Petrus Damianus
-
EPISTOLA IV. AD EUMDEM UGONEM ABBATEM
EJUSQUE
MONASTERII MONACHOS.
Estratto da "Patrologia Latina",
vol.
CXLIV, coll. 374B sgg.
EPISTOLA IV. AD EUMDEM UGONEM ABBATEM EJUSQUE MONASTERII MONACHOS.
ARGUMENTUM.
Doctor sanctissimus cum in Gallia sedis apostolicae legatus versaretur,
multa in monasterium, et Cluniacenses monachos beneficia contulerat. Pro
quibus, ut aliquam ei gratiam referrent, uno omnium consensu polliciti
fuerant, sibi posterisque suis ejus obitus diem, precibus apud Deum fusis,
solemnem fore. Hujus promissi (quia supremum sibi diem instare praesenserat)
nunc eos admonet: et, ut fidem praestare non negligant vehementer
obtestatur. Haec epistola potissimum in commemorandis eorumdem monachorum
laudibus, et loci illius sanctitate versatur.
Domno U. archangelo monachorum, sanctoque conventui,
PETRUS peccator monachus quidquid servus.
Postquam feram semel venator illaqueat, si nexum
ejus pedibus injicit, jam sine perdendi formidine longius eam evagari sub
quadam libertate (PL 144, 0374B)permittit. Is etiam, qui aucupio delectatur,
dum injecto funiculo pedibus tenet volucrem, securus avolandi datam simulat
facultatem; et illa quidem fugam tentat, alarum librat ex more remigium: sed
dum exsilire conatur, aucupe funiculum stringente retrahitur. Vos etiam me
tuto ad propria remisistis, quem videlicet glutino vestrae charitatis
astrictum insolubiliter retinetis. Nam recedere quidem corpore potui, sed
mente de vestris manibus non exivi. Ita nempe mirandae conversationis
vestrae me viscus obstrinxit, angelicae vitae coagulus agglutinavit,
sincerae charitatis laqueus irretivit, ut facilius suimet oblivisci, quam a
vestra memoria mens mea 179 possit avelli. Vidi siquidem paradisum quatuor
Evangeliorum fluentis irriguum, imo totidem (PL 144, 0374C) spiritualium
rivis exuberare virtutum: vidi hortum deliciarum diversas rosarum ac
liliorum gratias germinantem, et mellifluas aromatum ac pigmentorum
fragrantias suaviter redolentem, ut de illo vere valeat Deus omnipotens
dicere: « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen.
XXIX). » Et quid aliud Cluniacense monasterium, nisi agrum Domini plenum
dixerim, ubi velut acervus est coelestium segetum, chorus tot in charitate
degentium monachorum? Ager ille quotidiano sanctae praedicationis ligone
praescinditur, et in eo coelestis eloquii semina consperguntur. Illic
spiritualium frugum proventus aggeritur, ut horreis postmodum coelestibus
inferatur. Unde
cum te, felix Cluniace, considero, hoc tibi nomen impositum (PL 144,
0374D)non sine divini praesagii dispositione perpendo. Hoc quippe vocabulum ex clunibus et acu componitur,
per quod videlicet arantium boum exercitium designatur. Bos enim in clunibus
aculeo pungitur ut aratrum trahat, et arva proscindat. Illic enim humani
cordis ager excolitur, unde seges illa colligitur, quae promptuarii
coelestis aedibus insarcinatur. Illic aculeus ille bobus infligitur, de quo
superbienti adhuc Saulo dictum est: « Durum est tibi contra stimulum
calcitrare (Act. IX). » Ille siquidem tanquam superbus et ferox adhuc
taurus aream Domini, quae est Ecclesia, superbiae cornibus ventilabat; sed
jugo fidei divinitus subditur, ut aratrum (PL 144, 0375A)in agro Domini
trahere compellatur. Unde postmodum de evangelizantibus, tanquam de
arantibus dicit: « Debet enim in spe, qui arat, arare; et qui triturat, in
spe fructus percipiendi (I Cor. IX). » De hoc aratro Dominus: « Nemo,
inquit, mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno
Dei (Luc. IX). » Legis aratrum trahebat Israeliticus populus per
desertum, cum hinc eum Pharao durissimae servitutis aculeo pungeret, illinc
autem Moyses praeceptis coelestibus, quasi quibusdam funibus
provocaret. Ille construendo luto atque lateribus urbes, eum quasi post
terga caedebat: iste promittendo terram lactis ac mellis, praevius
attrahebat: nos autem qui in agro Ecclesiae, quasi Dominici boves aramus,
tunc in posterioribus aculeo (PL 144, 0375B)pungimur, cum ultima postremi
judicii discussione terremur. In posterioribus nos aculeus terroris
exagitat, ut cervix nostra jugo divinae legis attrita [astricta], in
laboribus non lassescat. Convenienter itaque Cluniacum agrum, dixerim, in
quo videlicet Dominici boves infatigabiliter arant, dum eos divini terroris
aculeus stimulat: et velut acu clunium pars postrema transpungitur, cum
ultimi terrore judicii mens humana terretur. In posterioribus pungitur, ut
in anteriora contendat, quia transacta cor nostrum vita terrificat, ut
discussionem ultimi examinis pavescat. Hoc Paulus aculeo pungebatur! ut in
anteriora contenderet cum dicebat: « Ego me non arbitror comprehendisse:
unum autem, quae retro [sum] oblitus (PL 144, 0375C)sequor ad bravium
supernae vocationis: sequor, si comprehendam (Phil.
