Le Costituzioni
dell’Ordine dei Frati Predicatori
Estratto da "De oudste Constituties van de Dominicanen", A. H. Thomas O.P.,
Leuvense Universitaire
Uitgaven, Leuven, 1965.
ANTICHE COSTITUZIONI
DELL'ORDINE DI FRATI PREDICATORE
(p. 205-263)
(Preambolo a) Anno ab incarnatione domini M°CC°XX°VIII° conuenerunt Parisius in
domo sancti Iacobi XII priores prouinciales una cum Iordano magistro ordinis
nostri, singuli cum duobus diffinitoribus sibi a prouincialibus capitulis
deputatis, ubi fratres omnes uota sua unanimiter transtulerunt, eisdem
potestatem plenariam concedentes ut quicquid ab ipsis fieret siue in
constituendo siue in destituendo, mutando, addendo uel diminuendo, decetero
firmum ac stabile permaneret. Non liceret alicui quantecumque auctoritatis
capitulo eorum aliquid immutare quod ipsi statuerunt perpetuis temporibus
permansurum. Priores igitur iam prefati cum suis diffinitoribus, gratia spiritus
sancti inuocata, quasdam constitutiones ad utilitatem et honestatem et
conseruationem ordinis, premissa diligenti examinatione, unanimiter et
concorditer ediderunt, quas in locis suis inter constitutiones alias inserere
procurarunt.
(b)
Inter constitutiones autem quasdam uoluerunt inuiolabiliter et immutabiliter in
perpetuum obseruari, uidelicet de possessionibus et redditibus nullatenus
recipiendis, de appellationibus remouendis, et quod non possit per fratres
diffinitores prioribus prouincialibus neque per priores fratribus in suis
diffinitionibus in aliquo preiudicium generari. Quasdam uero sic uoluerunt
immutabiles permanere ut non nisi a consimili capitulo, nouis emergentibus
causis, articulis, casibus et negociis, de ipsis possit aliquid pro tempore
immutari, uidelicet de constitutionibus non faciendis nisi per tria generalia
capitula fuerint approbate, de non equitando, de expensis non portandis, de
carnibus nisi causa infirmitatis non comedendis, ita tamen ut in hiis pro loco
et tempore prelato liceat dispensare.
Incipiunt consuetudines fratrum predicatorum.
Incipit prologus.
(Prol. a) Quoniam ex precepto regule iubemur habere cor unum et animam unam in
domino, iustum est ut qui sub una regula et unius professionis uoto uiuimus
uniformes in obseruantiis canonice religionis inueniamur, quatinus unitatem que
interius seruanda est in cordibus foueat et representet uniformitas exterius
seruata in moribus. Quod profecto eo competentius et plenius poterit obseruari
et memoriter retineri, si ea que agenda sunt scripto fuerint commendata, si
omnibus qualiter sit uiuendum scriptura teste innotescat, si mutare uel addere
uel minuere nulli quicquam propria uoluntate liceat, ne, si minima negligimus,
paulatim defluamus.
(b)
Ad hec tamen in conuentu suo prelatus dispensandi cum fratribus habeat
potestatem, cum sibi aliquando uidebitur expedire, in hiis precipue que studium
uel predicationem uel animarum fructum uidebuntur impedire, cum ordo noster
specialiter ob predicationem et animarum salutem ab initio noscatur institutus
fuisse, et studium nostrum ad hoc principaliter ardenterque summo opere debeat
intendere, ut proximorum animabus possimus utiles esse.
(c)
Eapropter, ut unitati et paci totius ordinis prouideamus, librum istum, quem
librum consuetudinum appellamus, diligenter conscripsimus, in quo duas
distinctiones notauimus.
(d)
Prima distinctio continet qualiter se habeant fratres in suo monasterio in die,
qualiter in nocte, qualiter nouitii, qualiter infirmi, qualiter minuti, et de
silentio, et de culpis.
(e)
Secunda distinctio de prouinciali capitulo et generali, et studio, et
predicatione.
(f)
Unicuique autem harum distinctionum propria capitula assignauimus et assignata
scripsimus, ut, cum aliquid a lectore queritur, sine difficultate inueniatur.
De matutinis.
De capitulo et prima, missa et horis aliis.
De refectione et cibo.
De collatione et completorio.
De infirmis et minutis.
De nouitiis et silentio.
De uestitu.
De rasura.
De culpis.
De matutinis.
(1a) Audito primo signo surgant fratres dicendo matutinas de beata uirgine pro
tempore. Quibus finitis, cum fratres in chorum uenerint, inclinent ante altare
profunde. Et cum ad sedes suas uenerint, facto signo a prelato, flexis genibus
uel inclinati <profunde> pro tempore, dicant Pater noster et Credo in deum. Et
iterum facto signo a priore surgant.
(b)
Hora itaque deuote incepta, uersi ad altare muniant se signo crucis; et ad
Gloria patri inclinet chorus contra chorum profunde uel prosternat se pro
tempore, usque ad Sicut erat.
(c)
Et hoc faciendum est quotiens Pater noster et Credo in deum dicuntur, nisi in
missa et ante lectiones et in gratiarum actione. Idem etiam faciendum est ad
primam collectam in missa et ad post communionem, et similiter ad orationem pro
ecclesia, et in singulis horis ad collectam et ad Gloria patri quotiens in
inchoatione hore dicitur. Ad omnia autem alia Gloria patri, et ad extremos
uersus ymnorum, et ad penultimum uersum cantici Benedicite, inclinamus usque ad
genua, et quando cantatur Gloria in excelsis deo ad Suscipe deprecationem
nostram, et in Credo in missa ad Homo factus est, et iterum in benedictione
lectionis. Item in capitulo ad orationem Sancta Maria, et in omni oratione
quando nomen beate uirginis nominatur.
(d)
Hora itaque predicto more incepta, postquam <ad> Gloria post Venite
inclinauerint, stet chorus contra chorum. Deinde ad primum psalmum sedeat unus
chorus, ad secundum stet et similiter sedeat alter chorus; et sic alternent
usque ad Laudate dominum de celis. Et sic faciant ad omnes horas.
(e)
Finitis matutinis tenetur capitulum, uel aliquando post primam, aliquando etiam
intermittitur ne studium impediatur, secundum quod uidebitur prelato.
<De capitulo.>
(2a) Ingresso conuentu capitulum lector pronuntiet lunam et que de kalendario
pronuntianda sunt, et sacerdos prosequatur, Pretiosa etc. Et residentibus
fratribus lector pronuntiet lectionem de institutionibus uel de euangelio pro
tempore, premisso Iube dompne, et ebdomadarius subiu<n>gat benedictionem,
Regularibus disciplinis uel Diuinum auxilium, pro tempore. Et facta absolutione
pro defunctis, dicat qui tenet capitulum Benedicite. Et responso Dominus
inclinent omnes.
(b)
Deinde recitatis beneficiis et dicto a priore Retribuere dignare etc., dictis
etiam a conuentu psalmis Ad te leuaui et De profundis, Kyrieleison cum Pater
noster, subsecutis etiam hiis tribus uersiculis, scilicet Oremus pro domino
papa, Saluos fac seruos tuos, Requiescant in pace, ab ebdomadario dicendis cum
hiis tribus collectis, Omnipotens sempiterne deus qui facis, Pretende, Fidelium
deus, resideant fratres.
(c)
Tunc prelatus poterit dicere breuiter, si quid ad honestatem uel correctionem
fratrum uiderit expedire. Post egrediantur nouitii.
(d)
Quibus egressis dicat qui preest, Faciant uenias qui se reos estimant. Continuo
qui se reos intellexerint prostrati ueniam petant. Deinde surgentes humiliter
confiteantur culpas suas. Et quorum culpa talis <est> que digna est correctione
preparent se ad correctionem, quam correctionem faciat prior uel ille cui prior
iniunxerit.
(e)
In capitulo fratres nisi duabus de causis non loquantur, scilicet culpas suas
uel aliorum simpliciter dicendo, et prelatis suis tantum ad interrogata
respondendo.
(f)
Nullus faciat proclamationem super aliquem ex sola suspicione.
(g)
Quando prelatus iniunxerit aliquam orationem inclinent omnes. Similiter omnes
faciant quibus aliquid facere uel dicere iniunx<er>it. Si uero aliquam
obedientiam uel officium uel ministerium aliquod cuiuis iniunxerit, humiliter
prosternens se suscipiat quod iniunctum fuerit ei.
(h)
Auditis culpis dicitur psalmus Laudate dominum omnes gentes, cum uersu, Ostende
nobis domine et Dominus uobiscum et collecta, Actiones nostras etc. In fine
dicat prior, Adiutorium nostrum etc., et sic soluitur capitulum.
De mulieribus non intromittendis.
(3) Mulieres claustrum, officinas nostras et oratorium numquam ingrediantur,
nisi in consecratione ecclesie. In parasceue uero chorum poterunt intrare usque
ad officium. Sed in ecclesia laicorum uel extra in loco determinato prior eis de
deo et de spiritualibus loquatur.
De horis et de modo dicendi.
(4a) Matutinas et missam et omnes horas canonicas simul audiant fratres nostri,
et simul comedant, nisi cum aliquibus prelatus aliter dispensare uoluerit.
(b)
Hore omnes in ecclesia breuiter et succincte taliter dicantur ne fratres
deuotionem amittant et eorum studium minime impediatur. Quod ita dicimus esse
faciendum ut in medio uersus metrum cum pausa seruetur non protrahendo uocem in
pausa uel in fine uersus, sed, sicut dictum est, breuiter et succincte
terminetur. Hoc tamen magis et minus pro tempore obseruetur.
