Robertus de Arbrissello
REGULAE SANCTIMONIALIUM FONTIS EBRALDI.
Estratto da "Patrologia Latina", vol. 162 col. [1079], J. P. Migne 1854
(Michael COSNIER, Exordium Fontis Ebraldi. Flexiae 1641, 4o, p.
201.)
Haec sunt capitula regularia magistri nostri domini Roberti de Arbrisello,
Petronillae primae abbatissae et nobis sanctimonialibus Ecclesiae Fontis
Ebraldi, et aliarum cellarum eidem Ecclesiae pertinentium, data ab ipso ad
custodiam religionis et disciplinae, dum viveret.
De habitu decenti sive modestia corporis [1079A]
I. Ut claustrales sanctimoniales omni tempore silentium teneant, exceptis
illis quae exteriora procurant, quae tamen leviter non in clamosa voce, et
necessaria verba loquantur.
II. Ut quaelibet signa non faciant nisi necessaria.
III. Ut honestatem et gravitatem claustralem, in quantum poterunt intus et
extra custodiant.
IV. Ut omnes insimul eant ad ecclesiam, et insimul redeant, nulla earum
aliquam ob causam in ecclesia remanente.
De vestimentis sive exteriori cultu.
V. Ut nunquam habeant vela nisi linea.
VI. Ut gimpae albae earum nunquam appareant, velis eas operientibus.
[1079B] VII. Ut capillos non
nutriant suos.
VIII. Ut nunquam habeant tunicas et mantellos nisi de vilioribus pannis
illius terrae, nativi coloris et intonsis, ad modum pedis et non ultra.
IX. Ut manicae tunicarum habeant latitudinis duos pedes, et longitudinem
usque ad genua.
X. Ut nunquam habeant pelles, sive pellicias, vel coopertoria in lectis nisi
agnina.
XI. Ut manicas pelliciarum faciant strictas, habeantque longitudinem ad
summitatem digitorum, et dimidii pedis latitudinem pugno.
XII. Ut non habeant vestimenta fimbriata, neque in dorso neque in lecto,
praeter belamiam, sed incisa consuantur, ut tunicae et chlamides et caetera
omnia.
[1079C] XIII. Ut nunquam habeant
superpelliceas nisi [(1) [1079C] Quidam tollunt nisi.]
albas.
XIV. Ut nunquam habeant zonas ad cingendum nisi laneas.
XV. Ut nunquam induant gantos.
XVI. Ut nunquam sinant crescere capillos suos, sed tribus vicibus in anno
radent illos novacula, sive forcipibus tundant per totum usque ad testam.
De itinere faciendo extra claustrum.
[1080A]
XVII. Ut abbatissa aut priorissa non ducat secum in equitando quamlibet de
nutritiis, vel juvenibus claustralibus.
XVIII. Ut nulla equitet sine duobus religiosis, et uno saeculari; et ad
minus uno religioso, et uno saeculari.
XIX. Ut nulla loquatur in itinere nisi abbatissa, aut priorissa, donec
perveniant ad hospitium.
De coquina.
XX. Ut ipsaemet sanctimoniales faciant coquinam.
De librorum dispositione.
XXI. Ut nulla earum praesumat extra libros Ecclesiae alicui tradere, aut
alios a foris suscipere sine
[1080B] licentia abbatissae.
De introductione in claustrum
XXII. Ut nulla praesumat, nec decana, nec priorissa, aliquem ad religionem
suscipere sine praesentia abbatissae.
De clausura et occultatione monialium.
XXIII. Ut scholares et magistrae earum semper habeant custodem unam de
senioribus conversis.
XXIV. Ut nulla sanctimonialium ostendatur foris alicui nisi jussu
abbatissae: cum de aliqua hoc praeceperit abbatissa, priorissa, sive
celeraria custodiat illam.
XXV. Ut se de pace nunquam osculentur, sed marmor eis traditum per fenestram
ab omnibus osculetur [1080C]
secretana illud administrante.
XXVI. Ut ad nulla opera facienda foras exeant de claustro.
XXVII. Ut sanctimoniales aliarum ecclesiarum non ingrediantur conventum
earum, nisi abbatissa illas introduxerit, vel cui impositum est ab
abbatissa.