III). » Datus enim illi fuerat stimulus carnis, ut
non in labore succumberet, sed in agro Dominicae segetis indefessus araret. 180 Hic bos insignis atque mirabilis duo
gerebat in capite cornua, quia duo ventilabat per praedicationis officium
testamenta; qui cum ad Galatas diceret (Galat. IV): Unum Abrahae
filium ex ancilla natum, alterum ex nobili legitimi conjugii libertate
progenitum, protinus addidit: « Haec » enim « sunt duo testamenta (Phil.
I). » Hic etiam more bovis ligatus arabat, qui vincula sua saepe
commemorat. Numquid enim tunc in vinculis non arabat, cum ad Philemonem
catena constrictus aiebat: « Obsecro te pro filio meo, quem genui in
vinculis, Onesimo (PL 144, 0375D)(Philem. I). » Qui etiam tanquam bos egregius ad victimam ducebatur, cum dicebat: « Ego
enim jam immolor, et tempus meae resolutionis instat (II Tim. IV). »
Merito ergo venerabilis locus sortitus est vocabulum, ubi nunc et
spiritualium boum trahitur aratrum, et coelestium segetum usque ad unum
granum, quod est Christus Jesus, accuminatur [accumulatur] acervus. Qui de
semetipso dicit: « Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit,
ipsum solum manet; si vero mortuum fuerit, nullum fructum affert (Joan.
XII). »
Cluniacus praeterea spiritualis quidam campus est,
ubi coelum et terra congreditur, ac velut arena certaminis, ubi spiritualis
more palestrae caro fragilis (PL 144, 0376A)adversus potestates aeras
colluctatur. « Non est » enim « nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia
nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). » Illic Josue non ille Benum,
sed coelestis ductor exercitus, et qui spiritualium instructor est
bellatorum, suos edocet milites, superbas quinque regum calcare cervices:
super quos nimirum triumphalem noscuntur obtinere victoriam, qui totidem
sensus corporum per districtae custodiae cohibent disciplinam. Illic moenia
Jericho tubarum clangoribus corruunt, et habitores ejus Israelitarum gladiis
perimuntur. Illic Josue terribiliter imprecatur: « Maledictus, inquit, vir
coram Domino, qui suscitaverit, et aedificaverit civitatem Jericho. (PL 144,
0376B)in primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum
ponat portas ejus (Jos.
VI). » Ille scilicet Jericho in primogenito suo suscitator aedificat, qui
mundum hunc apostolicae tubae clangore collapsum, principaliter amat. Ille
vero portas ejus ponit in novissimo liberorum ejus, qui mundum despiciens,
parvipendit, qui eum omnibus quae vere sunt amanda, postponit. Qui scilicet
hoc saeculum ad usum habet, in amore non habet, et dum amorem coelestis
regni tanquam primogenitum sibi nutrit haeredem, mundum despicit velut
sordentem puerum in cunabulis vagientem. « Primum, » ait Dominus, « quaerite
regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). » Ut regnum
Dei in corde nostro sit primogenitum, et mundus habeatur (PL 144,
0376C)quadam extremitatis adjectione novissimus. Illic etiam Adonibezech
manuum ac pedum summitate praeciditur; dum malignus inter sanctos viros
spiritus, et incedendi, et operandi virtute privatur. Qui nimirum dum sua
vulnera patitur, haec eadem sese aliis intulisse gloriatur: « Septuaginta,
inquit, reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa
mea ciborum reliquias; sicut feci, ita reddidit mihi Dominus (Judic. I). »
Septuaginta scilicet reges septuaginta sunt linguarum discrepantium 181
nationes, quibus usque ad Salvatoris adventum antiquus hostis et recte
gradiendi, et bona faciendi prorsus abstulerat facultatem. Cui nimirum utrique gemino vulneri medetur animarum
medicus Paulus, cum dicit: « Remissas manus, et dissoluta (PL 144,
0376D)genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ne claudicans
quis erret, magis autem sanetur (Hebr. XII). » Adonibezech quippe Dominus
fulminis, vel Dominus contentus vani interpretatur. Fulmen mox ut
micare incipit, subito deficit. Per quod Judaicus potest intelligi populus,
qui nimirum quodam quasi fulgore micant, cum dicerent: « Omnia quae
praecepit nobis Dominus, et audiemus, et faciemus (Deut. V); » sed
mox deficiens lux ista cadebat, cum cervices suas tenebrosis daemonibus
inclinabant. Per id vero, quod dicitur contentus vani, gentilitas
designatur, quae contenta visibilibus idolis, non curabant reverti ad
misericordiam Creatoris: et dum veritatis ignorabant cultum, vanis
insistebant (PL 144, 0377A)caerimoniis idolorum. De quibus dicit Apostolus:
« Quia Deum non glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in
cogitationibus suis (Rom. I). » Horum igitur duorum populorum ex
maxima parte dominatus est Adonibezech, id est, reprobus nequitiae spiritus;
quia et iste quasi fulmen micare coepit, et desiit; et ille dum vanitate
daemonum contentus exstitit, proprii Creatoris auxilium non quaesivit. Et,
ut ad propositum redeam, illic Eglon in typo luxuriae, fortis Aoth infixa
ventri sica perfoditur (Judic. III): illic clavo tabernaculi superbi
Sisarae cerebrum perforatur (Judic. IV); illic in avaritiae signum,
Achar filium Charmi lapides obruunt, omniumque vitiorum pestes, tanquam
rebelles hostium acies, fortium Israelitarum gladios non (PL 144,
0377B)evadunt (Jos. VII); illic verus David, velut in arcis Sion
culmine constitutus bicipiti gladio, qui ex ejus ore procedit, undique sibi
reluctantes adversarios jugulat, omnium sibi resistentium cervices
obtruncat; in his galgalis, quae revelatio [revolutio] dicitur, a nobis
Israelitis Aegypti opprobrium tollitur, dum per lapideos cultos secunda
circumcisio celebratur, illic paschalis solemnitas colitur, et a velamine
Moysi ab revelationis speculum, Jesu duce, transitur (Exod. XXXIV).
