MAII XIV VITA SANCTI PACHOMII
ABBATIS TABENNENSIS,
AUCTORE GRAECO INCERTO;
INTERPRETE DIONYSIO EXIGUO ABBATE ROMANO
(estratto da "Patrologia Latina",
Vol. 73, col. 227-272
di J. P. Migne 1845 e
pubblicato
in "Patrologia Latina Database" da Chadwyck-Healey Ltd -
1996)
PROLOGUS DIONYSII EXIGUI
INTERPRETIS.
[0227] Dominae venerandae mihi, et in Christo quoque
magnificentissimae Dionysius Exiguus.
Pio venerationis vestrae proposito, qua valui facultate, respondi,
sancti Pachomii Vitam, sicut in Graeco reperta est, fide
translatoris exsolvens: in qua re cum diu me morantem vestra
compulisset auctoritas, integrum non erat ut qui reus jam sponsionis
exstiteram, promissa differrem, praesertim vobis, quae votum potius
quam vires attendere consuevistis. Plura namque per Christi gratiam
legenda simul atque imitanda peragentes, avida voluntate beatorum
Patrum cupitis instituta cognoscere, quatenus eorum studiis facta
propria componentes, futuris saeculis documentum divini muneris
singulare praestetis;
fatemini quippe maximam vos operam dare virtutibus, quas diligitis
in conversatione sanctorum, quibus etiam illustrium operum qualitate
cohaeretis; quia virtutem nullus amat, nisi qui sequitur, et
similitudo morum magnum profert conjunctionis indicium: sicut e
contrario vita dispar grandis est et in ipsa sanguinis affinitate
112 discordia. Sic frequenter inter propinquos prava succedunt
odia, sic jurgia nascuntur infensa, sic usque ad sanguinem saevit
inexplebilis et caeca malitia, dum bonis invident pravi, liberalibus
cupidi, quietissimis turbulenti, studiosis inertes, placidis
implacabiles, tranquillis immites, modestis temerarii, sapientibus
stulti, simplicibus callidi, mitissimis quoque furiosi. Sed melius
horum mores apostolica tuba redarguit; nam cum novissimorum pericula
temporum gentium Doctor exprimeret, intulit, dicens: Erunt enim
homines semetipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi,
parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine
pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei (II
Tim. III).
Hic beatissimus Paulus quae superius diffuse protulit, mira
brevitate collegit; ostendens eos ideo tales fore, quia voluptatum
amatores existerent, et quia vitiosissimis se cupiditatibus
subjugarent.
Hinc enim mala cuncta proveniunt, dum Deus contemnitur, voluptates
vero amantur. Per has diabolus illicit ut decipiat, delectat ut
fallat, blanditur ut perimat; et ne futura praesentibus, coelestia
terrenis, aeterna brevibus anteponantur, insistit: Voluptatum,
inquit, amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem
pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (Ibid.), hoc est,
tantum nomine videntur esse Christiani, non opere, qui etiam velut
interiores hostes pejus quam exteriores saeviunt, et in Ecclesia
constituti pia Ecclesiae membra discerpunt. Quos Apostolus nos
protinus vitare praecepit, ut ab eorum societate, non tam locorum
quam morum dissimilitudine dividamur. Nec videatur cuipiam mirum,
quod hujusmodi pestes justis hominibus adversentur, quando pleni
dolis, pleni fallaciis sibi quoque non parcant, et secum ipsi
plerumque dissentiant. Tales expertus vir beatus atque gloriosus
genitor vester Dominus meus, non solum patienter ac fortiter
insectationes eorum semper pro justitia pertulit, sed etiam felice
fine pro veritate (quae Christus est) constanter atque sublimiter
totius mundi adversa superavit. Cujus perfectam vitae regulam
sanctorum meritis propemodum consonantem nimis exopto perfectorum
virorum docta atque facunda oratione perscribi, ut tanta claritudo
vestri generis, tantumque decus ex aliqua noscatur parte, et virtus
admiranda viri vix antiquis effabilis,
quae favente Christo a vobis haereditario jure perficitur, lectionis
officio posteris intimetur.
Prologus auctoris.
Dominus noster Jesus Christus, sapientiae fons, et scientiae verum
lumen, verumque Dei patris Verbum, per quod facta sunt omnia, sciens
infirmitatem nostram ad peccata pronam atque praecipitem, plura
circa nos remedia suae pietatis ostendit. Abraham namque pater
noster, cum divinis jussis obtemperans, filium suum offerret in
sacrificio, placuit Deo, et merito fidei mox et haeredem recepit et
praemium (Gen. XXII). Cui etiam per semetipsum Deus juravit,
dicens: Nisi benedicens benedixero te, et multiplicans multiplicabo
te sicut stellas coeli in multitudinem, et sicut arenam quae est ad
oram maris innumerabilis. Et iterum: In semine tuo benedicentur
omnes gentes terrae (Ibid.). De quo semine manifeste nos
edocet Apostolus, dicens: Non dicit et seminibus, quasi in multis,
sed quasi in uno, et semini tuo, quod est Christus (Gal. III).
Omnes etiam sancti prophetae, tantae salutis arcanum revelante
Spiritu sancto, praevidentes, scientesque Deum nullo modo posse
mentiri, ad sanandos languores nostros coelestem medicum nuntiabant
esse venturum, atque ut celeri praesentia sua prospiceret humano
generi, continua supplicatione poscebant. At misericors Deus, qui
pia vota semper antevenit, nec unquam deserit eos qui se toto corde
quaesierint, promissiones suas novissimis diebus implevit, mittens
Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, 113 qui pro
similitudine mortalitatis nostrae carne pateretur, eumque qui
habebat mortis imperium sua morte destrueret (Hebr. II).
Denique divinitate sua manens impassibilis, a corruptione atque
interitu nos redemit, et a vinculis absolvit insolubilibus
inferorum; perfectaque dispensatione nostrae redemptionis, omnibus
gentibus per lavacrum regenerationis peccatorum indulgentiam
contulit, cunctosque ad veram fidem per doctrinam apostolicam
confluentes, juxta illud quod in Evangelio ait, Euntes docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti (Matth. XXVIII), gremiis infinitae pietatis suae
amplexus est.
Igitur cum per universam terram Evangelii praeconia coruscarent, et
plures in adoptionem filiorum per gratiam Christi concurrerent,
inimicus humani generis vehementer exarsit; multoque severiora
tentationum praelia, quam prius servis Dei excitaverat, nisus est
commovere; suspicatus infelix quod posse nobis iter indulgentiae
coelestis obstruere. Sed hac ipsa intentione sua deceptus est et
elisus. Adjutorio namque divini muneris, a fidelibus et vigilantibus
virium ejus proteruntur insidiae, ut ipsi quidem confusio, famulis
autem Christi perennis gloria comparetur. Nam juxta Domini
permissionem, cum ad examen patientiae ac fidei eorum qui
spiritualia bella prudenter exercent, pagani imperatores existerent,
et ubique contra Christianos persecutionis procella desaeviret;
multi apud Aegyptum martyres sancti per varia supplicia usque ad
mortem in Christi nomine perstiterunt, et simul cum Petro
Alexandrinae civitatis episcopo, perpetuas coronas et immortalia
praemia sunt adepti.
Crescebat autem in dies fidelium multitudo, et per omnia loca
mirabiliter augebatur; nec non ecclesiae quam plurimae et martyrum
memoriae construebantur impensius; monasteria quoque frequentissima
eorum qui continentiae studentes, renuntiaverunt saeculo,
solitudinis ipsius secreta decorabant. Hi namque qui de gentibus in
Christo crediderant, considerantes martyrum passiones, eorumque
sincerum circa Christum confessionis affectum, coeperunt et ipsi per
gratiam Domini sanctorum vitam conversationemque sectari, et hujus
institutionis esse, ut etiam his illud aptaretur Apostoli:
Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati,
afflicti, quibus non erat dignus mundus, in solitudinibus errantes
et montibus, in speluncis et cavernis terrae (Hebr. XI).
Quietem denique solitudinis appetentes, gaudia propriae salutis ac
fidei divino munere sunt consecuti, caeterisque mox exempla
sublimioris vita: sacratiorisque praebuerunt.
Omnibus enim terrenis exuti negotiis, adhuc morantes in corpore,
angelorum aemulati sunt sanctitatem: per quam fastigia scandentes
celsa virtutum, ultra admirationem enituere mortalium, ita ut in
nullo prorsus antiquissimis Patribus inferiores existerent:
aequiparantes etiam illorum merita qui pro nomine Christi Jesu
Domini nostri certaverunt usque ad sanguinem, invisibilium hostium
molimina destruens, de quibus ait Apostolus: Non est nobis
colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus
et potestates, contra mundi rectores tenebrarum harum, contra
spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Quorum
multiformes praecaventes incursus, et caput serpentis antiqui
fortiter conterentes, sempiternis praemiis sunt potiti, de quibus
scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se (Isa.
LXIV; I Cor. II).
VITA.
CAP. PRIMUM.--Erat per id tempus beati Antonii Vita cunctis ad
imitandum praeclare proposita, qui magni Eliae atque Elisaei, necnon
et sancti Joannis Baptistae aemulator existens, secreta interioris
eremi studio sectatus est singulari, vitamque coelestium in terris
gessit amore virtutis. Cui sanctus Athanasius, Alexandrinae
civitatis antistes, proprio stylo testimonium praebuit: dignus sane
relator conversationis Antonii, qui juxta supplicationem fratrum,
vitam ejus pro multorum commoditate perscriberet, et aemulandum eum
viris spiritalibus exhiberet.
In quo opere sancti quoque Patris Ammon meminit, a quo per Dei
gratiam primum jacta sunt fundamenta conversationis eorum fratrum
qui nunc in monte Nitriae commorantur, necnon et Theodorum, sanctum
admodum virum, qui cum sene praefato fuerat, idem nobis pontifex
indicavit; quem singulari ac perfecto proposito et fide non ficta
Deo subditum multiplicia retulit diaboli machinamenta superasse.
Igitur ubique divina gratia copiose diffusa, illud quod in Psalmis
scriptum canitur, declaravit expletum: Visitasti terram, et
inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam (Psal. LXIV).
Nam pro tristitia et gemitu, gaudium provenit et laetitia; et pro
sollicitudine atque miseria, felicitas securitasque successit.
Hinc itaque Patres monachorum, viri mirabiles, in universis
propemodum regionibus 114 exstiterunt, quorum nomina in libro
viventium probantur ascripta. Paucissimi sane tunc adhuc per
Aegyptum et Thebaidam monachi esse ferebantur. Post persecutionem
namque Diocletiani et Maximiani crudelium principum, multitudo
gentium intravit (Rom. XI), sicut divinitus praeordinatum
est, et fecunditas Ecclesiae fructus amplissimos coepit exhibere,
sanctis episcopis juxta doctrinam tunc apostolicam, iter fidei
sincera quoque conversatione monstrantibus.
CAP. II.--Per idem tempus Pachomius quidam, secundum ritum ac
traditionem parentum gentilis, apud Thebaidam commanens, divina
gratia gubernante, Christianus effectus est. Hic ab adolescentia sua
praecipuam frugalitatis dicitur arripuisse virtutem. Idcirco autem
pro gloria Christi, qui nos de tenebris vocavit ad lucem, et pro
utilitate eorum qui ista lecturi sunt, strictim conversationem ejus
quae fuerit a parvulo, refero, quia a tanta perfectione ejus initia
quoque ipsa non discrepant.
CAP. III.--Hic etenim cum adhuc puer esset, cum parentibus suis ad
simulacrum quoddam daemonis super ripam Nili fluminis collocatum,
tanquam victimas oblaturus advenit. Cumque sacerdos impurissimus
sacra sacrilega solito celebrare voluisset, praesentia Pachomii
daemonis prorsus evanuere praestigia. Tum diu multumque idem
sacerdos haesitans, in modum simulacri, quod colebat, mansit
immobilis; vehementer admirans cur solemnia daemones responsa non
redderent: tandemque immundo spiritu revelante, cognovit pueri
Pachomii causa insolita provenisse silentia, atque in haec verba
prorupit attonitus:
Quid inimicus deorum huc venit? procul hinc eum procul pellite, et
quantocius amovete. Quod cum parentes ejus audissent, eumque suo
conspexissent separari consortio, moerore magno repleti sunt: eo
praecipue, quod inimicus deorum tali fuisset contestatione
declaratus. Ambigebant ergo parentes ejus, quid de eo fieret, quia
et antea cum paululum degustasset de vino libationis daemonum,
protinus evomuerat illud. Haec itaque cum se viderent non posse
discernere, quieverunt. Instabant autem ut Aegyptiacis imbueretur
litteris, et antiquorum studiis informaretur.
CAP. IV.--Eodem tempore Constantino post persecutionem in imperio
perdurante, et contra tyrannum Maxentium gerente praelium, praecepta
regalia cucurrerunt, ut lectissimi quique juvenum ad tirocinii
militiam ubique tenerentur: inter quos et Pachomius annos natus
viginti detentus est, ut ipse postea retulit. Cumque navi fuisset
inter alios ad peregrina transvectus, ad civitatem quamdam vespera
urgente delati sunt. Cives ergo loci illius, videntes tirones
arctius custodiri, et quid illis accidisset edocti, pietate moti
sunt, et, juxta mandatum Christi, solatia in maximo moerore positis,
et necessaria corporis attulerunt. Tunc Pachomius animadvertens quod
ab eis factum est, et nimis admirans, ab his qui simul aderant
inquirit qui sint viri isti, sic erga misericordiam atque
humilitatem prompti ac faciles;
audivitque Christianos esse, qui circa omnes, et maxime
peregrinantes, impenderent prona liberalitatis officia.
Sciscitabatur autem quid ipsa sibi velit appellatio nominis
Christiani; dictumque est ei et homines esse pios, et verae cultores
religionis, credentes in nomine Jesu Christi filii Dei unigeniti,
cunctisque pro viribus benefacientes, et sperantes a Deo
retributionem bonorum operum in futura vita percipere. Haec audiens
Pachomius, corde compunctus est; et illustratus divino lumine,
Christianorum miratus est fidem; atque divini timoris igne
succensus, paululum praesentium conspectibus sese subtraxit; et ad
coelum manus elevans, ait:
Omnipotens Deus, qui fecisti coelum et terram, si respiciens
respexeris ad precem meam, et sancti tui nominis mihi veram
contuleris perfectamque regulam, atque ab hac me compede moeroris
exemeris, servitio tuo me tradam cunctis diebus vitae meae, et
spreto saeculo jugiter tibi adhaerebo.
Quae cum orasset, ad suos reversus est comites; et die sequenti de
civitate illa profecti sunt. Cumque diversa loca navigio circuirent,
si quando Pachomium voluptas corporis et mundana titillasset
illecebra, nimis aversabatur, sponsionis suae memor, qua se Domino
serviturum esse devoverat. Nam divina gratia suffragante, jam ab
annis puerilibus amator exstiterat castitatis.
CAP. V.--Igitur Constantinus imperator pietate ac fide, qua Christo
credidit, victoriam de hostibus consecutus, tirones jussit absolvi.
Sic Pachomius optata sibi libertate concessa, protinus ad Thebaidis
ulteriora regreditur, et ingressus ecclesiam, quae est in vico, cui
cognomen est Chinoboscium, fit illico catechumenus, et post paululum
gratiam lavacri vitalis adipiscitur. Et ipsa nocte, qua mysteriis
sacris imbutus est, vidit in somnis veluti rorem coelitus allapsum
suam replesse dexteram, et in mellis crevisse pinguedinem; audivit
quoque vocem dicentem sibi: Considera, Pachomi, quod geritur. Est
enim 115 hoc signum gratiae, quae tibi a Christo collata est.
Hinc itaque divino inflammatus affectu, et ex dilectionis jaculo
salubri vulnere sauciatus, totum se disciplinis atque
institutionibus divinis subjugavit.
CAP. VI.--Audivit autem quemdam anachoretam, cui nomen erat
Palaemon, intra eremi secreta Domino servientem; ad quem confestim,
cum eo cupiens habitare, perrexit, et pulsans ostium cellulae ejus,
precabatur ingressum. Cui senex aliquantulum patefaciens aditum,
dixit:
Quid vis? aut quem quaeris? Erat enim severo aspectu, propter quod
multo tempore solitarius vitam rigidae conversationis exegerat.
Respondens autem Pachomius, ait: Deus me misit ad te, ut monachus
fiam.
Cui senior: Non potes hic, inquit, monachus fieri; non enim parva
res agitur, si veri monachi conversatio casta pensetur; nam plures
huc dudum venientes, affecti taedio, perseverantiae non tenuere
virtutem.
Et Pachomius: Non sunt, inquit, aequales omnium mores.
Idcirco precor ut me digneris excipere, et processu temporis tam
voluntatem meam quam possibilitatem plenius approbabis.
Et senior ait: Jam tibi
praefatus sum quod hic fieri monachus nullo modo possis. Perge magis
ad aliud monasterium, et cum tantisper ibidem continentiae operam
dederis tunc ad me regredere, teque sine mora suscipiam. Verumtamen
adverte quod dico. Ego hic, fili, satis frugaliter vivo. Nam nimis
ardua et durissima conversatione me castigo, nullius rei ciborum
utens, nisi tantum panis et salis. Oleo autem et vino in totum
prorsus abstineo. Vigilo dimidium noctis, quod spatium vel in
oratione solemni, vel in meditatione divinae lectionis insumo;
interdum quoque totam noctem duco pervigilem.
