, unusquisque pro eo septem dies jejunat, septem 
	disciplinas cum millenis scoparum ictibus accipit, septingentas metanaeas 
	facit, triginta insuper Psalteria ex more decantat, continuis quoque 
	triginta (0333B)pro eo diebus missarum solemnia specialiter 
	celebrantur. Haec igitur hujus loci regula nulla voti varietate postponitur: 
	haec consuetudo circa defunctos districta 326 prorsus et inviolabili semper 
	observatione tenetur. Si quis autem fortasse novitius, vel quolibet modo 
	morte praeventus, injunctam poenitentiam consummare non potuit, mox ut ad 
	fratrum notitiam res patefacta pervenerit, cum magno fervore tota 
	poenitentia parili facta inter eos divisione, suscipitur: et quantalibet 
	sit, brevi spatio per diversos afflictionum modos ovanter expletur. Felices 
	nimirum divitiae charitatis, quae gratis se non modo viventibus ingerunt, 
	sed et mortuos prosequuntur. Felices, inquam, quae illic nobis ex aliena 
	bonae voluntatis ubertate succurrunt, ubi proprii operis 
	supplementa (0333C)deficiunt: et cum jam districte a nobis non habentibus, 
	quidquid debemus, exigitur, ex fraternae charitatis abundantia debiti nostri 
	libra completur.
	
	Pauca haec de ea, quae nunc est, hujus eremi conversatione sufficiant, ut 
	per haec, quae breviter annotantur, valeat colligi quid ex his, quae 
	silentio praetermissa sunt, debeat aestimari. Sed ecce, fratres charissimi, 
	dum de vestris virtutibus aliquid vobis praesentibus refero, timeo certe 
	simul et erubesco: timeo scilicet vos offendere; erubesco, ne videar 
	assentationibus deservire. Sed ad hoc scribendum, teste conscientia, bonae 
	me intentionis studium provocat, fraternae salutis amor instigat: quatenus 
	non solum vobis talia scribendo (0333D)consulere, sed et posteris vestris 
	valeam longius providere. Nimirum, ut et vos ista legentes studeatis ei, 
	quod semel coepistis, bono operi perseveranter insistere: et illi in his 
	discant, quid de nostra debeant imitatione tenere. Quia enim in hoc loco, 
	nisi divina providentia aliter senserit, non diu post spero me habiturum 
	esse sepulcrum: non minus sum de futura hujus loci religione sollicitus, 
	quam his, quae sub praesentia versantur, intentus. Unde te, o prior, 
	quicunque mihi quotuslibet in hujus loci administratione successeris, per 
	adventum Domini nostri Jesu Christi, per terrorem divini judicii, te 
	lacrymabiliter obsecro, per nomen te divinae majestatis obtestor, ut ab 
	hujus observantiae regula, cum (0334A)his qui tibi subditi fuerint, non 
	declines a bono tramite, per quem in hoc loco nunc inceditur, non 
	aberres. Pudeat vos ab illorum nobilitate fieri vivendo degeneres, qui facti 
	estis habitaculo successores. Absit, ut divini obsequii census vestro 
	tempore videatur imminui, qui Deo ex hujus loci reditu solebat ante 
	persolvi: non impar quippe pensum debiti muneris exigit, qui possessionem 
	suam novis agricolis antiqua censitam pensione locavit.
	
	Non ergo vos per spatiosae viae latitudinem delectet incedere, qui jubemini 
	per angustam portam, quae ducit ad vitam, intrare (Matth. VII). Stricta 
	namque via est quae ducit ad coelum; ampla autem est, quae mergit in 
	tartarum. Non itaque ad monasterialem laxitudinem ab eremitica vos libeat 
	districtione (0334B)descendere: et, relicta lege spiritus, carnis illecebris 
	et lenociniis consentire. Et quidem bona sunt illa, sed ista meliora. Et 
	quid est aliud a melioribus ad bona descendere, nisi ab excelsis ad humilia 
	declinare, a recto cursu post tergum redire, ab ardore spiritus in teporem 
	noxium defervere, atque sic paulatim sublimibus in praecipitium ruere?
	
