Hildegardis Bingensis

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum

Patrologia Latina, vol. 197, J. P. Migne 1882

 

LIBER PRIMUS.

 

PRAEFATIO.

 

(PL 197, 0383A)Ecce quadragesimo tertio temporalis cursus mei anno, cum coelesti visioni magno timore, tremula intentione inhaererem, vidi maximum splendorem, in quo facta est vox de coelo ad me dicens: O homo fragilis, et cinis cineris et putredo putredinis, dic et scribe quae vides et audis. Sed quia timida es ad loquendum, et simplex ad exponendum, et indocta ad scribendum ea, dic et scribe ea non secundum os hominis, nec secundum intellectum humanae adinventionis, nec secundum voluntatem humanae compositionis, sed secundum id quod ea in coelestibus desuper in mirabilibus Dei vides et audis; ea sic edisserendo proferens, quemadmodum et auditor verba praeceptoris sui percipiens, ea secundum tenorem locutionis illius, ipso volente, (PL 197, 0383B)ostendente et praecipiente propalat. Sic ergo et tu, o homo, dic ea quae vides et audis: et scribe ea non secundum te, nec secundum alium hominem, sed secundum voluntatem scientis, videntis et disponentis omnia in secretis mysteriorum suorum. Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem: Dic ergo mirabilia haec, et scribe ea hoc modo edocta, et dic. Actum est in millesimo centesimo quadragesimo primo Filii Dei Jesu Christi incarnationis anno, cum quadraginta duorum annorum septemque mensium essem, maximae coruscationis igneum lumen aperto coelo veniens, totum cerebrum meum transfudit, et totum cor totumque pectus meum velut flamma non tamen ardens, sed calens ita inflammavit, ut sol rem aliquam calefacit super quam radios suos immittit. Et repente intellectum (PL 197, 0384A)expositionis librorum videlicet Psalterii, Evangeliorum et aliorum catholicorum tam Veteris quam Novi Testamenti voluminum sapiebam, non autem interpretationem verborum textus eorum, nec divisionem syllabarum, nec cognitionem casuum aut temporum callebam. Virtutem autem mysteriorum, secretarum et admirandarum visionum a puellari aetate, scilicet a tempore illo cum quinquennis essem usque ad praesens tempus, mirabili modo in me senseram, sicut et adhuc: quod tamen nulli hominum exceptis quibusdam paucis et religiosis qui in eadem conversatione vivebant qua et ego eram, manifestavi, sed interim usque ad id temporis quo illud Deus sua gratia manifestari voluit, sub quieto silentio compressi. Visiones vero quas (PL 197, 0384B)vidi: non eas in somnis, nec dormiens, nec in phrenesi, nec corporeis oculis aut auribus exterioris hominis, nec in abditis locis percepi, sed eas vigilans, circumspiciens in pura mente oculis et auribus interioris hominis, in apertis locis secundum voluntatem Dei accepi. Quod quomodo sit, carnali homini perquirere difficile est. Sed puellari meta transacta: cum ad praefatam aetatem perfectae fortitudinis pervenissem, audivi vocem de coelo dicentem: Ego lux vivens, et obscura illuminans; hominem quem volui, et quem mirabiliter secundum quod mihi placuit excussi in magnis mirabilibus ultra modum antiquorum hominum qui in me multa secreta viderunt posui; sed in terram stravi illum, ut se non erigeret in ulla elatione mentis suae. Mundus quoque non habuit in eo gaudium, (PL 197, 0385A)nec delectationem, nec exercitationem in rebus illis quae ad ipsum pertinent, quia eum de pertinaci audacia abstraxi, timorem habentem, et in laboribus suis paventem. Ipse enim in medullis et in venis carnis suae doluit: constrictum animum et sensum habens, atque multam passionem corporis sufferens, ita quod in eo nulla securitas habitavit, sed in omnibus causis suis se culpabilem aestimavit. Nam ruinas cordis ejus circumsepsi, ne mens ipsius per superbiam aut per vanam gloriam se elevaret, sed magis in omnibus his timorem et dolorem quam gaudium aut petulantiam sentiret. Unde in amore meo scrutatus est in animo suo, ubi illum inveniret qui viam salutis curreret. Et quemdam invenit et eum amavit, agnoscens quod fidelis homo (PL 197, 0385B)esset et similis sibi in aliqua parte laboris illius qui ad me tendit, tenensque eum simul cum illo in omnibus his per supernum studium contendit, ut absconsa miracula mea revelarentur. Et idem homo super semetipsum se non extulit, sed ad illum in ascensionem humilitatis et in intentione bonae voluntatis quem invenit, se in multis suspiriis inclinavit. Tu ergo, o homo, qui haec non in inquietudine deceptionis, sed in puritate simplicitatis (PL 197, 0386A)accipis ad manifestationem absconditorum directa, scribe quae vides et audis.

 

Sed ego, quamvis haec viderem et audirem, tamen propter dubietatem et malam opinionem, et propter diversitatem verborum hominum, tamdiu non in pertinacia, sed in humilitatis officio scribere recusavi, quousque in lectum aegritudinis, flagello Dei depressa caderem, ita quod tandem multis infirmitatibus compulsa: testimonio cujusdam nobilis et bonorum morum puellae et hominis illius quem occulte (ut praefatum est) quaesieram et inveneram, manus ad scribendum apposui. Quod dum facerem, altam profunditatem expositionis librorum, ut praedixi, sentiens, viribusque receptis de aegritudine me erigens: vix opus istud decem annis (PL 197, 0386B)consumans ad finem perduxi. In diebus autem Henrici Moguntini archiepiscopi et Conradi Romanorum regis et Cunonis abbatis in monte Beati Disibodi pontificis, sub papa Eugenio, hae visiones et verba facta sunt. Et dixi et scripsi haec, non secundum adinventionem cordis mei aut ullius hominis, sed ut ea in coelestibus vidi, audivi et percepi per secreta mysteria Dei. Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem: Clama ergo et scribe sic.

 

VISIO PRIMA.

(PL 197, 0385)

SUMMARIUM.-- De fortitudine et stabilitate aeternitatis regni Dei. De timore Domini. De iis qui pauperes spiritu sunt. Quod virtutes a Deo venientes, timentes Deum et pauperes spiritu custodiunt. Quod agnitioni Dei abscondi non possunt studia actuum hominum. Salomon de eadem re.

 

(PL 197, 0385C)Vidi quasi montem magnum, ferreum colorem habentem, et super ipsum quemdam tantae claritatis sedentem, ut claritas ipsius visum meum hebetaret, a quo ex utraque parte sui, lenis umbra velut ala mirae latitudinis et longitudinis porrigebatur. Et ante ipsum ad radicem ejusdem montis quaedam imago undique plena oculis stabat, cujus nullam humanam formam prae oculorum multitudine discernere valebam, et ante istam, imago alia puerilis aetatis, pallida veste, sed albis calceamentis induta, super cujus caput tanta claritas de eo qui super montem ipsum sedebat descendit, ut faciem ejus intueri non valerem, sed ab eodem qui super montem illum sedebat: multae viventes scintillae prodibant, quae easdem imagines magna suavitate circumvolabant. (PL 197, 0385D)In ipso autem monte quasi plurimae fenestellae cernebantur, in quibus velut capita hominum, quaedam pallida et quaedam alba apparuerunt. Et ecce qui super montem sedebat, fortissima et penetrantissima voce clamabat, dicens: O homo fragilis pulvis de pulvere terrae, et cinis de cinere, clama et dic de introitu incorruptae salvationis: quatenus ii erudiantur qui medullam Scripturarum videntes, eam nec dicere, nec praedicare volunt, quia tepidi et hebetes ad conservandam justitiam (PL 197, 0386C)Dei sunt, quibus clausuram mysteriorum resera: quam ipsi timidi in abscondito agro sine fructu celant. Ergo in fontem abundantiae ita dilatare, et ita in mystica eruditione efflue, ut illi ab effusione irrigationis tuae concutiantur, qui te propter praevaricationem Evae volunt contemptibilem esse. Nam tu acumen hujus profunditatis ab homine non capis, sed a superno et tremendo judice illud desuper accipis, ubi praeclara luce haec serenitas inter lucentes fortiter lucebit. Surge ergo, clama et dic: quae tibi fortissima virtute divini auxilii manifestantur, quoniam ille qui omni creaturae suae potenter et benigne imperat, ipsum timentes et ipsi suavi dilectione in spiritu humilitatis famulantes, claritate supernae illustrationis perfundit, et ad gaudia (PL 197, 0386D)aeternae visionis in via justitiae perseverantes perducit.

 

Unde etiam, ut vides, mons iste magnus ferreum colorem habens, designat fortitudinem et stabilitatem aeternitatis regni Dei; quae nullo impulsu labentis mutabilitatis potest exterminari, et super ipsum quidam tantae claritatis sedens, ut claritas ipsius visum tuum hebetaret: ostendit in regno beatitudinis, ipsum qui in fulgore indeficientis serenitatis toti orbi terrarum imperans superna divinitate, (PL 197, 0387A)humanis mentibus incomprehensibilis est. Sed ab utraque parte sui lenis umbra velut ala mirae latitudinis et longitudinis extenditur: quod est et in admonitione et in castigatione beatae defensionis suavis et lenis protectio, ineffabilem justitiam in perseverantiam verae aequitatis juste et pie demonstrans.

 

Et ante ipsum ad radicem ejusdem montis quaedam imago undique plena oculis stat, quia coram Deo in humilitate regnum Dei inspiciens timore Domini vallatus perspicuitate bonae et justae intentionis studium et stabilitatem suam in hominibus exercet, ita quod ejus nullam humanam formam prae ipsis oculis discernere vales, quoniam omnem oblivionem justitiae Dei quam saepius homines in (PL 197, 0387B)taedio mentis suae sentiunt per acutissimam aciem inspectionis suae ita abjicit: quod mortalis inquisitio vigilantiam ejus in debilitate sua non discutit.

 

Unde et ante istam, imago alia puerilis aetatis, pallida tunica, sed albis calceamentis induta apparet, quia praecedente timore Domini, illi qui pauperes spiritu sunt subsequuntur, quoniam timor Domini in devotione humilitatis beatitudinem paupertatis spiritus fortiter tenet; quae non jactantiam nec elationem cordis appetit, sed simplicitatem et sobrietatem mentis diligit, non sibi sed Deo velut in pallore subjectionis justa opera sua quasi indumentum pallidae tunicae tribuens, et candida vestigia Filii Dei fideliter subsequens. Super cujus caput tanta claritas de sedente super montem descendit, (PL 197, 0387C)ut faciem ejus intueri non possis; quia potestatem et fortitudinem beatitudinis ejus serenitas visitationis illius, qui omni creaturae laudabiliter imperat tantam infundit ut copiositatem ipsius mortali et (PL 197, 0388A)infirma consideratione capere non valeas, quoniam et ille qui coelestes divitias habet, paupertati humiliter se subdidit.

 

Sed quod ab eodem qui super montem illum sedet multae viventes scintillae exeunt, quae easdem imagines magna suavitate circumvolant: hoc est quod ab omnipotente Deo diversae et fortissimae virtutes in divina claritate fulgentes veniunt, quae illos qui Deum veraciter timent et qui paupertatem spiritus fideliter amant, suo adjutorio et custodia circumdantes ardenter amplectuutur et deliniunt. Unde et in ipso monte quasi plurimae fenestellae videntur, in quibus velut capita hominum quaedam pallida, et quaedam alba apparent; quia in summa altitudine, profundissimae et perspicacissimae agnitioni Dei nec (PL 197, 0388B)celari, nec abscondi possunt studia actuum hominum, cum et teporem et candorem in semetipsis saepissime demonstrent, quoniam et modo homines et in cordibus et in factis suis fatigati in contumelia dormitant: modo exsuscitati in honore evigilant, quemadmodum Salomon in voluntate mea testatur, dicens: Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat (Prov. X). Quod dicitur, debilem et pauperem se homo ille fecit, qui noluit justitiam operari, nec iniquitatem delere, nec debitum remittere, ubi a mirabilibus operum beatitudinis otiosus permansit. Qui autem operatur fortissima opera salutis: viam veritatis currens, fontem salientis gloriae capit, in quo pretiosissimas divitias in terra et in coelo sibi parat. Unde quicunque (PL 197, 0388C)scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, ille admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.

 

VISIO SECUNDA.

(PL 197, 0387)

SUMMARIUM.-- Quod beati angeli nullo impulsu injustitiae territi, ab amore et laude Dei abstrahuntur. Quod Lucifer decorem et vim fortitudinis suae considerans superbivit, et ideo cum sibi consentientibus a coelesti gloria ejectus est. Quod Deus injustus esset, si eum non dejecisset. Verba Job ad eamdem rem. De inferno qui in voracitate sua submersionem animarum tenet. Quod in dejectione diaboli, infernus factus est. Quod gehenna impoenitentibus obvia est; purgandis caetera tormenta posita sunt. Verba Ezechielis de eadem re. De diabolica fraude primum hominem per serpentem decipiente. Quod diabolus nescivit arborem illam interdictam esse, nisi ex Evae responsione. Quae tenenda vel quae vitanda sint in conjugio. Verba apostoli de eadem re. Cur ante incarnationem Domini, quidam plures uxores haberent. Cur nec homo nec angelus hominem liberare potuit, sed solus Dei Filius. Verba Sapientiae de eadem re. Quod consanguinei conjugio non copulentur. Exemplum de lacte. Cur in Veteri Testamento, conjugium inter consanguineos concessum sit: in Novo prohibitum. Quod vir non nisi in forti aetate, non nisi nubilem uxorem ducat. De vitanda illicita et libidinosa pollutione. Quare mulier post partum, vel a viro corrupta, in oculto maneat, et ab ingressu templi abstineat. Qui in commistione praegnantis se polluunt, homicidae sunt. Oseae de eadem re. De commendatione castitatis. Joannes de eadem re. Quod expulso Adam, Deus paradisum munivit. Quod quia homo Deo rebellis exstitit, creatura ei prius subjecta, se illi opposuit. De amoenitate paradisi, quae succum et vim terrae tribuit ut anima corpori. Cur Deus hominem talem fecit ut peccare posset. Quod homo non debet summa perscrutari; cum nec infima valeat examinare. Quod homo nunc clarior fulget quam prius in coelo. Similitudo horti, ovis et margaritae ad hominem. De commendatione humilitatis et charitatis quae clariores caeteris virtutibus existunt.

 

(PL 197, 0387D)Deinde vidi velut maximam multitudinem viventium lampadarum, multam claritatem habentium; quae igneum fulgorem accipientes, serenissimum splendorem adeptae sunt. Et ecce lacus multae latitudinis (PL 197, 0388D)et profunditatis apparuit, os velut os putei habens et igneum fumum cum multo fetore evomens de quo etiam teterrima nebula exhalans ad finem usque quasi visu imperceptibilem attigit, et in (PL 197, 0389A)quadam clara regione candidam nubem quae de pulchra hominis forma plurimas stellas in se continens exierat, afflavit, et illam ac eamdem hominis formam ex illa regione ejecit. Quo facto, lucidissimus splendor regionem illam circumdedit, et ita omnia elementa mundi, quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem versa horribiles terrores ostenderunt. Et iterum audivi illum qui mihi prius locutus fuerat, dicente: Deum fideli devotione subsequentes, et in dilectione ejus digno amore ardentes, a gloria supernae beatitudinis nullo impulsu injustitiae territi abstrahuntur, cum illi qui Deum ficte attendunt: non solum ad majora non promoveantur, sed etiam ab iis quae se habere fallaciter putant, justa examinatione dejiciantur. Quod (PL 197, 0389B)et haec maxima multitudo viventium lampadarum, multam claritatem habentium ostendit: quae est plurimus exercitus supernorum spirituum in beata vita fulgentium, ac in multo decore et ornatu existentium, quoniam cum a Deo creati sunt: non superbam elationem arripuerunt, sed in divino amore fortiter perstiterunt. Nam ipsi igneum fulgorem accipientes, ita serenissimum splendorem adepti sunt, quia cum Lucifer cum suis superno Creatori rebellari conaretur, isti zelum Dei in casu illius et illi consentientium habentes, vigilantiam divinae dilectionis induerunt, cum illi caecitatem ignorantiae qua Deum scire noluerunt, incurrerunt. Quomodo? In casu diaboli in illis angelicis spiritibus (PL 197, 0389C)qui cum Deo in rectitudine perseveraverunt, maxima laus exorta est, quoniam illuminati visu perspicaciter agnoverunt quod Deus immobilis, sine ulla mutatione ullius mutabilitatis in potentia sua perseverat, ita quod a nullo bellatore superari poterit. Et ita in amore ejus exardescentes, et in rectitudine perseverantes, omne domicilium injustitiae contempserunt.

 

Sed Lucifer qui ob superbiam suam de coelesti gloria ejectus est, in initio creationis suae talis ac tantus exstitit, quod nullum defectum nec in decore nec in fortitudine sua sensit. Unde cum decorem suum inspiceret, et cum vim fortitudinis suae in semetipso consideraret, superbiam invenit, quae ipsi promisit ut inciperet quod vellet, quia perficere (PL 197, 0389D)posset quod incepisset. Et videns locum ubi se collocare posse putavit, ibi decorem et fortitudinem suam ostendere volens, in semetipso sic dicebat: Volo fulgere illic, quemadmodum et iste hic. Cui omnis acies ejus assensum dedit, dicens: Quod tu vis, hoc et nos volumus. Et cum in superbiam elatus illud perficere vellet quod cogitaverat, zelus Domini se extendens in ignea nigredine illum cum omni comitatu suo dejecit, ita quod ipsi opaci contra serenitatem quam habuerant, effecti sunt. Quid est hoc? Quia si Deus praesumptionem illorum non dejecisset, injustus esset, quoniam illos foveret qui integritatem divinitatis dividere volebant; sed eos dejecit et impietatem eorum ad nihilum redegit, sicut etiam et omnes a conspectu claritatis suae (PL 197, 0390A)aufert qui se ipsi opponere conantur, ut servus meus Job ostendit, dicens: Lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui. Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit (Job XXI). Quod dicitur, gloria superbientis nequitiae ex falsa prosperitate, quasi lumen honoris in voluntate carnis illorum procedens qui Deum non timent (sed qui illum in perversa impietate spernunt, contemnentes scire quod nullus eum valeat expugnare, in igne ferocitatis suae volentes exurere quaecunque adversantur): haec in hora ultionis Dei velut terra conculcatur, et de superno judicio super eosdem impios cadet abjectio indignationis omnium quae sub coelo sunt, ita quod et Deo et hominibus molesti (PL 197, 0390B)erunt. Unde quia Deus non sinit eos habere quod volunt, ideo undique dolore macerati in hominibus bacchantur per rabiem insaniae suae, cum ardent hoc possidere quod Deus non permittit eos deglutire. Et cum hoc modo a Deo recedunt, solis inutilibus rebus comparantur, ita quod nec in Deo nec in hominibus quidquam boni facere vellent, de grano vitae in praevidente oculo inspectionis Dei abscisi. Quapropter et hujusmodi contritioni traduntur, qui in tepido sapore iniqui rumoris dissipantur, cum supervenientem imbrem Spiritus sancti non suscipiunt.