De refectione.
(5) A pascha usque ad festum sancte crucis reficiantur bis fratres, exceptis
diebus rogationum et sextis feriis et uigilia pentecostes et ieiuniis quatuor
temporum, uigilia Iohannis baptiste, Petri et Pauli, Iacobi et Laurentii,
Assumptionis sancte Marie et Bartholomei.
De ieiunio.
(6a) A festo sancte crucis usque ad pascha continuum tenebimus ieiunium, et nona
dicta comedemus exceptis dominicis diebus,
(b)
In toto autem aduentu et quadragesima et ieiuniis quatuor temporum, in uigilia
ascensionis et pentecostes et sancti Iohannis, Petri et Pauli, et Mathei,
Symonis et Iude, et omnium sanctorum, Andree apostoli, et omnibus sextis feriis,
nisi dies natalis domini ea die uenerit, quadragesimali utimur cibo, nisi cum
aliquo propter laborem dispensetur, uel in locis quibus aliter comederetur, uel
nisi precipuum festum fuerit.
(c)
Itinerantes tamen bis refici possunt, nisi in aduentu, exceptis ieiuniis
principalibus ab ecclesia institutis.
De prandio.
(7a) Hora competenti ante prandium uel cenam a sacrista paucis ictibus campana
pulsetur ut fratres ad refectionem uenire non tardent. Tunc pulsetur cymbalum,
si cibus est paratus, alioquin non pulsetur donec paratus sit. Ablutis uero
manibus, prior nolam refectorii pulset et tunc fratres ingrediantur.
(b)
Quibus ingressis dicat Benedicite qui dicit uersiculos, et conuentus prosequatur
benedictionem et comedant.
(c)
Verumptamen seruitores incipiant ab inferioribus usque ad mensam prioris
ascendentes.
(d)
Nullus fratrum presentium a prima mensa remaneat preter seruitores et custodes,
nisi de licentia. Et quotquot remanserint comedant in secunda mensa, ita quod
tertiam mensam facere non oporteat.
(e)Nulla
fiat pictantia seruitoribus uel ministris que non fit conuentui, nisi sint
infirmi uel minuti.
(f)
Priores comedant in refectorio et cibariis conuentus sint contenti,
(g)
Similiter infirmarii et receptores hospitum et ministri et alii fratres, nisi
cum aliquibus dispensauerit prior ob aliquam causam ut extra conuentum aliquando
comedant. Si autem priores infirmari contigerit, in infirmaria cum aliis
fratribus procurentur.
(h)
Frater non mittat fratri pictantiam excepto priore, sed sibi datam potest dare a
dextris et a sinistris.
(i)
Item in domibus nostris non sint nisi duo loca in quibus comedant debiles uel
infirmi, unus carnium et alius ciborum aliorum, nisi sit euidens necessitas aut
urgens infirmitas. Similiter nec alii fratres comedant nisi in comuni refectorio
uel hospitum domo.
De pulmentis.
(8a) Pulmenta nostra sint ubique sine carnibus in nostris conuentibus. Et
fratribus nostris, ne sint hominibus honerosi, pulmenta cocta cum carnibus
comedere liceat extra claustrum.
(b)
Fratres nostri, tam priores quam alii, in locis ubi conuentum habuerimus, nisi
cum episcopo uel in domibus religiosorum, et hoc raro, extra claustrum comedere
non presumant.
(c)Singulis
diebus, si fieri potest, duo cocta pulmenta habeant; poterit autem prior
superaddere, prout opus <esse> iudicauerit et facultas permiserit.
(d)
Si quis iuxta se sedenti uiderit aliquid deesse de comuni, requirat a
cell<er>ario uel [a] ministro.
(e)Si
quis de seruitoribus uel comedentibus seruiendo uel comedendo in aliquo
offenderit, surgentibus fratribus ueniam petat et, facto signo a prelato, redeat
ad locum suum.
(f)
Quicumque bibere uoluerit extra horam, licentiam petat a prelato et unum socium
accipiat.
De collatione et completorio.
(9a) Tempore ieiunii hora competenti sacrista ad collationem pulset signum. Et
fratribus uenientibus in conuentum, ad signum prioris legat lector, premisso
Iube dompne, et sequatur benedictio, Noctem quietam etc. Et infra lectionem
poterunt fratres bibere, facto signo a priore et dicto Benedicite a lectore, et
data benedictione ab ebdomadario, Largitor omnium bonorum etc. Finita lectione
dicat qui preest, Adiutorium nostrum etc. Et tunc cum silentio intrent fratres
ecclesiam.
(b)
Alio uero tempore ante completorium legatur lectio in ecclesia, Fratres sobrii
estote. Et facta confessione et dicto completorio det benedictionem qui preest
et ebdomadarius aspergat aquam benedictam. Et postea dicatur Pater noster et
Credo in deum. Quod etiam fieri debet ante primam et ante matutinas.
De lectis.
(10) Super culcitras non dormiant fratres nostri, nisi forte stramen uel aliquid
tale super quod dormiant habere non possint. Cum tunica et caligis cincti
dormiant. Super stramina et laneos et saccones dormire licebit.
De infirmis.
(11a) Circa infirmos caueat ne sit negligens prelatus. Sic enim procurandi sunt
<infirmi> ut citius releuentur, sicut dicit pater noster Augustinus. Poterunt
etiam quidam uesci carnibus, prout eorum grauior requirit infirmitas, secundum
quod prelato uisum fuerit.
(b)
Si quis autem talem infirmitatem habet que nec eum multum debilitet nec
comedendi turbet appetitum, ut inflatura uel incisio membrorum aut aliquid
huiusmodi, talis nec supra culcitram iaceat nec ieiunia consuetudinaria frangat
nec cibos refectorii mutet, legat autem uel operetur secundum quod ei a suo
prelato iniungetur.
De minutione.
(12a) Minutio quater in anno fiat, prima in mense septembri, secunda post
natale, tertia post pascha, quarta circa festum Iohannis baptiste. Preter has
minutiones nullus audeat sibi minuere, nisi discretio prioris propter aliquam
causam iudicauerit aliter esse faciendum.
(b)
Minuti extra refectorium cum silentio comedant, ubi comode poterit obseruari, et
secundum quod facultas domus permiserit comodius procurentur. Et causa
minutionis carnes non comedant.
De magistro nouiti<or>um.
(13a) Prior nouitiis magistrum diligentem in instructione eorum preponat, qui
eos de ordine doceat, in ecclesia excitet, et ubicumque se negligenter
habuerint, uerbo uel signo quantum poterit eos studeat emendare. Et necessaria
quantum potest debet eis procurare. De apertis negligentiis, cum ante eum ueniam
petierint, penitentiam potest dare, uel eos in suo capitulo proclamare.
(b)
Humilitatem cordis et corporis doceat habere et studeat ad hoc ipsum instruere
nouitium iuxta illud, Discite a me quia mitis sum et humilis corde, frequenter,
pure et discrete confiteri, sine proprio uiuere et propriam uoluntatem deserere
pro uoluntate prelati sui, obedientiam in omnibus uoluntariam obseruare;
(c)
quomodo ubique et in omnibus sese habere debeant instruere, quod locum ubi
positi fuerint <ubique> teneant, quomodo inclinationes sint faciende danti sibi
aliquid uel auferenti, male uel bene dicenti, qualiter se ad cameras contineant
ut non habeant oculos sublimes, quomodo uel quid orent et quam silenter ut aliis
rugitum non faciant, et, ubicumque reprehensi fuerint a prelato, ueniam petant
ut cum nemine contendere presumant sed in omnibus magistro suo obediant, in
claustro ad processionem socium sibi collateralem attendant, et non loquantur
locis et temporibus interdictis. Quando etiam quippiam uestimenti tribuitur,
profunde inclinantes, Benedictus deus in donis suis dicant ;
(d)
ut neminem penitus iudicent, <sed> si qua ab ullo fieri uideri<n>t, licet mala
uideantur, bona suspicentur uel bona intentione facta; sepe enim humanum
fallitur iudicium.
(e)
Quomodo uenia in capitulo uel ubicumque reprehensi fuerint sit facienda,
qualiter disciplinas frequenter suscipiant; et non loquantur de absente nisi que
bona sunt.
(f)
Quod duabus manibus sit bibendum et sedendo;
(g)
quod diligenter debeant custodire libros et uestes et etiam res alias
monasterii;
(h)
qualiter intenti debeant esse in studio, ut de die, de nocte, in domo, in
itinere legant aliquid uel meditentur, et quicquid poterunt retinere cordetenus
nitantur; quam feruentes esse debeant in predicatione tempore oportuno.
De recipiendis.
(14a) Recipiendi ad nos uenientes secundum tempus quod discretio prelati uel
quorundam seniorum prouiderit ducantur in capitulum. Qui cum adducti fuerint,
prosternant se in medio capituli. Et interrogati a prelato quid querant,
respondeant, Misericordiam dei et uestram. Quibus ad iussum prelati erectis,
exponat asperitatem ordinis, uoluntatem eorum requirens. Qui si respondeant se
uelle cuncta seruare et seculo abrenuntiare, dicat post cetera, Dominus qui
cepit ipse perficiat. Et conuentus respondeat, Amen. Et tunc, depositis uestibus
secularibus et religiosis induti, in nostram societatem in capitulo recipiantur.
(b)
Sed tamen adhuc antequam stabilitatem et communem uitam promittant et
obedientiam prelato et successoribus suis faciant, tempus probationis
assignetur.