Nostis praeterea, dilectissimi, pro tuenda salute vestra quantus me labor
attriverit, quod in ultima senectute mea tot praerupta montium, tot
inhorrescentium Alpium juga transcenderim; et, ut brevi cuncta complectar,
ego mortis acredinem pertuli, ut vos suaviter viveretis, vitam meam in
manibus (PL 144, 0377C)meis posui, et vos per ejus, cui servitis auxilium,
de persequentium manibus liberavi. Quamobrem omnes in capitulo residentes
communi judicio statuistis, et schedulis inseri per rescriptionis articulum
decrevistis: ut et vos, et posteri vestri semper in anniversario mei obitus
insigne aliquid ageretis: quatenus et tubae omnes festivius clangerent, et
fratres pro fratre solemnes orationum atque sacrificiorum exsequias
celebrarent. Hoc astipulationis vestrae decretum, ne quandolibet intercipere
possit oblivio, in vestri cordis margine reperitur insertum. Unde sanctae
charitatis vestrae dulcedinem lacrymabiliter obsecro, meque vestris prono
corde vestigiis prostratus advolvo; ut quod servo vestro 182 promisistis,
mox ut vocationem meam pro certo (PL 144, 0377D)noveritis, efficaciter
impleatis: Dominus etiam meus, ac venerabilis Pater abbas vester Ugo, sicut
mihi pollicitus est, hunc eumdem suae sponsionis indiculum vivo sermone per
propria faciat monasteria praedicari, et in eorum codices stylo jubeat
currente transcribi; ut veritatis omnino discipulus teneat fidem, nec
stipulati foederis violet cautionem. Rogo per Jesum, qui sub Pontio Pilato
testimonium reddit (I Tim. VI): per terribile judicium ejus, quo
vivos ac mortuos judicabit; per angelos et archangelos, per Petrum et
Paulum, et omnes apostolos ac martyres deprecor: per sanctae homousion
Trinitatis nomen obtestor, ut et vos, et posteri vestri mei memoriam in
vestris sanctis orationibus habeatis: (PL 144, 0378A)et quod a vobis mihi
per intentationem anathematis scriptum est, veraciter impleatis, quod, ut
faciatis, hujus quidem vobis obtestationis adjurium pono: si vero non
feceritis, cum per auctoritatem apostolicae sedis competenter id possem,
tamen super angelicae militiae chorum tam terribilis sententiae jaculum non
intento. Sit tantum, qui mihi in hac petitione mea favere contempserit: sit,
inquam, reus mendacii, sit debitor violatae sponsionis in ultimo judicio
veritatis. Titillat, ut addam, deleatur de libro: sed dum
reverentiam vestram prae oculis habeo, proferre, quod mens suggerit, non
praesumo. Quod si petitioni meae non denegatis effectum, et post obitum meum
per anniversarium semper, sicut condictum est atque praescriptum, sanctae
orationis (PL 144, 0378B)vestrae mihi praebueritis auxilium, omnipotentis
Dei custodia super hoc monasterium semper invigilet, quae et vos ab
invisibilium hostium defendat insidiis, et bona vestra ab exterioribus
tueatur adversis. Omnipotens Spiritus corda vestra possideat, et fervore
continuo suae dilectionis ascendat: templum sibi nunc in vestris pectoribus
construat, et postmodum vos supernae Jerusalem moenibus introducat. Amen.
EPISTOLA
V. AD MONACHOS MONASTERII CLUNIACENSIS.
ARGUMENTUM.
