Guigo I prior Carthusiae
Meditationes
Estratto da “Patrologia Latina”,
vol 153,
J. P. Migne - Parigi 1854
Dal sito www.mlat.uzh.ch -
University of Zurich's Corpus Corporum project by Ph. Roelli in 2019
Link al testo parziale italiano
CAPITULUM PRIMUM. De veritate et pace, et quomodo per solam veritatem pax
habetur.
Veritas ponenda est in medio, tanquam pulchrum aliquod.
Nec judices si quis eam abhorret, sed compatere. Tu vero cum ad eam venire
desideres, cur respuis eam, cum de tuis vitiis increparis? Vide quanta
patiatur veritas. Dicitur ebrioso: Ebriosus es; luxurioso, superbo
linguosoque, similiter.
Hoc autem verum est. Insaniunt tamen illi protinus, et veritatem in suo
praedicatore persequuntur et occidunt. Vide quantum honoratur mendacium.
Dicitur pessimis et vitiorum omnium servis: Boni domini. Placantur, gaudent
et mendacium ipsum in ita loquente venerantur.
Sine aspectu et decore, crucique affixa adoranda est veritas.
Quanto quaeque creatura nobilior est et potentior, tanto libentius subditur
veritati; imo hinc potens et nobilis, quia subditur ei.
Pungunt temporalia, cur non fugis ad alia, id est ad veritatem?
Ideo ultra omnia adversa amara est nobis veritas, quia singulae
adversitates, singulas aut plures oppugnant voluptates. Veritas autem simul
omnes calumniatur.
Si colores omnes, et caetera quae per oculos experiri possunt esses
expertus, aut ab aliis sensibus corporis sis expertus, si rumores omnes aut
recitares, aut audires, quae utilitas? Sic nec in tantis quae expertus es
vel audisti.
Neminem odisse potes, nisi tua iniquitate. Nam etiam iniquis optare bonum,
sanctorum est. Veritatem tantum et pacem, quae ex ea procedit, amare
oportet.
Minister veritatis amet quod ministrat, et cui ministratur.
Et, cum idipsum ab alio ministratur sibi, cum gratiarum actione suscipiat,
tanquam id quod amat.
Charitas sit tibi causa dicendi veritatem, tanquam medendi. Quod si quis
etiam non recipit, aut compateris ei, aut non eum diligis, aut id quod
spernit vile ducis, tanquam si respuat aeger salubrem medicinam.
Veritatem sine fine pax sequitur communis cum angelis; mendacium, labor et
dolor, communis cum diabolo. Non defenditur veritas, sed tu illa indiges.
Amara et insuavis est veritas generi tuo nimis valde, non suo, sed eorum
vitio; sicut lux fulgens, infirmis oculis. Vide ergo ne tu eam amariorem
facias, dum non eam sicut debes dicis, id est charitate; sicut enim pius
medicus, qui salubrem et amaram aegro dat potionem, linit oram vasis melle,
ut quod (dum est dulce) libenter sumitur, etiam quod salubre est, hiatu
facile capiatur. Prodesse autem hominibus tuum officium totum.
Si dicis veritatem non amore veritatis, sed desiderio laedendi alium, non
praemium dicentis veritatem, sed poenam conviciatoris assequeris.
Vide quantum supplicii passurus es, cum lux vera perfecte ostenderit te
tibi; si tantum cruciatur, cui uno verbo aliquid malorum suorum ostendis.
Tunc enim patebunt consilia cordium.
Aequaliter peccas cum vel alium vituperas, vel ab alio vituperaris; in
utroque enim veritatem aut pro malo recipis, aut pro malo irrogas. Qui ergo
te flagellare voluerit, vitam tuam, id est veritatem arripiat; per illam te
caedat et cruciet.
Veritas est vita et salus aeterna.
Debes ergo compati ei cui displicet.
In tantum enim est mortuus et perditus. Tu autem perversus non ei diceres
veritatem, nisi putares amaram illi esse atque intolerabilem. Ex te enim
metiris alios. Sed hoc pessimum est quando ut placeas hominibus, dicis
veritatem, quam diligunt et mirantur sicut diceres mendacia aut adulationes.
Non ergo vel quia displicet vel quia placet, dicenda est veritas, sed ut
prosit. Silenda est autem tantum ne noceat, sicut lux infirmis oculis.
Panis, id est veritas, confirmat cor hominis ne succumbat corporum formis.
Beatus, cujus mens solummodo cognitione et amore veritatis movetur sive
afficitur, corpus vero ab ipsa tantummodo mente.
Ita enim et corpus a sola veritate movetur. Si enim nullus in mente motus
nisi veritatis, nullus in corpore nisi mentis, nullus quoque in corpore
esset nisi veritatis, id est Dei.
Propter pacem facis omnia, ad quam iter est per solam veritatem; quae est
adversarius tuus in hac vita. Ergo aut illam tibi, aut te illi subjice.
Non enim aliud tibi restat.
Adversitas monet pacem desiderare. Tu autem caecatus id desideras quod, dum
amas atque disideras, impossibile omnino est te pacem habere.
Cur rapis in te id quod in alio ita displicet, id est ira? Irasceris ergo,
quia ille irascitur. Imo jam tibi irascere, quia irasceris.
Si ita ipsa tibi vere displiceret, non admitteres eam, sed fugeres.
Quod fit tantummodo tenendo pacem.
Non gloriatur lacus quod abundet aqua; de fonte enim est. Sic de tua pace.
Semper enim aliud aliquid est causa pacis. Tanto ergo infirmior et fallacior
est pax tua quanto mutabilius est id unde oritur. Quam vilis est ergo cum
oritur ex jucunditate humanae faciei?
Tutus appetit esse omnis homo. Quod tanto minus est quanto magis potest
inquietari. Tanto enim magis potest inquietari quanto sunt paratiora habere
se, aliter quam vult, ea quae diligit. Dicat ergo aliquis hominum tibi: Ego
tibi malum faciam; ego tibi pacem auferam. Cogitabo quippe de te malum aut
dicam. Ecce quam paratus es mortificari et turbari.
Non sint temporalia causa pacis tuae; tam vilis enim et tam fragilis erit
quam illa. Haec pax tibi communis erit cum brutis; tua sit cum angelis, id
est, quae de veritate procedit.
Quidquid ob pacem et beatitudinem tenueras et amaveras, contemne, nisi pacem
et beatitudinem omnino vis perdere.
Pax est bonum illius animi in quo ipsa est. Propter seipsam igitur appetenda
est, tanquam bonus sapor. Tanta sit in te, ut et malos non excludas.
Non turbetur cor vestrum, neque formidet (Joan. XIV, 27), Sabbatum est
verum. Hoc celebrat, qui nec illicitur nec cogitur, hic habet se in
potestate, hic potest de se eleemosynam facere; ut sicut alius viderit
expedire, iratus sit aut placatus.
Amor temporalis pacis necessario parit inquietudinem mentis. Qui ergo habet
hanc pacem et amat, necessario caret pace.
Si malefacientibus tibi non invideas, erit tibi pax cum eis.
Sicut per similitudinem et pacem consistunt, ita per dissimilitudinem et
discordiam cuncta intereunt.
CAPITULUM II. De utili displicentia sui ipsius, et de humili confessione
peccati.
Initium redeundi ad veritatem, est displicere sibi in falsitate.
Emendationem praecedit vituperatio Non enim libet mutare nisi quod
displicet. Quia ergo semper indiges mutari, semper indiges tibi displicere.
In omni cura quam pro salute tua geris, non est ullum officium vel
medicamentum utilius tibi quam teipsum vituperare atque contemnere.
Quicunque ergo hoc facit, adjutor est tuus. Hoc enim agit quod tu agebas,
aut agere debuisti, ut salvus fieres.
Ideo tibi places quia nihil te boni a te habere non intelligis. A te tibi
nil nisi malum. Nullas ergo tibi grates debes. Malum omne a te tibi est.
Poenas itaque magnas pro vindicta debes.
Facile est iter ad Deum, quoniam exonerando itur; esset autem grave, si
onerando iretur. In tantum ergo te exonera ut, dimissis omnibus, teipsum
abneges.
Qui se vilem esse novit, vituperationes suas tanquam suas sententias quietus
suscipit et humilis. Laudes vero respuit, tanquam non suas sententias.
Cum aliquis de te malum dicit, si non est ita, eidem nocet, non tibi; sicut
si vocet aurum stercus, quid auro nocuit. Si verum est quod dicitur de te
malum, doceris quid caveas.
Qui autem quod bonum est dicit, non ei quem laudat, sed sibi ipsi prodest.
Cum vero bonum tibi de te dicitur, ut quid rumores quos tu melius nosti,
narrantur? Tu te solum vitupera.
Sua vitia quisque fugiat; nam aliena non nocebunt.
Continuum mendacium est habitus tuus, et corona tua, quoniam quod deest
significant.
Cum aliquis dolet se commisisse furtum, ob natum sibi inde opprobrium, non
eum poenitet furti, sed dolet opprobrium incurrisse. Nec horret aut malum
ducit peccare, sed puniri. Justis autem non aliud est peccare et aliud
puniri. Ipsum nimirum peccatum atrocissimam poenam ducunt, et ideo nullam
iniquitatem impunitam posse esse, eo quod iniquitas peccati magna poena sit,
nihilque pejus ea cuique valeat irrogari. Et idcirco ipsam prae omnibus
malis cavendam ac fugiendam censent, etiam si nihil aliud mali eam sequatur.
Si quem odisse debes, neminem ita ut te. Nemo enim tantum nocuit tibi.
Si nihil melioratur, nisi prius vituperatum, tunc qui non vult vituperari,
non vult utique meliorari. Scriptum est enim: Qui odit increpationes,
insipiens est (Prov. XII, 1); Qui autem acquiescit increpationibus,
possessor est cordis (Prov. XV, 32).
De confessione.
Nullus publicano esse poterat ad salutem reditus, nisi humiliter confessus
fuisset, quod ei Pharisaeus superbe improperaret.
Hoc solo justus es, si ob peccata tua te damnandum agnoscas et dicas.
Si justum te dicis, mendax es, et a Domino veritate damnaris, ut contrarius
ei. Dic te peccatorem, ut verax Domino veritate convenias liberandus.
Magnorum est pro confitentibus intercedere, ut eis ignoscatur; majorum
autem, pro his etiam supplicare benigne qui nondum suum recognoscunt reatum,
ut cognoscant, et pro his qui, aut quia erubescunt, aut quia amant reatum
suum, non confitentur, ut confiteantur.
Omnis anima rationalis volens ulcisci se, hoc irrogat alteri quod sibi ipsi
metuit, et abhorret et malum ducit. Nihil autem libentius ad ulciscendum se
quam veritatem arripit, nec ullum malum venenatiore mente infligit.
Ergo nil sibi magis abhorret fieri quam veritatem dici. Hoc quippe
adversarius de alio dicit quod, si is cui dicitur humiliter recognoscit,
salutem mereatur aeternam. Qui enim adulterum, adulterum vocat, hoc ei dicit
pro malo quod ipse pro salute sua fateri debet gratis. Libenter ergo hoc
recipiat, nec qua intentione, sed quid sibi dicatur attendat.