(c)
Nullus recipiatur nisi requisitus an sit coniugatus, an seruus, an ratiociniis
obligatus, an alterius professionis uel occultam habeat infirmitatem.
(d)
Quod si alterius religionis fuerit, non recipiatur in ordine nostro nisi a
capitulo prouinciali uel generali fuerit approbatus.
(e)
Cistercienses non admittantur nisi de speciali licentia domini pape.
(f)
Conuentualis prior nullum in conuersum recipiat, in canonicum uero neminem nisi
requisito consensu totius uel maioris partis capituli et optento.
(g)
Nullus recipiatur infra XVIII annos.
(h)
In quolibet autem conuentu eligantur tres ydonei fratres de comuni consilio
capituli, qui recipiendos in moribus et scientia diligenter examinent et
examinationem priori et capitulo referant, eorum iudicio an recipi debeant
relinquentes.
De tempore probationis.
(15a) Probationis tempus statuimus VI mensium uel eo amplius, prout prelato
uidebitur, ut et ipse austeritates ordinis et fratres mores experiantur ipsius,
nisi forte aliquis maturus et discretus probationi predicte renunciare uoluerit
et instanter se offerat professioni faciende.
(b)
Nouitii ante professionem de debitis se expediant, et omnia alia ad pedes
prioris ponant, ut se ex toto absoluant.
(c)
Item nulli certus usus librorum concedatur, nec indignetur a quocumque
auferantur uel in cuiuscumque custodia dimittantur.
De modo faciendi professionem.
(16a) Modus faciendi professionem talis est: Ego N. facio professionem et
promitto obedientiam deo et beate Marie et tibi N., magistro ordinis
predicatorum, et successoribus tuis, secundum regulam beati Augustini et
institutiones fratrum ordinis predicatorum, quod ero obediens tibi tuisque
successoribus usque ad mortem.
(b)
Cum autem fit alii priori cuicumque, sic facienda est: Ego N. facio professionem
et promitto obedientiam deo et beate Marie et tibi N., priori talis loci, uice
N. magistri ordinis predicatorum et successorum eius, secundum regulam beati
Augustini et institutiones fratrum ordinis predicatorum, quod ero obediens tibi
tuisque successoribus usque ad mortem.
(c)
Nouitii infra tempus probationis sue in psalmodia et officio diuino studeant
diligenter.
(d)
Confessiones nouitiorum ante professionem recipiantur, et diligenter de modo
confessionis et in aliis instruantur.
(e)
Nouitii non intersint capitulo nec in dormitorio cum aliis fratribus iaceant,
ubi hoc comode poterit obseruari, sed magister eorum extra capitulum culpas
eorum audiat et ipsos diligenter quantum potest in moribus instruat et
caritatiue corripiat.
(f)
Nouitii tam clerici quam laici infra annum ad longinquas partes nisi ob causam
necessariam non mittantur, nec in aliquo officio occupentur, et uestes eorum
ante professionem non alienentur, nec ipsi ante professionem ordinentur.
De silentio.
(17a) Silentium fratres nostri teneant in claustro, in dormitorio, in cellis, in
refectorio et oratorio fratrum, nisi forte silenter aliquid loquantur, non tamen
oratione perfecta. Alibi uero loqui poterunt de licentia speciali.
(b)
In mensa autem fratres ubique, intus et extra, teneant silentium, tam priores
quam alii, excepto uno qui maior fuerit inter ipsos uel alio cui pro se loqui
commiserit, et tunc ipse taceat. Si quis uero silentium istud fregerit ex
proposito uel licentiam loquendi dederit, in uno prandio aquam tantum bibat
absque dispensatione coram omnibus, similiter unam disciplinam recipiat in
capitulo. Ab hiis autem excipiuntur infirmi decumbentes.
(c)
Infirmi non decumbentes a prandio usque ad uesperas silentium teneant, similiter
et post signum quod fit post completorium. A minutis etiam post primam diem sue
minutionis idem similiter obseruetur.
(d)
Pena pro fractione silentii hec est. Pro prima uice, Miserere mei et Pater
noster. Hoc etiam dicitur pro secunda. Pro tertia recipiatur disciplina. Hoc
etiam similiter pro quarta, pro quinta, similiter pro sexta. Pro septima uero
una die abstineant in pane et aqua in terra sedendo, et hoc in prandio et non in
cena. Ultra uero septem uices non computent, sed iterum a principio computare
incipiant. Et hoc quod dictum est inter duo capitula intelligitur, ita scilicet
quod ab uno capitulo usque ad aliud incipiant fractiones computare. Disciplinas
autem <has> per se recipere poterunt uel cum aliis fratribus post completorium.
Si uero aliqua supersit cum tenetur capitulum, ibidem recipiatur.
De scandalo fratrum.
(18) Si quis aliquomodo fratrem suum scandalizauerit, tamdiu ante pedes eius
prostratus iaceat quousque placatus erigat eum.
De uestibus.
(19a) Vestes laneas non attonsas, ubi hoc seruari poterit, deferant fratres
nostri. Ubi uero seruari non poterit, utantur uilibus, et potius uilitas in
capis obseruetur. Et lineis non utantur ad carnem,
(b)
nec etiam infirmi, et linteamina omnino remoueantur de infirmitoriis nostris.
(c)
Et non plures tunicas quam tres cum pellicio in yeme, uel quatuor sine pellicio,
quod semper tunica coopertum deferatur.
(d)
Pelliciis siluestribus et coopertoriis quarumcumque pellium fratres nostri non
utantur.
(e)
Tunice circa cauillam pedis sufficit ut descendant. Quibus capa breuior sit, et
etiam pellicium. Scapularia nostra circa cooperturam genuum sufficit ut
descendant.
(f)
Caligas et soccos habebimus ut necesse fuerit et facultas permiserit. Ocreas non
habebimus nec cirothecas.
De rasura.
(20)
Rasura sit superius non modica, ut religiosos decet, sic ut inter ipsam et aures
non sint plus quam tres digiti. Tonsura fiat desuper aures. Que rasura et
tonsura fiat hiis terminis: prima in natiuitate, secunda inter natiuitatem et
purificationem partito tempore, tertia in purificatione, quarta inter
purificationem et pascha, quinta in cena domini, sexta inter pascha et
pentecosten, septima in pentecoste, octaua inter pentecosten et festum Petri et
Pauli, nona in festiuitate eorundem, decima in festiuitate sancte Marie
Magdalene, undecima in assumptione sancte Marie, duodecima in natiuitate
eiusdem, tertiadecima in festo sancti Dyonisii, quartadecima in festo omnium
sanctorum, quintadecima in festo beati Andree.
De leuioribus culpis.
(21)
Hee sunt leuiores culpe:
(a)
Si quis, mox ut signum datum fuerit, non relictis omnibus cum matura
festinatione differat se preparare ut secundum regulam ad ecclesiam ordinate et
composite quando debuerit ueniat, infra septa monasterii uel extra in uicinio
manens.
(b)
Si quis diligenter legendi uel cantandi officium non attente compleuerit.
(c)
Si responsorium uel antiphonam incepturus chorum turbauerit.
(d)
Si in choro male legendo uel cantando offendens non statim se coram omnibus
humiliauerit.
(e)
Si in conuentu<m> hora qua debet uenire distulerit.
(f)
Si aliquid ibi tumultus uel inquietudinis fecerit.
(g)
Si ad mensam cum ceteris non uenerit.
(h)
Si ad comunem rasuram presens non fuerit.
(i)
Si in dormitorio aliquam inquietudinem fecerit.
(j)
Si per licentiam de claustro egressus moram fecerit.
(k)
Si corporale uel linteos ad portandum calicem uel patenam inuoluendam aptos,
stolam uel phanonem negligenter deiecerit.
(l)
Si uestes suas et libros loco statuto honeste et ordinate non disposuerit uel
negligenter tractauerit.
(m)
Si aliquid utensilium fregerit uel perdiderit.
(n)
Si quid potus effuderit.
(o)
Si liber in quo ad refectionem uel capitulum uel ad collationem legendum est suo
neglectu defuerit.
(p)
Si lector mense denotatus benedictionem neglexerit.
(q)
Si dixerit aliquid unde scandalizentur fratres uel egerit.
(r)
Si in aliquo gestu reprehensibilis fuerit uel in aliquo notabilis apparuerit.
(s)
Si quis potum uel cibum absque benedictione sumpserit.
(t)
Si quis parentibus uel nunciis superuenientibus loqui ut ab eis rumores audiat
absque testimonio et licentia prelati sui presumpserit.
(u)
Si in studio ad lectiones dormierit.
(v)
Si libros interdictos legerit.
(w)
Si legentes uel audientes inquietauerit.
(x)
Si in predicatione uadens otiosa locutus fuerit uel egerit.
(y)
Si dissolute ridens, cachinnis uel ludis, dictis uel factis, alios ad ridendum
concitare intenderit.
(z)
Si ad Gloriam primi psalmi non affuerit, et ad gradus altaris non satisfecerit.
(aa) Si quis in uigilia
annunciationis et natiuitatis domini in principio capituli per negligentiam non
affuerit, ut pronuntiatis redemptionis nostre exordiis corde et corpore gratias
agat deo redemptori.
(bb) Si quis in choro positus non diuino officio intentus uagis oculis et motu
irreligioso minusque competenti leuitatem mentis ostenderit.
(cc) Si lectionem statuto tempore non preuiderit.
(dd) Si comune mandatum dimiserit.
(ee) [Et] si aliquid cantare uel legere presumpserit quam quod comunis consensus
probat.
(ff) Si in choro riserit uel alios ridere fecerit.
