FAUSTUS RHEGIENSIS
SERMONES
Patrologia Latina vol. 48:
425-490
-
Parisiis J. P. Migne 1847
Estratti dal sito "University of Zurich's Corpus Corporum project" (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013
-
SERMO PRIMUS. Ad monachos. (Ex ms. domini Chauvelin regiorum
sigillorum custodis.)
- SERMO II. Ad
monachos.
- SERMO III. Ad
monachos. De poenitentia.
- SERMO IV. SIVE ADMONITIO NECESSARIA DE DIE JUDICII, ET
MALORUM POENA, VEL BONORUM GLORIA; ET QUOD ETIAM LAICI NON MUTATO HABITU
POSSINT ET DEBENT QUOTIDIE POENITENTIAM AGERE.
Ad monachos. (Ex ms. Corbeiensi litteris Merovingicis ante annos
mille exarato.)
- SERMO V. Ad monachos. In die sancto Paschae.
(Ex ms. Morbacensi.)
- SERMO VI. Ad monachos. De natali sancti Petri.
Ex ms. Morbacensi.)
- SERMO VII. Ad monachos.
- SERMO VIII. (Ex Henrico Canisio.)
SERMO PRIMUS. Ad monachos.
(Ex ms. domini Chauvelin regiorum sigillorum custodis.)
1. Ad locum hunc, carissimi, non ad quietem, non ad securitatem, sed ad
pugnam, ad certamen convenimus, ad agonem huc processimus, ad exercenda cum
vitiis bella conscendimus. Vita enim nostra hostes nostri sunt, de quibus
Scriptura pronuntiat dicens: Cave ne unquam habeas cum eis sedem.
Necessaria nobis est, fratres, pervigil cura, indefessa custodia, quia
conflictus iste sine fine, hostis iste sine pace est. Hostis iste vinci
potest, recipi in amicitiam non potest. Et ideo praelium istud quod
suscepimus, satis durum satisque periculosum est, quia inter hominem
geritur, et nisi cum ipso homine non finitur. Ideo nos ad tranquilla haec
secreta et spiritualia castra contulimus, ut quotidie contriti, passiones
nostras infatigabili congressione certemus; ut quotidie moribus nostris
quasi famulas voluntates nostras subjiciamus, ut cordis nequitias
circumcidamus vel linguae gladium retundamus. Non solum invicem non
inferamus injurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas.
2. Peculiariter enim ista ad professionem nostram pertinent, nihil in hac
vita consolationis requirere, nihil honoris; praesentium rerum solatia
refugere, et ad promissa aeternae remunerationis praemia animum praeparare.
Subjectione et abjectione gaudere, et paupertatem
studio quaerere; et non solum facultates, sed ipsas voluntates de cordibus
eradicare.
Nihil enim proprium habere
interdum res necessitatis exigit, nihil autem concupiscere res virtutis.
3. Illud etiam scire debemus, quod qui inter nos
vitam habere constituimus, aut cum grandi periculo vel diligentes vel etiam
negligentes sumus. Unde felix est illa anima quae, dum bene in congregatione
versatur, multorum gaudium est, et plurimi ex ea vel aedificantur vel
illuminantur. Bona enim dum multis communicantur, adduntur. Ad quod etiam
sapientissimi illius sententia respicit, quae dicit: Filimi, si sapiens
fueris, tibi et proximis tuis (Prov. XXIII, 15). Itaque si quis in
congregatione positus, humilitatem se sequentibus aut patientiam praebuerit,
quantum ex se bonum proximis commodat, tantum in se aliorum lucra convertit.
Si vero econtrario per inobedientiam vel superbiam quaeret, quod pejus est,
facilius inveniri solet, ad mali exemplum sive iniquitatis alios attraxerit,
quantos destruxerit, de tantis periculum damnationis incurrit, quantis
detrimentum fuit, tantis damna contraxit, et peccatum quod ab illo semel
recessit, ad eum multipliciter redundabit. Quamobrem sicut ille valde
admirandus est atque laudandus est cujus cursus bonus multorum profectus
est, ita ille non immerito lugendus est cujus vita multorum ruina est.
Ideoque, fratres carissimi, quae ad aedificationem pertinent, ea in medio
positi agere studeamus, ne via nostra aliorum virtutibus noceat, et ne
aliorum fervorem tepor noster debilitet; et ne aliorum patientiam nostra
iracundia violet, nec aliorum humilitatem superbia nostra depravet, ne
aliorum pulchritudinem foeditas nostra contaminet: ne aliorum ardentes
exstinguamus lampades, si nostras illuminare non possumus. Et quidem illae
fatuae virgines, quamlibet fatuae essent, non tamen alienas exstinguere
lampades, sed suas illuminare cupiebant; et ideo ad istarum similitudinem,
si cui nostrum deest pinguissima gratia humilitatis, et si deest ignis
fidei, si flamma fervoris, si oleum caritatis, si lumen discretionis, veniat
ad eos quos magis abundare prospexerit, gratiam in se a proximis non
auferendo, sed imitando transfundat, et bona possessionis alienae non solum
sine damno, sed etiam cum lucro possessoris invadat. Nunquam enim sentit
luminis damnum plurimis ignis accensus, nec minuit solis lucem
considerantium multitudo, quanti ad eum perspexerint, tantis munera sua
commodat; et ipse tamen semper integer perseverat.
4. Benedicta illa anima est a Deo cujus humilitas
alterius confundit superbiam, cujus patientia alterius exstinguit
iracundiam, cujus obedientia pigritiam tacite alterius increpat; cujus
fervor inertiam alieni teporis exsuscitat, qui proximi sui prae ira turbatum
oculum cordis gratia consolationis atque aedificationis illuminat. Melius
est huic quam illi qui fratrem paululum ab aliquo contristatum, non tamen
solatio suo porrecta manu non sublevat, sed titubantem, sicut parietem
inclinatum maleloquiorum impulsu adjuvat ad ruinam, et salubriter pro
disciplinae ratione correctum per sinistra consilia sic incitat, ut allidat;
sic armat, ut perimat.
5. Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt,
ille sic agit, ut judicium etiam alienae perditionis incurrat. Certi sumus,
carissimi, quod nisi caveamus, nisi nostras quotidie passiones resecemus et
circumcidamus, deteriores multum nos effici quam fueramus, dum in hoc
saeculo viveremus: ita ut fiant extrema nostra pejora prioribus. Et quidem,
carissimi, quandiu quae ad mundum pertinent, illis actibus et negotiis
eramus militantes, in quibus nunc et erubescimus, tunc nobis adversarius non
obstabat, imo etiam consentiebat, quod circa miserabilem ac perditam vitam
nostram non inveniebat in quo exerceret invidiam suam.
Delectabantur illum nostra opera, sufficiebantque illi per se nostra crimina
et peccata. Quis enim suscipiat bellum contra militem suum, et quis velit
impugnare subjectum suum? Sed super omnem infelicitatem erat vita illius cui
nocere dedignabatur inimicus. At vero nunc postquam voluptatibus illius
renuntiavimus, vidit cultores suos ad actoris pristini rediisse famulatum,
vidit in nobis quodam modo idola sua in Dei templum mutari, et frendens et
tanquam leo rugiens omnes nocendi aditus pervigil insidiator explorat.
De quo leone apostolus bene attestatur: Vigilate,
quia adversarius vester diabolus, ut leo rugiens circuit quaerens quem
devoret (I Petr. V, 8). Beati quos hic leo inquirendos judicat et
sequendos utique virtutum vestigiis et odore meritorum. Non enim ab illo
inquiruntur nisi boni, quia se ultro ingerunt mali. Post illos violenter
currit. Hos etiam negligenter incurrit. Beati igitur quos hic leo invidia
cogitur quaerere, et malitia non permittitur invenire. Terribiliter quidem
sonat in auribus nostris dum audivimus Tanquam leo rugiens. Sed quia
dictum est: Escae ejus electae sunt; quod quaerit electionis est;
quod rugit desperationis est. Sicut in alio loco legimus: Dentibus suis
frendet et tabescet. Ita haec loquitur sermo divinus, ut terrori
conjuncta sit consolatio. Cruenti quidem est frendet; sed victi quod
tabescit. Et inter quanta sint illa quae a Deo praeparata sunt homini
livor prodit inimici.