Haec autem audiens Pachomius, expavit, ut solent pueri magistrorum
vereri praesentiam; sed gratia Domini roboratus, omnem hunc laborem
tolerare proposuit, senique respondit: Credo in Domino Jesu Christo,
qui mihi fortitudinem patientiamque praestabit, ut dignus efficiar
tuis adjutus precibus, in sancta conversatione per omnia vitae meae
curricula permanere.
CAP. VII.--Tunc sanctus Palaemon spiritualibus oculis intuens
Pachomii fidem, tandem patefecit aditum; eumque suscipiens, habitu
monachi consecravit. Morabantur ergo simul, abstinentiae atque
precibus operam dantes. Texebant quoque cilicia, et laborabant
manibus suis, juxta beatum Apostolum, non tantum pro sua refectione
vel requie, sed ut haberent unde tribuerent necessitatem patientibus
(Ephes. IV). In vigiliis etiam cum nocturnas orationes
celebrarent, si quando senior vidisset somno Pachomium premi,
educens eum foras, arenam portare praecipiebat de loco ad alterum
locum; et tali exercitio mentem ejus gravatam somni pondere
sublevabat, instituens ac formans eum, ut sollicitus esset in
precibus,
dicens ei: Labora, Pachomi, et vigila, ne quando (quod absit) ab hoc
nunc incepto proposito te amoveat is qui tentat, et inanis fiat
labor noster.
Quae cuncta Pachomius obedienter ac sollicite suscipiens, ac de die
in diem sanctae continentiae profectibus crescens, venerabilem senem
nimis alacrem laetumque reddebat, ita ut Christo semper pro
conversatione ejus gratias ageret.
CAP. VIII.--Per idem tempus sacratissimus dies Paschalis advenerat,
et ait ad Pachomium senior:
Quoniam cunctorum Christianorum universalis est ista festivitas,
nobis quoque para quae usui nostro sunt congrua.
Tunc ille promptus ad obtemperandum, id quod sibi praeceptum est
implevit; praeter solitum namque parumper accipiens olei, cum
salibus tritis admiscuit. Lapsanas enim, id est, agrestia olera, et
herbas alias praeter oleum consueverant edere.
Cum ergo praeparasset, ait ad senem: Feci quod tua paternitas
imperavit. Cumque post orationes beatus Palaemon accessisset ad
mensam, vidissetque olei apparatum cum salibus, fricans manibus
frontem, et ubertim fundens lacrymas,
ait: Dominus meus crucifixus est, et ego nunc oleum comedam?
Cumque rogaret eum Pachomius ut modicum quid ex eo sumeret,
nullatenus acquievit. Tunc pro more sale et pane allato ad
manducandum pariter consederunt. Quae senex crucis Christi signo,
sicut consueverat, benedicens, cibum uterque sumpserunt, Domino
gratias (ut par fuerat) humiliter exhibentes.
CAP. IX.--Una vero dierum, cum vigilantes simul Palaemon et
Pachomius accenderent ignem, quidam frater superveniens, apud eos
manere voluit.
Qui cum susceptus esset, inter verba (ut fieri solet) erupit, et
dixit:
Si quis fidelis est ex vobis, stet super hos carbones ignis, et
orationem Dominicam sensim lenteque pronuntiet.
Quem beatus Palaemon intelligens superbiae tumore deceptum,
commonuit dicens: Desine, frater, ab hac insania, nec tale quid
ulterius loquaris.
Qui correptione senis non solum non profecit in melius, sed plus
elatione mentis inflatus, super ignem stare coepit audacter, nullo
sibi penitus imperante; eratque conspicere, quomodo cooperante
inimico humani generis, et Domino permittente, nequaquam perustus
fuerit ignis attactu. Hoc ipsum 116 vero quod gessit impune,
ad augmentum profecit ejus insaniae, secundum quod scriptum est: Ad
pravos pravas vias mittit Dominus (Prov. XXVIII; Eccli. II).
Hoc itaque cum fuisset factum, postera die idem frater mature
proficiscens, ac velut exprobrans eis,
aiebat: Ubi est fides vestra?
Post non multum vero temporis cernens diabolus, eum sibi per omnia
mancipatum, et facile ad quae vellet facinora eum posse compellere,
transfiguravit se in mulierem pulchram, splendidis vestibus
adornatam, et coepit ostium cellae ejus vehementer extundere. Qui
cum aperuisset, ait ei diabolus in habitum mulieris immutatus:
Obsecro
te, quia nimis a creditoribus urgeor, et metuo ne me aliqua pericula
comprehendant, recipias me in tuam cellulam, quo niam debitum
solvere nequeo, quatenus per te salva facta, gratias referam; Deus
enim me direxit ad te.
Qui a caecitate mentis penitus obscuratus, nec valens discernere
quis esset, qui sibi talia loqueretur, diabolum miser in suum
recepit exitium. Tunc hostis nostrae substantiae, videns eum ad omne
scelus esse praecipitem, immisit ei turpem concupiscentiam.
Qui mox cessit inimici suggestionibus, et ejus quasi muliebres
petivit amplexus. Quem spiritus immundus invadens, elisit atrociter;
et revolutus super pavimentum, veluti mortuus diu multumque
permansit. Post aliquantos autem dies tandem in se reversus, et
dementiae propriae sero poenitens, ad sanctum Palaemonem venit; et
cum magno fletu quid sibi accidisset exposuit, vociferans et dicens:
Agnosco, Pater, agnosco, quod ego causa perditionis meae existam.
Bene enim me commonere dignatus es, sed ego infelix, qui te audire
contempsi. Quapropter obsecro ut me sanctis orationibus tuis
adjuvare digneris, ne sub ingenti periculo constitutum discerpat
inimicus et perimat.
Cumque ista cum lamentis prosequeretur et fletibus, et sanctus
Palaemon beatusque Pachomius lacrymas pro eo funderent compatientis
affectu, subito correptus ab immundo spiritu, de conspectu eorum
prosiliit, et per deserta discurens, agebatur infrenis. Pervenit
autem ad civitatem Panos nomine, ac deinceps in fornace balnei per
amentiam sese praecipitans, incendio protinus interiit.
CAP. X.--Haec audiens vidensque Pachomius, magis ac magis incubuit
abstinentiae tenere mensuram; et cum in omnibus, tum maxime in
orationibus animum servare pervigilem, juxta illud quod scriptum
est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV). Intantum, ut
eum senex miraretur attonitus, quia non solum consuetam abstinentiae
regulam alacer extrinsecus exsequebatur, sed etiam intrinsecus
conscientiam suam juxta coelestium formam studebat exigere
purissimam, sicut beatus Apostolus dicit: Gloria nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I), certus ex hoc
magnam sibi in coelestibus parare mercedem. Nam et cum divinas
Scripturas legeret, memoriaeque mandaret, non id passim
negligenterque faciebat, sed unumquodque praeceptum solerter
examinans, ac pia mente pertractans, studebat in dies opere
perficere, quae memoria retentabat.
Praecipue vero humilitatis ac patientiae munere, et erga Deum
proximumque purissima dilectione prae multis nitebatur excellere.
Haec autem aliaque ejus plurima didicimus a sanctis hominibus Dei,
qui simul cum eo multo tempore sunt morati; quibus etiam vitae
spiritualis exempla contulerat, post lectionem divinae legis ea quae
ad aedificationem animarum pertinent diligenter exponens. Quae quia
multa sunt, et vires nostrae parvitatis excedunt, non omnia
praesenti stylo perscripsimus. Non enim sumus idonei, tanti viri
merita eloquio pari depromere.
CAP. XI.--Igitur erga locum montis, ubi sancti morabantur, plena
spinis eremus adjacebat; ad quam saepe Pachomius veniens ligna
legere, super spinas nudis pedibus incedebat; et cum infigerentur ei
plurimae, laetabatur, patienter ac fortiter ferens, recolens quod
Dominus noster in cruce clavis fuerit dignanter affixus. Diligebat
autem anachoresim plurimum, frequenter expetens solitudinem. Et
illic diu in oratione persistens, Domino supplicabat, ut a tantis se
fraudibus clementer eriperet.
CAP. XII.--Quodam vero tempore contigit ut Pachomius procul a cella
sua progressus, veniret ad quemdam vicum, cui nomen est Tabennense,
in quo tunc nullus penitus habitator existebat.
Ubi cum pro more diutius in orationibus perduraret, vox ad eum
coelitus delata est, dicens:
Mane hic, o Pachomi, et monasterium construe. Venturi sunt namque ad
te quamplurimi, tua cupientes institutione proficere; quibus ducatum
praestabis, juxta regulam quam monstravero tibi. Et protinus
apparuit angelus Domini, deferens ei tabulam, in qua erat omnis
forma institutionis ascripta, qua docendi forent, quicunque ad ejus
magisterii studia pervenissent. Quam regulam Tabennenses hodieque
custodiunt, eodem cibo semper utentes et habitu, ipsam quoque
disciplinam sollicita circumspectione servantes. Nam monachi qui
ibidem commanent, non solum more, sed et robore corporis et locorum
117 situ prae caeteris longe diversi sunt, et necesse est eos
diversam quoque regulam custodire.
Hanc ergo vocem Pachomius mentis sinceritate discernens, quam illi
divina gratia et merita vitae contulerant, agnovit ad se coelitus
delatam, regulasque valde mirabiles approbavit. Tunc reversus ad
venerabilem senem Palaemonem, retulit quemadmodum voce sit divina
commonitus, obsecrans ut secum pariter veniret ad locum quo possent
Domini mandata explere. Qui nolens eum in aliquo contristare, utpote
charissimum filium, precibus ejus illico paruit, atque ad praefatam
villam cum eo pervenit, modicamque ibi cellulam construentes,
laetabantur in Domino, promissionum ejus beneficia praestolantes.
Post aliquantum vero temporis ait Palaemon ad Pachomium:
Quoniam cerno gratiam a Deo tibi collatam, et deinceps istic
permanere disponis, veni, statuamus inter nos pactum, ut non
dividamur ab invicem, sed quandiu in hac luce versamur, visitatione
nos consolemur assidua.
Utrisque placuit haec pactio, quam omni tempore vitae suae tam
beatus senex quam beatus Pachomius sollicitius sunt exsecuti.
CAP. XIII.--Inter haec venerabilis idem Palaemon dolore splenis, qui
ex nimia continentia illi provenerat, toto corpore gravi coepit
aegritudinis incommodo laborare.
Nam sumebat escam, potu saepius abstinens; item solummodo bibebat,
nihil cibi percipiens. Rogatus igitur ab aliquibus fratribus, qui ad
eum gratia visitationis advenerant, ne penitus corpus debile
frangeret, sed ei aliquantulum solatii pateretur impendi, tandem
cessit orantibus, ut victu congruo attenuata membra refoveret. Sed
non hoc diutius pertulit. Nam graviores solito dolores splenis
expertus, relicta ciborum insolentia, ad antiquum victum sine
dilatione revertitur, dicens:
Si martyres Christi alii per frusta lacerati, alii capite caesi,
nonnulli etiam ignibus sunt cremati, et tamen usque ad finem
fortiter pro fide toleraverunt, cur ego patientiae praemia, parvis
cedens doloribus, impatienter abjiciam, et desiderio vitae
praesentis afflictiones momentaneas inaniter expavescam? Denique
suadentibus acquievi cibos insolitos sumere, qui mihi dolores
auxerunt potius quam ullam requiem praestiterunt. Recurram igitur ad
prisca remedia, et continentiae subsidia non relinquam, in quibus
est (ut ego certus sum) omnis post Deum requies et vera laetitia.
Non enim propter homines haec arma suscepi, sed ob amorem Christi
his certare diposui.
Sic itaque viriliter agens, intra mensem dierum valido languore
consumptus est. Ad quem Pachomius veniens, fovebat eum ut patrem,
deosculans pedes ejus, atque complectens; et veluti valefaciens, sic
eum videbatur affari. Venerabilis autem senex, omni virtutum gratia
cumulatus, et plenus dierum, sicut scriptum est, quievit in pace
(Job. XLII). Tunc sanctus Pachomius corpus ejus sepelivit: cujus
anima suscepta choris angelicis, ad coelos evecta est. Quo peracto.
Pachomius ad proprium diversorium revertitur
CAP. XIV.--Et non post multum temporis, germanus ejus, Joannes
nomine, cuncta de illo comperiens, venit ad eum. Quem cum vidisset,
gavisus est plurimum. Nam ex quo baptizatus in Christum crediderat,
et solitariam vitam elegerat, nullum suorum viderat propinquorum.
Igitur Joannes, ut vere Pachomii frater, imitator ejus effectus, cum
eo permansit, unum habentes idemque propositum, eumdemque circa Deum
dilectionis affectum. Et quia in lege Dei diebus meditabantur ac
noctibus, nullis terrenorum negotiorum curis eorum animi
deprimebantur. Nam etsi quidquam supererat illis ex his, quae suis
manibus operabantur, id continuo distribuebant egentibus, ut juxta
praeceptum Domini Jesu Christi de crastino minime cogitarent
(Matth.
VI).
In tantum vero vestimentorum penuria sese constrinxerant, ut nunquam
lebitone alio uterentur, nisi cum indumenti sordes necessitas
coegisset eluere. Lebiton autem linea vestis erat, instar colobii,
qua monachi utuntur hodieque per Thebaidam et Aegyptum. Sed beatus
Pachomius ad humiliandum corpus proprium induebat se plerumque
cilicio.
Et per annos quindecim, post illos ingentes sudores atque labores
eximios vigiliarum et abstinentiae, non jacens somnum capiebat
noctibus, sed in medio cellulae suae residens, adeo ut nec dorsum
saltem parieti pro sustentatione reclinaret. Cumque nimis ex hoc
affligeretur, ferebat tamen aequanimiter hunc laborem, spe
quodammodo praelibans illam requiem, quae sibi parabatur in coelis.
Plurimorum namque Patrum considerans instituta, dabat semper operam,
cum proprio fratre ad majora virtutis augmenta consurgere.
Operabantur etiam sedilia, et unusquisque sicut poterat, ita
vivebat, cum summa scilicet humilitate et patientia, et fide non
ficta.
CAP. XV.--Inter haec Pachomius iterum divinitus admonetur pro
regulis quibus deberent institui qui erant per eum Domino credituri;
coepitque cum germano suo habitaculum in quo manebant capacius
reddere, et aedificiis ampliare quamplurimis, eorum (ut diximus)
gratia qui saeculo renuntiantes, 118 ad serviendum Christo
erant sine dubitatione venturi; quatenus essent spatia digna
membrorum, in quibus eorum possit recipi multitudo.
Cum ergo sanctus Pachomius in majus, ut dictum est, locorum ambitus
extenderet, et monasterii membra dilataret, idem frater ejus
solitudinem atque anachoresim cogitans, habitaculi diligebat
angustias; et nimium indigne ferens, erat enim natu major, ait beato
Pachomio: Desine ab hac intentione tua; quid agis rem superfluam,
inaniter temetipsum dilatare contendens?
Qui cum haec audisset, graviter quidem tulit quod insolitam audisset
injuriam; verumtamen nihil omnino ei respondit, sed mansuete
sustinens, sese continuit. Consequenti vero nocte ad inferiora domus
descendens, cujus aliquam partem ipse construxerat, prostravit se in
orationem; coepitque flere vehementer, ac dicere:
Vae mihi, quia prudentia carnis adhuc in me sibi vendicat locum.
Adhuc enim secundum carnem ambulo, sicut nuper expertus sum. Tantae
namque conversationis instituta suscipiens, aequum non est ut me
modo impatientia praecipitet, modo moeror vexet, modo furor
exagitet, quamvis jure ac merito videar irasci. Miserere mei,
Domine, ne peream, ne diaboli deceptus fraude succumbam. Si enim me
tua gratia deseruerit, et aliquam in me partem suorum actuum
repererit inimicus, durissimae ejus servituti subjiciar, quia
scriptum est: A quo quis superatur, huic et servus addicitur (II
Pet.
II).
Et iterum scriptum est: Si totam legem quis impleverit, offendat
autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II).
Credo, Domine, quod miserationes tuae multae sunt; quae me nullis
meritis subnixum adjuvabant, viamque sanctorum tuorum per te
illuminatus ingrediar; et in anteriora me semper extendens,
obliviscar ea quae retro sunt (Philip. III). Sic enim
famulorum tuorum chorus, qui tibi a saeculo placuit, tuo protectus
auxilio, diaboli vitavit incursus, longe lateque pro multorum salute
mirabili decore resplenduit.
Ego autem, Domine, quomodo alios docere tentabo, quos per me ad
monachorum propositum vocare dignaberis; cum nec passiones carnis,
quae adversus animam militant, ante devicerim, nec legem tuam
immaculata mente servaverim? Sed confido, Christe, quod tua mihi
virtus in omnibus semper assistat, eaque geram quae tuis
conspectibus placeant. Remitte, clementissime Deus, remitte, precor,
omnia peccata mea, et cor meum tua jugiter inspectione purifica.
Haec igitur cum lacrymis Domino confitebantur et fletibus, tota
nocte pervigil in oratione consistens; et prae nimietate sudoris
atque lacrymarum (nam tempus erat aestatis) ita pavimentum ubi
oraverat humectum reddidit, ut fusa illic aqua crederetur.
Consueverat autem stans in oratione manus expandere, quas per
aliquot horarum spatia minime colligebat; sed extensione diuturna,
veluti cruci confixum corpus retinebat immobile, et sic animum suum
ad vigilandum in precibus excitabat.
Et quamvis esset in omni virtutum genere praepotens, incredibili
tamen humilitate et mira mansuetudine cum suo germano cohabitans,
eum per omnia sustitinebat.
Qui non post multum temporis, vitae praesentis cursum implevit.