(gg) Si ad capitulum uel ad collationem non uenerit uel comuni refectioni non
interfuerit.
(hh) Si quis de uia ueniens eadem hora, si fieri potest, benedictionem accipere
neglexerit, uel absque ea nisi ad uicina loca uadens de monasterio plus una
nocte moraturus exierit.
(ii) Si quis eum a quo clamatus fuerit eadem die quasi uindicando clamare
presumpserit.
(jj) Si quis clamans in clamatione sua iudicium fecerit.
(kk) Si quis <cum> iuramento, ut in loquendo fieri solet, aliquid negauerit uel
affirmauerit.
(ll) Si quis turpem sermonem uel uaniloquium dixerit uel, quod grauius est, in
usu habuerit.
(mm) Si quis eorum qui officiis [suis] deputati sunt in aliquo circa officium
suum negligens repertus fuerit, ut sunt priores in conuentu custodiendo,
magistri in docendo, studentes in studendo, scriptores in scribendo, cantores in
officiis suis, procuratores in exterioribus procurandis, uestiarius in uestibus
prouidendis et custodiendis et reficiendis, infirmorum custos <in> infirmis
custodiendis et procurandis et mortuis necessariis ministrandis, et ceteri in
officiis suis, ut iniunctum est eis.
(nn) Si oculos uagos per plateas uel uillas eundo ad uanitates frequenter
direxerit.
(oo)Si
indumenta uel alia fratri data uel concessa sine ipsius fratris licentia per se
alius acceperit.
(pp) Si temporibus statutis non cum aliis lectiones auditurus affuerit.
(qq) Clamatis de supradictis et ueniam petentibus iniungitur unus psalmus uel
duo uel cum psalmo disciplina uel amplius, secundum quod prelato uidebitur
expedire.
De graui culpa.
(22)
Grauis culpa est :
(a)
Si quis inhoneste in audientia secularium cum aliquo contenderit.
(b)
Si frater cum fratre intus uel foris lites habuerit,
(c)
uel si quis procedens ubi femine sunt oculum fixerit, si tamen hoc in usu habere
uoluerit.
(d)
Si quis mendacium de industria dixisse deprehensus fuerit.
(e)
Si quis silentium non tenere in consuetudinem duxerit.
(f)
Si quis culpam suam uel aliorum defenderit.
(g)
Si quis inter fratres discordiam seminauerit.
(h)
Si in illum a quo clamatus est, uel in quemlibet alium, minas uel maledicta seu
uerba inordinata et irreligiosa malitiose inuexisse deprehensus fuerit.
(i)
Si quis alicui fratrum opprobrium dixerit.
(j)
Si quis fratri culpam preteritam pro qua satisfecerit improperauerit.
(k)
Si quis susurro uel detractor inuentus fuerit.
(l)
Si quis mala de patribus uel fratribus uel domibus suis malitiose euomuerit, que
testimonio fratrum suorum probare nequiuerit.
(m)
Si absque licentia et magna necessitate equitauerit uel carnes comederit,
(n)
uel cum femina solus non de confessione aut utilibus uel honestis locutus
fuerit,
(o)
uel ieiunia consuetudinaria sine causa uel licentia fregerit.
(p)
Pro huiusmodi culpis et hiis similibus ueniam petentibus et non clamatis tres
correctiones in capitulo dentur et tres dies in pane et aqua ieiunent. Clamatis
uero una correctio et una dies superaddatur. De cetero psalmi et uenie, secundum
quod discretioni rectoris uisum fuerit, pro qualitate culparum iniungantur.
(q)
Eadem pena digni sunt qui, postquam missi fuerint, sine licentia reuerti
presumpserint, uel ultra terminum sibi assignatum moram fecerint.
(r)
Si quis autem pro uictu uel uestitu uel qualibet alia re murmurauerit, predictam
penam sustineat et quadraginta diebus ab illo genere cibi uel potus uel
indumenti pro quo murmurauerit abstineat.
De grauiori culpa.
(23)
Grauior culpa est:
(a)
Si quis per contumaciam uel manifestam rebellionem inobediens prelato suo
extiterit, uel cum prelato suo intus uel foris proterue contendere ausus fuerit.
(b)
Si quis percussor fuerit.
(c)
Si quis crimen capitale commiserit.
(d)
Si quis proclamatus conuictus fuerit, sponte surgat et ueniam petens sceleris
sui immanitatem lamentabiliter proferat, et denudatus, ut dignam suis meritis
accipiat sententiam, uapulet quantum placu<er>it prelato,
(e)
et ut permaneat in pena grauioribus culpis debita preceptum accipiat, uidelicet
ut sit omnium nouissimus in conuentu ubi fratres sunt, ut qui culpam suam
perpetrando non erubuit membrum dyaboli fieri ad tempus, ut resipiscat,
sequestretur a consortio ouium Christi.
(f)
In refectorio quoque ad comunem mensam cum ceteris non sedebit, sed in medio
refectorii super nudam mensam comedet, et prouidebitur ei seorsum panis grossior
et potus aque, nisi prelatus ei aliquid per misericordiam impendat. Nec reliquie
prandii sui cum aliis admisceantur, ut agnoscat se ita sequestratum a consortio
aliorum quod priuetur, nisi per penitentiam redeat, consortiis angelorum.
(g)
Ad canonicas horas et ad gratias post comestionem ueniat ante hostium ecclesie
et ibi transeuntibus fratribus prostratus iaceat dum intrant et exeunt.
(h)
Nullus uero audeat se coniungere illi uel aliquid mandare.
(i)
Ipse tamen prelatus, ne in desperationem labi possit, mittat ad eum seniores qui
commoneant eum ad penitentiam, prouocent ad patientiam, foueant per
compassionem, hortentur ad satisfactionem, adiuuent per suam intercessionem, si
uideri<n>t in eo humilitatem cordis. Quibus suffragetur totus conuentus, (j) nec
renuat prelatus cum illo facere misericordiam. Et <si> uiderit ei, denuo uapulet
ad pedes singulorum, primo prelati, deinde utriusque lateris sessorum.
(k) Talis, quamdiu
erit in <hac> penitentia, non comunicet, non ueniat ad osculum pacis. Si
predicator est, officium predicationis non exerceat. Non notetur ad aliquod
officium in ecclesia, nec ulla committatur ei obedientia ante plenariam
satisfactionem. Si fuerit sacerdos uel dyaconus, hiis officiis non fungatur,
nisi postmodum religiose fuerit conuersatus.
(l)
Eodem modo penitere debet qui rem sibi collatam receperit de hiis que
prohibentur recipi, si collatam celauerit, quem beatus Augustinus furti iudicio
dicit esse condempnandum, uel si in peccatum carnis quis lapsus fuerit, quod
grauius ceteris puniri censemus.
(m) Si quis tale quid
extra monasterium commiserit, frater qui cum eo est studeat excessum eius quam
citius corrigendum prelato intimare. Correctus autem ad locum in quo tale quid
commiserit ulterius non redeat, nisi ita religiose fuerit conuersatus quod
generale uel prouinciale capitulum ipsum illuc censeat reuersurum.
(n) Si uero
huiusmodi peccatum occultum fuerit, disquisitione secreta, secundum tempus et
personam, condignam agat penitentiam.
(o) Si quis autem
peccauerit et confiteri uoluerit socio illud alias cognoscenti, frater
confessionem non recipiat nisi tali conditione, ut cum oportunitas fuerit ipsum
possit proclamare.
(p) Si qui per
conspirationem uel coniurationem uel per malitiosam concordiam aduersus priorem
uel prelatos suos manifeste se erexerint, supradicto modo peniteant et decetero
in omni uita sua extremum locum sui ordinis optineant, et uocem in capitulo nisi
in sui proclamatione et accusatione non habeant, neque eis aliqua obedientia
iniungatur.
(q) Si qui tamen
fratres non malitiose sed in ueritate aduersus prelatum aliquid habuerint quod
tolerari non debeat nec deceat, prius eum inter se cum omni humilitate et
caritate de sua correctione admoneant. Quod si frequenter admonitus se corrigere
neglexerit aut contempserit, priori prouinciali uel uisitatoribus cum ad eandem
domum <uisitandam> uenerint causa manifeste indicetur uel capitulo generali uel
prouinciali significetur. Aliter prelatos suos subditi infamare non presumant.
De fratre qui apostatauerit.
(24a) Quicumque apostatauerit, si infra quadraginta dies non redierit,
excomunicabitur. Si uero misertus sui redierit, depositis uestibus in claustro,
nudus cum uirgis in capitulum ueniet et prostratus culpam suam dicet et
humiliatus ueniam petet et quamdiu prelato placuerit penis grauioris culpe
subiacebit, et in capitulo nudum se presentabit in omnibus dominicis diebus.
(b)
Infra hoc tempus penitentie ubi<que> in conuentu nouissimus erit et duobus
diebus in qualibet septimana per annum ieiunabit in pane et aqua; et peracta
penitentia numquam priorem locum tenebit, sed inferiorem secundum quod prelato
uisum fuerit.
(c)
Quod si secundo fug<er>it et iterum redierit, supradicto modo peniteat et priori
anno secundus addatur. Si tertio tertius, si quarto quartus.
(d)
Omnibus tamen fratribus pro huiusmodi penitentibus [et] humiliter in capitulo
deprecantibus prelatus, cum penitentiam eorum prospexerit, eis indulgere uel
remittere poterit, secundum quod sue discretioni uisum fuerit uel placitum.