Cluniacenses monachos, quibus cum magna erat
benevolentia conjunctus, propterea quod illos a sede apostolica in Galliam
legatus a cupiditate cujusdam episcopi jurisdictionem in eos usurpare
conantis, liberasset, sanctitatis, et (PL 144, 0378C)pietatis nomine in hac
epistola collaudat: ordinemque et disciplinam, quam in eorum monasterio
servari praesens ipse aspexerat, in coelum effert, tanquam utilissimam,
sanctorumque Patrum, et sacrae Scripturae praeceptis consentaneam. Ad
extremum eosdem obsecrat, ut sui memores sint, et se precibus, ac si esset
ex ipsorum numero, apud Deum adjuvare non cessent.
183 Vere sanctis, et angelica veneratione colendi Cluniacensis monasterii
fratribus, PETRUS peccator monachus jugem in Domino servitutem.
Nolo vos lateat, dilectissimi, quia revertentem a
vobis, gravis me taedii moeror absorbuit: ac multa cogitationum caligo
pusillanimitate dejectum cor impatiens tabefecit. Plane dum me recolerem
velut puerum ovo seductum, et ita delenificis verbis tanquam blattinis, vel
delicati hyacinthi mollibus institis (PL 144, 0378D)obligatum, aliud denique
sermone promissum, aliud omnino rebus exhibitum, fluctuabam animo, et
aberrantes quilibet a veritatis linea tunc, fateor, plus solito
displicebant. Nam, ut unum duntaxat adnotare sufficiat, quo caetera
colligantur, promissum mihi est, quod in Kalendis Augusti forem regressus ad
propria, sed profligato postmodum trimestri fere curriculo, et quanta potui
celeritate cucurri, et tamen vix quinto ante Kalendas Novembris die, fontis
Avellani, unde processeram cacumen ascendi. Unde noster animus dum per tot
intumescentium vada torrentium, per tot nivalium Alpium scopulosa praeripia,
per tot etiam, quod pejus erat, Cadaloici furoris conglobatas insidias,
suspectus incederet, (PL 144, 0379A)densam, ut ita loquar, intestini
certaminis grandinem pertulit. Et quanquam in hoc rigidus semper et
inflexibilis permaneret; et quod nimirum decreverat, malum pro malo non
reddere; oblivionem tamen injuriae quantumlibet niteretur, non potuit
funditus obtinere. At postquam ad cellulam perventum est, imo postquam in
me, ipse qui fueram exclusus, intravi, mox aestuantis animi fervor
exstinguitur; contentiosi litigii querela sopitur; tumor, clamor, et
indignatio praesto deponitur, et omne, quod in meis visceribus amarum
fuerat, divinitus obdulcatur. Nam velut ad tribunal judicis contentiosus
litigator adductus, querelam inutilem non sum ausus exponere ante districtae
cellulae majestatem. Et tanquam si languidus quilibet aromaticam (PL 144,
0379B)ingrediens officinam; antequam antidoti medicamenta percipiat,
deposita languoris aegritudine, convalescat; ita ego protinus, ut cellulae
meae limen attigi, necdum librum quemlibet aperueram: et, o
benefactum! tanquam virtute loci, sanum me atque incolumem, compositis
animae meae vulneribus, reperi: sicque ad divinorum librorum, qui adhuc
clausi tenebantur, aspectum, velut ante medicinae poculum, salutem hausi,
spirantibus duntaxat odoribus fragrantium pigmentorum. Quapropter sancto
rectori vestro, qui mihi tantae calamitatis pondus invexit, non modo vicem
laesionis, sed eum quoque in jus veteris amicitiae pro vestra charitate
reduco. Qui enim non absolute, sed sicut ipsi dimittimus, ita nobis a Deo dimitti
peccata rogamus (Matth. VI; (PL 144, 0379C)Luc. XI), dum nos cum relaxatione peccati, Dei quoque
gratiam quaerimus; dignum est ut nos etiam inimicos nostros post offensionis
veniam, in pristinae prorsus amicitiae plenitudinem referamus. Sicut enim oblivio mandatorum Dei procul
dubio vitium est, sic illatae 184 calamitatis oblivio non parva virtus
est. Praeterea illi, qui me pressura tanti laboris attrivit, etiam gratiae
referendae sunt, quia illo disponente qui nostris bene utitur malis, per
ejus offensam in sanctitatis vestrae me contigit devenire notitiam: et in
hoc propensius gaudeo, quia meus labor otium vobis amoenae securitatis
impertiit, mea vexatio laboriosae quieti vestrae dulces ferias
procuravit. Hoc itaque modo me piis operibus vestris inseruit, quorum et si
sancte vivendi vestigia non eripui, (PL 144, 0379D)ut tamen vivere sancte
possetis, auxilium tuli. Sic ille domus Achab
dispensator Abdias, dum a gladiis Jezabel fugientes prophetas in specubus
quinquagenos abscondit, ipse postmodum gloriosa vicissitudine prophetici
spiritus gratiam meruit (III Reg. XVIII). Et nunc Ecclesiam
spiritalis edulii dapibus reficit, qui tunc panem, et aquam esurientibus
ministravit. Sic Eliseus dum magistro suo devotae sedulitatis exhiberet
obsequium, duplicem consecutus est gratiam in virtute signorum (IV Reg.
