REGULAE BREVIUS TRACTATAE
Da "Patrologia Latina" - J.P. Migne
INCIPIT REGULA SANCTI BASILII EPISCOPI CAPPADOCIAE AD MONACHOS.
[0487A]
Humanum genus diligens Deus, et docens hominem scientiam (Psal. XCIII) , his
quidem quibus docendi contulit gratiam, praecepit per Apostolum (II Tim. III) ,
permanere in doctrina: his vero qui aedificari divinis institutionibus indigent,
per Moysem protestatur, dicens: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi;
presbyteros tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII) . Propter quod necesse est, nos
quidem quibus ministerium verbi creditum est, in omni tempore paratos esse et
promptos ad instructionem perfectionemque animarum: et quaedam quidem in communi
Ecclesiae auditorio simul omnibus de praeceptis Domini contestari; quaedam vero
secretius perfectioribus quibusque disserere, et inquirentibus manifestare,
atque interrogare [0487B] volentibus de fide et veritate Evangelii Domini nostri
Jesu Christi, et de conversatione perfecta, copiam nostri sermonis facultatemque
praebere, qua possit ex his perfectus effici et consummatus homo Dei. Vobis
autem convenit nullum tempus vacuum praeterire, quo minus ad ea quae communiter
cum omni Ecclesia discitis, etiam secretius de eminentioribus et perfectioribus
inquiratis: ut omne aevum vitae vestrae in inquirendo de melioribus et
percontando de utilioribus transigatis. Quoniam ergo et in hoc nos congregavit
Deus, ut paululum quid a molestiis segregati turbarum silentii agamus et quietis;
neque in aliud opus animum demus, neque residuum temporis somno rursus et
remissioni corporeae mancipemus; sed in inquisitione [0487C] et sollicitudine
medium noctis hoc, quod superest spatium, exigamus, adimplentes illud quod
dictum est per beatum David: Beatus qui in lege Domini meditabitur die ac nocte
(Psal. I) . Si quid ergo unusquisque vestrum deesse sibi ad scientiam putat, ad
communem id proferat inquisitionem. Facilius enim pluribus simul conferentibus,
si quid difficile vel obtectum videtur esse, clarescet, Deo sine dubio
inveniendi gratiam quaerentibus largiente. Sicut ergo nobis necessitas imminet,
et secundum illud Apostoli, vae mihi erit, si non evangelizem (I Cor. IX) ; ita
etiam vobis, si ab interrogatione et inquisitione cessetis, vel si remissiores
ac resolutiores ad ea implenda quae recta inventa fuerint, simile discrimen
[0487D] impendit. Propterea enim et Dominus dixit: quia sermo quem locutus sum
vobis, ille judicabit vos in novissimo die (Joan. XII) . Et iterum: Servus qui
ignoravit voluntatem domini sui, et non fecit digna, plagis vapulabit paucis:
qui autem cognoverit, et fecerit contra voluntatem domini, vapulabit plurimis
(Luc. XII) . Oremus ergo misericordiam Domini, ut et nobis verbi inculpabile
tribuat ministerium, et vobis fructuosum doctrinae concedat eventum. Tanquam
ergo scientes quia stabunt ante faciem vestram [0488A] verba haec ante tribunal
Christi; Arguam enim te, inquit, et statuam ea ante faciem tuam (Psal. XLIX);
ita et intendite animum vigilanter ad haec quae dicuntur, et ad opus dignum quae
audistis, festinanter adducite: Quia nescimus qua die, vel qua hora Dominus
noster veniet (Matth. XXIV) .
INTERROGATIONES.
PRIMA INTERROGATIO FRATRUM.
Quoniam dedit nobis sermo tuus potestatem ut interrogemus, primo omnium doceri
quaesumus si ordo aliquis est et consequentia in mandatis Dei; ut aliud quidem
sit primum, et aliud secundum, et sic per ordinem caetera: an omnia mandata ita
sibi invicem cohaereant, et sint aequalia, ut unde voluerit quis possit initium
sumere, tanquam in modum circuli vel coronae.
RESPONSIO. Interrogatio vestra antiqua est, et [0488B] olim proposita in
Evangelio, in eo cum accedens ad Dominum quidam legis doctor ait: Magister, quod
est mandatum primum in lege? Et Dominus respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex
toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; hoc est primum
et maximum mandatum. Secundum vero simile huic: Diliges proximum tuum sicut
teipsum (Matth. XXII) . Ipse ergo Dominus ordinem mandatis imposuit: primum
dicens et magnum esse mandatum, Deum ex toto corde et ex tota mente diligere;
secundum vero ordine et consequentia, et quod illi esset simile per virtutem,
imo quod illud expleret et quod penderet ex primo, diligere proximum sicut
seipsum. Sed et de aliis similiter in sanctis Scripturis invenies; et servatur,
[0488C] ut ego arbitror, in omnibus mandatis ordo quidam et consequentia
praeceptorum.
INTERROGATIO II.
Quoniam igitur de charitate Dei primum ais esse mandatum, inde nobis primum
omnium dissere. Nam quia oportet diligere audivimus, quomodo tamen hoc possit
impleri desideramus addiscere.
RESPONSIO. Optimum sumpsistis sermonis exordium, et proposito nostro valde
conveniens. Deo itaque juvante, nos quod dicitis, faciemus. Sciendum ante omnia
est quod mandatum istud unum quidem videtur esse; sed omnium in se mandatorum
virtutem complectitur et constringit, ipso Domino dicente: Quia in his duobus
mandatis universa lex pendet et prophetae (Matth. XXII) . Ne tamen nos per
[0488D] singula discutere aggrediamur ordinem mandatorum; alioquin videbimur
totum opus introducere in partes: sed quantum ad propositum sufficit, et
praesens ratio postulat, inquiremus: illud ante omnia designantes, quod omnium
mandatorum quae a Deo accepimus virtutes in nobismetipsis insitas gerimus. Quo
scilicet neque difficultas in nobis sit, tanquam novum aliquid et alienum a
nobis expetatur: neque rursum elationis dari nobis aliqua videatur occasio, si
putemus nos plus aliquid offerre Deo, [0489A] quam ab ipso in natura nostrae
creationis accepimus. Quoniam quidem ea quae nobis a Deo insita sunt, si recte
et competenter moveamus in opus, hoc est secundum virtutem vivere. Si vero
naturae beneficia corrumpamus, hoc est in malitiam vergere. Est ergo mali ista
definitio, non recte uti motibus animi a Deo nobis insitis. Et rursum virtutis
ista definitio, recte uti, id est secundum mandatum Dei, et secundum
conscientiam, animi motibus a Deo insitis. Cum ergo haec ita se habeant, idem
hoc inveniemus etiam de charitate constare. Mandatum accepimus diligere Deum.
Dilectionis virtutem in ipsa statim prima conditione a Deo anima sibi insitam
gerit: in quo nequaquam extrinsecus testimonio indigemus: unusquisque enim in
semetipso [0489B] et ex semetipso horum quae dicimus sumit indicia. Omnis homo
desiderat omne quod bonum est, et affectu quodam naturali constringimur ad omne
quod bonum putamus. Sed et erga consanguineos et carnis proximos, nullo docente,
in amore constringimur: his quoque quorum affectum et beneficia accepimus, omni
affectu et officiis copulamur. Et quid aliud tam bonum habetur quam Deus? Imo
quid aliud bonum, nisi solus Deus? Qui decor? qui splendor? quae pulchritudo,
quam naturaliter diligere provocamur, usquam talis qualis in Deo est et esse
credenda est? Quae usquam talis gratia? quae amoris flamma, quae et animae
secreta et interiora succendat, sicut amor Dei inflammare debet mentis arcana?
praecipue si sit ab omni pollutione purgata; si sit munda anima, et [0489C] quae
vero affectu dicat: Quoniam vulnerata charitate ego sum (Cant. III) .
Ineffabilem prorsus ego sentio amorem Dei, et qui sentiri magis quam dici possit.
Inenarrabilis quaedam lux est: etiam si fulgura, si coruscum adhibeat, vel
comparet sermo, non patietur, non recipiet auditus. Si luciferi fulgores, si
Lunae splendores, si ipsum solis lumen assumas, ad comparationem gloriae illius
obscura sunt omnia, et multo tetriora, quam si caeca nox et obscuritate
profundae caliginis mersa limpidissimo meridiani solis lumini comparetur. Decor
iste corporeis oculis non videtur, anima sola et mente conspicitur. Qui decor si
cujus forte sanctorum mentem animamque perstrinxerit, flagrantissimum in eis
amoris sui stimulum defigit. Propterea denique velut amoris cujusdam ignibus
[0489D] tabescens, et praesentem vitam perhorrescens, dicebat aliquis ex eis:
Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI) ? Et iterum dicebat
istius ardoris ignibus flagrans: Sitivit anima mea ad Deum vivum (Psal. XXVI) .
Et insatiabiliter ardens ejus desiderio orabat, ut videret voluntatem Domini, et
protegeretur in templo sancto ejus (Ibid.) Ita ergo naturaliter et concupiscimus
quae bona sunt et amamus. Nihil autem, ut diximus, tam summum bonum est quam
Deus: et ideo debito quodam exsolvimus hanc quam ab eo accepimus charitatem.
Quae utique si denegetur, et non exsolvatur, irae nos inexcusabiliter obnoxios
facit. Et quid dico irae obnoxios? Quae enim poterit esse major ira, quae ultio
gravior, quam hoc [0490A] ipsum si accidat nobis, alienos effici nos a charitate
Dei? Quod si parentibus inest naturalis affectus erga eos quos genuerunt; et non
solum hoc in hominibus, verum etiam in mutis animalibus invenitur: videte ne
inveniamur vel pecudibus hebetiores, vel belluis feris immaniores, si nullo erga
Genitorem constringamur affectu. Quem etiamsi quantus et qualis sit scire non
possumus, ex hoc tamen solo quod ex ipso sumus, venerari et diligere parentis
debemus affectu, atque indesinenter erga ejus memoriam pendere, sicut erga
genitrices suas faciunt parvuli. Sed multo amplius multoque promptius; quanto et
immensorum nos beneficiorum ejus obnoxios scimus. Quod ipsum nobis commune esse
puto etiam cum caeteris animalibus: meminerunt namque etiam [0490B] illa, si
quid eis quis contulerit bonum. Si mihi non creditis, audite Prophetam dicentem:
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepium domini sui (Isa. I) . Absit
autem de nobis dici ea quae sequuntur: Quia Israel me non cognovit, et populus
meus me non intellexit (Ibid.) . Quod si etiam eos qui beneficii aliquid nobis
contulerunt, nullo docente diligimus, et omni studio, quantum fieri potest,
referre gratias nitimur; quomodo sufficiemus gratiam referre beneficiis Dei,
quae tanta sunt, ut effugiant numerum; et talia, ut sufficiat unum aliquod ex
omnibus per totam vitam nostram efficere nos obnoxios largitori? Nam omitto
caetera omnia, quae quidem et ipsa magna sunt et praeclara, verum a majoribus et
melioribus, velut stellae quaedam splendidioribus [0490C] solis radiis
obteguntur; quoniam quidem nec tempus nobis est amplius dilatare sermonem, ut
possimus etiam de minimis divina erga nos enumerare beneficia. Sileamus igitur
quotidianos solis ortus, et unius lampadis fulgore illuminatum universum mundum.
Silcamus lunae circuitus, aeris permutationes vicissitudinesque; imbres ex
nubibus, flumina fontesque de terra; latitudines atque altitudines maris:
universitatem terrae, ac nativitates eorum animantium quae in aquis gignuntur,
et quae coalescunt vel oriuntur in terris, nostris ministeriis vel usibus
deputata. Haec ergo omnia et caetera innumerabilia praetermitto: hoc solum, quod
ne volenti quidem praeterire possibile est, silere non possumus: et quamvis
reticere gratiam non sit possibile, multo [0490D] tamen impossibilius est ut
dignum est et ut competit proloqui: hoc, inquam, quantum est, quod scientiam sui
donavit homini Deus, et rationabile animal esse fecit in terris, et ineffabilis
paradisi abuti voluptate ac decore concessit? quemque serpentis arte deceptum,
et in peccatum lapsum, ac per peccatum in mortem devolutum, nequaquam despexit;
sed legem in adjutorium dedit, praefecit angelos, destinavit prophetas; conatus
malitiae comminationum severitate compescuit; bonorum desideria
munificentissimis repromissionibus provocavit, et finem utriusque viae nostrae
in multis imaginibus praesignavit. Verum cum post haec omnia in malis nostris
incredulitatibus duraremus, non est aversus, nec dereliquit nos pii Domini
[0491A] bonitas; neque cum beneficiis ejus essemus ingrati, avertere potuimus et
excludere misericordiam ejus a nobis: sed revocamur a morte, et iterum
vivificamur per Dominum nostrum Jesum Christum, Qui cum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam
servi accipiens (Phil. II) . Infirmitates nostras accepit, et aegritudines
nostras portavit, et pro nobis vulneratus est, ut livore illius sanaremur (Isa.
LIII) . Et a maledicto nos redemit, factus pro nobis maledictum (Gal. III) . Et
morte turpissima condemnatus est, ut nos revocaret ad vitam. Nec sufficit ei
vivificare nos mortuos, sed et divinitatis suae participium tribuit, et munus
aeternitatis indulget; et supra omne quod vel petere vel intelligere possumus,
[0491B] credentibus vel diligentibus se praeparat, quod oculus non vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II; Psal. CXV) . Quid ergo
retribuemus Domino pro omnibus quae retribuit nobis? Verum ille tam benignus et
clemens est, ut ne retributionem quidem reposcat; sed sufficit ei ut pro his
omnibus quae largitus est diligatur. Quis ergo ita irremediabiliter ingratus
est, ut propter tanta et talia beneficia non diligat largitorem?
Et de charitate quidem Dei ista sufficiant: propositum namque est, ut superius
diximus, non omnia dicere, impossibile enim est; sed breviter et succincte
commemorare ea quae amorem Dei inserere animae et suscitare sufficiant.
Consequens jam nunc est, etiam de eo mandato, quod ordine et virtute secundum
[0491C] diximus, explicare. Et quidem quoniam lex eas virtutes quae animae a
Creatore insitae sunt, elimet et excolat, jam superius diximus. Quia ergo
praecipimur diligere proximos sicut nos ipsos, videamus etiam si inest nobis
virtus et facultas ad hujus quoque mandati expletionem. Et quis ignorat quoniam
humanum animal et communicabile homo est, et non agreste aliquod ac ferum? Nihil
enim tam proprium est naturae nostrae, quam alterum alterius indigere, et
requirere invicem, ac diligere quod requiritur. Quia ergo Dominus harum in nobis
virtutum semina seminavit, sine dubio horum etiam fructum requiret, et
testimonium nostrae erga se dilectionis dilectionem accipiet proximorum. In hoc
[0491D] enim, inquit, scient omnes, quia mei discipuli estis, si invicem
diligatis (Joan. XIII) . Et ita in omnibus ista mandata conjungit, ut etiam
misericordiae opera quae in proximo fiunt, transferat in semetipsum. Esurivi
enim, inquit, et dedistis manducare mihi (Matth. XXV) . Et reliqua quae in
proximo gesta sunt, se dicit esse perpessum, cum adjecit: Quandiu fecistis uni
ex minimis istis fratribus meis, mihi fecistis (Ibid.). Ergo per primum
completur et secundum; per secundum vero ascenditur et reditur ad primum: ut qui
diligit Dominum, sine dubio diligat et proximum. Ait enim Dominus: Qui diligit
me, mandata mea custodit. Hoc est autem mandatum meum, inquit, ut invicem
diligatis (Joan. XIV et XV) . Ita et qui diligit proximum, explet in Deo
charitatem; quia ipse in se recipit [0492A] quidquid confertur in proximum. Et
quidem in his qui initia hahent ad timorem Domini, et ad primos aditus
religionis accedunt, prima institutio est utilior per timorem, secundum
sententiam sapientissimi Salomonis, dicentis: Initium sapientiae timor Domini
(Prov. I) . Idipsum etiam in psalmis legitur (Psal. CX) . Vos vero fratres, qui
jam parvuli in Christo esse desiistis, nec ultra lacte indigetis, cibos solidos
ex dogmatum firmitate perquirite, ad nutriendum et pascendum interiorem hominem
(I Cor. III) ; quo per eminentiora quaeque mandata perveniat ad perfectum, et in
omni, quae in Christo est veritate, confirmetur. Observandum sane est ne forte
copiosioris gratiae pondus causa nobis gravioris condemnationis existat, si
ingrati inveniamur in muneribus largitoris. [0492B] Illud autem ante omnia
considerandum est, quia neque aliud ullum mandatum, neque hoc quod de charitate
Dei et proximi praecipitur, implere quis poterit, si per varias et diversas
occupationes animus aberret. Sed neque artificium ullum, vel ullius industriae
disciplinam possibile est adipisci eos qui frequenter ex aliis ad alia
transferuntur. Omni ergo custodia oportet nos servare cor nostrum, ne forte
desiderium Dei mala desideria et sordidae cogitationes depellant nostris animis
ac detrudant (Prov. IV) ; sed e contrario assidua recordatione et memoria Dei,
formam quodammodo ac figuram ejus animae nostrae signaculis singuli infigamus,
quae nullis queat perturbationibus aboleri. Sic enim et desiderium in nobis
divinae charitatis accenditur, dum frequens ejus [0492C] memoria mentem atque
animum illustrat; et ad opus mandatorum Dei erigimur ac suscitamur. Et ex ipsis
rursum charitatis operibus vel conservatur Dei in nobis charitas, vel augetur.
Et hoc puto ostendere volentem Dominum dicere, aliquando quidem: Si diligitis
me, mandata mea servate (Joan. XIV) ; aliquando autem: Si facitis quae ego dico
vobis, permanetis in charitate mea; sicut et ego servavi mandata Patris mei, et
maneo in charitate ejus (Ibid.) . Ex quibus edocet nos, prospectum operis nostri
debere ex sua voluntate pendere; ut tanquam speculum quoddam ipsum habentes, et
semper ad ipsum respicientes, opus nostrum fixo ad ipsum cordis oculo dirigamus.
Sicut enim artificia quae in hac vita sunt, [0492D] prospectum quemdam animi
gerunt, et ita secundum hoc quod animo conceperint, etiam in opere utuntur
manuum ministerio; sic et in hoc nostro opere unus manet nobis iste prospectus,
atque unus terminus fixus est, quo Deo placere debeamus. Secundum hunc ergo
prospectum opus dirigamus mandatorum. Impossibile namque est aliter constare
posse operis nostri formam, nisi voluntas ejus qui injunxit opus semper in
memoria habeatur: ut ejus voluntate servata, et labore operis ac diligentia
competenter expleta, semper jungamur Deo, dum semper ejus memores sumus. Sicut
enim, verbi causa, faber securem faciens aut falcem, meminit semper ejus qui
opus injunxit, et retinet in corde suo cujus magnitudinis, vel qualitatis, vel
formae injunxerit fieri securem; [0493A] et in illud semper intendens quod sibi
meminit a domino operis injunctum, ad hoc dirigit manuum ministerium, ut forma
operis cum ejus qui injunxit animo ac voluntate conveniat: si autem obliviscatur
quid vel quale sit quod sibi fuerat imperatum, sine dubio aliud aliquid quam
injunctum fuerat, faciet; ita etiam Christianus omnem conatum et omne studium in
actibus suis adhibere debet, ut secundum voluntatem Dei, qui opus injunxit, suum
quoque dirigat opus; ut actus sui ornentur, et possit ejus qui praecepit
voluntatem implere. Tunc etiam illud complere potest quod scriptum est: Sive
manducetis, sive bibatis, sive aliud quid faciatis, omnia ad gloriam Dei facite
(I Cor. X) . Si vero declinet quis a regula, et corrumpat observantiam mandati,
ex hoc [0493B] ipso arguitur, si quis sit immemor Dei. Plurimum autem prodest ad
conservandam memoriam Dei, etiam secretius et remotius habitare. Nam permixtim
vivere cum his qui negligentius agunt circa timorem Dei, et contemptum habent
mandatorum ejus, plurimum nocet; sicut et Salomonis sermo testatur, dicens: Cum
homine iracundo ne habitaveritis, ne forte discatis vias ejus, et accipiatis
laqueum animae vestrae (Prov. XXII) . Et iterum quod dicit: Exite de medio eorum,
et separabimini ab eis, dicit Dominus (Isa. LII) , ad hoc ipsum respicit. Igitur
neque per oculos, neque per aures recipiamus illecebras ad peccandum, et
paulatim longo usu inhaereamus consuetudini pessimae. Et rursum ut possimus
orationi vacare, oportet primo secretius habitare. Hoc enim [0493C] modo et
praecedentes consuetudines excidemus, in quibus contra mandatum Dei agebamus.
Non enim parvus labor est, ut se aliquis a priore non bona consuetudine
reflectat ac revocet; quoniam quidem mos longo tempore confirmatus vim
quodammodo naturae obtinet. Oportet ergo nos primo omnium abnegare nos ipsos, et
tollere crucem Christi, et sic eum sequi (Matth. XVI) . Abnegamus autem nos hoc
modo si, per omnia praeteritae consuetudinis obliti, voluntates proprias
abnegemus; et ita non solum ab hominibus non recte agentibus, verum etiam a
nostris ipsis inordinatis et incompositis moribus secedamus. Alioqui ut in eadem
quis consuetudine atque in priore conversatione permanens, emendare se possit et
corrigere, difficillimum est; imo, ut verius [0493D] dicam, penitus impossibile.
Sed ad hoc ipsum, ut tollat quis crucem suam et sequatur Christum, plurimum
impedit societas et permixtio eorum qui vitam dissimilem ducunt. Nam paratum
esse ad mortem pro Christo, et mortificare membra quae sunt super terram (Coloss.
III) , et pro nomine Christi libenter ferre omne discrimen, hoc est tollere
crucem suam. Ad quod grande videmus impedimentum posse nobis oboriri ab his qui
dissimiles sunt vel vita vel moribus. Et ad caetera alia quae multa sunt,
accedit etiam hoc, ut respiciens anima ad multitudinem nequiter viventium, primo
quidem occupetur et impediatur, ne suorum malorum capiat intellectum, et possit
vel purgare per poenitentiam quae deliquit, vel [0494A] causas culpae resecare
emendatione vitiorum. In comparatione etenim pessimorum aliquid se jam magni
perfecisse aestimat. Tum deinde impedimentis et perturbationibus atque
occupationibus, quas communis hominum vita habere solet, praetermissis, illud
quod majus est et pretiosius omnium, memoriam Dei non potest custodire: qua
depulsa ab animis et exclusa, non solum omni laetitia et gaudio caret divino, et
delectationis Domini sustinet detrimenta, sed et dulcedinem non sentit divini
eloquii, ut dicat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! super mel et
favum ori meo (Psal. CXVIII) ; sed et in neglectum et oblivionem pervenit
judiciorum Dei, et in contemptus consuetudinem decidit: quo majus malum et
perniciosius pati nihil potest.
INTERROGATIO III.
Quia ostendit nobis sermo tuus periculosum esse cum his qui mandata
contemnunt vitam ducere, nunc discere cupimus si oporteat eum qui ab
hujuscemodi consortiis discesserit, remotum esse et solum, an vero cum
fratribus ejusdem propositi et ejusdem animi vitam suam sociare.
RESP. In multis utile esse video vitam communem ducere cum his qui ejusdem
voluntatis sunt atque propositi. Primo, quia etiam ad usus corporales
victusque ministerium unusquisque nostrum solus sibi non sufficit: et vero
ideo pro his quae ad ministerium vitae nostrae necessaria sunt, invicem
opera nostra egemus. Sicut enim pes hominis in alio quidem suis viribus
utitur, in alio vero indiget alienis, et sine adjumento caeterorum membrorum
nec explere [0494C] suum opus, nec sufficere suis viribus potest (I Cor.
XIII) ; ita etiam vita solitaria mihi pati videtur cum neque quod ei inest,
utile esse, neque quod deest ab aliquo possit acquiri. Praeter hoc autem nec
ratio quidem charitatis unumquemque permittit quod suum est quaerere,
dicente Apostolo: Charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII). Deinde,
sed nec culpas quidem suas unusquisque ac vitia facile dignoscit, cum qui
arguat nemo est: et facile hujusmodi homini accidere potest illud quod
scriptum est: Vae soli, quia si ceciderit, nemo est alius qui erigat eum (Eccle.