	327 Haec igitur pauca, quae scripsi, successor mi, sedulus inspice: atque ad 
	imprimendum formam tuae tuorumque conversationi, quasi quoddam signaculum 
	tene. Nunquam apud te haec depravetur imago: nunquam tuo tempore haec 
	salutaris forma per incuriam deteratur; ne, quod absit, paracharaximus pro 
	nummo moneta degenerante procedat. Et certe non ignoras, quia falsarius 
	trapezita, qui monetam (0334C)violasse convincitur, plerumque judiciali 
	calculo manus abscissione multatur.
	
	Ut autem ad haec observanda nullus excusationi pateat locus, juxta id, quod 
	exiguitate loci humilis competebat, studuimus eotenus possessiones 
	acquirere: ut praedictum fratrum numerum possis, nisi exercendi cura 
	defuerit, sustentare. Librorum quoque numerum non minimum dereliquimus, ut 
	fratribus nostris, qui pro nobis orare dignentur, meditandi copiam 
	praeberemus. Bibliothecam namque omnium Veteris et Novi Testamenti 
	voluminum, licet cursim, ac per hoc non exacte vobis emendare curavimus. Ex 
	passionibus quoque beatorum martyrum; ex homiliis sanctorum Patrum; ex 
	commentariis, allegoricas sacrae Scripturae sententias 
	exponentium, (0334D)Gregorii scilicet, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, 
	Prosperi, Bedae, Remigii, etiam et Amalarii, insuper et Haimonis, atque 
	Paschasii, divina gratia nostris allubescente laboribus, plures libros 
	habetis, quibus vacare potestis; ut sanctae animae vestrae non solum 
	oratione crescant, sed et lectione pinguescant. Ex quibus nimirum codicibus 
	nonnullos pro nostra possibilitate correximus; ut in sacrae disciplinae 
	studiis intelligentiae vobis aditum panderemus.
	
	Claustrum quoque juxta ecclesiam construi 328 hac intentione censuimus; ut 
	si quem adhuc inolita monasterialis ordinis consuetudo delectat, habeat ubi 
	in praecipuis festivitatibus solemniter ex more procedat: cui et processioni 
	crucem argenteam satis (0335A)idoneam procuravimus. Ejusdem quoque 
	intentionis studio, imbecillitati fragilium consulentes, etiam tintinnabula, 
	atque bechinia, diversaque divinae domus utensilia comparavimus. Calices 
	quoque duos argenteos pulcherrime deauratos hac vobis ratione providimus; ut 
	cum sacra Dominici corporis et sanguinis mysteria vultis accipere, stannum, 
	vel vilius quodcunque metallum vestris labiis nequaquam necesse sit 
	adhibere. Conspicua 
	nihilominus sacrosancto altari tegmina, et celebrandis missarum solemniis 
	pretiosa contulimus ornamenta.
	
	Haec omnia, fratres, nos non sine labore quaesivimus, ut vobis laboris 
	impendia tolleremus: tantoque liberius se vester animus ad alta 
	sustolleret, (0335B)quanto minus hunc ad providenda sibi infirma 
	rei (0336A)familiaris inopia non gravaret. Unde rogo, fratres charissimi, 
	quicunque mihi estis in hujus loci sacri habitaculo successuri, ut qui vobis 
	ante consului, quam hujus vitae haberetis ingressum; vos etiam me pia 
	vicissitudine vestris adjuvetis orationibus jam defunctum; et qui vobis 
	paravi locum religiose vivendi, vos mihi copiam acquiratis indulgentiam 
	promerendi. Ecce, fratres mei, fui quod estis: et emensus sum, quod 
	transitis. Praesto vobis sunt quae deserui; propinquum est quo perveni. Sic 
	igitur compendium vestrae mortalitatis excurrite; ut elapsis vanis, quae 
	temporaliter transeunt, ad bona perveniatis, quae his perpetuo mansura 
	succedunt.
	
	(0336B)Sit nomen Domini benedictum.
Ritorno alla pagina sulla "Regole di san Pier Damiani"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
22 gennaio 2022        a cura 
di Alberto "da Cormano"    
    alberto@ora-et-labora.net
      
alberto@ora-et-labora.net