II). Sic Rahab, quoniam exploratores Israel a facie tyranni furentis
occuluit, gladios Jerichontinae caedis evasit; (PL 144, 0380A)et gentile
prostibulum, in Israelitarum est translata consortium, dum eorum nuntiis
vitalis aufugii praebuit argumentum (Jos. II). Ego etiam, ut spero,
meritis me vestrae sanctitatis ingessi dum Maticensis Ecclesiae jugum, quod
vobis imponi tentabatur, abegi; tuendumque me credo per vos a versutiis
daemonum, qui vibratam in vos clavam Herculis rapui de manibus clericorum;
et tanquam Jesbibenob in David insurgentem (II Reg. XXI), perculi, ac
ne lucerna Israel exstingueretur, occurri.
Porro autem, dum tam districtum, tamque frequentem
sanctae vestrae conversationis ordinem recolo, non adinventionis humanae
studium, sed sancti Spiritus magisterium inesse perpendo. Nam tanta erat in
servandi ordinis continua jugitate prolixitas; (PL 144, 0380B)tanta
praesertim in ecclesiasticis officiis protelabatur instantia, ut in ipso
cancri, sive leonis aestu, cum longiores sunt dies, vix per totum diem unius
saltem vacaret horae dimidium, quo fratribus in claustro licuisset miscere
colloquium. Hoc autem tam continui laboris exercitium ad hoc est, ut reor,
solerti satis ac provida magisterii arte provisum, ut levium atque
infirmorum fratrum fragilitatem reprimat, et delinquendi propemodum
occasionem tollat, quatenus etiam si velint, praeter cogitationem peccare
vix possint. Fragilium igitur imbecillitati consulitur, dum in persolvendo continui
ordinis penso totum, non modo diurni, sed et nocturni temporis spatium
profligatur. Nam
et ipse omnipotens Deus hoc humanae salutis uti dignatus est argumento, (PL
144, 0380C)cum populo per deserta gradienti tot mandata proposuit (Exod. XXXVI):
operosum videlicet atque inexplicabile tabernaculum fabricari, diversa sibi
sacrificia per tot caeremonias ac ritus offerri, ipsum castrorum ordinem
sive residentium, sive commeantium tam artificiosa, quam mystica varietate
distingui, quatenus dum sese in his jugiter exerceret, resolvi carnalis
plebs ad idola colenda non posset. Sane dum populus ille non operibus
textrinis insisteret, non contrariae arti operam daret, 185 non denique
studium agriculturae dependeret, non ullis prospiciendae necessitatis
laboribus insudaret, multiplicibus occupandus erat, Deo legem promulgante,
mandatis, ut dum haec cum labore persolveret, nequaquam otio resolutus in
sacrilegium (PL 144, 0380D)declinaret. Nec mirum, idipsum etiam Pharao
tentabat usurpare, cum diceret: « Vacatis otio, et idcirco dicitis, eamus,
et sacrificemus Domino (Exod. V). » Nam, quod non indigebat terrenum
quid agere, nisi indictae tantummodo legis praecepta servare, testatur
Moyses, qui eum alloquitur, dicens: « Dedit tibi Dominus cibum manna, quod
ignorabas tu, et patres tui, ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Dei (Deut. VIII;
Matth. IV; Luc. IV); » ubi et praesto subjungit: « Vestimentum tuum, quo
operiebaris, nequaquam vetustate defecit, (PL 144, 0381A)et pes tuus non est
subtritus. En quadragesimus annus est, ut recogites in corde tuo, quia sicut
erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te; ut custodias
mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum (Deut. VIII). » In quibus verbis illud est solertius
attendendum, quod ait: « Dedit tibi manna, ut ostenderet, quod non in solo
pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Dei. » Ubi luce
clarius constat quia illud manna, quo illi carnaliter alebantur, hoc divini
verbi significabat pabulum, quo nunc in anima recreamur. Et notandum quod de
hoc manna in libro Exodi legitur: « Quod cum vidissent, inquit, filii
Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? » quod significat, « quid est hoc? » (Exod. XVI.) Illi (PL
144, 0381B)ergo manna, id est, « quid est hoc, » veraciter comedunt, qui dum
legunt, vel audiunt, divini verbi mysterium solerter inquirunt. Qui nimirum
intra litteralis paleae thecam, dulcem intelligentiae spiritalis ambiunt
enucleare medullam. Hic certe, « quid est hoc, » veraciter vescitur, qui in
assidua Scripturae sacrae solerter inquisitione versatur. Quasi enim quaestionem quamdam, et « quid est hoc »
avido cordis ore comedimus, cum ad penetranda mysteria Scripturarum