 

Sed lacus ille multae latitudinis et profunditatis qui tibi apparet, est infernus, latitudinem vitiorum et profunditatem perditionum, ut vides, in se continens; (PL 197, 0390C)os etiam velut os putei habens, et igneum fumum cum multo fetore emittens; quia in voracitate sua submersionem animarum tenens, cum eis suavitatem et dulcedinem ostendit, eas ad perversionem tormentorum perversa deceptione perducit, ubi ardet ignis cum suffusione teterrima fumi et cum ebulliente mortifero fetore emanat; quoniam haec dira tormenta diabolo et eum subsequentibus (qui se a summo bono avertunt, nec illud scire aut intelligere curaverunt) praeparata sunt; unde et ab omni bono dejecti sunt, non quia illud nescierunt, sed quoniam illud in magna superbia contempserunt. Quid est hoc? In dejectione diaboli hae exteriores tenebrae, omne genus poenarum in se (PL 197, 0390D)habentes positae sunt; quia hi maligni spiritus, contra gloriam quae ipsis praeparata fuit, miseriam diversarum poenarum susceperunt, et contra claritatem quam habuerunt densissimas tenebras induerunt. Quomodo? Cum superbus angelus ut coluber se sursum erexit, carcerem inferni accepit, quia esse non potuit ut ullus Deo praevaleret. Et quomodo conveniens esset, ut in uno pectore duo corda essent: sic nec in coelo duo dii esse debuerunt. Sed quoniam idem diabolus cum suis superbam praesumptionem arripuit, ideo lacum perditionis sibi paratum invenit. Sic et homines illi qui eos in actibus suis imitantur, participes poenarum eorum secundum merita sua efficiuntur. Sed quaedam animae sunt quae cumulum damnationis habentes, (PL 197, 0391A)a scientia Dei projectae sunt: et ideo infernales poenas sine consolatione ereptionis habebunt; quaedam autem in oblivione Dei non existentes, sed in superioribus examinationibus purgationem peccatorum suorum in quibus prolapsae sunt recipientes; tandem absolutionem vinculorum suorum sentiunt, ad requiem ereptae pervenientes. Quid est hoc? Gehenna iis obvia est qui Deum in oblivione cordis sui sine poenitentia habent: caetera vero tormenta iis qui quamvis mala opera faciant, tamen in eis usque ad finem non perseverant, sed tandem ad Deum in gemitibus suis respiciunt. Quapropter fideles diabolum fugiant et Deum diligant, mala opera abjicientes et bona cum decore poenitentiae complentes, ut servus meus Ezechiel per (PL 197, 0391B)me inspiratus hortatur, dicens: Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas (Ezech. XVIII). Quod dicitur: O vos homines qui hactenus in peccatis jacuistis: recordamini Christiani nominis vestri, convertentes vos ad viam salutis, et facite alia opera in fonte poenitentiae: qui prius fecistis multa scelera in multis vitiis, et ita a mala consuetudine vestra surgentes: non deprimet vos in ruinam mortis iniquitas illa in qua sorduistis, quia illam in die salvationis vestrae abjecistis. Unde etiam hoc modo gaudium angelorum super vos erit, quoniam a diabolo recessistis et ad Deum cucurristis, eum sic melius in bonis actibus cognoscentes, (PL 197, 0391C)quam prius eum sciretis cum in irrisione antiqui seductoris fuistis. Quod vero de eodem lacu teterrima nebula exhalans ad finem usque quasi visu imperceptibilem attigit: hoc est quod de profundissima perditione diabolica fraus emanans serpentem virulentum, nefas fraudulentae intentionis in se continentem ad decipiendum, hominem latenter invasit. Quomodo? Quia cum diabolus hominem in paradiso vidit, cum magna indignatione exclamavit, dicens: O quis assequetur me in mansione verae beatitudinis? Et ita in semetipso sciebat quod malitiam suam quam in se habuit nondum in alia creatura compleverat, sed Adam et Evam puerili innocentia in horto deliciarum degere videns, cum magno astu extulit se ad eos decipiendum per serpentem. (PL 197, 0391D)Quare? Quoniam serpentem magis assimilari sibi quam aliud animal intellexit; studuit ut in dolositate illius hoc occulte perficeret quod in forma sua aperte complere non posset. Unde cum Adam et Evam a vetita sibi arbore se avertere et anima et corpore conspexit, in semetipso intellexit eos ibi divinum praeceptum habere, et quod in primo opere quod inciperent, ipsos facillime dejiceret. Nesciebat enim arborem illam vetitam esse nisi quod hoc secundum probationem dolosae interrogationis suae, et secundum responsa eorum agnovit. Quapropter in ipsa clara regione candidam nubem (quae de pulchra forma hominis plurimas stellas in se continens exierat) per nebulam teterrimam afflavit, quoniam in eodem amoenitatis loco Evam innocentem animum (PL 197, 0392A)habentem (quae de innocente Adam omnem multitudinem humani generis in praeordinatione Dei lucentem in suo corpore gestans sumpta fuerat) per seductionem serpentis ad dejectionem ejus diabolus invasit. Cur hoc? Quia sciebat mulieris mollitiem facilius vincendam quam viri fortitudinem; videns etiam quod Adam in charitate Evae tam vehementer ardebat, ut si ipse Evam vicisset, quidquid illa Adae diceret, Adam illud perficeret. Unde et diabolus illam et formam hominis ex illa regione ejecit, quin idem antiquus seductor Evam atque Adam de sede beatitudinis sua deceptione expellens in tenebras subversionis detrusit. Quomodo? videlicet Evam primum seduxit, ut ipsa Adae blandiretur quo ei assensum praeberet, quia ipsa citius Adam (PL 197, 0392B)quam alia creatura ad inobedientiam perducere potuit; quoniam de costa illius facta fuerat. Quapropter mulier virum citius dejicit, cum ille eam non abhorrens, verba ejus facile assumit.

 

Verum et non puero sed perfecto viro scilicet Adae perfecta mulier data est, ita etiam modo, cum vir in aetate perfecta fertilis est, perfecta ei mulier conjungenda est, velut cum arbor flores incipit emittere, debita cultura ei adhibenda est. Nam de costa insito calore et humore Adae, Eva formata est, ac ideo nunc de fortitudine viri et de calore ejus semine suscepto mulier intendit prolem in mundum producere, vir enim seminator existit, mulier autem susceptrix seminis est, unde et mulier sub potestate viri manet, quoniam ut duritia lapidis ad (PL 197, 0392C)teneritudinem terrae est, ita etiam et fortitudo viri ad mollitiem mulieris. Quod autem prima mulier de viro formata est, hoc est conjunctio desponsationis mulieris ad virum. Et hoc sic intelligendum est. Conjunctio ista non est vane neque in oblivione Dei exercenda, quia qui mulierem de viro tulit, conjunctionem istam bene et honeste instituit, videlicet carnem de carne formans. Quapropter ut Adam et Eva caro una exstiterunt; sic et nunc vir et mulier caro una in conjunctione charitatis ad multiplicandum genus humanum efficiuntur. Et ideo perfecta charitas in his duobus esse debet, quemadmodum et in illis prioribus. Adam enim uxorem suam culpare posset, quod ei consilio (PL 197, 0392D)suo mortem intulit, sed tamen eam non dimisit quandiu in hoc saeculo vixit, quoniam illam sibi per divinam potentiam datam esse cognovit. Unde propter perfectam charitatem non relinquat homo uxorem suam, nisi propter rationabilem causam illam, quam sibi fidelis Ecclesia proponit. Nec omnino divisio in illis fiat: nisi ambo una mente in Filium meum voluerint respicere, sic in ardenti amore illius dicentes. Volumus mundum relinquere et illum sequi, qui pro nobis passus est. Quod si hi duo in una devotione dissentiunt ut mundum relinquant, tunc se omnino ab invicem non separent, quia ut sanguis a carne separari non potest quandiu spiritus in illa manet, ita nec maritus nec uxor se ab invicem dividant, sed simul in una voluntate (PL 197, 0393A)ambulent. Sed si ibi in fornicatione praevaricatio legis aut in viro aut in muliere est, tunc aut a semetipsis, aut a sacerdotibus suis publicati, censuram spiritalis magisterii secundum quod justum est sustinebunt. Maritus autem de uxore et uxor de marito coram Ecclesia et praelatis ipsius de transgressione conjunctionis suae secundum justitiam Dei conqueretur: non tamen ita ut maritus aut uxor aliam copulam quaerat, sed ipsi aut simul in rectitudine conjunctionis permanebunt, aut se ab hujusmodi conjunctione simul abstinebunt, juxta id quod eis per disciplinam ecclesiasticae institutionis demonstratur, nec se viperea laceratione dilaniabunt, sed pura dilectione diligent, quoniam et vir et mulier esse non possunt nisi ista copulatione procreati, (PL 197, 0393B)quemadmodum Paulus amicus meus testatur, dicens: Sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo (I Cor. XII). Quod dicitur: Mulier propter virum creata est, et vir propter mulierem factus est; quoniam ut illa de viro, ita et vir de illa ne alterum ab altero discebat in unitate natorum suorum, quia in uno opere, unum operantur, quemadmodum aer et ventus opera sua invicem complicant. Quomodo? Aer a vento movetur, et ventus aeri implicatur, ita quod in ambitu eorum omnia virentia illis subdita sunt. Quid est hoc? Mulier viro et vir mulieri in opere filiorum cooperatur, unde maxima crimina ibi sunt, ubi fornicatio in diebus creationis filiorum divisionem facit, quoniam (PL 197, 0393C)proprium sanguinem de fundamento loci sui vir et mulier ibi abscindunt, in alienum locum eum abjicientes. His certe fraudulentia diaboli et ira Dei relinquetur; quia foedus illud praevaricati sunt quod ipsis Deus constituit. Quapropter, vae ipsis, quando peccata ipsorum eis non remittuntur. Sed quamvis vir et mulier in natis suis, ut ostensum est, sibi cooperentur, omnia tamen videlicet tam vir quam mulier et caeterae creaturae ex divina dispositione et ordinatione sunt, quoniam Deus ea secundum voluntatem suam fecit.

 

Ante incarnationem autem Filii mei, quidam in antiquo populo plurimas uxores secundum voluntatem suam simul habebant; quia nondum apertae demonstrationis prohibitionem inde audierant, quam (PL 197, 0393D)Filius meus in mundum veniens ostendit rectissimo ordine hujus copulationis in marito et uxore quandiu in hac vita spirarent secundum conjunctionem Adae et Evae propalatam, quoniam conjunctio haec non secundum voluntatem hominis sed secundum timorem Dei exercenda est; quia melius est rectum conjugium juxta dispositionem ecclesiasticae discretionis habere quam fornicationem appetere, cum tamen vos homines hoc negligentes, vestram libidinem non solum secundum homines sed etiam secundum pecora exerceatis. Fides autem recta et pura dilectio agnitionis Dei inter maritum et uxorem sit, ne semine eorum diabolica arte polluto divina ultio ipsos percutiat, cum se invicem mordentes dilaniant, et cum semina sua inhumane secundum (PL 197, 0394A)pertula tiam pecorum seminant. Unde cum invidia vipereo more eos cruciat et cum maculosa superfluitas seminis ipsorum absque timore Dei et absque humana disciplina in ipsis est; frequenter ad castigationem hujus perversitatis ipsorum recto judicio Dei, qui ex ipsis nascuntur ad contrarietatem in membris suis destituuntur et a prosperitate vitae suae dejiciuntur, nisi poenitentiam illorum suscipiens, placabilem me istis ostendam. Nam qui in poenitentia peccatorum suorum me invocaverint, poenitentiam ipsorum propter amorem Filii mei suscipiam; quoniam qui digitum suum ad me poenitendo levaverit, id est qui gemitum cordis sui ad me in poenitentia extenderit, dicens: Peccavi, Domine, coram te; poenitentiam illam mihi Filius (PL 197, 0394B)meus ostendit, qui sacerdos sacerdotum est, quia poenitentia quae sacerdotibus in amore Filii mei offertur, purgationem peccatorum eam facientibus concedit. Unde poenitentiam suam digne facientes a maxilla diaboli exeunt homines, quoniam ille hamum divinae potentiae deglutire volens, juxta illam, suam fortiter vulneravit, ubi etiam nunc fideles animae a perditione transeuntes ad salvationem perveniunt. Quomodo? Quia sacerdotes in altari invocatores nominis mei existentes, confessionem populorum suscipient, ubi eis remedium salutis demonstrabunt. Quapropter ut Deum placabilem habeant, semen suum in diversitate vitiorum non contaminent, quoniam qui in fornicatione vel in (PL 197, 0394C)adulterio semen suum ejiciunt, filios suos qui hoc modo ex ipsis nascuntur negligentiores reddunt. Quomodo? Qui puro limo lutum vel stercus admiscet, nunquid vas stabile facit? Sic qui semen suum in fornicatione vel adulterio contaminat, nunquid filios fortitudinis gignit? Sed multi ex iis in diversitate morum ac medullarum suarum laborant, multi autem ex eis prudentes et ad saeculum et ad Deum efficiuntur. Et cum his coelestis Jerusalem impletur, cum ipsi vitia deserentes et virtutes amantes in castitate ac in magnis laboribus filium meum imitantur, martyrium ipsius in corpore suo secundum passibilitatem suam gestantes. Ubi autem infantes de homine nasci nolo, ibi viriles vires seminis aufero, ne in ventre matris coaguletur; quemadmodum etiam (PL 197, 0394D)terrae fructiferas vires denego, ubi hoc justo judicio meo facere volo. Sed quid miraris, o homo, quod in adulteriis et in caeteris hujusmodi criminibus infantes nasci permitto? judicium meum justum est. Nam a lapsu Adae non inveni in humano semine justitiam quae in eo esse debuit, ubi eam diabolus in gustu pomi fugaverat, idcirco misi Filium meum in mundum sine ullo peccato de virgine natum, quatenus in sanguine suo cui nulla pollutio carnis inerat, diabolo spolia illa quae in homine rapuerat auferret.

 

Nam nec homo conceptus in peccato, nec angelus tegmen carnis non habens hominem in peccatis jacentem et corporali gravedine laborantem, a diabolica potestate eripere potuit, praeter illum qui sine peccato veniens et corpus mundum sine peccato (PL 197, 0395A)habens, eum sua passione liberavit. Unde homines quamvis in peccatis nati sint, tamen eos ad supernum regnum colligo, cum illud fideliter quaerunt. Electos enim meos nulla perversitas mihi abstrahere potest, ubi Sapientia testatur, dicens: Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis (Sap. II). Quod dicitur. Illorum qui viam rectitudinis complectuntur, animae cum devoto affectu in operibus superni auxiliatoris sunt: ita ut propter bona opera quibus coelum in altitudine justitiae attendunt, non confringat illos cruciamentum perditionis, quia verum lumen eos in timore et in amore Dei pascit. Sed postquam Adam et Eva de loco amoenitatis expulsi sunt, opus concipiendi et pariendi filios in semetipsis cognoverunt, (PL 197, 0395B)et ita de inobedientia sua in mortem cadentes, dulcedinem peccati conceperunt, cum se posse peccare cognoverunt. Sed ipsi hoc modo rectam constitutionem meam in libidinem peccati vertentes, cum commotionem venarum suarum non in dulcedine peccati, sed in amore filiorum scire deberent eam diabolica suggestione in libidinem dederunt, quia innocentiam geniturae suae perdentes, illam in peccatum miserunt. Unde, quoniam hoc non sine diabolica persuasione peractum est, idcirco et idem diabolus ad hoc opus jacula sua emisit, ne sine suggestione ipsius perficiatur, cum dixit: Mea fortitudo in conceptu hominum est, idcirco homo meus est. Et videns quod homo particeps poenarum suarum esse debuit, quia ei consenserat, iterum in semetipso (PL 197, 0395C)dicebat: Fortissimo Deo omnes iniquitates contrariae sunt, quoniam omnino injustus non est. Et hoc idem deceptor in corde suo maximum sigillum posuit, videlicet quod homo qui sibi sponte consenserat, ipsi auferri non posset. Quapropter secretum consilium in me fuit ut Filium meum ad redemptionem hominum mitterem, quatenus coelesti Jerusalem redderetur homo. Et huic consilio nulla iniquitas resistere potuit, cum Fillius meus in mundum veniens, omnes ad se collegit qui ipsum audire et imitari peccata deserendo volebant Ego enim justus et rectus sum nullam volens iniquitatem, quam tu, o homo, amplecteris cum te malum posse facere cognoscis. Nam Lucifer et homo, in (PL 197, 0395D)initio creationis suae, mihi rebellare tentaverunt, et stare non potuerunt; de bono cadentes et malum eligentes. Lucifer autem totum malum comprehendit et omne bonum abjecit, nec illud omnino gustavit sed in morte cecidit. Adam vero bonum gustavit eum obedientiam suscepit; sed malum concupivit, et in concupiscentia sua illud perfecit, cum inobediens Deo exstitit. Quod quare factum sit: non est a te, o homo, perquirendum, vel quid ante constitutionem saeculi fuerit, vel quid post novissimum diem futurum mortalis homo scire non potest, sed solus Deus hec novit: nisi quantum illud electos suos Deus scire permittit. Sed et fornicatio illa quae se communem hominibus facit, abominabilis coram me est, quia ab initio masculum et feminam (PL 197, 0396A)in honestate, et non in turpitudine constitui. Unde illi hypocritae qui dicunt sibi licitum esse secundum appetitum pecorum fornicari cum quocunque voluerint, indigni oculis meis sunt, quoniam honorem et altitudinem rationalitatis suae despicientes in pecora respiciunt, et se illis similes faciunt: vae illis qui sic viventes, in hac turpitudine perseverant.

 

Nec etiam volo ut notitia sanguinis in conjugio se commisceat, ubi ardor amoris in consanguinitate nondum attenuatus est; ne impudens amor in recordatione consanguinitatis ibi oriatur, sed sanguis alienae stirpis conveniat: qui jam nullam notitiam consanguinitatis in se ardere sentit, quatenus humana disciplina in opere suo sit. Quia lac (PL 197, 0396B)semel vel bis coctum saporem suum non perdidit, cum septima vel octava vice coagulatum et coctum vires suas deferens jam delectabilem saporem non nisi in necessitate habeat. Et ut notitia consanguinitatis in propria conjuge nescienda est, ita etiam et notitia consanguinitatis prioris conjugis in aliena copula abhorrenda est; nec se homo ad hujusmodi copulam conjungat, sicut et Ecclesia per doctores suos prohibet qui ipsam in multa sollicitudine et honore stabilierunt. Quod autem in Veteri Testamento homines in consanguinitate sanguinis sui praecepto legis conjuncti sunt, hoc propter duritiam illorum factum est, ut invicem pacem haberent, et ut tam firma charitas in eis esset: ne tribus divisae conjunctioni gentilium se (PL 197, 0396C)miscentes foedus meum infringerent, usque dum illud tempus venit in quo Filius meus plenitudinem charitatis afferens, conjunctionem consanguinitatis carnalis copulae in alienam prosapiam cum pudore verecundiae transtulit. Unde quoniam sponsa ejusdem Filii mei vinculum timoris mei et rectam justitiam in sancto baptismate modo suscepit, idcirco etiam hujusmodi consanguinitatis conjunctio nunc a se longe sit, quia fornicatio sine verecundia et sine moderatione libidinis in amplexibus viri et mulieris in noto sanguine magis quam in alieno ad turpe opus accenderetur. Ego enim opus istud per hunc hominem edissero: cui illud in homine ignotum est, et qui sermonem istum non (PL 197, 0396D)ab homine sed a scientia Dei accepit. Sed quid nunc? Cum autem masculus in forti aetate est, ita quod venae illius sanguine plenae sunt, tunc fertilis in semine suo est, tunc mulierem in desponsatione legitimae institutionis sibi accipiat, quae etiam in ferventi aetate existens semen illius cum verecundia suscipiat, et illi prolem in via rectitudinis gignat. Sed vir ante annos fortitudinis suae semen suum in superfluitate libidinis non ejiciat, quia hoc probatio peccati suggerente diabolo est, si semen suum in concupiscentia libidinis seminare tantaverit, antequam ipsum semen rectam coagulationem in fervente calore habere possit. Et cum vir jam fortissimus in generationis opere est, tunc vires suas secundum quod potest in illo tempore non exerceat, (PL 197, 0397A)quoniam, si tunc ad diabolum respicit, opus diabolicum operatur, corpus etiam suum contemptibile faciens, quod omnino illicitum est. Vir autem secundum quod eum humana natura docet, in fortitudine caloris et in abundantia seminis sui rectum iter in uxore sua quaerat; et hoc cum humana disciplina ob studium filiorum faciat. Sed nolo ut idem opus fiat in separatione mulieris cum jam fluxum sanguinis sui patitur: quod est apertio occultorum membrorum uteri ejus, ne fluxus sanguinis ejus susceptum semen maturum effundat, et ita semen effusum pereat; se enim tunc mulier in dolore et in carcere positam videt: portionem scilicet doloris partus sui tangens, sed hoc tempus doloris in muliere non damno; quoniam illud Evae (PL 197, 0397B)dedi quando in gustu pomi peccatum concepit, unde et mulier in hoc tempore in magno misericordiae subsidio levanda est; ipsa autem se contineat in absconso disciplinae; non autem ita ut in abcessu templi mei se arceat, sed fideli permissione ipsum in officio humilitatis pro salute sua ingrediatur. Quia autem sponsa Filii Dei semper integra est, vir, apertis vulneribus, si integritas membrorum ejus in tactu percussionis divisa est, templum meum nisi cum timore magnae necessitatis non intrabit ne videatur, sicut integra membra Abel, qui templum Dei fuit, Cain frater suus crudeliter fregit. Sed et mulier cum prolem pepererit, fractis occultis membris suis, templum meum non nisi secundum legem per me sibi datam ingrediatur; (PL 197, 0397C)quatenus sancta sacramenta ejusdem templi mei ab omni pollutione et dolore viri et mulieris inviolabilia sint, quia Filium meum purissima virgo genuit: quae integra absque ullo vulnere peccati fuit. Locus enim qui in honore Unigeniti mei consecratus est, integra omni corruptione livoris ac vulneris esse debet, quoniam idem unigenitus meus integritatem virginei partus in se novit; unde et mulier quae integritatem virginitatis suae cum viro corrupit, in livore plagae suae qua corrupta est ab ingressu templi mei se contineat, usque dum plaga vulneris ipsius sanetur, secundum quod ecclesiastica disciplina ipsi de eadem causa certissime demonstrat. Nam cum Filio meo in ligno (PL 197, 0397D)crucis sponsa ipsius conjuncta fuisset, ipsa, usque dum Filius meus discipulis suis praecepit ut veritate Evangelii per totum mundum disseminarent, in occulto se continuit, ac deinde aperte surrexit et gloriam sponsi sui in generatione spiritus et aquae palam praedicavit. Sic et virgo, quae viro conjungitur, faciat cum pudica scilicet verecundia usque ad tempus illud quod sibi ecclesiastica censura proponit; in occulto maneat, et hoc peracto de occultatione sua se transferens ad dilectionem sponsi sui, aperte procedat.