6. Haec itaque, carissimi, cogitantes, et in hoc
agone desudantes gloriosi et praeclari patris nostri nos et discipulos
meminerimus esse et filios.
Rapiamus unusquisque quod possumus de bonis intestati parentis. Hic de
haereditate assumat fidei olosericam gestorum varietatem pretiosam. Hic
mansuetudinis ac simplicitatis occupet talentum. Ille decus pectoris
benevolentiae ac sapientiae monile sibi vindicet. Hic margaritam
compunctionis et thesaurum castitatis invadat. Licet enim ille
locupletissimus Dei amicus, quidquid habuit integrum secum tulerit, et nobis
tamen, si volumus, totum reliquit. Ita ergo agamus bona illius sectantes, ut
qui in aeternam gloriam suscitandus sub fine saeculorum reddetur, nunc
Ecclesiae prole divina in filiis per merita jam resurgat.
SERMO II.
Ad monachos.
1. Quod supplente et quodam modo cum caritate
jubente Deo et vestra fraternitate, qualemcunque sermonem profero; facio hoc
non ex aliqua praesumptione, sed ex vera et integra caritate. Et licet tam
perfecti Deo propitio sitis, ut admonitione nostra minime egeatis: tamen
imperante caritate quae nescit timere, etiam quod optime implere vos novimus
suggerere et admonere cum vera humilitate et perfecta caritate praesumimus,
non tamen sine verecundia, cum nos necdum idoneos noverimus esse discipulos,
et ad opus sanctum videamur excitare magistros. Cum simus tepidi cogimur
admonere ferventes; cum simus peccatores, arguimus justos; eum simus
imperiti, doctores instruimus; cum simus in pelago hujus mundi nimiis
fluctibus agitati, ad eos qui ad portum tam feliciter pervenerunt
praedictionis verba proferimus. Sed tamen, fratres dilectissimi, quia solent
naves superatis et devictis fluctibus pelagi, etiam in portu tutissimo
laborare, et nisi grandis cautela fuerit, pene submergi; cum summa
humilitate et ingenti reverentia admonemus, ut quia vos Christus capitalibus
criminibus tanquam de periculosis liberavit fluctibus, in portu quietis et
beatitudinis constituti, parvas negligentias, et quasi minuta peccata, quae
sic in anima confluunt, quomodo per minutissimas navis rimulas in sentina
guttae concurrunt, cum omni vigilantia, Christo adjuvante, exhaurire jugiter
festinetis. Nam quomodo navis postea quam pelagi fluctus evaserit, si in
portu sentinata non fuerit, de minutis guttis impletur et mergitur: sic et
monachus, devictis et superatis mundi hujus criminibus, quasi periculosis
fluctibus, cum ad portum monasterii venerit, si subrepentia vitia et minuta
et quotidiana peccata de animae suae sentina exhaurire neglexerit, in ipso
portu naufragii discrimen incurrit. Sed dicit aliquis, quomodo potest anima
sentinari? Utique orando, jejunando, vigilando, veram caritatem et veram
humilitatem et veram obedientiam exhibendo. Attendite, fratres, quomodo
navis sentinatur a situla, sic anima ab operibus malis oratione dominica
liberatur, si dicat et verum dicat: Dimitte nobis debita nostra sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris (Matth.
VI,
12). Qui enim omnibus in se peccantibus clementer indulserit, nullius peccati
vestigium in illius anima remanebit. Attendite, fratres, et considerate quod
dixi, qui in se peccanti indulserit, non dixi quod qui in Deo peccaverit,
ipsi debeas veniam dare, quod pejus est; aliquoties qui in nobis
peccaverit, aut tarde, aut difficile veniam damus; qui in Deo deliquerit,
celeriter indulgemus. Sed si volumus juste agere, illi qui in Deo
peccaverit, sine severissima districtione non debemus indulgere ne, dum illi
per indiscretam pietatem remittitur, exemplum perditionis aliis praebeatur.
In suo ergo se unusquisque ostendat clementem, quia Dominus ait: Si
dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis
peccata vestra (Ibid., 14).
2. Quando vero in Deum aliquis peccatum praesumit admittere, districtionem
debet monasterialem sustinere. Et hoc bonum pio animo debet fieri, ut
spiritali castigatione ita corrigatur in hoc saeculo, ut non pereat in
futuro: quia omne peccatum quod in hoc mundo non corrigitur, in futuro
saeculo punietur. Sic enim de filio, de servo divina Scriptura commemorat:
Tu, inquit, virga eum caedis, et animam illius de inferno
liberabis (Prov.
XXIII, 14). Et ideo, sicut supra suggessi, non solum capitalia
crimina caveamus, sed etiam parvas negligentias, [quas] quotidie quasi
venena diaboli respiramus. Sunt enim nonnulli qui post religionis
professionem, qua videntur exisse de saeculo, nimia securitate solvuntur, et
impletur in eis sententia Domini qua dicitur: Utinam frigidus esses, aut
calidus: nunc autem quia tepidus es, incipiam te vomere ex ore meo (Apoc.
III, 15). Quid est quod dixit: Utinam esses calidus aut frigidus? Nunc autem
quia et de saeculo recessisti, et spiritalem fervorem per negligentiam tuam
apprehendere noluisti, tepidus effectus es, ex ore Domini vix iterum
recipiendus evomeris.
3. Ideoque, fratres carissimi, sententiam divinae
Scripturae diligenter attendite, qua dicitur: Omni custodia serva cor
tuum (Prov. IV, 23). Sicut enim gaudendum est de monacho qui in
monasterio voluerit mansuetudinem, obedientiam, patientiam mitis et humilis
exhibere; ita e contrario lugendum est de illo qui corpore tantum videtur de
hoc saeculo exisse, corde tamen in mundo aut remansisse infideliter, aut
rediisse infeliciter cognoscitur, et pro humilitate profert superbiam, pro
patientia iracundiam, pro obedientia contemptum, pro caritatis medicamento
malitiae effundit venenum.
Talibus convenit illa beati Petri vera et multum
timenda sententia. Melius, inquit, illis fuerat non cognoscere
viam justitiae, quam post cognitionem retrorsum converti (II Petr. II, 20).
Et iterum: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti
(Ibid., 21). Sed nec de talibus desperandum est, fratres, quia potens
est Deus orantibus vobis scintillam compunctionis accendere, et omnem
saeculi voluptatem velut spinas et tribulos nequitiae salubri igne
consumere, illo utique igne de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in
terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XXI, 49)?
4. Orate ergo, fratres dilectissimi, non solum ut vobis Deus perseverantiam
bonam dignetur tribuere, sed et illi qui negligentes sunt tandem debeant de
fovea superbiae se sublevare, et de laqueis eruere. Si enim vobis orantibus,
et cum caritate consilium dantibus, quicunque sunt tepidi et negligentes
fuerint emendati, duplicatum vobis praemium Dominus et de vestra et de
illorum correptione recompensare dignabitur. Nam nec illi qui boni sunt, se
debent quasi de suis meritis extollere; nec illi qui negligentes sunt, de
Dei misericordia desperare: sed illi cum humilitate Dei bona custodiant, et
isti cum grandi compunctione celerius ad poenitentiam vel correptionis
medicamenta confugiant: quia qui bonus est, si superbire coeperit,
humiliabitur; et qui superbus est, si se humiliaverit, per Dei misericordiam
sublevabitur. Tantum est ut se non permittat amplius durissimo jugo premi,
nec nimia et periculosa dissimulatione in peccatis perseverando diutius
obdurari; sed tam cito confugiat ad pietatem Dei, ut in se peccati vestigium
non relinquat. Optime calidis adhuc vulneribus malagma vel fibula apponitur:
quia si velox fuerit ad coelestem medicum intentio resurgendi, vestigium
peccati non poterit remanere cum lapso, quia sub manu omnipotentis medici et
cito perit morbus, et velociter sanatur aegrotus.