vigilanter insistimus, cum epulas coelestis eloquii subtiliter ruminamus. Et quam bene Israelitico illi populo monachica possessio [professio]
congruit, quia unde illi tunc alebantur in deserto, modo nos epulamur in
claustro? Quid enim desertum, nisi ab humana sonat habitatione
discretum? (PL 144, 0381C)Quid etiam claustrum, nisi ab omni negotii
saecularis actione conclusum? Et sicut per deserta gradientibus lux ignea
inter nocturnas tenebras infulgebat, sic etiam commorantes in spiritualibus
claustris supernae lucis saepe radiis illustrantur, qui et carnalium
passionum tenebras abigant, eosque contemplationis intimae nitore
perfundant. Fugiendus est ergo mundus, qui tenebras parturit, petenda
remotio, ubi tanquam in deserto verum lumen erumpit. Prorsus a nostra
repellendus est amicitia, qui nimirum dum tenebrarum in quibus semper et,
caligines inserit, consentientibus sibi atque obedientibus lumen exstinguit,
imo debemus ei semper infoederabile bellum, [ deest indicere, vel
aliud ejusmodi verbum ] qui suorum oculos obruit amicorum. Hinc est (PL
144, 0381D)quod sacra Regum historia narrante didicimus, quia cum Naas
Ammonites ascenderet ut Jabes Galaad cum suis 186 agminibus expugnaret,
omnes viri Jabes ad Naas, una voce dixerunt: « Habeto non foederatos, et
serviemus tibi. »
Quibus ille respondit: « In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium
vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium universo
Israeli. Dixeruntque ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies ut
mittamus nuntios in universos terminos Israel, et si non fuerit, qui
defendat nos, egrediemur ad te (I Reg. XI). » Audiens haec Saul,
exercitus multitudinem congregavit, arma corripuit, et ex Ammonitis, gravi
admodum caede percussis, cum gloria triumphavit. Quid itaque, per (PL 144,
0382A)Naas Ammonitem, superbum videlicet regem, nisi vel mundum Creatori suo
rebellem, vel diabolum ejus intelligimus principem? De quo nimirum dicitur,
quia « Ipse est rex super omnes filios superbiae (Job XLI). » Et quia
Naas, serpens interpretatur, recte per hunc venenosus ille, et
lubricus anguis exprimitur. Quid vero per Jabes, quae civitas erat Israelitica, nisi anima innuitur
Christiana ad videndum Deum per studium contemplationis intenta? Et quia
Jabes interpretatur exsiccata, vel siccitas, congrue per Jabes
illa intelligitur anima, quae supernae gratiae pinguedinem deserit, et in
aestu concupiscentiae carnalis arescit: recedens quippe ab inhiando divini
muneris rore fit sicca, quem antea dum perciperet, vigebat salubriter
irrigata, Domino per Isaiam dicente: (PL 144, 0382B)« Effundam aquam super
sitientem, et fluenta super aridam (Isa. XLIV). » Sed Naas cum Jabes
foedus aliter dedignatur inire, nisi oculum dextrum paciscatur eruere: quia
quisquis vel antiquo hosti in perversa suggestione substernitur, vel mundi
hujus inquietis actionibus implicatur, dum se tanquam superbo regi turpiter
foederat, necesse est ut dextrum oculum, hoc est, lumen contemplationis,
amittat; et sic opprobrium in Israel ponitur: quia dum a contemplationis
arce ad terrena, vel immunda quaelibet exsequenda devolvitur, consequens
est, ut in Ecclesia probrosae derisionis obtrectationibus mordeatur. Petunt
autem illi septem dies inducias, et quia Deus septimo die requievisse a
conditis operibus legitur (Gen. II), quid per septenarium (PL 144,
0382C)numerum, nisi requies designatur? Istum numerum Saul inobediens ignoravit, cum per eum
se Samuel praestolandum esse praecepit: « Septem, inquit, diebus
exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias (I Reg. X). »
Sed quia spiritualem requiem vir reprobus sprevit, exagitandum eum spiritus
malus arripuit. Per septenarium ergo dierum numerum ab iniquo rege Jabes
civitas liberatur: quia quaelibet anima, quam suadente diabolo mundus ad se
conatur attrahere, ac negotiorum saecularium tenebris excaecare, illaesum
contemplationis oculum servat, si omnino resistens, in suae quietis
proposito perseverat: eamque Redemptor noster de tentatione, quam patitur,
eripit, cum eam in remotionis suae censura quiescere deprehendit. (PL 144,
0382D)Unde illic scriptum est: « Cum venisset, inquit, dies cratinus,
constituit Saul populum in tres partes, et ingressus est media castra in
vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies (I Reg.