IV) . Sed et mandata a pluribus quidem facilius adimplentur; ab uno vero dum
unum videtur impleri, aliud impeditur. Ut puta, [0494D] quomodo quis solus
visitabit infirmum? aut quomodo suscipiet peregrinum? Si vero omnes corpus
sumus Christi, singuli autem alterutrum membra, per consonantiam velut in
unius corporis compagem in Spiritu sancto aptari et conjungi debemus
adinvicem (Rom. XII) . Quod si unusquisque nostrum solitariam eligat vitam,
scilicet non tali aliqua causa vel ratione quae Deo sit placita, vel quod ad
communem caeterorum pertineat dispensationem, sed propriae voluntati et
passioni satisfaciens; quomodo possumus discissi et divisi adimplere, et
integram assignare membrorum ad se invicem consonantiam? Iste enim talis
neque cum gaudentibus gaudet, neque cum flentibus flet (Rom. XV) ; quoniam
quidem separatus ac divisus a caeteris nec cognoscere quidem [0495A]
necessitates poterit proximorum. Tum deinde nec sufficere potest unus ad
suscipienda omnia dona Spiritus sancti, quia secundum uniuscujusque mensuram
fidei et donorum spiritualium distributio celebratur: ut id quod per partes
unicuique distributum est, rursum tanquam membra ad aedificationem unius
corporis coeat et conspiret. Alii enim datur sermo sapientiae, alii sermo
scientiae, alii fides, alii prophetia, alii gratia sanitatum (I Cor. XII) ,
et caetera; quae singula utique non tam pro se unusquisque quam pro aliis
suscipit a Spiritu sancto. Et ideo necesse est uniuscujusque gratiam, quam
susceperit a Spiritu Dei, et in commune prodesse. Accidit ergo ut is qui
remotus vivit et separatus, unamquamcunque suscipiet gratiam, et hanc ipsam
inutilem faciat, dum [0495B] nihil per eam operatur, sed defodit eam in
semetipso (Matth. VII) . Quod cujus et quanti sit periculi, nostis omnes qui
legitis Evangelium. Si autem caeteris communicat gratiam, et ipse perfruitur
proprie ea ipsa quam suscepit; et multiplicatur in eo, dum communicatur et
caeteris; et ipse nihilominus fruitur gratia reliquorum. Habet autem et alia
quamplurima bona communis vita ista sanctorum, quae non est nunc possibile
omnia dinumerare. Interim, ut diximus, ad conservanda sancti Spiritus dona
commodior est multorum societas, quam si degamus in solitudine. Sed et
adversus insidias inimici, quae extrinsecus inferuntur, multo cautior est et
utilior societas plurimorum: ut facilius suscitetur e somno, si quis forte
obdormierit somnum illum qui ducit ad [0495C] mortem (I Cor. XI) . Sed et
delinquenti delictum suum facilius apparebit, cum a pluribus vel arguitur,
vel notatur: secundum quod et Apostolus dicit: Sufficit ei qui ejusmodi est,
objurgatio haec quae fit a pluribus (II Cor. VI) . Sed et in oratione non
parvum emolumentum a pluribus nascitur, cum consensu et universitate
orantibus; ut ex multorum personis, per gratiam quae in nobis est, Deo
gratiae referantur. Sed interdum et periculo proxima est vita solitaria.
Primo quidem illi periculo subjacet, quod certe gravissimum est, in quo ipse
sibi placet, et neminem habens qui possit opus ipsius probare, videbitur
sibi ad summam perfectionem venisse. Tum deinde sine ullo exercitio degens,
neque quid sibi vitii abundet, neque quid virtutis desit, agnoscit. Neque
discretionem [0495D] habere poterit in operum qualitate, pro eo quod
operandi materia omnis exclusa sit. In quo enim humilitatem suam probabit,
neminem habens cui humilem se praebere debeat? In quo misericordiam
demonstrabit totius consortii et societatis alienus? Ad patientiam vero
quomodo seipsum exercebit, nullum habens qui videatur ejus voluntatibus
obviare? Si quis autem dicat sufficere sibi doctrinam Scripturae et
apostolica praecepta ad emendationem morum vitamque formandam, simile mihi
aliquid facere videtur his qui semper fabrile artificium discunt, nunquam
tamen fabrifaciunt opus, vel his qui in structorum arte semper docentur,
nunquam tamen aedificandae domus operam dabunt. Ecce enim et Dominus [0496A]
non aestimavit sufficere sibi solam verbi doctrinam, sed et opere ipso
voluit nobis tradere humilitatis exempla, cum praecinctus linteo lavit pedes
discipulorum suorum (Joan. XII) . Tu ergo cujus pedes lavabis? quem curabis
officiis? cujus inferior aut ultimus eris, cum solus vivas? Sed et aliud
quod dicitur: Bonum et jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII) ,
quod unguento pontificali in barbam de capite descendenti sanctus Spiritus
comparavit, quomodo in solitaria habitatione complebitur? Stadium namque est
quoddam, ex apostolico praecepto, ad emendationem morum vitamque formandam,
in quo per virtutis exercitium proficitur; in quo meditatio divinorum
mandatorum effulget amplius et clarescit, haec communis inter se unanimorum
fratrum [0496B] habitatio: habens in se illam similitudinem et exemplum,
quod in Actibus apostolorum refert de sanctis Scriptura divina, dicens: Quia
omnes credentes erant in unum, et habebant omnia communia (Act. IV) .
INTERROGATIO IV.
Oportet primum renuntiare omnibus, et ita venire ad hanc vitam vel
conversationem quae secundum Deum est?
RESP. Domino et Salvatore nostro Jesu Christo dicente: Si quis venit ad me,
abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI) ; et
iterum: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse
discipulus (Luc. XXIV) . Qui ad hoc venit ut Dominum sequatur, etiam seipsum
[0496C] neget, et tollat crucem suam. Certum est autem quia jam et ante
diabolo renuntiavit et operibus ejus. Quod tamen non ab his qui in profectu
sunt vitae, vei qui jam ad perfectionem tendunt, sed ab his qui a prima
statim confessione initiantur, fieri solet. In hoc autem renuntiat, sicut
superius diximus, etiam ipse sibi homo, id est, si priori consuetudini suae
vel vitae renuntiet, aut etiam moribus suis, vel delectationibus saeculi
hujus, sed et consanguinitati corporali; illi maxime quae impedire ejus
propositum potest: et parentes quidem eos qui se in Christo Jesu per
Evangelium genuerunt, magis putabit; fratres autem eos qui eumdem adoptionis
spiritum susceperunt: possessiones vero omnes simul a se ducit alienas. Et
ut breviter dicam, hic [0496D] cui pro Christo mundus omnis crucifixus est,
et ipse mundo, quomodo potest servus effici cogitationum et sollicitudinum
mundi; cum Dominus jubeat etiam animam ipsam abnegandam esse pro se?
Perfecta itaque est abnegatio in eo, ut passionibus penitus careat, dum
adhuc in corpore est. Sed haec incipit agere ab his primo quae extrinsecus
sunt, id est, a passionibus, vel inani gloria, et si quae sunt alia similia,
ut ab his primum efficiatur alienus. Et hoc est quod nos docuerunt apostoli
Jacobus et Joannes, qui reliquerunt patrem suum Zebedaeum, et navem ipsam in
qua erant (Marc. I) . Sed et Matthaeus relinquens vectigal, et surgens, ac
sequens Dominum (Matth. IX) ; qui non solum lucra reliquerat [0497A]
vectiganum, sed et periculum contempserat; quod utique poterat evenire a
principibus saeculi, pro eo quod vectigalium rationes imperfectas atque
incompositas reliquisset. Ita autem cupiditate sequendi Dominum ductus est,
ut nullum prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibimet servaverit.
Quod autem neque ad affectus parentum, si adversantur Dominicis praeceptis,
neque ad ullam aliquam humanam delectationem oporteat aliquem respicere, et
per hoc ab eo quod proposuit impediri, Dominus edocet, dicens: Si quis ergo
venerit ad me, et non odit patrem suum et matrem suam, et uxorem et filios,
et fratres et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse
discipulus (Luc. XIV) . Quod est simile illi quod dixit, ut [0497B] deneget
quis seipsum.
INTERROGATIO V.
Si oportet eum qui servis Dei sociari vult, relinquere indifferenter
propinquis suis portionem facultatum suarum?
RESP. Domino dicente: Vende omnia bona tua, et da pauperibus, et habebis
thesaurum in coelis, et veni, sequere me (Luc. XVIII) ; et iterum: Vendite
omnia quae habetis, et date eleemosynam (Luc. XII) ; arbitror quidem quod is
qui accedit ad Dei servitium, non debeat contemnere et ut libet relinquere
ea quae sibi competunt; sed tentet omnia, si fieri potest, cum summa
diligentia assumpta, tanquam ea quae jam Domino sacrata sunt, quantum fieri
potest rationabiliter dispensare: sciens [0497C] quia non est absque
periculo in opere Dei agere negligenter (Jer. XLVIII) . Si vero propinqui
ejus vel parentes contra fidem veniant, debet rursum meminisse Domini
dicentis: Quia non est qui reliquerit domum, aut fratres, aut patrem, aut
matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium,
qui non accipiat centuplum in praesenti tempore, et in futuro saeculo vitam
aeternam (Matth. XIX) . Verumtamen oportet eum his qui sibi quae sua sunt
denegant et resistunt, et desidem faciunt, protestari et denuntiare quia
sacrilegii crimen incurrunt, secundum mandatum Domini dicentis: Quod si
peccat in te frater tuus, et argue eum, et reliqua (Matth. XVIII) . Judicio
vero experiri de his apud judices saeculi, abnuit religionis auctoritas,
[0497D] per id quod dixit Apostolus: Audet aliquis vestrum, negotium habens
adversus alium, judicari apud injustos, et non apud sanctos (I Cor. VI) ? Et
rursum: Quia jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis
inter vos (Ibid.) .
INTERROGATIO VI.
Si oportet omnes qui inveniunt ad nos suscipere; aut cum probatione? et
qualis ista debet esse probatio?
RESP. Cum Dei clementia omnes vocet, per illam praedicationem qua dicit:
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth.
XI) , non est absque discrimine abjicere quempiam venientem ad nos.
Verumtamen neque immundis, ut aiunt, pedibus indulgendum est introire
quempiam [0498A] in sanctam doctrinam; sed sicut Dominus noster Jesus
Christus juvenem illum qui ad se venerat interrogavit de priore vita sua, et
cum audisset quia recte transacta esset, quod deerat ei praecepit adimplere,
et ita demum jussit eum sequi se: ita etiam non oportet inquirere de
praeterita vita et conversatione, ne forte simulata quis mente et fallaci
animo accedat ad nos. Quod ita demum dignoscitur, si facile omnem laborem
corporis qui injungitur ferat, et ad castigationem vitae pronus inclinatur;
vel si etiam delictum aliquod suum, cum interrogatus fuerit, nequaquam
pronuntiare confunditur, et medelam delicti quae adhibita fuerit gratanter
assumit: et si ad omnem humilitatem absque ulla verecundia inclinatur, ac
vilioribus et abjectioribus [0498B] artificiis, si ita ratio poposcerit,
tradi se non accipiat aspernanter. Cum ergo ex his singulis documentis
fuerit comprobatus quia firma mente, et stabili consilio, ac prompto animo
sit, tunc suscipi eum decet. Prius autem quam corpori fraternitatis
inseratur, oportet ei injungi quaedam laboriosa opera, et quae videantur
opprobrio haberi a saecularibus; et observari oportet si libenter haec et
libere ac fideliter expleat, nec confusionem eorum graviter ferat: vel etiam
si in labore impiger inveniatur et promptus.
INTERROGATIO VII.
Ex qua aetate oportet nosmetipsos offerre Deo: vel virginitatis professionem
quando oportet firmam ac stabilem judicari? [0498C]
RESP. Dicente Domino: Sinite infantes venire ad me (Luc. XVIII) ; et
apostolo Paulo collaudante eum qui ab infantia sacras litteras didicisset,
et rursum praecipiente educari filios in doctrina et correptione Domini;
omne tempus a prima aetate opportunum quidem esse ducimus ad suscipiendum
timorem et eruditionem Domini: firma tamen tunc erit professio virginitatis,
ex quo adulta jam aetas esse coeperit, et ea quae solet nuptiis apta
deputari ac perfecta. Oportet tamen infantes, voluntate et consensu parentum,
imo ab ipsis parentibus oblatos, sub testimonio plurimorum suscipi; ut omnis
occasio maledicti gratia excludatur hominum pessimorum. Adhiberi autem eis
oportet summam diligentiam. quo possint ad omne virtutis exercitium
probabiliter [0498D] institui, tam in verbo quam in intellectu et opere.
Quidquid in tenero quis et parvo inseruerit, firmius et tenacius imposterum
conservabit. Injungenda est ergo infantium cura his qui ante omnia in
virtute patientiae documenta sui probabiliter praebuerunt: qui possint pro
merito delicti et aetatis singulis quibusque etiam correptionis adhibere
mensuram: et qui servent eos proximo omnium a sermonibus otiosis, et ab
iracundia, atque ab incitamentis gulae, et a cunctis indecentibus atque
inordinatis moribus. Si vero cum aetatis augmento nullus in eis
deprehenditur profectus industriae, sed vaga mens et animus cassus ac tumens
etiam post instituta probabilia infructuosus permanserit, hujuscemodi
[0499A] abjici oportet, et maxime cum uvenilis fervor rudem lacessit aetatem.
Eorum vero qui aetate jam robusta accedunt ad servitium Dei, oportet
inquirere, ut diximus, qualitatem vitae praeteritae, et sufficere etiam hoc
ipsum, si satis instanter hoc expetunt, et si verum et ardens desiderium est
eorum erga opus Dei. Hujuscemodi vero fieri documenta ab his oportet, qui
valde prudenter de his discutere potuerint et probare. Cum autem fuerint
suscepti, si forte propositum suum transgressi fuerint, nec videri eos
oportet amplius, tanquam eos qui in Deum deliquerunt; quo teste confessionis
suae pactum transgressi sunt. Etsi peccaverit, inquit, homo in hominem,
orabunt pro ipso ad Dominum: si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo
(I [0499B] Reg. II) ?
INTERROGATIO VIII.
Si oportet eum qui se piae ac religiosae vitae dederit, etiam continentiam
observare?
RESP. Quia in omnibus necessaria sit continentia, manifestum est, primo
omnium ex eo quod Paulus inter fructus Spiritus sancti etiam continentiam
nominat (Gat. V) . Tum deinde etiam immaculatum ministerium per hanc servari
posse designat, cum dicit: In laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in
castitate (II Cor. VI) . Et iterum alibi: In labore et fatigatione, in
vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis frequenter (II Cor. XI) . Et
iterum: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus continens est (I Cor. II) .
Et rursum: Macero corpus meum, et servituti [0499C] subjicio (Ibid.) ; quod
utique non aliter quam per continentiam videtur impleri. Et juventutis tumor,
ac fervor aetatis velut freno quodam restringi et reprimi per solam
continentiam potest. Non enim expediunt stulto deliciae, secundum Salomonem
(Prov. XVIII) . Et carnis, inquit Apostolus, curam ne feceritis in
concupiscentiis (Rom. III) . Et iterum: Vidua quae in deliciis est, vivens
mortua est (I Tim. V) . Sed exemplum illud divitis in deliciis viventis
necessariam nobis ostendit esse continentiam, ne forte et nos audiamus quod
audivit et dives: Quia consecutus es bona in vita tua (Luc. XVI) . Quomodo
autem incontinentia periculosa sit, etiam Apostolus docet, cum eam proprie
illis ascribit quos recedere a Domino dicit; ait enim: In novissimis diebus
instabunt [0499D] tempora periculosa: erunt enim homines seipsos amantes (II
Tim. III) , et cum plura malitiae genera enumerasset, ad ultimum posuit:
Comessores, incontinentes, immites. Sed et Esau malorum suorum quasi fomitem
quemdam habuit incontinentiam, qui pro uno cibo vendidit primitiva sua (Gen.
XXV) . Sed et prima illa praevaricatio non aliunde homini nisi per
incontinentiam accidit (Gen. III) . Omnis vero sanctorum vita, atque ipsius
Domini in carne positi praesentia, quae nobis alia, nisi continentiae
proponit exempla? Moyses quidem, dum continuatio quadraginta dierum jejunio
astitisset indefectus, dicitur a Deo meruisse legis auxilium humano generi
deferre. Elias quoque visione Dei [0500A] tunc dicitur dignus effectus, cum
et ipse simili spatio temporum a cibo se continuisse perscribitur (III Reg.
XIX) . Sed et Danielis et trium puerorum meritum apud Deum, quo de omnibus
inimicis suis et de ipso tyranno triumphum ceperunt (Dan. I) , non aliunde
nisi per continentiam venit. Joannis autem omnis vita continentia fuit (Matth.
III) . Ab hac etiam Dominus manifestationis suae initia prima patefecit (Matth.
IV) . Continentiam autem dicimus, non quo a cibo penitus abstinendum sit,
hoc est enim vitam violenter dissolvere, sed eam qua vitae usus non
superfluus, sed necessarius constat: cum refugimus quod suave est, explemus
ea quae sola corporis necessitas poscit. Et, ut breviter dicam, omnia quae
per passibilem concupiscentiam requiruntur, [0500B] ab his abstinere, virtus
est continentiae. Et ideo ergo non solum in esu cibi et in libidine
continentiae virtus agnoscitur; sed cum ab omnibus in quibus delectamur
quidem carne, sed in anima laedimur, abstinemus. Verus ergo continens nec
gloriam humanam desiderat; sed a vitiis se continet, et ab ira, et a
tristitia, et ab omnibus quae occupatas tenere consueverunt ineruditas
animas et incautas. Pene autem in omnibus mandatis Dei hoc invenimus, quod
unum alteri cohaeret, et separatum aliud ab alio compteri impossibile est.
Id tamen praecipue in hac ipsa continentia deprehenditur; quoniam quidem
humilis ille judicatur qui se a superbia continet, et ille renuntiat omnibus
facultatibus suis, et secundum Evangelium vendit [0500C] omnia sua et
pauperibus dividit, qui sine dubio continet se a pecuniae desiderio. Sed et
mansuetus ille erit qui iram continet, et cohibet furorem. Quid vero jam
vagos oculi visus, et auris auditus, et linguae intemperantiam aliud quam
continentia moderatur et cohibet? Sed et intemperatos risus continentia
coercet: sicut incontinentiae signum est, inordinatis et incompositis
motibus agere in risu: cum utique subridendo tantummodo laetitiam mentis
oporteat indicari; indecorum autem sit crepitantem cum sonitu elevare risum:
quod certum est per incontinentiam mentis accidere solere etiam invitis;
quae res gravitatem et constantiam animi emollire ac resolvere solet. Unde
et Salomon: Risum, inquit, dixi amentiam (Eccle. II) . Et: Sicut [0500D] vox
spinarum sub olla, ita risus stultorum (Eccle. VII) . Et iterum: Stultus in
risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit (Eccli. XXI) .
Ostendit autem et Dominus in semetipso necessarias quidem carnis se habuisse
passiones, id est, quae virtuti testimonium ferrent, velut laborem et fletum
ac tristitiam; nusquam autem invenitur etiam risu usus, quantum ad historiam
pertinet Evangelii. Sed et deflere magis invenitur eos qui rident, dicens:
Vae vobis qui nunc ridetis, quia flebitis (Luc. VI) . Nec sane seducere nos
debet similitudo nominis risus. Mos namque est Scripturae interdum laetitiam
animae et affectum quemdam laetiorem risum nominare. Sicut ibi Sara, Risum,
inquit, mihi fecit Deus [0501A] (Gen. XXI) .
Et iterum: Beati qui flent
nunc, quia ridebunt (Luc. VI) . Et in Job quoque dictum est: Os autem
veracium replebitur risu (Job IV) . Haec enim omnia nomina pro gaudio animae
accipiuntur. Qui ergo liber est ab omni passione, et nihil per incitamenta
libidinum gerit, sed continenter et sobrie adversus omne quod potest
laedere, nititur, hic perfecte continens dicitur, qui et sine dubio per hoc
alienus invenitur ab omni genere peccati. Libido namque est totius mali
muscipula; et per hanc omnes decipimur ad peccatum. per quam qui non
resolvitur, neque inclinatur ab ea, omni ex se peccati pessimum germen
excidit.
INTERROGATIO IX.
Quae est mensura continentiae? [0501B]
RESP. Quantum spectat ad vitia vel passiones, penitus abstinere, nec unquam
superari: quantum autem ad cibos, prout usus deposcit, vel aetas, vel labor,
vel robur corporis, vel incommoditas ejus, ita etiam modus et qualitas
temperabitur cibi. Ne que enim possibile est omnes fratres unum ordinem vel
modum ac regulam in cibis custodire. Hi vero qui sani sunt possunt omnes
eamdem mensuram tenere in abstinentia. Immutari vero oportet per singulos,
in quibus causa aliqua diversitatis existit, providentia ac provisione
eorum, quibus dispensandi haec cura commissa est. Neque enim per singula
sermonem complecti possumus; sed ea tantummodo comprehendimus quae ad
communem vel generalem pertinent institutionem. Solatia vero incommodorum
[0501C] in cibis, videlicet eorum qui jam fessi sunt ex opere continentiae,
sive ex aliis quibuslibet laboribus, quos pro religione pertulerunt, ii qui
praesunt, secundum quod res et ratio deposcit, adhibebunt. Neque ergo tempus
reficiendi omnibus idem statui potest, neque modus cibi, neque qualitas; sed
prospectus iste sit omnibus unus, ut non usque ad satietatem persistamus in
edendo. Repleri enim ventrem, et gravari ex cibo, valde inutile est etiam
corpori ad omne opus. Tum deinde quia et gravatur in somnum, et quia etiam
laedi ex his facile potest. Sed nec suavia quaeque in fine ciborum sectanda
sunt; sed sufficit usum explere vivendi, refutata luxuria. Si enim libidini
serviamus, nihil aliud est quam Deum facere ventrem nostrum. Quoniam quidem
[0501D] corpus humanum semper exolescit et defluxit, idcirco et repleri
indiget et reformari: propter quod et naturale est cibi desiderium, id quod
secundum rectam rationem usus ipse ad reparationem deposcit eorum quae
exinanita fuerint et assumpta, tam aridi, quam etiam humidi alimenti. Si
quid ergo illud est quod potest vel brevius vel facilius explere hanc
necessitatem corporis in cibis, id potius eligendum est. Sed et Dominus hoc,
ut opinor, ostendit, cum esurientes reficit in deserto: quia cum utique
posset majore miraculo copiosiores eis cibos parare, nihil horum fecit, sed
simplicem eis exhibuit victum: et secundum Joannem (Cap. VI) , quinque panos
hordeaceos, et pisciculos duos apponit; de [0502A] potu vero nec mentio
quidem ulla fuit. Ex quo illud sine dubio designatur, quod omnibus
sufficiens esse possit aquae usus et pernecessarius; nisi forte aliquis per
infirmitatem corporis laedi ex hoc videatur: cui sine dubio, secundum
consilium apostoli Pauli ad Timotheum scribentis (I Tim. V) , cavendum est
quod est noxium. Sed et quaecunque manifestant inferunt noxam corpori
devitanda sunt. Absurdum enim videtur propter substantiam corporis cibos
sumere, et rursum per ipsos cibos corpori inferre perniciem, et illud
inutile reddere ad ministerium mandatorum. Oportet tamen omni modo illis uti
cibis qui et facilius et vilius comparantur; ut ne occasione abstinentiae
inveniamus pretiosiora quaeque et difficiliora sectari, dum suavitate
condimentorum [0502B] viles natura cibos in suavem et delicatum saporem
extollere conamur. Sed si quid est quod in unaquaque provincia facilius et
vilius comparatur, et quod in usu hominum communiter habetur, hoc ad usus
nostros oportet assumi, et ea tantummodo requiri quae ad vitam pernecessaria
sunt, id est, oleum, et alia hujuscemodi, vel si qua etiam ad infirmantium
solamen adhibentur.
INTERROGATIO X.
Quomodo oportet observare nos circa cathedras et accubitus, cum tempus
poposcerit.
RESP. Quoniam praeceptum Domini habemus quod nos in omnibus instruit ad
humilitatem, in quo etiam de hoc pronuntiat (Luc. XIV) , ut cum ad convivium
eamus, discumbendi locum novissimum requiramus, [0502C] et non occupemus
locum priorem; illud nos scire oportet, quia ubi omnes eodem prospectu ac
proposito convenimus, maxime si in multis et in majoribus humilitatis
nostrae documenta jam dedimus, cupere quidem praevenire unumquemque
inferiorem locum, secundum mandatum Domini, condecens est. Sed rursum, si
res ad contentionem veniat de hoc, et unus alium detrudere velut de loco
inferiori conetur, valde est improbabile. Causa enim ex hoc perturbationis
et inquietudinis nascitur, si incipiat nemo alteri cedere; et si pro hoc
certamina moveantur, simile erit tanquam si de primatibus contendatur.
Propter quod oportet etiam in hoc considerantius pervidere, vel quid
unicuique nostrum competat; vel certe indulgere ei cui cura [0502D] commissa
est, et in caeteris, et in recumbendo ordinem custodire, et obtemperare ei,
ut impleatur in nobis illud quod dictum est: Omnia vestra honeste et
secundum ordinem fiant (I Cor. XIV) .
INTERROGATIO XI.
Quis est dignus vel decens habitus Christiani?
RESP. Quoniam sermo in superioribus humilitatem necessariam docuit, ita ut
qui vult religiose ac pie vivere in omnibus et simplicitatem et vilitatem
requirat, id est, ea quae parvo sumptu acquiruntur; id observandum puto in
corporalibus usibus per quod occasiones nobis majorum occupationum minime
fiant. Hoc ergo etiam in observatione indumen torum custodiendum puto. Si
enim studium nobis [0503A] habendum est omnium esse minimos et omnium
novissimos; certum est quia et indumentis omnium nos novissimos deputare
debemus. Nam si hi qui gloriam sibi ex indumentorum splendore conquirunt,
satis agunt quomodo pretiosis et magnificis vestibus videantur induti, ita
consequens est eum qui de ultimis et novissimis, id est, per nimiam
humilitatem placere studet, eligere debere hoc in quo omnium et ultimus et
novissimus appareat: sicut ille e contrario, id est, de summis et pretiosis
videri clarior et nobilior gestit. Si enim in publica coena arguuntur
Corinthii quod per suam abundantiam confundant eos qui non habent (I Cor.