5. Iterum atque iterum rogo et admoneo, fratres, ut obedientiam, et
humilitatem, et caritatem non solum senioribus et coaequalibus, sed etiam
junioribus exhibere jugiter studeatis: quia quaelibet bona servus Dei habere
contendit, et omnia perniciter perdit, si in illo humilitas et caritas vera
non fuerit.
Nolite murmurare, fratres;
scriptum est enim quod murmurantes a serpentibus perierunt. Nolite
detrahere, fratres, quia scriptum est: Qui detrahit fratri eradicabitur.
Nolite iracundiam in corde servare, quia scriptum est: Ira enim viri
justitiam Dei non operatur (Jac. II, 20). Nolite vos invicem odio
habere, propter illud quod scriptum est: Qui odit fratrem suum homicida
est (I Joan. III, 15). Sed non opus est ut diutius sanctam caritatem
vestram verbis doceamus, quod vos ad Christi gloriam operibus implere et
cognoscimus et gaudemus. Hoc solum specialiter petimus, ut quia vos Deus in
locum quietis et tranquillitatis collocare dignatus est, pro nobis quos
saeculi istius tempestates et innumerabiles fluctus affligunt, abundantius
Domino supplicetis: ut si nobis, qui non meremur, gloria non dabitur, saltem
vobis orantibus peccatorum venia tribuatur. Amen.
SERMO III.
Ad monachos. De poenitentia.
Detur poenitentia saeculari, cujus
adhuc cervix sub jugo dependet saeculi, et huic pro immanitate delicti
terminetur tempus, cui adhuc tempus servit. Caeterum si abrenuntians saeculo
et ejus militiae, et spondens se cunctis diebus serviturum Deo, cur
poenitentiam mereatur, qui liber effectus, velut onager sectatur eremi
vastitatem, sicut ait Job: Quis dimisit onagrum liberum in deserto (Job.
XXXIX, 8)? A leone fortiter caveat, et arentibus herbis et poculo exiguo
alatur in eremo. Erigat in aera caput, et flagrantem nimium sitis ardorem
Spiritus sancti aura restinguat, ne, dum valde desiderat amoena virentia,
nimiis deliciis praepeditus periculum salutis incurrat.
Igitur abrenuntianti publica
poenitentia non est necessaria, quia conversus ingemuit, et cum Deo aeternum
pactum inivit. Ex illo igitur die non memorantur ejus delicta quae gessit in
saeculo, in quo facturum se justitiam de reliquo promiserit Deo. Ergo post
chirographum de quo se monachus debitum ex tota fide promiserit implere,
etsi fidelis factus peccaverit in saeculo, post abrenuntiationem iterum
factam dominicum corpus non dubitet accipere, ne occasione humilitatis
nimiae prolongetur a corpore et sanguine cui se junxit ut unum corpus
efficeretur.
Communicare ergo non desinat qui peccare quievit, tantum de
reliquo non peccet. Nam sicut ignis iste visibilis duas in se quasdam
efficantias habet, id est comburere fragilia et illuminare tenebrosa; ita
ignitum illud dominicum corpus, quando cum metu et reverentia grandi fuerit
sumptum, corporis quidem delicta consumit, animae vero sensum illuminat. Et
idcirco maxime frequentius communicare debet. Si vero fuerit, sicut scriptum
est, lepra in pelle, immunda erit, id est peccatum in monacho, quia pellem
esse monachum Scriptura pronuntiat, mortificantem membra sua super terram,
cujus ossibus adhaesit caro, quae immutatur propter oleum, et a jejunio
infirmatur, et jejuna velut fenum arescit. Ergo si in hac pelle visa fuerit
lepra, immunda erit, et nisi fuerit jacintina aut rubra pura, ad ornatum
tabernaculi non erit apta.
SERMO IV, SIVE ADMONITIO
NECESSARIA DE DIE JUDICII, ET MALORUM POENA, VEL BONORUM GLORIA; ET QUOD
ETIAM LAICI NON MUTATO HABITU POSSINT ET DEBENT QUOTIDIE POENITENTIAM AGERE.
Ad monachos. (Ex
ms. Corbeiensi litteris Merovingicis ante annos mille exarato.)
Rogo vos, fratres carissimi, ut sicut frequenter
admonui, diem mortis nostrae et terribile ac metuendum judicium jugiter
studeamus cogitare. Admoneo enim peccatorum vulnera nulla invenire possunt
utiliora remedia, quam ut unusquisque cogitet horam illam quando erit de hoc
saeculo migraturus. Quomodo enim potest fieri ut aliqua peccata praesumat
admittere, qui se momentis singulis credit de hac luce migrare. Sic enim
Scriptura dicit: Memento, fili, quod mors non tardat (Eccli. XIV, 12).
Et illud: Memento novissimorum, et desistes inimicare (Eccli. XXVIII, 6).
Qui enim diligenter attendit quam dura erit examinatio ante tribunal
Christi, ubi recepturus est unusquisque secundum operam suam, non ei
poterunt placere peccata vel crimina propria. Cum ante illum tremendum
judicem congregatae fuerint omnes gentes, quid tunc erit injustis et
adulteris atque rapacibus? fletus oculorum, stridor dentium, cum sanctorum
multitudine ad dexteram regis aeterni, et gloriam segregata, peccati populo
in profundo tartari sine ullo miserationis fine aut veniae demerso, excludi
se in tenebris suis a sanctorum beata luce viderit et profundo inferni sine
fine descendens, urguere os suum puteo aeterna supplicia et perpetua morte
non moriturum. Petit frustra extremum Lazari digitum quod ardens
refrigeretur, arentibus labiis rogavit apponi. Et ideo, fratres carissimi,
dum adhuc licet, consideremus conscientias nostras, et si aliqua crimina vel
peccata capitalia necdum eleemosynis et orationibus purgata in nobis adhuc
dominari cognoscamus, portum poenitentiae, devictis peccatorum fluctibus,
Christo gubernante, festinemus intrare, et si quid in navicula animae
nostrae multis tempestatibus peccatorum, aut per avaritiam, aut per
superbiam, aut iniqua cupiditate corruptum esse cognoscemus, componere vel
reparare bonis operibus festinemus. Non enim nocent peccata praeterita si
non placent; sicut nulli justorum sufficit justitia sua, si non
perseveraverit usque in finem, ita nulli peccatorum nocere poterit iniquitas
sua, si antequam de corpore isto discedat, ad eleemosynarum remedia vel
poenitentiae medicamenta confugerit. Sed quia quando, vel qua hora de hoc
saeculo rapiamur scire non possumus, sine ulla dilatione vel absque mora de
sinistra fugiamus ad dexteram. Non enim sanitatem credendum est, non aetatem
in remedium salutis suae semper . . . . intardus est, quia vitae suae super
incertus est, quia qui nos securus fecit dicendo peccatori: In quacunque
die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur (Ezech.
XXXIII, 12); ipse etiam nos cautos voluit esse dicens: Nolite tardare
converti ad Dominum, ne differatis de die in diem (Eccli.
