Guigo II prior Carthusiae
Meditationes X et XI
Estratto da “IL CRISTO” Volume IV, a cura di Claudio Leonardi
Fondazione Lorenzo Valla – Arnoldo Mondadori Editore 2001
Meditatio X
«Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam
aeternam.» Doce nos, magister bone qui solus «doces hominem
scientiam», doce nos quomodo carnem tuam manducare et sanguinem tuum
bibere debeamus. Scimus enim, Domine, quoniam «verba» tua «spiritus
et vita sunt»; carnalis autem homo non percipit ea quae sunt
Spiritus Dei. Nam qui per se hoc verbum percipere voluerunt inter se
«litigabant ad invicem», et ideo non suxerunt «mel de petra»; sed
eliso cornu «abierunt retro» quidam etiam «ex discipulis», dicentes:
«Durus est hic sermo». Tu autem, Domine, percussisti petram, et
exierunt «aquae largissimae, ita ut biberet populus et iumenta». Sed
populus «bibebat de spiritali eos consequente petra», iumenta autem
nondum bibunt de spiritali quia iumenta sunt.
Inclinasti, Domine, coelos tuos et descendisti usque ad humillimos
nostrae locutionis modos, sed iterum «ponis nubem ascensum tuum»,
quia per carnem tuam traiicis nos ad spiritum.
Alioquin «caro non prodest quicquam» remanentibus in carne tantum;
prodest autem caro his qui per carnem proficiunt ad spiritum. Nec
ignoramus, Domine, quod caro tua et sanguis tuus corporaliter
manducetur et bibatur in veritate; sed qualiter eadem caro et
sanguis tuus spiritaliter manducetur et bibatur, cum spiritus neque
manducet neque bibat, doceri a tuo spiritu exoramus.
Sed per nubem ascendamus ad spiritum, et de consuetis ad incognita
transeamus, ut ex his modis quibus caro manducat et bibit, qualiter
spiritus edam suo modo manducet et bibat perpendamus. Verbi grana,
cum panem hunc corporeum et sensibilem manducamus, prius de ipso
panis corpore buccella separata ponitur in os, ac deinde attritum
cum dentibus et saliva liquefactum transglutimus, ut ad interiora
cibus ipse perveniens robur et alimentum corpori distribuat. Panis
vero animae Christus est, «panis vivus qui de coelo descendit», qui
suos nunc per fìdem, in futuro per speciem pascet.
Per fidem enim Christus habitat in te, et fides Christi Christus est
in corde tuo.
Quantum credis in Christo, tantum possides Christum. Et unus quidem
panis est Christus, quia «unus Dominus, una fides», omnium
credentium, quamvis adii plus, alii minus de eiusdem fidei dono
percipiant. Nec sunt tot fides quot credentes: alioquin non
credentes fidei sed fides credentibus subesset. Nunc autem sicut una
est veritas, ita et una fides in una veritate omnes et regit et
pascit credentes, «unusque et idem spiritus dividit singulis prout
vult».
De uno ergo pane vivimus omnes, et omnes accipimus singuli suam
portionem, et tamen integer est omnibus Christus, nisi his qui
scindunt unitatem. Non dico integer quod tantum sapias de Christo
quantum sapit de seipso Christus, quod nec ipsi angeli in coelo nec
omnis creatura potest. Sed in hoc dono quod accepi totum Christum
possideo, et totum me possidet Christus, sicut membrum quod
possidetur a toto corpore vicissim possidet totum corpus. Illa
igitur portio fidei quam sortitus es buccella est in ore tuo; sed
nisi hoc ipsum quod credis frequenter et pie cogites, et dentibus,
hoc est animi tui sensibus, terendo et versando quasi comminuas, non
transiet tibi collum, id est non perveniet usque ad intellectum.
Quomodo enim intelligetur quod et raro et negligenter cogitatur,
maxime de re tantum subtili quantum et invisibili? Fides enim
invisibilia proponit, et multo labore menti sudandum est, priusquam
aliquid inde transglutiat. Nisi enim saliva sapientiae «descendens
desursum a Patre luminum» arentem cibum liquefaciat, in vanum
laboras; quia quod cogitando colligis ad intellectum non penetrar.
Unde beatus Iob: «Antequam comedam suspiro»; et sponsa: «Anima mea
liquefatta est, ut dilectus locutus est». Otiosam ergo fìdem habes,
nisi saepius inde cogitando, «labores manuum tuarum manduces». Nec
tamen totum illud quod credis aut simul cogitare aut totum quod
cogitas simul intelligere potes, sed paulatim et quasi minutatim et
cum gravi gemitu cibum tuum parturis.
Sic edam in memoria fìdes velut parens invisibilis, et nisi rore
coeli fecundata et cum dolore multo non potest parere filium suum.