Cujus funus debito curavit honore Pachomius. Nam totam noctem super
ejus cadaver psalmis egit hymnisque pervigilem; et animam quidem
ejus Domino commendavit, cui et ipse crediderat, corpus vero
sollicite reddidit sepulturae.
CAP. XVI.--Tunc infatigabilis Pachomius arcta et singulari
conversatione semetipsum affligens, studebat integrum se atque
immaculatum in omnibus exhibere. Si quando namque eum cogitatio
pulsasset illicita, mox eam divino munere repellebat, atque in
timore Domini perseverabat affixus, aeternarum memor poenarum, et
dolorum sine fine manentium, ignis scilicet illius inexstinguibilis,
et vermis nunquam omnino morientis. Cum his itaque Pachomius modis
et ab illicitis abstineret, et ad meliora proficeret, dilatandi
monasteria curam gerebat immodicam pro susceptione multorum: cui
diabolus vehementer coepit obsistere, stridensque super eum
dentibus, veluti singularis ferus, tentationes ei varias excitabat,
si forsan adversus eum fraudis suae reperisset ingressum. Sed hic
scuto fidei communitus, vigilanter inimici declinabat insidias,
sanctas Scripturas memoria retinens atque decantans.
CAP. XVII.--Quadam vero die, cum Pachomius supplicaret Domino, et
genua vellet in oratione curvare, ante conspectum ejus daemonum
praestigiis lacus apparuit. Hujuscemodi namque figuras inanes atque
superfluas, hostis humani generis semper exhibere festinabat, ut
aliqua subreptione vel fraude mens orantis a propria intentione
distracta, preces Domino purissimas offerre non posset. Pachomius
ergo daemonum machinas, Christo revelante cognoscens, pariterque
despiciens, maxima fidei capiebat augmenta; hos quidem constanter
arguens, Deum vero solita gratiarum actione benedicens.
Consueverat quoque sanctus vir procul 119 a monasterio suo
causa orationis ad loca remotiora descendere. Qui cum exinde
reverteretur, immundi spiritus illudentes, frequenter eum facto
velut ordine praecedebant, exhortantes alter alterum, quasi ante
judicem directis agminibus, ac dicentes:
Date locum homini Dei. Pachomius autem spe Christi Redemptoris
armatus, spernebat eorum ridiculosa figmenta, et ac si canum
latratus ineptissimos deputabat.
Qui magnam viri considerantes instantiam, quod in nullo prorsus
tantis luctaminibus frangeretur, irruunt super eum magno cuneo
conglobati; et circumdantes ejus habitaculum, visi sunt illud a
fundamento convellere, ita ut putaret sanctus locum penitus fuisse
collapsum. Qui manens intrepidus, consuetam citharam spiritalis
plectri modulatione pulsabat, ingenti voce decantans: Deus noster
refugium et virtus, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos
nimis; propterea non timebimus dum turbabitur terra (Psal. XLV).
Quo psallente, protinus est facta tranquillitas, et impetus
inimicorum velut fumus evanuit;
paululum quidem recedentes, ut canes, qui cum fatigati fuerint, ad
praesens videntur abscedere, sed impudentiores postea revertuntur;
nam cum idem sanctus post orationes ad opus solitum consedisset,
instar galli gallinacei nimiae magnitudinis coram eo visus est
inimicus, crebras iterans voces, et clamores inconditos excitans;
deinde insiliens in eum, suis velut unguibus foede laceravit. Qui
signo crucis frontem suam muniens, exsufflavit in eum, moxque
fugatus est. Intelligebat enim cunctas inimici versutias; et timore
divino praeditus, illusiones ejus pro nihilo computabat.
Unde frequenter ab eo lacessitus, in nullo lacessere poterat; sed
tanquam turris inexpugnabilis, patientissimus ad omnia certamina
perdurabat.
Rursus alio tempore cohortes daemonum, tali genere phantasmatis
sanctum Dei famulum tentare moliuntur. Plures enim convenientes in
unum, arboris folium coram eo magnis funibus colligare videbantur,
et summo conamine trahere, dextra laevaque ductis ordinibus; ac sese
mutuo cohortantes, sic insistere nitebantur, ac si magni lapidis
moverent pondus immensum. Hoc autem nequissimi spiritus idcirco
faciebant, ut mentem ejus, si possent, in risum forte resolverent,
et invenirent unde illi exprobrarent. Quorum Pachomius impudentiam
cernens, ingemuit; atque ad Dominum solitis precibus convolavit,
statimque virtute Christi totus eorum cuneus est ad nihilum
redactus.
Frequenter enim cum resideret ad mensam, Deoque gratias ageret,
apparebant illi in habitu pulcherrimarum mulierum, specie
differentium, et procaci ac foeda nuditate conspicuae, eidem astare
videbantur, et ex appositis velle contingere.
Sed athleta fortissimus, quamvis sentiret ex hoc ipso molestiam,
tamen exteriores oculos claudens, et interiores ad Dominum reserans,
eorum molimina proterebat. Aderat enim misericors Dominus, qui etiam
nunc contritis ac rectis corde cunctis adesse dignatur, et dicit:
Nolite timere, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi (Matth. XXVIII), suumque fidelem
famulum servabat in omnibus.
CAP. XVIII.--Alia quoque vice, cum idem sanctus gravibus diaboli
molestiis urgeretur, sic ab eo est crudeliter caesus, ut a vespera
usque mane, totum corpus multis esset verberibus exaratum. Et
quanquam doloribus cruciaretur immanibus, nulla tamen desperatione
penitus frangebatur; sed memor erat Domini, qui servos non deserit
in tentatione.
Tunc quidam monachus, Apollo nomine, gratia visendi venit ad eum.
Cui Pachomius loquens ea quae pertinent ad salutem, insidias diaboli
multiformes esse pronuntians, coepit etiam illa quae circa se
gerebantur exponere, quantaque sibi per eorum acerbitates illata
essent verbera, recensere.
Ad quem monachus ait: Viriliter age, et confortetur cor tuum,
venerabilis Pater. Sciens enim diabolus quia si te suis cedentem
conflictibus vicerit, consequenter etiam nos, qui pro virium
possibilitate certaminum tuorum sectatores existimus, quique maxima
per te capimus exempla virtutum, perfacile superabit; idcirco te
vehementer impugnare non desinit.
Sed tu, Domini protectione munitus, impetum ejus fortiter excipe;
ne, quod absit, et pro nobis cogaris reddere rationem. Nam si tu,
qui nobis gratia divina praelatus es, aliqua desidia cesseris,
multis occasionem ruinae causamque praestabis.
Haec audiens Pachomius, grandes accepit vires adversus daemonum
insidias; et glorificans Deum de fratris praesentia, precabatur eum
ne se desereret. Exinde memoratus Apollo saepe veniebat ad senem.
Qui post aliquantum temporis, dum solito Pachomium visitans, paucis
cum eo diebus remoratus esset, valida infirmitate correptus, humanis
rebus excessit, juxta votum senis dies suos perfecta conversatione
consummans. Sepelitur itaque sanctis manibus, psalmis ab eo et
hymnis et canticis spiritalibus ex more celebratis.
CAP. XIX.-- 120 Tantam vero post haec fiduciam beatus
Pachomius apud Dominum acquisierat, et ita spe divina magnificus
habebatur, ut saepenumero calcaret serpentes et scorpiones, et per
omnia maneret illaesus; necnon crocodili, siquando necessitas
fluvium transire compelleret, eum cum summa subjectione portabant,
exponentes eum ad locum quocunque praecepisset. Super his ergo Deo
gratias referens, quod ab universis inimici fraudibus servaretur
illaesus, orabat, dicens:
Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, qui non despexisti
humilitatem meam, neque sivisti me nimis infirmum decipi vel illudi
fraude diaboli; sed misericorditer ignorantiae meae discutiens
tenebras, docuisti me facere voluntatem tuam. Nam cum pusillus essem
et abjectus, ac vitae meae penitus nescius, timoris tui sensum mihi
largitus es, ut tenebras exteriores et supplicia aeterna devitans,
te veram lucem gaudiumque perenne cognoscerem.
CAP. XX.--Cum ergo se videret assidua daemonis impugnatione pulsari,
tanquam fortissimus athleta nimis alacer pro vitae sanctitate
certabat, postulans a Domino ut si fieri posset, quod modum humanae
fragilitatis excederet, necessitatem somni superaret (Ruff., l.
III, n. 35), quatenus diebus ac noctibus vigilans, adversariorum
machinamenta destrueret, sicut scriptum est: Persequar inimicos
meos, et comprehendam illos; et non convertar, donec deficiant.
Affligam illos, nec poterunt stare; cadent sub pedibus meis, et
praecinxisti me virtute ad bellum (Ps. XVII).
Postquam vero haec petitio ejus, quantum conditio permisit humana,
completa est, invisibilem hostem tanquam videns sustinuit, in
eloquiis coelestibus se perseveranter exercens. Preces autem ejus
incessabiles erant, ut Domini voluntas in omnibus impleretur.
CAP. XXI.--Quodam autem tempore, cum Pachomius vigilaret in
oratione, apparuit illi angelus Domini, dicens:
Voluntas Domini est, o Pachomi, ut ei pura mente deserviens,
multitudinem congreges monachorum, et juxta formam quae tibi ostensa
est, cunctos instituas, ac Deo exhibere contendas. Acceperat enim
dudum tabulam, in qua erant haec adnotata:
CAP. XXII.--Singulis juxta vires suas edere concedas et bibere, et
pro modo vescentium, laborare compellas; et neque comedere modeste,
neque jejunare prohibeas. Validioribus quidem, et comedentibus,
validiora opera; leviora vero infirmioribus et abstinentibus
imponas.
Facies autem diversas cellulas, et ternos per unam cellulam manere
constituas. Omnium vero cibus in uno loco paretur atque consumatur.
Induantur autem noctibus lebitones lineos, praecincti lumbos,
habeantque singuli melotem, id est, caprinam pellem confectam albam,
sine qua neque comedant, neque dormiant.
Accedentes tamen ad communionem sacramentorum Christi, et cingulos
solvant, et melotem deponant, cucullis utentes tantummodo.
Hoc etiam praeceptum erat, ut juxta numerum elementorum et Graecarum
litterarum, XXIV monachorum turmae constituerentur, ita ut singulis
turmis imponerentur singularum nomina litterarum, id est, ab
α,
et deinceps usque ad
ω,
ut cum interrogaret archimandritam de aliquo in multitudine tanta,
facili responsione cognosceret.
Verbi gratia, cum diceret qualiter esset
α,vel
ζ,
et rursus
λ,
vel
ρ,
vel
σ,
proprio quodam signo nominis litterae, uniuscujusque turmae mores
exprimeret, simplicioribus et innocentioribus
ι,
nomen imponens, difficilioribus autem et tortuosis,
ξ,
competenter accommodans; ita ut pro modo conversationis et
propositi, singulis turmis litterarum elementa concinerent,
solis spiritalibus haec ipsa quae significarent scire valentibus.
Sed et hoc in illa tabula ferebatur ascriptum, ut peregrinus
alterius monasterii, si veniret habens habitum diversum, nullus cum
eo comederet, excepto eo qui iter agens id observare non posset.
Qui vero semel ad hoc intraret monasterium, ut ibi jugiter
permaneret, per tres annos a studiis sacratioribus arceretur,
operaretur tantum opera sua simpliciter, et ita post triennium
stadium certaminis introiret.
Cum autem comederent, capita sua cucullis operirent, ne frater
fratrem videret manducantem; et ut nullus comedens loqueretur, nec
praeter mensam suos alibi circumferret aspectus.
Necnon ab angelo, qui cum Pachomio loquebatur, hoc quoque
constitutum est, ut diurnae orationes XII fierent, et vespertinae
XII, et nocturnae XII.
Cumque Pachomius diceret, paucas orationes esse, respondit angelus:
Has constitui, quas possent
infirmiores absque labore perficere; caeterum qui perfecti sunt, hac
lege non indigent. Apud se namque in propriis constituti cellulis,
orare non desinunt, qui puritate mentis et divina contemplatione
pascuntur.
Cumque hoc dixisset, nuntius coelestis abscessit; et Pachomius
solite Deo gratias 121 referens, de visione certus est
redditus, quam trina revelatione cognoverat. Coepitque suscipere
cunctos, qui per poenitentiam se Dei miserationibus offerebant; quos
etiam post longam conversationis experientiam monachorum coetibus
aggregabat, instruens eos mundi illecebras fugere, sanctisque semper
institutionibus inhaerere, primitus admonens ut generaliter monachus
universo mundo renuntiet, deinde, juxta Evangelicum praeceptum
(Lucae XXIV), parentibus suis, et ad postremum sibimetipsi, ut
ita possit tollere crucem suam, et Christi vestigia veneranda
sectari.
Tali utique beati senis admonitione formati, fructus poenitentiae
dignissimos afferebant, maxime considerantes eum jam aetate
defessum, infatigabili studio spiritalis vitae servare propositum.
Non solum namque se districtiori regulae subdiderat, sed et totius
monasterii sollicitudinem curamque portabat, ultra vires omnibus
servire contendens. Ad horam namque convivii ipse parabat mensam
fratribus, et solita exhibebat officia. Nec non in hortulis serebat
olera, quae suis manibus irrigabat. Si quis etiam monasterii
pulsasset ostium, vigilanter occurrens, prompte responsa reddebat.
Infirmis autem diebus obsequebatur et noctibus; et in his omnibus
exemplum se maximum suis discipulis offerebat. Quapropter hi qui
nuper ad Domini servitium veniebant, alacriores ad omnia pietatis
officia reddebantur: quos tamen beatus senex, quia talium
sollicitudinum munus adhuc obviare non poterant, securos esse ab
universis distentionibus admonebat, dicens:
In quo vocati estis fratres, viriliter in eo persistite, psalmos
dicite, libros alios, et praecipue sanctum Evangelium, memoria
retinete. Sic enim servientes Domino, et juxta mandata ejus invicem
diligentes, vos quidem eritis perfecti; meum vero spiritum per omnia
refovebitis, praesertim si coelestia praecepta fueritis sollicitius
exsecuti
CAP. XXIII.--Erant autem tres hi viri qui primitus ad Pachomium
convenerant, quorum ista sunt nomina, Psenthessus, Suris et Obsis.
Quibus Dei verbum Pachomius frequenter insinuans, multum eos
juverat, et ad aemulationem spiritualis operis incitaverat. Qui
etiam contemplantes, vitam senis specimen esse virtutis, nimis
admirabantur, dicentes:
Errant valde qui putant homines exinde jam a nativitate parentum,
quodam privilegio beatos existere, ut arbitrii libertas adimatur, et
peccatores per poenitentiam non possint operam dare virtutibus. Ecce
enim manifestissimam in hoc venerabili patre Pachomio Domini
conspicimus largitatem, qui cum de parentibus ortus sit gentilibus
et profanis, ad tantam beatitudinem divini cultus se extendit, ut
omnia Christi mandata perfecerit.
Unde certum est, et ex nobis quicunque voluerint, adjuvante Dei
gratia, normam sancti viri posse subsequi, sicut et ipse
perfectissimorum patrum aemulatus est sanctitatem. Denique, quid est
aliud quod in Evangelio scriptum est, dicente Christo: Venite ad me
omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos
(Matth. XI); nisi ut iniqua projicientes onera, quae deprimunt
genus humanum, bono incommutabili sine detrectatione jungamur? Et
ideo perseveremus usque in finem cum hoc sene, ut conglorificari cum
ipso in illa perenni beatitudine mereatur; nam recte nos instruit ad
omnia, non solum verbo, sed etiam, quod est efficacius, proprio
mirabiliter informat exemplo.
Tunc accedentes ad sanctum Pachomium, dicunt ei: Pater venerabilis,
cur solus monasterii sollicitudinem sustines?
Quibus ille respondit: Nemo jugum subito jumentis imponens, laborare
compellit, et tanto premit onere, quo sub fasce deficiant; sed
paulatim assuescit ea, levioribus exercens ante ponderibus, usque
dum valeant, et opportune possint ad opera graviora consurgere.
Eodem modo nos quoque convenit mensuram ipsam, qua nos mensus est
Christus, sic agere vobiscum, ut de vestra per omnia gaudeamus
firmitate. Clementissimus autem Deus, qui nunquam preces humilitatis
meae despicit, corda vestra in sua disciplina corroboret, ut omne
opus bonum perficere cum patientia et longanimitate possitis,
sanctorum Patrum vestigia subsequentes, ut sinceram ac Deo placitam
conversationem vestram videntes, alii ad Christi servitium veniant,
curamque monasterii patris aequo labore sustentent.
CAP. XXIV.--Regulas igitur eis quas acceperat, tradidit, scilicet ut
haberent moderatum cibum, vilissimum vestitum, somnum etiam
competentem. Unde factum est, ut juxta voluntatem Domini, qui omnes
homines convocat ad salutem, cunctaque bonorum incrementa largitur,
ad senem plurimi convolarent, volentes pariter commorari: inter quos
erat Pecusius, et Cornelius, Paulus quoque, et Pachomius alter, et
Joannes, qui omnes immaculatam fidem beati Patris et doctrinam
salutiferam libenter amplexi sunt. Statuitque ut hi qui poterant
monasterii susciperent curam, et ita in brevi multiplicatus est
monachorum numerus. 122
Proinde cum solemnitas ex more deposceret ut mysteriorum coelestium
participes fierent, ex proximis viculis presbyteros convocabant, qui
eis festivitatem laetitiae spiritalis implerent. Non enim patiebatur
idem senex, inter eos esse quempiam, qui clericatus officio
fungeretur. Dicebat enim, multo melius esse atque commodius
monachis, non solum nullius prorsus honoris quaerere primatus et
gloriae, verum etiam occasiones hujuscemodi de coenobiis amputare,
quoniam frequenter hinc inter fratres contentiones et aemulationes
inutiles nascerentur. Sicut enim scintilla ignis cum in messem
ceciderit, non cito restinguitur, et interdum totius anni fructus
exurit; ita cogitatio feralis ambitus, si in mentes irrepserit
monachorum, ut vel primi cupiant esse, vel clerici, nisi cito
suggestionis hujus ardorem de suo corde pepulerint, illico perdent
continentiam multis laboribus acquisitam. Oportet ergo cum omni
mansuetudine et puritate communicantes Christi ecclesiis clericos
venerari, quia hoc expedit monachis, nullas autem religiosas
appetere dignitates.