 

Nolo etiam ut praedictum opus viri ac mulieris exerceatur cum jam radix infantuli in muliere posita est, ne coagulatio infantuli superfluo et perdito semine polluatur usque ad purgationem partus (PL 197, 0398A)ipsius, quod iterum ob amorem filiorum in rectitudine et non in petulantia fieri non prohibetur. Sic genus humanum in procreatione sua in honestate humanae disciplinae procedere positum est: et non sicut vaniloquium stultorum hominum clamat dicentium sibi licitum esse libidinem suam secundum voluntatem suam exercere, dicentes: Quomodo possumus nos tam inhumane continere? O homo, si respicis ad diabolum, ipse te ad omne malum excitat et mortifero veneno suo interficit; si autem ad Deum oculos levas, ipse tibi adjutorium praebet et te castum facit. Nonne in opere tuo magis libidinem quam castitatem appetis? Mulier viro subjecta est in qua ipse semen suum seminet, sic etiam terram operatur ut fructum afferat. Nunquid vir (PL 197, 0398B)terram operatur, ut spinas et tribulos gignat? Nequaquam, sed ut dignum fructum det. Ita etiam hoc studium hominis in amore filiorum et non in petulantia libidinis esse debet. Ergo, o homines, plorate et ululate ad Deum vestrum quem tam frequenter in peccatis vestris contemnitis, cum in pessima fornicatione semen vestrum ejicitis; ibi non solum fornicatores, sed etiam et homicidae existentes, quia respectum Dei abjicitis et libidinem vestram secundum voluntatem vestram completis. Unde etiam diabolus in hoc opere semper persequitur vos, sciens quod magis concupiscentiam vestram appetitis quam gaudium filiorum inspiciatis. Audite ergo qui in turribus ecclesiae estis. In fornicatione vestra nolite me accusare, (PL 197, 0398C)sed vosmetipsos inspicite; quoniam, cum ad diabolum curritis me contemnentes, illicita opera facitis, et ideo casti esse non vultis, ut servus meus Osee de contaminato populo loquitur, dicens: Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Deum non cognoverunt (Ose. V, 4). Quod dicitur: Maligni homines Deum non cognoscentes faciem cordis sui abscondunt, non convertentes eam in diversis involutionibus machinationis suae ut redeant ad veram claritatem, perspicaci scilicet oculo non discernentes quae Dei sunt, sed malum in semetipsis nutriunt; quoniam afflatio petulantis immunditiae per diabolicam suggestionem virilem fortitudinem (PL 197, 0398D)quam in se habere deberent emollit, non sinens eos ut in Deum bonam conscientiam suam ponant, cum adversarius ipsos a vita felicitatis avertit. Sed nunc ad amantissimas oves meas quae in corde meo plantatae sunt me convertam, semen castitatis existentes; virginitas enim per me plantata est, quia etiam Filius meus de virgine natus est. Et ideo virginitas est pulcherrimum pomum inter omnia poma convallium, et magna persona in omnibus personis quae in palatio indeficientis regis sunt, quoniam ipsa praecepto legis subdita non est, quia unigenitum meum mundo edidit. Quapropter audiant qui Filium Dei sequi volunt in innocentia liberae castitatis et in separatione moerentis viduitatis; quoniam nobilior est virginitas non polluta (PL 197, 0399A)ab initio quam viduitas oppressa virili jugo, cum tamen post dolorem suum in quo virum suum perdidit, virginitatem subsequitur: Filius enim meus plurimos dolores in corpore suo pertulit et mortem crucis subiit; unde et vos in amore ipsius multas angustias patiemini, cum in vobismetipsis superabitis quod in libidine peccati ex gustu pomi seminatum est; sed tamen ibi ab incendio libidinis effluentes rivulos in semine vestro sustinentes, cum tam casti esse non potestis quin fragilitas humanae debilitatis se latenter ostendat in vobis; in illo habere passionem Filii mei imitari debetis, cum vobismetipsis resistitis ardentem flammam libidinis, videlicet in vobis exstinguentes et alia saecularia quae mundi sunt, scilicet iram, superbiam, (PL 197, 0399B)luxuriam, et caetera hujusmodi vitia cohibentes, atque victoriam istam magno certamine perficientes. Unde tunc praelia ista magno decore et multo fructu clariora super solem et dulciora super aromatum suavitatem coram me apparent; quia unigenitum meum in doloribus ejus imitamini cum ardentem libidinem tam forti certamine in vobis conculcatis. Et cum sic perseveratis, multam gloriam inde in coelesti regno consequimini. O vernantissimi flores, angeli mei, in vestro certamine admirantur quod mortem evaditis, quod in venenoso luto mundi polluti non estis cum tamen carnale corpus geratis, illud hoc pacto conculcantes, quod gloriosi in consortio eorum eritis, (PL 197, 0399C)quoniam secundum similitudinem ipsorum impolluti apparetis, ideo gaudete cum sic perseveratis, quia tunc vobiscum sum, cum me fideliter suscipitis et vocem meam cum gaudio cordis vestri adimpletis, quemadmodum in secreta visione Joannis dilecti mei ostendo, dicens: Ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem meam, intrabo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III). Quod dicitur: Vos qui me salvatorem vestrum fideliter amatis, videte quia vobis succurrere volens exspecto ad tabernaculum cordis vestri, considerans quid conscientia vestra in scrinio cordis sui contineat, et cum inspiratione recordationis mentis vestrae spiritum vestrum ad apertionem susceptionis bonae voluntatis commoneo. Quod si tunc fidele cor percipit (PL 197, 0399D)sonitum timoris mei, conjungo me ad ipsum amplectens eum, indeficientemque cibum capiens eum illo, cum ipse suavem gustum in bonis operibus semetipsum mihi praebet, ita et ipse cibum vitae in meipso percepturus est, quoniam illud amat: quod justitiam desiderantibus vitam affert. Sed, ut vides, Adam et Eva de paradiso expulsis, lucidissimus splendor eamdem regionem circumdedit; quoniam illis ob transgressionem suam locum amoenitatis exeuntibus, potentia divinae majestatis omnem maculam totius contagionis ab eodem loco sequestrans eum ita sua claritate munivit, ne amodo ulla contrarietate tangeretur, ostendens etiam quod transgressio illa quae in eo facta fuerat quandoque clementer et misericorditer abolenda esset. Et ita (PL 197, 0400A)omnia elementia mundi quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem versa, horribiles terrores ostenderunt; quia creatura illa quae ad servitutem hominis creata fuerat, nec ullam adversitatem in se senserat (homine inobedientiam capescente et Creatori suo facto inobediente) tranquillitatem suam reliquit, et inquietudinem suscepit, maximas et plurimas contrarietates hominibus inferens ut homo seipsum ad deteriora flexerat; per illam coerceretur. Quid hoc? Quia homo in loco deliciarum Deo rebellis exstitit, idcirco et creatura illa quae homini in servitio subjecta fuit, se homini opposuit. Et paradisus est locus amoenitatis, qui floret, in viriditate florum, et herbarum, et deliciis omnium aromatum, repletus optimis odoribus, dotatusque (PL 197, 0400B)in gaudio beatarum animarum, dans fertilissimam fecunditatem aridae terrae, quia fortissimam vim terrae tribuit, velut anima corpori vires praebet, quoniam paradisus in umbra et in perditione peccatorum non obscuratur. Quapropter audite et intelligite me vos qui in cordibus vestris dicitis: Quid sunt haec? et cur sunt haec? O cur tam stulti estis in cordibus vestris qui ad imaginem et similitudinem Dei facti estis? Quomodo tam magna gloria et tantus honor qui vobis datus est, posset esse sine probatione: cum tamen aurum quod quasi nihil est et aliquid inane, debeat in igne probari, et pretiosi lapides in purgatione poliri, et hujusmodi omnia in omnibus perquiri? Ergo, o stulti homines, hoc quod ad imaginem et similitudinem (PL 197, 0400C)Dei factum est, quomodo sine probatione posset subsistere? Nam homo super omnem creaturam examinandus est, et ideo per omnem creaturam probandus est. Quomodo? Spiritus per spiritum probandus est, caro per carnem, terra per aerem, ignis per aquam, pugna per pacem, bonum per malum, pulchritudo per deformitatem, paupertas per divitias, dulcedo per amaritudinem, sanitas per infirmitatem, longum per brevem, durum per molle, altitudo per profunditatem, lux per tenebras, vita per mortem, paradisus per poenas, coeleste regnum per gehennam, et terrena cum terrenis, coelestia cum coelestibus. Sic homo in omni creatura probatus est, videlicet in paradiso, in terra et (PL 197, 0400D)in inferno: postea collocatus est in coelo. Aperte enim videtis pauca de multis, quae ante oculos vestros abscondita sunt. Et cur deridetis ea quae recta, plana, et justa, ac bona in omnibus bonis coram Deo sunt? Quare his indignamini? Deus justus est; sed genus hominum in praevaricatione praeceptorum Dei injustum est, cum sapientius Deo esse contendit. Nunc dic mihi, o homo, quid putas te fuisse cum nondum eras in anima et corpore? Tu vero nescis quomodo creatus sis. Sed nunc, o homo, coelum et terram vis perscrutari, et justitiam eorum in constitutionem Dei dijudicare, et summa dignoscere; cum nec infima valeas examinare, quia nescis quomodo vivas in corpore, vel quomodo exuaris a corpore. Qui te in primo homine creavit, ille haec omnia praevidit. (PL 197, 0401A)Sed item mitissimus Pater misit Unigenitum suum mori pro populo, ut hominem a diabolica potestate liberaret. Et sic homo liberatus fulget in Deo, et Deus in homine; consortium homo cum Deo habens, fulgentiorem claritatem quam prius haberet, possidet in coelo. Quod non fuisset, si Filius Dei carnem non induisset, quoniam, si homo in paradiso permansisset, Filius in cruce passus non fuisset. Sed cum homo per callidum serpentem deceptus est, Deus in vera misericordia tactus, Unigenitum suum in purissima virgine incarnari voluit, atque ita post ruinam hominis elevatae sunt plurimae virtutes in coelo fulgentes, veluti est humilitas regina virtutum, quae in virgineo partu floruit, ut etiam caeterae virtutes quae electos Dei ad coelestia perducunt. (PL 197, 0401B)Nam cum ager multo labore colitur, multum fructum profert, ut in humano genere ostensum est; quia post ruinam hominis, plurimae virtutes ad sublevationem ejus surrexerunt. Sed, o homines, vos gravati corporali pondere, non videtis illam magnam gloriam quae vobis sine macula et sine ulla dedignatione in plena justitia Dei praeparata est, quam nullus auferre potest; prius enim quam fabrica mundi constituta fuisset, haec omnia Deus in vera justitia praeviderat. Unde, o homo, similitudinem hanc considera.

 

Dominus qui in multo studio hortum facere vult, primitus aptum locum horti ponit, ac deinde locum cujusque plantationis disponens, fructum bonarum arborum utilitatem, saporem, odorem habentium (PL 197, 0401C)et diversorum generum aromata considerat. Et sic Dominus magnus et profundus artifex quamque plantationem suam in eo disponit, ut bene discerni in utilitate sua possit, ac deinde cogitat quanta munitione eum circumdet, ut nullus inimicorum plantationem ejus dissipare valeat. Tunc etiam pigmentarios suos constituit, qui eumdem hortum rigare sciant et qui fructum ejus colligant, et exinde diversa pigmenta conficiant. Quapropter, o homo, diligenter considera, quia, si Dominus ille praevidet quod hortus suus nullum fructum nec ullam utilitatem proferens destruendus est, quare tunc tantus et tam profundus artifex hortum illum tam magno studio et tam magnis laboribus exstruit, (PL 197, 0401D)plantat, rigat et munit? Audi igitur et intellige. Deus qui sol justitiae est, splendorem suum super lutum quod praevaricatio hominis est misit; et splendor ille in multa claritate resplenduit, quoniam lutum illud valde foedum et opacum fuit. Sol enim in sua claritate effulsit, et lutum in sua foeditate putruit; unde sol majori delectatione a videntibus amplectebatur, quam si lutum ei appositum non esset. Sed sicut lutum ad similitudinem solis foedum est, sic etiam transgressio hominis ad justitiam Dei iniqua est. Unde justitia, quia pulchra est, diligenda est; et iniquitas, quoniam foeda est, odienda. In hanc foeditatem cecidit ovis Domini qui hortum plantaverat. Et hujusmodi ovis per consensum suum, non per Domini ignaviam a Domino (PL 197, 0402A)sublata est; quam postea Dominus multo studio et justitia requisivit. Quapropter tunc chorus angelorum in maximo gaudio illuminatus est, cum hominem angeli in coelo viderunt. Quid hoc? Cum innocens agnus in crucem suspensus est, elementa tremuerunt, quia nobilissimus virginis filius de manibus homicidarum corporaliter occisus est. In cujus morte perdita ovis ad pascua vitae reportata est. Nam antiquus persecutor, postquam vidit quod ovem illam propter sanguinem innocentis agni quem agnus in remissionem peccatorum hominum effuderat perdere debuit, tunc primum cognovit quis agnus ille esset, quoniam prius scire non potuit, quomodo coelestis agnus sine virili semine et sine ulla concupiscentia peccati de virgine in obumbratione (PL 197, 0402B)Spiritus sancti incarnatus est; idem enim persecutor in initio creationis suae in flatu superbiae erexit se, in mortem seipsum praecipitans, et hominem de gloria paradisi dejiciens, cui Deus in potestate sua resistere noluit, sed eum in humilitate per filium suum superavit. Et quia Lucifer justitiam Dei contempsit justo judicio Dei, incarnationem unigeniti Filii Dei scire non potuit. Nam in hoc abscondito consilio perdita ovis ad vitam reportata est. Unde, o rebelles homines, cur tantam duritiam assumitis? Deus hominem deserere noluit, sed Filium suum ad salvationem ejus misit; quoniam sic Deus caput superbiae in antiquo serpente contrivit. In ereptione enim hominis de morte infernus claustrum suum aperuit, Satana clamante: (PL 197, 0402C)Vae, vae! quis me adjuvabit? Sed et omnis diabolica turba in fremitu magno seipsam decerpsit, admirans quae tanta potestas esset, cui ipsa cum principe malitiae resistere non posset, cum sibi fideles animas auferri videret. Sic homo super coelos elevatus est; quia Deus in homine, et homo in Deo per Filium Dei apparuit. Idem etiam Dominus qui ovem perdiderat, sed eam tam gloriose ad vitam reduxerat, pretiosam margaritam in eamdem similitudinem habuit, quae perdita in multas sordes incidit. Sed ipse eam ita in sorde jacere non permittens eam quaesivit, et inventam gaudenter extraxit, et de sorde in qua jacuerat, extractam ita expurgavit: ut aurum in fornace purgari solet et eam in pristinum (PL 197, 0402D)honorem majori gloria reparavit. Nam Deus hominem creavit, sed ipse diabolica persuasione in mortem corruit; de qua eum Filius Dei per sanguinem suum eripuit, et eum ad coelestem honorem gloriose perduxit. Quomodo? In humilitate et charitate. Humilitas enim Flium Dei de virgine nasci fecit, ubi ipsa humilitas nec in maris amplexibus, nec in curiositate carnis, nec in divitiis terrenis, nec in aureis ornamentis, nec in saecularibus honoribus inventa est, sed Filius Dei in praesepio jacuit, quia mater ejus paupercula fuit. Et humilitas semper gemit, plorat et omnia crimina interimit: quod opus ipsius est. Unde quisquis diabolum vult expugnare, se muniat et armet humilitate, quoniam Lucifer tam valde fugit, et velut coluber se coram ea in cavernam (PL 197, 0403A)abscondit, quia ubi ipse illum apprehenderit, eum quasi fragillimum filum citius frangit. Charitas quoque unigenitum Dei Filium in sinu Patris in coelo continet et eum in uterum matris in terram demisit, quoniam ipsa nec peccatores nec publicanos spernit, sed omnes salvare intendit. Quapropter et fontem lacrymarum ab oculis fidelium saepius educens duritiam cordis emollit. In hoc humilitas et charitas clariores caeteris virtutibus sunt; quoniam humilitas et charitas sunt velut anima et corpus, quae fortiores vires caeteris viribus animae et membris corporis habent. Quomodo? Humilitas est quasi corpus et charitas velut anima nec ab invicem separari possunt sed simul operantur, (PL 197, 0404A)sicut nec anima nec corpus disjungi valent ed sibi cooperantur, quandiu homo in corpore vivit. Et sicut animae et corpori diversa membra corporis secundum vires suas subjecta sunt, ita etiam humilitati et charitati caeterae virtutes secundum justitiam suam cooperantur. Et ideo, o homines, ad gloriam Dei et pro salute vestra humilitatem et charitatem sectamini: cum quibus armati diabolicas insidias non timebitis, sed indeficientem vitam possidebitis. Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, admonitionem meam non transgrediatur sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.

 

VISIO TERTIA.