XI) , certum est quia et in hoc simplici et communi omnium indumento quod ad
communem habitum vel usum pertinet, [0503B] si alter altero differat
habitus, vel pretiosior inveniatur, ex ipsa comparatione confundimus non
habentes. Sufficienter quoque Apostoli hujuscemodi usibus brevi sermone
regulam posuit, dicens: Habentes autem victum et vestitum, his contenti
simus (I Tim. VI) . Ostendens indumento solo quo contegamur indigere nos, et
non varietate aliqua vestis et ornamento ejus ac decore jactari. Quae utique
postmodum introducta sunt, humanae vitae artificiis et luxuriae ingenio
conquisita. Sed et primus ille indumenti usus haec eadem indicat, cum
dicitur Deus fecisse primis hominibus pellicias tunicas (Gen. III) .
Sufficiebat enim ad confusionem contegendam hujuscemodi indumenti usus.
Verum quoniam nobis prospectus est indumentis etiam calefieri [0503C] et
foveri, necessarium videtur ut ad utrumque usus ipse temperetur, quo et
operiri nuditas videatur, et vel vis frigoris, vel omne quod intrinsecus
laedit, arceri. Sed quoniam in his ipsis alia quidem sunt meliora, alia
inferiora, consequens est ea eligere quae nobis usum exhibeant longiorem:
ita tamen ut in nullo laedatur regula voluntariae paupertatis, id est, ne
alia quidem nobis sint vestimenta ad procedendum praeparata, et alia ad usum
domesticum; et rursum alia in aliud tempus, vel in nocte alia et in die: sed
oportet unum illud ipsum tale esse indumentum, quod nobis sufficere possit
ad omnia, et ut in die honestum videatur indumentum, et in nocte expleat
necessitatem. Ex hoc enim fiet [0503D] ut et habitus noster communis et
similis atque unius formae sit omnium, et Christianum etiam visio ipsa
designet. Ea enim quae uno prospectu ac proposito geruntur, similia, imo
eadem esse omnibus debent. Utile autem est etiam ex ipsa proprietate
vestitus et habitus intelligi unumquemque, et professionem ejus agnosci in
ea vita qua secundum Deum vivit, ut sciat sibi etiam actus consimiles esse
debere; et ad eos qui nos vident secundum habitum nostrum, aequales etiam in
actibus apparere debere. Non enim similiter turpe est in quolibet alio, si
inhoneste quid agat, sicut in his qui vitam sobriam etiam ipso habitu
profitentur. Si enim quis videat de trivio aliquem hominem caedentem alium,
aut vapulantem publice, vel
turpiter proclamantem, aut in tabernis aliisque locis vitam cum dedecore
agentem, nec observabit quidem facile hujuscemodi hominem, vel notabit,
sciens eum consequentur haec ad reliquam vitam suam gerere. Si vero eum qui
gloriosam vitam profitetur, videat quis vel parum aliquid contra quam
condecet agere, observant omnes, et increpant, et ad religionis opprobrium
ducunt. Itaque velut paedagogus quidam est infirmioribus habitus iste
religiosior, ut etiam invitos eos ab opere inhonesto indecentique custodiat.
Denique et Apostolus episcopum ordinatum esse designat (I Tim. III) : quae
res ad habitum magis revocatur. Sed et de mulieribus dicit, in habitu
ordinatas eas esse debere. Ordinatus autem habitus [0504B] Christiani
dicitur is, qui secundum propositum ac professionem ejus aptus intelligitur.
Sicut enim proprium est aliquid militi in habitu vestimenti, et alius est
habitus senatoris, ex quo praecipue intelligitur, vel iste qui senator est,
vel ille qui miles est; ita etiam Christianus habere aliquid proprium etiam
ex ordinatione indumenti ipsius debet. Sed et de calceamentis eadem ratio
observabitur: ut quod simplicius est et paratius, et aptum proposito, et
usibus sufficiens, id assumatur. Zonae quoque usum ostendunt necessarium
esse etiam qui praecesserunt nos sancti. Nam Joannes zona pellicea
constringere lumbos suos dicitur (Matth. III) , et Elias antea: tanquam enim
proprius habitus quidam ipsius designatur, cum dicitur: Vir hirsutus, et
[0504C] zonam pelliceam habens circa lumbos suos (III Reg. I) . Sed et
Petrus zona usus ostenditur, sicut ex verbis angeli, quae ad eum dicta sunt,
recognoscimus: Accinge te, inquit, et calcea te caligas tuas (Act. XII) .
Sed et beatus Paulus zona usus ostenditur per Agabi prophetiam, dicentis:
Virum eum cujus est zona haec, ita alligabunt in Hierusalem (Act. XXI) . Sed
et Job audit a Domino: Accinge sicut vir lumbos tuos (Job. XXXVIII) .
Virtutis namque cujusdam et prompti ad opera animi signum videtur esse usus
cinguli. Sed et discipulis Domini zonae usus fuisse videtur ex more, quibus
prohibebatur ne pecuniam haberent in zonis suis (Matth. X) . Revera enim
necessarium videtur, eum qui manuum opere uti in aliquo debet succinctum
esse et in omnibus praeparatum ac sine [0504D] ullo impedimento inveniri, ad
omne boni operis ministerium. Unde et cingulo indiget, ut vel colligata
circa corpus sit tunica: ex qua magis confoveri possit, si undique
constrictus sit; vel non impediri ad omnem rem quam agere parat. De numero
autem indumentorum nihil possumus dicere, cum manifesta definitione
praescriptum sit, in quo dicit: Qui habet duas tunicas, det non habenti unam
(Luc. III) . Ex quo sine dubio plures habere illicitum est. Quibus ergo
habere duas tunicas non licet, his quomodo aliquid de diversitate
indumentorum praecipi potest? [0505A]
INTERROGATIO XII.
Si licet alicui ex proprio sensu dicere quod videtur sibi bonum, absque
testimonio Scripturarum?
RESP. Domino nostro Jesu Christo dicente de Spiritu sancto: Non enim
loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, haec loquetur (Joan. XVI) . De
se ipso autem: Non potest filius a se facere quidquam (Joan. V) . Et iterum:
Ego a me ipso non sum locutus, sed qui me misit Pater, ipse mihi dedit
mandatum, quid dicam, aut quid loquar; et scio quia mandatum ejus vita
aeterna est. Quae ergo loquor, sicut dixit mihi Pater, ita loquor (Joan.
XII) . Quis potest in tantum temeritatis progredi, ut audeat a se quidquam
vel loqui, vel cogitare? Imo vero sciendum est quia omnes duce itineris
indigemus Spiritu sancto, ut [0505B] ipse nos in viam dirigat veritatis, et
in cogitatione, et in verbis, et in actibus. Caecus est enim et in tenebris
degit omnis qui est absque sole justitiae, qui est dominus noster Jesus
Christus; cujus mandatis, velut radiis quibusdam, illuminamur. Mandatum
enim, inquit, Domini lucidum est, illuminans oculos (Psal. XVIII) . Quia
ergo in omnibus negotiis quae inter nos versantur, vel verbis, quaedam
quidem per mandatum Dei in divinis Scripturis distinguuntur, quaedam vero
reticentur; de his quidem quae scripta sunt, nulla prorsus licentia
permittitur cuiquam, vel admittere quod prohibendum est, vel omittere quod
praeceptum est: cum ipse Dominus ita praeceperit, dicens: Et custodi verbum
hoc, quod ego tibi mando hodie: non adjicies ad illud, neque [0505C] auferes
ab eo (Deut. IV) . Sed et terribilis quaedam exspectatio est judicii et
ignis zelus, qui consumpturus est adversarios, et eos qui ausi sunt tale
aliquid operari. De his vero quae Scriptura reticuit, regulam nobis
Apostolus posuit evidenter dicens: Omnia licent, sed non omnia expediunt;
omnia licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod
alterius (I Cor. VI) . Itaque omni modo non quae nobis licita sunt, sed quae
aedificant proximos, agere debemus, et non nobis placere, sed proximis ad
aedificationem. Scriptum est enim: Subjecti invicem in timore Christi
(Ephes. V) . Sed et rursus Dominus ait: Si quis vult in vobis major esse,
fiat omnium novissimus, et omnium servus (Luc. XXII) . Quod utique qui
implere vult, sine dubio [0505D] proprias sibi amputat voluntates, secundum
imitationem ipsius Domini dicentis: Descendi de coelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit, Patris (Joan. VI) . Et
iterum praecepit Dominus: Si quis te angariaverit mille passus, vade cum
illo alia duo (Matth. V) .
INTERROGATIO XIII.
Si oportet omnibus vel quibuscunque obedire?
RESP. Horum quidem qui imperant differentia vel diversitas non debet
impedire obedientium propositum: quia neque Moyses intemperans exstitit
cognato suo Jethro, cum utilia moneret et justa (Exod. XVIII) .
Commonitionum sane non parva est diversitas: aliae namque contrariae
videntur esse mandatis [0506A] Dei, aliae vero interrumpere mandatum, vel
contaminare illud videntur, aliae vero ad explendam id atque aedificandum
veniunt. Necessarium ergo est meminisse apostolici praecepti dicentis:
Prophetias nolite spernere: omnia probate, quod bonum est retinete; ab omni
specie mala abstinete vos (I Thes. V) . Et iterum: Cogitationes purgantes,
vel destruentes omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et
captivantes omnem intellectum, ad obediendum Christo (I Cor. X) . Si quid
ergo est quod conveniat cum mandato Dei et animae expediat, et hoc nobis ab
aliquo fuerit imperatum, velut voluntatem Dei prompte et libenter debemus
accipere, et explere quod dictum est: Obtemperantes in charitate Christi (Ephes.
IV) . Sin autem contrarium aliquid [0506B] mandatis Dei, vel quod ea
corrumpere videatur aut contaminare, facere jubemur ab aliquo, tempus est
nos dicere: Obtemperare Deo magis quam hominibus (Act. V) . Et rursum
meminisse Domini dicentis de omnibus suis: Alieni autem vocem non sequuntur,
sed fugiunt ab eo: quoniam nesciunt alienorum vocem (Joan. X) . Sed et
sancti Apostoli memores esse debemus, qui ad nostram cautelam ausus est, ne
angelis quidem parcere, dicens: Etiamsi angelus de coelo evangelizaverit
vobis praeterquam quod evangelizamus vobis, anathema sit (Gal. I) . Ex quo
edocemur, ut etiamsi valde nobis charus sit aliquis, etiamsi magnificus
habeatur, et in admiratione sit positus, qui prohibet nos facere, quod a
Domino praeceptum est, vel rursum imperat, quod Dominus [0506C] prohibuit,
exsecrabilis debet esse qui ejusmodi est omnibus qui diligunt Dominum.
INTERROGATIO XIV.
Quali affectu debet servire, qui servit Deo? et iste ipse affectus quid est?
RESP. Affectum bonum vel animum illum esse arbitror ego, cum desiderium
vehemens et inexplebile atque immobile inest nobis placendi Deo. Impletur
autem iste affectus per theoriam, id est, scientiam, per quam intueri et
perspicere possumus magnificentiam gloriae Dei, et per cogitationes pias et
puras, et per memoriam bonorum, quae nobis a Deo collata sunt; ex quorum
recordatione venit animae dilectio Domini Dei sui, ut eum diligat ex toto
corde suo, et ex tota anima sua, et ex tota [0506D] mente sua, secundum
illum qui dicebat: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat
anima mea ad te, Deus (Psal. XLI) . Cum tali affectu ergo servire oportet
Domino, adimplentes illud quod ab Apostolo dictum est: Quis nos separabit a
charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an gladius? et reliqua (Rom.
VIII) .
INTERROGATIO XV.
Quid sentire de se debet is qui praeest, in quibus praecipit, vel imperat?
RESP. Apud Deum quidem, sicut minister Christi et dispensator mysteriorum
Dei (I Cor. IV) ; timens ne praeter voluntatem Dei, vel praeter quod in
sacris Scripturis evidenter praecipitur, vel dicat aliquid, [0507A] vel
imperet, et inveniatur tanquam falsus testis Dei, aut sacrilegus, vel
introducens aliquid alienum a doctrina Domini, vel certe subrelinquens et
praeteriens aliquid eorum quae Deo placita sunt. Ad fratres autem esse debet,
tanquam si nutrix foveat parvulos suos: paratus autem, secundum voluntatem
Domini, et secundum quod unicuique expedit, communicare cum eis non solum
Evangelium Dei, sed etiam animam suam; memor praecepti Dei ac Domini nostri
dicentis: Mandatum novum do vobis, ut diligatis vos invicem, sicut ego
dilexi vos (Joan. XIII) . Majorem hac charitatem meo habet, quam ut ponat
animam suam pro amicis suis (Joan. XV) .
INTERROGATIO XVI. [0507B]
Peccantem quomodo corripiemus, vel emendabimus?
RESP. Sicut praeceptum est a Domino, dicente: Si peccaverit in te frater
tuus, vade, argue eum inter te solum et ipsum. Si audierit te, lucratus es
fratrem tuum. Si vero non te audierit, assume tecum alium unum, vel duos: ut
in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si etiam ipsos non
audierit, dic Ecclesiae: si autem nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut
gentilis et publicanus (Matth. XVIII) . Si forte increpatio haec, quae a
pluribus fit, eveniat ei in salutem: et sicut dixit Apostolus: Argue,
increpa, consolare in omni patientia et doctrina (II Tim. IV) . Et rursum:
Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, ut non
commisceamini cum eo (II Thes. III) ; sine dubio ad mensam.
INTERROGATIO XVII.
Si quis autem in parvis delictis affligere voluerit fratres, dicens: quia
debetis poenitere per singula, ne forte et ipse immisericors videatur, et
dissolvere charitatem?
RESP. Cum affirmaverit Dominus: Quia iota unum, vel apex unus non transiet a
lege, usquequo omnia fiant (Matth. V) ; et rursum definierit: Quia de omni
sermone otioso, quemcunque locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem
in die judicii (Matth. XII) , nihil oportet contemni tanquam parvum. Qui
enim spernit minima, paulatim defluit (Eccli. XIX) . Sed et quomodo quis
audebit breve dicere aut parvum delictum, cum Apostolus dicat, manifesteque
definiat: Quia per praevaricationem legis Deus exhonoratur [0507D] (Rom. II)
? Sed et aculeus mortis peccatum esse dicitur (I Cor. XV) . Et non dixit,
tale vel tale peccatum, sed omne peccatum. Magis ergo immisericors est, qui
intermittit et negligit, quam ille qui arguit: sicut is qui morsu serpentis
permittit delitescere venenum, quam ille qui educit et attrahit. Sed et
charitatem destruit ille, qui, secundum quod scriptum est, parcens baculo,
odit filium suum: qui autem diligit, diligenter corripit (Prov. XII) .
INTERROGATIO XVIII.
Quomodo quis debet poenitere in unoquoque delicto?
RESP. Affectum illum in se recipiens, quem gerebat ille, qui dicit:
Iniquitatem odio habui; et abominatus sum (Psal. CXVIII) . Sed et ea quae
scripta sunt in sexto Psalmo, atque in aliis quamplurimis: [0508A] vel ea,
quae Apostolus dixit ad eos qui secundum Deum contristati sunt: Quantam
operatus est vobis, inquit, sollicitudinem? sed excusationem, sed
indignationem, sed timorem, sed aemulationem, sed vindictam. In omnibus
exhibuistis vos castos esse negotio (II Cor. VII) . Sed et ex his ipsis, in
quibus delinquit, agens multa contraria, sicut et Zacchaeus fecit (Luc. XIX)
.
INTERROGATIO XIX.
Qui sunt fructus digni poenitentiae?
RESP. Opera quae contraria sunt peccato, isti sunt fructus justitiae; quos
debet afferre ille, qui vult, secundum quod scriptum est, in omni opere bono
fructificare (Coloss. I) .
INTERROGATIO XX. [0508B]
Qui se verbo dicit poenitere, peccatum autem suum non emendat, quid est?
RESP. De isto scriptum est: Si te rogaverit inimicus tuus magna voce, non
acquiescas ei: septem enim nequitiae sunt in anima ejus (Prov. XXVI) . Et
alibi: Sicut canis revertens ad vomitum suum odibilis fit, ita homo qui per
malitiam suam revertitur ad peccatum suum (Ibid.) .
INTERROGATIO XXI.
Qui vult confiteri peccata sua, si omnibus debet confiteri, sive quibuslibet,
aut certis quibusque?
RESP. Clementia Dei erga eos qui deliquerunt manifesta est; secundum quod
scriptum est: Quia non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et
vivat (Ezech. XVIII) . Quia ergo et conversionis [0508C] modus aptus esse,
et convertentis se a peccato fructus dignus ostendi debet per poenitentiam,
secundum quod scriptum est: Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III) :
ne forte secundum comminationem illam eveniat his qui non poenitent, quod
scriptum est: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in
ignem mittetur (Matth. III) , necessarium videtur his, quibus dispensatio
mysteriorum Dei commissa est, confitenda esse peccata. Sic enim et hi qui
antiquitus poenitebant, inveniuntur apud sanctos confessi esse peccata sua.
Scriptum est enim in Evangelio, quia Joanni Baptistae confitebantur peccata
sua (Matth. III) ; et in Actibus apostolorum, apostolis a quibus
baptizabantur (Act. III) .
INTERROGATIO XXII.
Qui poenituerunt pro aliquo peccato, et rursum in hoc ipsum peccatum
inciderunt, quid faciunt?
RESP. Qui semel delinquit, et iterum in idem peccatum incurrit, indicare de
se videtur hoc primum quod ab illo peccato priori non fuerit expurgatus: ex
quo velut a radice quadam pessima, eadem quae antea pullularunt. Sicut enim
quis ramos arborum excidens, si radicem relinquat, ubi radix permaneat fixa,
virgulta denuo ejusdem seminis germinabunt, ita etiam peccatum. Quoniam non
omnes qui delinquunt, ex ipsis peccatis initium sumunt, sed ex aliis
interdum delicti occasio nascitur. Necessarium ergo ei est qui vult omnino
se [0509A] purgare a peccato, primas ipsas causas culpae succidere. Verbi
gratia: si ex contentione, vel ex invidia fuerit, non a se sumit exordium;
sed radicem habet ex arrogantia et cupiditate gloriae humanae venientem. Dum
enim gloriam quaerit unusquisque ab hominibus, aut contentionibus studet,
aut recte agentibus invidet: huic scilicet, per quem videtur ipse minus in
laude vel in admiratione haberi. Si quis ergo semel notatus fuerit invidiae
vel contentionis vitio, et rursus in hoc ipsum inciderit, sciat se primam
illam causam, de qua superius diximus, ex qua invidia vel contentio
nascitur, in interioribus medullis habere reconditam. Oportet ergo eum et
per contraria atque adversa curari; id est, per humilitatis exercitium.
Exercitia vero [0509B] humilitatis sunt, si se vilioribus officiis subdat,
et ministeriis indignioribus tradat. Ita namque arrogantiae et humanae
gloriae vitium curari poterit, ut consuetudine humilitatis affectus, ultra
jam non incidat in arrogantiae et vanae gloriae delictum. Sed et in singulis
hujuscemodi vitiis cura similis adhibeatur.
INTERROGATIO XXIII.
Quali affectu, vel quali sensu oportet increpare eum qui increpat?
RESP. Ad eum quidem tali mente esse debet, qualem indicat beatus David,
dicens: Vidi non servantes pactum, et tabescebam; quoniam eloquia tua non
custodierunt (Psal. CXVIII) . Ad eos autem quos increpat, hunc debet
affectum servare, quem pater [0509C] et medicus erga aegrotantem filium
servat: et tunc maxime, cum qualitas curae tristior videtur et gravior.
INTERROGATIO XXIV.
Quali affectu debet quis suscipere correptionem?
RESP. Sicut aeger filius patris et medici de vita sua solliciti: qui etiamsi
aliquid asperum offerat vel amarum ad curandum filium, scit utique filius,
quod nec pater in aliquo negligere potest de salute filii, nec medicus
falli.
INTERROGATIO XXV.
Qui tristatur adversus eum qui se increpat, qualis est?
RESP. Neque periculum peccati agnovit iste, maxime ad Deum, neque lucrum
poenitentiae; nec [0509D] credidit illi qui dixit: Quia qui diligit,
diligenter corripit (Eccl. X) . Sed et seipsum alienum facit ab illa
utilitate dicentis: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me
(Psal. CXL) . Sed et ad laesionem caeterorum iste talis permanet inter
fratres: resolvit enim et impedit animos eorum qui possunt proficere.
INTERROGATIO XXVI.
Quale judicium esse debet de his, qui peccantes defendunt?
RESP. Ut mihi videtur, gravius ab illo quod dixit Dominus: Quia expedit
illi, ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus, et praecipitetur in mare,
quam ut scandalizet unum ex minimis istis (Matth. XVIII) . Non enim jam
correptionem ad emendationem, sed [0510A] defensionem ad confirmandum
peccatum suum suscipit, qui delinquit, sed et alios ad simile provocat
malum. Ita ut conveniat ei, qui peccantes defendit, illud quod dictum est:
Quia si non ostenderitis fructus dignos poenitentiae, excidemini, et in
ignem mittemini (Luc. III) . Vel rursum quod a Domino dictum est: Quia si
oculus tuus dexter scandalizet te, erue eum, et projice abs te. Expedit enim
tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, et non omne corpus tuum mittatur in
gehennam (Matth. XVIII) .
INTERROGATIO XXVII.
Poenitentem ex corde quomodo oportet suscipi?
RESP. Sicut Dominus ostendit, cum dicit: Quia convocavit amicos et vicinos,
dicens: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quam perdideram. [0510B]
INTERROGATIO XXVIII.
Erga eum qui pro peccato non poenitet, qualiter esse debemus?
RESP. Sicut Dominus praecepit, dicens: Sit tibi sicut gentilis et
publicanus. Et sicut Apostolus docuit, dicens: Subtrahite vos ab omni fratre
inquiete ambulante, et non secundum traditionem, quam tradidimus vobis.
INTERROGATIO XXIX.
Si debet habere aliquid proprium, qui inter fratres est?
RESP. Huic contrarium est illud testimonium quod in Actibus apostolorum de
illis qui credebant primitus, scriptum est. Ibi enim ita dicitur: Quia nemo
[0510C] quidquam ex bonis suis proprium dicebat esse: sed erant illis omnia
communia (Act. IV) . Si quis vero proprium sibi esse dicit aliquid, sine
dubio alienum se facit ab electis Dei et a charitate Domini, qui docuit
verbo, et opere complevit, et animam suam posuit pro amicis suis (Joan. XV)
. Si ergo ipse animam suam pro amicis dedit, quomodo nos etiam ea quae extra
animam sunt, propria vindicamus?
INTERROGATIO XXX.
Si quis dicat: Quia neque accipio a fratribus, neque do; sed contentus sum
meis propriis: quid de hoc observare debemus?
RESP. Si non acquiescat doctrinae Domini, dicentis: Diligite invicem sicut
et ego dilexi vos, acquiescat Apostolo dicenti: Auferte malum ex vobis ipsis
(II Cor. V) : ne forte accidat, ut modicum fermentum [0510D] totam massam
corrumpat.
INTERROGATIO XXXI.
Si debet quis a carnalibus propinquis accipere aliquid?
RESP. Propinquis quidem reddere quae sua sunt, his qui ad servitium Dei
accedunt, necessarium est; et nihil subtrahere, ut non crimen sacrilegii
incurrant. Verumtamen haec praerogari in conspectu eorum ad quos visa sunt
pertinere, non expedit: ne et illis ipsis occasionem praestet elationis ac
superbiae; et aliis fratribus ejusdem propositi pauperioribus tristitiam
generet. Ita ut accidat illud, in quo Corinthii increpantur ab Apostolo
dicente: Quia confunditis non habentes (I Cor. XI) . Et ideo [0511A] his qui
per loca singula ecclesiis praesunt, si sunt fideles et prudentes
dispensatores, ipsis offerri debent, secundum imitationem eorum, qui in
Actibus apostolorum id fecisse perscribuntur, de quibus dicitur: Quia
afferentes pretia praediorum suorum, ponebant ante pedes apostolorum (Act.
III) . Certe quoniam non est omnium hujuscemodi dispensationes explere
fideliter, illis offerri convenit, qui apud omnes in hoc officio probati
habentur. Verumtamen etiam de his probabit ille qui praeest, per quem
debeant dispensari.
INTERROGATIO XXXII.
Quomodo videre debemus eos, qui nobis vel familiares, vel consanguinei
fuerunt et proximi?
RESP. Sicut Dominus ostendit, tunc cum ei nuntiaverunt: [0511B] Quia mater
tua et fratres tui foris stant, volentes te videre; ad quos cum increpatione
respondit, dicens: Quae est mater mea? et qui sunt fratres mei? Qui enim
fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, iste meus frater, et
soror, et mater est (Luc. VIII) .