Qui non videri, sed esse verax veraciter diligit; nec videri, sed esse
mendax veraciter metuit, statim ut se mentitum advertit, sibi contradicit,
nec ab hoc ulla eum vel improperia vel damna revocant. Mavult enim verax
mori, quam mendax vivere, si tamen vivit mendax, cum scriptum sit: Os quod
mentitur occidit animam (Sap. I, 11).
Hoc quod vis abscondere, id est peccatum tuum, improba et jam non erit quod
abscondere debeas. Delere enim illud potes, abscondere non potes. Nihil enim
opertum quod non reveletur, nec occultum quod non sciatur.
Quare ergo morbum mavis celare quam sanare? Quomodo morbos tui corporis
libenter aliis, ut compatiantur, ostendis, et si nolunt credere, miserum te
habes, augeturque dolor, sed et irasceris, et ita de animae aegritudinibus
ipsis facito.
CAPITULUM III. De voluptatibus ac vilibus delectationibus quinque sensuum.
Vide duas experientias ingestionis et egestionis, quid te magis beatificet
quod per hanc, an quod per illam experiris. Illa onerat inutilibus, haec
exonerat. Quid prosit utrumque, circumspice. Hoc est totum devorasse
expertum esse. Nil ultra spei remanet. Sic in omnibus sensualibus. Vide ergo
quid beatitudinis omnia hujusmodi, sive in spe, sive in re, in te
effecerint, et sic cogita de futuris. Cogita, inquam, prospera praeterita,
et sic futura judica. Quae speras, peritura sunt omnia. Et tu quid post
haec? Aliquid ama et spera quod non transeat.
Pingi vis ligna coloribus, igne consumenda, cum ea quae consumis, vis esse
decora, seu cibos, seu vestimenta.
Vestibus indiges contra frigus, non colore illo vel illo, sic cibo contra
famem, non sapore illo aut illo.
Voluptas bestialis, ex sensibus carnis; diabolica vero, omnis fastus et
invidiae et fallaciae; philosophica vero, nosse creaturam; angelica, nosse
et amare Deum.
Quae in transitoriis plus delectant, haec magis mortifera sunt.
Eadem aut pejor est stultitia, genuflectere his quae tu feceris, et animum
inclinare his quae destruis, id est saporibus vel aliis sensibilibus.
De regionibus congregavit eos, a saporibus scilicet et odoribus, et carneis
tactibus eruens animos sanctos, in se colligit.
Ita conantur homines facere veram voluptatem sive beatitudinem, quasi aut
nulla sit, aut fieri possit, cum ipsa sola sit, fieri vero nullo modo
possit. Id autem est facere sibi beatitudinem et Deum; et putare non esse
beatitudinem, et non esse Deum.
Vide si omnes homines, dimissis omnibus aliis rebus quibus intendunt, uni
tantum colori aut sapori ex toto intendant, quam miseri foedi stulti erunt.
Sic sunt et modo, cum tam multis ad diversis rerum qualitatibus intendunt.
Non enim magis plures aut universae creaturae, Deus noster aut nostra salus
sunt quam una quaelibet earum.
Cum gaudemus unde et bruta, id est de luxuria, ut canes; de voracitate, ut
porci, et caetera, anima nostra fit similis animabus illorum, et non
horremus. Ego autem mallem corpus habere canis quam animam. Et tamen si
corpus nostrum in tantam canini corporis transiret similitudinem, in quantam
animae caninae similitudinem anima nostra per luxuriam transit, quis nos
ferret? quis non horreret? Melius autem ac tolerabilius esset, corpus
nostrum in bestiam commutari, anima in sua dignitate, id est Dei imagine,
permanente, quam, corpore manente humano, animam fieri bestialem. Et haec
mutatio tanto est horribilior magisque deflenda, quanto anima praeeminet
corpori. Unde David: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est
intellectus (Psal.
XXXI, 9). Non enim de corporis hoc similitudine, ne sit ridiculum, dici
putandum est.
Coaptare aliquid, sicut cibum aut potum, tantummodo ut plus delectet,
diabolo cooperari est in perniciem nostram, et acuere gladium, quod facilius
et altius nostra possit viscera penetrare.
Quanto enim his amplius delectamur, tanto gravius ac profundius vulneramur.
CAPITULUM IV. De vanis timoribus, doloribus, et cruciatibus filiorum hujus
saeculi, quos contrahunt ex periturorum cupiditate et amore.
Sponte se implicat homo corporum ac vanitatis amori, sed, velit, nolit,
cruciatur timore ac dolore pro eorum interitu, sive cum auferuntur ipsa
corpora, sive cum ipse vituperatur. Amor enim periturorum est quasi fons
timorum inutilium et dolorum, ac sollicitudinum universarum. Pauperem ergo a
potente liberat Dominus, solvendo eum a vinculo mundani amoris.
Qui enim nil periturum diligit, ubi a quolibet potente laedatur non habet,
et omnino inviolabilis est, quia sola inviolabilia sicut diligenda sunt,
diligit.
Si omnes capillos capitis tui abscindat quis, non te laedet, nisi cum eos
qui capiti adhaerent tetigerit.
Sic te non laedent, nisi ea, quae per concupiscentiam in te fixere radices,
quis tangat. Quae quo plura fuerint et magis amata, eo plures hac
vehementiores dolores parient.
Aut exstingue penitus concupiscentiam, aut para te ad conturbandum, id est
ad timendum et dolendum unde non debes.
Anima humana tandiu in se cruciatur quandiu potest cruciari, id est quandiu
aliquid amat praeter Deum. Deum enim nequit amittere nolens. Dimittere ergo
eum potest, non amittere. Nemo enim laeditur nisi a seipso.
Quot rerum amoribus, quae tibi, vel quibus tu periturus eras, te Dominus
liberavit a totidem te tristitiae timoribus et doloribus absolvit.
Dum corporum species vel formae, quibus tibi adhaerentibus foedaris, pereunt
(tanquam syllabae suis temporibus, Deo modulante), cruciaris. Eraditur enim
quae increverit rubigo.
Nil tibi laboriosius quam non laborare, id est contemnere omnia unde labores
oriuntur, universa scilicet mutabilia.
Vide quanta turba generis tui pro mundo laboravit, et non solum non sunt
adepti, sed insuper sepsos amiserunt. Tu autem si studueris, plus acquires
sine ulla comparatione quam est id propter quod omnes laborant aut
laboraverunt.
Turbatio animi stulta, ipsa est misera; haec fere semper fit in te, cum
causas mortis tuae, id est ea quibus male adhaerebas, corrumpit Deus, ut ea
deserens vivas.
Ancillam diligis turpiter, id est creaturam; ideo tantum cruciaris, cum
Dominus ejus, id est Deus tuus, agit de ea quod bene vult.
Uni ex syllabis magni carminis adhaesisti, ideo turbaris cum canendo
procedit cantor sapientissimus. Subtrahitur enim tibi syllaba, quam solam
amabas, et succedunt aliae ordine suo. Non enim canit tibi soli, nec tuae
voluntati, sed suae. Quae autem succedunt syllabae, ob hoc tibi contrariae
sunt, quia impellunt eam quam male amabas.
Quod syllaba in carmine, hoc loci aut temporis obtinet unaquaeque res in
mundano discursu, ideo ergo cruciaberis quia deterioribus inhaesisti, et suo
ordine transeunt tanquam syllabae in carmine.
Haec omnia quae dicuntur adversa, non sunt adversa nisi malis, id est
amantibus creaturam pro Creatore.
Si ille aut ille tantum laboraret propter Deum, quantum laborat propter
mundum, natale ejus tanquam martyris ageretur.
Sicut ex glacie frigus, ita ex temporalium amore timor inutilis animam
invadit, et caeterae miseriae. Remove a te universa quae tibi timendi causa
sunt, sicut quae frigoris. Remove dico non a loco, sed ab animo. Non est
enim timendum nisi quod potest et quod expedit vitari, id est peccatum.
Quidquid autem vitari expedit, vitari et potest, adjuvante Deo, id est
iniquitas.
Vide quam sis in potestate hominum ad turbandum et cruciandum. Quam facile
est eis vituperare te verbis, aut cogitationis opinione, tam facile est
perturbare. Quid ergo? Si displices eis, perturbaris. Ergo in eorum es
potestate. Sive quis haec faciat, sive non; tu tamen ita ex praeparatione
mentis expositus es. Si in bono displices eis, ipsis hoc nocet, non tibi.
Labora ergo tunc mutare corda eorum, non bonum tuum. Si in malo displices
eis, non ipsum displicere tibi nocet, imo prodest, sed ipsum malum tuum.
Dicunt martyres Deo: Propter te mortificamur tota die (Psal. XLIII, 22); tu
quibuslibet vilitatibus: Propter vos conturbor tota die.
Restringe te et collige undique; ne forte volubilitas mutabilium inveniat te
in ipsis, et crucieris.
Quod aliquo modo cruciaris, sive timendo, sive irascendo, sive odiendo, sive
quolibet modo dolendo, tibi tantummodo imputa, id est concupiscentiae tuae,
ignorantiae, vel torpori.
Quod si quis vult te laedere, ejus imputa concupiscentiae. Laesura tua et
dolor, indicium est peccati tui; amasse te scilicet laesibile aliquid, Deo
dimisso.
Laesis spectaculis doles. Tibi et errori tuo hoc imputa, quia laesibilibus
inhaesisti. Nam in tantum consuevit homo malum omne in aliud retorquere, ut
si aut in lapidem offenderit, aut igne adustus fuerit, ipsas Dei creaturas
culpare ac maledicere audeat; quae nisi hoc facerent, tanquam invalidae
atque emortuae merito culparentur, et non potius suae debilitatis lugere
miseriam.
Vide quomodo, tanquam mare tam innumerabilium formarum corporearum et
animorum humanorum nunquam in eodem statu permanentium, nunquam sinaris
quiescere.
Quamvis sciat nutrix parvulum accepto passere laetaturum, timet tamen
summopere ne accipiat, ac tanto magis, quanto magis eumdem inde laetaturum
existimat, certe omnes homines et se, et quos amant, gaudere optant. Cur
ergo id nutrix puero non solum non optat, sed insuper tanquam magnum malum,
ne habeat cavet? Certe vult eum gaudere. Cur ergo et unde gavisurum scit
subtrahit? Cur nisi quia futuram tristitiam attendit, cujus esse causam
istam novit esse laetitiam? Scit enim profecto, tanto post haec graviorem
tristitiam animum pueri subituram, quanto vehementius gaudium tale
praecesserit, ex quantitate praesentis utique laetitiae, futurae tristitiae
metiens magnitudinem.
In quo facto quid aliud mulier ista suggerit esse faciendum, nisi omnia illa
gaudia quae subsequuntur lamenta, tanquam pestem venenumque vitanda? Nec
attendendum quid suavitatis habeant in praesenti dum adsunt, sed quid
amaritudinis generent in nobis cum abeunt. Talia sunt omnia temporalia
gaudia.