(e)
Si quis in apostasia ordinatus fuerit uel post excomunicationem in ea diuina
celebrare presumpserit, executione officii perpetuo carebit, nisi forte postea
ita religiose fuerit conuersatus, ut cum [eo] auctoritate sedis apostolice
dispensetur.
(f)
Item qui semel apostatauerit uel de lapsu carnis manifeste conuictus fuerit,
decetero non predicet nec audiat confessiones, nisi per generale uel prouinciale
capitulum fuerit restitutus.
De grauissima culpa.
(25a) Grauissima culpa est incorrigibilitas eius qui nec culpas timet admittere
et penam recusat ferre. De quo preceptum est patris nostri Augustini ut, etiam
si ipse non abcesserit de uestra societate proiciatur secundum apostolum, qui
hereticum hominem post primam et secundam correctionem adhibitam et
incorrigibilitatem patefactam deuitare iubet tamquam peccantem peccatum ad
mortem, quia subuersus est qui eiusmodi est.
(b)
Hic quidem habitu exutus et uestibus secularibus indutus exire compellendus est,
si tamen usque ad horam illam sani capitis et integri sensus extit<er>it — et
nemini aliter, quod quidam indigne appetunt, sub qualibet occasione, umquam est
danda licentia recedendi — ne ordo et canonica disciplina in contemptum ueniant,
dum despicitur in indignis habitus religionis canonice. Et ita, sicut a corde
professionem abiecit, sic et accepta professionis insignia deponere cogatur. Nec
ulli aliquo modo pro sua quantalibet importunitate aliter indulgeatur egrediendi
licentia.
Distinctio II
De capitulo prouinciali.
(1a) Statuimus quod [in] singulis annis in singulis capitulis prouincialibus
Yspanie, Prouincie, Francie, Lombardie, Romane prouincie, Ungarie, Theutonie,
Anglie, quatuor fratres de discretioribus et magis ydoneis a prouinciali
capitulo, per disquisitionem prioris prouincialis et prioris et subprioris
eiusdem loci ubi capitulum celebratur, uel, si unus defuerit, per disquisitionem
duorum, hoc modo eligantur.
(b)
Predicti siquidem tres, uel duo si tertius defuerit, uoluntates singulorum
singulatim et seorsum aliquantulum in eadem domo coram oculis omnium disquirant
et conscribant fideliter, et sic incontinenti et in eodem loco, antequam fratres
discedant uel adinuicem colloquantur, scripturam publicent in medium, et in
quibus maior pars capituli [prouincialis] numero concordauerit illi pro
diffinitoribus habeantur. Si autem partes fuerint pares, tunc eodem modo
disquisitionis uoluntatum unus eligatur a capitulo, et cui parti ille
consenserit illi pro diffinitoribus habeantur. Quod si adhuc discordauerint,
alius eligatur et sic deinceps donec in parte altera maior possit numerus
inueniri.
(c)
Capitulum autem prouinciale appellamus priores conuentuales cum singulis sociis
a capitulo suo electis et predicatores generales.
(d)
Predicatores autem generales sunt qui per capitulum generale uel priorem
prouincialem et diffinitores capituli prouincialis fuerint approbati.
(e)
Accusationi uero et correctioni professi post triennium ab ingressu ordinis
poterunt interesse.
(f)
Item conuentus qui mittit accusationes ad capitulum prouinciale uel generale
scribat de quolibet articulo numerum et nomina accusantium, et si accusant de
uisu uel auditu.
(g)
Et nullus accuset de auditu nisi dicat a quo audierit,
(h)
sed ubique caueat ne malum quod audierit de ali<en>o facto referat aliquatenus
nisi dicat a quo audiuerit.
(i)
<Item quilibet prior cum conuentu scribat singulis annis priori suo provinciali
et diffinitoribus capituli provincialis debita domus, ponentes nichilominus
causas debitorum.>
De diffinitoribus capituli prouincialis.
(2)
Predicti igitur diffinitores tractabunt omnia et diffinient cum priore
prouinciali. Quod si in suis diffinitionibus in partes equales se diuiserint,
illorum sententia preualebit in quorum partem prior prouincialis concordauerit;
alias autem sententia plurium preualebit.
De potestate horum diffinitorum.
(3) Isti autem quatuor diffinitores excessum prioris
prouincialis confessi uel proclamati in capitulo prouinciali coram fratribus
audiant et emendant, ei penitentiam iniungentes. Si autem, quod absit,
incorrigibilis extiterit, ipsum usque ad capitulum generale suspendant ab
officio prioratus, priorem loci ubi capitulum prouinciale celebratur loco eius
substituentes, et excessum eius ad capitulum referant generale scripto
communiter sigillato.
Quis obtineat uicem prioris prouincialis.
(4a) Statuimus etiam ut, mortuo priore prouinciali uel amoto, prior conuentualis
illius loci in quo prouinciale capitulum in sequenti anno fuerit celebrandum
uicem eius optineat, donec prior eiusdem prouincie sit electus et confirmatus.
(b)
Quod si ipsum abesse contigerit nec uicem suam alii commiserit, idem prior cum
diffinitoribus capituli [prouincialis] in celebratione procedat eiusdem.
(c)
Prior prouincialis etiam cum suis diffinitoribus in capitulo prouinciali semper
locum determinet ubi sequens capitulum celebretur.
De electione diffinitoris capituli generalis.
(5a) Statuimus etiam ut per duos annos in dictarum octo prouinciarum capitulis
aliquis de magis ydoneis a capitulo eligatur qui sit generalis capituli
diffinitor. Cui socius competens a priore prouinciali et [a] diffinitoribus
assignetur ut, si medio tempore decesserit uel aliquo modo fuerit impeditus quod
uenire non possit ad capitulum generale, ipso iure socius eius loco ipsius
diffinitor habeatur.
(b)
Statuimus quod quatuor prouincie, scilicet Ierosolimitana, Grecia, Polonia,
Dacia, habeant singulis annis diffinitores in singulis capitulis generalibus.
(c)
Tertio autem anno priores prouinciales duodecim prouinciarum generale capitulum
celebrabunt.
(d)
Item statuimus quod priori prouinciali eunti ad capitulum generale detur socius
a diffinitoribus capituli prouincialis.
De preiudicio uitando.
(6a) Statuimus autem et in uirtute spiritus sancti et obedientie et sub
interminatione anathematis districte prohibemus ne priores prouinciales
fratribus diffinitoribus aut fratres diffinitores prioribus prouincialibus per
suas diffinitiones preiudicium aliquod audeant generare. Quod si facere
attemptauerint, eadem districtione prohibemus ne in hoc eis aliquis presumat
obedire.
(b)
Et ut multitudo constitutionum uitetur, prohibemus ne aliquid decetero statuatur
nisi per duo capitula continua fuerit approbatum, et tunc in tertio capitulo
immediate sequente poterit confirmari uel deleri, siue per priores prouinciales
siue per alios diffinitores ubicumque illud tertium capitulum celebretur.
De diffinitoribus generalis capituli.
(7a) Isti autem duodecim diffinitores duobus annis, et duodecim priores
prouinciales tertio anno, cum magistro ordinis omnia diffinient et constituent
et tractabunt.
(b)
Quod si in partes equales se diuiserint, illorum sententia preualebit in quorum
partem magister ordinis declinauerit, si uero in partes inequales, optineat
sententia plurium.
(c)
Si autem per adiunctionem magistri partes fiant equales, unus eligatur secundum
quod in electione diffinitorum prouincialium est statutum.
(d)
Quod si ad capitulum aliquo casu prepediti predicti non omnes uenerint, illi
quos ex ipsis uenire contigerit cum magistro ordinis omnia pertractabunt.
(e)
Quod si magistrum abesse aliqua occasione contigerit, nichilominus predicti
diffinitores in diffinitione procedant.
(f)
Quod si non omnes in unam sententiam concordauerint, forma superius posita
teneatur.
De potestate diffinitorum.
(8a) Isti autem diffinitores plenariam habeant potestatem super excessum
magistri ordinis corrigendum uel de eo penitus remouendo. Et ipsorum sententia
tam in hiis quam in aliis inuiolabiliter obseruetur, ita quod ab ipsorum
sententia a nemine liceat appellari.
(b)
Et si appellatum fuerit, friuola et nulla appellatio habeatur, appellationem
enim fieri in nostro ordine sub interminatione anathematis penitus prohibemus,
cum non uenerimus contendere sed potius delicta corrigere.
De excessu magistri corrigendo.
(9a) Diffinitores predicti excessum magistri seorsum inter se corrigant et
emendent.
(b)
Si autem in tantum excesserit quod remoueri debeat, tunc non passim et
indifferenter procedant, sed cautela maxima et inquisitione diligentissima. Et
non deponatur nisi pro crimine uel pro alio criminali peccato quod non possit
sine magno scandalo ordinis tollerari. De quo etiam si legitime conuictus fuerit
uel confessus, uel si adeo fuerit negligens, inutilis et remissus quod ordinis
dissolutionem et destructionem inducat, et tunc antequam deponatur inducatur a
diffinitoribus ut magistratui cedat et sibi aliquem locum eligat ubi possit
honeste conuersari.
(c)
Mortuo autem magistro uel a magisterio remoto, priores dictarum prouinciarum in
omnibus quousque magister fuerit electus plenariam ipsius optineant potestatem,
et eis omnes tamquam magistro teneantur obedire.
d) Si autem inter se medio tempore super aliquo discordauerint, optineat
sententia plurium. Quod si partes fuerint pares, assumant unum de fratribus
illis qui uocem habent in electione magistri, et cui parti ille concordauerit
uigorem optineat firmitatis. Quod si adhuc discordauerint, iterum alius
eligatur, et sic deinceps donec in parte altera maior possit numerus inueniri.