(PL 197, 0403)

SUMMARIUM.-- Quod per visibilia et temporalia ea quae invisibilia sunt et aeterna manifestantur. De firmamento ad similitudinem ovi facto. De lucido igne et umbrosa pelle. De positione solis et trium stellarum. De ascensu solis. De descensu ejusdem et quid significet. Verba actus apostolorum ad idem De primo vento et turbinibus ejus. De secundo vento et turbinibus ejus. De tenebroso igne, et sonitu, et de acutis lapidibus. De purissimo aethere et positione lunae et duarum stellarum. De positione aliarum stellarum. De tertio vento et turbinibus ejus. De aquoso aere et alba pelle. De quarto vento et turbinibus ejus. De arenoso globo terrae. Verba David ad eamdem rem. De terraemotu et quid significet. De maximo monte inter aquilonem et orientem De iis qui perversa arte in creaturis futura scrutantur. Verba Evangelii. Qualiter diabolus hominibus illudit per magicam artem. Parabola de eadem re. Cum salus hominis et utilitas completa fuerit, saeculum mutabitur. Verba Job ad eamdem rem. Verba Dei de eodem. Quod Deus auguria in stellis et in caeteris creaturis amplius tolerare non vult. De stultitia et contumacia hominis. Similitudo de hoedo, et cervo, et lupo. Comparatio de medico. Verba Joannis.

 

(PL 197, 0403B)Post haec vidi maximum instrumentum, rotundum et umbrosum secundum similitudinem ovi superius arctum et in medio amplum, ac inferius constrictum; in cujus exteriori parte per circuitum lucidus ignis fuit quasi pellem umbrosam sub se habens. Et in igne illo erat globus rutilantis ignis tantae magnitudinis, ut instrumentum totum ab eo illustraretur, super se tres faculas sursum ordinate positas habens, quae suo igne eumdem globum ne laberetur continebant, et globus ille se aliquando sursum extulit et plurimus ignis ei occurrit, ita quod exinde flammas suas longius produxit, ac se aliquando deorsum inflexit, multumque frigus ei obviam venit: quapropter flammas suas citius subduxit. Sed et de igne illo qui instrumentum circumdederat (PL 197, 0403C)flatus quidam cum suis turbinibus exiebat, et de pelle illa quae sub eo jacebat alius flatus cum turbinibus suis ebulliebat, qui se in ipso instrumento hac et illac diffundebat. In eadem quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti horroris erat quod eum intueri non valebam, qui totam pellem illam sua fortitudine concutiebant plenus sonituum, tempestatum et acutissimorum lapidum majorum et minorum. Qui dum sonitum suum elevaret, ille lucidus ignis, et venti, et aer commovebantur, ita quod fulgura sonitum ipsum praevenerunt, quia ignis ille, primum commotionem ejusdem sonitus in se sentiebant. Sed sub eadem pelle purissimus aether erat sub se nullam pellem habens; (PL 197, 0403D)in quo etiam globum quemdam candentis ignis plurimae magnitudinis cernebam, super se duas faculas (PL 197, 0404B)sursum apparenter positas habentem ipsumque globum ne modum cursus sui excederet continentes et in eodem aethere multae et clarae spherae ubique positae fuerant; in quas idem globus interdum se aliquantulum evacuans claritatem suam emisit, et ita sub praefatum rubeum igneumque globum recurrens, et ab eo flammas suas restaurans: iterum illas in easdem sphaeras efflavit. Sed et ab ipso aethere quidam flatus cum suis turbinibus erumpebat; qui se in praefatum instrumentum ubique dilatabat. Sub eodem autem aethere, aquosum aerem videbam albam pellem sub se habentem qui se hac et illac diffundens, omni instrumento illi humorem dedit. Qui dum se interdum repente congregaret, repentinam pluviam multo fragore emisit; et dum (PL 197, 0404C)se leniter diffudit, blandam pluviam leni motu effudit. Sed et ex eo quidam flatus cum turbinibus suis exiens, per praedictum instrumentum se ubique expandit. Et in medio istorum elementorum quidam arenosus globus plurimae magnitudinis erat: quem eadem elementa ita circumdederant, quod nec hac nec illac dilabi poterat. Sed dum interdum eadem elementa cum praedictis flatibus se invicem concuterent, eumdem globum sua fortitudine aliquantulum moveri compellebant. Et vidi inter aquilonem et orientem velut maximum montem, qui versus aquilonem multas tenebras et versus orientem multam lucem continebat; ita tamen quod nec lux illa ad tenebras, nec tenebrae ad lucem pertingere poterant. (PL 197, 0404D)Audivique iterum vocem de coelo mihi dicentem: Deus qui omnia sua voluntate condidit, ea (PL 197, 0405A)ad cognitionem et honorem nominis sui creavit, non solum autem ea quae visibilia et temporalia sunt in ipsis ostendens, sed etiam illa quae invisibilia et aeterna sunt in eis manifestans. Quod et visio haec quam cernis demonstrat. Nam hoc maximum instrumentum quod vides rotundum et umbrosum secundum similitudinem ovi superius arctum, et in medio amplum ac inferius constrictum, declarat fideliter omnipotentem Deum in majestate sua incomprehensibilem, et in mysteriis suis inaestimabilem, et spem omnium fidelium existentem, cum primitus homines rudes et simplices in actibus suis essent, postea in veteri ac nova lege instructiores se mutuo molestant et affligunt, et tandem circa finem mundi multas aerumnas in angustiis suis passuri (PL 197, 0405B)sunt.

 

In cujus exteriori parte per circuitum lucidus ignis est, quasi pellem umbrosam sub se habens: designat quod Deus illos qui extra veram fidem sunt ubique per ignem ultionis suae exurit; eos vero qui intra fidem catholicam manent, ubique per ignem consolationis suae purificat; ita diabolicae perversitatis tenebrositatem prosternens, ut et factum est cum diabolus a Deo creatus se Deo opponere volens in perditionem devictus corruit. Et in igne isto est globus rutilantis ignis tantae magnitudinis, ut instrumentum totum ab eo illustretur; qui splendore claritatis suae ostendit quod in Deo Patre est ineffabilis unigenitus ejus sol justitiae fulgorem ardentis charitatis habens, tantaeque gloriae existens, ut omnis creatura (PL 197, 0405C)a claritate lucis ejus illuminetur, super se tres faculas sursum ordinate positas habens, quae suo igne globum ne labatur continent, videlicet sua administratione trinitatem omnia continentem et demonstrantes quod Filius Dei de coelo ad terras descendens, angelis in coelestibus relictis hominibus etiam qui in anima et corpore subsistunt coelestia manifestavit, qui claritatis ejus beneficio ipsum glorificantes: omnem noxium errorem abjiciunt, cum eum verum Dei Filium de vera virgine incarnatum magnificavit, postquam ipsis eum angelus praenuntiavit, et postquam homo in anima et corpore vivens eum fideli gaudio suscepit.

 

Quapropter et idem globus se aliquando sursum (PL 197, 0405D)elevat plurimusque ignis ei occurrit, ita quod exinde flammas suas longius producit: significans quia, ubi tempus illud venit quod Unigenitus Dei pro redemptione et sublevatione humani generis per voluntatem Patris incarnari debuit, Spiritus sanctus in virtute Patris superna mysteria in beata Virgine mirabiliter operatus est, ita quod eodem Filio Dei in virginali pudicitia fecunda virginitate mirificum fulgorem dante, virginitas gloriosa effecta est. Quoniam in nobilissima virgine, summe desiderabilis incarnatio demonstrata est. Et ita etiam se aliquando deorsum inclinat, multumque frigus ei obviam venit; quam ob causam flammas suas citius subducit, declarans quoniam idem Unigenitus Dei ex virgine natus, et ita ad paupertatem hominum (PL 197, 0406A)misericorditer inclinatus, plurimis miseriis ipsi occurrentibus multas corporales angustias sustinens, cum se mundo corporaliter ostenderat, de mundo transiens ad patrem rediit discipulis etiam ipsius astantibus, quemadmodum scriptum est: Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Act. I). Quod dicitur: Filiis Ecclesiae in interiori scientia cordis sui Filium Dei suscipientibus: sanctitas corporis ejus elevata est in potentia divinitatis ipsius et in mystico miraculo nubes secreti mysterii suscepit eum a mortalibus oculis abscondens ipsum flabrisque ventorum ipsi famulantibus. Sed ut vides de igne illo qui idem instrumentum circumdederat flatus quidam cum suis turbinibus exiebat: qui ostendit quoniam ab omnipotente (PL 197, 0406B)Deo totum mundum sua potestate complente, vera disseminatio justis sermonibus processit quando ipse vivus et verus Deus hominibus in veritate demonstratus est. Et de pelle illa quae sub eo est alius flatus cum turbinibus suis ebullit, quia etiam de diabolica rabie quae Deum ignorans non timet, pessima fama cum nequissimis locutionibus exit; qui se in ipso instrumento hac et illac diffundunt, quoniam in saeculo diversis modis utiles et inutiles rumores inter populos se commiscent. In eadem quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti horroris est, quod eum intueri non potes: qui declarat quod in pessimis et in nequissimis insidiis antiqui proditoris, teterrimum homicidium tanti fervoris erumpit quod insaniam illius humanus intellectus (PL 197, 0406C)discernere non valet, qui totam pellem illam sua fortitudine concutit; quoniam homicidium omnes diabolicas malignitates suo horrore complectitur, cum in primogenitis ab ira odium ebulliens fratricidium perpetravit, ignis ille plenus sonituum erat, tempestatum et acutissimorum lapidum majorum et minorum: quia homicidium plenum avaritia est et ebrietatibus atque saevissimis nequitiis quae sine misericordia bacchantur tam in magnis homicidiis quam in minoribus vitiis. Qui dum sonitum suum elevat ille lucidus ignis et venti et aer commoventur; quoniam, dum homicidium in cupiditate effusionis sanguinis stridet superna judicia, celeres rumores, et ubique ad ruinam (PL 197, 0406D)homicidae extentae praeparationis in ultione recti judicii suscitantur: ita quod fulgura sonitum ipsum praeveniunt, quia ignis ille primum commotionem ejusdem sonitus in se sentit. Nam severitas divini examinis scelus illud superando opprimit, cum divina majestas, antequam fremitus illius insamae publice manifestetur eo oculo cui omnia nuda sunt aperte praevideat.

 

Sed sub illa pelle purissimus aether est sub se nullam pellem habens; quoniam sub insidiis antiqui proditoris serenissima fides lucet, in qua nulla incertitudo infidelitatis latet, a seipsa non fundata, sed in Christo sustentata, in quo etiam quemdam globum candentis ignis plurimae magnitudinis vides qui vere designat junctam Ecclesiam, in fide candorem (PL 197, 0407A)innocentis claritatis plurimique honoris ut tibi demonstrent praetendentem, et super se duas faculas sursum clare positas habentem ipsumque globum ne modum cursus sui excedat continentes, quod sua significatione sunt ostendentes; quod Ecclesiam de supernis aedita duo Testamenta videlicet veteris et novae auctoritatis, ad divina praecepta coelestium secretorum trahunt; quia ipsa eamdem ne in varietatem morum se praecipitanter extendat continent, et quia et vetus et nova testificatio beatitudinem supernae haereditatis ipsi ostendunt. Quapropter etiam in eodem aethere multae et clarae spherae ubique positae sunt in quas idem globus interdum se aliquantulum evacuans claritatem suam emittit; quoniam in puritate fidei plurima et splendida opera (PL 197, 0407B)pietatis ubique apparent, in quibus Ecclesia certo quodam tempore conculcationem aliquantulum sustinuit, et decor mirabilium suorum aliquantulum evanuit, cum ipsa velut in moerore jacens, claritatem tamen priorum operum in perfectis hominibus admirabatur; et ita sub praefatum rubeum, igneumque globum recurrens et ab eo flammas suas restaurans: iterum illas in easdem sphaeras efflavit, quoniam ipsa in contritione posita sub protectionem Unigeniti Dei properans, et ab eo sufferentias divinae confortationis accipit amorem supernorum in beatis operibus declarans. Unde et ab ipso aethere quidam flatus cum suis turbinibus erumpit, qui se in praefatum instrumentum ubique dilatat; quia ab (PL 197, 0407C)unitate fidei validissima fama cum veris et perfectis assertionibus in auxilium hominum emanans; fines totius orbis multa celeritate percussit. Sub eodem autem aethere aquosum aerem vides albam pellem sub se habentem, qui se hac et illac diffundens omni instrumento illi humorem praestat; quoniam sub fide quae tam in antiquis tam in novis patribus erat, baptismus in Ecclesia ad salutem credentium (ut tibi verissime manifestatur) in innocentia beatissimae stabilitatis fundatus se divina inspiratione ubique dilatans universo orbi irrigationem salutis in credentibus attulit. Qui dum se interdum repente congregat, repentinam pluviam multo frigore emittit; et dum se leniter diffundit, blandam pluviam leni motu dat, quia, dum baptismus aliquando (PL 197, 0407D)per assertores veritatis in velocitate praedicationis et in profunditate mentis ipsorum multiplicabatur, celeri copia verborum in inundatione praedicationis eorum, attonitis hominibus manifestabatur, interdum etiam baptismus suavi temperamento praedicatione dilatatus, suavi irrigatione cum discretionis adjutorio populis attractis propalabatur.

 

Quapropter et ex eo quidam status cum turbinibus suis exiens, per praedictum instrumentum se ubique diffundit; quoniam ab inundatione baptismatis salutem credentibus afferentis verissima fama cum verbis fortissimorum sermonum egrediens omnem mundum manifestatione beatitudinis suae perfudit, ut jam in populis infidelitatem deserentibus (PL 197, 0408A)et fidem catholicam appetentibus: aperte declaratur. Et in medio istorum elementorum, quidam arenosus globus plurimae magnitudinis est, quem elementa ita circumdant quod nec hac nec illac dilabi potest: qui manifeste ostendit in fortitudine creaturarum Dei, hominem profundae considerationis degentem de limo terrae mirabili modo multa gloria factum, et virtute creaturarum ita circumdatum quod ab eis nullo modo separari valet; quia elementa mundi ad servitutem hominis creata ipsi famulatum exhibent, dum homo velut in medio eorum sedens ipsis divina dispositione praesidet, ut etiam per me inspiratus David dicit: Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum (Psal. VIII). Quod dicitur: O tu (PL 197, 0408B)Deus qui omnia mirabiliter fecisti, aurea et purpurea corona intellectus et dignissimo indumento visibilis speciei coronasti hominem; ita ponens eum quasi principem super altitudinem perfectorum operum tuorum, quae in creaturis tuis juste et bene disposuisti. Tu enim prae aliis creaturis tuis magnas et mirandas dignitates homini indidisti. Sed, ut vides, dum interdum elementa illa cum praedictis flatibus se invicem concutiunt, ipsum globum sua fortitudine aliquantulum moveri compellunt; quia, dum congruo tempore, creaturae Dei cum fama miraculorum creatoris sibi invicem congrediuntur, ita quod miraculum miraculo magno tonitruo verborum involvitur, homo illorum miraculorum magnitudine (PL 197, 0408C)perculsus concussionem mentis et corporis sui sentit, dum in mirabilibus illis attonitus imbecillitatem fragilitatis suae considerat.

 

Et vides inter aquilonem et orientem velut maximum montem, qui versus aquilonem multas tenebras et versus orientem multam lucem habet, quoniam inter diabolicam impietatem et divinam bonitatem magnus casus hominis apparet per pessimam maligni deceptionem in reprobis multas miserias damnationis et per optabilem salutem in electis plurimam felicitatem redemptionis tenens, ita tamen quod nec lux illa ad tenebras, nec tenebrae illae ad lucem pertingere possunt; quia opera lucis operibus tenebrarum se non interserunt, nec opera tenebrarum ad opera lucis ascendunt, quamvis diabolus (PL 197, 0408D)ea frequenter per malos homines offuscare laboret, quemadmodum evenit in paganis, in haereticis, et in pseudoprophetis, et in iis quos isti sua fallaci deceptione post se trahere conantur. Quomodo? Quia volunt ea scire, quae ipsis scienda non sunt; illum imitantes, qui se altissimo similem esse voluit. Et quoniam illum subsequuntur; ideo et ille mendacium quasi veritatem eis secundum voluntatem ipsorum demonstrat, unde mecum non sunt: nec ego cum illis, quia vias meas non ambulant, sed extraneas semitas amant, inquirentes quid eis stulta creatura de futuris causis fallaciter ostendat, et hoc ita volunt scire secundum quod illud perverse exquirunt me contemnentes, et sanctos meos abjicientes; qui sincero corde me diligunt. Sed hujusmodi (PL 197, 0409A)homines qui perversa arte tam pertinaciter me tentant, ita quod creaturam illam quae ad servitutem ipsorum facta est perscrutantur, sciscitantes ut rem illam quam scire volunt eis secundum voluntatem ipsorum ostendat: nunquid possunt in scrutatione suae artis elongare vel abbreviare tempus vitae quod eis a creatore suo constitutum est? Certe hoc nec diem nec horam facere praevalent. Aut nunquid possunt praedestinationem Dei avertere? Nullo modo, o miseri, nonne permitto creaturas vobis passiones vestras interdum demonstrare, quae signa tunc ideo habent, quia me Deum timent, velut servus facultatem Domini sui aliquando ostendit, et ut bos et asinus ac caetera animalia voluntatem dominorum suorum manifestant, (PL 197, 0409B)cum eam in servitute sua fideliter adimplent. O stulti, cum me oblivioni traditis, nec ad me respicientes, nec me adorantes, sed aspicientes ad subjectam vobis creaturam quid ipsa portentet et ostendat, tunc pertinaciter me abjicitis infirmam creaturam pro Creatore vestro colentes. Quapropter et ego tibi dico: o homo, cur creaturam illam colis quae te nec consolari nec tibi auxiliari potest, et quae tibi nullam prosperitatem in felicitate confert? velut mathematici mortis instructores et in incredulitate gentilium sequaces temere affirmare solent: stellas hominibus vitam tribuere et omnes actus vestros disponere. O miseri, quis stellas fecit? Sed stellae interdum ex permissione mea cum quibusdam signis hominibus declarantur, ut etiam (PL 197, 0409C)Filius meus in Evangelio ostendit, ubi ait: Erunt signa in sole, et luna, et stellis. (Luc. XXI.) Quod dicitur: In lumine horum luminum hominibus ministratur, et circuitu ipsorum tempora temporum ostenduntur. Unde etiam in novissimis temporibus lamentabilia et periculosa tempora permissione mea in ipsis demonstrabuntur, ita quod radius solis, et splendor lunae, et claritas stellarum aliquando subtrahetur, ut corda hominum ex hoc concutiantur. Sic et per stellam ex voluntate mea incarnatio filii mei ostensa est. Homo autem propriam stellam quae vitam ipsius disponat non habet, velut stultus et errans populus asserere conatur, sed omnes stellae omni populo in servitute communes sunt. Sed quod (PL 197, 0409D)stella illa caeteris stellis praeclarior effulsit: hoc est quia Unigenitus meus prae aliis hominibus virginali partu sine peccato natus est. Ipsa autem nullum aliud juvamen filio meo attulit, nisi quod solam incarnationem ejus populo fideliter nuntiavit, quoniam omnes stellae et creaturae me timentes, jussionem meam tantum perficiunt, nec ullius rei in ulla creatura significationem ullam habent. Nam cum mihi placuerit, creaturae jussionem meam ostendunt, velut cum faber nummum faciens in eo sibi placentem formam celat; tunc nummus formam sibi impositam declarat, illius rei nullam de se potestatem habens, non enim novit quando faber aliam formam illi imponere velit, quoniam nec longum, nec breve tempus suae formae discernit. (PL 197, 0410A)Quid est hoc? O homo, si lapis coram te jaceret in quo aliqua signa passionum tuarum diligenter eum intuens conjectares: tunc secundum fallacem existimationem tuam aut de infelicitate tua contristatus aut de prosperitate tua elatus in deceptione diceres: Ah! moriar, vel evah! vivam, aut heu! quanta infelicitas; seu evah! quanta prosperitas mea est? Et quid tunc lapis ille tibi conferret? Num quidquam tibi auferret aut daret? Sed nec tibi obesse vel prodesse valeret. Sic etiam nec stellae, nec ignis, nec aves, nec alia hujusmodi creatura in signis scrutationis suae quidquam te laedere vel juvare possunt. Quod si in creaturam hanc quae ad servitutem tuam facta est confidis abjiciens me, tunc et ego justo judicio meo ex oculis meis te projicio, felicitatem (PL 197, 0410B)regni mei tibi auferens. Nam ego nolo ut stellas, aut ignem, aut volatilia, seu alias tales creaturas de futuris causis scruteris, quoniam, si illas pertinaciter inspexeris, oculi tui mihi molesti sunt, et te velut perditum angelum dejicio, qui veritatem deseruit et seipsum in damnationem praecipitavit. O homo, cum stellae et caeterae creaturae factae sunt, ubi fuisti? Nunquid de institutione earum consilium dedisti? Sed praesumptio hujusmodi sciscitationis orta est in primo schismate: videlicet cum homines Deum ita oblivioni dedissent, quod gens et gens diversas creaturas superbe inspexit, et de futuris causis varia signa in eis quaesivit. Et sic etiam error ille in Baal exortus est: quod scilicet homines creaturam Dei pro Deo decepti colebant, ad quod (PL 197, 0410C)eos etiam diabolica irrisio excitavit, quia post creaturam magis quam post Creatorem suum respexerunt: hoc scire cupientes quod scire non debuerunt. Unde etiam pejora his apparuerunt: cum homines per diabolum magica arte insanire coeperunt, ita quod diabolum vident et audiunt; ipse eis fallaciter loquens et ostendens, quod velut creaturam unam inspiciant et alia existat. Tacendum autem quomodo per diabolum primi seductores edocti sint, ita et eum vident et audiunt qui cum hoc modo quaerunt, sed ipsi de hac nequitia sua valde reprehensibiles sunt; cum me Deum suum hoc modo negant et antiquum seductorem sequuntur. O homo, ego in sanguine Filii mei te quaesivi non cum malitia (PL 197, 0410D)et iniquitate, sed cum magna aequitate; attamen tu me verum Deum deseris et illum qui mendax est sequeris. Ego sum justitia et veritas; et ideo admoneo te in fide, et exhortor in amore, ac reduco te in poenitentia, ut, quamvis sanguinolentus sis in pollutionibus peccatorum; tamen exsurgas de casu ruinae tuae. Quod si me contempseris, parabolam hujus similitudinis in te senties.