Cur non ergo vineam possidendam, pratum, domum spatiosam, agrum; cur non
aurum argentumque, cur non opiniones hominum laudesque, ac caetera similia,
eadem causa provida cautela devitem? O quis dabit decrepito puero et tamen
stulto, id est humano generi toti orbi diffuso, quamdam magnam, quamdam
sapientissimam nutricem, quae tali cura ac sollicitudine subtrahat ei, vel
revocet eum a gaudiis, quae futurorum semina sunt dolorum? Sed unde tantus
in toto orbe gemitus fletuum, nisi quia haec nutrix piissima ac potentissima
nunquam cessat, sive per semetipsam, seu aliter, humano generi, causas
dolorum, id est temporalia, tanquam passerem puero, auferre aut non dare.
CAPITULUM V. De cupiditate, amore, et gloriatione terrenorum et temporalium,
et quomodo per ea vera miseria non tollatur, sed augeatur.
Duobus modis, cum duae res sunt aequales, potest haec major illa fieri, aut
suo proprio augmento, aut sociae detrimento. Hoc posteriore modo omnes
principes et potestates saeculi aut gaudent, aut nituntur caeteris omnibus
esse majores, eorum, videlicet, dejectione et detrimento, non sua, id est
corporis aut animi sui erectione aut augmento. Neque enim aut corpora eorum,
aut mentes ullo modo meliorantur, sed videntur sibi profecisse et crevisse,
quia illi defecerunt et decreverunt. Quod si ita omnia diminuta essent, ut
in nihilum redacta essent, in quo cresceret ex hoc anima vel corpus tuum?
Sicut qui vult lateres facere, plateam praeparat, ubi eos interim ponat, non
utique ibi remansuros, sed, cum exsiccati fuerint, alibi transferendos; et
ita platea illa nullis specialiter lateribus parata est, sed omnibus
aequaliter qui faciendi sunt, ita hunc locum humanae habitationis, creandis
hominibus et alibi peracto suo tempore transferendis, fecit Deus. Et, sicut
figulus alios aufert, ut recenter facti in eorum succedant locum, ita Deus
morte, tanquam translatione priorum, successuris praeparat locum. Stultus
ergo et insanus est qui in platea cordis amore inhaeret, ac non potius quo
sit transferendus hinc semper sollicitus meditatur.
Nec injustum aut austerum videri lateribus debet, cum hinc transferuntur,
nimirum cum hac intentione positi fuerint.
Neque videbitur nisi his qui se hinc necessario transferendos non cogitant,
qui commune et nulli proprium, sed innumerabilibus futuris communiter
deputatum, insana cupiditate tanquam suum vindicant proprium. Vide in hac
eadem re aliam insaniam nihilo minorem. Cum enim hi lateres fere omnes
ejusdem sint quantitatis, vix tamen eorum ullus, unius tantum spatio
contentus est, imo ejectis aut confractis quod potest multorum laterum, uni
sibi vindicat locum.
Quid tibi videtur de eo qui totam intentionem suam, et tempus impendit ad
fulciendam aliquam domum, quam fulciri est impossibile ex his rebus ex
quibus nil omnino fulciri potest, vel si possit, ipsae fulturae indigent
totidem fulturis aliis quot ipsa domus quae ex his fulcienda est; et illae
fulturae totidem, et ita in infinitum? Vita haec, domus; fultor, tu;
fulturae, temporalia, quae nunquam in eodem statu permanent, et nec fulcire,
nec fulciri omnino possunt.
Longam tentationem petit, qui longam vitam petit. Tentatio est enim vita
hominis super terram (Job. VII, 1).
Quod in suis amicis vel parentibus non amavit Deus, id est potentiam,
nobilitatem, divitias, honores, non ames tu in tuis.
Laqueos comedis, bibis, vestis, dormis; omnia laqueus.
Exsules amore, voluptate, affectu, non loco. Exsules in regione
corruptionis, passionum tenebrarum, ignorantiae, malorum amorum et odiorum.
Quantum diligis te, id est hanc vitam temporalem, tantum diligas
transitoria, sine quibus esse non potes, necesse est. Et quantum spernis
hanc vitam, et ejus fomenta.
Grave est tibi hoc vel illud amisisse. Ne quaeras ergo amittere. Quaerit
enim amittere, quisquis ea diligit et acquirit, quae retineri non valent.
Omnis miseria in hoc est.
Omnes amant aliquid principaliter, ubi semper intentionem habent fixam. Tu
vero quid? Ecce omnes quasi thesauro invento arreptis mundi partibus
singulis, singuli intendunt, aut certe inter plures scinduntur, ac si canis
inter duo frusta carnis positus, ignoret cui potissimum appropinquet,
alterum timens amittere.
Si haec in quibus confidis aut delectaris, facerent hoc in semetipsis,
irrideres tanquam stulta, imo lugeres tanquam perdita. Et si omnes ita
insaniunt, nunquam bonum est tibi insanire? Si teipsum tam immundum toleras,
cur non quemlibet alium? Quot ea quae diligis casibus subjacent, totidem et
animus tuus.
Qui hoc amat quod amandum non est, miser est et stultus, etiamsi nunquam vel
ipse, vel illud pereat. Nunquid enim idololatra propter hoc tantum miser
est, quia periturum est quod adorat? Ergo non esset miser, si illud non
periret? Certe manente idolo ejus, miserrimus est adorator, licet incolumis
corpore, et temporalibus bonis plenus.
Non te faciunt adversa miserum; sed ostendunt fuisse et docent.
Prosperitates vero excaecant animum, tegendo et augendo miseriam, non
auferendo.
Vide quomodo capiatur anima rebus corporeis, et capta crucietur, utpote in
puero. Capitur enim viso passere, quem, cum acceperit, subjacet tot casibus,
quot passer ipse. Quomodo autem est tuta priusquam talibus capiatur? Ea enim
quae placent tenent illam, ut possit adversis multari.
Data nave, flatibus ferebamur ad gaudendum seu dolendum alternatione
occursantium formarum.
Quomodo non glorietur aut superbiat de fortitudine vel pulchritudine, quando
de infirmitate vel turpitudine gloriatur homo? Gloriatur enim si vehatur
equo, aut ejus turpitudo pannorum decore veletur, cum potius gloriari posse
videretur, si equum sua ipse virtute portaret, aut certe eo non indigeret,
et fulgore suo vestes ipse decoraret, aut earum saltem decore non indigeret.
Haec enim et his similia indigentiam ejus ac turpitudinem protestantur.
Quam libenter ostentaret homo suam pulchritudinem si haberet, qui tam
libenter ostentat alienam, videlicet in vestibus sive pelliciis, sive
cujuslibet modi!
Non minus dolendum est pro eo qui gaudet temporalium adeptione quam qui
amissione dolet. Uterque enim febre vexatur, id est amore mundi.
CAPITULUM VI. De inutili et vili appetitu laudum et gloriae, vel favoris
humani.
Si bene scires naturam ac potentiam humanae opinionis, vel favoris, nunquam
vel exigue pro eis laborares, aut gauderes, aut contristareris. Nil enim
prosunt cui impenduntur; sicut colores, et caeterae formae, corpora, vel res
quibus insunt, deturpant, et ipsis nil prosunt aut obsunt. Quid enim profuit
soli aut lunae quod eos pagani deos putaverunt? Aut quid eis, quod tu eos
creaturas esse cognoscis, obest? Quod si etiam stercora eos esse putares,
quid eis noceret? Quare, sicut naturam et potentiam illius aut illius herbae
sive ligni, ita harum rerum scrutare. Facile, adjuvante Deo, id poteris, ex
cujus opinionibus vel favoribus caetera metienda.
In hoc cognoscis quae soli Deo debentur, quia exhibita cuicunque rei nil
prosunt, ut cognitio, amor ad favendum, timor, reverentia, admiratio, etc.
Haec enim, eo ipso quod ei cui exhibentur nil prosint, ostendunt se ei soli
degeneri qui nullo eget. Si enim laudari vel cognosci aut admirationi esse
prodesset, quis non quotidie mercede conduceret tanquam operarios, qui haec
sibi exhiberent assidue, ut sine intermissione proficere posset? Quae mater
filiis suis id non sine cessatione impenderet? Quis non vestes, praedia,
jumentaque, seipsumque die noctuque bona diceret, ut sic meliora laudando
redderet? Nihil ergo ista prosunt, cui impenduntur. Quis autem exhibet,
exhibendo deterior aut melior efficitur. Si autem amat, aut admiratur, aut
timet id quod debet, melior; si autem non debet, deterior utique fit.
Similiter in caeteris. Quam ergo pius est Dominus, qui nihil a nobis exigit,
ut sibi prosit, multumque a nobis sibi serviri reputat, si quod nobis est
utile semper agamus.
Sicut radicum, herbarum, vel caeterarum rerum naturas, ita opinionis,
favoris, laudis, vel vituperationis, expende.
Amor uniuscujuscunque hominis est omnium. Singuli enim omnes amare debent.
Qui ergo hunc sibi specialiter exhiberi vult, raptor est, et ideo reus
contra omnes efficitur.
Ecce huic corpori immistus, satis miser eras; omnibus enim ejus
corruptionibus usque ad morsum pulicis, vel sorunculi subjacebas.
Non suffecit hoc tibi. Immiscuisti enim te aliis, quasi corporibus, opinioni
hominum, admirationi, amori, honori, timori, et aliis similibus, et sicut ex
corporis, ita ex horum laesione, dolore afficeris.
Ipsemet ligna, quibus combureris, tibi adhibuisti. Laeditur nempe honor tuus
cum contemneris; sic de caeteris. Ita etiam de formis corporum cogita.
Quo te ille aut ille vitio contempsit, eodem tu te contemptum tanquam
timidus doluisti, scilicet superbia. Et quo tibi vitio abstulit, eodem tu
doluisti ablata, id est amore periturorum.
Nisi contempseris quidquid possunt homines vel adversando, vel adjuvando,
non poteris contemnere eorum affectus, id est odia vel amores; quare, nec
opiniones bonas aut malas.
Vide quomodo vendis amorem et caeteros affectus animi tui ad obolatas aut
nummatas, sicut in taberna vinum. Rursum attende qualiter emas opiniones et
amores ac caeteros affectus, sive motus humanorum animorum, ad obolatas et
nummatas, sicut in taberna vinum.
Hic homo dedit pro laudibus omnia sua; ille, pro voluptate ventris et
gutturis.
Quis horum pejus operatus est? Hoc quidem nescio, sed scio alterum porcina,
alterum diabolica voluptate actum.
Quari vis amari ab hominibus?
Utique, ut adsint mihi, id est huic vitae meae.
Ergo quia sentis te infirmum, et eorum violentiae succumbere paratum. Quasi
dicas: Si voluerint homines, moriar; si voluerint, vivam. Quod falsum est.