V, 8). Sed forte quando generaliter
omnes ad poenitentiam provocamur, aliquis intra se cogitat dicens: Ego
juvenis homo uxorem habens, quomodo possum aut capillos minuere, aut habitum
religionis assumere? Nec nos hoc dicimus, fratres carissimi, non hoc
praedicamus, ut juvenes qui conjugia rationabilia habere videntur, habitum
magis quam mores debeant commutare. Quid enim homini uxorem habenti nocet,
si mores perditos noluerit habere, et ad opera bona vel honesta convertere,
si peccatorum suorum vulnera eleemosynis et orationibus ad sanitatem
pristinam revocare? Vera enim conversio sine vestimentorum commutatione
sufficit sibi: vestimenta vero religiosa sine bonis operibus non solum
remedium habere non poterunt, sed etiam justum Dei judicium sustinebunt.
Convertamur ergo ad meliora dum in nostra sunt potestate remedia. Hic
exstinguamus mortem moriendo peccatis. Hic vitam vitae meritis comparemus,
praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
SERMO V. Ad monachos. In die
sancto Paschae. (Ex ms. Morbacensi.)
1. Opportune et congrue sub die insigni solemnitatis hodiernae in voce
exsultationis assurgimus, et cum Apostolo dicimus: Ecce nunc dies salutis
(II Cor. VI). Hodie interfectis Aegyptiis, de luto ac paleis Dei
populus, id est de vilissimis ac inanissimis operibus, liberatur. Hodie
Agnus ille qui tollit peccata mundi in redemptione humanae salutis offertur;
quando postes domorum sanguine illius jubentur inscribi, id est crucis
titulo frons nostra depingi, ne locum angelus exterminator inveniat. Sub hoc
tempore excutitur Pharao cum exercitu ejus in mari Rubro, pereuntibus sacro
in fonte peccatis, tanquam in Rubras Aegyptii demerguntur undas, id est
Christi sanguine consecratas. Sub hoc reditu pro tempore filii junioris qui
perierat et inventus est, id est pro salute gentilium saginatus ille vitulus
immolatus est; junior autem filius nos sumus, seniore fratre, id est Judaeis
tardantibus et intrare nolentibus, ad Creatorem nostrum revertimur sub
poenitudine peccatorum.
Everteramus enim et perdideramus acceptam a Deo
patre nostro substantiam; videamus quam substantiam, id est universae
naturae bona. Dei enim substantia est omne quod vivimus, sapimus, cogitamus:
intellectus et ratio ad discretionem boni et mali Dei substantia est; etiam
libertas arbitrii quam acceperamus, vel ad declinanda blandimenta peccati,
vel ad incitandum liberae voluntatis affectum in auctoris obsequium, vel ad
custodiendam imaginem et similitudinem Dei. Has ergo datas nobis et intus
insertas a Creatore divitias in pravos transtuleramus usus, et
consumpseramus in exercitia vitiorum, derelicto fonte virtutum, peregre et
nimis longe a patre profecti, non locis ab eo et regionibus, sed cordibus et
operibus discedentes. Qui enim sequitur proprias voluntates, et per
passiones suas rapitur, a Deo exsul efficitur; ad quem suscepta peccatorum
agnitione redeuntibus nobis, et quidem redeuntibus non gressu corporis, sed
mentis affectu, cum immensa misericordia, cum ineffabili laetitia et
consolatione obviam venit; intrat festa convivii; ordinat choros atque
symphonias, id est exsultationes coelestium gaudiorum, quibus angeli
exsultant in coelis super uno peccatore poenitentiam agente. Redeuntibus
itaque nobis ad emendationem, hoc convivium quotidie celebratur; quotidie
pater filios recipit, semper Christus credentibus immolatur. Hic est ergo
ille vitulus saginatus quem in Veteri Testamento docemur offerre: vitulus et
bubus, id est ex patriarcharum et prophetarum, ex Abrahae semine descendens:
masculus immaculatus; masculus, id est contra omne peccatum robustus et
validus: masculini enim et virilis animi est illecebras rupisse peccati,
sicut femineae fragilitatis ignavia est vitii suscepisse lasciviam. Unde et
ille typum gerens diaboli Pharao premens populum Dei, inimicus spiritui,
amicus carni, fortitudines praefocabat, concupiscentias nutriebat.
2. Mortuus est ergo Christus propter iniquitates
nostras, et sicut ovis ad occisionem ductus est; et sicut agnus coram
tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Hic est ille agnus
quem in una domo comedere ex lege praecipimur, succinctis lumbis nostris.
Comedere autem caput cum pedibus quid est in una domo? id est in Ecclesiae
unitate carnes ejus jubemur assumere. Ariani ergo et diversae haereticorum
perversitates non in una illum comedunt domo; et ideo sicut in diluvio non
salvatus est nisi qui intra arcam Noe fuit inventus, ita diversae fidei
homines si extra domum Ecclesiae sunt, non habent Agnum qui Christus est.
Quod vero hujus agni caput cum pedibus comedere nos debere Scriptura
commemorat, hoc est ut Deum et hominem pari confessione veneremur. Caput
ergo divina, pedes humana substantia est. Caput accipiamus de eo quod dicit
beatus Joannes: In pricipio erat Verbum (Joan. I); pedes vero de quo
Paulus apostolus scribit: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus, et habitu inventus est ut homo (Philip.
II, 7); et, Factus ex muliere, factus sub lege (Gal. IV, 4). Oportuit ergo
ut hujusmodi agni carnibus succinctis lumbis, id est mortificatis carnalibus
passionibus, cum summa cordis et corporis puritate vescamur. Caput cum
pedibus, id est ex Deo genitum credamus, et ex homine procreatum. Quod autem
dixi, et ex Deo genitum, forte sint aliqui de minus eruditis qui dicant in
corde suo: Quomodo Deus filium genuit? Nil hic corporeum cogitemus. Quid est
enim Deus Deum genuit, nisi de igne ignis apparuit, lux de luce processit?
Ergo propter aliquos qui tardi sunt ad intelligendum, aliquam speciem jam
vel comparationem de terrenis ac visibilibus assumamus. Verbi gratia, si
lampas accendatur ex lampade, si una illuminetur ex alia, nonne tibi videtur
flammam quodammodo flamma parturiens splendorem de splendore genuisse? Num
tibi videtur inaestimabili ratione natum fuisse lumen ex lumine? Et cum de
lampade ad lampadem transferatur, licet duae lampades ardeant, tamen ille
ignis ipse est utique in secunda qui splendeat in prima. Nunquid de nihilo
aut de aliquo novo initio factus est ille ignis? sed magis de natura sui
splendoris effusus est: ergo illa illuminatio quae de prima lampade videtur
accensa, non quasi ex nihilo in secunda esse coepit, sed de cognato
splendore processit, qui in primi luminis origine jam manebat. Et licet in
utraque lampade gemina et duplex videatur micare flamma, utraque tamen una
substantia est; ita et in unigenito Dei Filio etsi personae species propria
est generis, tamen natura communis est, non de Patre incipiens, sed ex Patre
cum Patre subsistens.
3. Omnia de nihilo creata sunt; ille solus de Deo
Deus. Hic ergo cum in forma Dei esset, formam servi pro servorum salute
suscepit; et in ligno crucis cum vita esset, in ligno appensus est: quasi
seipsum pensaret in pretio perditorum; alapis caesus est, spinis coronatus
est. Quod vero coccinea indutus est chlamyde, indumenta Christi merita
sanctorum sunt; item tunc itaque martyrum sanguine in illo coccineo colore
perfunditur. Quod autem Judaei purpurea chlamyde indutum flexo adorant genu;
velint nolint, Regem illum et Dominum confitentur. Quod autem in cruce dixit
sitio, fidem suis requirebat.
Sed quia in propria venit, et sui eum recipere
noluerunt, pro suavitate fidei acetum ei perfidiae propinaverunt. Porrigunt
acetum malitiae, quia vinum sapientiae, quod a Christo acceperant, peccando
perdiderant. Potatur acerbitate malorum nostrorum, daturus dulcedinem
bonorum suorum.