INTERROGATIO XXXIII.
Quod si deprecantur nos, volentes ut eamus cum ipsis ad domos eorum, si
oporteat nos acquiescere?
RESP. Si quidem pro aedificatione fidei aliquis ire potest, si probaverit
ille qui praeest, mittatur. Si vero propter humanam aliquam gratiam, audiat
Dominum dicentem ad illum qui ei dixit: Magister, permitte mihi primum ire,
et renuntiare his qui in domo sunt. Quia nemo mittens manum suam in aratrum,
et retro respiciens, aptus est regno coelorum (Luc. IX) . [0511C] Quod si
pro renuntiando hoc dictum est volenti ire ut renuntiaret, quid dicemus de
caeteris?
INTERROGATIO XXXIV.
Unde ergo vagatur mens nostra, et cogitationes diversae ascendunt in corde
nostro? et quomodo possumus hoc emendare?
RESP. Vagatur quidem mens interdum etiam otio, cum non occupatur in
necessaria sollicitudine; sed in remissione posita et securitate, non credit
praesentem esse Deum, scrutantem corda et renes. Si enim hoc crederet,
faceret quod superius dictum est: Providebam Dominum in conspectu meo
semper; quia a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV) . Qui enim hoc
agit, vel horum similia, neque vagabitur unquam, neque habebit otium vanis
cogitationibus [0511D] indulgere; vel aliquid cogitare, quod non ad
aedificationem fidei pertineat, et ad aliquam animae utilitatem spectet.
Quanto magis nihil audebit, quod adversum sit Deo, et non ei placeat,
cogitare?
INTERROGATIO XXXV.
Unde et nocturnae phantasiae inhonestae et turpes accidunt nobis?
RESP. Veniunt quidem haec maxime ex diurnis animae motibus et actibus,
indignis et incongruis. Si enim vacet in judiciis Dei, et expurgetur anima
per meditationem legis divinae, et studium verbi Der, ibique indesinentem
curam gerat, semper requirens et scrutans quid sit quod placeat Deo, talia
etiam habebit somnia. [0512A]
INTERROGATIO XXXVI.
Quali affectu debemus infirmis fratribus ministrare?
RESP. Sicut ipsi Domino offerentes obsequium, qui dixit: Quia cum fecistis
uni ex minimis istis fratribus meis, mihi fecistis (Matth. XXV) . Expedit
autem ad conservandum hujuscemodi affectum in obsequiis, ut et hi qui
obsequia a nobis suscipiunt, tales sint, quibus merito deferri obsequium
debeat. Et ideo oportet eos qui praesunt curam gerere, ne hi quibus
ministratur tales sint qui carni indulgeant et ventri, sed potius in amore
Dei et Christi ejus probabiles inveniantur, et per patientiam suam ac vitae
meritum fratrum mereantur obsequia: ut habeantur ad gloriam Christi, et
opprobrium diaboli sicut fuit et sanctus Job. [0512B]
INTERROGATIO XXXVII
Cum quali humilitate debet quis suscipere a fratribus obsequium?
RESP. Sicut servus a domino, et sicut ostenuit Petrus apostolus, cum ei
Dominus ministraret (Joan. XIII) . In quo simul etiam periculum eorum, qui
nolunt recipere obsequia fratrum, docemur.
INTERROGATIO XXXVIII.
Qualem debemus habere charitatem ad invicem?
RESP. Qualem Dominus ostendit et docuit, dicens: Diligite invicem, sicut et
ego dilexi vos. Majorem autem charitatem nemo habet, quam ut quis animam
suam ponat pro amicis suis (Joan. V) . Si autem et animam poni oportet,
quanto magis in aliis votum et studium debet ostendi? Sine dubio non
secundum [0512C] humanas voluntates, sed secundum illum prospectum, in quo
est commune omnium propositum placendi Deo.
INTERROGATIO XXXIX.
Quomodo poterit quis implere charitatem circa proximum suum?
RESP. Primo quidem metuens judicium praevaricantis mandatum Domini; quia
ipse dixit: Qui non crediderit Filio, non habebit vitam: sed ira Dei manet
super eum (Joan. III) . Tum deinde velut cupiens ad aeternam vitam
pervenire, quia mandatum ejus vita aeterna est. Primum autem et magnum
mandatum est: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota mente
tua, et ex tota anima tua. Secundum vero simile illi: Diliges proximum tuum
sicut teipsum (Matth. XXII) . Et si quis desiderat similis effici Domino
[0512D] dicenti: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut et ego
dilexi vos (Joan. XIII) . Sed et ex communi sensu sentire hoc possumus: quia
si beneficium consequamur a fratre, in eo quod diligimur a fratre, debitores
ei efficimur, ut eum merito diligamus; quod etiam inter gentiles observari
solet, sicut Dominus in Evangelio dicit: Si diligitis eos qui vos diligunt,
quae vobis est gratia? quia et peccatores et gentiles, diligentes se
diligunt (Luc. VI) . Si autem in aliquo vel laedit nos, vel adversatur quis,
hunc non solum propter mandatum, sed et propter hoc ipsum, quia plus nobis
praestat in quo laedit, diligere debemus. Siquidem credimus Domino dicenti:
Beati estis cum exprobrabunt vos et persequentur, [0513A] et dicent omne
malum adversum vos, mentientes propter me: gaudete et exsultate, quoniam
merces vestra multa est in coelis (Matth. V) .
INTERROGATIO XL.
Usque ad quae verba otiosus sermo judicabitur?
RESP. Generaliter omnis sermo, qui non proficit ad aliquam gratiam fidei
Christi, otiosus est: et tantum est periculum hujuscemodi sermonis, ut
etiamsi bonum esse videatur quod dicitur, et ad aedificationem fidei tamen
non pertineat; non in sermonis bonitate ille qui locutus est, periculum
effugiat, sed in eo, quod non proficit ad aedificationem sermo prolatus,
contristat Spiritum sanctum Dei. Hoc enim manifeste demonstrat Apostolus,
dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat: sed [0513B] si quis
bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et super haec
adjecit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis, in
die redemptionis (Ephes. IV) . Quo utique gravius malum nullum esse poterit.
INTERROGATIO XLI.
Quis est maledicus, id est Loivdoroû?
RESP. Omnis sermo, qui ob hoc profertur, ut infamet aliquem, vel deroget,
vel male commendet, maledicus est, etiam si videatur non esse injuriosus. Et
hoc manifestum est ex sententia Evangelii, cum dicit de Judaeis: Quia
maledixerunt eum, dicentes: Tu sis discipulus ejus (Joan. IX) .
INTERROGATIO XLII.
Quid est detractio, vel derogatio? [0513C]
RESP. Duas opinor esse causas, in quibus licet alicui dicere et retractare
aliena mala: si quando consilium habere necesse est cum caeteris, qui in hoc
ipsum videntur assumi, quomodo corrigatur is qui peccavit, vel mali aliquid
egit; et rursum, si quando necesse est praeveniri aliquem et commoneri, ne
forte incurrat in consortium alicujus mali, dum eum putat esse bonum. Quia
Apostolus dicit: Nolite commisceri cum hujusmodi (II Thes. III) . Item in
Salomone: Noli manere cum homine iracundo; ne forte vias ejus discas, et
sumas laqueum animae tuae (Prov. II) . Quod et ipsum Apostolum fecisse
invenimus, per hoc quod scribit ad Timotheum, dicens: Alexander aerarius
multa mihi ostendit; quem tu quoque devita. Valde enim restitit nostris
sermonibus (II Tim. III) . [0513D] Praeter hujuscemodi autem necessitates,
quicunque dicit aliquid adversus alium, ut vel deroget ei, vel obtrectet,
istud est detrahere: etiamsi vera esse videantur quae dicit.
INTERROGATIO XLIII.
Qui detrahit fratri, aut audit detrahentem, et patitur, quid dignus est?
RESP. Excommunicari debet. Detrahentem, inquit, occulte adversus proximum
suum, hunc persequebar (Psal. C) . Et alibi dictum est: Noli libenter audire
detrahentem: ne forte eradiceris (Psal. XX) .
INTERROGATIO XLIV.
Quod si de eo qui praeest quis detraxerit, quomodo eum observabimus?
RESP. Et in hoc manifestum est judicium iracundiae [0514A] Dei, quae facta
est super Mariam, cum detraxit de Moyse, et peccatum ejus nec ipso quidem
Moyse orante inultum esse Deus permisit (Num. XII) .
INTERROGATIO XLV.
Si quis acerbiori sermone, vel insolentiori voce respondeat; et admonitus
dicat quia nihil mali habeat in corde, si oportet ei credi?
RESP. Non omnes animae passiones manifestae sunt omnibus, nec ipsis quidem
qui patiuntur eas. Sicut enim sapientioribus medicis signa quaedam dantur
absconsa et occulta ex corporum motibus, quae ipsos qui patiuntur effugiunt
et latent, ita etiam in anima sunt quaedam vitia, etiamsi non sentit ille
qui peccat. Sed credere oportet Domino, dicenti: Quia malus homo de malo
thesauro cordis sui profert [0514B] mala (Matth. XII) . Et ideo non potest
fieri, ut malus de corde malo bonum proferat sermonem, nec bonus de bono
corde malum proferat verbum. Sed interdum quidem potest esse mali cordis
bonitas simulata: bonum autem cor, malum non potest simulare. Dicit enim
Apostolus: Quia providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram
hominibus (Rom. XII)
INTERROGATIO XLVI.
Quomodo possit aliquis non irasci?
RESP. Si Deum omnia credat inspicere, et Dominum praesentem semper intueatur:
quoniam quidem neque is qui judici suo subjectus est, ausus est in oculis
judicis sui aliquid suae indignationis ostendere, id est, cum non ipse sibi
alios putat esse subjectos, [0514C] sed se praeparat ad alterius obedientiam:
hoc est enim omnes ducere superiores sibi. Si enim non ad suos usus vel ad
suam utilitatem obedire sibi quaerit eos qui obediunt, scire debet quoniam
sermo Domini unumquemque docet aliis obsequi vel ministrare. Ob quod etiamsi
videt aliquem mandatum Domini praeterire, non ira erga eum moveatur, sed
miseratione et compassione secundum eum qui dicit: Quis infirmatur, et ego
non infirmor (II Cor. XI) ?
INTERROGATIO XLVII.
Quis est mansuetus?
RESP. Qui non transfertur a judiciis suis, quibus statuit vel studet Deo
placere.
INTERROGATIO XLVIII.
Quomodo quis non vincatur in voluptate, et libidine [0514D] ciborum?
RESP. Si statuat expetendum esse, non id quod delectat, sed id quod expedit,
et quod usui, non voluptati, sufficiat.
INTERROGATIO XLIX.
Quomodo excidemus vitium mali desiderii.
RESP. Desiderio meliore: si magis ignimur et accendimur ad amorem Dei,
secundum illum qui dicit: Eloquium Domini ignivit eum (Psal. CIV) . Et:
Judicia Domini vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et
lapidem pretiosum nimis multum, et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII)
. Semper enim desiderium meliorum, si in opere sit et in re, et possideat
totos animos nostros, atque eorum quae desideramus perfrui contendamus
contemnere [0515A] nos facit et despicere inferiora, sicut docuerunt nos
omnes sancti, quanto magis ea quae mala sunt et turpia?
INTERROGATIO L.
Quae est tristitia secundum Deum, et quae est secundum saeculum?
RESP. Secundum Deum est tristitia, cum pro mandati negligentia vel
praevaricatione tristamur, secundum quod scriptum est: Tristitia tenuit me
pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII) . Saeculi autem
tristitia est, cum ob aliquid de rebus humanis, vel quae ad saeculum
pertinent, contristamur.
INTERROGATIO LI.
Quae sunt in Domino gaudia, vel quid facientes gaudere debemus? [0515B]
RESP. Si quae secundum mandatum Domini gerimus, vel in gloria Dei agimus,
hoc est in Domino gaudium: vel cum pro nomine Domini aliquid patimur et
gaudemus, vel aliis recte agentibus congratulamur.
INTERROGATIO LII.
Quod lugere debemus, ut beatitudinem consolationis consequi mereamur?
RESP. Cum illa interrogatione, in qua exposuimus quae est secundum Deum
tristitia, etiam ista interrogatio continetur: id est, si pro peccatis
lugemus, vel si eos deflemus, qui per praevaricationem legis Deum
inhonorant: vel propter eos, qui periclitantur in peccato. Quia anima quae
peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII) : secundum illum qui dixit: [0515C]
Et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam
(II Cor. XII) .
INTERROGATIO LIII.
Si ex toto ridere non licet?
RESP. Cum Dominus eos qui nunc rident, condemnet (Luc. VI) , manifestum est
quia nunquam tempus est risus fideli animae: et maxime cum plurimi sint, qui
per praevaricationem legis Deum non honorent, et in peccatis suis moriantur:
pro quibus tristari indesinenter convenit et lugere.
INTERROGATIO LIV.
Quae est sollicitudo saecularis?
RESP. Omnis sollicitudo animi, etiamsi nihil habere videantur illicitum,
tamen si non ad religionem [0515D] pertineat et ad virtutem, saecularis est.
INTERROGATIO LV.
Unde accidit nobis importune dormitare, et quomodo hoc possumus abjicere?
RESP. Evenit quidem importune dormitare, cum languidior est anima erga Deum,
et memoriam Dei, et cum judiciorum ejus eam incessit oblivio. Abjicere autem
id possumus, cum dignam de eo assumpserimus cogitationem, et ad voluntatem
ejus extendimus desideria nostra; secundum illum qui dixit: Si dedero somnum
oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis,
usquequo inveniam locum Domino, et tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI) .
[0516A]
INTERROGATIO LVI.
Quomodo quis ad gloriam Dei facit omnia?
RESP. Cum omnia propter Deum, vel ex mandato Dei facimus, et in nullo
sectamur hominum laudes, et in omnibus meminimus Domini dicentis: Luceat lux
vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem
vestrum, qui in coelis est (Matth. V) .
INTERROGATIO LVII.
Quomodo manducet quis et bibit in gloriam Dei.
RESP. Si in memoria habeat eum, a quo pascitur, Deum: et si non solum anima,
verum etiam corpore per singula contestetur, se ei gratias agere, et non
securum manducare; sed quasi operarium Dei ab ipso refici, ad hoc, ut ad
laborem, vel expletionem [0516B] sufficiat mandatorum.
INTERROGATIO LVIII.
Quomodo faciat dextera, quae non cognoscat sinistra?
RESP. Cum intenta mente, et fixo desiderio placendi Deo, agimus opera Dei,
et omni sollicitudine constringimur, ne decidamus a via recta, et ab opere
legitimo; tunc nullius prorsus extrinsecus, neque membri nostri alicujus
percipimus cogitationem, nisi solius Dei, et ejus operis quod explemus.
Tanquam si artifex faciens vas aliquod indesinenter et ejus meminit qui opus
injunxit; et vas quod versat in manibus, si recte et fabre veniat, intuetur.
INTERROGATIO LIX. [0516C]
Quomodo apparebit eis qui hominibus vult placere?
RESP. Cum praesentibus quidem iis qui laudare possunt, agit aliquid operis
boni: nullo autem tali praesente, vel etiam iis qui vituperare possunt
astantibus, segnis et pigrior est in opere. Si enim Domino placere vellet,
semper utique et in omni loco idem esset, atque eadem gereret: adimplens
illud quod dictum est: Per arma justitiae, a dextris et a sinistris, per
gloriam et ignobilitatem; per infamiam et bonam famam; ut seductores et
veraces (I Cor. VI) .
INTERROGATIO LX.
Quomodo quis effugiet vitium hominibus placendi vel captandi laudem ab
hominibus? [0516D]
RESP. Si certus sit de praesentia Dei, et fixam habeat sollicitudinem Deo
placendi; et multo desiderio teneatur earum beatitudinum quae a Domino
repromissae sunt. Non enim oportet sub praesentia Dei placere conservis, ad
injuriam Domini, et ad sui perniciem; non Domino, sed conservorum nutibus
intuentem.
INTERROGATIO LXI.
Quomodo intelligitur superbus? vel quomodo curatur?
RESP. Intelligitur quidem ex eo, quoniam ea quae eminentiora sunt quaerit.
Curatur autem, si credat sententiae ejus, qui dixit: Deus superbis resistit
(Jac. IV) . Illud sane sciendum est, quod quomodo [0517A] quis timeat
damnationem superbiae, impossibile est curari hoc vitium, nisi abstrahat se,
et secedat ab omnibus occasionibus elationis: sicut impossibile est
exstingui linguae alicujus vel gentis loquelam, vel artificium aliquod, nisi
quis omni genere se penitus abstrahat, non solum ab agendo, vel loquendo,
vel movendo, sed etiam audiendo eos qui loquuntur, vel videndo eos qui agunt
id quod oblivisci cupit. Et hoc observandum est de omnibus vitiis.
INTERROGATIO LXII.
Quid est humilitas; et quomodo eamdem implere possimus?
RESP. Humilitas quidem est haec, ut omnes homines aestimemus superiores
nobis, secundum definitionem [0517B] Apostoli (Phil. II) . Implere autem id
possumus, si memores fuerimus Domini dicentis: Discite a me quia mansuetus
sum et humilis corde (Matth. XI) : quod in multis saepe et ostendit et
docuit. Et credere debemus promittenti: Quia qui se humiliaverit,
exaltabitur (Luc. XVIII) . Deinde ut indesinenter et absque ulla cessatione
in omnibus actibus, et in omni negotio humiliores caeteris inveniri
studeamus, et in hoc exercitium nostrum ponamus. Vix enim sic poterimus
pristinae a nobis arrogantiae abolere memoriam, et affectum humilitatis
assumere, sicut etiam in artificiis fieri solet. Idemque modus erit etiam in
caeteris virtutibus obtinendis, quae ex mandato Domini nostri Jesu Christi
veniunt.
[0517C]
INTERROGATIO LXIII.
Si oportet honorem quaerere?
RESP. Reddere quidem cui honorem honorem edocti sumus (Rom. XIII) ;
requirere autem honorem prohibiti, Domino dicente: Quomodo potestis credere,
gloriam quaerentes ab invicem: et gloriam quae est ab uno Deo, non quaeritis
(Joan. V) ? Itaque requirere ab hominibus gloriam vel honorem, indicium est
infidelitatis, et alienos nos esse a pietate Dei, maxime cum et Apostolus
dicat: Si adhuc hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I)
. Si ergo hi qui ab hominibus gloriam vel honorem sibi oblatum suscipiunt,
ita condemnantur, hi qui nec oblatum quidem requirunt, quali judicio digni
sunt?
[0517D]
INTERROGATIO LXIV.
Quomodo invicem obaudire debemus?
RESP. Sicut servi dominis, secundum quod praecipit Dominus: Quia qui vult in
vobis esse magnus, fiat omnium novissimus, et omnium servus (Matth. XX) .
Quibus addidit, ut magis nos inclinet ad humilitatem: sicut filius hominis
non venit ministrari, sed ministrare. Sed et aliud quod ab Apostolo dictum
est: Per charitatem spiritus servit invicem (Gal. V) .
INTERROGATIO LXV.
Usque ad quem modum obaudire oportet eum, qui placendi Deo implere regulam
cupit?
RESP. Apostolus ostendit, proponens nobis obedientiam Domini: Qui factus
est, inquit, obediens [0518A] usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil.
II) . Et praedixit: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu.
INTERROGATIO LXVI.
Qui piger est erga mandatum, quomodo potest industrius et vigilans effici?
RESP. Si certus sit praesentiam Domini Dei ubique esse, et omnia intueri
(Prov. XX) ; et comminationem illam quae adversus pigrum prolata est, ante
oculos habeat, et spem multae retributionis Dei, qui repromisit per Paulum
apostolum dicens: Quia unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum
laborem (I Cor. III) : et si qua similia in Scripturis sanctis inveniuntur,
quae de labore patientiae et operum sollicitudine ad Dei gloriam referuntur.
[0518B]
INTERROGATIO LXVII.
Si quis non contentus est quotidie sibi aliquid injungi de his quae pro
mandato Dei incidunt, sed artificium vult discere; quali vitio aegrotat? aut
si oportet ei acquiescere?
RESP. Iste talis et praesumptor est, et sibi placens, et infidelis, qui non
timet sententiam Domini dicentis: Estote parati; quia hora qua non putatis,
filius hominis veniet (Luc. XII) . Si enim quotidie exspectat quis dominum,
sollicitus est et trepidus, quomodo praesentem diem non transeat otiosus, et
nihil amplius quaerit. Si autem imperatur ei artificium discere, obedientiae
suae habeat lucrum, et in hoc placeat Deo; et non in eo, quod sibi placet,
assumat judicium.
[0518C]
INTERROGATIO LXVIII.
Si quis industrius sit, et promptus ad implenda mandata, agat autem, non
quod ei injungitur, sed quod ipse vult: quam mercedem habebit?
RESP. Merces ejus illa ipsa est, quod sibi placet. Cum autem Apostolus
dicat: Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad aedificationem
(Rom. XV) . Et ut amplius inclinaret et constringeret audientes, addidit
dicens: Quia ipse Christus non sibi placuit, scire debet unusquisque
periculum suum esse in eo, quod vult sibi placere: simul enim inobediens
invenitur.
INTERROGATIO LXIX.
Si licet alicui excusare opus quod ei injungitur et [0518D] aliud quaerere?
RESP. Cum definitum sit mensuram obedientiae usque ad mortem esse, qui
devitat hoc quod ei injungitur, et aliud quaerit, primo omnium inobedientiae
reus est, et manifeste ostenditur qui nondum negavit semetipsum. Deinde
multorum malorum causa efficitur tam sibi quam etiam caeteris, quia aditum
contradictionis pluribus aperit, et seipsum ad contradicendum insuescit; et
cum non possint singuli discernere quod melius est et eligere, potest fieri,
si talis est licentia, ut aliquid quod deterius est eligat. Tum deinde etiam
suspicionem dabit fratribus, quod passione aliqua, vel ad opus illud quod
eligit, astringatur, vel certe erga eos cum quibus necesse est operari.
Itaque omni modo non obedire, [0519A] multorum malorum causa est et radix.
Si autem ratio est aliqua qua sibi recte excusare videatur opus illud, quod
excusat, exponat hanc ipsam causam huic qui praeest, et relinquat ejus
judicio, ut ipse probet si excusatione dignum est quod allegat.
INTERROGATIO LXX
Si injunctum fuerit aliquid fratri, et contradixerit, postea autem sua
sponte obedierit, quid est?
RESP. In eo quod contradixit, quasi non obtemperans judicandus est, et velut
caeteros ad simile concitans malum. In quo sciat se illi sententiae
obnoxium, quae dixit: Contradictiones suscitat omnis malus: Dominus autem
angelum immisericordem immittet ei (Prov. XVII) . Cum autem certus sit quia
[0519B] non homini obtemperat, sed Domino dicenti: Quia qui audit vos, me
audit, et qui spernit vos, me spernit (Luc. X) : si compunctus est
recordatione mandati, prius satisfaciat; et ita, si permittitur, quod
injunctum est impleat.
INTERROGATIO LXXI.
Si autem obediens quis murmuret?
RESP. Apostolo dicente: Omnia facite sine murmuratione et haesitationibus
(Phil. II) ; alienus sit a fratrum unitate qui murmurat, et opus ejus
abjiciatur. Manifestum enim est iste qui talis est, quia infidelitate
aegrotat, et certum futurae spei fiduciam non gerit.
INTERROGATIO LXXII.
Si frater fratrem contristaverit, quomodo debet emendari? [0519C]
RESP. Si quidem contristaverit, sicut Apostolus dicit: Contristati enim
estis, ut in nullo detrimentum pateremini ex nobis (II Cor. VII) ; non ille
qui contristavit emendari debet, sed ille qui contristatus est; et indicia
ejus tristitiae, quae secundum Deum est, debet ostendere. Si vero
indifferenter contristavit, id est, non secundum Deum, memor sit is qui
contristavit Apostoli dicentis: Si autem propter escam frater tuus
contristatur, jam non secundum charitatem ambulas (Rom. XIV) . Et cum
cognoverit tale delictum esse suum, impleat illud quod a Domino dictum est:
Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris ibi quia frater tuus
habet aliquid adversus te, relinque ibi munus tuum ante altare, et [0519D]
vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth.
V) .
INTERROGATIO LXXIII.
Quid si non acquiescat ut satisfaciat, quid agendum est?
RESP. Implere debemus in eo illud, quod a Domino dictum est de eo qui
peccavit, et non egit poenitentiam, cum dixit: Si autem Ecclesiam non
audierit, sit tibi sicut gentilis et publicanus (Matth. XVIII) .
INTERROGATIO LXXIV.
Quid si, satisfaciente eo qui contristaverit, noluerit reconciliari is qui
contristatus est?
RESP. Manifesta est de hoc Domini sententia, quae refertur in illa parabola
de servo qui rogatus [0520A] est a conservo suo, et noluit patienter agere:
Et videntes, inquit, conservi renuntiaverunt domino suo (Matth. XVIII) .
Iratus autem dominus revocavit omnem gratiam quam concesserat debiti, et
tradidit eum tortoribus usquequo redderet omne debitum.