Necessario enim morieris, sive illi velint, sive nolint. Quid enim ages ut
non moriaris? Ergo optas magna de te vel bona opinari homines, ut te ament
aut timeant. Ament autem vel timeant, ut prosint, vel non obsint. Econtra
metuis vel abhores prava de te vel mala opinari homines, ne oderint aut
contemnant, aut ne noceant, aut certe ut non prosint. Hoc autem
propter ipsam experientiam infirmitatis atque debilitatis quam contraxisti,
a Deo recedendo, et instabilibus atque infirmis inhaerendo et innitendo. Si
enim non sentires eorum vilitatem atque infirmitatem, non timeres pro eis,
atque doleres. Sed times pro eis ac doles, cum videlicet pereunt aut
auferuntur. Ergo cognoscis eorum vilitatem et infirmitatem. Quapropter
nullam potes omnino excusationem praetendere, quod ea diligis, aut eis
inniteris. Mirum tamen valde est alicujus rei infirmitatem sentire, et tamen
inniti ei, vilitatem nosse, et amare sive mirari. Dum ergo propterea doles
aut metuis, duo in te, quae simul posse esse non videntur esse demonstras,
id est et nosse te et sentire eorum infirmitatem ac vilitatem, et tamen
amare et inniti eis. Nam nisi horum alterum inesset tibi, id est, si aut non
amares aut non nosses eorum vilitatem, nullo modo doleres pro eis
pereuntibus.
CAPITULUM VII. De vera laude justorum, et vituperatione malorum, et quis sit
laude dignus vel indignus.
Esto talis qui lauderis; non enim bene laudatur, nisi bonus, quod non est
qui laudis cupidus est, non ergo laudatur. Cum ergo laudatori blandus es,
jam non tuo laudatori blandus es; non enim jam tu laudaris, quippe tam
vanus.
Cum dicitur quam bonus, quam justus, qui hoc est laudatur, non tu qui non
es, imo etiam vituperaris non parum, quippe tam malus, tamque injustus.
Laus enim justi, injusti est vituperatio. Ergo tua, ut injusti.
Cum ergo laudatori justi applaudis, tuo verissimo vituperatori applaudis,
quia injustus es. Non est enim justus, qui se justum putat, nec unius diei
infans.
Qui gaudet laudibus, perdit laudes. Si amas laudes, noli laudes sciri, hoc
est, si vis laudari, ne velis laudari. Non enim potest vere laudari qui vult
laudari. Ille laudatur, cujus bona jactantur. Qui autem vult laudari, non
solum vacuus est omni bono, sed insuper plenus est magno et diabolico malo,
nimirum magna arrogantia. Non ergo laudatur. Justus autem econtrario semper
laudatur; cujus vituperatio nulla esse potest. Vituperatio quippe est
malorum improbatio; quae autem justus non habet, non possunt ei improperari,
quare non potest vituperari. Universaliter
autem omnis justorum laudatio, injustorum est vituperatio, et omnis
injustorum vituperatio est justorum vera laudatio.
Cum vero quis de bono laudatur, non laudato, sed laudatori prodest.
Laudat te quis propter sanctitatem, sursum tendit. Ultra te est enim quod ei
placet, id est sanctitas. Tu vero si amas illum non tanquam cui placet
sanctitas, sed tu deorsum tendis.
Qui dolet aut irascitur amisso aliquo temporali, eo ipso se dignum qui
amitteret ostendit. Similiter qui accepto convicio irascitur, aut dolet, eo
se dignum fuisse demonstrat. Tautum enim vellet laudari, quantum noluit
conviciari.
Contemptus aut parvi habitus doluisti; hoc ipso contemnendum ac parvi
habendum fuisse, et ideo jure id factum demonstraris.
Nisi enim contemnendus ac parvi habendus fuisses, contemni nec parvi haberi
nequaquam timuisses aut doluisses.
Hoc enim ipso solo, vel maxime contemnendus et parvi habendus es, quod id
times aut doles. Prorsus non timet vilis haberi nec contemni, nisi vilis et
contemni dignus.
CAPITULUM VIII. De his qui volunt amari et admirationi haberi, et quomodo
per talem appetitum homo diabolo assimilatur, et seipsum facit idolum
caeterorum.
Vere colit Deum ille solummodo qui in eum vere intendit, eum vero timoris,
vel amoris, honoris vel reverentiae atque admirationis affectu.
Hic enim solus cultus verus et perfectus. Quicunque ergo alicui rei
praeterquam Deo hunc exhibet, idololatra verus est. Qui vero haec vult sibi
exhiberi, cujus, nisi diaboli veraciter locum tenet, qui modis omnibus haec
ab hominibus conatur extorquere? Itaque omnes quaerelae hominum in hoc sunt
quod scilicet aut pereunt, aut auferuntur eis dii eorum, id est creaturae,
quibus hunc verum et divinum exhibebant cultum, sive quod talis eis non
exhibetur cultus. Vide ergo quantum adhuc in te, et in toto mundo regnet
idololatria.
Nulla res debet velle amari tanquam bonum, nisi quae eo ipso quod amatur,
suum beatificat amatorem.
Nulla autem hoc facit, nisi quae amatore non eget, id est cui non prodest
nec ab alio amari nec amare aliud. Crudelissima igitur res est, quae vult ut
quis in ea intentionem suam et affectum et spem constituat, cum ipsa ei
prodesse non possit. Hoc faciunt daemones, qui pro Dei servitio, suo volunt
homines occupari.
Clama igitur tu amatoribus tuis: Cessate jam, miseri, nunc me admirari,
revereri, vel quolibet honorare modo, quoniam ego miser nec mihi nec vobis
auxilium ullum ferre possum, imo ego egeo vestro.
Quantum in te est, omnes homines perdidisti, interposuisti enim te inter
Deum et ipsos, ut, verso in te intuitu, et, dimisso Deo, te solum
admirarentur, intuerentur, atque laudarent; tibique et eis omnino hoc
inutile, nec dicam damnosum.
Nil dignius in creaturis rationabilibus, mentibus praesertim piis, nil
vilius corruptionibus corporum. Cum itaque vis esse admirationi hominibus,
hac ipsa superbia caecatus, vide ad quam miseranda deveneris. Vide ergo
justitiam Dei. Tu enim proposuisti te Deum, id est admirandum
excellentissimae parti creaturarum, et ille subjecit te infimae. Tu enim
voluisti et fecisti, quantum in te fuit, te ab omnibus hominibus sciri,
videri, laudari, admirationi et venerationi haberi, amari, timeri, honorari;
quae omnia ab excellentissima omnium creaturarum parte, id est solis
rationabilibus mentibus, soli Deo debentur. Juste ergo factum est ut qui
Deum dignissimis creaturae partibus te proponebas, quod in ea
vilissimum est, ut Deum acciperes, et qui ab excelleutissimis, quidquid soli
Deo debebatur, extorquere perversa usurpatione voluisti, quidquid ipse
debebas, soli Deo vilissimis, id est corruptis corporum cadaveribus
impenderes. Nam omnia quae superius posuisti, soli Deo debita amorem
scilicet, etc., istis exhibes toto corde. Dum ergo usurpas quidquid est Dei,
laudari scilicet, etc., amisisti quidquid est hominis, laudare Deum, ad quod
creatus es, etc. Et quia supra summum locus non est, nec infra infimum, dum
supra summum tendis, infra infimum rursus es.
Qui enim aliquo fruitur, ei necesse est per amorum subdatur.
Tu autem frueris infimis. Ergo infra infima trusus es, ubi locus nullus est.
Amicitia mundi hujus, ut beatus Jacobus dicit, inimica est Deo. Qui enim
voluerit esse amicus saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4).
Qui autem diligit vel unam muscam in hoc mundo, totum mundum diligat necesse
est. Totus enim ei quam diligit rei necessarius est. Porro quandiu amor
hujus mundi, tandiu inimicitiae inter Deum et homines sunt. Cum ergo ab eis
te vis diligi, ut inimici Deo fiant vis. Praedicas autem ut quidquid est
creatum, contemnatur, quatenus Deo reconcilientur. Nunquid ergo te solum
excepturus es, dicturusque hominibus: Omnia contemnite propter Deum praeter
me, ut scilicet nil sit aliud quod impediat reconciliari homines Deo, nisi
tu, atque ita propter te solum inimicitiae inter Deum et homines
perseverent, sitque nemo salvus, dum diligendo te, totum mundum diligere
coguntur tanquam sibi necessarium? Aliud est autem diligere homines in mundo
vel propter mundum, aliud in Deo vel propter Deum, aliud cupide vel
misericorditer.
CAPITULUM IX. De anima quae per fruitionem et amorem temporalium a Deo
recedit, et a daemonibus constupratur.
Dicant temporalia bona: Si Deus sanaverit nos a morbo corruptionis, quid
ages?
In ipso usu considera in quo melior ex nobis fias, vel quid inde speres in
posterum.
Expertus es nos. Quid ergo? Vis in nos mutari, an nos in te? Quid tibi et
nobis? Quid doles de transitu nostro? Maluimus interire, secundum Domini
voluntatem, quam manere secundum tuam cupiditatem. Nullas tibi pro hoc amore
tuo referimus gratias, sed potius ut stultum irridemus. Cui enim potissimum
obedire debemus, Deo an tibi? Dic, si audes, nonne hoc est fere tuum totum
officium, nos in putredines devorando convertere?
Haec tua utilitas, tua potentia, ut per te nostra sanies transeat
affluenter; non enim facere vales ut maneat hoc tuum studium. Haec tua
beatitudo, ut nostris non careas sordibus, quibus votive succumbis,
corrumpente et constuprante te per eas diabolo, non sine sua voluptate
magna, et gaudio de tua deceptione et interitu.
Quacunque forma frueris, ea quasi masculus est tuae menti. Cedit enim et
succumbit ei; et non ipsa tibi, sed tu ipsi conformaris et assimiliaris.
Ejusdemque formae imago remanet impressa tanquam simulacrum in templo suo,
cui non bovem, non hircum, sed animam rationalem et corpus, id est teipsum
totum immolas, cum ea frueris.
Vide quomodo, quasi in taberna, amorem tuum quasi venalem prostitueris, et
ad mensuram munerum pariter ipsum hominibus impendis. Nihil in hac taberna
accipit qui nihil dat, aut daturus speratur. Et tamen nec quod venderes
haberes, nisi tibi nil danti gratis esset datum desuper. Recepisti ergo
mercedem tuam.
Evacuatio et elongatio a Deo praeparat ad concupiscendum.
Qui te in te frui vult, eas a te gratias meruit quas muscae et pulices, tuum
sugentes sanguinem.
Si haec (quibus in mente tua impressis admiratione et amore, qui cultus soli
Deo debetur, succumbis) in aliquo angulo domus, seu sculpta, seu picta,
admiratione seu amore, seu corporis inclinatione venerareris, et
innotesceret populo, quid de te faceret?
Mulier quae propter hoc non fornicatur, et deserit proprium virum, quia non
invenit adulterum diu mansurum, non vitat adulterium, sed quaerit diuturnum.
Tu autem ad mali cumulum divaricasti crura mentis tuae omni transeunti, ut
vel momentaneis adulteriis fruereris, quia diuturnis vel aeternis non
poteras.
Haec est prorsus pravitatis humanae summa, meliora se deserere, id est Deum;
et minoribus se intendere, fruendoque eis inhaerere, id est temporalibus.
Scarabaeus dum supervolat, cuncta intuens nil pulchrum aut sanum sive
durabile eligit, sed, sicubi stercora jacent fetentia, eis protinus insidet,
spretis tot pulchris. Ita animus tuus coelum terramque, et quae in eis magna
et pretiosa sunt, intuitu pervolans, nulli adhaeret, contemptisque omnibus,
vilia multa ac sordida, quae cogitanti occurrunt, libens amplectitur.