Sed et nunc quotidie quando
peccatis contristatur et exacerbatur, acetum quoddam illi potus et cibus
fellis ingeritur. Velum templi scinditur; velum ornamentum habitaculi est.
Coruscante igitur gratia, Ecclesia aedificatur, Synagoga destruitur, veli
templum honore nudatur, remoto per adventum Christi velamine litterae; ut
cum Apostolo revelata facie legis interiora pandantur. Quod autem monumenta
aperiuntur, mortis claustra reseruntur, resurgunt laxata sede tartarea cum
Christo sancti: et quem superi non recipiunt, inferi Deum esse cognoscunt.
Unde nos agnoscentes erga nos divinorum beneficiorum alta mysteria,
respondeamus in quo possumus misericordiae redemptoris: demus illi
compunctionem de peccatorum emendatione pro spinis suis; offeramus illi cor
suo timore confixum pro clavis suis; reddamus illi palmam perseverantiae pro
alapis suis.
SERMO VI. Ad monachos. De
natali sancti Petri. (Ex ms. Morbacensi.)
1. Gloriosissimos christianae fidei principes annuis solemnitatibus
honorantes, fratres carissimi, ipsum Deum ac Dominum nostrum, qui hujus
auctor est fidei, debita religione veneramur. Apostoli namque Latino sermone
dicuntur missi; qui ergo honorant missos, manifestum est eos honorare
mittentem; cum dignitas quae defertur ministris, illi sine dubio cujus
ministri sunt exhibetur, ut ait ipse Salvator ad discipulos suos: Qui vos
audit me audit, et qui vos recipit me recipit (Luc. X, 16). Vere beata
apostolorum merita, in quibus se Christus et recipi praedicat et audiri;
beati nihilominus et illi quorum devotio delata apostolis recurrit in
Christum. Tenentes itaque, fratres, tantae hujus promissionis fidem, de
suppliciis patrum nostrorum, pro Christi confessione susceptis, fidelibus
gaudiis exsultemus: quoniam qui de martyrum morte laetatur, martyres non
dubitat cum Christo regnare post mortem. Nos vero Ecclesiarum omnium
reverendissimos patres, Petrum dico et Paulum, piissimis studiis honoremus,
quibus, Christi praestante gratia, factus est hodie de morte natalis; quibus
finis vitae vivendi initium dedit; quibus, ut ait apostolus Paulus,
vivere Christus erat, et mori lucrum. Erat utique eis Christus vivere,
quibus vita non erat sine Christo; erat eis Christus vivere, quia totum
Christi proficiebat Ecclesiis quod vivebant, Erat eis et mori lucrum, quia
tali hac morte vitam sibi merebantur aeternam; erat eis mori lucrum, quorum
corruptioni incorruptio succedebat, et damna praesentium temporum lucra
perpetua sequebantur. Sed jam necessarium, carissimi, arbitror, ut proprias
eorumque speciales virtutes, prout ariditas linguae nostrae ingeniique
tenuitas patitur, imo ut misericors Deus annuit, proloquamur.
2. Hic itaque ille est Petrus qui confitendo Christum Dominum vivi Dei esse
Filium, validissima invictaque nobis credendi fundamenta constituit. Nam
percunctanti Domino quis esse ab hominibus diceretur, respondit: Tu es
Christus Filius Dei vivi (Matth.
XVI, 16); id est, tu, Domine, de carne
Virginis factus es Christus, qui vivi Dei Filius es sempiternus; tu, Domine,
hominibus natus es homo, qui incogitabili majestate Deus es apud Deum. Tu es
Christus, qui pro redemptione nostra ad passionem veniens, impassibilis
permanes apud Patrem. Quis igitur unquam in tantum hoc incomprehensae
Deitatis arcanum humani sensus attollere potuisset obtutum, nisi ab ore
Petri salutaris hujus fidei veritas radiasset? Quis meritorum ejus gloriam
quamvis magno aequiparare possit eloquio, a quo nobis adorandae Divinitatis
fides et coepit et permanet? Quid tanto gloriosius viro, qui fidem secreti
inscrutabilis loquendo edidit, vivendo docuit, patiendo firmavit? Ut autem
confessionis hujus quanta esset magnitudo Salvator ostenderet, ait ei:
Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater
meus qui est in coelis; Et: Tibi dabo claves regni coelorum (Ibid.,
17). Quis ergo Christum per carnem et in carne natum, omnipotentis
Patris esse Filium sentire potuisset, nisi propitius hoc ipse Pater per
Petrum nobis revelasset e coelo? Haec illi confessio dedit, ut ante claves
regni coelestis acciperet quam coeli januas introiret. Sed ne qua vos,
fratres, de creditis Petro clavibus regni more nostrarum clavium cogitatio
promoveat, claves coeli lingua est Petri; quia singulorum merita censenda
apostolus unicuique regnum coeli aut claudit aut aperit. Non est ergo clavis
ista mortalis artificis aptata manu, sed data est a Christo potestas
judicandi. Denique ait ei: Quorum remiseritis peccata, remissa erunt; et
quorum detinueritis, detenta erunt (Joan.
XX, 23). Hic est Petrus, quem Christi esse confidentissimum subjecta vestigiis ejus
maria probaverunt. Nam a Domino suo novos sibi dari in fluctibus gressus, ut
fidelis poposcit, et ut dilectus emeruit: qui ob hoc solum trepidasse visus
est, ut fragilitas humana cognosceret quanta esset inter Dominum et servum
distantia, dum aggravata peccatis caro mergitur, et immaculati nescit planta
desidere: simul et illud, ne, dum super aquas ambulans Petrus pede intrepido
pervenisset ad Christum, Domini forte sui virtutibus aequaretur. Sed quid
illum tantopere dicimus trepidasse, cum pia trepidatio sua majorem profecit
ad fidem? Ut enim credidit Petrus imperio Domini sui posse se a fluctibus
sustentari, ita nihilominus dum mergitur, credidit ipsius Domini sui se
virtute salvandum. Vere beati Petri et dum trepidat mirabilis fides, quam
nec urgentis periculi potuit turbare formido: clamando enim dum mergitur,
Domine, libera me (Matth. VIII, 25), de se diffisus est, non de Domino
dubitavit. Ne quis ergo timorem hunc gloriosissimi Petri ducat in vitium:
quoniam timor iste quamvis primam ejus turbaverit fidem, confidentiam tamen
in eo reparatae credulitatis ornavit.
Hic est Petrus, cui Christus communionem sui nominis
libenter indulsit. Ut enim, sicut apostolus Paulus edocuit, petra erat
Christus; ita per Christum Petrus factus est petra, dicente ei Domino:
Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI,
18). Nam sicut in deserto, dominico sitienti populo, aqua fluxit e
petra, ita universo mundo perfidiae ariditate lassanti, de ore Petri fons
salutiferae confessionis emersit. Hic est Petrus, cui Christus ascensurus ad
Patrem, pascendas oviculas suas agnosque commendat: ut quos ille pietatis
miseratione redemerat, hic fidei suae virtute servaret. Et recte sane ei
arbiter occultorum Dei Filius pascendas oves suas tuendasque commisit, cui
noverat in nutriendo grege dominico nec studium deesse nec fidem. Hic est
Petrus, qui dum ad crucem tanquam crucifixi discipulus duceretur, verso se
poscens corpore crucifigi, passionem non renuit, sed aequalitatem crucis
dominicae declinavit; ut ostenderet universis admirandae scilicet
humilitatis virtutem, novique mysterii disciplinam et inter tormenta
servasse.
Quam
securus, carissimi, perrexit Petrus ad crucem; qui repulso timore mortis,
moriendi ordinem tam acerba in passione quaesivit.