 

Quidam Dominus multos servos sub se habens unicuique eorum, suorum plurima arma bellica dedit, dicens eis: Estote probi et fortes, tarditatem et socordiam abjicientes. Sed dum quoddam iter cum eo agerent servi illi, quemdam illusorem et extraneae artis pessimum adinventorem secus viam viderunt, unde et quidam ex eis decepti dixerunt, (PL 197, 0411A)hominis hujus artes discere volumus. Et arma quae habebant abjicientes, ad illum cucurrerunt. Quibus alii dicebant: Quid facitis? hunc illusorem sequentes, et Dominum vestrum ad iracundiam provocantes? Et illi responderunt: Quid hoc domino nostro oberit? Et dominus eorum ait illis: O servi nequam, cur arma quae vobis dederam abjecistis? Et cur charius est vobis hanc vanitatem amare, quam mihi domino vestro cujus naturales servi estis inservire? Ite ergo post illusorem illum, ut cupitis, quia mihi amplius servire non valebitis, et videte quid vobis fallacia ejus proderit; et abjecit eos abs se. Quod dicitur: Dominus ille est Deus omnipotens, omnes populos sub potestate sua regens, qui omnem hominem ratione et intellectu armavit: mandans ei ut strenuus et (PL 197, 0411B)vigilans in instrumentis virtutum sit, pravitatem et negligentiam a se excutiens. Sed dum homines viam veritatis arripiunt in divinis mandatis pergere disponentes: ipsis multae tentationes occurrunt, ita quod diabolum totius orbis seductorem et multiplicium victorum nequissimum artificem, non in via veritatis sed in deceptione in insidiis positum attendunt. Unde et quidam eorum injustitiae magis quam rectitudinis amatores per diabolum seducti: plus student antiqui seductoris vitia imitari quam virtutes Dei amplecti. Et intellectum quem ad divina mandata convertere deberent; ad vitia terrenae iniquitatis retorquentes diabolo se submittunt. Quibus directores eorum velut consodales et conservi per sacras Scripturas saepe numero occurrentes (PL 197, 0411C)facta eorum improperant, et cur diabolica figmenta sequentes divinam ultionem in se inducant, illis increpant. Sed illi admonitiones eorum saepissime deridentes se in paucis peccare et Deum suum minime offendere per superbiam suam affirmant. Unde cum in obduratione illa perseverant, divinam sententiam accipiunt, quoniam ipsis servis iniquitatis objiciebatur cur intellectum desuper sibi datum suffocaverint, et cur magis deceptiones antiqui seductoris susceperint quam Creatorem suum cui strenue famulari debuerant contempserunt, ita ipsi a Deo contempti diabolicis illusionibus secundum opera sua (quia Deo servire noluerunt) deputantur, ubi considerare coguntur: quid nequissima seductio (PL 197, 0411D)ipsis profuerit, quoniam hoc modo abjecti damnationem incurrunt, quod divina praecepta postponentes plus diabolum quam Deum sequi contenderunt. Nolo enim ut me homines contemnant, qui me in fide scire debent, quoniam, si me abjecerint et creaturam sibi subjectam inspexerint, antiquum seductorem in hoc imitantes; tunc et ego permitto ut eis et cum creatura et cum diabolo secundum concupiscentiam cordis sui fiat, quatenus ita experiantur quid ipsis prosit creatura quam adoraverunt, vel quid eis diabolus conferat quem secuti sunt.

 

Et, o stulti homines, cur creaturam de tempore vitae vestrae inquiritis? Nullus enim vestrum potest tempus vitae suae aut scire, aut illud devitare, aut illud transilire quod per me sibi constitutum est vivere, (PL 197, 0412A)quia, o homo, cum salus tua tam in saecularibus quam in spiritualibus completa fuerit, praesens saeculum mutabis, et ad illud quod terminum non inveniet transibis. Nam cum homo tantae fortitudinis est quod prae aliis ardentius in me ardet, ita quod in conscientia terrenae fecis fetentium peccatorum non torpens insidias antiqui serpentis devitet; hujus spiritum a corpore suo non excutio antequam dulces fructus suos in suavissimo odore ad bonum finem perducat, illum autem quem tantae fragilitatis considero, quod tener debilis est in gravi dolore sui corporis, et in attractione pessimi insidiatoris jugum meum ferre; de hoc saeculo substraho antequam in tempore marcescentis animi sui incipiat arescere, omnia enim scio. Volo autem humano (PL 197, 0412B)generi omnem justitiam ad suam cautelam dare, ita ut nullus hominum se possit excusare, cum homines moneo et hortor justitiam facere, quando ipsis judicium mortis incutio velut jam sint morituri, cum adhuc diutius victuri sunt: hoc facio quoniam nemo nisi secundum fructum quem in homine video et secundum voluntatem meam qua ei vivere concedo, aliud tempus habere vel sibi disponere poterit, quemadmodum etiam Job per me testatur, cum dicit: Constituisti terminos ejus qui praeteriri non poterunt (Job XVI). Quod dicitur: Tu qui super omnes es, et omnia antequam fiant praevides: etiam in secreto majestatis tuae constituisti terminos humanae vitae, ita quod nec scientia, nec prudentia, nec astutia ullius rei praeteriri poterunt (PL 197, 0412C)in ulla aetate seu in infantia, seu in juventute, seu in senectute hominum, nisi secundum providentiam secretorum tuorum, qui homines ad gloriam nominis tui fieri voluisti. Ego enim, o homo, ante constitutionem mundi novi te; sed tamen dies tuos in operibus tuis volo considerare et fructum eorum discernere, et quaeque opera tua diligenter et acutissime examinare. Quemcunque autem subito de temporali vita subtraho, hujus vitae utilitas completa est, ita ut si vita ipsius longius protraheretur nullam ubertatem bonorum fructuum amplius afferret, sed velut teporem carneae fidei habens, tantum quasi vacuo sono verborum fumum emitteret nec intimo tactu cordis sui me tangeret. Unde ipsi inducias hujus vitae non tribuo, sed antequam (PL 197, 0412D)in teporem hujusmodi infertilitatis cadat, cum ab hoc saeculo subduco. Sed ad te sermo meus, o homo. Cur me contemnis? Nonne prophetas meos ad te misi, et Filium meum pro salute tua in lignum crucis dedi, et apostolos meos ut tibi viam veritatis per Evangelium ostenderent ad te destinavi? Unde non potes te excusare quin omnia bona habeas per me. Et cur nunc postponis me? Sed errorem hujus perversitatis, scilicet quod signa actuum tuorum in stellis aut in igne, aut in avibus seu in alia hujusmodi creatura quaeris: amplius nolo tolerare, quoniam omnes qui errorem hunc diabolica visione primum adinvenerunt: Deum contemnentes, praecepta illius omnino abjecerunt, (PL 197, 0413A)quapropter et ipsi contempti sunt. Ego autem super omnem creaturam in claritate divinitatis meae fulgeo: ita quod miracula mea in sanctis meis tibi manifesta sunt quare ulterius nolo ut amplius hunc errorem auguriandi exerceas, sed ut in me aspicias. O stulte, considera quis sum ego; considera quia ego sum summum bonum. Unde omnia bona tibi tribuo cum diligenter quaesieris me. Et quem credis me esse? Deus sum super omnia et in omnibus. Sed tu vis me haberi velut rusticum; qui dominum suum timet. Quomodo? Tu vis ut voluntatem tuam faciam, cum tu praecepta mea contemnas. Non autem sic Deus est. Quid hoc? Ipse enim nec opinionem initii, nec timorem finis habet. Coeli in laudibus meis sonant me inspicientes, et secundum justitiam illam qua (PL 197, 0413B)per me positi sunt mihi obedientes. Sol etiam, luna et stellae in nubibus coeli secundum tenorem suum apparent: necnon flabra ventorum et pluviae in aere ut eis constitutum est currunt, et haec omnia Creatori suo secundum jussionem ipsius obediunt. Tu autem, o homo, praecepta mea non imples, sed voluntatem tuam sequeris: velut justitia legis tibi nec posita nec ostensa sit. In tanta enim contumacia es, quamvis cinis sis, quod tibi non sufficit justitia legis meae quae arata et culta est in sanguine Filii mei et bene trita in sanctis meis tam Veteris quam Novi Testamenti.

 

Sed in magna stultitia vis me apprehendere, cum mihi hoc modo insultas, dicens: Si Deo placet ut (PL 197, 0413C)justus et bonus sim, quare non facit me rectum? tu ita me capere volens ac si petulans hoedus cervum velit capere, qui fortissimis cornibus cervi valide retruditur et perforatur. Sic et ego eum mecum petulanter in moribus tuis ludere vis in praeceptis legis meae quasi cornibus, meis justo judicio meo te comminuo. Haec enim sunt tubae in aures tuas resonantes; sed tu illas non sequeris, sed post lupum curris quem te putas ita domasse ut te laedere non possit. Sed famelicus lupus devorat te, dicens: Ovis ista secus viam erravit nec pastorem suum sequi voluit, sed post me cucurrit, quare illam deglutire volo, quia me elegit et pastorem suum deseruit. O homo, Deus justus est: et ideo omnia quae in coelo et in terra fecit, (PL 197, 0414A)justa ordinatione disposuit. Ego enim sum magnus medicus omnium languorum: faciens velut medicus qui languidum videt, qui medelam ardenter desiderat. Quid hoc! Si languor parvus est, cum facile curat; si vero gravis est, languido dicit. Ego argentum et aurum a te exigo. Quod si illa mihi dederis, te juvabo. Sic et ego, o homo, facio. Minora peccata in gemitu, et lacrymis, ac in bona voluntate hominum abstergo; in gravioribus autem culpis mando, o homo, age poenitentiam et morum correctionem, et ostendam tibi misericordiam meam et vitam aeternam tibi dabo. Et stellas et alias creaturas de causis tibi occurrentibus ne inspicias, nec diabolum adores, nec eum invoces, nec quidquam ab eo perquiras, quoniam, si plus volueris (PL 197, 0414B)scire quam te oporteat nosse, ab antiquo seductore decipieris, quia, cum primus homo plus quaesivit quam quaerere deberet; ab illo deceptus est et in perditione ivit. Sed tamen diabolus nescivit hominis redemptionem, ubi Filius Dei mortem occidit, et infernum confregit, diabolus enim in initio per mulierem devicit hominem; sed Deus in fine temporum per mulierem contrivit diabolum, quae Filium Dei genuit, qui diabolica opera mirabiliter ad nihilum duxit, quemadmodum Joannes dilectus meus testatur, dicens: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli (I Joan. III). Quid hoc? Propter salutem et salvationem hominum apparuit maxima claritas, scilicet Filius Dei, paupertatem (PL 197, 0414C)humani corporis induens; sed velut ardens stella in umbrosis nubibus fulgens, ita positus in torculari, ubi vinum sine sorde fermenti, exprimendum erat, quoniam ipse lapis angularis super torcular cecidit; et tale vinum expressit quod maximum odorem suavitatis dedit. Ipse enim absque inundatione polluti sanguinis in humano genere clarus homo effulgens, pede militiae suae os antiqui serpentis conculcavit: dissolvens a jecore iniquitatis illius omnia jacula, quae et furore et libidine plena erant, eum omnino contemptibilem reddidit. Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet; iste admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.

 

VISIO QUARTA.

(PL 197, 0413)

SUMMARIUM.-- Querela animae de via erroris per gratiam Dei ad matrem Sion reacuntis. De poenis animae. De tabernaculo quod ingressa est. Querela animae diabolicis turbinibus auxilio Dei fortiter repugnantis. De turbinibus quos diabolica persuasio immittit. Qua de causa errores isti excitantur. Qua ratione: ira, odium, superbia compescitur. Querela animae de tabernaculo suo cum timore egredientis. Quod scientia Dei nulla obscuritate ullius rei obnubilatur. Quod in pulchritudine justitiae Dei nulla injustitia inveniri potest. De sculptilibus et quod deserenda sunt. Ezechiel propheta de eodem. De inaequalitate humani feminis et de diversitate hominum inde procreatorum. Verba Moysi ad eamdem rem. Quare contracti et distorti nascautur. Quomodo infans in utero matris vivificatur et inde egressus ab anima solidatur et sustentatur. Quomodo anima secundum vires corporis vires suas ostendit. Quod homo tres semitas in se habet. De intellectu De voluntate. Similitudo de igne et pane. Quemadmodum in tabernaculo voluntatis, id est in animo omnes vires animae calefiunt et se invicem conjungunt. De ratione. De sensu. Quod anima est magistra, caro ancilla. Similitudo de arbore ad animam Quod anima ad peccata inclinata per donum Dei compuncta peccata deserit. Quod anima diabolicis insidiis tentata superna inspiratione a se jacula diaboli (PL 197, 0415)expellit. Quod anima habitaculum corporis deserens, cum multo tremore sententiam judiciis exspectat. Verba Dei ad homines quod divinis praeceptis obediant, et malum abjicientes bonum in amore Dei fideliter perficiant. De fide catholica. Verba Isaiae.

 

(PL 197, 0415A)Et deinde vidi maximum serenissimumque splendorem velut plurimis oculis flammantem, quatuorque angulos ad quatuor partes mundi versos habentem; qui secretum superni Creatoris designans, in maximo mysterio mihi manifestatus est, in quo etiam alius splendor similis aurorae in se purpurei fulgoris claritatem tenens apparuit. Et ecce vidi in terra homines in fictilibus lac portantes et inde caseos conficientes; cujus quaedam pars spissa fuit unde fortes casei facti sunt, pars quaedam tenuis; de qua debiles casei coagulati sunt, et pars quaedam tabe permista; de qua amari casei processerunt, et ita vidi quasi mulierem velut integram formam hominis in utero suo habentem. Et ecce per (PL 197, 0415B)secretam dispositionem superni Conditoris eadem forma motum vitalis motionis dedit, et ignea sphaera nulla lineamenta humani corporis habens cor illius formae possedit, et cerebrum ejus tetigit, et se per omnia membra ipsius transfudit. Ac deinde forma illa hominis de utero mulieris hoc modo vivificata egrediente, secundum motus quos sphaera in illa forma hominis habuit, secundum etiam illos et colorem suum mutavit. Et vidi quod quamdam hujusmodi sphaeram in humano corpore manentem multi turbines invadentes, eam usque ad terram incurvabant, sed illa resumptis viribus se viriliter erigens eis viriliter restitit, et cum gemitu sic questa est:

 