Erubesce ex his.
CAPITULUM X. De impudentia et frontositate animae fornicantis, quae petit a
Deo in suo scelere confoveri.
Cum rogas Deum ut non auferat tibi aliquid cui inhaesisti cupide, ita est ac
si mulier, a viro suo in ipso adulterio deprehensa, cum debeat petere veniam
criminis, roget potius ne interrumpat ei ipsius adulterii voluptatem.
Non satis tibi est a Deo fornicari, nisi ipsum ad hoc inclines, ut ea quibus
corrumperis fruendo, augeat, conservet, et coaptet, id est formas corporum,
sapores et colores.
Quae est adeo impudens mulier ut dicat viro suo: Quaere mihi illum aut illum
cum quo dormiam, quia placuit mihi plus te, alioquin non quiescam? Tu tamen
facis hoc viro tuo, id est Domino, cum praeter ipsum aliquid diligens, id
ipsum ab eo petis.
Cum dicis Deo: Da mihi hoc aut illud, hoc est dicere: Da mihi in quo te
offendam, et a te fornicor. Cum enim aliquid aliud ab eo quam ipsum petis,
ipsa petitione tua reatum ei tuum et fornicationem ab eo ostendis, et
nescis.
Misericors vindicta, si sponsus, sponsam suam adulteram deprehendens, ea
tantum subtrahit ei cum quibus fornicabatur. Quam vero impudica et
inverecunda est ipsa, si ad injuriam hoc accipiat! Nulla alia fere tibi est
causa dolendi, nisi talis, id est de subtractis fornicationibus tuis. Ipsi
ergo dolores tui arguunt fornicationes tuas, ita ut non sit opus aliis
testibus.
Haec solet a sponsi oculis quamlibet inverecunda et impudica mulier
abscondere, lacrymas quas pro damnis quae contingunt adultero, et quas pro
injuriis ab adultero, sibi irato, illatis fundit; ipsas quoque injurias,
similiter et gaudia. Vide nunc si id saltem tu ad Deum facias, si non aperte
coram eo pro damnis adulterii tui, id est mundi hujus, luges, et prosperis
exsultas. Frons ergo meretricis mulieris facta est tibi (Jer. III, 3).
CAPITULUM XI. De ignorantia sui ipsius qua homo, per amorem terrenorum extra
seipsum effusus, se considerare non potest.
Penuria interioris spectaculi, id est Dei (non quod non insit, sed quod a te
interius lippo non videatur), facit ut a tuis interioribus foras libenter
exeas, imo in te tanquam in tenebris nequeas commorari, et exterioribus
corporum formis, seu opinionibus hominum vaces admirando. Nec imputes formis
corporeis, quod te aut detinent aut terrent, sive aliquo modo movent, sed
tuae caecitati, atque a summo bono vacuitati.
Vide quantum teipsum ignores. Nulla est enim regio tam remota et ignota
tibi, de qua facilius credas falsa narranti.
Aliquando malum displicet sine mercede boni, velut, si duo velint in domo
una propriam superbe exercere voluntatem, uterque malum vult. Horum si
alterutrum sibi displiceant voluntates, non odio superbiae fit, sed amore.
Odit enim illius superbiam, hic qui amat suam, quae impeditur ab illo. Hic
laqueus est valde occultus.
Ita te habes in hoc mundo, quasi ad spectandum et mirandum formas corporum
huc adveneris.
Si spectaculis interioribus non careres, nunquam ad exteriora exires, sive
vacares.
Sicut in fabula puella defecit intuendo solem, ita es tu ad necessario
perituras corporum formas et opiniones humanas.
Hoc spectaculum nullius oculis in hac vita, nisi Dei maxime, et tuis pro
captu tuo patet quam videlicet corporibus, et eorum formis, vel opinionibus
humanis et favoribus superferatur animus tuus, aut subjaceat.
Vide quomodo aversus a Deo intrasti in hunc mundum, inhiante ore ad omnia
praeter ipsum.
CAPITULUM XII. De vera utilitate hominis, et qualiter omnium hominum est una
et eadem utilitas.
Beatus qui eligit ut secure laboret.
Haec est autem secura electio, et labor utilis, id est omnibus velle
prodesse, ita ut talis velis esse eis qui tuo non egeant auxilio. Tanto enim
minus agunt quod expedit, quanto propriis utilitatibus videntur intendere.
Haec est autem propria uniuscujusque utilitas, omnibus velle prodesse. Hoc
autem quis intelligat? Qui ergo propriam quaerit agere utilitatem, non solum
nullam suam utilitatem invenit, sed etiam magnum animae suae detrimentum
incurrit. Dum enim propriam quaerit, quae nulla esse potest, a communi
repellitur, id est a Deo. Sicut enim omnium hominum una est natura, ita et
utilitas.
Felix est omnis qui nihil vult quod sibi prosit. Potest ergo homo velle quod
sibi aut non prosit, aut obsit? Utinam vel semel in vita tua tota velis quod
expedit sicut volendum est! O misera sors, non posse nolle quod obest!
Si interroges homines quare sint miseri, utrum non velint quod sibi sit
utile, an quia non habeant quod nolunt, respondebunt statim quia non possunt
habere quod volunt. Hoc autem est dicere: Illuminati quidem sumus, et bene
quid utile nobis sit novimus et amamus, sed infirmamur. Quod falsum est.
Quis enim saecularium omnium diligit aliquid quod eum facere potest
meliorem? Nil optant homines quod non sit vilius ipsis. Et quomodo id quod
melius et pretiosius est ac dignius, ex deterioribus ac vilioribus et
indignioribus potest meliorari? Heu quot sunt qui agunt quod volunt, quam
pauci qui velint quod sibi prosit adeptum! Et tamen quis unquam poterit hoc
persuadere filiis Adae? Quando credentur non amare utilitatem suam, cum
parati sint jurare, nihil se sibi male optare, et omnia quae patiuntur in
tot laboribus propter suam utilitatem se tolerare? Tanquam si dicas
idololatrae quia non colit Deum. Statim enim insiliet, jurans se colere
Deum, et quanta in cultu ejus expendat annumerabit, ipsumque etiam quem
colit Deum, digito demonstrabit. Et tamen non colit Deum, sed, errore
deceptus, pro Deo habet. Ita homines sine dubio non utilitatem suam diligunt
aut volunt, sed quod errantes utilitatem suam putant.
Et ideo quidquid pro re tali aut agunt aut patiuntur, pro utilitate se agere
putant aut pati. Non autem vult aut diligit utilitatem suam, nisi qui Deum
diligit. Ipse quippe solus, tota et sola est utilitas humanae naturae.
Scriptum vero est: Quoniam qui manet in charitate, id est qui Deum
diligit, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16). Talis est ergo
utilitas humana ut eam, nisi qui habet, diligere nemo possit, et quae a suo
dilectore non possit omnino sejungi. Hoc ergo ipsum quod dicunt homines
diligere se quidem utilitatem suam (quis est enim qui hoc non sit jurare
etiam paratus?) sed eam non habere, hoc ipsum, inquam, testimonium est, eos
aliud diligere, non ipsam suam utilitatem. Nihil enim aliud homini faciendum
est ut utilitatem suam habeat, nisi diligere. Sed ipsi homines conantur
assidue facere eam quasi non sit, sicut pagani Deum. Nam si solus Deus
utilitas est hominum, quo carere non potest, nisi qui eum nequaquam diligit,
non facienda utique est, cum sit aeterna, sed tantum diligenda. Hoc solum
prorsus est totius miseriae nostrae causa, quod scilicet utilitatem aut non
cognoscimus et non amamus, aut non quantum vel sicut cognoscenda et amanda
est, cognoscimus et amamus.
CAPITULUM XIII. De prudenti cautela qua utendum est ad suam utilitatem
quibuslibet prosperis vel adversis.
Ecce contristatus et conturbatus, quereris de illo aut illo, quod
contumeliosa et odio plena tibi dixerit verba. Doles ergo aut talia tibi,
aut tali mente esse locutum. Bene omnino, si propter ejus utilitatem doles.
Non enim hoc ei expedit.
Si autem propter te, prave. Nil enim tam sanctum ac bonum: tam sancte ac
bene tibi dicere potuisset, quod esset utilius tibi quam haec erunt, si bene
eis utaris. Sive enim bona sive mala, bene vel male dicat tibi quis vel
faciat, talia tibi erunt qualiter eis usus fueris.
Sibi autem qui fecit aut dixit, talia erunt, quali ea voluntate fecit aut
dixit. Sicut enim mentitur iniquitas sibi tantummodo, non tibi, si non
consentias, et si redarguas, ita omnia mala facit sibi ac dicit, id est ad
perniciem suam, si pie ac compatienter non consentias, sed redarguas. Ei
ergo qui malum tibi fecit aut dixit, condolere debes, non tibi, cui etiam
aliena mala in bonum, si eis bene utaris, cedent, et in tam bonum quam bene
eis uteris.
Ergo et tantum in malum quam male uteris eis, sive mala sint, sive bona quae
facta vel dicta tibi sunt, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in
bonum (Rom. VIII, 28), in tantum omnia, ut etiam aliena mala. Odientibus
autem Deum, econtrario omnia cooperantur in malum ipsorum, et in tantum
omnia, ut etiam bona. Totam igitur querelam in teipsum male utentem verte.
Nam et si re vera mala sunt quae facta aut dicta sunt tibi, tibi certe mala
esse nullo modo poterunt, nisi eis male utaris; sic nec bona bona, nisi bene
eis usus fueris.
Hoc semper intuendum quid fiat in animo tuo; nec quid sive boni sive mali
alii faciant, sed quid tu de ipsis eorum factis facias, quomodo scilicet
utaris bonis et malis eorum, quantumque ex eis proficias sive favendo et
adjuvando, sive compatiendo et emendando. Tunc enim de omnibus factis
hominum bene operaris, cum nullis eorum beneficiis illiceris ad favorem,
nullisve malefactis deterreris ab amore. Tunc enim gratias amas. Non enim
est ullius meriti pacem habere, nisi cum iis qui eam nobiscum non habent.
Quidquid fiat tibi, dummodo animus tuus nec irae, nec odii, nec tristitiae,
nec metus motum incurrat, neque horum causam, in futuro saeculo nihil
nocebit.
Oppone duas pilas radio solis, unam de argila, alteram de cera; quamvis sit
unus idemque radius, non tamen idem in utraque operari potest, sed secundum
praeparationes earum, diversa in eis agit, hanc indurans, illam liquans,
neque enim terream liquare, aut ceream durare potest. Ita et una metalli
species, aurum scilicet, conspectum a pluribus, diversos in eis, secundum
praeparationem mentium eorum, excitat motus. Alius enim accenditur ad
rapiendum, alius ad furandum, alius autem ad pauperibus erogandum. Qui
stultus est, dicit beatum ejus possessorem; qui sapiens, luget ejus
amatorem. Nec in bona mente malam, nec in mente mala bonam voluntatem
excitare valet, sed omnino et haec, et aliae seu corporum seu rerum aliarum
species sive causae, mentes humanas, secundum praeparationes earumdem,
movent. Et ideo tota causa malitiarum nostrarum nobis ipsis imputanda est,
non ipsis rebus in quibus peccamus.