Hoc est intelligentiae verbum, per quod ipsa fides quasi per
simillimam sibi imaginem suam melius videri potest. Tamdiu autem
parere non cessabit, donec tota fides transeat in speciem, et tunc
«iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in
mundum», qui prius in utero clausus tenebatur, et tam diuturno
conatu et gemitu edebatur. Maledicta est anima sterilis, et quae non
parit semper hunc filium. Semper igitur meditando lex Dei sit in ore
tuo, ut semper bonum parias intellectum. Per intellectum vero cibus
ipse spiritaiis transit in affectum cordis, ut quod intelligis non
negligas, sed per amorem diligenter colligas. Frustra enim
intellexisti, nisi quod intellexeris diligas, nam in amore sapientia
est. Nam et inteilectus praecedit spiritum sapientiae, et
inteilectus quidem quasi in transitu gustat:
amor autem solidum sapit. Ibi, hoc est in amore, totum robur animae
consistiti illue omnis vitalis refectio confluit, inde vita per
omnia virtutum membra diffimditur. «Omni custodia», inquit, «serva
cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit.»
Amor ergo quasi cor in medio positum est, ad quem tria praecedentia,
id est fides, meditatio et intellectus, proflciunt et solidantur, et
ex quo alia subsequentia procedunt et diriguntur. In primis ex amore
procedit imitatio. Quis enim non velit imitari quod amat? Nisi
Christum amaveris, non imitaberis, id est non sequeris. Dixit enim
Simoni Petro postquam amorem eius exploraverat: «Sequere me», hoc
est imitare. Sequebatur Iudas pedibus Christum, sed affectibus
avaritiam; et Giezi Eliseum, non pietatis affectu sed cupiditatis.
His pedibus, hoc est totis affectibus, sequendus est Christus. Ideo
namque Miphiboseth non est secutus regem David in tribulatione,
quoniam infirmus erat pedibus; cum autem in omnibus sequendus sit
Christus, sed maxime in passionibus, quia in necessitate probatur
amicus. «Qui non baiulat», inquit, «crucem suam et venit post me non
est me dignus.» Baiulat autem crucem post Christum Simon quidam
Cyrenaeus, sed usque ad crucis supplicium non pervenit.
Sequendus est Christus, et inhaerendum est Christo: non est
deserendus usque ad mortem. «Vivit», inquit, «Dominus et vivit anima
tua, quia non derelinquam te»; et adhaesit semper magistro, usque
dum curru igneo ille sublevatus est.
Sequebantur Christum septuaginta duo discipuli; sed audito sermone
quem capere non poterant, abierunt retro.
Sequebatur Petrus in passione, sed a longe, quia negaturus erat.
Solus eum usque ad mortem crucis latro secutus est.
Quid dicami latro secutus est Christum usque ad mortem crucis, an
Christus latronem? Nimirum Christus latronem tamdiu secutus est
donec latro fugere ultra non potuit; at ubi fuga periit a latrane,
latro secutus est Christum, et cum Christo paradisum ingressus est.
Sequendus est ergo Christus, et inhaerendum est Christo. «Mihi
autem», inquit, «adhaerere Deo bonum est»; et «adhaesit anima mea
post te, me suscepit dextera tua».
«Qui enim adhaeret Domino unus spiritus est»: non tantum unum
corpus, sed edam unus spiritus. De spiritu Christi totum corpus eius
vivit.
Per corpus Christi pervenitur ad spiritum Christi. Esto per fidem in
corpore Christi, et quandoque unus spiritus cum Christo eris. Iam
per fidem unitus es corpori, per speciem unieris et spiritui.
Quamvis nec fides hic sine spiritu, nec spiritus illic sine corpore
erit, nam et corpora nostra tunc non spiritus sed spiritala erunc.
«Volo», inquit, «pater, ut sicut ego et tu unum sumus, ita et isti
in nobis unum sint, ut credat mundus.» Ecce unitio per fìdem. Et
post pauca: «ut et isti consummati sint in unum, et cognoscat
mundus». Ecce unitio per speciem.
Hoc est corpus Christi spiritaliter manducare: fidem in ilio puram
habere, et de eadem fide studiose meditando semper quaerere, et quod
quaerimus intelligendo invenire, et inventum ardenter diligere,
quemque diligimus pro posse nostro imitari, et imitando constanter
illi adhaerere, et adhaerendo perenniter uniri.
Meditatio XI
Nunc ad calicem transeamus. Prius enim caro manducatur, postea
sanguis bibitur. Perfectorum est hoc, calicem salutaris, hoc est
calicem Iesu, accipere, id est acceptabiles habere passiones. Unde
et in octavo loco ponitur: «Beati qui persecutionem paduntur propter
iustitiam».
In septem praecedentibus corpus Christi manducatur, in octavo
sanguis eius bibitur. Sicut enim cibus diu terendo cum labore et
mora traicitur, potus autem citius et suaviter labitur, ita et morum
disciplina virtutumque soliditas diu et difficile addiscitur,
passiones autem perfectorum et suaves nimis eis sunt et velocius
pertransire videntur, «quia calix tuus inebrians quam praeclarus
est».
Praeclara et amabilis illa ebrietas dolorem vertit in suavitatem, et
non videntur eis condignae passiones huius tam parvi temporis ad
futuram gloriam.