INTERROGATIO LXXV.
Quomodo quis debet habere eum, qui ad orationem suscitat fratres?
RESP. Si quis cognoscit damnum quod de somno patitur, cum neque sui ipsius
sensum habet; et intelligit quantum sit lucrum vigiliarum, et praecipue cum
vigilatur ad glorificandum Deum in orationibus; ita debet habere eum qui ad
hoc se invitat et suscitat dormientem, tanquam eum per quem divina [0520B]
lucra et coelestia dona consequitur; sive is ad orationem, sive ad aliud
quodcunque mandatum Dei invitat et provocat.
INTERROGATIO LXXVI.
Quod si contristatur ille qui excitatur, aut etiam si irascetur, quid dignus
est?
RESP. Interim excommunicari debet et non manducare; si forte compunctus
agnoscat quantis et qualibus bonis semetipsum insipienter defraudet, et ita
conversus recipiat gratiam; ejus in se affectum sumens, qui dixit: Memor fui
Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI) . Quod si permanserit in stultitia, non
intelligens gratiam, abscindatur tanquam putrefactum membrum a corpore.
Scriptum est enim: Quia expedit ut pereat unum membrorum tuorum, [0520C] et
non omne corpus tuum mittatur in gehennam (Matth. V) .
INTERROGATIO LXXVII.
Quid est, Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non
condemnemini?
RESP. Cum Dominus aliquando dicat: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth.
VII) ; aliquando vero: justum judicium judicate (Joan. VII) ; non utique
omni modo prohibet judicandi facultatem; sed differentiam judicii nosse nos
docet, ut sciamus in quibus oporteat non judicare et in quibus non. De hoc
autem manifeste nobis Apostolus tradidit, dicens de his causis quae
uniuscujusque arbitrio esse debent: Tu autem quare judicas fratrem tuum
(Rom. XIV) ? Et iterum: Non ergo invicem judicemus (Ibid.) . [0520D] In his
vero actibus qui aperte Deo non placent, notat eos qui non judicant, et ipse
suam sententiam prodit per haec quae dicit: Ego quidem sicut absens corpore,
praesens autem spiritu, jam judicavi tanquam praesens eum, qui haec operatus
est, in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu,
cum virtute Domini nostri Jesu Christi; tradere hujuscemodi hominem Satanae
in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini nostri Jesu
Christi (I Cor. XV) . Si quid itaque in nostra potestate vel arbitrio
positum et insertum est, non oportet de his judicare fratrem, secundum hoc
quod Apostolus dicit, tanquam de his quae ignorantur: Itaque nolite ante
tempus quid judicare, usquequo veniat Dominus, [0521A] qui illustrabit
occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV) . Dei autem
judicia vindicare omni modo necessarium est; ne forte et nos simili ira
absorbeamur, si quid sciamus erga peccantes et sileamus. Nisi forte quis
eadem faciens, fiduciam non habeat arguendi, neque auctoritatem judicandi
fratrem, Domino dicente: Ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis
ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII) .
INTERROGATIO LXXVIII.
Quomodo intelligitur quis, si zelo Dei moveatur adversus peccantem fratrem,
aut a propria iracundia?
RESP. Si ad omne peccatum fratris patitur illud, quod scriptum est:
Consumpsit me zelus domus tuae, [0521B] quoniam obliti sunt verborum tuorum
inimici mei (Psal. XXXIII) . Manifestus est enim et in hoc Dei zelus.
Verumtamen etiam in his oportet prudenter omnia dispensari. Si ergo hunc
affectum etiam antea non habuit in animo suo, motus suos sciat magis ex
passione quam ex Deo descendere, et in nullo posse officium pietatis implere.
INTERROGATIO LXXIX.
Dicunt quidam quia impossibile est non irasci hominem?
RESP. Sicut nec possibile est militi in conspectu sui regis irasci. Sed nec
sic quidem habebit rationem hoc quod dicitur. Humanus enim vultus ejusdem
formae hominis ad hominem propter unitatem naturae, [0521C] ubi cum sola sit
dignitatis eminentia, tamen prohibet passionem; quanto magis Deus, quem
certi sumus etiam cordi nostro praesentem et omnes motus nostros inspicere?
Cujus manifestum est quanta sit eminentia, etiam hoc ipso quod scrutatur
corda et renes, et videt motus animae.
INTERROGATIO LXXX.
Si oportet ire quocunque, non commonito eo qui praeest?
RESP. Cum Dominus dicat: Non enim veni ut a me faciam quidquam, sed ab illo
qui me misit (Joan. V) ; quanto magis unusquisque nostrum sibi permittere
nihil debet? Qui enim sua auctoritate aliquid agit, manifestissimae
superbiae morbo detinetur: et [0521D] subjectus est illi sententiae quae
dicit: Quod in hominibus superbum est, abominatio est in conspectu Dei (Luc.
XVI) . Sed in omnibus sua sponte vel auctoritate aliquid agere, culpabile
est?
INTERROGATIO LXXXI.
Si omnino volenti litteras discere, vel lectioni vacare, indulgendum est
RESP. Apostolo dicente: Ut non quae vultis, ea faciatis (Gal. V) ; in omni
negotio sua voluntate permittere unumquemque agere, perniciosum est; sed
oportet illud suscipere quod ab his qui praesunt injungitur, etiamsi contra
voluntatem sit ejus cui injungitur; secundum Domini exemplum, dicentis:
Pater, non mea voluntas, sed tua fiat (Luc. XXII) .
INTERROGATIO LXXXII.
Si licet unicuique vitare opus quod gravius videtur.
RESP. Qui fideliter et pure Deum diligit, et certus est de retributione
Domini, ne sufficere sibi putat ea quae injunguntur; sed semper augmenta
operis quaerit, et majora quam injunguntur, desiderat et exoptat, etiamsi
supra vires videatur esse quod facit. Nec aliquando securus est, tanquam
opere expleto; sed e contrario sollicitus est et anxius, tanquam qui nihil
dignum praeceptis evangelicis egerit: memor illius Dominici sermonis
dicentis: Cum autem feceritis omnia quaecunque praecipio vobis, tunc
dicetis: servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII) .
Sed et imitabimur Apostolum: [0522B] cui cum mundus esset crucifixus, et
ipse mundo, erubescit dicere: Quia ego meipsum nondum aestimo apprehendere:
unum autem, ea quidem quae retro sunt obliviscens, ad ea autem, quae ante me
sunt, me extendens, secundum propositum sequor ad palmam supernae vocationis
Dei in Christo Jesu (Phil. III) . Et qui cum haberet potestatem, ut
Evangelium annuntians de Evangelio viveret: Magis in labore et fatigatione,
inquit, nocte ac die operans vixi. Non quia non habemus potestatem; sed ut
nos formam daremus vobis, ad imitandum nos (II Thes. II) . Quae cum ita
sint, quis ita stultus est vel infidelis, ut putet se majoribus quam debet
oneribus praegravari, cum in hoc quod mensura poscit nondum possit implere?
[0522C]
INTERROGATIO LXXXIII.
Quomodo quis promptus fiat etiam ad pericula propter mandatum Domini?
RESP. Primo quidem, ut consideret quia et ipse Dominus obedivit Patri pro
nobis usque ad mortem: et certus sit quia mandatum Domini in vita aeterna
est, sicut scriptum est. Tunc deinde etiam, ut credat Domino dicenti: Quia
quicunque voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem
perdiderit animam suam propter me, et propter Evangelium, salvam faciet eam
(Joan. XII) .
INTERROGATIO LXXXIV.
Cum quali affectu obedire oportet ei qui nos ad opus mandati cohortatur?
[0522D]
RESP. Eo affectu quo esuriens parvulus nutrici obedit ad ubera invitanti;
vel quo affectu omnis homo suscipit ab aliquo ea quae ad vitam pertinent,
imo et si quid amplius; pro eo quod multo est pretiosior futura vita quam
praesens, sicut et Dominus dixit: Quia mandata mea vita aeterna sunt (Joan.
XII) . Sicut ergo praesens vita constat in cibo panis, ita aeterna vita
constat in opere mandati, sicut ipse Dominus iterum dicit: Meus cibus est,
ut faciam voluntatem ejus, qui me misit, Patris (Joan. IV) .
INTERROGATIO LXXXV.
Quali animo debet esse quis pro hoc ipso quod dignus habitus est in opere
Dei inveniri?
RESP. Eo quo erat ille qui dicebat: Quis ego sum, Domine? aut quae est domus
patris mei? quoniam [0523A] dilexisti me? (II Reg. VII.) Explens per singula
id quod scriptum est: Gratias agentes Deo Patri, qui idoneos nos fecit in
partem sortis sanctorum in lumine: qui et liberavit nos de potestate
tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae (Coloss. I)
INTERROGATIO LXXXVI
Quomodo debent hi qui processerunt in labore operis Dei, instruere vel
instituere eos qui nuper accedunt?
RESP. Si quidem corpore adhuc vegeti sunt per hoc quod impigre ad cuncta
habilitatis officia semetipsos paratos exhibent, aedificant eos, et formam
eis utilem ad omnem profectum praestant. Si vero infirmiores sunt corpore,
per hoc quod ostendunt [0523B] eis se in omnibus vel actibus, vel motibus,
vel etiam ipso vultu, Dei semper habere et cogitare praesentiam, sed et in
his quae ab Apostolo enumerata sunt, specialibus charitatis affectibus,
quibus ait: Charitas patiens est, et benigna est: non zelatur, non agit
perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non
irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem
veritati: omnia suffert, omnia sperat, omnia patitur: charitas numquam
excidit (I Cor. XIII) . Haec enim omnia etiam in infirmo corpore impleri
possibile est.
INTERROGATIO LXXXVII.
Si dicat quis: Volo apud vos parum aliquid temporis facere, ut proficiam ex
vobis; si oportet eum suscipi? [0523C]
RESP. Domino pronuntiante: Quia venientem ad me non ejiciam foras (Joan. VI)
; et Apostolo nihilominus dicente: Propter subintroductos autem falsos
fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in
Christo Jesu: quibus nec ad horam cessimus subjectioni; ut veritas Evangelii
permaneat apud vos (Gal. II) ; concedi quidem ei convenit ingressum, propter
incertos exitus rerum. Interdum enim potest fieri ut per tempus proficiat,
et delectetur sanctitate vitae, et permaneat in coeptis, sicut et frequenter
factum scimus. Sed et ut manifesta fiat veritas institutionum nostrarum, de
quibus fortassis homines aliter opinantur. Oportet tamen circa eum cautius
agi et diligentius; ut sive in veritate permaneat vel proficiat, sive
institutionum nostrarum [0523D] libertas exploretur, probabilis inveniatur
et pura. Ita namque et nos Deo placebimus; et ille, aut proficiet, si verax
est; aut si simulator est, erubescet.
INTERROGATIO LXXXVIII.
Si quis supra vires vult abstinere, ita etiam, ut in opere mandatorum
impediatur per nimietatem abstinentiae; si oportet ei concedi?
RESP. Interrogatio vestra non mihi videtur competenter adhibita. Non enim
continentiam in cibis solum esse diximus: nam haec ab apostolo Paulo etiam
culpabilis invenitur, si non cum fide et ratione fiat, cum dicit:
Abstinentes se a cibis quos Deus creavit (I Tim. IV) . Sed illam diximus
esse perfectam continentiam, [0524A] qua se quis a prioribus suis
voluptatibus continet. Quantum autem habeat periculi, qui voluntatem
propriam vult facere, et non Domini, certum est ex his quae Apostolus dicit:
Facientes voluntatem carnis et cogitationum, eramus natura filii irae sicut
et caeteri (Ephes. II) .
INTERROGATIO LXXXIX.
Qui satis jejunat, et in refectione non potest communem cibum cum omnibus
sumere; quid magis eligere debet, jejunare cum fratribus et cum ipsis
reficere, aut propter majora jejunia alios cibos requirere?
RESP. Jejunii mensura non debet ex uniuscujusque voluntate pendere, sed ex
jussu et institutione eorum qui communiter Deo serviunt: sicut et illorum in
omnibus unanimitas et consonantia refertur, [0524B] qui in Actibus
apostolorum cor et animam unam habuisse signantur (Act. IV) . Si quis ergo
rationabiliter et fideliter jejunat, etiam virtutem, ut sustinere possit, a
Domino consequitur: Fidelis enim est, qui repromisit (Hebr. X)
INTERROGATIO XC.
Quomodo oportet jejunare, cum necessarium jejunium injungitur; si aliquando
aliquid quod religio deposcit, explendum est, tanquam ex necessitate, an
voluntarie?
RESP. Domino dicente: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V) ,
omne quod ad religionem pertinet, nisi ex proposito et devotione fiat,
periculum generat. Debet ergo jejunio sociari devotio. Quia autem
necessarium sit jejunium in talibus quibusque [0524C] causis, et maxime cum
desideramus aliquid impetrare a Domino, etiam sanctus Apostolus docet, qui
inter caeteras suas virtutes addidit etiam hoc: Quia in jejuniis frequenter
(I Cor. XI) .
INTERROGATIO XCI.
Qui non vult ipsis cibis vesci ex quibus fratres reficiuntur, sed alios
requirit, si recte facit?
RESP. Specialiter hoc ipsum, quaerere cibum, est contra mandatum Domini,
dicentis: Nolite quaerere quid manducetis, vel quid bibatis (Matth. VI) . Et
ut nos magis attentos faceret ad ea quae dicebat addidit: Haec enim gentes
inquirunt. Sane debet sollicitudo ejus esse qui praeest, ut impleat illud
quod scriptum est: Dividebatur autem unicuique secundum id quod opus erat
(Act. IV) .
INTERROGATIO XCII. [0524D]
Qui dicit, quia laedit me hoc, et contristatur si ei alius cibus non fuerit
datus, qualis est?
RESP. Apparet quia hic non est fixus in spe illa quam Eleazarus habuit (II
Mach. VI) ; nec de charitate ejus qui praeest, et sollicitudinem tam sui
quam omnium gerit, certus est. Verumtamen absolute neque de his quae
laedunt, neque de his quae prosunt, permittitur unicuique judicio suo vel
voluntate aliquid agere; sed ejus qui praeest judicio committendum est, ut
unicuique, prout res vel necessitas expetit, consulat: primo omnium in his
quae animae prosunt; tunc deinde secundo loco etiam ut in corporalibus
usibus secundum Dei voluntatem moderetur.
[0525A]
INTERROGATIO XCIII.
Si vero etiam quis murmuret propter escam, quae erga eum sententia
servabitur?
RESP. Ea quae circa illos qui murmuraverunt in deserto. Dicit enim
Apostolus: Ne murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt
ab exterminatore (I Cor. X) .
INTERROGATIO XCIV.
Si oportet eum qui plus laborat, requirere plus aliquid a consuetudine?
RESP. Si propter retributionem Dei laborem suscipit, non hic requirere debet
laboris sui mercedem vel requiem, sed pro his ad promissa Domini festinare:
sciens quia sicut pro laboribus mercedes paravit Dominus, ita etiam pro
angustiis consolationes. Verumtamen hi qui praesunt, observabunt regulam,
[0525B] quae dicit: Dividebatur unicuique prout opus erat (Act. IV) . Debent
enim unumquemque praevenire, ut secundum laborem etiam solatia refectionis
inveniat.
INTERROGATIO XCV.
Quali affectu oportet accipere vel vestimentum, vel calceamentum,
qualecunque fuerit?
RESP. Siquidem breve aut grande est, ad mensuram staturae suae hoc judicare
debet, sed cum omni verecundia et mansuetudine. Si vero pro abjectiori et
viliori movetur, aut quia non est novum, meminerit mandati Domini, dicentis:
Quia dignus est, non quicunque, sed operarius mercede sua (Luc. X) .
Discutiat seipsum, si digne operatus est opera [0525C] Dei, et adimpleverit
omnia, quaecunque praecepta sunt; et tunc non aliud requiret, sed de eo ipso
quod ei datur adhuc erit sollicitus, quia super suum meritum accipit. Hoc
enim quod esca dictum est, etiam de omni re quae ad usus corporis pertinet
eadem forma servari potest.
INTERROGATIO XCVI.
Si quis iratus fuerit, nolens accipere aliquid eorum quae ad usum praebentur?
RESP. Iste talis dignus est etiam ut si quaerat non accipiat, usquequo
probet is qui praeest: et cum viderit vitium animi curatum, tunc etiam quod
corporis usibus necessarium fuerit, praebebit.
INTERROGATIO XCVII.
Si necesse est omnes convenire ad horam prandii, eum qui remanet et post
venit, quomodo transigimus?
RESP. Siquidem necessitate vel loci vel operis remansit a communi ordine,
qui praeest probabit et ignoscet. Si vero cum posset, non satis egit
occurrere, fateatur culpam negligentiae suae, et maneat sine cibo usque ad
illam horam qua convenitur ad cibum in posterum diem.
INTERROGATIO XCVIII.
Pauperes venientes ad ostium et petentes, quomodo dimittimus? Et si debet
unusquisque porrigere panem, vel quodcunque aliud; aut oportet hoc ad eum
qui praeest pertinere?
RESP. Cum Dominus dixerit: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere
canibus: sed et canes manducare de micis, quae cadunt de mensa puerorum,
[0526A] libenter accipiunt (Matth. XV) ; is cui dispensatio injuncta est,
cum consideratione debet hoc facere. Si quis autem praeter illius voluntatem
facere hoc praesumit, tanquam inquietus et indisciplinatus confundatur,
usquequo discat loci sui ordinem custodire; secundum quod Apostolus dixit:
unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat (I Cor. VII) .
INTERROGATIO XCIX.
Si licet unicuique veterem suam tunicam aut calceamentum dare cui voluerit,
misericordiae causa propter mandatum?
RESP. Dare aliquid mandati gratia, non est omnium, sed eorum quibus istud
officium creditum est. Sic ergo ad quem pertinet dispensatio, sive novum,
sive vetus vestimentum ipse det cui dari debet et ipse suscipiat a quo
suscipi debet.
[0526B]
INTERROGATIO C.
Si frater junior fuerit jussus docere aliquem seniorem secundum aetatem,
quomodo debet agere cum illo?
RESP. Tanquam ministerium exhibens ad implendum mandatum Domini, cum omni
reverentia; timens illam sententiam quae dicit: Maledictus qui facit opera
Dei negligenter (Jer. XLVIII) : observet autem, ne elatus in judicium
incidat diaboli.
INTERROGATIO CI.
Si debent peregrini intrare usque ad illa loca ubi fratres operantur: vel
etiam si alii de eodem monasterio debent relictis suis locis intrare ad
alios?
RESP. Praeter illum cui creditum est requirere operantes; id est, ad quem
opus pertinet et dispensatio, [0526C] si quis inventus fuerit hoc faciens,
tanquam interturbans disciplinam et ordinem fratrum, a communi conventu
excludatur, et omnino etiam a licitis progressibus inhibeatur; et sedens in
uno loco, in quo judicaverit is qui praeest, apto ad correptionem et
vindictam, nusquam prorsus permittatur abscedere, sed urgeatur in opus,
multo plus quam consuetudo est; et quotidie exigatur, usquequo discat
implere hoc quod Apostolus dixit: Unusquisque in qua vocatione vocatus est,
in ea permaneat (I Cor VII) .
INTERROGATIO CII.
Si oportet eos qui noverunt artificia suscipere ab aliquo opus absque
scientia vel jussione ejus qui praeest et operum sollicitudinem gerit?
RESP. Furti reus erit ejusmodi, vel similis eis qui [0526D] furibus
concurrunt.
INTERROGATIO CIII.
Quomodo debent hi qui operantur, curam gerere ferramentorum, vel utensilium
eorum de quibus operatur?
RESP. Primum quidem sicut vasis Dei, vel his quae jam Deo consecrata sunt,
uti debent. Deinde tanquam qui non possint sine ipsis devotionis et studii
sui emolumenta consequi.
INTERROGATIO CIV.
Quid si per negligentiam pereat aliquid ex his, aut per contemptum
dissipetur?
RESP. Is quidem qui contemnit, velut sacrilegus judicandus est; et qui
perdidit per negligentiam, et ipse simile crimen incurrit: pro eo quod omnia
[0527A] quae ad usus servorum Dei deputata sunt, Deo sine dubio consecrata
sunt.
INTERROGATIO CV.
Quid si a seipso commodare voluerit alicui, aut accipere ab alio?
RESP. Tanquam insolens et temerarius habendus est. Haec enim eorum qui
praesunt, et curam dispensationis gerunt, officia propria sunt.
INTERROGATIO CVI.
Quid si necessitas poscat ut is qui praeest requirat ab aliquo eorum vas vel
ferramentum, et contradixerit?
RESP. Qui seipsum et membra sua tradidit in alterius potestatem propter
mandatum Domini, quomodo licebit ei de utensilibus contradicere, huic
praecipue cui cura commissa est. [0527B]
INTERROGATIO CVII.
Si is qui circa cellarium, vel coquinam, vel alia hujuscemodi opera
occupatus est, non occurrat adesse ordini psallentium vel ad orationem,
nihil damni patitur in anima.
RESP. Unusquisque in opere suo observare debet propriam regulam, sicut
membrum in corpore; et damnum habebit, si neglexerit in eo quod injunctum
est ei, et de communi fratrum utilitate negligens amplius periclitabitur. Et
ideo tota mente et devotione complere debet id quod scriptum est: Cantantes
et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V) . Si enim corporaliter
non occurrat adesse cum caeteris ad orationis locum, in quocunque loco
inventus fuerit, quod devotionis est expleat. Oportet [0527C] tamen
observare, ne forte possit quis implere in tempore suo quod complendum est
et occurrere: sed dum loqui vult, occasiones nectit tanquam in ministerii
opere occupatus. Quod si facit, et offendiculum caeteris praestat, et ipse
negligentis crimen incurrit.
INTERROGATIO CVIII.
Quomodo obtinebit quis ut in oratione sensus ejus non vagetur?
RESP. Si certus sit assistere se ante oculos Dei. Si enim quis judicem suum
videns vel principem, et loquens cum eo, non sibi credit licitum esse vagari
oculis, et aliorsum aspicere, dum ipse loquitur; quanto magis qui accedit ad
Dominum, nusquam debet movere oculum cordis, sed intentus esse in eum, qui
scrutatur renes et corda (Psal. VII) ? ut [0527D] impleat illud quod
scriptum est: Levantes sanctas manus sine ira et disceptatione (I Tim. II) .
INTERROGATIO CIX.
Si possibile est obtinere hominem, ut in omni tempore et loco non vagetur
mens sua; vel quomodo id fieri potest?
RESP. Quia possibile est ostendit ille qui dixit: Oculi mei semper ad
Dominum (Psal. XXXIV) . Et iterum: Providebam Dominum in conspectu meo
semper; quia a dextris est mihi, ut non commovear (Psal. XV) . Quomodo autem
possibile sit, praediximus; id est, si non demus animae nostrae otium, sed
in omni tempore de Deo et de operibus ac de beneficiis ejus, et de donis
cogitemus, et haec cum confessione et [0528A] gratiarum actione semper
volvamus in mente, sicut scriptum est: Psallite sapienter (Psal. XLVI) .
INTERROGATIO CX.
Et quid est, psallite sapienter?
RESP. Quod est in omnibus cibis gustu unumquemque dignoscere cujus saporis
sit, hoc est et in verbis sanctae Scripturae prudentiae sensus. Fauces enim,
inquit, escas gustabunt, sensus autem verba discernit (Job. XXXIV) . Si quis
ergo ita animam suam intendat in singula verba psalmorum, sicut gustus
intentus est ad discretionem saporis ciborum, iste est qui compleat hoc quod
dicitur: Psallite sapienter.
INTERROGATIO CXI.
Qua mensura debet temperare potestatem dispensationis suae is cui cellarii
cura commissa est?
RESP. Erga eum quidem qui ei credidit hujuscemodi [0528B] dispensationem,
meminisse debet Domini dicentis: Non possum ego a me ipso facere quidquam
(Joan. V) . Ad caeteros vero sollicite scire debet quid unusquisque opus
habeat, ut compleat illud quod scriptum est: Dividebatur autem unicuique
prout opus erat (Act. IV) . Eadem autem ratio observari debet ab omnibus
quibuscunque aliqua ministerii vel dispensationis sollicitudo commissa est.
INTERROGATIO CXII.
Qua sententia observabitur erga dispensantem, si aliquid secundum personae
acceptionem, vel per contentionem faciat?
RESP. Apostolo praecipiente, aliquando quidem: Ne quid facias secundum
favorem, vel in alteram partem declinando (I Tim. V) ; aliquando autem
dicente: [0528C] Quia si quis videtur contentiosus esse, nos talem
consuetudinem non habemus, neque Ecclesia (I Cor. XI) . Si quis hoc facit,
notetur, usquequo corrigatur. Verumtamen oportet cum summa diligentia et
probatione discutere et considerare ad quam partem unusquisque aptus sit vel
opportunus, et ei injungi quodcunque illud operis est vel officii: ut neque
illi qui injungunt ex hoc ipso condemnentur quod non aptum alicui officium
injunxerint, et inveniantur mali dispensatores esse sive animarum, sive
mandatorum Dei; neque illi ipsi quibus injungitur, occasionem peccati ex hoc
habere videantur.