Ergo nihil aliud nobis faciunt, nisi probare. Ostendunt enim quales in
occulto eramus, non faciunt nos tales. Quam enim firmo et immobili amore
sponsa sponso adhaereat, aliorum virorum probat intuitus. Si enim bene casta
est, nullius alterius pulchritudine permovetur. Ita quoque tu, si firmissimo
affectu adhaereres Deo, nullius creaturae illicereris aspectu. Omnia namque
haec, tuam erga Deum, quanta sit, probant castitatem.
CAPITULUM XIV De adversitatibus hujus saeculi, qualiter tolerandae sunt,
quia per eas cogimur utiliter ad Deum redire.
Vide quomodo te pungat Deus, quocunque extra eum extenderis per
concupiscentiam in creaturis, tanquam nutrix pueri brachium extentum extra
cunas ne pereat frigore.
Propitius tibi sit Deus, ne inveniat ubi requiescat pes mentis tuae; ut
saltem coacta, o anima, redeas ad arcam, sicut columba Noe.
Egestas ipsa, vel asperitas, temporalis tortoris vice cogit nos bona, atque
his diversa desiderare. Sed quia nos tantum temporalibus assueti sumus,
nihilque aliud novimus, non multum diversa ab his quae patimur desideramus,
et vel iras eorum, id es asperitates, temperamento, quasi quadam
reconciliatione, ad momentum interrumpere, vel non multum diversa ab his,
subire optamus.
O homo qui dolorem pateris, vis eum lenire? Volo. Temporaliter an
aeternaliter? Aeternaliter. Aeternum ergo linimentum, id est Deum, desidera;
nam ideo te percussit, ut eum desideres, non herbas, non ligaturas.
Una febris aufert omnia contra quae pugnas, id est oblectamenta quinque
sensuum. Quid restat ergo, nisi ut Deo gratias pro collata victoria referas?
At tu contra quaeris cui succumbas, odiens libertatem.
Quae spes est, si laqueis inimici gratis incumbis et jaculis, si haec non
solum non caves, sed insuper libenter amplecteris, teque illis detegis, ab
illis ad illa confugis? Ea putas remedium, ea solatium, ea desideras, et
abesse non pateris:
Prosperitas laqueus est, culter incidens hunc laqueum, adversitas; carcer
amoris Dei, prosperitas; confringens hunc aries, adversitas
Dicit tibi adversitas: Niteris ut recedam. Quod certe nullo modo prohiberes;
si bene velis, poteris. Non enim possum Domino modulante manere, quippe
syllaba.
Si erga homines pessimos velut agnus esse debes, quid ad Deum, cum ab eo
corriperis flagello aliquo?
Vide quomodo sis quasi in bello: Sitis torret, opponis potum; fames cruciat,
opponis escas; frigori, vestem aut ignem; morbis, medicinam. Contra haec
omnia opus est patientia, et mundi contemptu, ne alio bello, quod hinc
surgit, supereris, catervis videlicet vitiorum.
Quando quidem sola voluptate caperis, sola delectabilia sunt cavenda.
Nusquam ergo secura est anima Christiana, nisi in adversis.
De his quae diligis, tibi fecit Deus virgas.
Prospera fugiendo, in adversa irruendo cruciaris. Omnia flagella sunt,
praeter ipsum, qui flagellum destruit, quasi filius est qui virgam patris
verberantis frangit.
Corpus a validioribus victum aut impellitur aut attrahitur, similiter
voluntas. Tu vero non quod corpus vincendo moveat, sed mentem et voluntatem
cura.
Vae non his qui perdiderunt temporalia, sed his qui perdiderunt
sustinentiam. Nulla enim passio superatur, nisi per ipsam. Non enim edendo
contraitur fami, sed servitur, sicut bibendo siti.
Ad hoc enim tendunt ista ut scilicet ad fruendum exterioribus corporum
formis inclinent animum. Quod quando fit, non superantur, sed regnant, finem
suum, id est animi inclinationem et praeparationem ad faciliorem et majorem
inclinationem obtinentes.
Omnium dolorum et cruciatuum sola medicina est contemptus eorum quae laesa
sunt, et conversio mentis ad Deum.
Quot voluptates carnales et quam vehementes spernis, totidem et tam validos
diaboli laqueos devitas. Quot tribulationes, praesertim pro veritate, fugis,
totidem medicinalia remedia spernis.
CAPITULUM XV. De
vera patientia, qua tolerandi et amandi sunt peccatores et infirmi, pie
sperando correctionem eorum.
Vide quomodo in spe diligere possis frumentum, in herba triticum gibbosum:
sic eos dilige qui nondum boni sunt.
Talis esto erga omnes, qualis erga te Veritas exstitit. Qualem te sustinuit
et amavit ut meliorem faceret, tales sustine et ama, ut meliores facias.
Blasphemas medicum, desperando aegrotum. Tam facilis enim est ejus sanitas,
quanta illius in medendo potestas et benignitas.
Vide ne, propter opus hominis, contemnas opus Dei. Opus enim hominis,
homicidium est, adulterium est, et caetera similia; opus vero Dei, ipse
homo. Qui diligit aliquid, sicut domum aut aliquid hujusmodi, materiam
quoque unde illud fieri possit, amat, ligna scilicet aut lapides. Omnis ergo
qui bonos diligit, malos, eo quod nunquam aliunde boni fiant, diligat
necesse est. Cur enim non amas id unde potest angelus fieri, si illud amas
unde scyphus fieri possit? Scriptum namque est de hominibus: Erunt aequales
angelis Dei (Luc. XX, 36).
Quam pulchra ars vincere in bono malum; contraria enim a contrariis
superantur.
Positus es quasi signum ad retundenda jacula inimici, id est ad destruendum
malum, oppositione boni. Reddere autem malum pro malo non debes unquam, nisi
forte medicinaliter, quod jam non est malum pro malo, imo bonum pro
malo, reddere.
Qui mundum amant, artem qua id quod amant assequantur vel fruantur,
laboriose addiscunt; tu Deum vis assequi, et artem qua acquiritur, id est
retribuere bonum pro malo, contemnis.
Aut hinc recede, aut propter quod hic positus es age, id est medere, patere
Hic stultus est, id est homo inimicus; ille callidus, diabolus scilicet qui
per hunc te impugnat. Circa hunc blandus, ut eum liberes, esto; contra
illum, cautus.
Turbaris, quia ego turbatus sum; turbatus turbatum reprehendis. O pudor!
Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus. Ego quidem corrigar, nec amplius
hoc malum faciam. Tu autem quid facies de hoc vitio tuo, quo non solum mihi
mederi non vales, sed nec ferre salutem potes?
Quare vis fratrem illum dimittere?
Quia iracundia et omnibus vitiis plenus est?
Sic ergo faciat tibi Deus. Ex ore tuo probasti quod non debeas eum
dimittere. Non
est sanis opus medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Si matrem
interroges quare filium suum derelinquat, et responderit quia debilis est et
aegrotus, interroga si idipsum velit ipsa fieri sibi a filio. Et cum
dixerit: Non; adde: Mala ergo causa odisti. Sic est de medico.
Non sit exactor vindictae qui petitor est veniae.
Si teipsum tam immundum toleras, cur non etiam quemlibet alium?
Hierusalem eant alii, tu usque ad patientiam aut humilitatem, hoc est enim
te ire extra mundum, illud intra.
Qualem erga te Deum et homines voluntatem habere vis, quantumcunque aut
quomodocunque offendas; talem te aliis exhibe, quantumcunque aut
quomodocunque delinquant.
CAPITULUM XVI. De pia compassione et medicamine infirmorum, et quomodo mente
incorrupta vivendum est inter eos.
Laesa mater a filio non requirit in vindictam laesuram ejus, eo quod hanc
quoque suam deputet. Quare si quis eam ulcisci volens laedat filium, non
putandus est ei fecisse vindictam, sed iterasse laesuram. Ita debet esse
omnis Christianus ad omnes homines, misereri scilicet desiderantis
certissimas causas doloris sui, id est peritura.
Tam facile est inter fratrem tuum et vitium ejus discernere quam inter bonum
et malum. Denique viso homine, quis irascitur, quis indignatur? Viso vitio
ejus, quis non offenditur, nisi quis valde sapiens et bonus, qui norit hoc
potius eidem obesse quam cuiquam alii, ac per hoc eidem compatiendum esse?
Charitate, sapientia repletur frater, nec communicas; ira, odio, furoreque
repletur, nec evadere potes quin communices. Insanus sanis indiget, ut
eum vel servent, vel curent.
Quod solum tibi a Deo exhiberi desideras, id est benignitatem, hanc omnibus
hominibus exhibe, sive flagello, sive lenitate. Quid insultas caecis et
infirmis?
Tu, idipsum; aut si aliud, non per teipsum, nec a teipso.
Cogita, si omnes homines ita semper et insania agerentur, quid tibi agendum
esset.
Nunquid ideo turbari deberes? Cur ergo, cum unus aliquando turbatur,
turbaris?
Medicinam ei debes, non turbationem. Quomodo enim insania insaniendo curari
potest?
Cur tibi tui generis placent cruciatus?
An quia justum est? Ergo et tui Deo placeant, quia justum est. Haec autem
sententia ignibus te tradit aeternis.
Stultus medicus nolens opinionem suam minuere, quidquid non bene contingit,
licet culpa sua sit, ipsis tamen imputat aegris. Ita facis tu subjectis
tuis.
Qualem animum haberes ad omnes homines, si remotus esses ab eis cogitans
eorum peccata atque miserias, omnino saltem nunc talem habeto, cum videas
oculis perire eos aut caecitate, aut infirmitate: aut enim falluntur a
diabolo per temporalia, aut superantur.
Horresce inscrutabilia judicia Dei super te. Quidquid enim es super alios,
nescis quare ipsi non fuerint super te. Talis ergo esto ad illos quales
vides illos esse debuisse ad te, si essent super te.
Non secundum profectum subjectorum, sed secundum desiderium tuum et conatum
erit merces tua, sive illi proficiant, sive non.
Cum bene probaveris illum esse sceleratum, erit tibi necesse ut lugeas
peccatum ejus, quia et Dominus luxit tuum.
Cur enim rimaris languidi morbum, si cognito morbo non solum non condoles
nec mederis, sed etiam insultas.
Dum vides vel audis mala aliena, respice animum tuum, ut probes quantum ei
verae dilectionis erga homines insit.
Non gaudendum tibi est, si caeteris te meliorem esse contingat, sed dolendum
potius eos de bonitate minus habere, computandumque id tibi deesse.
Indue eum prius quem judicare vis aut corripere, ut, sicut tibi expedire
senseris, si ita sis, sic ei facito. In qua enim mensura mensus fueris, in
eadem remetietur tibi, et in quo judicio judicaveris, in eodem
judicaberis (Matth. VII, 2), nam et Christus prius induit hominem, quam
judicaret.