XI). »
Quid enim per Saul, qui Christus Domini dicebatur, nisi is, 187 qui
verus rex est Israel, Dei hominumque mediator innuitur? Quid est, quod
populum in tres constituit partes, nisi quia tres sunt principales animae
virtutes, fides scilicet, spes et charitas? In trifariis itaque bellatorum partibus victoria,
certaminis obtinetur, quia tribus his virtutibus, duce Christo, omnis
diabolica tentatio vincitur. Porro nec ipse a mysterio vacat pugnatorum
numerus, quem Scriptura pronuntiat. « Fuerunt, (PL 144, 0383A)ait, filiorum
Israel trecenta millia: virorum autem Juda triginta millia (I Reg. XI). »
Millenarius autem, atque denarius, quia perfecti sunt numeri, sanctorum
perfectionem; trecenti vero vel triginta, qui a tribus oriuntur, divinam
significant Trinitatem. Quid itaque per trecenta millia, vel triginta millia
bellatorum, nisi sancti doctores intelliguntur Ecclesiae, qui et fide sunt
orthodoxi, et religionis operibus consummati? Cum his ergo Saul hostiles
regis Naas acies superat, quia cum doctoribus Ecclesiae suae Christus de
veternosi serpentis versuta machinatione triumphat. Nam cum eorum praecepta,
vel exempla subtiliter attenduntur, mox corda torpentia, quae jam noxius
tepor invaserat, recalescunt: et ad obtruncandas impugnantium vitiorum acies
velut (PL 144, 0383B)elato mucrone spiritus inflammatur. Unde et ipsi
bellatores Israel, et Juda nuntiis, qui ad se venerant, dicunt: « Sic
dicetis viris, qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus cum
incaluerit sol (Ibid.). » Nam cum mens per desidiam primitus
tabefacta, et jam in se reversa ad Conditoris sui desiderium recalescit: cum
torporem negligentiae deserit, et frigus insensibilitatis pristinae flamma
sancti amoris accendit, tunc velut incalescente sole, victoria de hostibus
sumitur, et obsessa civitas de superbi regis manibus liberatur. Hinc est
quod de Abraham scriptum est: « Quia apparuit ei Dominus in convalle Mambre
in ipso fervore diei (Gen. XVIII). »
Hinc est, quod de Loth: « Sol, inquit, ortus est
super terram, et Loth ingressus est Segor (Gen. (PL 144, 0383C)XIX). »
Recte igitur sive mundi, sive principis ejus amicitias dedignamur, et cum
eis simul societatis foedus habere contemnimus: ne dum tenebris jungimur,
luce privemur. Et notandum, quod iniquus rex non duos inimicis eruere, sed
unum duntaxat oculum flagitat, ut eos in Israel opprobrium ponat: quia saepe
malignus hostis consentienti sibi cuilibet reprobo homini potiorem partem
sanctitatis, ac lucidi operis adimit, minorem vero artificiosa quadam suae
calliditatis industria derelinquit; ut in eo quod tollitur, sit occasio
damnationis ut pereat: in eo vero, quod remanet, de spe fiduciae
praesumatur: ut peccator ad poenitentiam non recurrat, sed ex ipsis
sanctitatis amissae reliquiis, quibus tanquam baculo transgressor innititur,
ab his, qui eum (PL 144, 0383D)cecidisse noverunt, infamia laceretur; sicque
pii operis detrimentum dignae sit irrisionis opprobrium. Huic etiam illud
non dissimile est, quod David nuntiis contigit, cum eidem Naas mortuo,
filius ejus ad obtinenda regni sceptra successit: « Faciam, inquit,
misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum
misericordiam (II Reg. X). » Misit ergo David consolans eum per
servos super patris interitu, utque historiam 188 compendiosa relatione
succingam, tulit Hanon servos David, rasitque mediam partem barbae eorum, et
praecidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. Quid enim per
Hanon, nisi nequitiae spiritus? quid per barbam, quae virorum est propria,
nisi (PL 144, 0384A)sanctarum fortitudo virtutum? quid etiam per vestes,
nisi sanctitatis intelligitur indumentum? Psalmista perhibente, qui ait; «
Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI). » Hanon ergo foedus
amicitiae reposcentibus mediam barbae partem radit, quia hostis antiquus
aliquando fortiter operantis robur imminuit; sed postquam barbam rasit,
etiam vestimenta praescidit, quia mox ut malignus spiritus interiorem adimit
fortitudinem, consequenter etiam exteriorem conspicuae conversationis exuit
honestatem. Quid est enim vestes hominum ad nates usque praescindere, nisi
eos a superducto velamento justitiae usque ad obscoeni et inverecundi operis
turpitudinem denudare? Audiat hoc Audreas, qui nuper de contubernio vestrae
sanctitatis egrediens, cum Ammonitarum (PL 144, 0384B)rege foedus amicitiae
contulit; et nunc per Romana moenia tanquam rasus barba, et detruncatus
habitu, non sine David pudore discurrit. Audiant et ii, qui prodire
fortassis adhuc in publicum concupiscunt, ne dum inania cernere liberis
obtutibus inhiant, dextrum oculum, hoc est vim intimae contemplationis
exstinguant. Nec pruriat eorum gula cum illo carnali Israel (Num. XI),
porros, cepas, et allia, quarum videlicet herbarum vehemens acrimonia oculos
turbat, et ad lacrymas provocat: quia nimirum saecularis actio, dum multis
pressurarum angustiis cingitur, dum laborum ingruentium crebra perturbatione
vexatur, quibus gaudere promisit, saepe flere compellit. Plane si laboris
delectat exercitium, habet sancta quies laborem suum. Unde Dominus ad (PL
144, 0384C)Moysen: « Vade, inquit, et dic eis: Revertimini in tentoria
vestra; tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata, caeremonias
atque judicia (Deut. V). » Caeteris quippe in carnis suae tentorio
delectabiliter quiescentibus servus Dei non residere jubetur, sed stare cum
Domino, ut quo remotius a mundi laboribus cessat, eo vigilantius in divinis
obsequiis ipse se sanctae quietis fervor exerceat.