INTERROGATIO CXIII.
Si autem neglexerit dare fratri quod opus est?
RESP. Manifesta est de hoc sententia ex ipsius [0528D] Domini verbis,
dicentis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est
diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare;
sitivi et non dedistis mihi bibere, et ea quae sequuntur (Matth. XXV) . Quia
maledictus omnis qui facit opera Domini negligenter (Jer. XLVIII) .
INTERROGATIO CXIV.
In profectibus mandatorum Dei una est mensura omnium? An alius amplius,
alius minus debet aliquid?
RESP. Quia non sit una mensura in omnibus, sed quia alii plus creditur et
alii minus, manifestum est haec ipsius Domini verbis, nunc quidem dicentis:
Aliud semen cecidit super terram bonam: et hic est [0529A] qui audit verba
mea et intelligit, et fructum affert, aliud centesimum, aliud sexagesimum,
aliud vero trigesimum (Luc. VIII) . Hoc idem autem etiam in his, qui
dispensandam pecuniam susceperunt, invenitur; cum dicitur, alii quidem data
esse quinque talenta, alii duo, alii unum (Matth. XXV) .
INTERROGATIO CXV.
Si oportet aequaliter haberi eos qui plus proficiunt et eos qui minus?
RESP. Illud observandum est in hoc quod de remissione peccatorum Dominus
statuit, dicens: Remissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc.
VII) . Cui autem parum remittitur, parum diligit. Et iterum, quod de
presbyteris Apostolus [0529B] statuit, dicens: Qui bene praesunt presbyteri,
duplici honore honorentur, maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim.
V) . Hoc in omnibus hujuscemodi causis observandum puto.
INTERROGATIO CXVI
Quid si contristatur is qui minus honoratur, cum praeferri sibi viderit eum
qui in timore Domini praecedit, quomodo eum habebimus?
RESP. Is qui talis est, certum est quia malignitatis vitio non caret,
secundum Evangelii parabolam, in qua dicit Dominus ad eos qui contristati
sunt, quia aequaliter cum ipsis honorati sunt alii: An, inquit, oculus tuus
malus est, quia bonus sum? (Matth. XX.) Et manifesta est Domini sententia de
his talibus, quae dicit per Prophetam: Ad nihilum deductus [0529C] est in
conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum magnificat (Psal. XIV) .
INTERROGATIO CXVII.
Anima post multa peccata et multas vitae miserias, cum quali timore et
qualibus lacrymis debet recedere a peccatis? et cum quali spe et affectu
accedere ad Dominum debet?
RESP. Primo quidem odisse debet illa priorem suam vitam notabilem, et ipsam
memoriam ejus perhorrescere atque execrari. Scriptum est enim: Iniquitatem
odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi (Psal. CXVIII) .
Deinde ut majorem timorem habeat maximo utatur ignis aeterni metu et poenae
perpetuae. Sed et lacrymarum tempus agnoscat per poenitentiam, sicut David
docuit in sexto [0529D] psalmo purgationem peccatorum fieri posse ubertate
lacrymarum in sanguine Christi, per potentiam misericordiae ejus, et per
multitudinem miserationum Dei, qui dixit: Quia si fuerint peccata vestra
sicut phoenicium, ut nivem dealbabo: si autem fuerint sicut coccus, ut lanum
candidam efficiam (Isa. I) . Et post haec recepta virtute et facultate
placendi Deo, dicit: Convertisti planctum meum in gaudium; conscidisti
saccum meum, et praecinxisti me laetitia, ut psallam te gloria mea (Psal.
XXIX) . Et ita accedens ad Dominum psallat et dicat: Exaltabo te, Domine,
quoniam suscepisti me; et non delectasti inimicos meos super me (Ibid.) .
[0530A]
INTERROGATIO CXVIII.
Quoniam scriptum est: Redemptio animae viri propriae divitiae ejus: nobis
quibus non accidit dispergere pro animae redemptione divitias, quid faciemus
RESP. Siquidem volumus, et non potuimus: memores simus responsionis Domini
ad Petrum, qui cum de hac re esset sollicitus, et diceret: Ecce nos
dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis (Matth. XIX) ?
Respondit ei dicens: Omnis qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores,
aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter me, et
propter Evangelium, centuplum accipiet, et vitam aeternam consequetur
(Ibid.) . Quod si per negligentiam accidit cuiquam omisisse divitias, vel
nunc adhibeat propensius studium, ut ex [0530B] opere manuum largiens,
neglectum resarciat pensum. Quod si ne nunc quidem vel tempus nobis
superest, vel virtus ad hujuscemodi ministerium, consolatur nos Apostolus
dicens: Non quaero quae vestra sunt, sed vos (II Cor. XII) .
INTERROGATIO CXIX.
Si quis audiens sermonem Domini, dicentis (Luc. XII) : Quia servus qui
cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem ejus,
vapulabit multum: qui vero non cognovit, et non fecit digna, plagis
vapulabit paucis; negligat et dissimulet scire voluntatem Domini, si habet
aliquid excusationis?
RESP. Manifestus est, qui hujuscemodi est, quia simulat ignorantiam, nec
ullo genere effugiet peccati sententiam. Si enim non venissem, inquit
Dominus, [0530C] et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent; nunc
vero excusationem non habent pro peccato suo (Joan. XV) . Sic ergo sancta
Scriptura omnibus et voluntatem Dei denuntiat, ut non inter eos qui ignorant
iste talis judicetur, sed cum illis magis de quibus scriptum est: Quia sicut
aspides surdae obturantes aures suas, ne exaudiant vocem incantantium, et
curentur medicamento, quod componitur a sapiente (Psal. LVII) . Verumtamen
is qui praeest, et verbi Dei ministerium exhibet, si neglexerit annuntiare
unicuique, et intimare de singulis, velut homicida judicabitur animarum,
secundum Scripturas (Ezech. XXXIII) .
INTERROGATIO CXX.
Si is qui facit voluntatem alicujus, etiam particeps [0530D] ejus est vel
socius?
RESP. Si credimus Domino dicenti: Quia qui facit peccatum, servus est
peccati (Joan. VIII) . Et iterum: Vos ex patre diabolo estis, et desideria
patris vestri facere vultis (Ibid.) ; scimus, quia non solum socium et
participem, sed dominum sibi ac principem ascribit eum cujus opus facit.
Testatur autem de his et Apostolus, dicens: An nescitis, quia cui
exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis; sive
peccati in mortem, sive obedientiae ad justitiam (Rom. VI) ?
INTERROGATIO CXXI.
Si is qui consentit alterius peccato, etiam ipse peccati reus est?
RESP. Haec sententia est manifesta ex verbis Domini, [0531A] quibus ait ad
Pilatum dicens: Qui tradidit me tibi, majus peccatum habet (Joan. XVIII) .
Manifestum namque est ex hoc, quia et Pilatus acquiescens his qui
tradiderunt Dominum, peccatum habeat, licet minus quam illi. Ostenditur
autem hoc etiam in eo quod Adam acquievit Evae, vel consensit, quae
acquieverat serpenti. Nullus enim ex ipsis aut innocens judicatus est, aut
impunitus abscessit. Sed et ipsa Dei indignatio, quae adversus eos habita
est, hoc ipsum indicat. Cum enim Adam pro excusatione sua objecisset: Quia
mulier quam dedisti mihi, ipsa mihi dedit, et manducavi (Gen. III) . Quia
audisti, inquit Deus, vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno, de quo
praeceperam tibi, ne de eo manducares, maledicta terra erit in operibus tuis
[0531B] (Ibid.) ?
INTERROGATIO CXXII.
Si oportet peccantibus fratribus silere et acquiescere?
RESP. Quia non oportet manifesta est haec ipsius Domini praeceptis, quibus
in Veteri quidem Testamento dicit: Argue proximum tuum, et non assumes ex eo
peccatum (Lev. XIX) . In Evangelio autem dicit: Si peccaverit in te frater
tuus, vade et argue eum inter te et ipsum solum. Si audierit te, lucratus es
fratrem tuum. Si vero non audierit te, assume adhuc tecum alium unum, aut
duos; ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si autem et ipsos
non audierit, dic Ecclesiae. Si vero nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut
gentilis et publicanus (Matth. XVIII) . Quantum autem sit crimen hujus
peccati, [0531C] dignoscitur primum quidem ex sententia Domini, quae dicit:
Qui incredulus filio fuerit, non habebit vitam aeternam; sed ira Dei manet
in eo (Joan. III) . Tunc deinde ex historiis quae vel in Veteri, vel in Novo
Testamento referuntur. Nam Achor ille cum furatus esset regulam auream,
super omnem populum facta est ira Dei (Jos. VII) . Et quidem populus
peccatum quod commiserat ignorabat usquequo manifestatum est, et pertulit
cum omni domo sua horrendum illum ac famosissimum interitum. Sed et Heli
sacerdos, et quidem cum siluisset peccantibus filiis, qui erant filii
pestilentiae, imo frequenter monens et castigans dixit: Nolite, filii: non
bona ego audio de vobis, et caetera (I Reg. II) : qui cum peccatum argueret,
et de Dei judicio commoneret, tamen [0531D] quoniam non vindicavit, neque
digno zelo Dei adversus eos motus est, in tantum iracundiam Dei provocavit,
ut etiam universus populus pariter cum filiis suis exstingueretur, et arca
testamenti ab alienigenis raperetur, et ipse insuper omnibus subversis
miseranda morte corrueret. Quod si vel in populum ignorantem de unius
peccato, vel in patrem qui corripuerat filios, pro peccato, tanta Dei
iracundia incensa est, quid sperandum est de his qui cognoscunt aliorum
delicta et reticent, nec qualemcunque adhibent correptionem? Quos utique
conveniret observare illud quod Apostolus ad Corinthios dicit: Quare non
potius luctum habuistis; ut tolleretur e medio vestrum, qui hoc opus fecit?
et reliqua [0532A] (II Cor. XV) . Vel illud: Ecce enim hoc ipsum secundum
Deum contristari, quantum operatum est in vobis sollicitudinem, sed
excusationem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed
aemulationem, sed vindictam (II Cor. VII) ? Unde et metuere debent, ne forte
etiam nunc similem veteribus interitum sumant, hi qui similiter negligunt,
imo et tanto gravius, quanto spernere legem Christi perniciosius est quam
legem Moysis. Et his compedit illud aptari, quod dixit: Septies vindicatum
est de Cain: de Lamech vero septuagies septies (Gen. II) .
INTERROGATIO CXXIII.
Cur aliquoties animae, etiamsi non satis agat, sponte tamen quodam genere
incidit ei dolor quidam cordis et compunctio timoris Dei; aliquoties tanta
securitas et negligentia animam tenet, ut etiamsi [0532B] cogat se homo, non
possit dolorem aliquem vel compunctionem cordis assumere?
RESP. Hujuscemodi quidem compunctio ex Dei dono venit, ad provocandum
desiderium; ut degustans anima dulcedinem hujuscemodi compunctionis vel
doloris, provocetur et incitetur ad imitandum similem gratiam. Ostenditur
enim quia si datur etiam non satis agentibus, quanto magis dabitur et his
qui desiderant et laborant semper esse in compunctione timoris Dei? et ut
sint inexcusabiles, qui per negligentiam istam gratiam perdunt. Quod vero
aliquoties compellimus nosmetipsos, et non possumus obtinere, indicatur ex
hoc quod in alio tempore multum negleximus. Non enim possibile est ut is qui
neque meditationibus, neque institutionibus [0532C] divinis seipsum jugiter
exercuit, subito veniat ad orationem, et continuo obtineat quod requirit.
Sed ostenditur per hoc, hujuscemodi animam aliis vitiis vel passionibus
praegravari, quorum dominatione ad ea quae vult habere, non permittitur
libertate uti: secundum illud quod et Apostolus tractat, dicens: Quoniam ego
carnalis sum, venundatus sub peccato. Non enim quod volo ago; sed quod odi,
hoc facio (Rom. VIII) . Et rursum: Nunc autem jam non ego operor illud, sed
quod habitat in me peccatum (Ibid.) . Quod et ipsum permittit Deus nobis pro
nostra utilitate provenire; ut per haec ipsa quae contra voluntatem anima
patitur, corrigatur aliquando, et convertatur ad eum qui repleat in bonis
desiderium ejus, et relevet eam ab oneribus suis: et cognoscat tandem
[0532D] semetipsam, ac resipiscat; et intelligat quod in laqueis diaboli
capta detinetur. In quos sua quidem sponte incidit; sed jam quasi captiva,
non quae vult agit; sed quod odit, illud facit (Rom. VII) . Sed si
convertatur ad Dominum, qui liberet eam de corpore mortis hujus, statim
inveniet misericordiam, si integre et ex toto corde poeniteat.
INTERROGATIO CXXIV.
Quomodo quis dignus efficitur particeps fieri Spiritus sancti?
RESP. Dominus noster Jesus Christus docuit nos, dicens: Si diligitis me,
mandata mea servate; et ego rogabo Patrem meum, et alium Paraclitum dabit
vobis, Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest [0533A] accipere
(Joan. XIV) . Donec ergo non servamus mandata Domini; nec sumus tales ut
ipse de nobis testimonium ferat, dicens: Quia vos non estis de hoc mundo,
Spiritus sancti participium habere non possumus.
INTERROGATIO CXXV.
Qui sunt pauperes spiritu?
RESP. Domino dicente, aliquando quidem: Quia verba, quae ego locutus sum
vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI) ; aliquando autem: Quia Spiritus
sanctus vos docebit omnia, et commonebit vos, quae dixi vobis. Non enim
loquetur a se, sed omnia quae audit, haec loquetur (Joan. XVI) . Isti sunt
pauperes spiritu qui non alia aliqua causa pauperes sunt nisi propter
doctrinam Domini, dicentis: Vade, vende omnia quae [0533B] habes, et da
pauperibus (Matth. XIX) . Si autem etiam quis quacunque ex causa impositam
sibi paupertatem secundum voluntatem Domini dispenset, et ferat, sicut ille
Lazarus (Luc. VI) , etiam iste a beatitudine non erit alienus, Domino
praecipiente: Nolite esse solliciti quid manducetis, vel quid bibatis, vel
quid induamini (Matth. VI) .
INTERROGATIO CXXVI.
Usque ad quem modum est observatio mandati? vel quomodo adimpleri potest?
RESP. Mandati quidem observatio est usque ad mortem, quia et Dominus
obediens est factus usque ad mortem: adimpleri autem potest per hoc quod
habet unusquisque desiderium et amorem Dei. Dominus enim cum exclusisset
sollicitudinem saeculi, [0533C] conjungit statim promissionis spem, dicens:
Scit enim Pater vester, quibus opus habetis, antequam petatis (Luc. XII) .
Sed et Apostolus dicit: Quia nos ipsi in nobis ipsis responsum mortis
habemus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos
(II Cor. I) . Secundum propositum ergo nostrum et animae praeparationem,
quotidie morimur, voluntate autem Dei reservamur. Propter quod et Apostolus
cum omni fiducia dicebat: Ut morientes, et ecce vivimus (II Cor. VI) . Juvat
autem hujuscemodi propositum etiam circa mandata Dei, ardentior animus et
desiderium insatiabile: quo qui constringitur, non habebit otium nec tempus
occupari erga corporales usus vel actus.
INTERROGATIO CXXVII. [0533D]
Si ergo neque sollicitudinem habere oportet de necessariis usibus ad vitam;
et aliud est praeceptum Domini dicentis (Joan. VI) : Operamini cibum, qui
non perit; superfluum est manibus operari?
RESP. Ipse Dominus in alio loco praeceptum suum explanavit. Nam ibi quidem
dixit, non oportere requiri aliquid ad vitam, cum dicit: Nolite quaerere
quid manducetis, aut quid bibatis: haec enim omnia gentes hujus mundi
requirunt (Matth. VI) ; et addidit: Quaerite autem regnum Dei, et justitiam
ejus (Ibid.) . Et quomodo oporteat quaeri, indicavit: cum enim dixisset:
Nolite operari cibum qui perit (Joan. VI) , addidit: Sed eum qui permanet in
vitam aeternam (Ibid.) . Et quid hoc esset ipse in alio loco ostendit,
dicens: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, [0534A] qui misit me,
Patris (Joan. IV) . Voluntas autem Patris est esurientibus cibum dare,
sitientibus potum; nudos operire, et caetera hujuscemodi. Tum deinde
necessarium est et Apostolum imitari, dicentem: Omnia ostendi vobis, quia
oportet nos laborantes suscipere infirmos (Act. XX) . Et cum iterum doceat:
Magis autem laboret unusquisque, manibus suis operans quod bonum est, ut
possit impertire necessitatem patientibus (Ephes. IV) . Cum ergo haec ita
nobis vel Dominus in Evangelio, vel Apostolo tradat, manifestum est quia pro
nobis ipsis solliciti quidem esse non debemus neque laborare: sed propter
mandatum Domini et propter necessitatem proximorum solliciti esse debemus et
operari attentius; et maxime quia Dominus in seipsum recipit ea quae in
servos [0534B] ejus fecerimus, et regnum coelorum pro hujusmodi promittit
obsequiis.
INTERROGATIO CXXVIII
Si quis in corde suo cogitat de cibis, tunc deinde notet seipsum et arguat;
si et hic quasi cogitans de talibus judicandus sit?
RESP. Siquidem non id temporis est, quo naturaliter requirere cibos famis
necessitate commonemur, manifestum est, id esse vagae mentis indicium, et
animae erga praesentia affectum gerentis, et erga voluntatem Dei desidis et
remissae: proximam tamen habet Dei misericordiam, et pro hoc ipso, quod
seipsum arguit et notavit, nota criminis exsolvitur si tamen servet de
caetero cogitationum lapsus memor Dominici sermonis, quo ait: Ecce sanus fa
[0534C] ctus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V) . Si
autem id temporis sit, quo naturaliter de cibis appetendis commonemur; mens
autem in melioribus occupata, inferiora spernit et despicit, non recordatio
ciborum notabilis, sed contemptus laudabilis invenitur.
INTERROGATIO CXXIX.
Si licet nocturnam tunicam habere alteram, vel cilicinam, vel aliam
quamlibet?
RESP. Cilicii quidem usus habet proprium tempus, non enim propter usus
corporis, sed propter afflictionem ejus inventum est hujuscemodi indumentum,
et pro humilitate animae. Cum autem duas tunicas habere prohibeat sermo
divinus, quomodo potest hoc suscipi, nisi ad eos usus quos superius [0534D]
diximus (Matth. X) ?
INTERROGATIO CXXX.
Si licet ei qui ministrat, majore voce, id est cum clamore, loqui?
RESP. Vocis mensuram definit audiendi modus. Si ergo brevior fuerit et
compressior vox quam res poscit, prope est ut murmur potius vel susurratio
videatur quam sermo. Si vero major sit quam res requirit, cum possit audire
ille cui loquitur, jam non erit vox, sed clamor; quod est notabile: nisi
forte gravior sit auditus ejus cui loquimur, et necessitas nos cogat ad
clamandum. Propterea et de Domino scriptum est: Quia Jesus clamabat dicens:
Si quis credit in me, non credit in me, sed in eum qui [0535A] me. misit
(Joan. XII) . Clamare enim dicitur pro his quorum interior auditus surdus et
obturatus erat.
INTERROGATIO CXXXI.
Si quis die suo, quo ministrat in coquina, laboraverit supra vires ita ut
impediatur, et non possit etiam reliquis diebus exercere opus suum, si
oportet imperari ei hujuscemodi officium?
RESP. Jam supra diximus quia is cui injuncta est operum cura, et qui
praeest, considerantius observare debet uniuscujusque vel vires vel
possibilitatem; et prout quis aptus est, ita etiam opus injungere: ne audiat
ipse et id quod scriptum est: Quia fingit laborem in praecepto (Psal. XCIII)
. Ille tamen cui injungitur, contradicere non debet; quia obedientia usque
ad mortem servari definita est.
INTERROGATIO CXXXII. [0535B]
Et ille cui lana credita est, quomodo debet habere hanc curam; et quomodo
observare eas quae operantur?
RESP. Lanam quidem, tanquam opus Dei sibi commissum: sorores autem, ut
absque ulla contentione, vel personarum acceptione unicuique sorori opus
apte et competenter injungat.
INTERROGATIO CXXXIII.
Si quis condemnatus est, ut eulogiam non accipiat, et dicit: Quia si non
accepto eulogiam, non manduco; si debemus audire eum?
RESP. Siquidem tanti modi est culpa, pro qua condemnatus est, ut dignum sit
etiam cibo eum vetari, probet ille qui praeest. Si autem a sola benedictione
aliquis abstentus est, et indulgetur ei cibus; condemnatus autem et
inobediens est, etiam in hoc [0535C] contentiosi notam suscipere debet, et
cognoscere, quia per hoc non curat culpam sed multiplicat delictum.
INTERROGATIO CXXXIV.
Quali timore, fide, vel affectu percipere debemus corporis et sanguinis
Christi gratiam?
RESP. Timorem quidem docet nos Apostolus, dicens: Qui manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI) . Fidem vero docet nos
sermo Domini, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro multis datur: hoc facite
in meam commemorationem (Matth. XXVI) . Et sermo Joannis dicentis: Quia
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I) . Sed
et Apostolus [0535D] scribens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu repertus ut homo,
humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis
(Phil. II) . Cum ergo anima fidem habet his dictis, et considerat
magnificentiam gloriae ejus, et admiratur nimietatem humilitatis, quomodo
tantus et talis obediens fuit Patri usque ad mortem pro vita nostra; puto
quia provocari possit ad affectum et dilectionem, et ipsius Dei patris, qui
unico Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum: et ad amorem
unigeniti ejus eo amplius provocabitur, qui eum videat mortem turpissimam
[0536A] pro nostra redemptione tolerasse. Sicut et Apostolus de eo dicebat:
Quia charitas Christo constringet nos, judicantes hoc; quod si unus pro
omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est; ut
qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et
resurrexit (II Cor. V) . Talem ergo affectum vel fidem praeparare debet in
animo suo is qui de pane et calice percipit.
INTERROGATIO CXXXV.
Quis est bonus thesaurus, et quis est malus?
RESP. Prudentia quidem et sensus qui in Christo est, et virtus animi, quae
ad Dei gloriam pertinet, thesaurus bonus est. Prudentia autem et sensus
malitiae; et in his sapere, quae Deus fieri non vult, thesaurus est malus:
ex quibus proferuntur, secundum [0536B] Dei vocem (Luc. VI) , suo quoque
tempore utrique fructus vel boni vel mali, in operibus et verbis.
INTERROGATIO CXXXVI.
Si bonum est penitus tacere?
RESP. Silentium et taciturnitas tunc bonum est, cum vel ad personas vel ad
tempus aptatur, sicut a sacra Scriptura edocemur, quae dicit, aliquando
quidem: Quia qui intelligit, in illo tempore tacebit; quia tempus malum est
(Amos. V) . Aliquando autem: Posui ori meo custodiam, dum consisteret
peccator adversum me. Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal.
XXXVIII) . Et alibi: Quod si alii sedenti revelatum fuerit, prior taceat (I
Cor. XIV) ; et iterum: Mulieres vestrae in ecclesiis taceant (Ibid.) . Sed
et [0536C] alio tempore his qui incontinentem linguam habent, dicitur: Omnis
sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem
fidei (Ephes. IV) . Necessario vero est taciturnitas, usquequo vitia si qua
illa sunt linguae vel sermonum temeritas resecetur, et discat opportune et
in tempore utiliter loqui, ut sicut scriptum est: Sermo eorum sale conditus
sit, ut det gratiam audientibus (Col. III) .
INTERROGATIO CXXXVII.
Si oportet tempore orationum vel psalmorum loqui aliquem in domo?
RESP. Praeter eos qui ministerii sollicitudinem gerunt, vel eos quibus
disciplinae cura commissa est vel dispensationis operum; qui et ipsi tamen
considerantius agere debent, ut quantum necessitas [0536D] exigit, hoc solum
loquantur, et hoc ipsum cum quiete et honestate, ne interturbent aut
offendiculum faciant; caeteris cunctis silentium habere convenit. Si enim
prophetis in Ecclesia docentibus Apostolus dicit: Quia si alii sedenti
revelatum fuerit, prior taceat (I Cor. XIV) ; quanto magis in tempore
psalmorum vel orationum tacere et silentium agere cunctis convenit; nisi
quem forte, ut superius diximus, communis providentiae causa aliquid
proloqui cogit.
INTERROGATIO CXXXVIII.
Quomodo possumus timere judicia Dei
RESP. Naturaliter exspectatio omnis mali timorem incutit. Ita namque bestias
etiam timemus et principes; scientes imminere ex eis aliquid quod ad vitae
[0537A] exitium pertinet. Si ergo credamus quia verae sunt comminationes
futuri judicii Dei, et recordemur terribile illud futuri examinis tribunal,
timebimus judicia Dei.
INTERROGATIO CXXXIX.
Quomodo lata est porta, et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII) ?
RESP. Dominus pro multa sua clementia et nominibus et verbis his utitur,
quibus possit nobis in notitiam adducere dogmata veritatis. Sicut ergo ii
qui ambulant in via, si a recto itinere declinent, quod certis lineis et
manifesto calle concluditur, spatia multa et vaga incedunt; ita ergo et is
qui excesserit de vita quae ducit ad regnum coelorum, multam latitudinem
incurrit erroris, per quam ad [0537B] perditionem pervenitur.