Non tibi conandum est ut domini tui, quorum servitio ab eorum Patre, id est
Domino Deo tuo deputatus es, quod tu vis, sed quod eis prosit agant. Te enim
ad eorum utilitatem, non eos ad tuam voluntatem inclinare debes, quia non ut
praesis, sed ut prosis eis, tibi commissi sunt, sicut et aeger medico, non
ut ei dominetur, sed potius medeatur, committitur. Nec contra aegrum, sed
pro aegro, id est contra aegritudinem ejus, est medicus, totamque et
sufficientem vindictam pro omnibus quae ab eo patietur, salutem ejus habet;
neque enim aliquid ei imputat, sed ipsi morbo, et ideo plena est ei ultio,
morbi ipsius exstinctio.
Duobus medicis commissi fuerunt quatuor homines; sanus unus cum aegro uno,
uni, et sanus alius cum aegro alio, alii; promissaque est merces pro cura
sive conservandae sive recuperandae sanitatis. Itaque alter eorum fecit,
susceptis quidquid pro conservanda vel restituenda salute fieri debuit, et
tamen mortui sunt. Alter nihil eorum quae fieri debuerunt fecit, et tamen
qui sanus erat ita mansit, et aeger convaluit. Quis horum mercede dignus
est, cujus suscepti ambo mortui sunt, an cujus vivunt et valent? Ille sine
dubio, qui quod debuit fieri, pia voluntate fecit, laude et mercede non
minus dignus est quam si illi viverent et valerent.
Ille vero qui noluit facere quod debuit, poena non minus dignus est quam si
illi mortui essent.
Duo ergo perficiunt medicum: voluntas bona, et perfecta scientia.
Nam ut omnes quibus curam impendit sanet, hoc non est ejus. Non enim scire
quisquam potest qui desperabiliter, vel qui cum spe salutis aegrotet. Et
ideo omnibus adhibenda est cura, et cum omni benignitate, tota in singulis
ars exsequenda. Sic enim apud Patrem omnium non minus gratiae et praemii pro
defunctis quam pro sanis merebimur.
Para te ad cohabitandum malis mente incorrupta, quod est angelicum. Quae
autem gloria est, hoc facere cum sanctis?
Angelorum virtus est, vivere cum vitiosis, nec eorum corrumpi vitiis.
Summorum medicorum est degere cum aegris, et insanis, et non solum minime
corrumpi, sed salutem eis restituere.
CAPITULUM XVII. De virtute et effectu amoris Dei et proximi, et quemadmodum
charitas optanda est et impendenda.
Qui fruitur aliqua forma corporis, quod sibi bene videtur ex ea non sibi,
sed eidem formae imputat, et propter hoc eam mente laudat et amat. Sed nec
se bonum, sed illam ducit; se autem bonum, ex ea. Nec in seipso remanet, sed
in illam tendit et transit: tanto utique nisu mentis et motu voluntatis,
quanto magis eam fruendo miratur et diligit. Et ideo si quis eamdem formam
aut laeserit aut abstulerit, non ei, sed sibi injuriam factam putat. Et quia
paradisus et beatitudo ei erat, eidem inhaerere infernus ac miseria ei est,
ab ea separari. Ita esto tu ad Deum.
Si imago stercoris ex auro fiat, melior est utique substantialiter quam
imaginaliter. Substantialiter namque aurum, imaginaliter vero stercus erit.
Si autem angeli imago auro imprimatur, imaginaliter erit melior quam
substantialiter. Imaginaliter enim substantia viva spiritualis ac
rationalis, substantialiter autem corpus insensatum, et sine vita. Itaque
cum mens tua corporibus mortuis ac perituris cum amore afficitur, melior est
utique substantialiter quam imaginaliter. Substantialiter enim vita est
rationalis ad Dei imaginem facta; imaginaliter vero talis est, qualia sunt
ea quibus intendit ac fruitur. Cum ergo a seipsa effusa per corporis sensus,
in ea intendit, a meliore perfecto, id est a substantia viva ac rationali,
quod est ipsa, in deteriora tendit; quantoque id vehementius agit, tanto
deterior efficitur. Cum autem super seipsam effusa, veritate, id est Deo
afficitur, melior sane et pretiosior est formaliter quam substantialiter.
Substantialiter enim anima: formaliter autem (si dici fas est) Deus
est. Ego enim dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Cum
itaque a seipsa in ipsum tendit, a deteriore in id quo nihil melius esse
potest, tendit; quantoque id efficacius aget, tanto melior efficitur.
Cum volitur bonum quod indiget aliquo bono, non miseria excluditur, sed
indigentia cumulatur et augetur. Ergo velis bonum quod non indiget alio
bono. Omnia autem bonitate bona sunt. Igitur omnia egent bonitate ut bona
sint. Bonitas autem nullius eget; per se enim est bona. Hanc itaque ama, et
beatus eris.
Vide quale est bonum cujus ultima vestigiorum vestigia, id est temporalia,
tot et tantis laborum errorumque discriminibus a tot rationabilibus et
irrationabilibus appetuntur.
Nil gaudendem est tibi in te omnino, vel in alio, nisi in Deo.
Omnia vitia et peccata quia propter creaturam fiunt, id est ultimum bonum,
bonitati Creatoris adversantur, id est summo bono.
Si tantum appetitur ventus generis nostri, id est opinio vel laus, quantum
appetenda est salus generis nostri, id est Creator! Si tam dulce est dici
bonum, ut etiam qui hoc esse nolunt, mali, hinc gaudeant, quanto est dulcius
esse! Et si tam amarum et foedum est dici malum, ut etiam qui laetantur, cum
male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14), hoc nequeant
tolerare, quanto est deterius esse!
Appetit aliquid creatum homo, vel inhaeret ei sensu corporis et sui
obliviscitur, quando tu ita ad Creatorem?
Beatitudinem tibi praecipit Dominus, id est perfectum amorem sui, unde venit
non formidare nec turbari, id est pax et securitas.
Declinare a malo sola veritas novit, et solus ejus amor potest. Ergo non
localiter declinatur a malo.
Amato quod amando carere nequeas, id est Deum.
Si adhaerere Deo, totum et solum bonum est tibi, ita separari ab eo, totum
et solum malum est tibi, et nihil aliud.
Hoc tibi gehenna, hoc tibi infernus.
Ablactare amodo ab istis corporum formis, pudeat te non posse esse sine
istis. Et quia ista, velis nolis, quandoque es amissurus, fac modo volens,
cum magna mercede aut gratia, quod etiam non sine magno supplicio quandoque
facturus es.
Nunquid enim, et si nullus auferat, non es hanc vitam, et omnia quae ad
illam pertinent contempturus? Ecce habeto omnia; nunquid non es his omnibus
quandoque cariturus? Fac ergo modo quod facturus es quando omnia amiseris,
id est, disce esse sine istis, disce vivere et gaudere de Domino
De dilectione proximi gratuita.
Qui omnes diligit, salvabitur sine dubio; qui vero ab hominibus diligitur,
non ideo salvus erit. Sicut odium tui omnibus est impedimentum ad vitam, ita
omnium tibi.
Expedit ergo tibi omnes diligere; illis quoque prodest diligere te.
Optanda est dilectio gratis, id propter suam dulcedinem propriam, tanquam
nectar suavissimum; etiam si omnes insaniant, non vendenda ulla mercede.
Nobis enim utilis est, nosque beat quidquid alii faciant.
Si amas quia amaris, vel ut ameris, non tam amas quam redamas, amorem pro
amore rependens; cambitor es, recepisti mercedem tuam
Ad eum qui injuriam tibi fecit, affabilem magis et privatum te exhibe; ad
eum cui tu fecisti, supplicem et erubescentem.
Sicut quidquid boni ab hominibus fit tibi, Dei munera aestimas, et ei totam
gratiam referendam credis; ita quidquid tu boni hominibus exhibes,
ejus beneficia, non tua deputa.
Cum amas aliquem ut amicum, optas autem ei divitias tanquam bonum,
excellentius eas amas quam ipsum. Eum enim ut egentem, has autem ut
sufficientiam amas, paratior nimirum isto carere quam illis.
Qui in iniquitate sua occidit iniquum, eo quod odio habet iniquitatem, et
vult eam delere, fallitur. Mortuo enim iniquo in sua iniquitate, aeterna est
iniquitas. Qui ergo odit iniquitatem, det operam ut corrigatur iniquus, et
sic peribit iniquitas ejus.
Deus charitas est (I Joan IV, 8).
Qui ergo charitatem exhibet alicui, nisi propter ipsam, Deum vendit,
beatitudinem suam vendit: non enim bene illi est, nisi amando.
Si charitas, et ejus signa, id est alacritas, etc., ita tibi placent in
alio, cur non in animo tuo multo dulcior est?
Qui dat alicui aliquid, vel quia dedit, vel quia daturus est aliquid, non
habet a Deo gratiam; sic tu de pace et dilectione.
Si amas tantum, si ipso amore cogeris, objurga, verbera; si aliter facis,
teipsum condemnas. Omnia eo animo quo tibi a Deo vis fieri, facito aliis.
Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus
est nobis (Rom.
V, 5). Tu autem nec Deum, nec proximum, nisi propter temporalia beneficia
diligis.
Per temporalia ergo diffunditur in te, non per Spiritum sanctum, non est
charitas quae ita diffunditur, sed cupiditas.
Ecce nullum aliud est officium tuum quam erat antequam prior fieres. Votis
enim ac precibus et affectibus agebas quod nunc factis agere incoepisti, id
est prodesse hominibus. Non autem debent opera affectus ipsos minuere, sed
incitatione augere.
In quacunque re castitatem erga Deum, in eadem poteris etiam erga proximum
tuum justitiam custodire, quod fit non concupiscendo.
Difficile credunt homines ex charitate fieri quod sibi molestum est.
CAPITULUM XVIII. De perfecta angelorum justitia, et quae sit differentia
inter justitiam illorum et nostram.
Cum qualibet re perfecte quis fruitur sui oblitus, se quasi derelicto et
contempto tendit in illam, nec attendit quid in se, sed quid in illa agatur,
nec qualis ipse, sed qualis ipsa sit. Ergo angeli magis se contemnunt quam
nos. In Deum quippe toto nisu tendentes, seipsos cum caeteris creaturis post
se tota intentione derelinquunt; nec saltem respicere sese dignantur, ita se
viles ducunt.
Tota se utique mente contemnentes, suique obliti, toti ad illum vadunt, nec
quid aut quales ipsi, sed ipse sit, attendunt.
Et quanto se amplius contemnunt, seque a seipsis avertunt, suique
obliviscuntur, tanto similiores ei, et ideo meliores fiunt.
Angelos ducit Christus in amplexum sponsi sui; nos avellit ab adultero, id
est a mundo. Illos fortes et constantes efficit ad fruendum sponso, nos
ad carendum adultero, id est mundo. Illos tenet in specie seu re, nos in
fide et spe. Illis perfectum dat gaudium in vera beatitudine, nobis
tolerantiam in tribulatione. Illis, beatam vitam, nobis autem, ut multum,
pretiosam mortem. Illis, vivere sibi, id est, Deo; nobis, mori mundo. Illis,
gaudere de suis bonis; nobis, dolere de nostris malis. Illis, laeta corda;
nobis, contrita. Illis, justitiam; nobis, poenitentiam. Illis, finem; nobis,
initium boni. Confidenter juro angelos nullum a Deo percepisse munus majus
aut dignius, pretiosus sive utilius, et ideo optabilius, nec pulchrius,
charitate. Quis hoc intelligat aut credat? Deus enim charitas est. Et ideo
qui majus aliquid aut melius charitate habet, aliquid majus aut melius Deo
habet.