Ego peregrina ubi sum? In umbra mortis. Et qua (PL 197, 0415C)via vado? In viam erroris. Et quam consolationem habeo? quam peregrini habent. Ego enim debui habere tabernaculum lapidibus quadris sole et stellis lucidioribus ornatum, quia occidens sol occidentes stellae non debebant in eo lucere, sed in eo debuit esse angelica gloria, quoniam topazius debuit esse fundamentum ipsius, et omnes gemmae structura ejus, scalae ejus ex crystallo positae et plateae ipsius auro stratae. Nam ego debui esse consors angelorum; quia sum vivens spiraculum quod Deus misit in aridum limum. Unde deberem Deum scire, et ipsum sentire. Sed heu! cum tabernaculum meum intellexit se posse oculis suis in omnes vias videre, instrumentum suum ad aquilonem posuit. Ah! ah! (PL 197, 0415D)ubi capta sum et spoliata oculis et gaudio scientiae, veste mea tota scissa, et sic de haereditate mea pulsa; ducta sum in alienum locum, qui omni pulchritudine et honore caret, ubi pessimo servitio subjecta sum. Sed et ii qui me coeperunt colaphis percutientes, cum porcis me manducare fecerunt, et ita in desertum locum mittentes, amarissimas etiam herbas melle intinctas mihi ad esum porrexerunt. Postea quoque super torcular me extendentes, multis tormentis afflixerunt, deinde vestibus meis me exeuntes et multas plagas mihi inferentes, invenationem (PL 197, 0416A)me dederunt ubi pessimi et venenosi serpentes ut scorpiones, et aspides, et similes mei capturam fecerunt et me totam suo veneno consperserunt, ita quod inde tota enervis et debilitata facta sum. Unde illi me deridentes dixerunt: Ubi nunc est honor tuus? Ah! ego tunc tota contremui, et magno gemitu moeroris mecum in silentio dixi: O ubi sum? Ah! unde huc veni? Et quem consolatorem hujus captivitatis quaeram? Quomodo has catenas dirumpam? O quis oculus vulnera mea videre poterit? Et quae nares fetorem hunc tetrum sufferre valebunt? Aut quae manus ea oleo perunget? Ah! quis dolori meo misericordiam impendet? Coelum ergo clamorem meum exaudiat: et terra moerore meo tremiscat, et omne quod vivit ad captivitatem (PL 197, 0416B)meam se miserando inclinet, quia amarissimus dolor me premit; quoniam, sine consolatione et sine adjutorio peregrina sum. O quis consolabitur me, quoniam et mater mea dereliquit me, quia a via salutis erravi? Quis me adjuvabit nisi Deus? Cum autem recordor tui, o mater Sion, in qua habitare debui, amarissima servitia quibus subjecta sum inspicio. Et cum omne genus musicorum quod in te est ad memoriam duco; vulnera mea attendo. Sed cum et recordor gaudii et laetitiae gloriae tuae; tunc venena illa quibus infecta sum detestor. O quo me vertam? Et quo fugiam? Dolor enim meus innumerabilis est, quoniam si in malis istis perseveravero, socia illorum ero cum quibus in terra Babylonia (PL 197, 0416C)turpiter conversata sum. Et ubi es, o mater mea Sion? Hei mihi! quia a te infeliciter recessi, quoniam si te nescirem, levius dolorem meum perferrem. Nunc autem pessimos sodales meos fugiam; quia infelix Babylonia in plumbeam stateram me posuit, ac maximis trabibus me oppressit, ita ut vix respirare possim. Sed cum lacrymas meas ad te, o mater mea, cum gemitibus meis effundo, tantos strepitus sonantium aquarum infelix Babylonia emittit, quod vocem meam non attendis. Ergo multa sollicitudine arctas vias quaeram, in quibus pessimos sodales meos et infelicem captivitatem meam effugere queam. Et cum haec dixissem, elapsa sum angustam semitam ubi me in parvo foramine contra septentrionem abscondi amarissime flens, quoniam (PL 197, 0416D)matrem meam perdideram; ibi etiam omnem dolorem meum et omnia vulnera mea considerabam, tantasque effusiones lacrymarum flendo et flendo ibi emisi; quod omnis dolor et omnis livor vulnerum meorum lacrymis istis perfusus maduit. Et ecce suavissimus odor velut lenis aura a matre mea emissus, nares meas imbuit. O quantos gemitus et quantas lacrymas tunc effudi, cum parvam consolationem illam adesse sensi. Et tantos ululatus cum copiosis fletibus prae gaudio dedi; ut etiam (PL 197, 0417A)mons ille in cujus foramine me absconderam inde commotus fuerit. Et dixi: O mater, o mater Sion: quidnam tandem fiet de me? Et ubi nunc est nobilis filia tua? O quandiu quandiu maternae dulcedinis tuae expers sum, quae in multis deliciis me blande enutrieras? Et in his lacrymis ita delectabar; quasi matrem meam viderem. Sed inimici mei clamores meos audientes, dicebant: Ubi est illa quam hactenus in consortio nostro secundum voluntatem nostram tenuimus quae et omnem voluntatem nostram hactenus perfecit? Ecce nunc coelicolas invocat. Omnes ergo artes nostras excitemus, eam tanto studio et tanta sollicitudine custodientes, ne usquam a nobis effugere possit, quia eam nobis prius omnino subjecimus. Si hoc fecerimus, iterum (PL 197, 0417B)nos sequetur. Sed ego foramen in quo me absconderam latenter egressa, in quamdam altitudinem ire cupiebam ubi me inimici mei invenire non valerent. At ipsi quoddam mare tanti fervoris mihi opposuerunt, ut illud nullo modo transvadare potuerim. Sed et ibi quidam pons tantae parvitatis et angustiae erat; ut nec per illum transire valuerim. In fine quoque maris illius quaedam altitudo montium tantorum acuminum apparuit quod nec ibi iter haberi posse sensi. Et dixi: O quid ego misera nunc faciam? Suavitatem matris meae nunc parumper senseram, unde putabam quod me vellet ad se reducere; sed ah! num iterum relinquet me? ah! quo me vertam? Nam si modo in priorem captivitatem (PL 197, 0417C)venero, inimicis meis magis nunc quam prius ero ludibrio, quia ad matrem meam fideliter ejulavi et quoniam suavitatem dulcedinis ejus parumper sensi, cum iterum modo ab ea derelicta sim. Sed ego per suavitatem illam quam prius per matrem meam venientem senseram adhuc tantae fortitudinis fui quod me ad orientem verti et quod iterum angustissimas semitas tentare coepi. Illae autem semitae spinis et tribulis et aliis hujusmodi impedimentis ita septae erant, quod vix ulla vestigia in eis figere valebam; sed tamen cum maximo labore et sudore eas tandem vix pertransiens: ex illo labore tantam fatigationem incurri, quod vix respirare valui. Sic tandem cum maxima fatigatione ad cacumen montis in quo me prius absconderam (PL 197, 0417D)evadens; ad vallem ejus me inclinavi, ubi descendere volenti, aspides, scorpiones, dracones et alii hujusmodi serpentes simul occursantes, in me sibilos suos emiserunt. Unde ego exterrita, maximos ululatus emisi, dicens: O mater, ubi es? Levius enim dolerem, si suavitatem visitationis tuae prius non sensissem, quia nunc iterum in captivitatem illam incidam in qua dudum jacueram. Ubi ergo nunc est auxilium tuum? Tunc vocem matris meae audivi mihi dicentem.

 

O filia, curre, pennae enim ad volandum tibi datae sunt a fortissimo datore; cui nullus valet resistere. Ergo velociter transvola omnes has contrarietates. Et ego multa consolatione confortata, pennas illas suscepi et omnia venenosa ac mortifera (PL 197, 0418A)illa velociter transilii. Et veni ad quoddam tabernaculum, quod interius totum erat ex fortissima calybe fabricatum. Et subiens illud, opera claritatis feci, cum prius opera tenebrarum fecissem. In illo autem tabernaculo ad septentrionem columnam impoliti ferri posui; in qua flabella diversarum pennarum se hac et illac moventium suspendi, et manna inveniens, illud comedi. Ad orientem vero propugnaculum ex quadris lapidibus construxi: et in eo ignem accendens ibi myrrhatum vinum cum musto bibi. Sed ad meridiem turrim ex quadris lapidibus struxi; in qua clypeos rubri coloris suspendi, et in cujus fenestras tubas ex ebore factas collocavi. In medio autem illius turris mel effudi, ex quo pretiosum unguentum cum aliis aromatibus (PL 197, 0418B)confeci, ita ut ex eo maximus odor per totum ambitum funderetur tabernaculi. Ad occidentem vero nullum opus posui; quia pars illa ad saeculum versa erat. Sed interim dum in hoc labore occupata versarer; inimici mei pharetras suas arripientes, sagittis suis tabernaculum meum aggressi sunt; sed ego prae studio operis quod faciebam; tandiu insaniam eorum nom attendi usque dum fores tabernaculi sagittis complerentur: nulla tamen sagittarum nec januam laesit, nec calybem tabernaculi penetrare valuit, unde nec ego ab eis laedi potui. Quod illi percipientes, maximam inundationem aquarum emiserunt, ut me et tabernaculum meum dejicerent: attamen in hac malitia sua nihil profecerunt. (PL 197, 0418C)Quapropter eos audacter derisi, dicens: Faber qui hoc tabernaculum struxit, vobis sapientior et fortior fuit. Unde sagittas vestras colligentes eas deponite, quoniam nullam amodo victoriam voluntatis vestrae in me valebunt proficere. Ecce quae vulnera ostendunt? Ego multo dolore et labore plurima bella adversum vos egi, cum me morti tradere velletis; sed tamen non potuistis, quia fortissimis armis munita. acutos gladios contra vos vibravi, per quos me a vobis strenue defendi. Recedite ergo, recedite, quoniam me ulterius habere non poteritis.

 

Sed ego fragilis et indocta vidi etiam quae in aliam sphaeram plurimi turbines irruentes eam dejicere voluerunt sed non valuerunt, quoniam illa (PL 197, 0418D)fortiter repugnans, locum eis insaniendi non dedit, attamen sic cum querela dixit: Quamvis paupercula sim, magnum tamen officium nacta sum. Oh quid sum ego? Et quae est querimonia clamoris mei? Spiraculum enim vivens in homine sum posita, in tabernaculum medullarum, venarum, ossium et carnis, ita quod eidem tabernaculo vegetationem tribuo, et illud ubique in motibus suis circumfero. Sed heu! sensibilitas illius profert spurcitiam, lasciviam et petulantiam morum ac omnia genera vitiorum. Ah! o quam magno gemitu hoc conqueror. Nam cum prosperitatem vitae in operibus tabernaculi mei habeo: occurrit mihi diabolica persuasio in omnibus me irretiens, ac in flatum elationis ita me erigens quod saepenumero (PL 197, 0419A)dico. Ego secundum appetitum virium terrae meae operari volo; in tabernaculo enim meo omnia opera intelligo; sed concupiscentia ejus ita impedior quo opera mea non discerno antequam dira in me vulnera sentio. O quantum planctum tunc emitto? Et dico: O Deus, nonne creasti me? Ecce vilis terra opprimit me. Et sic fugam in eo? Quomodo? Cum tabernaculum meum carnalem concupiscentiam habet; tunc quia voluptatem in opere habeo, cum ipsa opus illud perficio. Sed ratio quae in me cum scientia viget, ostendit mihi quoniam a Deo creata sum, in qua ratione etiam sentio; quia Adam cum divinum praeceptum transgressus esset, timens abscondit se. Sic et ego timens, a facie Dei me abscondo: cum opera mea in tabernaculo meo contraria (PL 197, 0419B)Deo sentio. Cum autem plumbeam stateram peccati super pondero: omnia opera illa quae in carnalibus concupiscentiis ardent contemno. Heu me errabundam! quomodo in his periculis subsistere valebo? Et cum diabolica persuasio me invadit sic dicens: Estne hoc bonum quod nescis, nec quod vides, nec quod facere potes: quid tunc erit? Et cum iterum dicit: Quod nosti, et quod intelligis, et quod facere vales, cur hoc deseris? quid tunc faciam? At plena dolore respondebo. Ah me miseram! quia per Adam noxia venena mihi afflata sunt, cum ipse divinum praeceptum transgressus et in terram ejectus carnalia tabernacula coadunavit. Nam in gustu quem ipse in pomo per inobedientiam gustavit, noxia dulcedo sanguini et (PL 197, 0419C)carni se ingerit, et ita pollutionem vitiorum producit. Unde peccatum carnis in me sentio; purissimum autem Deum, quia per culpam inebriata sum, negligo. Sed hoc quod gustus tabernaculi mei in se habet, sequi non debeo. Nam ex hoc quod Adam in prima apparitione purus et simplex a Deo creatus erat, timeo Deum, sciens quoniam per ipsum pura et simplex creata sum. Sed modo per malam consuetudinem vitiorum, in inquietudinem vertor. O in his omnibus peregrina et errabunda sum! Quapropter turbines diversorum sonituum multa mendacia proferunt, quae in me surgunt sic dicentia: Quae es? Et quid ais? Et qualia sunt certamina quae exerces? Infelix enim es. Nam ignoras utrum (PL 197, 0419D)bonum an malum opus tuum sit. Quo tandem ibis, et quis te conservabit? Et qui sunt errores illi qui te ad insaniam ducunt? An perficies quod te delectat, an fugies quod te angustiat? Oh! quid facies, quia istud scis, et illud ignoras? Quod enim te delectat hoc tibi licitum non est, et quod te angustat, ad hoc praecepto Dei compelleris. Et unde scis si haec ita sint? Melius tibi esset, si non fuisses. Et postquam isti turbines ita in me surrexerunt; incipio alteram viam ambulare, quae carni meae gravis est, quia incipio justitiam facere. Sed iterum intra me dubito, utrum hoc ex dono Spiritus sancti sit an non, et dico: Hoc inutile est. Et deinde super nubes volare volo. Quo modo? super intellectum meum volo ascendere, et ea incipere quae perficere (PL 197, 0420A)non possum. Sed cum haec facere tento, maximam tristitiam in me excito, ita quod nec in altitudine sanctitatis, nec in planitie bonae voluntatis ullum opus perficio, sed inquietudinem dubietatis, desperationis moeroris et oppressionis omnium rerum in me sentio. Et cum diabolica persuasio me sic inquietat. O quanta calamitas me tunc obruit! quia omnia mala quae sunt aut esse possunt in vituperatione, in maledictione, in mortificatione corporis et animae, in turpibus verbis contra munditiam, salutem et altitudinem quae in Deo sunt: haec omnia mihi infelici occurrunt. Unde etiam haec iniquitas mihi insurgit, scilicet quod omnis felicitas et omne bonum quod tam in homine quam in Deo est mihi molestum et grave erit magis mortem quam vitam mihi proponens. Ah! (PL 197, 0420B)quam infelix certamen sic de labore in laborem, de dolore in dolorem, de schismate in schisma se mihi ingerit, omnem felicitatem mihi auferens?

 

Sed unde excitatur malum istorum errorum? ex hoc videlicet. Antiquus enim serpens in se habet astutiam et deceptricem versutiam, atque mortiferum iniquitatis venenum. Nam in astutia sua ingerit mihi contumaciam peccatorum, a timore Domini intellectum meum auferens: ita quod peccare non timeo, sic dicens: Quis est Deus? Nescio quis Deus sit. In deceptrice autem versutia sua obturationem mihi inducit, ita quod in malo obturor. Sed in mortifero iniquitatis veneno spirituale gaudium mihi aufert, ita quod nec in Deo laetari valeo, sic dubietatem desperationis mihi inducens, scilicet (PL 197, 0420C)quae dubito utrum salvari possim an non? O quae sunt ista tabernacula, quae tanta pericula sustinent in diabolica deceptione? Sed cum per donum Dei recordor quae a Deo creata sunt; tunc inter has oppressiones, his diabolicis persuasionibus hoc modo respondeo. Ego fragile terrae non caedam, sed fortissima bella exercebo. Quomodo? Cum tabernaculum meum opera injustitiae exercere vult: medullam, sanguinem et carnem in sapientia patientiae conterendo me defendam, quemadmodum fortis leo se defendit, et ut serpens in antro suo ictum mortis fugiens se abscondit. Nam nec sagittas diaboli debeo suscipere, nec voluntatem carnis exercere. Quomodo?

 

(PL 197, 0420D)Cum enim ira circa tabernaculum meum intendere voluerit; in bonitatem Dei respicio quem ira nunquam tetigit, et ita aere qui sua lenitate ariditatem terrae rigat suavior evado spirituale gaudium habens, cum virtutes in me vigorem suum ostendere incipiunt. Et sic bonitatem Dei sentio. Cum autem odium me denigrare tentaverit: in misericordiam et in martyrium Filii Dei aspicio, et ita carnem meam constringo suavem odorem rosarum quae de spinis oriuntur fideli recordatione suscipiens, et ita Redemptorem meum agnosco. Sed cum superbia turrim vanitatis suae sine fundamento petrae in me contenderit ponere, et hanc altitudinem in me erigere quae nullum sibi similem vult habere, sed semper altior caeteris videri. O quis mihi tunc succurret, (PL 197, 0421A)quoniam antiquus serpens qui super omnes esse volens in mortem cecidit me dejicere conatur? Tunc cum moerore dico. Ubi est rex meus et Deus meus? Quid possum boni absque Deo? Nihil. Et sic ad Deum qui mihi vitam dedit respicio, et ad beatissimam virginem illam quae superbiam antiquae speluncae contrivit curro; sic fortissimus lapis aedificii Dei effecta, rapacissimus lupus qui hamo divinitatis strangulatus est, me amodo superare non poterit. Et ita suavissimum bonum, id est humilitatem in altitudine Dei et recordatione inter omnes humilitatem beatissimae Virginis cognosco, suavitatem indeficientis balsami sentiens, et ita in dulcedine Dei gaudens velut sim in odore omnium pigmentorum; caetera etiam vitia fortissimo humilitatis (PL 197, 0421B)dejicio.

 

Et deinde ego paupercula vidi quod alia quaedam sphaera ex lineamentis formae suae se contrahens: nodos ejus resolvit, et se ab eis cum gemitu extraxit, sedemque suam moerens dirupit. Et dixit: De tabernaculo meo exibo. Sed ego misera plenaque moeroris quo vadam? Per horrendas et permetuendas semitas ad judicium ubi judicabor. Opera enim quae in tabernaculo meo operata sum ostendam: et ibi remunerationem secundum merita mea recipiam. O quantus timor? o quanta angustia illic mihi erit? Cumque se hoc modo resolveret: quidam spiritus et lucidi et umbrosi venerunt qui socii conversationis ejus secundum quam in sede sua se moverat fuerunt, resolutionem ejus exspectantes, (PL 197, 0421C)ut, postquam se solvisset, eam secum abducerent. Et audivi viventem vocem illis dicentem: secundum opera sua, de loco ad locum ducatur; et iterum audivi de coelo vocem mihi dicentem: Beata et ineffabilis trinitas se mundo manifestavit, cum Pater Unigenitum suum de Spiritu sancto conceptum et de Virgine natum misit in mundum quatenus homines multa diversitate nati, multisque peccatis obligati per eum ad viam veritatis reducerentur, ita ut ipsi a nexibus corporeae molis absoluti bona et sancta opera secum portantes: gaudia supernae haereditatis adipiscerentur.

 

Quod ut profundius, o homo, capias et apertius dijudices: vides maximum serenissimumque splendorem (PL 197, 0421D)velut plurimis oculis flammantem, quatuorque angulos ad quatuor partes mundi versos habentem, qui magnam in mysteriis puramque in manifestationibus scientiam Dei significat, maxima profunditate perspicuitatis radiante et acutissimas acies quadrifidae stabilitatis ad quatuor plagas orbis extendentem ubi ipsa tam illos qui abjiciuntur quam illos qui colliguntur venientes acutissime praevidet; mysterium supernae majestatis ostendens: quod in typo summae altitudinis et profunditatis tibi ut cernis demonstratur. In quo etiam alius splendor similis aurorae in se purpurei fulgoris claritatem tenens apparet; quia scientia Dei etiam hoc ostendit, quod unigenitus Patris de virgine carnem sumens, sanguinem suum in candore (PL 197, 0422A)fidei pro salute hominum fundere dignatus est, in qua scientia Dei, boni et mali ostenduntur, quoniam ipsa nulla obscuritate ullius rei obnubilatur. Sed tu, o homo, dicis: Quid faciet homo, cum Deus praenovit omnia quae ipse facturus est? Ad quae ego:

 

O stulte, in nequitia cordis tui, illum imitaris qui viam veritatis primum recusans mendacium veritati opposuit, cum se summae bonitati similem facere voluit. Quis poterit initium et finem omnium quidquid latere qui est, fuit et permanebit? Sed tu quis es? Favilla cineris es. Et quid nosti cum non esses? Sed tu lamentabile initium et miserabilem finem habens, contradicis quod nec scis, nec scire debes: videlicet incomprehensibilem pulchritudinem justitiae Dei in qua nulla suspicio injustitiae invenitur, nec inventa (PL 197, 0422B)est unquam, nec invenietur. O stulte, ubi putas esse patrem iniquitatis quem imitaris? Quid hoc? Cum superbia te inflat super sidera, et super alias creaturas, et super angelos vis elevari qui praecepta Dei per omnia et super omnia adimplent. Sed tu cades sicut et ille cecidit; qui mendacium veritati opposuit. Mendacium enim ipse dilexit, et ideo morte involutus in abyssum corruit. Ergo, o homo, attende. Cum nec inspicis charitatem illam qua te Deus liberavit, nec attendis quanta bona tibi Deus semper impendit, nec tu consideras quomodo ipse te a morte revocat: frequenter in peccata corruis ubi magis mortem quam vitam diligis, si tunc tandem ad mentem tuam revocas scripturas et doctrinas illas quas tibi antiqui et fideles patres tui (PL 197, 0422C)proposuerunt, scilicet quod malum debes devitare et bonum operari; si tunc ex intimo cordis dixeris, graviter peccavi; quare oportet me cum digna poenitentia ad patrem meum qui me creavit redire, tunc pater tuus benigne suscipit te et in sinum suum te reponens dulcibus ulnis amplectitur te. Nunc autem beatitudinem illam quae tibi a Deo proposita est scire contemnis, ac justitiam Dei audire vel operari recusas. Nunquid si fieri posset magis judicium Dei injustum quam justum vocares? Quapropter si sanguine Filii Dei redemptus non esses, in perditione perditus jaceres. Sed judicium Dei verum et justum est. Unde, o homo, quam utilitatem inde consequeris: quod te in judicio meo (PL 197, 0422D)decerpis? In choro angelorum et in electa vinea mea est laus laudantium et dicentium: Gloria tibi, Domine, qui justus es et verax, nec judicio meo per eos contradicitur; quoniam justi sunt. Sed quid diabolo profuit quod se mihi opposuit? Qui cum vidit se multam claritatem habere; super omnes se voluit exaltare, ita quod ei innumerabilis turba superborum spirituum consensit, quos omnes divina virtus in zelo justitiae suae simul cum illo dejecit; sic etiam omnes dejiciuntur qui in perseverantia mali justitiam Dei postponere conantur; quoniam ipsi summum bonum in perversitatem nequitiae pervertere laborant. Unde nequaquam Deus quod injustum est constituit; sed omne quod rectum est in aequitate bonitatis suae ordinavit.