INTERROGATIO CXL.
Quomodo angusta porta et arcta via est quae ducit ad vitam?
RESP. Et hic similiter angustum et arctum hoc indicat, quia via haec, id est
vita nostra, angustatur et coarctatur in tribulationibus. Constringimur enim
ex utraque parte nos qui iter agimus, ne prorsus in aliud aliquod
declinemus. Periculum enim est, in utramlibet partem declinare: sicut in
exigui pontis transitu, ubi ex utraque parte eum qui forte declinaverit,
conciti unda fluminis rapit et aufert. Propterea ergo scriptum est: Ne
declinaveris in dextram neque in sinistram (Num. XX) . Et David ait: Juxta
semitam scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXIX) . [0537C]
INTERROGATIO CXLI.
Avaritia usque ad quem modum definitur?
RESP. Cum transgressus quis fuerit modum legis statutum. Quod designatur,
secundum Vetus quidem Testamentum, in eo, si quis plus se diligat, vel plus
in pecunia vel necessariis de se sit sollicitus, quam de proximo. Scriptum
est enim: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Luc. XIX) . Secundum
Evangelium vero, si quis plus sollicitus sit quam de praesenti die, sui
videlicet causa vel corporis, iste sine dubio audiet: Stulte, hac nocte
repetent abs te animam tuam; et quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII) ?
Quibus addidit Dominus dicens: Ita erit et is qui sibi thesaurizat, et non
est Domino dives (Ibid.) .
INTERROGATIO CXLII.
Quid est perperam agere?
RESP. Quidquid non propter usus necessarios, sed vel ornatus causa vel
decoris alicujus fit, hoc est perperam agere.
INTERROGATIO CXLIII.
Quis est, qui ab Apostolo dicitur, habitus ordinatus?
RESP. Is qui secundum propositum uniuscujusque honestus est usus, vel
secundum locum, vel secundum tempus, vel secundum personam. Non idem usus
esse potest in tempore hiemis et in tempore aestatis: neque idem habitus est
operantis et quiescentis; nec militis idem est et privati, neque viri idem
qui mulieris. [0538A]
INTERROGATIO CXLIV.
Si quis pretiosas vestes abjiciat, ipsa autem indumenta viliora quibus
utitur, vel calceamenta, ita composite utatur, ut studeat decorem inde
aliquem capere; si peccat, aut vitio aliquo id facere putandus est?
RESP. Qui vult per decorem habitus placere hominibus, manifestum est eum
hujus ipsius vitii aegritudine laborare, id est, hominibus placendi; et
certum est mentem ejus a Deo longius evagari. Sed et hoc ipsum est vitium,
perperam agere, cum indumentis vel calceamentis, non usus causa utitur, sed
decoris.
INTERROGATIO CXLV.
Quid est Raca?
RESP. Provincialis, id est, gentilis illius sermo est [0538B] velut convicii
levioris, quod domesticis et his quorum fiduciam quis gerit, dici solet
(Matth. V) .
INTERROGATIO CXLVI.
Quid est quod dicit Apostolus: Non efficiamur inanis gloriae cupidi (Gal. VI)
. Et iterum: Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes (Ephes. VI)
; quis est inanis gloriae cupidus, et quis est hominibus placens?
RESP. Puto quod inanis gloriae cupidus est, qui propter solam gloriam
saeculi, id est, propter eos qui vident et audiunt de se aliquid quod vel
laudari possit vel admirari, facit aliquid vel dicit. Hominibus autem
placens ille est qui voluntate alicujus hominis, ut placeat ei, facit
aliquid vel dicit, etiamsi indignum sit et injuriosum hoc ipsum quod facit.
[0538C]
INTERROGATIO CXLVII.
Quid est inquinamentum carnis, et inquinamentum spiritus? Et quomodo ab his
emendari possumus? Et quae est sanctificatio, et quomodo possumus eam
obtinere?
RESP. Inquinamentum carnis est commisceri cum his, qui illicita et nefanda
committunt (II Cor. VII) . Spir itus autem inquinamentum est, cum
indifferenter habemus commisceri eis qui de fide impie sentiunt. Emundamur
autem ab his, cum implemus illud quod Apostolus dicit: Cum ejusmodi nec
cibum sumere (I Cor. V) ; et quaecunque his similia statuit. Vel certe cum
illud patimur in corde nostro quod ait David: Tristitia tenuit me a
peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII) . Vel cum
ostenderimus talem nostram tristitiam, qualem Corinthii [0538D] ostenderunt,
cum objurgati sunt a Paulo; cum erga eum qui peccaverat, indiscrete egerunt,
cum dicit (II Cor. VII) : In omnibus exhibuistis vos castos esse negotio.
Sanctificatio autem est, adhaerere Deo ex integro, et sine aliqua
intermissione in omni tempore sollicitum esse, et studium gerere placendi
ei. Quoniam quidem neque pollutum aliquid in donis Dei offerri potest, vel
sanctificari; neque rursum quod semel oblatum est Deo et sanctificatum, ad
communem humani ministerii usum adduci potest; alioquin et sacrilegum erit
et impium.
INTERROGATIO CXLVIII.
Quis est mundus corde?
RESP. Qui seipsum non reprehendit, quia vel praevaricatus [0539A] sit
mandatum Dei, vel contempserit, vel neglexerit.
INTERROGATIO CXLIX.
Quomodo potest aliquis odium habere adversus peccatum?
RESP. Si semper ex iis quae tristem et infaustum finem habent, odium
nascitur hominibus adversus eos qui causa sibi hujuscemodi negotii
exstiterunt. Si quis ergo certus sit, quantorum et qualium malorum causa
nobis fiunt peccata, sponte et sine ulla comminatione ex intimo affectu
odium ei adversus ea nascitur, sicut ostendit ille qui dicebat: Iniquitatem
odio habui et abominatus sum (Psal. CXVIII) .
INTERROGATIO CL.
Quomado potest aliquis ex animo et ex affectu facere [0539B] mandata Domini?
RESP. Naturaliter delectamur his quae bona sunt et prosunt. Si ergo credimus
de his quae promissa sunt, ex eo ipso quod speramus, inseritur animae
nostrae affectus et desiderium ad explenda ea quibus id consequi possimus
quod desideramus. Si quis ergo odio habuerit et exsecratus fuerit
iniquitatem, et emundaverit se ab omni peccato; ex quo, sicut corpus a
languore delectationem non habet cibi, ita et anima a peccati morbo non
habet desiderium erga mandata Dei. Si recordetur quia mandatum Dei vita
aeterna est, et omnibus qui custodiunt illud permanet adimpletio promissorum,
potest per haec nasci animae affectus ille de quo David dixit: Judicia Dei
vera, justificata in semetipsa, et desiderabilia supra [0539C] aurum, et
lapidem pretiosum nimis; et dulciora super mel et favum. Nam et servus tuus
custodit ea; in custodiendo illa retributio multa (Psal. XVIII) .
INTERROGATIO CLI.
Quae est mensura in charitate Dei?
RESP. Ut supra vires semper quis extendat animam suam ad voluntatem Dei,
prospiciens et desiderans ea quae ad gloriam Dei pertinent.
INTERROGATIO CLII.
Quomodo quis obtineat ut possit in se habere charitatem Dei?
RESP. Si grati et fideles existamus erga beneficia ejus, quod etiam in mutis
animalibus fieri videmus. Nam et canes interdum diligunt eos qui sibi cibum
[0539D] praebent. Sed et Isaias propheta hoc docet, cum arguit ingratam
gentem, et dicit in persona Domini: Filios genui, et exaltavi: ipsi autem me
spreverunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepium domini sui,
Israel vero me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I) .
Sicut enim bovi et asino pro eo beneficio quo pascitur dilectio spontanea
nascitur erga pastorem, ita etiam nos, si gratanter et fideliter beneficia
Dei suscipiamus, sine dubio diligimus beneficiorum praebitorem Deum; et
absque ulla doctrina, naturali quodam instinctu, in ejus concitamur affectum,
si tamen sanitas animae praesto sit.
INTERROGATIO CLIII.
Quae sunt indicia, esse in nobis charitatem Dei?
RESP. Quae Dominus docuit, dicens: Si diligitis me, mandata mea servate
(Joan. XIV) .
INTERROGATIO CLIV.
Quid est, seipsum diligere? vel quomodo vitium suum cognoscit qui seipsum
diligit?
RESP. Multa abusive dicuntur, sicut et illud: Qui amat animam suam, perdet
eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam servabit eam
(Joan. XII) . Philautus ergo Graece dicitur, qui seipsum diligit. Intelligi
autem potest is qui talis est hoc modo: si ea quae facit pro semetipso facit,
etiamsi videantur secundum mandatum Dei esse quae facit. Qui enim pro sua
requie patitur aliquid [0540B] deesse necessitati vel usibus fratris, sive
eorum quae ad animam necessaria sunt, sive quae ad corpus, manifeste
philautus, id est seipsum diligens, deprehenditur: cujus vitii finis
interitus est.
INTERROGATIO CLV.
Quomodo apparet qui diligit fratrem secundum mandatum Domini; et quomodo
arguitur qui non diligit?
RESP. Charitatis duo ista praecipua signa sunt, cum contristamur et graviter
ferimus in iis in quibus laeditur ille quem diligimus; et cum vel satis
agimus, ut fiant; vel gaudemus, si provenerint aliqua, in quibus utilitas
vel profectus est ejus qui diligitur. Beatus ergo est qui luget super eum
qui delinquit, cujus videt vitae imminere periculum: et gaudet pro eo qui
proficit, et lucrum suum deputat [0540C] profectum proximi sui. Contestatur
autem hoc ipsum apostolus Paulus, dicens: Si patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra (I Cor. XII) ; quod utique secundum rationem
charitatis Christi dicebat: et si glorificatur unum membrum, congaudent
omnia membra (Ibid.) . Qui autem talem non habet affectum erga fratrem,
certum est quod non secundum charitatem Dei diligit proximum suum. Qui autem
non diligit, in eo arguitur quod Joannes ait: Qui non diligit, manet in
morte (I Joan. III) . Et iterum: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et
viderit fratrem suum necessitatem pati et clauserit viscera sua ab eo,
quomodo charitas Dei manet in illo (Ibid.)?
INTERROGATIO CLVI. [0540D]
Qui sunt inimici quos diligere jubemur? et quomodo diligamus inimicos
nostros, praestantes ei beneficia tantummodo, aut etiam affectum eis
exhibentes? et si hoc possibile est fieri?
RESP. Inimici proprium est laedere et insidiari; et ideo omnis qui
quomodocunque laedit aliquem, inimicus dicitur, maxime hi qui peccant. Isti
enim, quod in se est, laedunt diversis modis, et insidiantur vel his qui
vident vel his qui simul vivunt. Et quoniam ex corpore et anima constat
homo, secundum animam quidem diligamus, arguentes, et commonentes, et omni
modo ad conversionem eos provocantes. Secundum corpus vero praestemus eis
beneficia et misericordiam; et si indigent, victum: quoniam nemo dubitat
quin charitas in affectu sit. Quod [0541A] autem possibile sit, docuit
Dominus per charitatem Dei Patris et per suam obedientiam, usque ad mortem,
quam utique pro inimicis adhuc et impiis nobis sustinuit, sicut et Apostolus
testatur, dicens: Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quia cum
adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V) . Sed et
nos ad hoc ipsum cohortatur, dicens: Estote ergo imitatores Dei, sicut filii
charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et
semetipsum tradidit pro nobis hostiam et oblationem Deo (Ephes. V) . Nunquam
autem praeciperet hoc justus et clemens Dominus, nisi utique etiam
possibilitatem nobis donasset. Inesse enim hoc naturae nostrae ostenditur,
cum etiam bestiis vel animalibus erga eos qui sibi beneficii aliquid
praestiterunt [0541B] inest naturalis affectus. Quis autem tantum beneficii
amicis praestat quantum inimicis? cum nobis causa beatitudinis efficiatur
illius de qua dicit Dominus: Beati estis cum persequentur vos et
exprobrabunt, et dicent omne malum adversus vos, mentientes propter me,
gaudete et exsultate, quia merces multa est in coelis (Matth. V) .
INTERROGATIO CLVII.
Quid est quod dicit Apostolus: Irascimini et nolite peccare (Ephes. IV) ; et,
Sol non occidat super iracundiam vestram (Ibid.), cum in aliis dixerit:
Omnis amaritudo, vel ira, vel indignatio auferatur a vobis (Ibid.)?
RESP. Arbitror in hoc loco Apostolum secundum imitationem Domini haec
locutum: sicut enim in [0541C] Evangelio Dominus dicebat (Matth. V) :
Audistis quia dictum est antiquis illud vel illud; et ipse addebat dicens:
Ego autem dico vobis hoc vel hoc; ita etiam Apostolus, cum prius meminisset
antiquitatis, per hoc quod docitur: Irascimini et nolite peccare (Ephes. IV)
, paulo post addidit quod ex se erat et quod nobis conveniret, dicens: Omnis
amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor auferatur a vobis (Ibid.).
INTERROGATIO CLVIII.
Quid est, Date locum irae?
RESP. Non resistere malo (Rom. XII) , secundum quod scriptum est; sed et ei
qui te percusserit in dexteram maxillam, praebere et alteram (Matth. V) , et
implere ea omnia quae sequuntur: vel illud: Cum [0541D] persecuti vos
fuerint in una civitate, fugite in alteram (Matth. X) .
INTERROGATIO CLIX.
Quae est differentia amaritudinis, et furoris, et irae, clamoris et
irritationis?
RESP. Furoris quidem et irae differentiam puto in animo constare et motu:
quia qui irascitur, intra animum suum adhuc vitium volvit; sicut ex hoc ipso
judicatur quod dicit: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV) ; qui vero
furit, amplius aliquid per motum gerit. Furor enim, inquit, eis secundum
similitudinem serpentis (Psal. LVII) . Vehementius vero furorem concitare,
irritatio nominatur. Amaritudo autem illa est, cum malitia in corde etiam
arte quadam [0542A] componitur et armatur. Clamor quoque est, cum quis ira
vel furore permotus, per vocis indignationes, aut in blasphemiam, aut in
maledictionem rapitur.
INTERROGATIO CLX.
Quis est qui a Domino beatificatur pacificus?
RESP. Qui Christi adjutor est, secundum quod dicit Apostolus: Pro Christo
legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus pro Christo,
reconciliamini Deo (II Cor. V) . Et iterum: Justificati ex fide pacem
habeamus ad Deum (Rom. V) . Illa enim alia pax repudiata est a Christo,
dicente: Pacem meam do vobis, non sicut hic mundus dat, etiam ego do vobis
(Joan. XIV) . [0542B]
INTERROGATIO CLXI.
Quomodo converti quis potest et fieri sicut infans?
RESP. Ipsa lectio Evangelii (Matth. XVIII) docet nos omnem causam; in qua
hoc ostenditur uti ne arrogantiam requiramus vel elationem, sed aequalitatem
naturae cognoscamus, et exsequemus nos eis qui videntur inferiores. Hoc enim
est proprie infantium, aequales esse his quibus non nobilitate sed aetate
junguntur; donec processu temporis et monitorum nequitia elationis
inficiantur venenis.
INTERROGATIO CLXII.
Quid est, prudentem esse sicut serpentem et simplicem sicut columbam (Matth.
X) ? [0542C]
RESP. Prudens quidem ut serpens est, qui cum circumspecte et considerate
quae sint possibilia et quae honesta vel utilia pervidens, doctrinam suam
dispensat, et aptat ea arte qua suaderi auditores ad obedientiam possint.
Simplex autem ut columba est, qui nec in cor prorsus recipit cogitationem
ulciscendi in eos qui laedunt; sed permanet in benefaciendo, secundum quod
Apostolus dicit: Vos autem nolite deficere benefacientes (II Thes. III) .
Dominus ad praedicationem mittens discipulos, haec eis praecipiebat: ubi
sine dubio opus erat sapientia, ad suadendum eis qui docebantur; et
patientia, adversus eos qui insidiabantur. Ut sicut sibi serpens per
prudentiam intellexit quam personam ad persuadendum aggredi deberet (Gen.
III) , eam scilicet quae [0542D] fragilior videbatur ad persuadendum, quo
eam a Deo abstractam, peccato sociaret: ita et nos personam, et mores, et
tempus considerare et eligere debemus, et omni modo ita ordinare sermones
nostros in judicio, ut possimus abstrahere homines a peccato et sociare Deo.
INTERROGATIO CLXIII.
Quomodo debemus suscipere regnum Dei sicut infans?
RESP. Si tales fuerimus ad doctrinam Domini, qualis est infans in discendo:
qui neque contradicit doctoribus, neque rationes et verba componit, adversus
eos resistens; sed fideliter suscipit quod docetur, et cum metu obtemperat
et acquiescit [0543A]
INTERROGATIO CLXIV.
Domino dicente: Qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII) ; et Apostolo
praecipiente: Nolite superbum sapere (Rom. XI) . Et alibi: Arrogantes,
superbi, inflati (II Tim. III) . Et iterum: Charitas non inflatur (I Cor.
XIII) ; quis est elatus? et quis est jactans vel arrogans? quis vero
superbus? et quis inflatus vel tumens?
RESP. Elatus est qui seipsum effert pro his quae forte recte vel prospere
gesta sunt, et pro hoc magnus sibi videtur et elatus; secundum illum
Pharisaeum qui et ipse inflatus dici potest (Luc. XVIII) . Sicut et
Apostolus Corinthios arguit, quibus dicit. Et vos inflati estis (I Cor. IV)
. Jactans autem vel arrogans est ille qui non acquiescit his quae a
prioribus vel majoribus statuta sunt pro utilitate communi, nec acquiescit
verbis Apostoli dicentis: Ut [0543B] eadem sentiatis et unum sapiatis (Phil.
II) ; sed propriam quamdam vitam justitiae ac sanctitatis inquirit. Superbus
est, qui etiam nihil usquam in se virtutis ac rectorum gestorum habens,
elatus est et erectus, et videri vult se plus esse quam est. Similis autem
esse huic potest etiam is qui inflatus dicitur vel tumens, secundum hoc quod
Apostolus dicit: Sed inflatus est, nihil sciens (Col. II) .
INTERROGATIO CLXV.
Quid est, Charitas non dehonestatur?
RESP. Sicut quis dicat, de statu honestatis suae non deducitur. Est enim
propria quaedam honestas charitatis, et habitus ejus atque ornatus: ille
sine dubio quem per singulas charitatis virtutes enuntiavit [0543C]
Apostolus (I Cor. XIII) : quae singulae honestates quaedam ejus sunt et
ornatus.
INTERROGATIO CLXVI.
Scriptura dicente: Nolite gloriari neque loqui alta (I Reg. II) , et
Apostolo confitente: Quia quae loquor, non secundum Deum loquor; sed sicut
in insipientia, in hac substantia gloriandi (II Cor. XI) . Et rursum: Factus
sum insipiens gloriando (II Cor. XII) . Et iterum ipso dicente: Quia qui
gloriatur, in Domino glorietur: quae est gloriatio in Domino et quae est
culpabilis gloriatio? (I Cor. I, II Cor. X.)
RESP. Apostoli quidem manifestum est propositum, quod adversus vitia
loquebatur. Non enim ut seipsum commendaret haec dicebat, sed ut quorumdam
insolentiam et arrogantiam retunderet. Gloriatio ergo in Domino est, cum
quis ea quae recte gerit [0543D] non sibi, sed Domino ascribit, dicens:
Omnia possum, sed in eo qui me confortat Christus (Phil. IV) . Culpabilis
autem gloriatio est, et duplici ratione dignoscitur: vel secundum hoc quod
dicit: Quoniam laudabitur peccator in desideriis animae suae (Psal. IX) ;
et: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI) ? vel
secundum illud, cum faciunt aliquid boni operis: ut videantur ab hominibus
(Matth. VI) ; et per hoc ipsum quod volunt laudari, gloriantur in his quae
fecerunt. Sed hujuscemodi homines etiam sacrilegi designantur, cum gratiam
quae a Deo donata est propriam faciunt, et gloriam quae debetur Deo in
semetipsos convertere conantur. [0544A]
INTERROGATIO CLXVII.
Qualem intellectum vel prudentiam a Deo petere debemus? vel quomodo eam
possumus promereri?
RESP. Intellectus quidem quis sit ab ipso Domino per Prophetam discimus,
dicentem: Non glorietur fortis in fortitudine sua; neque glorietur dives in
divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, in intelligendo et
cognoscendo Dominum (Jer. IX) . Et iterum per Apostolum sic dicit: Sed
intelligentes, quae sit voluntas Domini (Ephes. V) . Qui rursus ait:
Prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus, vita est et pax (Rom.
VIII) . Possumus autem hoc modo promereri, si faciamus illud quod scriptum
est: Vacate et cognoscite, quoniam ego Dominus sum (Psal. XLV) ; et si
credimus omne verbum Dei verum [0544B] esse: Si enim, inquit, non
credideritis, neque intelligetis (Isai. VII) .
INTERROGATIO CLXVIII.
Si Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus est
(Prov. XI) ; et si, alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii
sermo scientiae (I Cor. XII) ; quomodo increpat Dominus discipulos suos
dicens: Quia adhuc et vos insensati estis, et non intelligitis (Matth. XV) ?
et Apostolus culpat Galatas insensatos (Gal. III) ?
RESP. Si quis scit bonitatem Domini, volentis omnes homines salvos fieri, et
ad agnitionem verbi veritatis venire (I Tim. II) ; et studium Spiritus
sancti didicit, qui unicuique dividit gratiam Dei; iste cognoscit tarditatem
intellectus non ex culpa ejus descendere qui dona distribuit, sed eorum qui
desidia et infidelitate sua id suscipere non merentur. [0544C] Et ideo recte
culpatur insipiens vel insensatus, qui velut sole orto claudit oculos suos
ne videat, sed in tenebris ambulet.
INTERROGATIO CLXIX.
Si ab aliquo quid beneficii consequimur, quomodo poterimus et Domino digne
et integre gratias agere, et ei qui beneficium praestitit? Quali mensura uti
debemus in utroque?
RESP. Si Deum auctoritatem et consummatorem omnium bonorum esse credamus;
eum vero per quem boni aliquid consecuti sumus ut ministrum Dei gratiae et
muneris agnoscamus.
INTERROGATIO CLXX.
Quid est dignum vel sanctum, Graeci oċsion dicunt? et quid est justum?
[0544D]
RESP. 4Osion quidem, id est, sanctum vel dignum esse arbitror hoc quod decet
et debetur ab inferioribus deferri superioribus, secundum hanc ipsam
rationem qua eminentiores videntur. Justum autem hoc, quod operis pro merito
unicuique tribuitur. Et in illo quidem alio optimorum quorumque indicatur
obsequium, in hoc vero tam boni quam mali retributio designatur.
INTERROGATIO CLXXI.
Quomodo dat quis sanctum canibus, et mittit margaritas ante porcos (Matth.
VII) ? aut quomodo accidit illud quod additur: Ne forte conculcent aut
pedibus, et conversi disrumpant vos? (Ibid.)
RESP. Manifeste nobis tradidit Apostolus ex his quae adversus Judaeos dicit:
Quia qui in lege gloriaris [0545A] per praevaricationem legis Deum inhonoras
(Rom. II) . Injuriam ergo hanc quam per praevaricationem legis verbo Dei
inferre dicuntur hi de quibus sermo est, prohibet hic et abdicat Dominus. Et
quia evenit ut etiam infideles et non credentes, cum vident nos praevaricari
mandata, contemptum habeant religionis et doctrinae Domini, et ex ipsis his
arguunt nos quae scripta sunt in lege nostra, et velut rumpant nos, et
afficiant exprobrantes et confundentes, tanquam legis propriae
transgressores.
INTERROGATIO CLXXII.
Quomodo Dominus aliquando quidem prohibet portari sacculum vel peram in via
(Luc. X) ; aliquando autem dicebat: Sed nunc qui habet sacculum, tollat
similiter et peram: et qui non habet gladium, vendat vestimentum suum, et
emat gladium (Luc. XXII) . [0545B]
RESP. Hoc explanat ipse Dominus dicens (Ibid.): Quia oportet adhuc compleri
in me quod dictum est; quia cum iniquis deputatus est (Esa. LIII) . Denique
posteaquam completa est prophetia de gladio ait ad Petrum: Converte gladium
in locum suum. Omnes enim qui gladium accipiunt, in gladio peribunt (Matth.
XXVI) . Ita ut non videatur praeceptum esse quod dicitur: Nunc qui habet
sacculum, tollat similiter et peram; Et qui non habet gladium, vendat
vestimentum suum, et emat gladium; sed prophetia praedicentis Domini, quia
futurum erat ut apostoli, obliti gratiae Domini et legis ejus, assumerent
gladium. Quod autem videtur quasi imperativo modo dici propositio haec verbi
futura, in Scripturis propheticis satis frequenter invenitur, sicut est
illud: Fiant filii [0545C] ejus orphani, et diabolus stet a dextris ejus (Psal.
CVIII) ; et multa alia similia.
INTERROGATIO CLXXIII.