3. Quid etiam de gloriosissimo referam Paulo, in quo Dominus fidem nominis
sui, dum ipsam persequeretur, elegit? qui dum velut acerrimus persecutor
christianam vastat Ecclesiam, inimico adhuc ejus in pectore amicum sibi cor
Christus invenit: dumque temporalia cepit Christianos ad supplicia, ipse
perpetuum captus ad gratiam, factus est subito, pastor ex lupo, ex praedone
custos, ex hoste defensor.
Unde patuit nec Paulum malignae mentis proposito plebem dominicam
persecutum, nec Christum latuisse quem eligeret in Paulo. Hic est Paulus,
qui Christi vocibus inclamatus e coelo, oculis in se Judaicae infidelitatis
obtusis, videndi aciem non perdidit, sed mutavit. Amisit oculos et recepit,
ut uno eodemque tempore et in persequentem caecitatis vindicta procederet,
et vocantis Dei gratia illuminaret Ecclesiam.
Ait namque illi de coelo Dominus: Saule, Saule,
quid me persequeris (Act. IX, 4)? id est, cur me persequeris, Saule?
Quae mea odium erga me tuum excitavit iniquitas? Nunquid quia illuminavi
caecos, quia sanavi aegrotos, quia fugavi daemones, quia esurientes populos
quinque panibus pavi?
An quia de tumulis mortuos
suscitavi? an forte magis quia fidelibus meis regnum coeleste promisi?
Sed si praestare me posse dubitas quod promitto, aspice, si tamen potes,
unde te vel quasi appello. Sed quare me persequeris, Saule, aut quid me
persequendo proficis? Nunquid adversus regnantem in coelo ullum tua
persecutio habebit affectum? nunquid nocere mihi quidquam poteris, quem non
potes intueri? Ego enim sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act.
XXII, 8); qui terras coelo, crucem regno, mortem perpetuitate mutavi: de
quibus omnibus non te debere cunctari, et ereptus tibi nunc et post paululum
redditus suadebit aspectus. At beatissimus Paulus repentina quidem caecitate
coercitus, intellecta tamen majestate loquentis e coelo, continuo fidelis
effectus, et a persecutione destitit, et novos intuendi Christum oculos
acquisivit. Hic est Paulus, qui pro suarum remuneratione virtutum, ultra
humana merita tertium raptus ad coelum, coelestia secreta cognovit; ut
Ecclesiarum futurus doctor, inter angelos disceret quod inter homines
praedicaret. Aut quis ei impune ultra non credat, qui de sacramentis
dominicis non solum audita loquitur, sed et visa testatur. Quanta hoc,
fratres, Dei nostri actum est gratia, quod de coelestibus in apostolatum
vocatus est, ut apostolatus ejus consecraretur in coelo? Et post omnia hic
est Paulus qui cervices suas, quas adversus Christi nomen superbus erexerat,
perfidorum caedendas gladio humillimus pro Christi honore submisit: nec
piguit eum pro illo mori quem saepe probaverat vivere et regnare post
mortem. Atque ita factum est ut gloriosum Paulum, qui in diversis gentibus
pro fide Christi multo certamine dimicando innumera bella peregerat, vel
victorem mundi Roma susciperet ad triumphum. Hi ergo sunt beatissimi Petrus
et Paulus, qui sacramentum coelestis regni uno spiritu praedicantes, sub
unius passione diei doctrinam suam pio sanguine et morte fortissima
consecrarunt; qui etiam tanquam Ecclesiarum omnium principes facti
dispensatione coelesti, Romam petentes sacratissima sua corpora in illius
urbis arce recondiderunt, quae totius orbis obtinuerat principatum: quatenus
potentiam virtutis suae Christus ostendens, ubi mundus caput habebat
imperii, ibi regni sui principes collocaret.
SERMO VII. Ad monachos.
Instruit nos atque hortatur sermo divinus, qualiter nos
accingere debeamus ad inquirenda promissa sua, et obtinenda illa bona quae
nec visu capi, nec auditu percipi, nec cogitatu comprehendi possunt.
Petite (inquit), et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate,
et aperietur vobis: id est, ut petamus orando, quaeramus laborando,
pulsemus perseverando; et in spem coelestium tanto incitemur studio, tanto
inardescamus affectu; ut cum praemiorum dignitate, desideriorum magnitudo
concordet. Non vult enim Deus noster bona sua nimia inveniendi facilitate
vilescere.
Pretiosa et concupiscibilis merx cupidum amatorem,
atque avidum negotiatorem requirit. Ergo ille tantorum munerum repromissor
non vult in opere suo tepidum, despicit fastidiosum, recusat coactum et
ingratum, respuit indevotum. Lentum enim et parum gratum quaerere gratiam
divini muneris maxima est injuria Remuneratoris. Ergo totis licet animae et
corporis laboribus desudemus, totis licet obedientiae viribus exerceamur;
nihil tamen condignum quod merito pro coelestibus bonis pensare et offerre
valeamus. Non valent vitae temporalis obsequia aeternae vitae gaudia.
Lassescant licet membra vigiliis, pallescant ora jejuniis; non erunt
tamen condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae
revelabitur in nobis.
Pulsemus ergo in quantum possumus, quia non possumus in quantum debemus.
Futura beatitudo acquiri potest, aestimari non potest.
Nisi enim cum aviditate, nisi cum bona voluntate et
cum laetitia Dei opera egerimus, Deo nos perire noverimus. Putamus
(carissimi) quod digne quaerat illa anima, et ita pulset ut ei aperiatur;
quae ad leve praeceptum senioris respondere praesumit et dicere: Nunquid
servi vestri sumus? Jam feci vicem meam: et ille faciat suam. Quomodo hoc
dicit, cui praeceptum est: Nolite quaerere quae vestra sunt? Et
iterum: N on quae sua sunt singuli desiderantes; a quo non hoc
expetitur ut mercedem suam impleat, sed ut alienas invadat, praeoccupet,
rapiat? Putamus quod ita petat ut accipiat, ita quaerat ut inveniat, ita
pulset ut ei aperiatur, qui pro aliqua negligentia correptus, et pro
disciplinae ordine castigatus, non se ad emendationem, non ad satisfactionem
confert, sed magis ad illam proterviam, ut dicat, desero atque discedo, hoc
ego ferre non patior, ingenuus homo sum! Jam primum qui ante praepositum vel
abbatem, ingenuum se esse jactat, puto quod adhuc emptum esse se nesciat.
Qui Christianae militiae mancipatus praesumit dicere se ingenuum, pene est
ut se neget Christi sanguine comparatum. Quid est hoc aliud quam ipsi Domino
clamare: Liber sum, nihil tibi debeo? De talibus dicebat Apostolus: Cum
enim servi essetis inobedientiae, liberi fuistis justitiae (Rom.
VII). Non bene ingenuus appellatur qui misera vitiorum
servitute deprimitur. Clamat autem in contumelia disciplinae, in peccato
animae suae: Malo discedere quam emendari, quam satisfacere, quam implere
quod praecipis.
Quid est hoc aliud quam jugum
Christi rebelli cervice discutere? Isti tales nesciunt quid voverunt, obliti
sunt propter quid huc venerunt.
Isti
tales non bene petunt, si male vitiis appetuntur, non fide pulsant, sed
infidelitate pulsantur. Quid prodest quod discedis, qui undique astrictus es
vinculis passionum? quem hinc atque inde circumvallant vitia sua? Digne
aliquis discederet, si illo ire posset, ubi illum diabolus invenire non
posset. Nemo se fallat, non fugiat adversarium de loco ad locum, sed de
vitio ad virtutem, de passione ad emendationem.