Sed jam ad me redeo, me vestigiis vestrae
sanctitatis advolvo, ut sicut in os mihi unanimiter promisistis, in hiantem
peccatorum voraginem merso sedulae orationis brachium porrigatis. Nam etsi vobis cohabitare non potui, habitationi tamen vestrae quietudinem
procuravi. Berzellai sane
Galaadites descendens de Rogelim, praebuit alimenta David, dum (PL 144,
0384D)fugeret a facie Absalon (II Reg. XVII). Quem cum, peracta
victoria, rex invitaret ut ad quiescendum cum eo in Jerusalem ille
transiret, acquiescere noluit, sed filium suum illi sua vice commisit: «
Obsecro, inquit, ut revertatur servus tuus, et moriar in civitate mea, et
sepeliar juxta sepulcrum patris mei, et matris meae. Est autem servus tuus
Chanaan: ipse vadat tecum, Domine mi Rex, et fac ei quod tibi bonum videtur (II
Reg. XIX). » Ego etiam Berzellai non sum impar exemplo; in hostili vobis
persecutione succurri, sed Deo largiente triumphum, ad propria repedavi, 189
hoc Cluniacensibus inquiens quod Colossensibus Paulus dicebat: « Nam etsi
corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens, et (PL 144,
0385A)videns ordinem vestrum (Col. II). » Sicut ergo ille regi
tradidit filium, ita et ego propriam animam vestris manibus trado, atque ut
ad mensam vestrae orationis alatur, imploro. Enimvero cum bona pro malis
jubeat lex divina restitui, quanto magis bona bonis praecepit
redhiberi. Quid enim mirum, si hoc humana ratio ex indicta sibi lege
persolvat, cum idipsum aliquando etiam bruta animalia nullis obnoxia legibus
impleant? Nam sicut fraterna mihi constat relatione vulgatum, Veneti quidam
institores marina discrimina remigii labore sulcabant: cumque applicuissent,
formidolosum stupendumque conspiciunt non procul ab ipsa littoreae
crepidinis arena portentum; leonem scilicet trabalis, ut videbatur, draconis
spiris obeuntibus involutum. Cumque illinc (PL 144, 0385B)draco captum ad
speluncam suam violenter attraheret, hinc miserabilis leo, quibus valebat
nisibus, reluctaret; tandem quo leo coepit desperata reluctatione deficere,
tanto magis draco inextricabilibus eum nodis innectens animabatur victoriam
obtinere. Sed Pandoces, qui repente huic spectaculo supervenerant,
miserantes infelicem leonis vicem, audenter arma corripiunt, draconem
perimunt, leonem de faucibus mortis ereptum abire permittunt. Sed leo, ut
ita jam dicam nobilissimus bestiarum (Prov. XXX), gratus vitae suae
auctoribus exstitit, et per aliquo; dies, quibus illic remorati sunt, unam
illic quotidie pellem capti a se animalis advexit. Quid ergo mirum, si
sancti homines, et divinis legibus eruditi, percepto charitatis officio
grata vice respondeant; (PL 144, 0385C)cum idipsum et brutum animal videatur
implesse? Et hoc fortassis exemplum quadam vobis valeat ratione
congruere. Vos enim leo non sine causa significat, qui sic dormitis a
saeculo, ut pervigiles semper oculos habeatis in Deo, illud cum sponsa
cantantes: « Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V) » Qui super
aspidem et basiliscum ambulatis, et conculcatis leonem et draconem (Psal.
X); qui denique ut leo sine terrore confiditis, et occursum adversantis
nequitiae non pavetis (Prov. XXX). Pellem autem Michol ad caput David
posuit, per quam ille gladios Saul regis evasit (I Reg. XVIII);
pelliceis quoque tunicis primos parentes nostros Deus omnipotens induit (Gen.
III), quibus utique mortales effectos, reatu transgressionis exigente
signavit. Vos itaque draconeis (PL 144, 0385D)per me nexibus expediti,
pellem pro beneficio reddite, vitalemque mihi mortificationem vestris
orationibus impetrate, ne mihi de caetero mundus advivat, sed si quid adhuc
hujus mihi reliquum est, in acquirenda salutis aeternae lucra proficiat. Sed quanquam Apostolus dicat: « Quia absque ulla contradictione, qui minus
est, a meliore benedicitur (Hebr. VII): » tamen quia charitate
compellor, benedictionem prohibere non valeo. Omnipotens Deus a cunctis improbi Satanae vos
infestationibus protegat, et omnia carnis ac spiritus a vobis inquinamenta
detergat, Amen. Exstinguat in vobis aestuantium comites vitiorum, et florere
vos faciat vernantium decore virtutum. Amen. Per intercessionem (PL 144,
0386A)apostolorum suorum Petri et Pauli, ab omnibus 190 vos peccatis
absolvat, et electorum suorum secum sine fine regnantium concives efficiat. Amen. Benedictio
Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti descendat, et maneat
super vos. Amen.
Ritorno alla pagina sulla "Regole di san Pier Damiani"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
15 aprile 2022 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net