Si vero repererimus aliquos ex monachis jam pridem clericos ab
episcopis ordinatos, amplectamur eorum ministerium; quia et in
veteri Testamento non omne vulgus sacrum praesumebat officium, sed
hi tantum qui erant de tribu Levi ad haec obsequia nascebantur. Si
quando autem extraneus frater advenerit, de quo certum est, quod
sacerdotii fungatur officio, non exprobremus ei, tamquam qui sacra
jura persuaserit, et his se ministeriis insolenter ingesserit.
Quomodo namque hoc de eo suspicabimur, quem nos ad celebranda
coelestia sacramenta enixius obsecremus? Imo magis ut patrem, et
nobis in hac re obedientem, plus honorare nos convenit, utpote qui
sanctorum vestigia sectetur, et illibatum Deo munus offerre non
desinat, maxime si conversatio ejus exspectata cunctis est et
probata.
Si vero, quod absit, in aliquo delicto putatur esse collapsus, de eo
nos judicare non possumus. Deus enim judex justus, constituit
episcopos super eos judices, qui beatorum apostolorum successores et
imitatores existunt, qui possunt spiritali examini discere negotia
singulorum, et aequum de eis ferre judicium.
Nos autem compatiamur ex imo pectore talibus: quia et misericordes
nos Dominus esse commonet (Matth.
VI),
cui supplicare jugiter oportet, ne nos in aliquam tentationem
patiatur induci.
Haec a memorato Patre non solum dicebantur viriliter, sed et cum
omni sollicitudine servabantur. Si quando denique venisset ad eum
clericus, qui sub ejus regula vellet vivere, dignitati ejus honorem
reddebat ecclesiae debitum; ille vero monachorum serviens
institutis, tanquam patri se multa humilitate subdebat.
CAP. XXV.--Omnes autem Christi famulos beatus Pachomius adeo
diligebat, ut eis semper compateretur paterno affectu. Senibus etiam
et aegrotantibus, necnon et parvulis, misericordiae opera propriis
manibus ingerebat, prae caeteris eorum mentes munimine spiritali
corroborans. Cumque in fide et in opere multi proficerent, et magnus
fratrum numerus augeretur, omnes propemodum satagebant aemulatores
esse virtutis. Constituit igitur ex eis praepositos, qui sibi ad
lucrandas animas, quae ad eum quotidie confluebant, adjutores
existerent.
Plurimis enim (sicut dictum est) ad eum venientibus, et
multipliciter in opere spiritali crescentibus, magna quaedam
conversationis eorum videbatur esse diversitas. Quibus senex juxta
datam sibi divinitus regulam, gratia Christi se per omnia moderante,
pro viribus et ingeniis singulorum mensuras et formas operum
custodire censebat: aliis quidem, ut labore manuum victum
quaererent; aliis, ut fratrum occuparentur obsequiis, nec iisdem
cunctis temporibus vescerentur, sed unusquisque pro labore suo vel
studio, continentiae moderamina retineret. Sollicitudinem vero
totius dispensationis erga fratres atque peregrinos eisdem commisit,
qui se in ordine sequebantur.
Universos autem monachos promptos esse ad obedientiam commonebat, ut
hoc compendio facile perfectionis apprehenderent celsa fastigia,
cordaque sua in timore Christi diligenter excolerent. Sic enim Deo
potius quam sibi viverent, dum fructus obedientiae supplices
exhiberent. Hic autem pater venerabilis, quamvis esset spiritalibus
actibus occupatus, si quando tamen acciderat ut abesset is cui
monasterii curam commiserat, sic adimplebat omnia solus, velut
omnium famulus. Et hoc agebat sine aliqua ostentatione vel
jactantia, quae magnas spiritalium virorum solet evacuare virtutes.
Nam summa mentis humilitate cunctos aedificabat in Domino, utiliter
universa dispensans. Omnia quoque monasteria sollicite circuibat,
usque dum rursus ad eosdem filios suos paterno repedaret affectu.
Quos inveniens in opere Dei sollicite vigilare, gaudebat, multumque
profectuum eorum laetabatur augmentis
CAP. XXVI.--Quodam vero tempore, videns aliquos mediocres homines in
vicinis locis, dum pascerent pecora, a communione sacramentorum
Christi abstinere, nec divinorum frui 123 lectione voluminum,
qui per omne Sabbatum atque Dominicum solemniter ubique recitantur,
iniit consilium cum S. Aprione Tentyrorum episcopo, ut in vico eorum
jam pene deserto construeretur ecclesia, ad quam convenirent, et
mysteria divina perciperent. Quod ubi factum est, cum nec dum essent
ordinati clerici, qui solemnia plebi peragerent, ipse ad horam
conventus ecclesiae cum monachis occurrebat salutiferas plebi
paginas relegens; quia, ut dixi, nondum ibidem lectores fuerant
constituti, nec alii clerici, qui ministeria sacra celebrarent.
Quamdiu ergo presbyter et reliquus ordo clericorum aberat, Pachomius
veniebat, et sic alacriter ac inverecunde lectoris implebat
officium, et ita mentis ac corporis oculos habebat intentos, ut
videntes eum populi, non hominem, sed Dei angelum crederent.
Unde plures institutione ejus ab errore conversi, facti sunt
Christiani. Erat enim circa proximi charitatem valde perfectus, et
intantum misericors, ut si quando vidisset aliquos diaboli fraude
deceptos, eosque non verum Deum colere, sed vanis inservire
simulacris, super eorum perditione ingemisceret fortiter, et ubertim
lacrymas pro eorum salute funderet.
CAP. XXVII.--Per idem tempus Alexandrinae ecclesiae sanctus
episcopus Athanasius praeerat, vir omni virtute mirabilis. Qui cum
solemniter superioris Thebaidae circuiret Ecclesias, et salutari
doctrina in fide Christi plebem institueret, accidit ut ad loca
Tabennensium navigio perveniret. Quod ubi Pachomius agnovit, statim
cum universis monachis in ejus properavit occursum; omnesque
gaudentes et exsultantes, cum psalmis et hymnis summum Christi
suscepere pontificem; et erat ingens multitudo fratrum qui de ejus
adventu laetabantur in Domino. Pachomius vero non se ostendebat
antistiti memorato, sed ex industria subtrahens se, in monachorum
turmis occuluit, ex hac videlicet causa, quod antefatus Tentyrorum
episcopus de eo sanctum Athanasium saepius exorabat, virum dicens
esse mirabilem, et vere famulum Dei, quem ad honorem sacerdotii
dignissime promoveret.
Id ergo sciens Pachomius, non ei se manifeste monstravit, inter
monachorum agmina delitescens, usque dum idem praeteriret episcopus,
quem intantum venerabatur, ut nullum praestantiorem ipsis temporibus
hominem diceret. Compererat enim sanctam vitam ejus et persecutiones
innumeras, quas ab Arianis pro Christi pertulerat confessione;
charitatem quoque, quam erga universos, et maxime monachos,
exhibebat, intento mirabatur animo, eumque toto cordis affectu
venerabatur. Nec solum hunc diligebat ardentius; sed et omnes rectae
fidei viros summo studio praeferebat. Haereticos autem detestabatur
plurimum, et maxime Origenem, velut blasphemum ac perfidum,
vehementer horrebat: qui praevius Arii Meletiique declaratus, sub
Heracla venerabili Alexandrinae civitatis episcopo, de ecclesia
pulsus est, quique sacrae Scripturae dogmatibus exosa atque
detestanda, quae nonnullorum corda subverterent, expositionibus suis
admiscuit. Et sicuti solent qui venena temperant, amaritudinem melle
contegere; sic iste proprii virus erroris, coelestium verborum
dulcedine liniens, exitiosa rudibus dogmata propinavit. Quapropter
universos fratres sollicitius admonebat, ut non solum ipsi Origenis
commenta non legerent, sed neque legentibus quidem aurem penitus
admoverent. Unde fertur aliquando reperisse volumen ejus, et in
aquas misisse continuo, testatus his verbis:
Nisi scirem nomen Dei in eo esse conscriptum, omnes garrulitates
blasphemiarum ejus ignibus concremassem.
Adeo rectae fidei erat amator, aemulatorque veritatis. Sicut autem
inimicis Ecclesiae odio adversabatur hostili, ita Catholicorum
probabatur adgaudere profectibus, et ipsum Christum redemptorem
omnium, se in sacerdotibus ejus in Ecclesiae throno testabatur
cernere.
Si quando vero fratrem detrahentem cuiquam pro quolibet negotio
cognovisset, non solum non credebat ei, sed etiam avertens se mox ab
eo, veluti a facie serpentis concitus abscedebat, illud Psalmographi
frequenter insinuans: Detrahentem proximo suo occulte, hunc
persequabar (Psal. C).
Nullus (aiebat) bonus de ore suo profert quidquam mali, nec sanctis
patribus venenato ore prorsus obloquitur. De qua re multis quidem
Scripturis Dei monstrabat indignantis offensam, praecipue tamen
Mariae proferebat exemplum, quae mox ut adversus Moysen querelas
obtrectationis effudit, perfusa lepra, divinum judicium vitare non
potuit.
Haec docens, utilitatem maximam audientibus conferebat (Num. 12)
CAP. XXVIII.--Comperit autem germana soror ejus institutionem senis
praeclaram atque sublimem (Ruff. l. III, n. 34); cupiensque
videre eum, ad monasterium ejus advenit.
Quod ubi agnovit Pachomius, hujuscemodi responsum ei per ostiarium
direxit:
Ecce, soror, audisti de me quod vivam et incolumis existam; perge
igitur in pace, nec contristeris quod te non videam corporalibus
oculis. Quod si volueris hanc conversationem sequi, quam teneo, ut
possis apud Dominum misericordiam reperire, 124 cogita tecum
diligenter et tracta; et si cognovero, hoc sanctum cordi tuo sedisse
propositum, praecipiam fratribus meis ut tibi procul aedificent
mansionem, in qua cum disciplina verecundiaque persistas. Nec dubito
quod alias exemplo tuo Dominus advocabit, quae tecum maneant, et per
te mereantur salutis aeternae invenire subsidium. Nullam namque
requiem in hoc corpore mortis habere poterit homo, nisi qui piis
operibus Deo placuerit.
Haec audiens soror ejus, flevit amare: et compuncta divinitus, ad
exhortationem saluberrimam mox appulit animum seque Christo servire
professa est. Hanc ergo mentem germanae suae Pachomius agnoscens,
Deo gratias egit, qui ei promptam largitus est voluntatem, et
protinus religiosioribus imperat fratribus ut ei procul a se
monasterium construant. Quod ubi factum est, et illa secundum
timorem Dei vitam duceret, convenerunt ad eam aliae plurimae, et
brevi tempore magnae multitudinis mater effecta est. Quas instruens
et docens, ut cor a cupiditatibus carnalibus abstrahentes, ad
coelestia et mansura semper attollerent, ipsa et vivendo pariter et
loquendo salutis eis itinera demonstrabat.
Sanctus autem Pachomius cuidam Petro, aetate jam grandaevo, et
veneranda senectute conspicuo, praecepit ut interdum famulas Dei
visitaret, et sancta exhortatione sustolleret. Habebat enim cum
mortificatione passionum omnium, etiam sermonem (sicut scriptum est)
sale conditum, eratque oculis mentis et corporis valde castissimus,
qui saepenumero virginibus Christi de sanctis Scripturis loquebatur
(Coloss. IV), et insinuabat ea quae pertinent ad salutem.
Pachomius vero descripsit eis regulas, quibus utentes, jugiter
conversationis suae momenta dirigerent. Exceptis enim melotis, quas
feminae non habent, omnis institutionis earum forma monachis
probabatur esse consimilis.
Si quis autem de fratribus habebat in monasterio feminarum
propinquam aliquam vel sororem, eamque visitare voluisset,
mittebatur cum eo unus ex senioribus probatae vitae; et primum
quidem videbat eam quae sororibus praeerat; et deinde sub ejus
praesentia et aliarum quae erant provectioris aetatis, sororem suam
vel proximam frater cum omni pudore et gratia sanctitatis cernebat,
nihil ei deferens, nec prorsus ab ea quidquam accipiens. Non enim
proprium quid habebant quod sibi mutuo largirentur; eratque satis
utrisque, solum visitationis officium, memoriaque futurorum cum spe
felicitatis aeternae. Si quando vero vel ad structuram, vel ad aliam
rem feminae monachis indigerent, eligebantur magnae conversationis
viri, qui fratribus ad quaesita praeessent officia; et cum timore
Domini laborantes, refectionis hora revertebantur ad monasterium,
caventes apud eas quidquam cibi potusque percipere.
Una vero regula tam virorum quam feminarum hodieque perdurat, nisi
quod feminae melotis (ut diximus) minime utuntur (Pallad. c. 39).
Quod si defuncta esset virgo, curantes funus ejus reliquae,
cunctaque quae ad sepulturam pertinent adimplentes, deferebant usque
ad ripam fluminis, quod utraque monasteria dividit, psalmos ex more
canentes. Tunc transeuntes monachi cum ramis palmarum et olivarum
frondibus, psallentes transvehebant eam, et in sepulcris suis cum
hilaritate condebant.
CAP. XXIX.--Haec talis ac tanta conversatio longe lateque
crebrescens, sanctique Pachomii nomen ubique perveniens, universos
ad agendas Deo gratias excitabat. Non pauci quoque contemnentes
hujus mundi negotia, singularem monachorum conversationem et
spiritalia studia diligebant: inter quos et Theodorus, adolescens
annorum ferme XIV, Christianis ortus parentibus, et secundum
saeculum valde claris, hoc modo conversus est. Undecimo die mensis
Tibi, id est, octavo Id. Jan. quaedam apud Aegyptum celebratur ex
more festivitas. Cernens itaque domum suam nimis amplam ac
splendidam, ac bonis omnibus abundantem, per Dei gratiam corde
compunctus, talia secum coepit volvere:
Quid tibi proderit, infelix Theodore, si totum mundum lucratus
fueris (Matth. XVI), et temporalibus utens usquequaque
deliciis, ab illis aeternis bonis et immortalibus excludaris? Nullus
enim potest et praesentibus deliciis perfrui, et perennis gloriae
praemia promereri.
Super his ergo fortiter ingemiscens, penetralia suae domus ingressus
est; et procidens in faciem suam, cum lacrymis ait:
Omnipotens Deus, qui occultorum es cognitor, tu scis quia nihil
horum quae sunt in hoc saeculo, amori tuo praepono. Propter quod
obsecro te misericors, ut in voluntate tua me dirigas, illuminans
animam meam miseram, ne in aeternae mortis contenebrata peccatis
obdormiat, sed redempta tuo munere, per omnia te collaudet atque
glorificet.
Haec eo orante, venit mater illius, et invenit oculos ejus plenos
lacrymis, et ait:
Quis te contristavit, charissime fili, ut sequestreris a nobis? Nam
solliciti ac dolentes ubique te quaerebamus, ut nobiscum pariter
epulareris.
Qui respondit: Perge, quaeso, mater, et cibum sume, quia ego nunc
manducare non possum.
Nec acquievit precibus ejus, ut cum ea comederet.
125
Et cum ad scholam ambularet ut litteras disceret, jejunabat usque ad
vesperam.
Frequenter autem et biduana jejunia transigebat, per duos annos
omnibus pretiosis et delicatioribus cibis abstinens, seque ad
perfectam continentiam, quantum aetas illa patiebatur extendens.
Coepit itaque secum tractare, quatenus monasterium expeteret,
sanctaeque se regulae manciparet. Et deserens omnia quae habebat,
quosdam religiosos viros reperit, optima institutione viventes;
habitavitque cum eis, in Domini timore proficiens.
CAP. XXX.--Quodam vero tempore, contigit ut post orationem
vespertinam, cum monachi resedissent, et divina consuete
meditarentur eloquia, unus ex eis disputans, audiente quoque
Theodoro, tabernaculum veteris Testamenti et sancta sanctorum ad
novos referret populos,
ad circumcisionem scilicet atque praeputium,
dicens quod exterius tabernaculum figuram gereret prioris populi
Judaeorum, interius autem, quod est sancta sanctorum, vocationem
praesignaret omnium gentium, quae et sacratioris aditus meruisset
accessum, et majorum mysteriorum particeps exstitisset. Pro hostiis
enim animalium, et pro arca in qua erat manna, et virga Aaron quae
fronduerat, et tabulae testamenti, pro thuribulo quoque et mensa et
candelabro ac propitiatorio, Deus Verbo nobis in sua incarnatione
clementer apparuit, et illuminavit nos lumine suae praesentiae;
nostrorumque factus est propitiatio peccatorum, et pro manna corpus
proprium largitus est ad edendum.
Haec cum monachis qui praesentes aderant, idem frater religiose
dissereret, addidit dicens: Hanc interpretationem a sancto patre
nostro Pachomio didici, qui in Tabennensi monasterio monachos
primitus congregavit, cum quibus in dies Domino auxiliante, profeci.
Et credo, quia tanti viri recordatus sum, peccata mea remittentur
universa.