CAPITULUM XIX. De vera et interiori animae pulchritudine, et in quo
consistat omnis hominis vera perfectio.
Nullam rem cernis, quae non in sue genere naturalem quamdam pulchritudinem
habeat atque perfectionem. Quae cum deest aliquo imminuta modo, jure tibi
displicet, ut, verbi gratia, si hominem naso truncatum contingit videre,
statim improbas. Sentis enim quid ei desit ad perfectionem naturalem humanae
naturae; ita est in omnibus rebus usque ad folium urticae vel cujuslibet
herbae. Quis vero neget humanam mentem naturalem quamdam ac propriam habere
pulchritudinem atque perfectionem?
Quae utique, in quantum adest ei, merito approbatur; in quantum deest, justo
vituperatur. Hujus itaque pulchritudinis atque perfectionis quantum tuae
menti desit, adjuvante Deo, considera, atque hoc improbare non cesses. Quae
est ergo naturalis animae pulchritudo?
Devotam esse erga Deum.
Et quantum? Ex toto corde, et ex tota anima, et ex omnibus viribus (Luc. X,
27). Adhuc pertinet ad eamdem pulchritudinem, benignam esse erga proximum.
Quantum? Usque ad mortem. Quod si hoc non fueris, cujus erit damnum? Dei
quidem nullum; proximi fortasse aliquod; tuum autem sine dubio summum.
Naturali enim pulchritudine ac perfectione privari, nulli rei non potest
esse damnosum. Nam si rosa desistat rubere, vel lilium bene olere, damnum
mihi quidem nonnullum esse videbitur voluptates hujuscemodi diligenti; sed
eis, id est, rosae vel lilio, multo majus multoque infestius naturali ac
propria pulchritudine viduatis.
Rationalis creaturae vera perfectio est, unamquamque rem tanti habere,
quanti habenda est. Nam pluris vel minoris eam habere, errare est. Porro
omnis res naturaliter aut supra ipsam, aut juxta ipsam, aut infra est.
Supra, Deus; juxta, proximus; infra, caetera. Deum itaque tanti debet habere
quanti habendus est.
Tanti vero habendus est, quantus est. Tanti autem quantus est, habere eum
nemo poterit, nisi quantus est noverit. Sed quantus sit, non nisi a seipso
nosci poterit perfecte.
Quantum enim nostram ejus essentia, tantum nostram ejus de seipso vincit
notitia. Unde sicut essentiae ejus nostra collata, nihil est; ita notitiae
ejus de se, si nostra comparetur, caecitas et ignorantia est. Sola igitur
ejus de se perfecta, ac sibi aequalis notitia est. Unde Dominus: Nemo novit
Patrem nisi Filius (Matth. XI, 27). Sicut ergo sola ejus de se sibi perfecta
cognitio; ita sola ejus de se aequalis et par est ex toto dilectio. Solus
quippe, se quia perfecte quantus est novit, perfecte quantus est diligit.
Redi nunc ad illam definitionem quam in principio posui.
Subtilius enim inspecta, non rationali creaturae, sed tantum Deo convenire
convincitur. Nam ut caetera taceantur, seipsum, sicut ostensum est, non nisi
ipsemet tantum ex toto quantus est et novit, et diligit. Quae ergo creaturae
rationalis perfectio est? Ea scilicet ut omnia et superiora, id est Deum, et
aequalia, id est proximum, et inferiora, id est spiritus brutos, etc., tanti
habeat, quanti a se, id est a creatura rationali habenda sunt. Quanti autem
habenda sint, sic collige. Deo nihil praefertur, nihil aequatur, nihil pro
media, nihil pro tertia, vel pro quantacunque usque in infinitum parte
comparatur. Nihil ergo pluris, nihil tanti, nihil pro media, vel pro
quantacunque in infinitum parte habeat. Nihil plus, nihil tantum, nihil pro
aliqua parte ad comparationem illius diligat.
Hinc ipse Dominus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota
anima tua et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua (Luc. X, 27), hoc
est, nihil aliud ad fruendum, ad innitendum diligas. Habes de
superioribus. Aequales autem naturaliter, id est quantum ad naturam attinet,
sunt omnes homines.
Omnes itaque tanti habere debet, quanti se. Ergo sicut de superioribus, id
est de Deo in dilectione nec praeferre, nec aequare, nec ulla debet ex parte
comparare, ita nec saluti cujuslibet hominis, et quidquid pro sempiterna sua
salute facere vel pati debet, idipsum totum facere vel pati debet pro
sempiterna salute cujuslibet hominis.
Hinc enim ait Dominus: Diliges proximum sicut teipsum. Habes de mediis.
Inferiora vero sunt quaecunque post spiritum rationalem sunt, id est
sensualis vita, communis cum pecoribus, et quae vegetat corpus, communis cum
herbis et arboribus, et substantia corporis cum formis et qualitatibus, cum
metallis communis et lapidibus. Sicut itaque nihil plus quam superiora,
nihil tantum in comparatione eorum debet diligere, ita nihil minoris quam
inferiora, nihil tam parvi, nihil in comparatione eorum, pro quantacunque
usque in infinitum parte, vile debet habere. Et hoc est quod scriptum
est: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15),
Habes de inferioribus. Habebit itaque talis superiora gaudium, aequalia ad
consortium, inferiora ad servitium. Devotus erit ad Deum, benignus ad
proximum, sobrius ad mundum, Dei servus, hominis socius, mundi dominus; sub
Deo constitutus, erga proximum non elatus, mundo non subditus; redigens
inferiora ad utilitatem mediorum, media ad honorem superiorum; nec impius,
nec blasphemus, nec sacrilegus ad superiora; nec elatus, nec invidus, nec
iracundus, ad aequalia; nec furiosus, nec flagitiosus, ad inferiora; nihil
ab inferioribus, nihil ab aequalibus, sed totum a superioribus suscipiens; a
superioribus impressus, inferiora imprimens; a superioribus motus, inferiora
movens; a superioribus affectus, inferiora afficiens; superiora sequens,
inferiora trahens: ab illis possessus, ista possidens; ab illis in eorum
similitudinem redactus, ista in sui similitudinem redigens.
Ad hanc perfectionem in hac vita tendimus, quam tamen non nisi in futura
perfecte obtinebimus. Hanc tanto tunc plenius obtinebimus, quanto nunc
ferventius affectamus. Nullus tunc erit motus in mente, nisi a Deo; nullus
in corpore, nisi ab anima, atque ita nec in anima, nec in corpore nullus
nisi a Deo. Nec erit peccatum, id est perversitas voluntatis, nec poena
peccati, corruptio videlicet et dolores et interitus carnis. Nuda mens,
nudae adhaerebit veritati, nullis verbis, nullis sacramentis, nullis
similitudinibus, ut ad eam perveniat, indigens, aut exemplis. Ibi enim non
docebit vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim a minore
usque ad maximum scient me, dicit Dominus (Jer.
XXXI, 34); nam omnes erunt docibiles Dei (Joan. VI, 43).
CAPITULUM XX. De incarnatione Verbi, et quemadmodum in seipso nobis
perfectionem praedictam plenissime demonstravit.
Has virtutes seu justitiae lineas etiam nunc in hac mortali vita, si valde
munda esset anima, per semetipsam in ipsa veritate atque sapientia Dei
videret.
Videret etiam non solum se, id est animam humanam immortalem atque aeternam
fore, sed etiam carnem suam talem in resurrectione futuram. Nam et eamdem
resurrectionem ibidem, id est in Dei Verbo et Sapientia, clare conspiceret,
sed quia haec non poterat propter immunditiam suam, adita est Verbo mens
humana, quae ipsum Dei Verbum plenissime suscipiens, eique omnino conformis
atque consimilis, eoque solo tota et ex toto impressa.
Sicut scriptum est: Pone me sicut signaculum super cor tuum (Cant.
VIII, 6). In ejus itaque similitudinem tota redacta, sicut ad sigilli
similitudinem cera redigitur, ipsum nobis in seipsa videndum sciendumque
exhiberet.
Sed nos ita caeci eramus ut non solum Dei Verbum, sed nec humanam animam
videre possemus, idcirco additum est etiam corpus humanum. Pone enim haec
tria, Dei Verbum, humanam mentem, corpus humanum. Si primum, bene videre
possemus, non indigeremus secundo. Quod si saltem secundum videremus, non
indigeremus tertio. Sed quia nec primum, nec secundum, id est nec Dei
Verbum, nec humanam mentem videre poteramus, additum est tertium, id est
corpus humanum. Atque ita Verbum caro factum est, et habitavit
nobiscum (Joan. I, 14) in exterioribus nostris, ut vel sic nos introduceret
aliquando ad interiora sua. Anima itaque rationalis, habens carnem, addita
est Verbo, quae per ipsam carnem quidquid nobis docendis et corrigendis
necessarium erat, doceret, faceret, pateretur. In illa sola perfectissime
fuerunt, quae supra tractavimus, id est devotio ad Deum, benignitas ad
proximum, sobrietas ad mundum.
Nihil enim Deo praetulit, nihil aequavit, nihil pro parte aliqua comparavit,
nihil pro quantacunque parte ad comparationem illius. Unde ait: Voluntatem
ejus, id est Patris, facio semper (Joan. VIII, 29). Proximum vero
perfectissime dilexit sicut seipsum. Nulli enim ex iis quae infra se, id est
infra rationalem mentem erant, pepercit, sed omnia ad utilitatem proximi
convertit, et vitam, sed sensualem, et eam quae carnem vegetat, et ipsam
carnem.
Nam et dolores pro nobis sustinuit acriores, et mortem contra vitam
vegetabilem, et vulnera contra ipsam carnem. Ad mundum autem tantam
sobrietatem, tantumque habuit contemptum, ut non habuerit Filius hominis ubi
saltem caput reclinaret suum. Nil ab inferioribus, nihil a mediis, sed totum
a superioribus, id est Dei Verbo, cui ad unitatem personae conjuncta est,
suscepit.
Non sacramentis, non verbis, non exemplis, sed Dei tantummodo Verbi
praesentia est docta ut intelligeret, et accensa ut amaret. Per eam
nobis ipsum Dei Verbum et Sapientia tripliciter, id est sacramentis, verbis
et exemplis, quid agendum, quid tolerandum, et per quid esset ostendit.
Non enim sequi homo debebat nisi Deum, nec poterat, nisi hominem. Assumptus
est igitur homo ut, dum sequitur quem potest, sequatur et quem debet. Item
non poterat conformari nisi Deo, ad cujus imaginem factus est; nec poterat
nisi homini. Itaque Deus factus est homo, ut, dum conformatur homini cui
potest, conformetur et Deo, cui prodest.
Ritorno alla pagina iniziale "Guigo I"
|
Ora, lege et labora |
San Benedetto |
Santa Regola |
Attualità di San Benedetto
|
Storia del Monachesimo |
A Diogneto |
Imitazione di Cristo |
Sacra Bibbia |
5 aprile 2022 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net