Si eum fugiat, sequitur: emenda te, et fugiet a te, sicut ait apostolus:
Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV, 6). Non obedire autem et
velle discedere, hoc est dupliciter facere diaboli voluntatem, hoc est
voluntarie sibi ipsi (etiam in praesenti) damnationem inferre peccati. Illis
ipsis qui graviter apud nos delinquunt, nullam tristiorem, nullam acerbiorem
possumus invenire sententiam, quam ut a corpore congregationis abscisci sine
pace discedat: Et nunquid non amentiae genus est, ut hoc quisquam pro
remedio expetat, quod etiam a praeposito nisi pro summo crimine non possit
inferri? Intelligamus ergo istas indignitates et contradictiones, inimico
cooperante et disponente, provenire. Ille enim qui non potest aliquem
absolute de loco salutis excutere, immittit primum occasiones et causas;
immittit inobedientiae passionem, quam semper infidelitas comitatur; quae
dum captivam illa queaverit mentem, statim intoleranda atque impossibilia
facit etiam illa quae parva sunt. Et sane dubium non est quod vires
inobedientibus divinitus subtrahuntur; et sicut ille qui non habet
necessariam fidei devotionem, et quod habebat, auferetur ab eo (Matth.
XIII); ita et inobedientia obdurat animum quem semel ceperit, ut ad
suscipienda praecepta, nec auctoritate, nec ratione, flectatur, sed quod
pessimum est, sibi soli credat, et pro omni ratione intentiones suas
sequatur, et hoc solum praeceptum putet, quod obturato corde concepit,
similis ei effectus se quo divinus sermo pronuntiat: Itinera insipientium
recta in conspectu eorum (Prov. XII). Et iterum: Sunt viae quae
videntur rectae hominibus; novissima autem eorum venient in profundum inferi
(Prov. XVI). Postremo veniet hujusmodi animabus, quod domui quae super
arenam aedificata est: haec enim parabola maxime ad inobedientes respicit.
Sic enim legimus: Omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea,
similabitur viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam, etc.
(Matth. VIII). Id est, cum influxerint stillicidia passionum, cum
advenerint flumina et torrentes atque impetus tribulationum, ex multitudine
negligentiarum; cum flaverint venti, illi utique qui per istum aerem
volitant, parati ad Christi arcam ventilandam sicubi inveniant paleas quas
ad ludibrium suum rapiant atque dispergant; tunc irruent in domum illam quae
sine obedientiae fundamento inventa est, et fiet ruina illius magna. Sed
forsitan dicat aliquis: Nunquid statim de hoc loco discedere, ruina dicenda
est? Dico (carissimi) non grandis spes est, si navis in fluctibus constituta
(licet ipsa non pereat), tamen jacturam maximam de honore ac mercibus suis
faciat, et ad portum vacua perveniat. Sic non grande gaudium est, si aliquis
ad saeculi fluctus revertens, nomen atque habitum professionis suae
custodire videatur; anima vero ejus negligentiis tabescat ac defluat.
Et quid gravius quando subito
tanquam aliquis repentinus eradicarius de loco ad quem te Dominus tuus
vocaverat, in quo te primum post mala saeculi quasi in portum de tempestate
induxerat, oblivisci subito fraternae societatis et consolationis; oblivisci
loci illius in quo primum dulcissimum immutationis habitum et nomen
saecularis exueris? Aves ipsae diligunt nidos suos; amant ferae loca in
quibus nutritae sunt, amant cubilia et pascua sua; quamlibet naturali
libertate variis partibus rapiantur, saepius tamen ad cara sibi loca quodam
desiderio revertuntur; et tu intellectu praeditus, ratione munitus, ita
interdum sensu alienus effeceris, ut praeferas Dei beneficiis voluntates vel
intentiones tuas, et diaboli insinuationes sequaris! Quae quamlibet ad duros
labores, quamlibet ad salutis naufragia atque animae detrimenta te rapiant,
totum hoc prae nimia cordis indignitate non sentis!
Tempore enim discessionis, multa promittit inimicus, te illic quo tendis,
majorem profectum, multam gratiam atque omnium rerum abundantiam reperturum,
ac te tanquam angelum suscipiendum. Et post haec; quando anxietate repletus
et pace nudatus, profectus tui studium et sacrum ovile reliqueris, tunc
animadvertis (quasi sedata temporis tempestate) inde quid de te male egeris;
tunc recognoscis quid periculi incurreris cum de loco ad quem cum gaudio
veneras sine pace, cum scandalo discessisti, tunc sera poenitentia super
ruinas suas poenitet ac deflet,
sicut quaedam aves quae prae
dolore super eos quos occiderint flere dicuntur, et haec omnia animae
detrimenta ex inobedientiae malo eveniunt.
Obedientes autem et humiles animae, multas
tribulationes atque omnes labores prosternunt, atque in compendium mittunt.
Sciendum est enim quod quanto humiliores et obedientiores fuerimus
praepositis et patribus nostris, in tantum obediet Dominus orationibus
nostris.
Videamus quam acceptabilia sunt Domino vel opera,
vel jejunia eorum qui suis potius quam seniorum voluntatibus obsequuntur.
Clamant illi: Quia jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas
nostras, et nescisti; et ille respondet: Ideo quia in diebus jejunii
vestri invenitur voluntas vestra.
Videmus ergo per
inobedientiam animorum opera non respici, jejunia non audiri, vota non
suscipi. Unde nos amplius illius mandata sectemur, quia ad nos e coelo
descendit, non solum ut nos redimeret mortis pretio, sed etiam ut vitae
aedificaret exemplo; et cum illo dicamus: Ego non veni facere voluntatem
meam, sed voluntatem illius qui misit me Patris. Ire autem post
voluntates proprias tam perniciosum est, ut hoc Deus jam postmodum iratus,
pro damnatione peccati, inobedientibus irroget dicens: Et dimisi illos
secundum desideria cordis eorum.
Quamobrem qui vult opera sua esse recta in conspectu
Dei, nihil obedientiae, nihil praeceptis praeponat; sive ille junior, sive
senior est, tanto plus debet studere aedificationi et perfectioni. Nullum
sibi finem faciat proficiendi, nullum terminum constituat acquirendi, cum
sibi dici audiat: Para in exitu opera tua; Et iterum: Non verearis
usque ad mortem justificari. Et iterum: Sapientia in exitu canitur.
Quanto ergo plus proficimus, tanto plus humiliemur: quia quanto plus
humiliati fuerimus, tanto amplius proficiemus. Nullus illi senior tam
indoctus appareat, ut putet, quod non deceat obedientia, quae Deum decuit;
humilitas enim atque obedientia in junioribus adhuc necessitas, in
senioribus jam dignitas est.
Ille bene proficit, ille bene consummat, qui quotidie sic agit, quasi semper
incipiat. Quamobrem augmenta meritorum incitamenta esse perfectorum
Scriptura pronuntiat. De his vero qui dum primas negligentias
praetermittunt, in alias atque alias semper incurrunt, ita ait: Peccator
adjicit ad peccandum; de perfecto vero dicitur: Et sanctus adhuc
sanctificetur. Videamus prius primum, quid est: Peccator adjicit ad
peccandum. Verbi gratia, cujuslibet, ut puta obtrectationis, passio si
me impugnare ceperit, si non statim me poenitudo hujus vitii coeperit, cras
tanta mihi hujus vitii facilitas veniet et quaedam (ut sic dixerim)
suavitas, ut revocare me ab illo et continere non possim. Ita enim evenit,
ut qui primo tempore emendare se nolit, incipiat in sequenti nec velle nec
posse. Verbi gratia, superbiae acquiescere coepi, regulam violavi, seniorem
laesi, juniorem destruxi: si non statim me poenituit graviter me fuisse
praeventum, jam de die in diem libentissime me rapiet ipsa violentia
consuetudinis et impetus passionis, ut jam nec delinquere me intelligam, nec
peccare me sentiam: obscurat enim atque obruit intellectum delicti
assiduitas delinquendi. Etenim ita cor negligentis obduratur, ut hoc ipso si
non se humiliet, si non satisfaciat, praeposito suo nocere se credat,
insuper et insultet et dicat: Quam constanter illi restiti, quam bene non
acquievi, quanta auctoritate respondi, putabat quod me semper illi humiliare
deberem?