(e)
Precipimus autem in uirtute spiritus sancti ut nullus ante electionem magistri
circa statum ordinis audeat aliquid immutare.
De electione magistri ordinis.
(10a) Predicti ergo priores prouinciales predictarum octo prouinciarum, singuli
cum duobus fratribus in capitulo prouinciali electis, in quos ceteri ad
electionem magistri faciendam compromittant,
(b)
et quatuor priores prouinciales de superadditis prouinciis, scilicet
Ierosolimitana, Grecia, Polonia, Dacia, singuli cum singulis ad hoc idem
electis,
(c)
ad capitulum ueniant generale. Qui postquam fuerint congregati in secunda feria
post pentecosten, a prioribus conuentualibus illius prouincie et fratribus
presentibus in loco in quo electio est facienda, in uno conclaui firmiter
includantur, ita quod inde nullatenus ualeant egredi, nec eis ullo modo aliqua
alimenta ministrentur, quousque magister ordinis secundum formam canonicam sit
electus.
(d)
Et hoc tam ab electoribus quam a recludentibus precipimus firmiter obseruari,
ita quod, si quis contraire presumpserit, ipso facto sit excommunicatus et penam
grauioris culpe debitam sustinebit.
De forma electionis.
(11a) Forma electionis hec est. Electoribus supradicto modo inclusis, cum per
disquisitionem uel scrutinium uoluntatum procedet electio, tres de prioribus
prouincialibus qui inter alios prouinciales primitus habitum nostre religionis
susceperunt, uoluntates singulorum singillatim et seorsum aliquantulum, tamen in
eadem domo coram oculis omnium, disquirant et conscribant. Quod si gratia
inspirante in unum aliquem omnes unanimiter concordauerint, ille uerus magister
ordinis habeatur. Si uero in partes inequales se diuiserint, ille in quem plures
medietate omnium qui debeant eligere consenserint, ex ui talis electionis et
huius constitutionis sit magister.
(b)
Quod si aliquem uel aliquos de electoribus contigerit non uenire, nichilominus
tamen per eos qui aduenerint electio celebretur.
(c)
Et hoc ita fiat ut semper in quarta feria pentecostes magistrum habeat
capitulum, antiquum uel nouum, presentem uel absentem, quia tunc incipit
sollempniter celebrari, ne acephalum iudicetur.
(d)
Et hec omnia que circa electionem magistri sunt instituta absque contradictione
uolumus et firmiter precipimus obseruari. Quicumque autem ausus fuerit
contradicere pertinaciter uel etiam rebellare, tamquam excommunicatus et
scismaticus et destructor nostri ordinis habeatur, et quousque satisfecerit a
communione omnium sit penitus alienus et pene grauioris culpe debite subiaceat.
(e)
Statuimus autem ut si in anno diffinitionis priorum prouincialium electio
magistri celebratur, unus de fratribus electoribus de qualibet prouincia, qui in
suo prouinciali capitulo ad hoc electus fuerit, ad diffiniendum cum eis pariter
admittatur.
(f)
Si uero in anno diffinitorum celebratur, tunc cum diffinitoribus <priores>
prouinciales conueniant et utrorum<que> diffinitio sit communis.
Qui uenire debeant ad capitulum generale.
(12) Statuimus insuper quod omnes priores conuentuales cum sociis suis et
predicatores generales illius prouincie in qua generale capitulum celebratur
illo anno ad capitulum ueniant generale. Nec eodem anno in illa prouincia ad
celebrandum aliud capitulum teneantur.
De morte magistri.
(13a) <Statuimus ut> si ante festum sancti Michaelis magistrum mori contigerit,
prior conuentualis uel prouincialis qui propinquior illi loco extiterit ubi
magister decesserit Parisiensi uel Bononiensi conuentui, sibi propinquiori
scilicet, cum festinatione denuntiet, et alteruter istorum conuentuum cui primo
denuntiatum fuerit teneatur similiter reliquo nuntiare. Parisiensis
prouincialibus Yspanie, Prouincie, Anglie, Theutonie; Bononiensis uero Ungarie,
Romane prouincie et aliis quibus poterit teneatur quantocius intimare.
(b)
Si autem post dictum festum magister decesserit, obitus magistri nichilominus
denuntietur, ut supersedeatur illo anno a capitulo generali. Sequenti uero anno
ibi capitulum celebretur ubi prius debuerat celebrari.
(c)
Capitulum generale uno anno Parisius, alio anno Bononie celebretur.
De infamatione ordinis uitanda.
(14a) In uirtute spiritus sancti et obedientie firmiter precipimus obseruari ne
quis causam depositionis magistri uel prioris prouincialis uel eius excessum uel
correctionem uel secretum capituli seu dissensiones diffinitorum uel fratrum,
unde ordo noster possit turbari uel infamari, audeat scienter extraneis
publicare. Si quis autem ex deliberatione contrafecerit, tamquam excommunicatus
et scismaticus et destructor nostri ordinis habeatur et, quousque satisfecerit,
a communione omnium sit penitus alienus et pene grauioris culpe debite
subiaceat.
(b) Eadem districtione precipimus ne quis uerbo uel facto aliquomodo ad
diuisionem nostri ordinis audeat laborare. Quod si fecerit, pene subiaceat
supradicte.
De electione priorum prouincialium.
(15a) Statuimus ut prouinciarum priores uel regnorum in capitulo generali a
magistro ordinis et diffinitoribus, premissa diligenti examinatione,
confirmentur uel amoueantur. Nam eorum electio ad prouinciale capitulum
pertinebit.
(b)
Statuimus ut magister solus possit confirmare priorem prouincialem.
(c)
Mortuo igitur priore prouinciali uel amoto, duo fratres de quolibet conuentu
illius prouincie eligantur qui cum suo priore conuentuali secundum formam
superius positam electionem prioris prouincialis celebrabunt, hoc excepto quod
eos includi sicut in electione magistri non oporteat.
(d)
Item priore prouinciali mortuo uel amoto, prior qui locum eius optinet teneatur
conuocare quam citius commode poterit electores, et tunc prior prouincialis
eligatur et prouinciale capitulum celebretur, nisi iam fuerit celebratum. Quod
si modo non elegerint qui debent eligere, potestas eligendi ad magistrum ordinis
transferatur.
(e)
Item statuimus quod electio prioris prouincialis spectet tantum ad priores
conuentuales cum duobus fratribus de quolibet conuentu ad hoc electis, omnibus
fratribus ad illum conuentum pertinentibus, si commode potest fieri, conuocatis.
De potestate prioris prouincialis.
(16a) Prouincialis autem prior eandem habeat potestatem in sua prouincia uel
regno quam et magister ordinis, et eadem sibi reuerentia a prouincialibus
exhibeatur que magistro exhibetur, nisi magister presens extiterit.
(b)
Item priores prouinciales commissas sibi prouincias curent uisitare
[perpensius]. Cum tamen commode non ualuerint, poterunt committere uices suas.
(c)
Curet prior prouinciarum uel regnorum ut, si habuerit aliquos utiles ad docendum
qui possint in breui apti esse ad regendum, mittere<t> ad studendum ad loca ubi
uiget studium;
(d)
et in aliis illi ad quos mittuntur eos non audeant occupare, nec ad prouinciam
suam remittere nisi fuerint reuocati.
(e)
Capitulum prouinciale in festo sancti Michaelis in loco statuto in prouincia uel
regno, ubi prior prouinciarum uel regnorum cum consilio diffinitorum elegerit
celebretur.
(f)
Nullus religiosus alterius ordinis uel professionis nullusque secularis
cuiuscumque ordinis uel dignitatis uel professionis uel uite secretis uel
tractatibus capituli aliquomodo admittatur.
(g)
Et ea que dicta sunt de generali capitulo in secunda feria post pentecosten
debent inchoari.
De capitulo generali.
(17)
Cum autem in quarta feria fratres in capitulum uenerint, primo omnium deuote
inuocetur spiritus sanctus a quo filii dei aguntur, et dicatur uersus Emitte
spiritum tuum et creabuntur, cum collecta de spiritu sancto. Deinde,
residentibus fratribus et loca sua tenentibus omnibus ut uerbo dei celi
firmentur, uerbum dei in commune fiat. Sermoni interesse poterunt qui ad
edificationem interesse uoluerint. Finito sermone, quia indigentibus quantocius
subueniendum est, obitus fratrum in anno defunctorum in communi recitentur, et
fiat eis communis absolutio, et dicatur pro eis psalmus De profundis. Et, si
littere dande sunt, dentur et recipiantur et eis cum consilio suo tempore
respondeatur. Et sic omnes qui non sunt de capitulo egrediantur. Quibus
egressis, qui missi sunt ad excusandos eos qui non adsunt, ad quid uenerint
loquantur. Deinde culpe audiantur.
De uisitatoribus.
(18)
Post hec uisitatores presentes uerbo, absentes scripto, referre debent de hiis
quos uisitauerint fratribus, si in pace continui, in studio assidui, in
predicatione feruentes, que de eis fama, quis fructus, si in uictu <et uestitu>
et in aliis secundum tenorem institutionum ordo seruetur. Quod si alicubi minus
inuenerint, ille ad quem pertinet hec audiens surgat sponte et ueniam petat et
condignam penitentiam humiliter expectet.
De electione uisitatorum.
(19a) Statuimus quod quatuor fratres ad uisitandam prouinciam in capitulo
prouinciali predicto modo eligantur qui excessus priorum conuentualium et
fratrum audiant et emendent, absque constitutione et status domus mutatione.