Audiens ista Theodorus, accensus est animo, et intra semetipsum
precatus est, dicens:
Domine
Deus, si talis est vir justus in terris, dignum me fac, ut eum
videam, et sequens vestigia ejus, universa mandata perficiam; salvus
quoque factus, bona tua, quae diligentibus te promisisti, promerear.
Haec dicens cum lacrymis, vincebatur amore divino fortiter
sauciatus.
Post aliquot autem dies venit ad eos quidam venerabilis vir,
Pecusius nomine, longaeva senectute decoratus, ut visitaret fratres,
simulque qualiter agerent scire desiderans. Quem valde Theodorus
precabatur, ut se comitem susciperet, et ad sanctum Pachomium
perducere dignaretur. Qui nihil differens, eum secum gratanter
assumpsit. Cumque pervenissent ad locum, Theodorus adoravit Dominum,
dicens:
Benedictus es, Domine, qui sic celeriter orationem peccatoris
audisti; et sicut abs te poposceram, desiderium meum complere
dignatus es.
Accedens ergo ad ostium monasterii, mox ut vidit Pachomium, coepit
flere prae gaudio.
Ad quem venerabilis pater ait: Noli, fili mi, plangere, quia et ego
homo peccator sum, licet Dei opus aggressus sim:
et haec dicens, introduxit eum in monasterium. Qui cum fratrum
multitudinem vidisset, illuminatus mente, circa divinum cultum pio
zelo vehementer incaluit, ac processu temporis magna in virtutibus
incrementa percepit. Erat enim largitate divini muneris praeditus,
et in operibus bonis ac verbis multum prudens; et humilitate atque
contritione cordis valde mirabilis, in jejuniis sedulus, in vigiliis
intentus, in oratione sollicitus, nunquam penitus omittens, quo
minus spiritalis gratiae majora munera sectaretur. Consolabatur
autem plurimos moerore depressos; et eos qui aliquo peccato
deviaverant, admonitione humili atque benevola corrigebat.
CAP. XXXI.--Denique tam praeclaram ac fulgentem conversationem ejus
Pachomius cernens, satis eum dilexit, et in corde suo conseruit.
Audiens autem mater ejus
quod apud beatum Pachomium moraretur, ad eum protinus advolat, secum
deferens episcoporum scripta, quae praecipiebant ut ei suus filius
redderetur. Hanc ergo susceperunt virgines in monasterio, quod a
virorum, ut supra dictum est, haud procul aberat; quae mox mittit
epistolas sancto Pachomio, similiter obsecrans, ut filium proprium
videre permitteret (Ruffin., l. III, n. 34). Tunc advocans
Theodorum Pachomius, ait ad eum: Comperi, fili, quod huc mater tua
venerit, et te videre desideret: ecce nobis et episcoporum litteras
attulit.
Pergens itaque satisfacito matri, maxime propter sanctos pontifices,
qui nobis per eam dignati sunt scripta dirigere.
Respondit Theodorus: Prius me, venerabilis pater, certum facito,
quod post tantam spiritalium rerum cognitionem, si videro eam, non
dabo inde rationem Domino in die judicii, et quod praecipis faciam.
Hanc enim juxta mandatum Christi cum toto mundo deserui. Et quomodo
eam in offensionem fratrum nunc audebo conspicere? Nam si prius,
ante manifestationem tantae gratiae, filii Levi parentes proprios
ignorarunt, ut justificationes legis implerent (Exodi XXXII;
Deut. XXXIII; Levit. XXI), quanto magis ego, qui tanti muneris
particeps factus sum, parentes non debeo divinae praeponere
charitati, dicente Domino in Evangelio: Qui diligit patrem aut
126 matrem super me, non est me dignus (Matth.
X)?
Dicit ei Pachomius: Si probas id tibi non expedire, fili mi, non te
cogo.
Hoc autem eorum est qui perfecte renuntiant huic mundo, et seipsos
sibi penitus abnegant. Oportet enim monachos, inutiles et saeculares
salutationes et colloquia vana diffugere, et his qui membra Christi
sunt pia mente sociari. Si quis autem passione quadam saeculi
captus, dicit: Parentes caro mea sunt, eos diligere debeo, audiat
beatum Petrum apostolum praedicantem: A quo quis superatur, huic et
servus efficitur (II Pet. II).
Qui ergo vincitur amore carnis, servus sine dubio est carnis. Cumque
non acquievisset Theodorus matri se praesentare, decrevit et illa in
ipso monasterio cum Christi permanere virginibus, haec apud se
pertractans: Si voluntatis Domini fuerit, inter alios saltem
monachos videbo eum: et propter hanc occasionem, meam quoque
lucrabor animam, dum in hac sancta conversatione persisto. Constat
igitur eos qui rigorem pro nomine Christi, non pro vana laude
custodiunt, plurimas utilitatis causa virtutes caeteris adhibere,
licet videantur ad breve tempus nonnullos offendere.
CAP. XXXII.--Igitur sicut hujus studium ad aemulationem eorum qui
meliora cupiunt imitari protulimus, ita negligentias aliquorum
justum credimus intimari, ad cautelam eorum qui ista lecturi sunt.
Quidam monachi secundum carnem viventes (Coloss. III), nec
veterem hominem curantes exuere, sanctum Pachomium fortiter
affligebant; frequenter itaque salutaribus eos monitis alloquens,
nullum penitus profectum eorum sentiebat. Unde tristis et anxius,
Domino pro eis supplicabat impensius, dicens:
Dominator Domine, tu praecepisti nobis diligere proximos ut nos
ipsos (Levit. XIX; Matth. XIX). Quia ergo secreta cordis mei
agnoscis, obsecro, ne me clamantem ad te pro eorum salute despicias;
sed misertus eorum, da illis timorem tuum, ut divinam tuam potentiam
cognoscentes, in veritate tibi deserviant, spe promissionum tuarum
per omnia roborati; quia nimis affligitur anima mea pro eis, et
omnes sensus mei turbantur usquequaque. Haec dicens, siluit.
Post aliquot vero dies videns quod nec per orationem meliores
effecti sunt, iterum stans ad orationem, pro eis Domino supplicavit;
et quasdam privatas ac proprias regulas eis orandi atque vivendi
tradidit, ut saltem quasi servi statuta complentes, paulatim
consuescerent ad filiorum munus affectionis industria pervenire. Qui
cernentes se post concupiscentias suas ire non posse, praesentiamque
sancti Pachomii formidantes, spiritu timoris, non illius casti,
decepti sunt; et abierunt retro post Satanam, conversationem ejus
admirabilem non ferentes.
His itaque recedentibus, grex universus in sui status integritate
permansit, magis ac magis ad incrementa virtutum assurgens, sicuti
solent in agris optima frumenta laetius efflorescere, cum fuerint ab
eis zizania radicitus amputata. Haec autem retuli, volens ostendere
quia sicut nihil obest hominibus saeculo deditis, si se tradiderint
monachorum institutis, ita nihil utilitatis affert monachis
professio venerabilis, si negligentes existunt; sed nec oratio
paterna, nec condescensio eos poterit adjuvare torpentes.
CAP. XXXIII.--Confessor interea Dionysius presbyter et oeconomus, id
est, dispensator Ecclesiae Tentyrorum, amicissimus sancti Pachomii,
comperit ab aliquibus quod ex aliis monasteriis ad eum venientibus,
non concedat cum suis fratribus vesci, sed eos sequestrato loco
juxta monasterii fores excipiat. Contristatus itaque plurimum super
hac re, venit ad eum; et increpantis potius assumens animum quam
monentis, aiebat:
Non recte facis, abba, charitatem fratribus deditam non aequaliter
omnibus exhibens.
Qui correctionem ejus cum multa longanimitate patientiaque
suscipiens, ita respondit:
Novit Dominus propositum meum, et paterna tua cognoscit affectio,
quod nunquam cujuslibet animam cupiam contristari, nec dicam
spernere. Quomodo igitur hoc auderem agere, ut meum contra me
Dominum provocans irritarem, qui manifeste testatur in Evangelio
dicens: Quamdiu fecistis uni ex minimis fratribus meis, mihi
fecistis (Matth. XXV)? Accipe itaque satisfactionem meam,
venerabilis pater, quia non velut vitans atque spernens eos qui huc
veniunt, hoc quod asseris facio; sed quia in coenobio congregationem
suscepi, plurimos qui nuper conversi sunt, et diversos eorum mores
esse cognosco. Nonnullos autem novi intantum ipsius conversationis
ignaros, ut nec monachorum habitum noverint. Inter quos sunt
parvuli, tanta simplicitate viventes, ut nec dexteram valeant scire,
neque sinistram. Idcirco credidi esse commodius, ut supervenientes
fratres seorsum susciperentur, in honore maximo constituti. Hinc
ergo non aestimo patribus vel fratribus qui ad nos divertunt, ullam
contumeliam fieri, sed magis debitam reverentiam commodari:
praesertim cum statutis horis ad reddendum nobiscum Deo vota sua
conveniant, et post hoc singuli ad loca destinata concurrant, quieti
operam dantes, me secundum Deum sollicitius usibus 127 eorum
necessaria providente.
Haec audiens praefatus presbyter, omni eum laude dignissimum
comprobavit, certo cognoscens quod secundum Deum cuncta ageret;
multumque relevatus sancti Pachomii satisfactione, laetus remeavit
ad propria.
CAP. XXXIV.--Mulier autem quaedam in eadem Tentyrorum civitate
patiebatur fluxum sanguinis, et hac infirmitate jam prolixo tempore
laborabat. Haec audiens Pachomium Dei esse cultorem, sanctaque
conversatione mirabilem, insuper et Dionysium presbyterum amicum
ejus esse charissimum, rogat eum ut sui misereatur, et quasi per
occasionem necessariam ad se Pachomium convocet. Qui precibus
mulieris flexus, hoc agere non moratur. Cum ergo venisset Pachomius
ad ecclesiam, et post orationem Dionysium salutasset, juxta eum
protinus assedit. Dumque loquerentur ad invicem, mulier fiducia
fidei roborata, credensque dicenti Christo: Confide, filia, fides
tua salvam te fecit (Matth. IX), post tergum ejus latenter
accessit, et cucullum, quod operiebat caput ejus, tremens attigit;
statimque sanata est. Et procidens in faciem suam, adoravit Dominum,
glorificans ejus clementiam, quod tanta per servos suos beneficia
credentibus contulisset.
Tunc sanctus vir Dionysius factum sentiens, benedixit mulieri, et
protinus ad sua repedavit.
CAP. XXXV.--Aliquando vero necessitas exegit ut sepis munimine
monasterium vallaretur, in quo opere laborantibus fratribus, ipse
laetus ferebat maximum auxilium.
Post aliquantos autem dies monachus quidam presbyter, multorum
fratrum pater existens, qui solitus erat sanctum Pachomium crebro
visitare, venit ad eum cum uno fratre, propter contentionem quae in
monasterio orta fuerat, ex hac videlicet causa: is ipse frater, qui
cum eo pervenerat, molestus erat ei nimium, clericatus desiderans
dignitatem: quem sciens indignum tali munere, diverso modo ne hoc
ipsum fieret differebat. Et cum amplius importunitatem ejus ferre
non posset, venit ad sanctum Pachomium, cuncta quae negotii erant
eidem pandens, certus quod ipse solus contentiones hujusmodi posset
absolvere.
Qui cum causam penitus cognovisset, ait presbytero:
Nonne ad hoc venisti, ut per me cognosceres Domini voluntatem? Audi
ergo me, et da ei quod postulat, nihil in hac parte desperans.
Fortassis enim per hoc officium liberabitur anima ejus de
captivitate diaboli. Saepe namque contingit ut homo malus affectus
beneficiis, ad bonos se conferat mores. Desiderium namque meliorum
pium novit ingenerare propositum, his duntaxat animabus, quae non
usque adeo negligentiae torpore prolapsae sunt, ut possint studere
virtutibus. Nos ergo, frater, hoc agere decet, quod Deo placeat. Sic
enim dilectio ejus in nobis esse probabitur, si compatiamur
alterutrum.
Hoc accepto responso, senior fecit quod sibi fuerat imperatum. Sed
frater ille voti compos effectus, ad beatum Pachomium reversus est,
jam mente sobrius atque compunctus, et cadens in faciem,
confitebatur dicens:
O homo Dei, multum sublimatus es a Deo, qui discernens ea quae
pertinent ad salutem, malum in bono vicisti. Si ergo non fuisses
erga me mitis atque longanimis, sed aliquid id me rigidum
protulisses, ab hoc discedens habitu, a Deo prorsus alienus
efficerer.
Nunc autem benedictus tu Domino, per quem anima mea salva facta est.
Tunc allevans eum de terra venerabilis senex, hortabatur sedulo, ut
vitam sumeret congruam dignitati, ne quando negligens, perpetua in
futuro tormenta sentiret. Et osculatus eum, dimisit in pace, quem
etiam usque ad fores monasterii prosecutus est.
CAP. XXXVI.--Adhuc autem sancto Pachomio ibidem stante, ecce vir a
longe festinus veniens, ad ejus vestigia provolvitur, obsecrans ut
filiam suam a daemonio vexatam, per Christi gratiam curare
dignaretur. Quo relicto prae foribus ingressus, ipse tale ei
responsum per ostiarium dirigit:
Non est nobis consuetudo cum mulieribus loqui; sed si quid habes ex
vestimentis ejus, mitte nobis, quod in nomine Domini benedicentes,
tibi protinus remittam; et credimus in Christo quod filia tua isto
modo ab inimici liberetur incursu.
Cumque tunica puellae sancto fuisset allata, severe nimis intuitus
ait:
Non est ejus iste vestitus. Affirmante vero patre atque dicente ejus
esse,
respondit ei: Et ego novi quod ejus sit; sed virginitatem suam Deo
dedicans, non servavit sanctimoniae puritatem: propter hoc ejus
inspiciens tunicam, et intelligens castitatem suam minime
custodisse, non ejus esse testatus sum. Spondeat itaque tibi in
conspectu Domini deinceps vivere continenter, et propitiabitur ei
Christus, sanamque restituet.
Pater igitur indignans et moerens, filiam suam perscrutatus est, et
sic esse ut sanctus Pachomius dixerat puellae confessione cognovit.
Quae cum juramento pollicita fuisset nunquam se talia gerere velle,
pro ea vir beatus Domino supplicavit, benedicensque oleum misit. Quo
peruncta, sine mora curata est, et glorificabat Dominum jugiter,
quod non solum daemone, sed 128 etiam detestabili
conversatione caruisset, et in reliquum continentiae se studiis per
Christi mancipasset auxilium.
CAP. XXXVII.--Tali igitur opinione de sancto viro ubique currente,
alius nihilominus qui filium suum a daemonio possessum, sine
intermissione deflebat, nec eum perducere poterat ad monasterium,
genu nixus supplicabat Pachomio, ut pro eo precaretur omnipotentiam
Christi.
Qui cum orasset, dedit ei benedictum panem, sollicite praecipiens ut
ante cibum ex eo paululum semper energumenus sumeret.
Cumque esurisset filius ejus, ex ipso pane particulari ei tradidit,
sed non permisit immundus spiritus ut exinde omnino gustaret; ex
aliis autem panibus qui erant appositi manus suas implevit,
coepitque comedere. Pater ergo benedictum panem per frusta
comminuens, in interioribus palmarum, sublatis exinde ossibus,
immisit; et has ei tantum modo palmas apposuit, ut nesciens id quod
factum est, benedictionem percipere mereretur. Quas adaperiens, ille
frusta quae injecta fuerant projiciebat; et ipsas exsecratus palmas,
nihil penitus escae volebat accipere. Cumque pater eum sine cibo
manere diebus plurimis compulisset, fame coactus, ex benedicto pane
percepit; ac protinus somno detentus, a maligno spiritu liberatus
est. Quem secum pater ad sancti Pachomii vestigia perduxit, laudans
et glorificans Deum, qui per servos suos operatur magnalia et
gloriosa, quorum non est numerus.
Alias quoque sanitates plurimas in virtute sancti Spiritus vir
beatissimus faciens, non extollebatur, nec unquam cor ejus elatum
est. Habebat autem hanc a Domino gratiam, ut idem semper et aequalis
esset in omnibus, animumque in disciplina Domini sollicitum
retineret. Et si quando poscens aliquid a Domino, petitionis suae
non consequeretur effectum, non contristabatur omnino, sed
patientissime sustinebat, sciens hoc expedire vel sibi vel omnibus,
quidquid divina misericordia censuisset; quia frequenter intentione
sincera videmur postulare contraria, quae Domini bonitas, cum non
concedit, praestare dignatur; et tunc potius clementer exaudit, cum
vota nostrae ignorantiae nocte velata non perficit.
CAP. XXXVIII.--Quidam denique juvenis, Silvanus nomine, de scena
conversus, ad sanctum Pachomium venit, volens in ejus monasterio
commorari. Qui cum susceptus esset, infectus perversa consuetudine
saeculi, nullis disciplinae regulis poterat coerceri; salutemque
propriam negligens, dies suos vanitatibus pristinis atque ridiculis
occupabat: adeo ut nonnullos ex fratribus everteret, et ad studium
simile commoveret. Quod plurimi non ferentes, sancto Pachomio
suggerunt ut eum de monasterio pelli praeciperet. Ad quam rem non
eis annuit; sed aequanimiter ferens, admonuit praefatum fratrem ut
se corrigeret, et antiquae conversationi renuntiaret. Pro quo etiam
jugiter Domino supplicabat, ut ei compunctionem cordis solita
pietatis abundantia largiretur.
Cumque memoratus juvenis in propria persisteret pravitate, et aliis
exemplum perditionis ostenderet, ad postremum visum est omnibus ut a
sancta congregatione velut indignissimus arceretur.