XXVIII. Ut nulli liceat ingredi claustrum, sive
[1081A] capitulum, sive reliquas officinas sine praesentia
abbatissae.
De clausura monialium.
XXIX. Si vero aliquis dives homo aut peregrinus Christianus claustrum earum,
absente abbatissa, videre cupierit; sanctimoniales abscondentur; et omnia
necessaria custodiantur; et tunc fores ecclesiae aperiantur; et sic a majori
priorissa sive celeraria et duobus vel tribus fratribus deforis intus illi
homines introducentur; et claustrum, et capitulum, et monasterium et
refectorium illis ostendatur.
XXX. Ut ostium ad altare a foris nunquam aperiatur nisi a celeraria; et
nulla ingrediatur in chorum altaris sola, nec celeraria nec alia aliqua.
De officio celebrando et clausura.
[1081B] XXXI. Ut in ecclesiis earum nunquam vigiliae fiant a saecularibus.
XXXII. Ut dormitorium earum semper in die una conversa custodiat, et duae in
nocte, vel quatuor: ante nocturnos una, et alia post usque ad diem, et haec
cum candela.
XXXIII. Ut sacerdote ad celebrandum missam veniente, nunquam aperiatur
ostium chori monialium, nisi solummodo ad communicandum, et cum
communicaverit, abbatissa, vel decana, sive celeraria ibi semper custodiat.
XXXIV. Ut etiam cum presbytero et levita unus de clericis ad eas
communicandas remaneat.
XXXV. Ut matutinali missa finita, aqua benedicatur, et benedicta sacerdos
egrediatur, et celeraria
[1081C] et secretaria ad firmandum ostium post eum: videantque celeraria et
secretaria, ne ulli sacerdotes chorum ulla hora diei et noctis soli
ingrediantur.
De officio ecclesiae celebrando.
XXXVI. Ut presbyter vel diaconus nunquam ad matutinas legat eis evangelium,
praeter Liber generationis in Natali Domini et in Epiphania Domini, Factum
est.
XXXVII. Ut in Purificatione S. Mariae presbyter
[1082A] post missam matutinalem cereos et candelas benedicat, et
benedictis recedat.
XXXVIII. Ut in Ramis Palmarum post missam matutinalem rami et flores
benedicantur, et evangelium, Cum appropinquasset, a sacerdote dicatur. Ipsae
postea solae sine presbyteris et clericis faciant processionem per
claustrum, et adorent crucem.
XXXIX. Ut in Parasceve cum presbyteris et clericis cantent Popule meus, et
Agios sine eis, ita ut illae nunquam eis respondeant.
XL. Ut infirmae nunquam inungantur, aut communicentur, nisi in ecclesia.
De ritibus ecclesiasticis.
XLI. Ut defunctis, sorores eis faciant obsequium, presbyteris tantummodo
collectas ad altare dicentibus;
[1082B] facto autem obsequio egrediantur sorores in claustrum, et celeraria
sit parata, cum una de senioribus ad ostium sacerdotibus et fratribus
aperiendum. Tunc sacerdotes et fratres deferant corpus ad tumulum, illis in
claustro remanentibus, et nunquam ad sepulturam defunctae euntibus
XLII.
Ut nullum scienter excommunicatum in coemeterio suo recipiant.
XLIII. Ut major priorissa recipiatur ubique et in ecclesiis Fontis Ebraldi,
et in omnibus cellis ejusdem Ecclesiae, et obediatur ei, habeatque
potestatem post abbatissam de negotiis ecclesiae agendis.
XLIV. Ut defuncta abbatissa in status sui dignitate permaneat et plenariam
potestatem habeat regendi ecclesiam, donec alia substituatur abbatissa
[1082C] de conversis sororibus; prout magister noster Robertus
constituit et hoc cum oratione et jejunio.
Statutum abbatissae.
Statuit etiam abbatissa ut in manum priorissae majoris veniant decimae
denariorum et argenti, et pullorum, equarum, et vitulorum, et equorum, qui
dabuntur ecclesiae, ut ipsa ex hujusmodi donis faciat pitantias in
refectorio in septimana, non in Dominicis nec in festis diebus.
Ritorno alla pagina sulla "Regola di Fontevrault"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
14 novembre 2021 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net