 

(PL 197, 0423A)Sed et illi homines qui in infidelitate sua Deum abjecerunt, sculptilia sibi facientes in quibus diabolus ingressus illos illusit, in insania hujusmodi vanitatis surrexerunt postquam genus hominum pertransiit quibus Adam et Eva dixerant quomodo a Deo facti essent et quomodo de paradiso expulsi fuissent. Quos alii in eadem perversitate insequentes, creaturam Dei magis quam ipsum creatorem suum coluerunt, et ea quae non vivunt vitam suam disponere putaverunt. Unde et ii qui adhuc in ipsa infidelitate sordent, stultitiam suam deserant et ad cum qui diaboli laqueos contrivit fideliter convertantur vetustatem ignorantiae deponentes, et novitatem vitae amplectentes, ut servus meus Ezechiel hortatur, dicens: Projicite a vobis omnes praevaricationes (PL 197, 0423B)vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum (Ezech. XVIII). Quod dicitur: O vos qui in rectitudine perseverare vultis in sole justitiae cujus itinera beatae oves currunt, projicite a conscientia cordis vestri sciscitationem illorum occultorum quae in necessaria et salutari doctrina vobis inutilia sunt, in quibus vanam celsitudinem volare voluistis; cum in praecipitem lacum demersi estis in quo nullus ordo habitat, sed illa horribilis confusio quae Deum ignorat. Et cum hoc feceritis, viam veritatis pergite pro salute vestra, ubi rutilantis coeli novitatem in corde vestro invenietis et ut vivificae spirationis in vestro spiritu possidebitis.

 

(PL 197, 0423C)Vides etiam in terra homines in fictilibus lac portantes et inde caseos conficientes: hi sunt in mundo homines, tam viri quam mulieres, in corporibus suis humanum semen habentes, de quo genus diversorum populorum procreatur, cujus quaedam pars spissa est unde formantes casei fiunt; quia semen illud in fortitudine sua utiliter et bene coctum et temperatum strenuos homines producit, quibus etiam magna claritas tam spiritualium quam carnalium donorum in magnis patribus et in altis personis tribuitur: ita quod in assecutione prudentiae, discretionis et utilitatis vitae in operibus suis et coram Deo et coram hominibus perspicue florent, quoniam diabolus in eis locum suum non invenit, et pars quaedam tenuis de qua debiles casei coagulantur: (PL 197, 0423D)quoniam hoc semen in teneritudine sua imperfecte coctum et temperatum, teneros homines educit qui ut plurimum stulti tepidi et inutiles, tam apud Deum quam apud saeculum, in operibus suis inveniuntur, et qui Deum strenue non quaerunt. Sed et pars quaedam tabe permista est, de qua amari casei efficiuntur; quia semen illud in debilitate permistionis nequiter eductum et inutiliter commistum informes homines efficit qui saepe amaritudinem, difficultatem et oppressionem cordis habent, unde mentem suam ad superiora levare non valent. Multi tamen ex his utiles fiunt; attamen multas tempestates, et inquietudines, et in cordibus, et in moribus suis patiuntur, sed victores evadunt; quoniam, si inquietudini suae acquiescerent, tepidos et inutiles se redderent. (PL 197, 0424A)Unde Deus illos coercens adjuvat, et ad viam salutis ducit quemadmodum scriptum est: Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere (Dan. XXXII). Quod dicitur: Ego qui sum, nec initium nec finem habens, flagitiosos homines in actibus suis interimo; qui per spurcitias diaboli in vitiis macerantur, et qui in partibus infelicis seminarii per diabolicas speluncas decipiuntur. O quam versuta est viperea maxilla quae eos ita inflat, ut mors in ipsos subintret; unde ab eis prosperitatem hujus saeculi tollo, ubi ita per plurimas aerumnas occiduntur quas superare non possunt, sed quae eis justo judicio semper adsunt. Sed ego qui nulla malitia dejicior, istos etiam in alia parte vivere miserabiliter saepe facio: (PL 197, 0424B)ubi in ipsis vivens spiraculum eorum sursum de terrenis traho ne in ipsis pereat, illos etiam percussionibus per multam infirmitatem laboris vitae suae interdum affligo; qui per superbiam mentem suam sibi nocivam altitudinem ascendere cupiunt, putando quod a nullo dejici valeant, eos etiam qui ubique praesens sum ita interdum sursum ad veram sanitatem erigens, ne in fallacibus periculis per fallaces vanitates consumantur. Sed in his omnibus non est homo nec alia creatura quae hujusmodi opera mea suo astu aut proterva potestate possit avertere; quia nullus est qui voluntati et justitiae meae valeat resistere.

 

Saepe quoque ut vides in oblivione mea et in irrisione (PL 197, 0424C)diaboli commistio maris et feminae perpetratur ibi et contractio nascentium hominum invenitur: ut quoniam parentes illorum praecepta mea transgressi sunt, in ipsis filiis suis cruciati ad me in poenitentia revertantur, saepe etiam hanc mirabilem creationem pro gloria mea et sanctorum meorum in hominibus fieri permitto, ut, dum illi qui hoc modo distorti sunt per subventionem electorum meorum sanitati restituuntur, nomen meum ex hoc tanto ardentius ab hominibus glorificetur. Qui autem hac lege se constringunt, ita quod virginitatis decus appetunt; velut aurora ad coelestia secreta ascendunt, quia propter amorem Filii mei delectationes corporis sui a se abscindunt. Sed quod vides quasi mulierem velut integram formam hominis in utero suo (PL 197, 0424D)habentem: hoc est quia postquam femina humanum semen concepit, infans in integritate membrorum suorum in abdito cubiculo ventris ipsius formatur. Et ecce per secretam dispositionem superni Conditoris, eadem forma motum vividae motionis dat; quoniam tu in secreta et occulta jussione et voluntate Dei infans in materno utero congruo et recte divinitus disposito tempore spiritum acceperit, motu corporis sui se vivere ostendit, velut terra se aperit et flores fructus sui profert, cum ros super eam ceciderit. Ita quod velut ignea sphaera nulla lineamenta humani corporis habens, cor formae illius possidet, quia anima in igne profundae scientiae ardens, diversas res in circuitu suae comprehensionis discernit; nec formam humanorum membrorum (PL 197, 0425A)habens: quoniam ipsa nec corporea, nec caduca quemadmodum corpus hominis est, cor hominis confortat: quod quasi fundamentum corporis existens totum corpus regit et velut firmamentum coeli inferiora continet et superiora tegit, et etiam cerebrum hominis tangit, quia in viribus non solum terrena, sed etiam coelestia sapit, cum Deum sapienter cognoscit, ac se per omnia membra hominis transfundit, quoniam vigorem medullarum ac venarum et omnium membrorum toto corpori tribuit, veluti arbor ex sua radice succum et viriditatem omnibus ramis impartit. Sed deinde forma illa hominis de utero mulieris hoc modo vivificata egrediens secundum motus quos ipsa sphaera in eadam forma hominis habet, secundum illos etiam (PL 197, 0425B)et colorem suum mutat; quia postquam homo in materno utero vitalem spiritum acceperit et ita natus fuerit, et motus operationis suae dederit secundum opera illa quae anima cum corpore operatur, secundum haec etiam et merita ipsius existunt quoniam de bonis claritatem et de malis tenebrositatem sibi induit.

 

Ipsa quoque secundum vires corporis, vires suas ostendit, ita quod in infantia hominis simplicitatem profert, et in juventute fortitudinem; at in plena aetate cum omnes venae hominis plenae sunt, fortissimas vires suas in sapientia declarat, sicut etiam arbor in primo germine tenera existens ac deinde fructum in se ostendens, tandem cum plenitudine utilitatis educit; sed et postea in senectute hominis (PL 197, 0425C)cum medulla et venae ipsius jam ad debilitatem se incurvare coeperint, anima leviores vires velut in taedio scientiae hominis ostendit: quemadmodum et succus arboris cum jam hiemale tempus instat, se in ramis et foliis suis contrahit, et ut eadem arbor in senectute sua jam incurvari incipit. Homo autem tres semitas in se habet. Quid hoc? Animam, corpus et sensus; in his vita hominis exercetur. Quomodo? Anima corpus vivificat et sensus spirat; corpus autem animam sibi attrahit et sensus aperit: sensus vero animam tangunt et corpus alliciunt. Anima enim corpori vitam praebet, velut ignis lumen tenebris infundit: duas principales vires scilicet intellectum et voluntatem velut duo brachia habens, non (PL 197, 0425D)quod anima brachia ad se movendum habeat, sed quod in his viribus se manifestat, velut sol per splendorem suum se declarat. Unde, o homo, quem non gravat sarcina medullarum, in scientia Scripturarum attende. Intellectus ita fixus est animae, velut brachium corpori. Nam ut brachium cui manum cum digitis adjuncta est a corpore extenditur, ita etiam intellectus cum operatione caeterarum virium animae cum quibus quaeque opera hominis intelligit, ex anima certissime prodiens; ipse enim prae aliis viribus animae quidquid in operibus hominum est sive bonum, sive malum sit intelligit; ita quod per eum velut per magistrum omnia intelliguntur, quoniam ipsa anima hoc modo omnia discutit, sicut et triticum ab omni contrarietate expurgatur; perquirens (PL 197, 0426A)utrum utilia an inutilia, utrum amabilia an odibilia sunt, vel utrum ad vitam an ad mortem pertineant. Unde sicut esca sine sale insulsa est, sic etiam caeterae vires animae sine intellectu insipidae et non discernentes sunt. Sed et ipse in anima ut scapula in corpore, medulla in cerebro caeterarum virium animae existens et velut humerus corporis fortis, divinitatem etiam et humanitatem in Deo intelligens quaedam inflexio brachii est, ita quoque rectam fidem in opere suo habens: quod etiam inflexio manus est, cum qua tunc diversa opera in discretione quasi cum digitis discernit; ipse autem non operatur ut caeterae vires animae. Quid hoc?

 

Voluntas enim opus calefacit et animus illud suscipit (PL 197, 0426B)et ratio producit, intellectus autem opus intelligit bonum et malum ostendens, velut angeli intellectum habent bonum diligentes et malum odientes. Et ut corpus habet cor, ita et anima intellectum, qui etiam in illa parte animae vim suam exercet, sicut et voluntas in altera. Quomodo? Voluntas enim magnam vim animae habet. Quomodo? Anima stat in angulo domus, id est in firmamento cordis velut aliquis homo in aliquo angulo domus suae ut totam domum perspiciens, omnia instrumenta domus regat, dextrum brachium levans signando et ostendendo quaeque utilia domus suae et se ad orientem vertens. Sic et anima facit per plateas totius corporis, ad ortum solis respiciens; ipsa enim voluntatem quasi dextrum brachium ponit in (PL 197, 0426C)firmamentum venarum et medullarum ac in commotionem totius corporis, quoniam voluntas quodcunque opus sive bonum sive malum sit operatur. Nam voluntas est velut ignis unumquodque opus quasi in fornace coquens. Panis enim ad hoc coquitur ut homines exinde pasti confortentur, quatenus vivere possint. Sic et voluntas totius operis fortitudo est, quia ipsa in deceptione molit et in robore fermentum imponit, ac in duritia tundit; et ita opus suum velut panem in consideratione parans, illud pleno opere ardoris sui in perfectione coquit, atque hoc modo majorem cibum hominibus in opere quam in pane facit; nam esca hominis interdum in eo cessat: opus autem voluntatis in eo (PL 197, 0426D)usque ad separationem animae ipsius a corpore perdurat, et in qua magna diversitate opus sit, scilicet ab infantia, a juventute, a plena aetate, a decrepita incurvatione; in voluntate tamen incedit et in ea perfectionem suam demonstrat. Sed voluntas habet in praecordio hominis quoddam tabernaculum videlicet animum, quem et intellectus et ipsa voluntas ac quaeque vis animae sua fortitudine afflant, et hae omnes in eodem tabernaculo calefiunt et se invicem conjungunt. Quomodo? Si ira surrexerit, fel inflatur et ita fumum in tabernaculum emittens iram perficit. Quod si turpis delectatio se erexerit, incendium libidinis in materia sua suscitatur, et petulantia illa quae ad peccatum pertinet attollitur, ac in eodem tabernaculo coadunatur. (PL 197, 0427A)Sed aliud amabile gaudium est, quod in isto tabernaculo de Spiritu sancto incenditur; cui anima congaudens illud fideliter suscipit, et opus bonum in coelestibus desideriis perficit. Est etiam quaedam tristitia, de qua in eodem tabernaculo ex humoribus illis qui circa fel sunt, torpor nascitur: indignationem, obdurationem et contumaciam in hominibus pariens, animamque deprimens, nisi gratia Dei succurrente citius eripiatur. Sed et cum illi tabernaculo contrariae causae occurrerint: frequenter in odio et reliquis mortiferis rebus commovetur quae animam occidunt, et magnas ruinas in perditione parant. Cum autem voluntas voluerit, instrumenta tabernaculi sui movet, et ea in fervente calore sive bona sive mala sint deponit. Quod (PL 197, 0427B)si voluntati illa instrumenta placuerint, ibi escam suam coquit et eam homini ad gustandum proponit. Unde et in ipso tabernaculo plurima turba boni et mali exsurgit: quemadmodum cum aliquis exercitus in aliquo loco coadunatur. Sed cum princeps exercitus supervenerit, si exercitus ille ipsi placuerit, eum suscipit: si vero ipsi displicuerit, illum abire jubet, sic et voluntas facit. Quomodo? Si bonum vel si malum in praecordio cordis surrexerit, voluntas illud aut perficit aut negligit. Sed et in intellectu et in voluntate ratio velut sonitus animae ostenditur; quae quodque opus sive Dei sive hominis sit perficit. Sonitus enim verbum in altum tollit; sicut ventus qui aquilam sublevat ut volare possit, ita et anima sonitum rationis et in auditu (PL 197, 0427C)et in intellectu hominum emittit; quatenus vires ipsius intelligantur et ut quodque opus ad perfectum ducatur. Corpus autem omnium virium animae tabernaculum et sublevamen est, quoniam anima in corpore manens, cum corpore operatur, et corpus cum illa sive bonum sive malum sit.

 

Sensus vero est cui opus interiorum virium animae adhaeret; ita quod ipsae in fructibus cujusque operis per eum intelliguntur, et ille eis subjectus est; quia eum ad opus perducunt, non autem ipse eis opus imponit, quoniam umbra earum est, faciens secundum quod ipsis placuerit. Sed et exterior homo, inprimis cum sensu in ventre matris antequam nascatur, evigilat; caeteris viribus animae (PL 197, 0427D)adhuc in abscondito manentibus. Quid hoc? Aurora lucem diei denuntiat; sic et sensus hominis omnes vires animae cum ratione declarat. Et ut lex et prophetae in duobus praeceptis Dei pendent, ita et sensus hominis in anima et in viribus ejus vigent. Quid hoc? Lex ad salutem hominis posita est, et prophetae occulta Dei manifestant: sic et sensus hominis quaeque nociva ab homine depellit et interiora animae denudat. Nam anima sensum spirat. Quomodo? Ipsa hominem vivente facie vivificat, et visu, auditu, gustu, odoratu et tactu dotat. Ita quod homo sensu tactus, pervigil in omnibus rebus sit; sensus enim signum omnium virium animae est, sicut et corpus vas animae est. Quomodo? Sensus omnes vires animae claudit. Quid (PL 197, 0428A)hoc? Homo in facie cognoscitur, oculis videt, auribus audit, os ad loquendum aperit, manibus palpat, pedibus ambulat, et ideo sensus in homine est velut lapides pretiosi, et ut pretiosus thesaurus in vase signatus. Sed ut vas videtur, et thesaurus in eo scitur; ita etiam in sensu caeterae vires animae intelliguntur. Anima autem est magistra, caro vero ancilla. Quomodo? Anima totum corpus in vivificatione regit, corpus autem regimen vivificationis illius suscipit, quoniam si anima corpus non vivificaret, corpus in solutione difflueret. Sed cum homo malum opus sciente anima operatur, hoc tam amarum animae est velut venenum corpori cum illud corpus scienter accipit. De bono autem opere anima gaudet, sicut et corpus suavi cibo delectatur. Et (PL 197, 0428B)anima corpus ita illabitur, velut succus arborem. Quid hoc? Per succum arbor viret et flores producit ac deinde fructum facit, sic et per animam corpus. Et quomodo tunc fructus arboris ad maturitatem perducitur? Temperie aeris. Quomodo? Sol eum calefacit, pluvia eum irrigat, et ita in temperie aeris perficitur. Quid hoc? Misericordia gratiae Dei velut sol hominem illustrat, spiratio Spiritus sancti velut pluvia ipsum irrigat, et sic eum discretio velut bona temperies aeris ad perfectionem bonorum fructuum ducit.

 

Sed et anima in corpore est velut succus in arbore et vires ipsius quasi arboris forma. Quomodo? Intellectus in anima est velut viriditas ramorum et foliorum in arbore, voluntas autem quasi flores in (PL 197, 0428C)ea, animus vero velut primus erumpens fructus ipsius, ratio autem quasi fructus in maturitate perfectus, sensus vero quasi extensio latitudinis ipsius. Et secundum hunc modum corpus hominis, ab anima solidatur et sustentatur. Unde, o homo, intellige quid in anima tua sis; qui bonum intellectum tuum deponis, et te pecoribus comparari vis. Quod autem tu, o homo haec videns, considera etiam quia quamdam hujusmodi sphaeram in humano corpore manentem multi turbines invadentes eam usque ad terram incurvant: hoc est quod animam hominis quandiu homo in anima et in corpore vivit multae invisibiles tentationes perturbant, quae ipsam per delectationem carnis crebro ad peccata terrenarum (PL 197, 0428D)concupiscentiarum inclinant, sed illa resumptis viribus se viriliter erigens, eis fortiter resistit; quia fidelis et sollicitus homo cum peccaverit, saepe per donum Dei compunctus peccata deserit et spem suam in Deum ponens diabolica figmenta abjicit, Creatorem suum fideliter quaerens, velut etiam fidelis anima miserias suas conquerens superius veraciter ostendit. Sed quod vides quia in aliam sphaeram plurimi turbines irruentes eam dejicere volunt, sed tamen non valent, id est quia animam istam plurimae diabolicae insidiae invadentes ad peccata multorum scelerum protrahere conantur, sed tamen ei suis illusionibus praevalere non possunt quoniam illa fortiter repugnans locum eis insaniendi non dat, quoniam superna inspiratione se muniens, a se (PL 197, 0429A)jacula fallacium deceptionum expellit, et ad Salvatorem suum recurrit, quemadmodum etiam superius in verbis querelae suae declarat, ut praemonstratum est. Quae vero ut vides alia quaedam sphaera ex lineamentis formae suae se contrahens nodos ejus resolvit: hoc est quod anima illa membra corporalis habitaculi sui deserens, juncturam eorum reliquit cum tempus resolutionis habitaculi sui institerit, et se ab eis cum gemitu extrahit, sedemque suam moerens dirumpit, quoniam a corpore suo cum angustia se tollens, locum habitationis suae multo tremore cadere permittit, imminens judicium superni judicis metuens, quia tunc merita operum suorum justo judicio Dei sentiet, velut etiam in querela sua superius manifestat. Quapropter (PL 197, 0429B)cum se hoc modo resolvit quidam spiritus; et lucidi et umbrosi veniunt qui socii conversationis ipsius secundum quod in sede sua se movet sunt; quia in resolutione illa cum anima hominis habitaculum suum deserit angelici spiritus et boni et mali secundum justam et veram Dei ordinationem adsunt, qui inspectores operum illius secundum quod in corpore suo cum corpore operata est fuerunt resolutionem ejus exspectantes ut postquam se exsolverit eam secum abducant, quoniam ipsi sententiam justi judicis de anima illa in separatione ejus a corpore praestolantur; ut ipsa a corpore soluta, eam ducant quo supernus judex judicaverit secundum merita operum illius ut ibi etiam, o homo, fideliter (PL 197, 0429C)praemonstratum est.