Loca uero sua ubique teneant, nisi in capitulo dum ab eis sue correctionis
officium exercetur, quod in tribus diebus continuis terminetur. Si qua autem
grauia et periculosa inuenerint, licet correcta fuerint, nichilominus cum
testimonio maioris partis capituli eiusdem generali capitulo studeant
denuntiare.
(b)
Priores autem seu doctores in uisitatores nullatenus eligantur.
(c)
Qui uero in presenti anno uisitare debuerant et non sicut oportuit fecerint,
culpam suam dicant et digne uindicte subiaceant. Tunc absentibus qui adesse
debuerint, et hiis qui peccauerint nec satisfecerint, penitentia scripta
mittatur.
De ydoneis ad predicandum.
(20) Post hec qui ydonei ad predicandum ab aliquibus estimantur presententur, et
illi qui de licentia et mandato sui prioris necdum <de> licentia maioris prelati
uel capituli predicationis officium receperunt. Quibus omnibus diligenter
seorsum examinatis ab ydoneis personis ob hoc et ob alias capituli questiones
institutis, et fratribus cum quibus conuersati sunt studiose inquisitis de
gratia predicationis quam eis deus contulerit, et studio, et religione, et
caritatis feruore, proposito ac intentione, et hiis de eis testimonium
perhibentibus, consensu et consilio maioris prelati approbabunt quicquid ipsi
utilius iudicabunt, utrum uidelicet ipsi fratres adhuc debeant in studio morari
uel cum fratribus prouectioribus in predicatione exercitari, uel ydonei sint et
utiles per se predicationis officium exercere.
De questionibus.
(21a) Tunc qui habent questiones facere, siue proprias siue communes, ad ordinem
uel ad predicationem pertinentes, proponant ordinate unus post alium et ab
aliquo fratre diligenter notentur, ut suo loco et tempore ab hiis qui ad hoc
statuti sunt soluantur et terminentur. Et uno stante et loquente, alius non
loquatur.
(b)
Et ut in exeundo modus seruetur, nullus exeat sine licentia et necessitate.
Egressus autem non discurrat, sed expleta necessitate citius reuertatur.
(c)
Si qua uero dissensio inter fratres ordinis nostri, quod absit, emerserit de
libris uel [de] aliis rebus, cum preponenda sint spiritualia temporalibus, non
inde agatur in capitulo, sed fratres eligantur qui in hoc periti fuerint et post
refectionem in loco competenti extra capitulum discussa ueritate litem dirimant
et inter fratres pacem restituant.
(d)
De solutione et terminatione questionum, de correctione fratrum, de modo
penitentiarum, et de predicatoribus et eorum sociis ob predicandum et studendum
mittendis, et quando et ubi et per quantum tempus moraturis, prelatus maior cum
aliis qui ad hoc instituti sunt [et] tractabit. Et quicquid inde donante spiritu
sancto ordinauerint, capitulum uniuersaliter et unanimiter et deuote suscipiat.
Nullus murmuret, nullus reclamet, nullus contradicat.
(e)
In fine communis fiat confessio et absolutio, perseuerantibus benedictio,
apostatis et profugis anathematis maledictio.
(f)
Et hec eadem forma in capitulo prouinciali obseruetur.
(g)
<Magister ordinis aut priores prouinciales non mutent acta capituli generalis
uel prouincialis, nisi forte in speciali causa necessaria et utili.>
De anniuersariis.
(21bis/36a) A festo sancti Dyonisii usque ad aduentum, pro anniuersario fratrum
clericus psalterium, sacerdos tres missas, laici quingenta Pater noster.
(b)
Idem faciat quilibet fratrum pro defuncto fratre sui conuentus.
(c)
Idem fiat per totum ordinem pro magistro ordinis, et a comprouincialibus pro
priore prouinciali defuncto.
(d)
Idem etiam fiat pro uisitatore a domibus quas uisitare debet, si in uisitatione
moriatur.
(e)
Idem etiam fiat pro diffinitoribus generalis capituli siue prioribus
prouincialibus siue aliis fratribus et eorum sociis, si eos in uia mori
contigerit, quod fit pro magistro ordinis mortuo.
(f)
Item in unaquaque prouincia pro fratre illius prouincie defuncto quilibet
sacerdos celebret unam missam, et quilibet conuentus unam in communi, et
unusquisque aliorum septem psalmos.
(g)
Anniuersarium patrum et matrum tertia die post purificationem sancte Marie,
anniuersarium benefactorum et familiarium tertia die post natiuitatem eiusdem
est faciendum.
<De capitulo generalissimo.>
<(22) Generalissimum capitulum non conuocetur nisi quando maior pars
prouinciarum petierit uel magistro uisum fuerit expedire. Prouincie que petunt
scribant causas quare petunt; de hiis tamen capitulum generale non habebit
iudicare utrum sufficientes sint uel non, sed tamen scribantur ut ante capitulum
fratres de hiis possint habere collationem. Priores autem prouinciales cum
duobus fratribus a capitulo suo prouinciali electis tale capitulum celebrandi
habeant potestatem, et duobus annis ante pronuntietur nisi fuerit urgens
necessitas.
De conuentu mittendo.
(23a) Conuentus citra numerum duodenarium, et sine licentia generalis capituli,
et sine priore et doctore, non mittatur.
(b)
Item nulla domus concedatur, nisi a priore prouinciali et diffinitoribus
prouincialis capituli fuerit postulata, nec concessa ponatur nisi ubi predicti
decreuerint expedire.
(c)
Item statuimus ut nulla domus nostri ordinis transferatur de prouincia ad
prouinciam, nisi per tria capitula fuerit approbatum.
De electione priorum conuentualium.
(24a) Priores conuentuales a suis conuentibus eligantur, et a priore
prouinciali, si ei uisum fuerit, confirmentur; sine cuius licentia de alio
conuentu eligendi non habeant potestatem.
(b)
Item fratres tantum post annum sue professionis admittantur ad electionem
prioris conuentualis.
(c)
Si uero sunt de alia prouincia, postquam per annum steterint in domo alterius
prouincie ad quam missi sunt, admittantur ad electionem [prioris conuentualis].
(d)
Item priore conuentuali mortuo uel amoto, conuentus eligat infra mensem postquam
ei innotuerit, alioquin prior prouincialis eidem conuentui prouideat de priore.
De subpriore.
(25) Prior autem conuentualis de consilio discretorum fratrum instituat
subpriorem, cuius officium erit habere diligentiam et curam circa conuentum, et
corripere delinquentes, et in aliis quantum prior ei assignauerit uel
permiserit. Nec in cotidianis capitulis accusetur, nisi aliquando pro aliquo
maiori excessu, secundum quod priori uisum fuerit, proclametur.
De possessionibus non recipiendis.
(26a) Possessiones seu redditus nullo modo recipiantur.
(b) Nullus fratrum nostrorum instare audeat uel rogare pro beneficiis suis
consanguineis optinendis.
De cura monialium non procuranda.
(27a) In uirtute spiritus sancti et sub pena excommunicationis districte
prohibemus ne aliquis fratrum nostrorum decetero laboret uel procuret ut cura
uel custodia monialium seu quarumlibet aliarum mulierum nostris fratribus
committatur. Et si quis contraire presumpserit, pene grauioris culpe debite
subiaceat.
(b)
Prohibemus etiam ne aliquis decetero aliquam tondeat uel induat uel ad
professionem recipiat.
(c)
Item ecclesias quibus annexa sit cura animarum non recipiant.
(d)
Numerum quoque missarum non admittant.
De magistro studentium.
(28a) Quoniam circa studentes diligens est adhibenda cautela, aliquem fratrem
specialem habeant sine cuius licentia non scribant quaternos nec audiant
lectiones, et que circa eos in studio corrigenda uiderit corrigat; et, si uires
excedant, prelato proponat.
(b)
In libris gentilium et philosophorum non studeant, etsi ad horam inspiciant;
seculares scientias non addiscant nec etiam artes quas liberales uocant, nisi
aliquando circa aliquos magister ordinis uel capitulum generale uoluerit aliter
dispensare, sed tantum libros theologicos tam iuuenes quam alii legant.
(c)
Statuimus autem ut quelibet prouincia fratribus suis missis ad studium ad minus
in tribus libris theologie prouidere teneatur. Et fratres missi ad studium in
ystoriis et sententiis, et textu et glosis, precipue studeant et intendant.
De dispensatione studentium.
(29a) Circa eos qui student taliter dispensetur a prelato ne propter officium
uel aliud de facili a studio retrahantur uel impediantur.
(b)
Et, secundum quod magistro studentium uidebitur, locus proprius statuatur in quo
post disputationem uel uesperas, uel alio etiam tempore si uacauerint, ad
dubitationes uel questiones proponendas ipso presente conueniant; et uno
querente uel proponente alii taceant, ne loquentem impediant. Et si aliquis
inhoneste uel confuse uel clamose uel proterue querens uel opponens uel
respondens offenderit, statim ab illo qui tunc inter eos preest corripiatur.
(c)
Celle non omnibus studentibus sed quibus magistro eorum expedire uidebitur
assignentur. Quod si aliquis infructuosus inueniatur in studio, cella eius detur
alteri et ipse in aliis officiis occupetur. In cellis legere, scribere, orare,
dormire et etiam de nocte uigilare ad lumen possunt qui uoluerint propter
studium.
De doctore.
(30a) Nullus fiat publicus doctor nisi per quatuor annos ad minus theologiam
audierit.