Sed beatus Pachomius hoc idem credidit differendum. Quem etiam
mitissima atque sapientissima correptione conveniens, et coelestibus
erudiens institutis, ita divino timore succendit, et sic anima ejus
futurorum fide compuncta est, ut se deinceps abstinere non posset a
lacrymis. Emendatus itaque per omnia, magnum caeteris documentum
conversionis exhibuit. In omni namque loco et in omni operatione
flebat jugiter; et nec tunc quidem, cum cibum inter fratres caperet,
a lamentatione cessabat.
Quae res etiam permovit multos ex monachis, qui et dixerunt:
Tandem a planctu te cohibe, nec tanta, quaesumus, afflictione
dejicias.
Qui respondit: Conor quidem,
sicut jubetis, a lacrymis temperare, nec possum. Pectus enim meum
veluti quaedam flamma comburens, quietum me esse non sinit.
Rursum ipsi dixerunt: Apud te in secreto tuo, vel certe in
orationibus plangito; cum vero convenimus ad mensam, cibum sumere
debes, et a fletibus abstinere. Nam possibile est animam et sine
istis exterioribus lacrymis semper in compunctione persistere: quia
plures e fratribus videntes te flentem, manducare non possunt.
Et cogebant eum fateri, cur ita se suis dilueret fletibus.
Tunc ait ad eos: Non vultis ut plangam, cum videam me foveri multis
obsequiis sanctorum fratrum: quorum et pulvis pedum mihi venerandus
est, nec eis me conferre dignum prorsus existimo.
Non ergo plangam, quod homo de scena multis peccatis obnoxius,
officia tanta percipiam? Timeo valde ne, sicut Dathan et Abiron, me
quoque profanum hiatu suo terra deglutiat (Num. XVI). Illi
namque impiis ausibus manibusque pollutis sancta sibimet usurpare
tentaverunt; ego vero post tantam cognitionem divini muneris, animae
meae salutem desidiosa conversatione neglexi. Ideo quippe ista
recolens, non erubesco flere coram omnibus, quia multa facinora mea
esse cognosco, quae jugibus lacrymarum fontibus debeam expiare.
129 Quod si ipsam miseram animam meam per lamenta diffunderem,
nihil facerem magnum, quia nullum pro factis meis in praesenti
dignum possum reperire supplicium.
Cumque per dies singulos idem frater ad meliora proficeret, omnesque
propemodum in humilitate superaret, ita de eo sanctus Pachomius
coepit coram omnibus dicere:
Testor vos, fratres ac filii, coram Deo et sanctis ejus angelis,
quia ex quo coenobium hoc fundatum est, nullum de fratribus qui
mecum sunt vel fuerunt, humilitatem meam secutum esse cognosco, nisi
unum tantummodo.
Quo, fratres, audito, nonnulli putabant hunc unum esse Theodorum,
alii Petronium, alii vero Orsesium. Cumque rogaret Theodorus eum, ut
quis ille esset depromeret, et sanctus vir indicare differret,
rursus eum Theodorus vehementer urgebat. Alii quoque majores ex
fratribus plurimum precabantur ut diceret quis esset cui testimonium
tale perhiberet.
Tunc respondit Pachomius: Si scirem eum de quo dicturus sum vanae
gloriae stimulis incitari, nunquam eum ostenderem; sed quia
proculdubio credo quod per Christi gratiam quantum laudis ei
accesserit, tantum ipse munus humilitatis acquiret, idcirco, ut eum
possitis imitari, sine metu palam beatificare non desino.
Tu quidem, Theodore, et quicunque tui sunt similes, fortiter in
monasterio certantes, diabolum vinxistis ut passerem, et sub vestris
pedibus allisistis eum, per Dei gratiam conculcantes ut pulverem;
sed si (quod absit) neglexeritis in aliquo, consurgens is qui sub
vestigiis vestris est, adversus vos gravi furore bacchabitur.
Juvenis autem Silvanus, quem dudum propter negligentiam de
monasterio pellere volebatis, ita prostravit inimicum, et a suis
sensibus effugavit, ut nusquam coram eo compareat, altaque
humilitate eum per omnia superavit. Et vos quidem fratres habentes
opera justitiae, in his quae gessistis, gloriosi confiditis; hic
autem quanto fortius pugnat, tanto se deteriorem omnibus judicat, ex
tota mente totaque virtute inutilem se reprobumque pronuntians.
Ideo denique et lacrymas habet in promptu, quia semetipsum nimis
humiliat et inclinat, nec alicujus momenti quod gesserit existimat.
Diabolum autem nil ita reddit invalidum, sicut humilitas de corde
puro, cui tamen correctionis opera probantur adjuncta.
Sic itaque viriliter antefatus juvenis Silvanus per octo annorum
curricula Deo militans, cursum vitae suae finivit in pace. De cujus
exitu testatus est beatus Pachomius, quod multitudo sanctorum
angelorum cum magna laetitia sumentes animam ejus, velut electam
hostiam Christi conspectibus obtulerunt.
CAP. XXXIV.--Eodem tempore Panos civitatis episcopus, Varus nomine,
per omnia venerabilis ac Deo deditus, rectaeque fidei ferventissimus
amator existens, audivit dispositionem conversationis Pachomii. Quem
missis epistolis evocavit, plurimis verbis exorans ut etiam circa
civitatem ejus monasteria optata construeret. Cumque multis ex
causis precibus acquievisset episcopi, dum properat ad eum, justum
credidit ut per iter omnia monasteria quae ab eo curabantur,
inviseret. Et cum uni ex ipsis monasteriis propinquasset, cujusdam
fratris occurrit exsequiis, qui vitam suam negligenter consumpserat.
Fratres autem ipsius monasterii funus prosequebantur honorifice,
psalmos solitos concinentes, praesentibus quoque defuncti parentibus
ac propinquis. Qui cum vidissent Pachomium, feretrum continuo
deposuerunt, ut tam pro mortuo quam pro se Domino supplicaret.
Qui mox ut orationem debitam Deo persolvit, conversus ad fratres
ait:
Desinite psallere. Praecepitque defuncti vestimenta splendida,
quibus indutus erat, auferri: quae coram omnibus fecit exuri, et ita
cadaver efferri jussit, ac praeter aliquam psalmodiam sepeliri.
Igitur fratres cum
parentibus ejus et universis qui tunc aderant, novum genus
spectaculi contuentes, et obstupefacti nimium, precabantur senem, ut
consuetam super eum psalmodiam celebrari permitteret.
Quibus cum non acquievisset, coeperunt parentes defuncti, culpantes
eum, dicere:
Quid est hoc spectaculum
novum? Quis mortui non misereatur, licet sit inimicus? Sufficiens
per se est ipsa calamitas. Noli, quaesumus, inferre mortuo, quod nec
belluae facerent, nec tuam condecet penitus sanctitatem. Nam et nos
hinc notamur maximo opprobrio, aliaque quamplurima suspicionum
probra nascuntur. Utinam nunquam ad hunc locum venissemus! utinam
nec iste monachus fuisset effectus! non hunc aeternum dolorem nobis
infligeret. Rogamus ergo ut solitam psalmodiam defuncto restituas.
Qui respondens ait: Vere, fratres ac filii, plus vobis praesentis
mortui misereor, intantum ut vobis de visibili re ac temporali
curantibus, ego de invisibili ejus substantia sollicitudinem geram,
et idcirco haec erga eum fieri decernam.
Et vos quidem majores illi dolores per hunc honorem, quem putatis,
acquiritis; ego autem quantulamcunque ei requiem vel satisfactionem
per hanc injuriam praeparo. Propter quod non curo pro hoc exanimi
130 corpusculo, sed pro immortali ejus anima satago, quae et
hanc carnem rursus in resurrectione receptura est incorruptam et
integram. Alias autem si hoc quod vultis annuero, veluti placens
hominibus judicabor; atque ut ad praesens vobis satisfecisse videar,
id dispicio, quod ei prodesse poterit in futuro.
Fons enim bonitatis Deus noster existens, occasiones quaerit, per
quas opulenta super nos data pietatis suae effundat, remittatque
nobis peccata, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Nam
cum dicat in Evangelio, qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non
remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro, dat
indubitanter intelligi quod sunt quaedam delicta, quae possunt et
post hanc vitam, si pro eis supplicetur, ignosci (Matth. XII).
Nos ergo quos dignos judidicavit Christi potentia divinae suae
dispensationis exercere medicinam, si non unicuique congruens
adjutorium proferamus, profecto veluti contemptores aestimabimur, et
audiemus illud quod scriptum est in prophetia (Act. XIII; Habac.
I): Videte contemptores et admiramini, et disperdimini. Et ideo,
quaeso, sinite defunctum a propriis malis aliquatenus exui, et
quantulamcunque requiem in illo futuro examine promereri. Sepelite
ergo eum sine psalmis, ut dixi. Potens est etenim Deus benignus et
clemens, multumque misericors, pro supplicatione nostrae parvitatis
eum in aeternam suam requiem collocare.
Haec cum dixisset, abierunt, et secundum quod venerabilis Pater
praeceperat, eum in monte, ubi erant parata monumenta, sepelire
curaverunt.
CAP. XL.--Moratus est autem sanctus ibidem cum monachis duobus
diebus, docebatque in primis singulos timorem Domini, deinde
qualiter adversus diabolum dimicare deberent, et insidias ejus per
Christi possent declinare gratiam.
Tunc nuntiatur ei quod frater quidam de Chinobosciorum monasterio
gravi infirmitate detentus, benedictionem precis ejus ultimam
postularet. Haec audiens homo Dei, confestim secutus est eos qui
haec sibi retulerant. Cumque concitus proficisceretur, et duobus vel
tribus millibus abesset a monasterio quod petebat, audivit
suavissimam vocem in aere personantem; suspiciensque vidit ipsius
fratris animam veloci cursu ab angelis Domini laudantibus ad beatam
vitam perennemque sustolli. Comites autem Pachomii cum neque vocem
audirent, nec quidquam sentirent penitus, sed tantummodo cernerent
eum ad Orientem diu suspicere, dicunt ei:
Cur stetisti, Pater? Properemus, ut possimus occurrere.
Qui respondit: Frustra jam currimus; hoc enim est quod diu
considero, quemadmodum frater ipse ad gaudia perpetua deducatur.
Quem cum rogarent ut eis exponeret quomodo vidisset animam, quantum
poterant audire, narravit eis ex his quae ipse conspexerat. Quidam
igitur ex his euntes ad memoratum monasterium, et diligenter
inquirentes qua hora frater ille dormisset, ea quae a sancto
didicerant viro, vera omnia cognoverunt.
Haec autem retulimus duabus ex causis: primum, volentes ostendere
beatum senem nimium fuisse perspicacissimum, gratiamque possedisse
propheticam, ac longe posita intellectualibus oculis praevidisse;
deinde, ut tales semper imitantes, malorum consortia sollicite
vitaremus. Et de his quidem nobis hactenus dicta sufficiant.
CAP. XLI.--Sanctus ergo Pachomius ad antefatum episcopum cum suis
monachis veniens, ab eo in summa veneratione susceptus est. Nam
festivitatem maximam in ejus celebravit adventu, deditque ei loca
ubi sperata monasteria conderet, sicut dudum per scripta rogaverat,
quae etiam venerabilis vir cum alacritate construxit. Et cum
maceriae munimen in circuitu duceret, ne quis facile posset
irrumpere, quidam pestilentes homines, quos diaboli caecavit
invidia, nocte venientes, quae constructa fuerant destruebant. Sed
non in longum malignitatis eorum poena dilata est. Nam cum senex
discipulos suos ad tolerantiam commoneret, et illi nequissimi juxta
consuetudinem convenissent, ut facinorum suorum coepta perficerent,
ab angelo Domini protinus exusti sunt, et velut cera a facie ignis
ad nihilum sunt redacti.
Fratres ergo velociter universum consummaverunt aedificium; in quo
beatus Pachomius constituit monachos, religiosos viros, quibus
Samuelem praeposuit, hilarem virum, et dono frugalitatis eximium.
Quia vero praedicta monasteria in suburbano fuerant instituta, idem
sanctus ibi voluit manere diutius, usque dum hi quos ordinaverat,
Christi munere firmarentur.
CAP. XLII.--Interea philosophus quidam civitatis ipsius, audita
servorum Dei opinione, venit ad eos, scire volens quid essent,
quidve profiterentur; et videns aliquos ex monachis, ait ad eos:
Vocate mihi Patrem vestrum, quia de rebus necessariis cum eo
disputaturus sum. Cum cognovisset autem sanctus vir quia philosophus
esset, misit ad eum Cornelium et Theodorum, praecipiens eis ut ad ea
quae sciscitaverit prudenti responsione satisfacerent.
Egressus igitur ad eum philosophus ait: Multus ad nos sermo delatus
est, quod sapientiae geratis studium, et 131 juxta religionem
vestram, quietem diligatis impensius, insuper etiam prudenter his
qui proponunt aliquid satisfacere videamini, et ideo de his quae
legistis vos interrogare disposui.
Cui Theodorus: Profer, ait, quod vis.
Et philosophus: Habes, inquit, tu mecum disceptationem, ut quae
fuerint quaesita dissolvas?
Cui Theodorus respondit: Exprime jam quod intendis.
Tunc philosophus ait: Quis, non natus, mortuus est? Quis rursum
natus, a morte subtractus est? Quis autem, cum sit mortuus, non est
fetore corruptus?
Et ait Theodorus: Non grandis, inquit, haec propositio tua, o
philosophe; nam facile quod inquiris solvam. Quis non natus, mortuus
est, habetur Adam protoplastus. Qui vero natus est, nec tamen
mortuus est, existit Enoch, qui Deo placuit, atque translatus est.
Qui mortuus est autem, nec fetore ullo corruptus, uxor est Loth,
quae conversa in statuam salis (Gen. XIX), quae usque nunc in
eo habitu pro incredulorum perdurat exemplo. Et ideo consilium do
tibi, o philosophe, ut has ineptas propositiones tuas et inanes
deserens quaestiones, ad verum Deum quem colimus, te sine dilatione
convertas, remissionemque peccatorum tuorum pro aeterna salute
percipias.
Ad haec philosophus obstupefactus, nihil inquisivit ulterius; sed
discedens, acumen viri, responsionemque tam celerem paratamque
miratus est.
CAP. XLIII.--Proinde Pachomius in iisdem monasteriis nuper
exstructis, diebus plurimis immoratus est. Exinde profectus est,
atque ad aliud monasterium, quod sub ejus erat ditione, pervenit.
Quem cum fratres omnes, in occursum ejus properantes, summa
veneratione susciperent, infantulus quidam de ipsa congregatione,
qui inter alios occurrerat; clamare coepit ac dicere:
Vere, Pater, ex quo hinc ambulasti, nullus nobis olera nec legumen
aliquod coxit.
Ad quem sanctus grata mente respondit: Non contristeris, fili mi,
ego jam coquam.
Ingressusque monasterium, post orationem venit ad coquinam; et
inveniens fratrem qui coquinae praeerat, psiathos (id est, tegetes)
operantem, quas mattas vulgus appellat,
ait ad eum: Dic mihi, frater, quantum temporis habes, ex quo non
coxisti fratribus olera vel legumina?
Qui respondit: Sunt fere duo menses.
Et sanctus Pachomius ait: Quare contra praeceptum facere voluisti,
ut tanta fratrum negligeretur utilitas?
Qui sub humili satisfactione
respondit: Optaveram quidem, venerabilis Pater, quotidie implere
ministerium meum; sed quia quidquid coquebam, non consumebatur a
fratribus, quia omnes abstinent (soli quippe pueri aliquid cocturae
percipiunt), ne tanto labore paratae projicerentur expensae,
propterea pulmentum non coxi. At ne otiosus essem, psiathos elegi
cum fratribus texere, sciens unum de his qui mihi deputati sunt ad
opus hujusmodi posse sufficere, ut parvas escas, id est, olivas et
herbulas ad refectionem fratribus pararet.
Haec audiens Pachomius: Et quot sunt, inquit, psiathi, quos te
fecisse dixisti?
Qui respondit: Quingenti.
Et ille. Defer, inquit, huc omnes, ut videam.
Qui cum fuissent allati, protinus eos igne supposito jussit exuri.
Tunc ait illis: Sicut vos traditam vobis erga dispensationem fratrum
regulam despexistis, sic ego passim labores vestros incendio
concremavi, quatenus cognoscatis quam perniciosum sit Patrum
instituta convellere, quae pro animarum salute provisa sunt. An
ignoratis quod gloriosum sit semper abstinere praesentibus? Nam si
quis ab ea re quae in ejus est potestate divina consideratione se
continet, magnum consequitur a Domino praemium. Ab ea vero re, cujus
utendi licentiam non habet, quadam noscitur necessitate cohiberi; et
ideo propter abstinentiam coactam atque inutilem frustra videtur
exspectare mercedem. Denique cum plures escae appositae fuerint, si
fratres parcius his utuntur propter Deum, tunc apud Deum sibi
maximam spem reponunt. De cibis autem quos non vident, nec eis ad
percipiendum facultas ulla tribuitur, quomodo pro parcimonia
praemium conceditur? Ideoque propter exiguos sumptus tanta fratrum
non debuit intermitti commoditas.