Quod qui facit, diabolo se tradidisse constat, qui de hominum vitiis et
passionibus et perditione laetatur, et ejusmodi animae eveniet illa
sententia: Peccator adjicit ad peccandum. Quam nos refugientes, illam
potius teneamus quae dicit, et sanctus adhuc sanctificetur; ut
quotidie addamus merita, nec de nobis aliquid praesumamus, quia Dei est omne
quod sumus.
Simus itaque in opere Dei indeficientes propter aeternam retributionem, et
quotidie ad meliora tendamus. Ipsa enim apprehendendi aviditas, ipsa
consuetudo proficiendi semper nos ad majora provocet, et ubi viderit Deus
devotionem animae, ardentiorem insinuabit affectum; et quanto nos arserimus
ad studium, tanto ille apponet adjutorium; quanto nos apposuerimus ad
diligentiam, tanto ille addet ad gloriam. Qui habet, dabitur illi, et
superabundabit (Matth. XIII); et alio loco dicit: Posui adjutorium
super potentem. Gratia ergo de gratia nascitur, et profectus profectibus
serviunt, lucra lucris et merita meritis locum faciunt: ut quanto plus quis
acquirere coeperit, tanto plus conetur acquirere; et quanto avidius de
sapientiae bonis hauserit, tanto plus haurire desideret? sicut ipsa de se
loquitur Sapientia: Qui edunt me adhuc esurient (Eccl. XXIV).
Urgeamus cursum nostrum, ut crescat in novissimo vita nostra. Quaeramus
usque in finem, unde sine fine gaudere mereamur. Sed esto, non possumus
exercere corporis labores, conferamus nos ad spiritualium bonorum
desiderium, ad compunctionis et caritatis augmentum. Si quotidie in cordibus
nostris disponamus ascensus, nulla infirmitate, nulla aetate lassari possunt
mentes, ut spiritualibus quibusdam gradibus ascendere mereamur ad promissa
Domini nostri Jesu Christi, cui est honor, virtus et gloria, potentia et
claritas, et magnificentia, et imperium, et nunc, et semper, et in cuncta
saecula saeculorum.
Amen.
SERMO VIII.(Ex
Henrico Canisio.)
Modo, fratres carissimi, cum
divina lectio legeretur, audivimus beatum Apostolum terribiliter nos et
salubriter admonentem. Sic enim ait: Omnes manifestari oportet ante
tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit,
sive bonum, sive malum (II Cor. 10). Quare etiam Dominus in Evangelio
denuntiat, dicens: Filius hominis venturus est in gloria sua, cum angelis
suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 17).
Diligenter, quaeso, attendite, fratres carissimi, et mecum pariter
expavescite; quia non dicit quod reddet unicuique secundum misericordiam
suam, sed secundum opera sua. Hic enim est misericors; ibi justus.
Nam quod statim non in peccatores vin . . . . . patientia est, non
negligentia. Non ille potentia perdit; sed nos ad poenitentiam reservavit.
Unde magis timendum est ne quanto diutius exspectat ut cessemus, tanto
gravius damnet, si emendare noluerimus. Cum haec ita sint, scire et
intelligere debemus, fratres, nihil nobis esse salubrius quam ut damnatis
omnium praesentium rerum voluptatibus, id potius cogitemus, quando erimus de
hoc saeculo transituri, vel quando tabernaculum nostri corporis, ultimo die
superveniente, deposituri, et iterum illud resurrectionis tempore recepturi,
ut cum eodem recipiamus, prout gessimus, sive bonum, sive malum. Et ideo
rogo vos, fratres, ut cogitemus, quales erimus in die judicii purissimis
angelorum conspectibus offerendi, et aeterno Judici rationem de libris
conscientiae reddituri. Remotis enim omnibus probationibus, certum est in
diem illum ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sibi animam in
cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non aliunde deforis, sed
intus de ipsa proferentur, adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium
nota testimonia, id est, opera sua, ordinabuntur ante infelicem animam
peccata vel crimina sua, ut eam confundat probatio, et confundat agnitio,
secundum illud quod scriptum est: Arguam te, et statuam illam ante faciem
tuam (Psal. XLIX, 21). Quicunque se modo, dum licet, emendare
neglexerit, ante illum coelestem populum primum excepturus est de confusione
supplicium, et anima, quae modo per poenitentiam, compendiosam
transactionem, peccatorum putredines curare dissimulat, ante illud tribunal
metuendum, sine ullo remedio in perpetuo vulnerata remanebit. O si jam nunc
faciem peccatoris animae liceret oculis cordis aut corporis intueri, et
conscientiae nostrae vultum in oculorum praesentiam permitteremus adducere!
Quod
si licet nec dici potest, quanto studio, quantoque metu urgeremus foedata
componere, maculata tergere, vulnerata curare. Ideo quia non possumus oculis
corporis, inspiciamus, in quantum possumus, oculis cordis, et unusquisque
conscientias nostras ante conspectum interioris hominis constituamus, ipsi
nosmetipsos castigemus, ipsi nos curationem de quotidiana conversatione
faciamus. Alloquatur se in secretis unaquaeque anima, et dicat: Videamus si
hanc diem sine peccato, sine invidia, sine obtrectatione, sine murmuratione
transegi. Videamus si hodie quod ad profectum animae pertinet operatus sum:
puto quod hodie mentitus sum, per iram, vel concupiscentiam victus sum, nec
alicui benefeci, nec per timorem aeternae mortis ingemui. Quis mihi reddat
hanc diem, quam inanibus rebus perdidi, quam cogitationibus noxiis
pessimisque consumpsi? Ac si, fratres, de omnibus negligentiis nostris
compungamur, in cubilibus, id est, in cordibus nostris, ipsi nos
condemnemus, ipsi nos accusemus Judici nostro quotidie, et dum in hac carne
sumus contra ipsam carnem quotidie dicamus, vincamus voluntates et
intentiones nostras, dum nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum
felice mutatione aeternae vitae succedit.
Quando illud, quod Dominus dixit: Et erunt
similes angelis (Luc. XX, 36); et iterum: Tunc justi fulgebunt sicut
sol, in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Putas qualis tunc erit
splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum; tunc enim
cum ad istam beatitudinem venerimus, nulla erit tristitia, nullus timor,
nulla infirmitas, nulla mors, nullus nobis obstabit ad serviendum Deo
nostro; nulla jam nobis stabit infirmitas, nulla contradicet miserae carnis
adversitas, nulla vel ulterius remanebit pugnandi necessitas. Veniet,
inquam, tempus quando nullus desideretur cibus, omnisque refectio, nulla
sentiatur jejunii lassitudo, nulla timeatur vel de carne inquietudo, vel de
hoste tentatio; sed adversario in inferni profunda detruso perfruemur hac
primum felicitate, ut incipiamus nec velle ultra peccare, nec posse;
cessante omni iniquitate, omni miseria, omni moerore; totum innocentia,
totum felicitas possidebit.
Nullam inferior miseriam, nullam felicior timebit
invidiam, quia exinanita et penitus exstincta transivit. In pectoribus
hominum caritas angelorum, quibus admixti homines jam coelesti recepta
carne, sine carnis infirmitate fulgebunt.
Et ideo nullum ulterius
patientur de sempiterna Domini sui virtute fastidium, nullum sub perenni
laudum suarum exsultatione defectum. Habemus plenam beatitudinem inter illa
immensa beneficia Dei nostri, ut nunquam in referenda gratiarum actione
cessemus; cohaeredes effecti ejus qui dicet: Venite, benedicti; percipite
regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Donante
ipso qui vivit et regnat in saecula saeculorum, Amen.
Ritorno alla pagina su "San Fausto di Riez"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
11 marzo 2024 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net