(b) Item nullus fratrum nostrorum legat in psalmis uel prophetis alium sensum
litteralem nisi quem sancti approbant et confirmant.
De predicatoribus.
(31a) Statuimus ut nullus fiat predicator generalis antequam theologiam audierit
per tres annos;
(b)
ad exercitium uero predicationis postquam per annum audierint possunt admitti
qui tales sunt de quorum predicatione scandalum non timetur.
(c)
Et hii qui apti sunt, cum in predicatione exire debuerint, eis socii dabuntur a
priore, secundum quod moribus eorum et honestati iudicauerit expedire. Qui
recepta benedictione exeuntes ubique, tamquam uiri qui suam et aliorum salutem
procurare desiderant, religiose et honeste se habeant, sicut uiri euangelici,
sui sequentes uestigia saluatoris, cum deo uel de deo secum uel proximis
loquendo. Vitabunt suspiciosi comitatus familiaritatem.
(d)
Euntes uero ad iam dictum predicationis officium exercendum uel alias
itinerantes aurum, argentum, pecuniam et munera, excepto uictu et uestitu et
necessariis indumentis et libris, nec accipient nec portabunt.
(e)
Omnes qui ad officium predicationis uel studium sunt deputati nullam habeant
curam seu administrationem temporalium, ut expeditius et melius iniunctum
ministerium sibi spiritualium ualeant adimplere, nisi forte <ubi> non sit
aliquis alius qui necessaria procuret, cum in necessitatibus diei presentis
oporteat aliquando occupari.
(f)
Placitis et causis nisi pro fidei negotiis non intersint.
Ubi non audeant predicare fratres.
(32a) Predicare non audeat aliquis in dyocesi alicuius episcopi qui ei ne
predicet interdixerit, nisi litteras et generale mandatum habeat summi
pontificis.
(b) Cum fratres nostri dyocesim alicuius episcopi ad predicandum intrauerint,
primo si poterunt episcopum illum uisitabunt ut secundum consilium eius in
populo fructum faciant quem facere intendunt; et quamdiu in eius episcopatu
fuerint, ipsi in hiis que contra ordinem non fuerint deuote obedientes erunt.
De scandalo predicationis.
(33a) Caueant fratres nostri ne ponendo os in celum suis predicationibus
religiosos uel clericos scandalizent, sed ea que in ipsis emendanda uiderint
obsecrando ut patres seorsum emendare procurent.
(b) Nullus assumatur ad predicationis officium extra claustrum uel fratrum
consortium infra XXV annos.
De itinerantibus fratribus.
(34a) Predicatores uel itinerantes, cum in uia existunt, officium suum dicant
prout sciunt et possunt, et sint contenti officio ecclesiarum ad quas quandoque
declinant, uel etiam agant officium uel audiant apud episcopos uel prelatos uel
alios, secundum mores eorum cum quibus aliquando conuersantur.
(b)
Fratres etiam uiatores litteras testimoniales secum ferant, et in conuentibus ad
quos declinauerint de excessibus suis ibidem corrigantur.
(c)
Prior in ordine sit prior in uia, nisi forte predicatori adiungatur, uel cum
egrediuntur aliter prelatus cum ipsis ordinauerit.
(d)
Socius datus predicatori ipsi ut priori suo in omnibus obediat.
(X 1 [II 33c]) Statuimus ne fratres nostri in predicationibus suis dari uel
colligi pecuniam admoneant pro domo uel aliqua persona speciali.
(X 2 [II 35e]) Item nullus faciat sibi scribi libros de rebus domus nisi ad
communem utilitatem.
(X 3 [II 28d]) In diebus dominicis et festis precipuis a quaternis scribendis se
contineant.
(X 4 [II 35f]) Item in diebus dominicis seruilia opera, ut lapides portare,
ligna aggregare et similia, fieri prohibemus.
(X 5 [II 1da]) Nullus prior conuentualis secum plures fratres ducat ad capitulum
generale uel prouinciale nisi causa legitima. Et assumat quilibet prior socium
sibi secundum electionem capituli sui.
(X 6 [in II 17]) Item nullus decetero petitiones diffinitoribus porrigat que per
capitulum suum non fuerint approbate.
(X 7 [II 1i]) Item nulla petitio offeratur prouinciali capitulo nisi a conuentu,
nec generali nisi a prouinciali.
(X 8 [II 34e]) Fratres minores sicut et nostri caritatiue et ylariter
recipiantur et secundum facultatem domus pie et honeste procurentur.
(X 9 [II 35]) De edificiis.
(a)
Mediocres domos et humiles habeant fratres nostri, ita quod murus domorum sine
solario non excedat in altitudine mensuram XII pedum, et cum solario XX,
ecclesia XXX. Et non fiat lapidibus testudinata, nisi forte super chorum et
sacristiam.
(b)
Si quis decetero contrafecerit, pene grauioris culpe subiacebit.
(c)
Item in quolibet conuentu tres fratres de discretioribus eligantur, sine quorum
consilio edificia non fiant.
(X 10 [II 35d]) Fratres non sint dispensatores alienarum rerum uel pecuniarum,
nec fideicommissarii; depositarii esse possunt.
(X 11 [in Prol.]) Priores utantur dispensationibus sicut et alii fratres.
(X 12 [II 34ba]) Prior priorem superuenientem honoret. Hospes per ciuitatem sine
consilio suo non discurrat nec moram faciat.
(X 13 [fin de I 19]) Bote extra septa monasterii non portentur.
(X 14 [II 34aa]) In inclinationibus conformemur moribus eorum ad quos
declinamus.
(X 15 [II 34f]) Nullus fratrum uadat ad curiam nisi de licentia magistri uel
capituli generalis, sed mittatur garcio ad fratres qui ibi sunt, uel si quis
secularis uoluerit procurare ut tamquam per se et non per nos uideatur facere.
(X 16 [II 34g]) Fratres non recipiant a mulieribus munuscula nec dent, et maxime
confessores.
(X 17 [fin de I 8]) Si quid petitum fuerit ab uno priore, non petatur ab alio
nisi causa exposita, sed nec si a maiore petierit uadat ad minorem.
(X 18 [II 28e]) Cum frater de prouincia ad prouinciam et ad regendum mittitur,
omnes libros suos glosatos, bibliam et quaternos secum deferat. Si uero mittitur
et non ad regendum, tantum bibliam et quaternos portet. Quod si in uia mori
contigerit, conuentus ad quem mittendus fuerit sibi in missis et psalteriis
tenebitur, et ad eundem libri quos habuit pertinebunt.
(X 19 [II 28f]) Tres fratres tantum mittantur ad studium Parisius de Prouincia.
(X 20 [in I 1]) In ferialibus diebus iacemus prostrati a Sanctus usque ad Agnus,
in festis uero trium uel nouem lectionum ab eleuatione corporis Christi usque ad
Pater noster. In prostrationibus idem seruamus in festo trium uel nouem
lectionum.
(X 21 [in I 1]) Ad Salue sancta parens et ad Veni sancte spiritus flectamus
genua.
(X 22 [in I 1]) Item si in ferialibus diebus dicimus missam de cruce, cadimus ad
terram, ad missam de beata uirgine uel de spiritu sancto non.
(X 23 [in I 4]) Item numquam terminamus missam cum alleluia.
Regula fratrum nostrorum conuersorum.
(37a) Eodem tempore surgant fratres nostri conuersi quo et canonici, et eodem
modo inclinent. Cum surrexerint ad matutinas dicant Pater noster et Credo in
deum, quod faciendum est ante primam et post completorium. In matutinis dicto
Pater noster et Credo in deum erigant se dicentes Domine labia mea aperies etc.,
Deus in adiutorium meum etc., Gloria patri etc.
(b)
Pro matutinis in profestis diebus dicant XXVIII Pater noster, et in fine omnium
dicant Kyrieleison, Christeleison, Kyrieleison, Pater noster. Quo dicto addant
Per dominum etc., deinde Benedicamus domino etc. In festis nouem lectionum XL
Pater noster dicant. In aliis autem horis VII Pater noster dicant. Et in
uesperis XIIII.
(c)
Loco Pretiosa dicant tria Pater noster. Pro benedictione mense Pater noster et
Gloria patri etc. Post mensam pro gratiis tria Pater noster, Gloria etc., uel
Miserere mei deus, qui sciunt. Et hoc totum cum silentio in ecclesia et
ubicumque.
(d)
Conuersis qui nunc habent psalteria tantum duobus annis liceat retinere, abinde
ipsis et aliis psalteria inhibemus.
(e)
Indumenta tot habeant quot et canonici preter capas, loco quarum habeant
scapularia longa et lata, que non sint alba sicut et tunice. Poterunt et breuia
grisei coloris habere scapularia ad mensuram et formam scapularium canonicorum.
(f)
De ieiuniis, cibis et abstinentiis, et culpis et aliis omnibus sic se habeant
sicut scriptum <est> in regula canonicorum. In labore tamen prelatus cum eis
poterit dispensare.
(g)
Item nullus conuersus fiat canonicus, neque in libris causa studendi se audeat
occupare.
(X 24 [fine
de I 4]) Totum officium tam nocturnum quam diurnum confirmamus et uolumus ab
omnibus uniformiter obseruari, ita quod nulli liceat decetero aliquid innouare.
Ritorno alla pagina su "Domenico di Guzman"
Ritorno alla pagina sulla "Regole monastiche"
|
Ora, lege et labora |
San Benedetto |
Santa Regola |
Attualità di San Benedetto
|
Storia del Monachesimo |
A Diogneto |
Imitazione di Cristo |
Sacra Bibbia |
29 luglio 2022 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net