Quis enim sapiens et intelligens misericordias Domini non velit
accipere calicem benedictionis de manu Domini, bibere et communicare
passionibus Domini? «Accipiens», inquit, «calicem, gratias egit.»
Non solum accipere sed edam gratias agere debet qui accipit, qui
tanto honore apud eum habitus est ut de calice eius bibere mereatur.
Primogenitus et princeps omnium primus accepit et bibit et gratias
egit, et postea dedit discipulis suis dicens: «Bibite ex hoc omnes».
Nullum excepit: gaudii sui voluit omnes habere participes. Primus
accepit et benedixit: ibi consecratus est calix passionis. Nisi enim
passio Christi praecederet quae nostram quoque passionem
benediceret, passio nostra quid nobis valeret?
Non esset nobis passio nostra benedictio dulcedinis sed calix
amaritudinis.
Mors autem Christi nostrae mortis amaritudinem in nimiam convertit
dulcedinem. Sanguinem ergo Christi bibituris fides passionis Christi
proponitur, «quia Christus passus est prò nobis, nobis relinquens
exemplum».
In contemplatione autem beatae illius passionis, quasi in
propositione calicis, sitis, hoc est desiderium tolerandae
passionis, ardentius excitatur. Unde in bello Machabaeorum
«ostenderunt elephantis sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in
proelium». Post sitim calix accipitur, quando desiderium passionis
ad effectum perducitur. Quis enim bibat nisi sitiat? Etiam quando
bibebat Christus in cruce, sidebat. «Sitio», inquit, «illi autem
obtulerunt spongiam aceto plenam, et cum gustasset noluit bibere.»
Non enim de spongia cavernosi et dolosi cordis acetum veteris
malitiae, sed de puro et simplici calice novae laetitiae vinum
bibit.
Ergo qui bibit, hoc est qui patitur, non tristis sed gaudens
padatur. Unde Iacobus: «Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in
temptationes varias inciderids»; «et» apostoli «ibant gaudentes a
conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt prò nomine Iesu
contumeliam pati». Hoc est enim bibere et inebriati, de passionibus
exultare. «Comedite», inquit, «amici, et bibite et inebriamini,
carissimi mei.» Qui comedunt, amici, qui autem bibunt et
inebriantur, carissimi reputantur. Sunt autem qui bibunt sed non
inebriantur, quia non laeti sed tristes flagellantur.
«Bibit Noe vinum, et inebriatus est» et dormivit. Dormivit et
Christus in passione, sicut ipse dicit: «Ego dormivi et soporatus
sum».
Dormit et sponsa: «Ego dormio», inquit, «et cor meum vigilat».
Dormiebat Iacob in via, qui corde vigilanti stupebat miranda
mysteria quae videbat. Quid est enim dormire, nisi ab istis sensibus
corporeis mentem sequestrare, ut possit in intimis vigilare? Ergo
dormiat caro, vigilet cor.
Dormiendum est enim et requiescendum. Quis autem requiescit nisi qui
corde vigilat? «In pace», inquit, «in idipsum dormiam et
requiescam.»
Et ad discipulos: «Dormite iam et requiescite». Dormite ab
exterioribus, requiescite in intimis. «Sabbatum requietionis est
affligetisque in eo animas vestras.» Quomodo sabbatum est
requietionis si animae affliguntur? Non in afflictione requies est;
sed cum caro affligitur, spiritus requiescit, cum caro crucifìgitur,
mens sabbatum habet requietionis.
In sabbato requietionis duplex intelligitur requies: una qua
sabbatizat a labore sensibilium, alia qua gaudet in amore
spiritalium. «Omnis anima quae afflicta non fuerit die hoc peribit
de populis suis.» Qui non communicaverit passionibus Christi non
communicabit et gloriae. De sabbato requietionis pervenitur ad
octavam resurrectionis, in qua vita est aeterna, ad quem finem
tendit quod caro Christi manducatur et sanguis bibitur.
«Qui manducati», inquit, «meam carnem et bibit meum sanguinem habet
vitam aeternam.» Iam habet in praedestinatione, licet nondum in
adimpletione. Quisquis spiritu manducat hoc corpus et bibit hunc
sanguinem «mortem non videbit in aeternum». Nam impii, etsi dente
premant, sed spiritu corpus hoc non manducant, et ideo mortui iam in
sepulcris viventibus habitant.
Sed ut praedicta succincte colligamus, per fidem calix proponitur,
per calicem sitis excitatur, per sitim ad potandum festinatur: potus
autem inebriat, et inebriatus dormit, dormiens requiescit,
requiescens vitam aeternam possidet.
Ritorno alla pagina iniziale "Guigo II il Certosino"
|
Ora, lege et labora |
San Benedetto |
Santa Regola |
Attualità di San Benedetto
|
Storia del Monachesimo |
A Diogneto |
Imitazione di Cristo |
Sacra Bibbia |
1
3 aprile 2022 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net