CAP. XLIV.--Haec cum loqueretur ad eos, et sufficienter eorum
delicta corriperet, ostiarius ad eum festinus ingressus est, magnos
viros et anachoretas egregios indicans advenisse, qui eum videre
desiderarent. Quos illico jussit intrare, debitaque reverentia
salutans eos, post orationem per fratrum ducebat cellulas, et omnia
eis monasterii loca monstrabat. Qui rogaverunt senem ut cum eo de
quibus cuperent rebus secreto loquerentur. Tunc vero duxit eos
seorsum, seditque cum eis. Illis autem de rebus abditis atque
arcanis altius disputantibus, coepit sanctus Pachomius odorem
sentire teterrimum. Videbat enim eos exculto satis uti sermone, et
in Scripturis sanctis paratos existere, nec poterat de intolerantia
fetoris aliquid vel cogitare, vel dicere.
Ubi ergo de divinis eloquiis diutius disputarent, et hora nona jam
refectionis tempus indiceret, surgentes ipsi, mox abire voluerunt.
Quos sanctus vir enixius orabat ut cibum pariter sumerent. Qui
noluerunt penitus acquiescere, dicentes festinare se ante occasum
solis 132 ad propria remeare. Et vale dicentes ei, sine mora
profecti sunt.
Tunc sanctus Pachomius volens certius causam fetoris agnoscere, in
orationem prosternitur, exorans Dominum quatenus sibi quales essent
pandere dignaretur. Moxque cognovit quod impietatis eorum dogmata,
quibus probabantur imbuti, tantam perniciem de eorum cordibus
exhalarent. Nec mora, viros ipsos insequitur, et apprehensis ait:
Unum volo vos interrogare sermonem.
Qui dixerunt: Interroga. Numquid, ait, Origenis commenta legistis?
Qui negantes, dixerunt: Nequaquam.
Quibus ait: Ecce contestor vos coram Domino, quod omnis homo qui
legit Origenem, et consentit his quae prave disseruit, in profunda
perveniet inferorum, haereditasque ejus erunt vermes et exteriores
tenebrae, quibus iniquorum animae sine fine punientur. En ego, quod
mihi manifestatum est a Domino, vobis sollicite nuntiavi. Ex hoc
innocens ero; vos videritis, si ea quae sunt recta respueritis. Quod
si mihi vultis acquiescere, Deoque placere per omnia, cunctos
Origenis libros in flumen mergite, ne ab illis vos ipsi mergamini.
Haec dicens, discessit ab eis. Et rediens ad exercitium solitae
virtutis, reperit fratres in oratione consistere, cum quibus
alacriter hymnos cantilenae spiritalis explicuit.
CAP. XLV.--Monachis igitur ad vescendum convenientibus, venerabilis
senex in cellulam, ubi consueverat supplicare Domino, se recepit.
Et obserans ostium, orabat intente, memor visionis quam aliquan do
conspexerat; et obsecrabat Dominum, quatenus ei declararet statum
monachorum qui futurus esset, vel quid post ejus obitum in tanta
congregatione contingeret; et ab hora nona usque ad illud tempus quo
frater qui nocturnis orationibus praeerat vocem mitteret, et ad
preces solitas excitaret, instantiam suae supplicationis extendit.
Cumque precaretur attentius, subito circa mediam noctem visionem
cernit, quae eum juxta petitionem propriam de statu posterorum
suorum plenius edoceret.
Nam monasteria sua vehementius dilatando, nonnullosque pie victuros
et continenter agnovit, neglecturos etiam plurimos didicit, suamque
salutem penitus esse perdituros. Vidit ergo, sicut ipse narravit,
multitudinem monachorum in valle quadam profunda satis atque
caliginosa consistere, et alios exinde velle conscendere, nec
valere, quia occurrebant ex adverso sibi, nec invicem dignoscere
poterant, nec de profundo illo et tenebroso loco prorsus emergere;
alios autem frustra conatos prae lassitudine ruere, atque ad inferos
pervenire; alios, jacentes, miserabili ac lacrymosa voce deflere;
nonnullos vero cum maximo labore conscendere, quibus in ascensu ipso
lux protinus occurrebat, in qua constituti referebant Deo gratias
quod evadere potuissent.
Ita Pachomius intellexit quae novissimis essent eventura temporibus;
caecitatemque mentis eorum qui post futuri sunt, et errorem cordis,
bonorumque defectum valde doluit; maxime vero, quod praepositi tunc
negligentes ac desides forent, nec in Deo confiderent, sed concordia
discordiose uterentur, placentes stultae multitudini, et ostentantes
habitum monachorum, nullaque bona opera praeferentes. Semel autem
pessimis primatum tenentibus, ipsumque nomen sanctae conversationis
ignorantibus, necesse est aemulationes ac jurgia generari, et quis
praesit ac major sit, ambitiosa lite contendere; et reprobari quidem
bonos, ac malos eligi; nec probitate morum, sed antiquitate vel
ordine unumquemque velle caeteris anteferri. Unde neque aliqua bonis
viris loquendi fiducia suberit pro utilitate communi, sed erunt in
silentio et quiete, aut certe sub colore honestatis magnis
persecutionibus affligentur.
Et quid est opus singula recensere, cum omnia pene quae sunt regulis
subnixa divinis, humanis commutabuntur illecebris? Tunc Pachomius
exclamavit ad Dominum, cum lacrymis dicens:
Omnipotens Deus, si sic erit, ut quid permisisti coenobia ista
constitui?
Si enim in tempore novissimo, quicunque fratribus praeerunt perversi
futuri sunt, quales erunt illi qui sub eorum regimine versabuntur?
Caecus enim si caeco ducatum praebet, uterque in foveam cadit
(Matth. XV). Heu me! quia frustra et supervacue laboravi.
Memento, Domine, studiorum meorum, quae tuo munere perfecisti;
memento famulorum tuorum, qui tibi tota mente deserviunt; memento
testamenti tui, quod usque ad consummationem saeculi a tuis
promisisti custodiri cultoribus.
Tu nosti, Domine, quia ex quo suscepi hunc habitum monachi, nimis
humiliatus sum in conspectu tuo, nunquam satiatus sum pane, et aqua,
vel qualibet creatura alia quam fecisti.
Haec eo dicente, vox ad eum facta est, dicens:
Ne glorieris, Pachomi, cum sis homo, et indigeas misericordia, quia
cuncta quae condidi, mea miseratione subsistunt.
Qui confestim prostratus in terra, misericordiam Domini postulabat,
dicens:
Omnipotens Deus, veniant mihi miserationes tuae, et vivam (Psal.
CXVIII); et ne auferas misericordias tuas a me, quia
misericordia et veritas tua semper susceperunt me (Psal. XXXII).
Scio enim ego, Domine, quia 133 nutant et claudicant universa
sine protectionis tuae auxilio.
Haec cum dixisset, astiterunt super eum angeli lucis; et juvenis in
medio eorum, ineffabili pulchritudine atque claritate resplendens,
qui instar solis ex se fulgoris radios emittebat, habens super caput
coronam spineam.
Et levantes a terra Pachomium angeli, dicunt ei: Quoniam petisti a
Domino misericordiam, ecce venit tibi misericordia tua, Deus gloriae
Jesus Christus Filius Dei Patris unigenitus, qui missus est in hunc
mundum, et pro salute generis humani crucifixus est, spineam ferens
in capite coronam.
Et Pachomius ait: Oro, Domine, nunquid ego te crucifixi?
Et Dominus placidior ait ad eum: Non tu quidem crucifixisti me, sed
parentes tui. Verumtamen animaequior esto, et confortetur cor tuum,
quia posteritas tua manebit in saeculum, nec usque in finem mundi
deficiet; ipsique qui post te futuri sunt, de profunda illa caligine
liberabuntur, quotquot vixerint abstinenter, et curam salutis
propriae gesserint. Modo namque qui praesentia tua se continent,
tuarum sequentes exempla virtutum, maxima gratiae luce resplendent;
post te vero, qui in hujus saeculi caligine fuerint immorati, quia
prudenter intelligent quae petenda sunt, quaeve fugienda, et
spontanea voluntate nullo humanitus utentes exemplo, de tantis
exsilierint tenebris, omnemque justitiam servantes, aeternam vitam
toto corde dilexerint; amen dico tibi quia cum istis erunt qui nunc
tecum in summa continentia et sanctitate praeclari sunt, eamdemque
salutem ac requiem sortientur.
Haec dicens Dominus, ascendit in coelum. Sic autem illustratus aer
est, ut splendor lucis illius non possit humanis sermonibus
explicari.
CAP. XLVI.--Tunc sanctus Pachomius super his quae sibi ostensa sunt,
vehementer admirans, ad nocturnam synaxim cum universa fraternitate
convenit.
Et officio sancto solemniter adimpleto, cuncti monachi juxta
consuetudinem coram sene ad audiendum verbum Dei constiterunt. Qui
aperiens os suum, docebat eos, dicens:
Filioli mei, quantacunque vobis est virtus atque possibilitas, pro
salute vestra certate fortiter, et adversus armatum hostem viriliter
dimicate: prius quam veniat tempus, quo nosmetipsos, si tamen
inertes fuerimus ac desides, miserabili lamentatione plangamus.
Non negligamus dies nostros, quos largitus est nobis Dominus; sed
operemur in eis cum omni alacritate virtutem. Dico enim vobis,
quoniam si sciretis quanta sanctis in coelestibus bona parata sunt,
et quae tormenta maneant eos, qui a virtutis itinere deviaverunt,
cognitaque veritate, non in ea digne versati sunt, summis utique
viribus aeterna supplicia vitantes, haereditatem illam beatam, quae
Dei famulis promissa est, festinaretis adipisci: quam nemo, nisi
malus ac perditus, fugit ac negligit; quia quid amittat, penitus
nescit; quem jam jamque resipiscere oportet, et terrenis absolvi
cupiditatibus, ut mala praeterita deflendo jugiter, indulgentiam
Domini consequatur, et sic ad meliora conversus, iter suum dirigat,
quatenus in exitu vitae laetus existens, ad coelestem Regem cum
magna laude perveniat;
quando terrestre hoc habitaculum deserens anima, ad cognitionem suae
substantiae properat; quando coelestibus sociata virtutibus, ad
Patrem luminum pervenire festinat. Quid extollitur homo per vanam
gloriam? Quid erigitur pulvis? Quid superbit terra et cinis
(Eccli. X)? Plangamus nos ipsos potius dum tempus habemus, ne
cum fuerit expleta singulis terminata dilatio, tunc inveniamur
tempus poenitentiae exposcere, quando jam accipere non meremur. In
hac enim vita nobis peccata deflere permissum est; in inferno autem,
sicut a sancto David propheta didicimus, quis confitebitur Deo
(Psal. VI)? Nimis anima illa probatur infelix, et omni
lacrymarum fonte plangenda, quae saeculo renuntians, iterum saeculi
actibus implicatur, et inutilibus dudum curis exuta, rursum redit ad
durae servitutis obsequia. Et ideo, charissimi fratres, ab hoc
instabili mundo, et post paululum transituro, perpetuam beatamque
vitam nobis non patiamur auferri.
Vereor autem, et totus penitus intremisco, ne carnis nostrae
parentes usi saeculi rebus, et vitae praesentis occupati negotiis,
qui putabant nos deseruisse mundi mala, et ab hinc jam vita frui
perpetua, suo nos judicio condemnent, dicentes nobis: Quomodo
lassati estis in semitis vestris (Sap. V), tantis obsessi
miseriis? Ex vestra namque tam magna tristitia, nobis etiam moeror
accessit, et poenis nostris vester ignis adjectus est. Rami quippe
nostri facti sunt inutiles, nec fructus quos in flore monstraverunt
ediderunt. Sed et illud propheticum ne nobis ingerant, expavesco:
Ideo in depraedationem venerunt dilecti, facti sunt abominabiles, et
corona capitis eorum sublata est.
Civitates ad Austrum sitae, clausae sunt, nec est qui aperiat eas
(Jerem. XIII). Tollatur enim impius, ne videat gloriam Dei
(Isa. XXVI, secundum Septuag.). Haec cogitantes, fratres mei,
totis certemus viribus, ne ab hoste superemur. Ille semper insistit
ut perimat, nos sollicite vigilemus, ne (quod absit) ejus fraude
perimamur.
Ante omnia prae oculis habeamus ultimum 134 diem, et momentis
singulis aeternorum dolorum supplicia formidemus. His enim causis
anima se consuevit agnoscere, corpusque proprium jejuniis ac
vigiliis deprimens, ipsa in moerore luctuque continuo perseverat,
donec Spiritus sancti calore succensa, supernae contemplationis
mereatur auxilium, et a contagiis exsoluta terrenis, divinis jugiter
exsatietur alloquiis. Alias etiam qui semper haec cogitat, puritatem
mentis obtinet, humilitatem cordis acquirit; vanam gloriam respuit;
omni saeculari prudentia carere contendit.
Philosophetur ergo, charissimi fratres, anima spiritalis quotidie
adversus crassam carnis suae materiam; omnique circumspectione cum
ea taliter agat, quatenus ad meliora sibi consentiat. Et cum vespere
pervenitur ad stratum, singulis membris corporis sui dicat: Donec
simul sumus, obedite mihi suadenti quae recta sunt, mecumque Domino
cum alacritate servite. Manibus quoque suis dicat: Veniet tempus
quando jactantia vestra cessabit, quando pugillus administrator
iracundiae non erit, quando palmae, quae ad rapinas extensae sunt,
conquiescent.
Pedibus dicat: Erit quando ad iniquitatem non valebitis prorsus
excurrere, quando pravitatis itinera non poteritis intrare. Cuncta
quoque membra sua similiter alloquatur, et dicat eis: Antequam mors
nos ab invicem dirimat, et separatio quae per peccatum primi hominis
accidit, impleatur, certemus fortiter, stemus perseveranter,
viriliter dimicemus, sine torpore atque pigritia Domino serviamus,
usque dum rursus adveniat, et temporales abstergens sudores nostros,
ad immortalia nos regna perducat.
Fundite lacrymas, oculi, demonstra caro, tuam nobilem servitutem,
collabora mecum in precibus, quibus Deo confiteor, ne, cum
requiescere vis atque dormire, perpetua nobis cruciamenta conquiras.
Et ideo vigila semper in operibus tuis, quia si te sobrie gesseris,
bonorum tibi retributio copiosa proveniet. Quod si neglexeris,
tormentorum genera miseranda te succident; et tunc audietur ululatus
animae deflentis ad corpus: Heu me! quia colligata sum tibi, et
propter te poenam perpetuae condemnationis excipio.
Si haec intra nos assidue retractemus, efficiemur vere templum
Domini, et Spiritus sanctus habitabit in nobis, nec ulla nos Satanae
poterit ulterius circumvenire versutia (I Cor. IV). Super
decem millia quoque paedagogorum magistrorumque doctrinam, timor
Domini per cogitationes hujuscemodi nos erudiet, prudentesque
custodiet: et quaecumque forsitan humano sensu non valemus
attingere, haec nobis Spiritus sanctus inspirabit. Nam quid oremus,
ut beatus ait Apostolus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus
postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII).
Erant quidem et alia plurima quae diceremus; sed ne vos multum
laborare cogamus, hunc terminum sermonibus nostris imponimus. Deus
pacis et gratiae confirmet vos atque corroboret in timore suo,
fratres.
Amen.
Haec dicens, sine mora surrexit, et commendans eos Domino, profectus
est.
CAP. XLVII.--Cumque pergeret ad monasterium, cui cognomen erat
Tabennense, cum Theodoro et Cornelio, caeterisque quam plurimis
fratribus, substitit parumper in itinere, velut interrogans aliquem
de quodam secreto negotio; et cognovit in spiritu unum de mandatis
quae praefixerat in monasterio, fuisse neglectum. Praeceperat enim
fratribus qui in pistoria arte laborabant, ut si quando facerent
oblationes, nihil loquerentur supervacuum, sed apud semetipsos
salutaria meditarentur eloquia. Vocavit ergo Theodorum, qui ipsius
monasterii curam gerebat, et dicit ei:
Vade secreto, et sollicitius inquire, quid fratres sero, cum
oblationes facerent, sunt locuti; et quidquid deprehenderis, ad me
referre curabis.
Qui pergens, diligenter investigavit omnia, et ea quae didicit
sancto Pachomio nuntiavit. Qui dixit: Num existimant fratres quod
traditiones quas eis dedimus servandas humanae sint, et nesciunt
quod pro contemptu etiam minimi mandati magna pericula negligentes
maneant? Nonne VII diebus Israel silentium circa Jerichuntinam
civitatem concorditer tenuit, deinde tempore constituto totus
populus exclamans civitatem protinus cepit; et ita praeceptum Dei,
quanquam datum per hominem, nulla dissimulatione contempsit? Nunc
ergo vel deinceps monachi praecepta nostra custodiant, ut hoc eis
peccatum negligentiae remittatur, siquidem et nos ipsi quae aliis
indicimus omni sollicitudine custodimus.
Tunc ingressus monasterium, post orationem venit ad fratres, qui
psiathos operabantur, sedensque cum eis, coepit et ipse texere.
Transiens autem puerulus qui constitutus erat ad obsequium ejus, qui
septimanam faciebat, intendit texentem beatum Pachomium, et dicit
ei: Non bene, Pater, operaris, alio modo abbas Theodorus intexit.
Et mox surgens ait ad puerum: Ostende mihi, fili, quomodo texere
debeam.
Et cum didicisset ab eo, sedit rursus ad opus suum, mente
tranquillus, et in hoc 135 facto superbiae spiritum
comprimens. Nam si secundum carnem quantulumcunque saperet,
nequaquam pueri monitis acquiesceret; sed potius increpasset eum,
quod ultra aetatem suam loqui praesumeret.
CAP. XLVIII.--Alio vero tempore, cum se removisset ab omni
conspectu, et in secreto suo moraretur, introivit ad eum diabolus
habitu simulato, et ex adverso consistens: Ave, inquit, Pachomi.