Quid est, Panem substantivum da nobis hodie, quod in oratione dicere jubemur?
RESP. Cum operantes manibus memores simus Domini dicentis: Nolite solliciti
esse animae vestrae, quid manducetis, aut quid bibatis (Luc. XII) . Et
Apostoli praecipientis: Operamini, ut habeatis unde praestare possitis
necessitatem patienti (Ephes. IV) . Id est, cum non ad proprios usus, sed
pro mandato Domini operamur: Quoniam dignus est operarius mercede sua (Luc.
X) : tunc substantivum panem, id est, qui vitam quotidianam substantiae
nostrae conferat, a Deo poscimus, et non a nobis ipsis praesumimus; [0545D]
sed ut necessitati, in quantum sufficit, satisfiat, et agnoscamus eum qui
sufficientiam praestat.
INTERROGATIO CLXXIV.
Si omni volenti accedere ad sorores oportet indulgere: an certis quibusque
et personis et temporibus? vel quomodo videndae sunt sorores?
RESP. De his superius diximus jam sufficienter, quia nec ad virum vir
accedere utcunque et sine causa ex arbitrio suo vel potestate debet, sed cum
omni observatione, probante eo qui praeest; id est, ut vel prosit quis ei
quem videt, vel proficiat ex eo. Quanto magis erga mulieres id observare
convenit majore cautela. Si quis ergo meminerit Domini dicentis: Quia de
omni sermone otioso reddes rationem in die judicii (Matth. XII) , timebit in
omni negotio [0546A] hanc sententiam. Acquiescendum est enim et sancto
Apostolo dicenti: Sive manducetis, sive bibatis, sive aliud quid faciatis,
omnia in gloriam Dei facite (I Cor. XIV) . Et iterum: Omnia ad
aedificationem fiant (Ibid.). Nihil ergo vel otiose vel inutiliter agendum
est: sed certus quis, et certo tempore, et certo in loco, et certis personis
vel apparere, vel loqui debet: ut excludatur omnis nefanda suspicio, et
servemus sine offensione esse apud omnes, et ad aedificationem fidei
unicuique apparere. Certe solum ad solam accedere, nulla religionis ratio
permittit. Melius est enim esse duo quam unus: simul enim et fidelius et
tutius res geritur. Vae enim uni; quia si ceciderit, non est alius qui
erigat eum (Eccle. IV) .
INTERROGATIO CLXXV. [0546B]
Si quis habet aliquod vitium quod corrigere non potest, et frequenter
notatus in pejus proficit, si eum expedit intermitti?
RESP. Et de hoc alibi jam diximus quia oportet peccantes corripere patienter,
secundum eum quem supra ostendimus modum a Domino positum (Matth. XVIII) .
Quod si non sufficit ei ad emendationem, sicut illi Corinthio (I Cor. II) ,
objurgatio haec quae fit a pluribus; sicut gentilis de reliquo et publicanus
haberi debet, qui ejusmodi est. Quia ei parcere quem Dominus condemnavit
nulli tutum est, maxime cum Dominus dicat: Quia expedit unicuique ut unum
oculum, aut unam manum, vel unum pedem perdat, et ita intret in regnum (Matth.
XVIII) , quam dum parcit uni ex his membris, totum corpus mittatur in
gehennam ignis, ubi est fletus et stridor dentium. [0546C] Sed et Apostolus
de his ipsis testatur, dicens: Quia modicum fermentum totam massam corrumpit
(Gal. V)
INTERROGATIO CLXXVI.
Si quis contristetur quia ei non permittitur facere illud quod non potest
apte et recte facere, si debemus ei permittere?
RESP. Et de his jam dictum est in multis, quia propria voluntate nulli
quidquam facere permittendum est, sed judicio et probatione, vel multorum,
et eorum qui praesunt. Qui autem non obtemperat his, sententiam
praesumptoris et contradicentis excipiat.
INTERROGATIO CLXXVII.
Quomodo debent fortiores fratres infirmitates infirmorum [0546D] portare?
RESP. Portare est tollere et curare, secundum quod scriptum est: Ipse
infirmitates nostras tulit, et aegritudines nostras portavit (Isa. LIII) .
Non quia in semetipso susceperit infirmitates, sed quia abstulit eas ab his
in quibus erant et curavit eos. Ita ergo et hic poenitentia interveniente
curabuntur infirmiores, ex constantia et integritate fortiorum: qui dicuntur
portare, id est, exportare et auferre infirmitates eorum qui invalidi sunt.
INTERROGATIO CLXXVIII.
Quid est, Invicem onera vestra portate (Gal. IX) ? et quam legem Christi
adimplebimus hoc facientes?
RESP. Idem est quod in superioribus explanavimus. Gravia enim sunt onera
peccati quae trahunt [0547A] animam in profundum inferni; quae a nobis
invicem auferimus et portamus, id est exportamus, ad conversionem
provocantes eos qui peccant. Portare autem pro auferre et exportare
consuetudo est etiam ritu provincialium dici, sicut et ego saepe audisse me
memini. Legem autem Christi replere, illius qui dixit: Non veni vocare
justos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V)
INTERROGATIO CLXXIX.
Domino docente nos, orandum esse ut ne intremus in tentationem; sed oportet
orare ne accidant nobis dolores corporales: vel si inciderimus in eos,
quomodo oportet ferre?
RESP. Non discrevit tentationum qualitatem, sed generaliter praecepit
orandum esse ne intremus in tentationem. Si vero inciderimus, ut det nobis
[0547B] exitum evadendi; et ut sustinere possimus, a Domino posci oportet,
ut possimus implere quod est dictum: Quia qui permanserit in finem, hic
salvus erit (Matth. X) .
INTERROGATIO CLXXX
Quis est adversarius noster? et quomodo ei consentire debemus in via?
RESP. Hic specialiter Dominus eum, qui auferre quid a nobis conatur,
adversarium nominavit. Consentimus autem ei, si servemus praeceptum Domini
dicentis: Si quis autem voluerit tecum judicio contendere, et auferre
tunicam tuam, dimitte ei et pallium (Matth. V) . Quod et in omnibus
fideliter observari oportet.
INTERROGATIO CLXXXI [0547C]
Si bonum est statuere ad certum tempus, verbi causa, abstinere se tali vel
tali cibo sive potu?
RESP. Domino dicente: Non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui
me misit (Joan. VI) , omnis hujuscemodi definitio incongrua est. Quod sciens
David, dicebat: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae (Psal.
CXVIII) , et non meae voluntatis. Et iterum Dominus: Non mea voluntas, sed
tua fiat (Luc. XXI)
INTERROGATIO CLXXXII.
Si quis voluntate peccaverit, condemnatur? an etiam ille qui per ignorantiam
extra veritatem aliquid fuerit locutus?
RESP. Judicium Dei etiam in his qui per ignorantiam peccant manifestum est,
cum dicit: Quia qui nescit, et non fecerit digna, plagis vapulabit paucis
[0547D] (Luc. XII) . Ubique tamen digne gesta poenitentia veniae spem
praesumat.
INTERROGATIO CLXXXIII.
Si quis cogitaverit tantum facere aliquid, et non fecerit, si et ipse mendax
judicandus est?
RESP. Si secundum mandatum est quod cogitavit facere, non ut mendax, sed ut
contemptor a Domino condemnatur.
INTERROGATIO CLXXXIV.
Si quis praeventus fuerit ut definiat aliquid agere eorum quae non placent
Deo, quid oportet magis irritum revocare, quod male fuerat definitum, an
timore eo, ne mendax sit, implere peccatum?
RESP. Cum dicat Apostolus: Non quod ex nobis ipsis idonei simus cogitare
aliquid quasi ex nobis [0548A] (I Cor. III) . Et Dominus nihilominus: Quia
non possum ego a meipso facere quidquam (Joan. V) . Et rursum: Verba quae
ego loquor vobis, a me ipso non loquor (Joan. XIV) . Et in alio quoque loco:
Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me
misit Patris (Joan. VI) ; poenitentiam debet agere primo, qui ita aliquid
temere definiit, quodcunque illud fuerit quod definitum est. Quia ne ipsa
quidem bona propria auctoritate et definitione facere oportet; multo autem
magis ea quae non placent Deo, statuere non licet. Quia autem oportet et in
irritum revocare quaecunque ex praesumptione contra mandatum Domini
statuantur, manifeste ostenditur in apostolo Petro; qui temere quidem
statuerat et dixerat: Non lavabis pedes meos in aeternum [0548B] (Joan.
XIII) . Audiens autem a Domino definitam sententiam: Quia si non lavero te,
non habebis partem mecum (Ibid.), statim mutavit definitionem suam et ait:
Domine, non tantum pedes, sed et manus, et caput (Ibid.).
INTERROGATIO CLXXXV.
Si is cui commissa est dispensatio eorum quae Domino offeruntur,
necessitatem habet implere quod dicit mandatum: Omni petenti te da: et eum
qui vult abs te mutuum sumere non avertas.
RESP. Hoc quod dictum est: Omni petenti te da (Luc. VI) : Et: volentem
mutuari abs te, non avertas (Matth. V) ; quasi tentationis habet locum,
sicut ex consequentibus demonstratur. Propter malos enim praeceptum est, non
principaliter, sed quasi quod in necessitate fieri debet, principale enim
praeceptum [0548C] Domini est: Vende omnia tua bona, et da pauperibus (Matth.
XIX) . Et iterum: Vendite bona vestra, et date eleemosynam (Luc. XII) . Quod
ergo aliis delegatum est vel deputatum, in alios transferre non est absque
discrimine, Domino dicente: Quia non sum missus, nisi ad oves perditas domus
Israel. Et quia non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus (Matth.
XV) ; sed et abs te ipse judicare debes quod justum est.
INTERROGATIO CLXXXVI.
Quod si frater nihil habens proprium petatur ab aliquo hoc ipsum quo
vestitus est, quid debet facere, maxime si nudus sit ille qui petit?
RESP. Sive nudus, sive malus, id est, sive veram necessitatem patiatur, sive
fallit, vel si quid aliud [0548D] est, semel dictum est quia dare vel
accipere non est omnium, sed illius solius cui commissum est istud officium.
Qui utique cum omni providentia et cautela hujuscemodi dispensationem debet
implere, ut possit unusquisque in quo vocatus est permanere.
INTERROGATIO CLXXXVII.
Quomodo potest quis sine charitate tantam fidem habere, ut montes
transferat, aut substantiam suam pauperibus dividat, et corpus suum tradere
ut ardeat (I Cor. XIII) ?
RESP. Si memores simus Domini dicentis: Faciunt enim omnia, ut videantur ab
hominibus (Matth. XXIII) . Sed et illud quod respondit illis dicentibus:
Domine, nonne in tuo nomine daemonia ejecimus? et in tuo nomine virtutes
multas fecimus (Matth. VII) ? cum ait [0549A] ad eos: Nescio vos unde sitis;
non quia mentiti sunt, sed quia Dei gratia abusi sunt ad proprias
voluntates, quod utique alienum est a charitate Dei. Si ergo horum
meminimus, facile quae dicta sunt advertimus. Quia autem gratiam Dei vel
donum accipiunt etiam indigni, non est novum aut mirum. Deus enim in tempore
hoc benignitatis et patientiae suae, etiam solem suum oriri facit super
bonos et malos (Matth. V) . Interdum autem etiam ad profectum eorum qui
adhuc infideles sunt, ut gloria ejus multiplicetur, secundum quod et
Apostolus dicit: Quia quidam per invidiam et contentionem, quidam autem
propter bonam voluntatem Christum annuntiant (Phil. I) ; et addidit dicens:
Verumtamen omni modo sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, in
hoc [0549B] ego gaudeo (Ibid.).
INTERROGATIO CLXXXVIII.
Quis est qui abscondere dicitur talentum et propterea condemnatur (Matth.
XXV) ?
RESP. Qui quamcunque gratiam Dei detinet et assumit in suis usibus, et non
ad aliorum utilitatem, iste tanquam occultati talenti crimine condemnetur.
INTERROGATIO CLXXXIX.
Quid est immunditia, et quid est impudicitia?
RESP. Immunditiam quidem lex ostendit. Hoc enim nomine usa est super his qui
inviti per naturalem necessitatem patiebantur ea quae homines pati
consueverunt. Impudicitia vero mihi videtur esse, cum quis naturalem
libidinis motum impudentius et inverecundius concitat et irritat. [0549C]
INTERROGATIO CXC.
Quid est proprium furoris? et quid est proprium indignationis justae? et
quomodo aliquoties quasi ab indignatione incipientes inveniuntur decidere in
furorem?
RESP. Furoris quidem proprium est, concitatio animae mala meditantis
adversus eum, qui se concitat et irritat. Indignationis vero justae proprium
est, peccantem corripere eo affectu vel proposito quo avertimur a peccatis;
et quod displicet nobis, quod non recte gestum est. Quod autem interdum a
bono incipiens anima decidit in malum, nihil mirum est. Multa enim invenies
hujuscemodi, propter quod meminisse oportet sacrae Scripturae, dicentis:
Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXVIII) . Et iterum: Nisi
enim quis legitime certaverit, non [0549D] coronabitur (II Tim. II) . Et
ideo in omnibus observanda est rerum mensura, et tempus, et ordo quia ex
aliqua horum causa accidit ut id quod videtur bonum inveniatur malum.
INTERROGATIO CXCI.
Ex quibus fructibus probari debet is qui ex affectu arguit fratrem peccantem?
RESP. Primo omnium ex eo quod praecipuum est, si cum misericordia redarguit,
et est in eo illud quod dixit Apostolus: Quia si patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra (II Cor. XII) . Vel illud: Quis scandalizatur, et
ego non uror? (II Cor. XI.) Tum deinde, si in omni peccato similiter
affligitur et contristatur, et erga omnes qui peccant, vel si in se [0550A]
delinquat aliquis, vel in alium, similiter contristatur et luget. Et si
arguens observat illam regulam quam Dominus posuit, id est, ut inter
semetipsum solum, vel alio uno, vel duobus adhibitis (Matth. XVIII) . Super
omnia autem, si observat quod dixit Apostolus: cum omni patientia (II Tim.
III) .
INTERROGATIO CXCII.
Si oportet eos qui ingrediuntur ad fratres statim artificia discere?
RESP. Qui praesunt, probent; ut quem sociari voluerint corpori
congregationis, artibus erudiant diversis, secundum modum et qualitatem
propriae aetatis et conditionis: ut verbi gratia: si ad meditanda vel agenda
spiritualia minus inveniatur idoneus, alterius negotii sollicitetur
occupationibus, ne torpentem otio atque vacantem Satanas expositum
quodammodo [0550B] suis telis occupet. Dicit enim Apostolus: Qui non laborat,
non manducet (II Thes. III) . Et Salomon: Otiositas inimica est animae.
INTERROGATIO CXCIII.
Si quis non desiderio corrigendi fratres arguat eum qui delinquit, sed sui
vitii explendi gratia; quomodo oportet hunc corrigi, si post multam
communicationem in eisdem permaneat?
RESP. Iste velut suis commodis prospiciens et primatus desiderans notetur,
et emendationis ei modus ex institutionum discipulis intimetur. Quod si
permanserit in obstinatione, manifesta est sententia eorum qui non poenitent
pro delicto.
INTERROGATIO CXCIV.
Qualibus correptionibus uti oportet inter fratres ad [0550C] emendationem
eorum qui delinquunt.
RESP. Hoc sit in judicio positum eorum qui praesunt, vel quanto tempore, vel
quali modo corripi debeant: quia et aetas et eruditio multam haberi facit
differentiam poenitentiae.
INTERROGATIO CXCV.
Si in omni peccato, sive secundum cogitationes, sive secundum verbum, sive
secundum actum, Satanam in causa esse convenit dici?
RESP. Generaliter arbitror quod Satanas ipse per seipsum causa peccati
existere nulli potest; sed motibus animae nostrae, sive naturalibus, sive
etiam ex vitio conceptis abutitur ad voluntatem malitiae suae; et de nostris
nos motibus, si forte non vigilemus, trahit in hoc quod ipsi gratum est, id
est, in peccatum. Naturalibus ergo motibus nostris abutitur: [0550D] sicut
illud quod in Domino facere conatus est, cum eum sensisset esurire, ait ad
eum: Si Filius es Dei, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV) . Motibus
autem ex vitio conquisitis abutitur, sicut fecit in Juda: quem quoniam
cupidum vidit et avaritiae morbo aegrotantem, abusus hoc vitio ejus, usque
ad proditionis eum, ob triginta argenteorum lucrum, pertraxit ruinam (Luc.
XXII) . Quia autem mala ex nobis ipsis oriuntur, manifeste ostendit Dominus
dicens: Quia de corde procedunt cogitationes malae, et reliqua. (Matth. XV.)
Hoc autem accidit eis qui per negligentiam inculta et squalentia naturalium
in se bonorum semina derelinquunt, dicente Salomone: Quia sicut agricultura,
ita vir insipiens; et sicut [0551A] vinea, ita homo cui deest prudentia; et
si relinquas eam, fiet deserta, et ascendent in ea spinae, et erit derelicta
(Prov. XXIV) . Huic ergo animae quae ex hujusmodi negligentia squaluerit, et
in desertum venerit, consequens est suspicere illam sententiam quae dicit:
Spinae et tribuli oriuntur in te (Gen. III) , et pati illud quod scriptum
est: Exspectavi ut faceret uvas; fecit autem spinas (Isai. V) , de qua
dixerat: Plantavi vineam Soreth, et tunc merito dicetur ad eam illud quod
per Jeremiam praedictum est a Domino, dicente: Ego te plantavi vineam
fructiferam, totam veracem, quomodo conversa es in amaritudinem vineae
alienae (Jer. II) .
INTERROGATIO CXCVI.
Si quis relinquens fiscalia debita, intret ad fratres, [0551B] et parentes
ejus pro ipso exigantur et tribulentur; si non affert hoc culpam aliquam,
vel his qui eum susceperunt, vel illi ipsi qui ita egerit?
RESP. Dominus noster Jesus Christus his qui interrogaverunt se: Si licet
dari censum Caesari, aut non; ait: Ostendite mihi denarium, cujus habet
imaginem et subscriptionem (Matth. XXII) ? Cum autem dixissent quia Caesaris,
respondit dicens: Reddite ergo quae Caesaris sunt, Caesari, et quae Dei sunt,
Deo (Ibid.). Et hoc ergo manifeste docemur quia hi obnoxii sunt tributis
Caesaris, apud quos invenitur Caesaris census et imago. Si quid ergo tale
etiam iste veniens ad fratres secum detulit, obnoxius est ad exsolvendum
debitum. Si vero omnibus derelictis in manibus propinquorum abscessit,
nullus vel ipsi [0551C] vel fratribus scrupulus debet existere.
INTERROGATIO CXCVII.
Si oportet eum qui praeest, extra eam quae sororibus praeest, loqui aliquid
quod ad aedificationem fidei pertineat virginibus?
RESP. Et quomodo servabitur praeceptum illud Apostoli dicentis: Omnia vestra
honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV) ?
INTERROGATIO CXCVIII.
Si convenit eum qui praeest cum ea quae sororibus praeest frequenter loqui;
et maxime si aliquid de fratribus pro hoc laeduntur?
RESP. Apostolo dicente: Ut quid enim libertas mea judicatur ab alia
conscientia (I Cor. X) ? bonum est imitari eum dicentem: Quia non sum usus
potestate [0551D] mea, ne offendiculum aliquod darem Evangelio Christi (II
Cor. IX) . Et quantum fieri potest, et rarius videndae sunt, et brevior est
sermocinatio instituenda.
INTERROGATIO CXCIX.
Si oportet, cum aliqua soror confitetur quodcunque delictum suum presbytero,
etiam matrem monasterii adesse?
RESP. Honestius mihi videtur esse et religiosius, ut per seniorem matrem
presbyter, si quid illud sibi videtur, statuat, et modum vel tempus
poenitentiae imponat ad emendationem ejus quae corrigi desiderat a peccato.
Non est enim honestatis, ut arbitror, aut ordinis, ut aliquis sine
testimonio matris illius, quae praeest, vel cum paucis, vel cum pluribus
statuat aliquid, vel loquatur.
INTERROGATIO CC.
Si oportet gesta turpia vel obscena confitentem inverecundius pronuntiare
omnibus, aut certis quibusque et quibus illis?
RESP. Confessio peccatorum hanc habet rationem quam habet vulnus aliquod
corporis vel passio quae medico demonstranda est. Sicut ergo non omnibus
quis vitia vel vulnera corporis sui revelat, nec quibuslibet, sed his
tantummodo qui summae peritiae testimonium habent, et curae ac medelae
disciplinam; ita et confessio peccatorum fieri debet apud eos tantummodo qui
curare haec praevalent ac emendare, secundum quod scriptum est: Vos qui
fortiores estis, infirmitates infirmorum portate (Gal. VI) , hoc est,
exportate et auferte per curationem.
INTERROGATIO CCI.
Si ignorante matre seniore presbyter aliquid fieri praecipiat sororibus,
recte videbitur indignari senior mater cum ipsa nescierit?
RESP. Et valde: alioquin janitori praecipit frustra ut vigilet, si alius in
domo vult quodlibet disponere. Sic et Aaron cum absente et ignorante Moyse
in populo quippiam praesumit (Exod. XXXII) , conflato idolo, tam super se
quam super reliquum populum inducit grave peccatum. Ab hoc idololatriae
reatu Paulus Corinthiis provisum esse voluit, quibus pro corrigendo eo qui
patris uxorem violaverat, licet corpore absens scribit: Congregatis vobis et
meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu Christi (I Cor. III) . Timotheo
etiam quamvis proposito omnibus, de utendo modico vino praecipit. Quaedam
ordinantur [0552C] a diversis personis, disponente seniore, qui habere
possunt congregationem; quaedam vero nullatenus, nisi praesente seniore, et
praecipue in conventu sororum. Siquidem discipuli, qui etiam potentia
virtutis Dei multa signa operabantur, a quodam spiritum immundum ejicere non
possunt, nisi prius magister hunc ad se allatum reddidit sanum (Matth. XVII)
. Ne vero persona potens disponere per se quid praesumat in congregatione,
absque eo ad quem cura pertinet animarum, hinc colligitur, quoniam rarius
sanitates contulit Dominus a majore persona rogatus, ut reguli filio et
servo centurionis, quam forte his qui, liberi ab imperio alieno, suo
vivebant arbitrio, ut docet mulier illa peccatrix quae per se currit ad
medicum salutis. [0552D]
INTERROGATIO CCII.
Si potest impedire propositum sancti hominis Satanas, quia scriptum est: Ego
quidem Paulus semel et bis venire volui ad vos et impedivit nos Satanas (I
Thess. II) .
RESP. Eorum quae in Domino geruntur quaedam quidem solo proposito et judicio
animae efficiuntur, quaedam etiam per corpus adimplentur, id est, vel labore,
vel patientia corporis. Quaecunque ergo in animae proposito consistunt, haec
impedire nullo modo potest Satanas; ea vero quae etiam ministerio corporis
adimplentur, frequenter, permissu tamen Dei, impediri possunt, ad
probationem ejus qui impeditur, ut appareat si a bono proposito nequaquam
per hujusmodi impedimenta mutatur. Sicut hi qui [0553A] super petram
seminati dicuntur, quod ad praesens quidem audientes verbum cum gaudio
susceperunt, facta autem tribulatione vel persecutione, continuo recesserunt
(Luc. XVIII) . Vel certe si permanserint in bonis, majoribus praemiis digni
sunt, quasi in certamine vicerint: sicut et ipse Apostolus, cum frequenter
proposuisset Romam proficisci, et prohibitum se esse fatetur, tamen non
cessavit a proposito usquequo quod proposuerat expleret (Rom. I) . Sed per
patientiam sustinuit, sicut sanctus Job, qui tanta a diabolo passus est,
cogente se loqui aliquid impium adversus Deum, et in nullo penitus, nec in
sermone quidem, regulam pietatis excessit, quo minus ea sentiret de Deo quae
pia erant. Sicut scriptum est de eo: Quia in his omnibus nihil peccavit
[0553B] Job labiis suis in conspectu Domini, nec dedit insipientiam Deo (Job
I) . [0554A]
INTERROGATIO CCIII.
Quomodo fit aliquis in praesenti saeculo stultus?
RESP. Si timeat sententiam Domini dicentis: Vae qui prudentes sunt apud
seipsos, et in conspectu suo sapientes (Isa. V) . Et imitetur eum qui dixit:
Sicut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII) . Et omnem arrogantiam
prudentiae abjiciens, non prius credat sensibus suis inesse aliquid boni,
quam mandato Domini illuminetur, ut intelligat quid est quod placeat Deo,
sive in opere, sive in verbo, sive in cogitatione, secundum quod et
Apostolus dixit: Confidentiam autem talem habemus in Christo ad Deum: non
quia a nobis ipsis idonei sumus cogitare aliquid, quasi ex nobis; sed
sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III) . [0554B]
Explicit Regula sancti Basilii episcopi.
Ritorno alla pagina su "san Basilio"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto | Temi della Regola |
| Dialoghi di S. Gregorio M. | Piccolo Ufficio | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia | Ricerca nel sito | Siti collegati |
25 Giugno 2020 a cura di Alberto da Cormano alberto@ora-et-labora.net