Ego sum Christus, et venio ad te fidelem amicum meum.
Tunc ipse, revelante sibi Spiritu sancto, visionem renuens inimici,
cogitabat intra se, atque dicebat:
Adventus Christi tranquillus est, et visio ejus omni timore libera,
et gaudio plena est; protinus enim et humanae cogitationes abeunt,
et desideria aeterna succedunt; ego autem nunc turbatus, variis
cogitationibus aestuo.
Et continuo surgens, et Christo signo se muniens, extendit manus
suas ut ipsum comprehenderet. Et exsufflans in eum dixit:
Discede a me, diabole, quia maledictus es tu, et visio tua, et artes
insidiarum tuarum, nec habes locum apud famulos Dei;
et factus veluti pulvis, cellulam ejus molestissimo fetore
complevit, ita ut ipsum corrumperet aerem, voce magna proclamans:
Modo te lucratus essem, et sub meam potestatem redegissem, sed
praecelsa est virtus Christi: ideo deludor a vobis in omnibus.
Verumtamen quantum possum, vos impugnare non desinam; oportet enim
me opus meum sine intermissione complere.
Pachomius ergo confortatus Spiritu sancto, confitebatur Domino,
gratias ei agens de miris erga se beneficiis atque muneribus.
CAP. XLIX--In hoc etiam monasterio quadam nocte cum Theodoro
deambulans, subito procul intuitus est grandem phantasiam, multa
seductione compositam. Erat enim in habitu mulieris, excedens omnem
humanam pulchritudinem, ita ut formae ejus expositio et visus exponi
non posset.
Hanc videns etiam Theodorus, turbatus est valde, et vultus ejus
immutatus est.
Quem venerabilis senex videns nimium formidare:
Confide in Domino, ait, o Theodore, nec aliquatenus expavescas.
Haec dicens, stetit in oratione, supplicans Domino, ut stupenda illa
phantasia divinae majestatis praesentia solveretur.
Cumque simul orarent, coepit illa proxima fieri, quam praecedebat
plurima daemonum multitudo. Cum ergo preces suas Pachomius
explicasset, illa veniens, ait ad eos:
Quid superflue laboratis, dum contra me nihil agere potestis? Ego
namque potestatem accepi a Domino tentare quos volo. Et interrogavit
eam Pachomius, dicens: Quid vis esse, vel unde venis, aut quem
tentare tu quaeris?
Quae ait: Ego sum diaboli virtus, et mihi est caterva daemonum tota
subjecta. Ego sum quae sancta lumina in terram praecipito, et
caligine mortiferae voluptatis involvo. Ego Judam quoque decepi, et
ab apostolatus dejeci fastigio. Et te igitur, o Pachomi, expetivi a
Domino, et impugnare non cesso; nec possum amplius opprobria
daemonum sustinere, quod universis impugnationibus ac praeliis meis
superiorem te esse demonstraveris. Nullus enim me, sicut tu, sine
viribus reddidit. Nam juvenibus et senibus, necnon et pueris
doctrina tua me subdidit; et ut ab eis penitus conculcer, effecit:
tantum congregans contra me exercitum monachorum, et muro
inexpugnabili Dei timore circumdans ita, ut ministri mei non valeant
ex vobis quemquam sua multiplici fraude seducere. Haec autem nobis
omnia contingunt propter Verbum Dei, factum hominem, qui vobis
potestatem tribuit nostram proculcare virtutem.
Et Pachomius ait: Quid igitur?
Me solum, sicut dixisti, tentare venisti, an non alios?
Et
te, ait, et qui tui sunt similes.
Iterum sanctus vir interrogavit eam, dicens: Ergo et Theodorum?
Illa respondit: Et Theodorum expetivi, et potestatem accepi tentare
vos, sed appropinquare vobis penitus nequeo.
Et interrogantibus eam cur non posset id agere, respondit: Si
vobiscum pugnavero, non parva vobis utilitatum commoda ministrabo,
maxime tibi, o Pachomi, qui ad tantam celsitudinem pervenisti, ut
corporeis oculis gloriam Domini dignus sis habitus intueri. Sed
numquid in perpetuum cum tuis monachis habitabis, quos nunc et
orationibus protegis, et exhortatione corroboras?
Erit tempus post obitum tuum, quando inter eos, prout libuerit,
debacchabor, et agam de his quaecunque placuerint mihi.
Tu namque facis ut nunc a tanta monachorum congregatione conculcer.
Et sanctus vir: Nonne scis, inquit, infelix, quod forsitan post nos
meliores erunt, qui Christo sincera voluntate servientes, eos qui ad
disciplinam Domini confugerint, et doctrinis spiritalibus imbuant,
et piis exemplis aedificent.
Novi, ait illa, quod contra caput tuum modo mentitus sis.
Tunc Pachomius ait: Tu mendacii principatum geris, nam praescire
nihil omnino praevales. Hoc enim solius Dei est, et majestatis ejus
ac potentiae proprium, cuncta praenoscere.
Quae respondit: Secundum praescientiam quidem, ut dicis, penitus
nihil novi, conjiciendo tamen 136 plurima cognosco.
Et sancto Pachomio
sciscitante, quomodo conjiciat,
ait illa: Ex praecedentibus quae sunt ventura, considero.
Et vir sanctus ait ad eam: Quomodo conjicere possis, exprime.
Et illa: Omnis, inquit, rei principium processu temporis ad
constitutum tendit augmentum, deinde ad detrimentum divergit. Sic
ergo et in hac divina vocatione conjicio, quae inter initia sua
coelesti roborata praesidio, signis et prodigiis, variisque
virtutibus crevit. Cum igitur senescere coeperit, a propriis
minuetur incrementis, aut temporis diuturnitate lassescens, aut
negligentiae torpore deficiens, tunc adversus hujuscemodi potero
praevalere. Sed et nunc opus meum est, supplantare quos possum,
magnosque viros tentare non desino.
Cui Pachomius ait: Si, ut dicis, magnos viros tentare non desinis,
propriumque opus tuum animarum perditionem esse professa es, utpote
quae cunctos excellis in malitia daemones, dic quomodo nunc adversus
Dei famulos non potes praevalere?
Et illa: Jam tibi, inquit, ante praedixi, ex quo mirabilis
incarnatio Christi facta est in terris, nos sine viribus prorsus
existere coepimus; ita ut ab his qui credunt in nomine ejus
illudamur ut passeres. Verumtamen etsi infirmi sumus redditi, non
usque adeo gerimus otia, ut non quos possumus decipere moliamur.
Nunquam quippe quiescimus adversari generi vestro, serentes malas
cogitationes in animabus eorum qui contra nos decertare contendunt.
Et si nobis titillantibus annuere eos ex parte aliquid senserimus,
tunc amplius nequissimas cogitationes immittimus, et diversarum
voluptatum incendia ministramus; et ita praeliantes acerrime,
subintramus eos, nostraeque plenius potestati subjicimus.
Si vero viderimus ea quae suggeruntur a nobis, eos e contrario non
solum non suscipere, verum nec libenter attendere, fideque quae in
Christo est, vigilanter et sobrie se munire, sicut fumus dissipatur
in aere, sic ab eorum cordibus pellimur et fugamur. Non omnibus
etiam viribus nostris permittimur cum omni homine congredi; quia non
omnes possunt nostros impetus sustinere. Nam si concederetur nobis
passim contra omnes nostra fortitudine depugnare, multos possemus,
qui nunc tuo foventur labore, decipere.
Sed quid agimus? quia juvantur precibus tuis, et virtute atque
potentia Crucifixi muniuntur.
Tunc sanctus Pachomius voce magna cum gemitu dixit ad eam: O
indormitabilis nequitia vestra, quae nunquam adversus genus humanum
saevire desistit, donec iterum divina virtus, id est, Dei Filius de
coelis adveniens, ex integro vos consumat et perdat.
Haec dicens, increpavit catervam daemonum sub nomine Christi. Quae
mox dissipata est, et ad nihilum dissoluta.
Mane autem facto, convocans Pachomius omnes fratres, qui vel
sanctitate vitae, vel antiquitate temporis praecedebant, exposuit
eis cuncta quae viderat atque audierat a malignis spiritibus.
Insinuavit etiam per epistolas suas absentibus, muniens eos in
disciplina atque timore Domini, et instruens providenter, ut in
nullo prorsus phantasiis daemonum cedant, nec insidiarum
multiformium praestigia extimescant. Qui videntes et audientes quae
per divinam gratiam ab eo miracula gerebantur, corroborati atque
solidati fide, cum omni alacritate laborem continentiae sufferebant.
CAP. L.--Interea alicujus fratris, qui patientiae senis aemulus et
imitator erat, cum staret ad orationem, percussit scorpius pedem; et
adeo virus infudit, ut usque ad cor ejus dolor excurreret, et
spiritum paulo minus exhalaret. Qui licet sit affectus extremo
cruciatu, non tamen se commovit a loco suo, donec finiretur oratio:
pro quo statim Pachomius preces Christo fudit, et pristinae sanitati
restituit.
CAP. LI.--Theodoro quoque gravis passio capitis inflicta, dolores
acerrimos excitabat. Qui cum rogaret Pachomium, ut eum suis
relevaret orationibus,
ait ad eum: Putasne, fili, quod alicui contingat dolor, aut passio,
aut aliquid hujusmodi sine permissione Dei? Idcirco in dolore
sustine, et in humilitate tua patientiam habe; et quando voluerit
Dominus, conferet tibi sospitatem. Quod si te diutius probare
dignatur, esto gratus, ut fuit perfectissimus et patientissimus Job,
qui multas tribulationum et cruciatuum tentationes excipiens,
Dominum benedicebat.
Et sicut ille, tu quoque pro doloribus tuis majorem requiem a
Christo percipies. Bona quidem est abstinentia, et in oratione
perseverantia; tamen infirmus magis praemium adipiscitur, cum
longanimis et patiens invenitur. Et quia nobis de magnanimis viris
sermo processit, necessarium reor, unius adhuc viri tolerantiam,
quae cunctam laudem transcendit humanam, proferre in medium pro
utilitate multorum.
CAP. LII.--Zachaeus quidam monachus, post longa continentiae
tempora, regio morbo correptus, sequestratam a fratribus habuit
cellulam, tota vita sua pane tantum et sale contentus. Semper autem
psiathios operabatur; tantamque contritionem propter Dominum
sustinebat, ut saepenumero funiculos 137 intorquens,
compungerentur manus ejus, et sanguinis guttae effluerent, intantum,
ut ex ipso opere magna viri tolerantia monstraretur. In tanta igitur
infirmitate corporis constitutus, nunquam fratrum collectam
deseruit, sed ad explendas omnes diurnas orationes, sollicite
convolavit, adeo ut nunquam dormiret interdiu. Consueverat autem per
singulas noctes, priusquam caperet somnum, quaedam de Scripturis
sanctis meditari; totaque membra sua Christi signaculo muniens,
glorificabat jugiter Dominum, et ita paululum quiescebat. Deinde
circa noctis medium surgens, usque ad matutinas orationes alacer
permanebat.
Hujus aliquando manus quidam frater inspiciens, operis nimietate
atque violentia fortiter sauciatas, et respersas sanguine, dicit ei:
Quid ita pater durissimo labore te discrucias, maxime tali
infirmitate depressus? An forte metuis ne apud Deum contrahas
offensam, vel otii crimen incurras, si non sedulo fueris operatus?
Scit Dominus quid pateris, et quia nemo tantis tribulationibus
afflictus, ullum valet opus attingere, praecipue tu qui nulla
necessitate constringeris. Nam si peregrinis post Deum sufficientiam
pauperibusque largimur, quanto magis tibi tanto Patri cum devotione
maxima serviemus?
Ad quem ille respondit: Impossibile est mihi non operari.
Et frater ait: Si hoc, inquit, tibi placet, saltem manus tuas oleo
perunge, ne tantum sanguinem profluentes in labore deficiant.
Qui consilio ejus acquiescens, fecit quod hortatus est eum; et
intantum vulneratae manus ejus gravatae sunt, ut nequaquam posset
ferre cruciatus. Ad quem visendum beatus Pachomius veniens,
causamque cognoscens, ait ei:
Putabas, frater, quod te oleum posset juvare? Quis enim te coegit
ita sedulo laborare, ut sub praetextu operis, in hoc visibili oleo
magis quam in Deo spem tuam poneres? Aut nunquid impossibile est Deo
sanare te? Aut ignorat aegritudines singulorum, nostrisque
commonitionibus indiget? vel despicit nos qui est natura misericors?
Sed utilitatem considerans animarum nostrarum, sinit ad momentum nos
pati tristitiam, ut tolerantiae perpetua praemia largiatur. Super
ipsum igitur omnem curam nostram sollicitudinemque jactemus; et
quando voluerit, vel quomodo judicaverit, ipse terminum doloribus
nostris benignus imponet.
Qui respondens, ait: Ignosce mihi, venerabilis pater, et ora pro me
Dominum, ut et hoc mihi delictum remittere pro sua pietate dignetur.
Asseverabant etiam plurimi de hoc sene, quod per annum integrum se
deflevit, post biduanum jejunium parum cibi percipiens.
Hunc sanctus Pachomius monachis proponebat, velut exemplum bonorum
operum, firmamentumque virtutum. Ad quem etiam eos qui erant in
moerore positi, dirigebat, quia habebat et consolatorium verbum,
sicut nullus alius. Qui usque ad finem fortiter decertans in
senectute sancta, pro doloribus tantis aeterna solatia recepturus,
ad coelestia regna transivit.
CAP. LIII.--Certus itaque Pachomius, quod talentum sibi creditum
nunquam prorsus absconderat, sed omnibus praerogans, et hunc et
alios quamplures perfectae conversationis ad Christum ante
praemiserat, diem festum laeta mente celebrabat super tantis ac
talibus fructibus a Domino sibi concessis, de quibus noster hic
sermo diu productus est, Deo gratias referens. Post beatissimum vero
Paschalis festi diem, multis fratribus ad Dominum praemissis, ad
postremum ipse quoque sanctus Pachomius infirmatus est; et
ministrabat ei Theodorus, cujus saepe meminimus. Et quamvis esset
toto corpore nimis attenuatus ac debilis, faciem tamen habebat
hilarem atque fulgentem, ita ut ex hoc quoque videntibus piae mentis
ac sincerissimae conscientiae suae monstraret indicia. Ante duos
ergo dies sanctae dormitionis suae, convocans universos fratres, ait
ad eos:
Ego quidem, charissimi, viam
patrum securus ingredior, nam video me a Domino protinus evocari.
Vos ergo mementote verborum quae a me frequenter audistis, et
vigilantes in precibus, sobrii estote in operibus vestris. Nulla sit
vobis conjunctio cum sectatoribus Meletii, vel Arii, vel Origenis,
seu caeteris Christi praeceptis adversantibus. Cum illis autem
conversamini, qui Dominum metuunt, et possunt prodesse vobis
conversatione sancta, et animabus vestris spiritualia praestare
solatia. Ego namque jam delibor, et tempus meae resolutionis instat
(II Tim. IV). Eligite igitur ex vobis fratrem, me praesente,
qui post Deum praesit omnibus, curamque vestrarum gerat animarum.
Quantum vero mea discretione perpendo, Petronium ego ad hoc opus
idoneum judico, vestrum autem est quod expedit vobis eligere.
Receperunt ergo et in hoc obedientissimi filii consilium patris.
Erat enim Petronius potens in fide, humilis in conversatione,
intellectu prudentissimus, bonis moribus, discretione perfectus. Pro
quo precem Domino sanctus Pachomius fudit, quia et ipsum in
monasterio, cognomento Chinobosciorum aegrotare compererat. Cui,
licet absenti, 138 cunctam fraternitatem commendavit in
Domino, mittens ad eum protinus ut veniret. Et signaculo Christi se
muniens, atque angelum lucis qui fuerat ad se directus, aspectu
intuens hilari, sanctam reddidit animam, quarto decimo die mensis
Pachon, secundum Aegyptios, quod est juxta Romanos, ad septimum diem
Iduum Maiarum.
Cujus venerabile corpusculum discipuli ejus, sicut decebat pro more
curantes, totam noctem super illud duxere pervigilem, psalmos
hymnosque canentes, sequenti vero die sepelierunt eum in monte, ubi
fuerat constitutum. Illi autem qui missi erant ad sanctum Petronium,
eum deduxerunt, adhuc infirmitate ipsa laborantem.
Qui paucis diebus totam fraternitatem gubernans, et hic in pace
defunctus est, relinquens post se virum justum et acceptum Deo,
Orsesium nomine.
CAP. LIV.--Haec igitur nos ex multis eorum meritis descripsimus
pauca, et ex magnis parva digessimus, non ut illis honor aliquis
praestaretur; nec enim fas est eos indigere praeconiis, quibus
sufficiens est aeterna laus et indeficiens gloria, quam coram
Christo et sanctis angelis ejus adepti sunt, et plenius cum suis
corporibus in resurrectione omnium consequentur.
Fulgebunt enim sicut sol in regno Dei (Matth. XIII), qui
glorificantes se glorificare testatus est (I Reg. II): sed et
nos aemulatores eorum pro nostris efficiamur viribus, cum vitas
eorum praeclarissimas [0272C] agnoscentes, eas imitari Christo
donante contendimus, precibus semper adjuti beatorum patrum,
patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, omniumque
sanctorum, per quos omnipotens et clemens Deus noster, beata et
coaeterna et consubstantialis et inseparabilis Trinitas, Pater, et
Filius, et Spiritus sanctus, glorificatur jugiter et collaudatur,
quia ipsi debetur omnis laus et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Ritorno alla pagina sulla "Vita di Pacomio"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
11 febbraio 2019 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net