 

Idcirco vos, o charissimi filii mei, oculos vestros et aures vestras aperite, et praeceptis meis obedite. Et cur Patrem vestrum contemnitis, qui vos de morte liberavit? Chori angelorum canunt: Justus es, Domine, quoniam justitia Dei non habet ullam maculam; qui etiam hominem non liberavit sua potestate, sed compassione, quando Filium suum ad redemptionem hominis misit in mundum. Solem enim nulla inquinatio fecis polluit, sic etiam nec Deum ulla perversitas injustitiae tangere poterit. Sed tu, o homo, in contemplativa scientia bonum et malum inspicis. Et quid es: cum in multitudine carnalium desideriorum sordes? Et quid es: cum clarissimae gemmae virtutum in te fulgent? Primus angelus (PL 197, 0429D)bonum contempsit et malum concupivit, quare malum in morte aeternae perditionis accepit, et in morte sepultus est, quia quod bonum est abjecit. Boni vero angeli malum contempserunt et bonum amaverunt, casum diaboli videntes qui veritatem volebat opprimere et mendacium erigere: quapropter ipsi in amore Dei exarserunt firmum fundamentum totius boni habentes, ita quod aliud nolunt quam quod Deo placet, nunquam in laude ejus cessantes. Sed et primus homo Deum cognovit et eum in simplicitate dilexit ac praeceptum ejus suscipiens se obedientiae subdidit, postmodum ad malum se incurvavit, inobedientiam operatus. Nam cum ei diabolus malum suggereret, bonum deseruit et malum perpetravit, et de paradiso ejectus (PL 197, 0430A)est. Unde malum in perditione mortis abjiciendum est, et bonum in amore vitae amplectendum. Sed tu, o homo, cum habes recordationem boni et mali velut in bivio positus es, quia si tunc tenebras mali contempseris volens in illum aspicere cujus creatura es et quem in sancto baptismo confessus es ubi vetus noxa Adae dejecta est, et si dixerit diabolum et malitiaam ejus fugere velis et Deum verum ac ejus praecepta sequi; tunc considera quomodo doctus es a malo declinare et bonum facere, et quia coelestis Pater Unigenito suo non pepercit, sed cum ad liberationem tuam misit, et ora Deum ut tibi succurrat, et ipse te exaudiens, dicet: Isti oculi mihi placent. Et si tunc taedium abjeceris in mandatis Dei fortiter currens, clamorem (PL 197, 0430B)precum tuarum ubique exaudit. Carnem enim tuam debes domare et imperio animae subjugare. Sed tu dicis: Tanta et tam magna pondera in carne mea sentio, quod me superare non valeo. Sed quoniam Deus bonus est, ipse me bonum faciat. Quomodo possem carnem meam domare cum homo sim? Deus bonus est, ipse bona omnia in me perficiat. Nam cum sibi placuerit, me bonum facere poterit. Sed tibi respondeo: Cum Deus bonus sit, cur bonitatem ejus scire contemnis? quia ipse Filium suum pro te tradidit; qui te in multis aerumnis et in magnis laboribus de morte liberavit. Sed cum dicis, quoniam bona opera operari non possis, hoc in injustitia iniquitatis dicis. Oculos (PL 197, 0430C)enim habes ad videndum, aures ad audiendum, cor ad cogitandum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum; ita quod toto corpore te potes erigere vel incurvare, dormire vel vigilare, manducare et jejunare; sic te Deus creavit. Unde et concupiscentiis carnis tuae resiste et Deus adjuvabit te. Nam cum te opponis diabolo velut fortis bellator inimico suo; tunc Deus delectatur in certamine tuo, volens ut eum omnibus horis et in omnibus angustiis tuis constanter invoces. Sed cum carnem tuam non vis domare, tunc facis eam vitiis et peccatis epulari, quoniam ei frenum timoris Domini abstrahis; cum quo eam coercere deberes, ne in perditionem iret. Quapropter ita ad diabolum respicis sicut et ipse ad iniquitatem respexit, cum (PL 197, 0430D)in mortem cecidit. Et ipse de perditione tua gaudens dicit: Ecce homo qui nobis similis est. Et tunc super te cadit, atque vias suas in umbra mortis secundum quod sibi placet in te reponit. Sed Deus novit quid boni facere possis; ideo tibi lex posita est, secundum quod laborare potes. Deus ab initio saeculi usque ad consummationem ejus in electis suis complacere vult, ut ipsi in claritate virtutum fidelissime ornati coronentur. Quomodo? Homo voluptati carnis suae hoc modo resistat ne deliciis hujus mundi diffluat, nec etiam tam secure vivat, quasi in propria domo sua maneat, quoniam peregrinus est, quia Pater ipsius eum exspectat; si ad ipsum in coelum redire vult, ubi eum esse novit. Unde, o homo, si oculos tuos ad (PL 197, 0431A)duas semitas, id est ad bonum et ad malum verteris: tunc edoceris, et magna et parva intelligis. Quomodo? Per fidem unum Deum in divinitate et in humanitate intelligis; et etiam diabolica opera in malo esse vides. Et cum ita justas et injustas vias cognoveris; tunc per me interrogaris. Quam viam ire desideras? Si tunc in bonas vias ire volueris, et si verba mea fideliter audieris: assidua et sincera prece Deum ora ut tibi succurrat et ne te deserat, quoniam fragilis in carne tua es, atque ad humilitatem caput tuum inclina; et ea quae in operibus tuis mala sunt excute, et a te illa festinanter projice; haec a te Deus requirit. Et ut si quis tibi aurum et plumbum proponeret ac diceret, ad quod volueris manum tuam extende: aurum avidissime caperes et (PL 197, 0431B)plumbum dimitteres, quia aurum magis quam plumbum diligeres. Sic et coelestem patriam magis quam depressionem peccatorum attendere debes. Quod si in peccatis cecideris, mox in confessione et pura poenitentia surge, antequam mors oriatur in te. Pater enim tuus vult ut clames, plores et auxilium petas: ne in sordibus peccatorum permaneas. Sed si vulnera acceperis, medicum quaere ne moriaris. Nonne saepe Deus tempestates hominibus immittit, ut tanto attentius ab eis invocetur? Sed tu, o homo, dicis: Bona opera operari non possum. Ego vero dico: Potes. Et tu quaeris, quomodo? Respondeo: Intellectu et ratione. Dices: Desiderium in me non habeo. Respondeo: Disce (PL 197, 0431C)pugnare contra te. Et dicis: Contra me pugnare non valeo, nisi Deus adjuverit me. Audi ergo quomodo pugnes adversum te: Cum malum in te surgit nescientem quomodo illud abjicias; tunc tactu gratiae meae adjutus (nam in viis interiorum oculorum tuorum gratia mea tangit te) clama, ora, confitere et plora; ut tibi Deus succurrat, et ut malum a te auferat, et ut tibi vires in bono tribuat; istud enim habes ex scientia qua Deum per inspirationem Spiritus sancti intelligis; nam si alicujus hominis operarius esses: quoties oporteret te id facere quod corpori tuo difficile esset, nonne multa laboriose sustineres propter terrenam mercedem tuam? Et cur Deo propter supernam mercedem non servis; qui tibi et animam et corpus dedit? Si enim (PL 197, 0431D)aliquam temporalem rem habere velles, o quantum laborares ut illam saltem vel parvo tempore habere posses. Nunc autem fastidit te illud quaerere quod finem non habet. Nam ut bos stimulo agitur, sic et tu corpus tuum timore Domini exercere debes; quia si hoc feceris, Deus non abjiciet te. Si enim aliquis tyrannus te captivaret, protinus ad illum te converteres qui tibi auxilio esse posset et ei supplicares eumque orares, et substantiam tuam illi promitteres ut tibi succurreret. Sic et tu, o homo, fac cum iniquitas te coeperit; ad Deum te convertens supplica, ora et correctionem tuam promitte, et Deus te adjuvabit. Sed tu, o homo, caecus es ad videndum, surdus ad audiendum, vecors ad te defendendum; quoniam intellectum quem tibi Deus (PL 197, 0432A)infudit et quinque sensus corporis tui quos tibi dedit, quasi pro nihilo et pro vanitate habes. Nonne intellectum et scientiam habes? Regnum Dei potest emi, non autem joco acquiri. Audite ergo, o homines, et nolite despicere introitum coelestis Jerusalem, nolite tangere mortem et Deum negare et diabolum confiteri, nolite in peccatis crescere, et in bonis deficere. Deum enim audire non vultis cum in praeceptis ipsius ambulare recusatis, et ad diabolum curritis cum desiderium carnis vestrae perficere contenditis. Resipiscite ergo et confortamini quia hoc vobis necessarium est. Fidelis autem homo dolorem suum consideret et medicum quaerat antequam in mortem ruat. Quod si dolorem suum inspexerit et medicum quaesierit, inventus ostendet (PL 197, 0432B)ei amarum succum pigmenti per quem sanari poterit, quae sunt amara verba per quae probandus est, utrum poenitentia ejus de radice cordis ipsius an de vento instabilitatis ejus procedat. Cumque hoc probaverit, dat ei vinum compunctionis et poenitentiae, ut fetorem vulnerum suorum abluat et etiam offert ei oleum misericordiae quatenus eadem vulnera ad sanitatem liniat. Tunc etiam injungit ei ut circa sanitatem suam sollicitus sit, dicens: Vide ut in hac medicina studiosus et stabilis permaneas, nec taedium inde capias, quia vulnera tua gravia sunt. Sed multi sunt qui vix poenitentiam suorum peccatorum suscipiunt, et quamvis multo labore tamen eam propter metum mortis peragunt. At ego (PL 197, 0432C)eis manum porrigo, et amaritudinem illam eis in dulcedinem verto, ita quod poenitentiam illam propter amorem meum magna cum tranquillitate perficiunt, quam cum magna difficultate inceperunt. Qui autem poenitentiam peccatorum suorum neglexerit, quoniam corpus suum castigare sibi difficile esse dicit, miser est quia non vult in se ipsum respicere, nec ullum medicum quaerere, nec vulnera sua sanari, sed pessimum livorem in se celat et mortem in simulationem tegit ne videri possit. Unde piger ad gustum poenitentiae est, nolens respicere in oleum misericordiae, nec consolationem redemptionis quaerere: et ideo in mortem properat quoniam mortem dilexit, nec regnum Dei quaesivit. Ergo, o fideles, in praecepta Dei currite, ne vos (PL 197, 0432D)damnatio mortis apprehendat. Novum Adam imitamini, et veterem hominem abjicite. Nam currenti, regnum Dei apertum est, in terra autem jacenti, clausum est, sed miseri sunt illi qui diabolum venerantur, Deum ignorantes. Quomodo? Qui Deum unum in Trinitate non colunt; nec Trinitatem in unitate scire volunt. Unde qui salvari vult, in recta et catholica fide non dubitet. Quid hoc? Quoniam Patrem non colit, qui Filium abnegat; nec Filium diligit, qui Patrem ignorat; nec Filium habet, qui Spiritum sanctum abjicit; nec Spiritum sanctum accipit, qui Patrem et Filium non veneratur. Ergo unitas in trinitate, et trinitas in unitate intelligenda est. O homo, nunquid es sine corde et sine sanguine vivens? Sic nec Pater sine Filio nec sine (PL 197, 0433A)Spiritu sancto, nec Filius sine Patre, nec sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis esse credendus est. Sed Pater Filium suum pro redemptione hominis misit in mundum et iterum ad se retraxit eum: sicut homo cogitationes cordis sui emittit, et iterum ipsas ad se recolligit. Unde de hac salutifera Unigeniti Dei missione, Isaias in supernae majestatis voluntate loquitur, dicens: Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel (Isa. IX). Quod dicitur: Verbum per quod omnia facta sunt, scilicet Unigenitum Dei, qui in corde Patris secundum divinitatem semper sine initio temporis fuit, ipsum misit Dominus, videlicet supernus Pater per ora prophetarum in Jacob, cum ipsi eumdem Filium Dei in mundum pro salute (PL 197, 0434A)hominum venturum fideliter praenuntiarent; ut homines per eos praemoniti et praemuniti, diabolum prudenter supplantarent, et versutias deceptionum ejus sapienter declinarent. Et ita idem verbum cecidit in Israel, cum idem Unigenitus Dei venit in altam puritatem virginis, in quam nullus vir gressum suum imposuit; sed quae florem suum inviolabiliter tenuit, ut ipse natus ex virgine, eos qui lumen veritatis per fallacem caecitatem ignorabant ad verum iter reduceret, et indeficienti saluti restitueret Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.

 

VISIO QUINTA.

(PL 197, 0433)

SUMMARIUM.-- De Synagoga matre incarnationis Filii Dei. Verba Salomonis. Verba Isaiae prophetae. De diverso colore Synagogae. De caecitate ejus, et quod in corde Abraham, in pectore Moyses, in ventre reliqui prophetae, quid significet. Quod magna ut turris, habens circulum in capite similem aurorae. Verba Ezechielis. Comparatio de Samsone et de Saul et de David ad eamdem rem.

 

(PL 197, 0433B)Post haec vidi velut quamdam muliebrem imaginem a vertice usque ad umbilicum pallidam, et ab umbilico usque ad pedes nigram, et in pedibus sanguinolentam, circa autem pedes suos candidissimam et purissimam nubem habentem, at oculis orbatam, manus vero sub axellas suas tenebat, stans juxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangebat. Et in corde ipsius stabat Abraham, et in pectore ejus Moses, in ventre vero reliqui prophetae, singuli signa sua demonstrantes, et pulchritudinem novae sponsae admirantes. Haec vero tantae magnitudinis apparuit velut alicujus civitatis ingentissima turris habens in capite suo quasi circulum similem aurorae. Audivique iterum vocem de coelo dicentem mihi: Antiquo populo austeritatem (PL 197, 0433C)legis Deus imposuit, cum Abrahae circumcisionem indixit, quam postea in gratiam suavitatis convertit, cum Filium suum veritatem Evangelii credentibus dedit, in qua jugo legis sauciatos, oleo misericordiae delinivit. Quapropter vides velut quamdam muliebrem imaginem a vertice usque ad umbilicum pallidam, quae est Synagoga, mater incarnationis Filii Dei et ab initio surgentium filiorum suorum usque ad fortitudinem eorum, secreta Dei in umbratione praevidens, sed ea non pleniter aperiens. Illa enim non est rutilans aurora quam aperte loquitur, sed eam in multa admiratione a longe intuens, ut in Canticis de ipsa dicitur: Quae est ista quae ascendit per desertum deliciis affluens: (PL 197, 0433D)et innixa super dilectum suum? (Cant. VIII.) Quod dicitur: Quae est haec nova nupta, quae in plurimis bonis operibus se elevat per deserta gentium legalia praecepta sapientiae deserentium et idola adorantium, ascendens ad superna desideria deliciis donorum Spiritus sancti abundantius, et sic multo (PL 197, 0434B)studio anhelans et se innitens super sponsum suum scilicet Dei Filium. Haec enim est, quae a Filio Dei dotata in praeclaris virtutibus fulget in rivulis Scripturarum abundans. Sed et eadem Synagoga de filiis illius novae sponsae in multa admiratione servum meum Isaiam sic interrogat: Qui sunt ii qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Isa. LX.) Quod dicitur: Qui sunt ii qui in mentibus suis se abstrahentes a terrenis ac carnalibus concupiscentiis: pleno desiderio et plena devotione ad superna volant, et columbina simplicitate absque amaritudine fellis, sensus corporis sui muniunt et munimentum firmissimae petrae, qui Unigenitus Dei est, multo ardore bonarum virtutum appetunt. Hi enim sunt, qui propter supernum (PL 197, 0434C)amorem terrena regna conculcant, et coelestia quaerunt. Synagoga itaque admirabatur de nova sponsa quae Ecclesia est, quoniam se similibus virtutibus ita ornatam non agnovit ut illam vidit, quia Ecclesia angelicis praesidiis circumdata est, ne eam diabolus dilaceret et dejiciat, cum Synagoga a Deo deserta in vitiis jaceat.

 

Quapropter vides etiam ipsam ab umbilico usque ad pedes nigram: quod est a fortitudine suae dilatationis usque ad consummationem suae durationis, in praevaricatione legis, et in transgressione testamenti patrum suorum fuisse sordidam, quia multis modis divina praecepta neglexit voluptatem carnis suae secuta. Et in pedibus sanguinolenta, circa autem pedes suos candidissimam et purissimam nubem (PL 197, 0434D)habet, quoniam in consummatione sua prophetam prophetarum occidit, ubi et ipsa lapsa corruit; in eadem tamen consummatione in mentibus credentium lucidissima et perspicacissima fide surgente, quia ubi Synagoga finem accepit, Ecclesia surrexit, (PL 197, 0435A)cum apostolica doctrina post mortem Filii Dei se per totum orbem terrarum diffudit. Sed et imago illa oculis orbata est manus suas sub axellas tenens quia Synagoga in veram lucem non aspexit, cum Unigenitum Dei in despectu habuit. Unde et opera justitiae in taedio boni operis et torpore a se non projiciens tegit, et ea velut non sint negligenter abscondit. Stat juxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangit, quoniam legem Dei quam divino praecepto et divina inspectione accepit in cortice quidem novit, sed eam interius non tetigit, quia eam potius abhorruit quam dilexerit, sacrificia et incensum devotarum orationum Deo offerre negligens. Sed in corde ipsius stat Abraham, quoniam initium circumcisionis in Synagoga (PL 197, 0435B)ipse fuit. Et in pectore ejus Moses, quia in praecordia hominum divinam legem ille attulit, ac in ventre reliqui prophetae, id est in institutione illa quae ipsi divinitus tradita fuerat, inspectores divinorum praeceptorum. Singuli signa sua demonstrantes et pulchritudinem novae sponsae admirantes, quoniam ipsi magnalia prophetiae suae in mirabilibus signis ostenderunt, et speciositatem generositatis Ecclesiae in multa admiratione attenderunt. Ipsa vero tantae magnitudinis apparet velut alicujus civitatis altissima turris, quia magnitudinem divinorum praeceptorum suscipiens, munitionem et defensionem nobilis et electae civitatis pronuntiavit habens in capite suo quasi circulum similem aurorae, (PL 197, 0435C)quia Ecclesia in ortu suo miraculum incarnationis Unigeniti Dei demonstravit, et claras virtutes ac mysteria quae sequuntur ostendit; nam ipsa velut primo mane coronata fuit, cum divina praecepta accepit, designans Adam, qui primum jussionem Dei percepit, sed postea in transgressione sua in mortem cecidit. Sic et Judaei fecerunt, qui divinam legem primitus susceperunt, sed deinde Filium Dei in incredulitate sua abjecerunt. Sed et sicut homo per mortem Unigeniti Dei circa novissimum tempus de perditione mortis ereptus est, ita et Synagoga ante novissimum diem per divinam clementiam excitata incredulitatem deseret, et ad cognitionem Dei veraciter perveniet. Quid hoc? Nonne aurora ante solem ascendit? Sed aurora recedit et claritas (PL 197, 0435D)solis permanet. Quid hoc? Vetus Testamentum recessit, et veritas Evangelii permanet, quia quae antiqui in legalibus observationibus carnaliter observabant, haec novus populus in Novo Testamento spiritualiter exercet, quoniam quod illi in carne ostenderunt, hoc isti in spiritu perficiunt. Nam circumcisio non periit, quia in baptismum translata est, ut enim illi in uno membro signati sunt, sic et isti in omnibus membris suis. Unde antiqua praecepta non perierunt, quia in meliorem statum translata sunt. Etiam in novissimo tempore Synagoga ad Ecclesiam se fideliter transferet. Nam, o Synagoga, cum in multis iniquitatibus errares ita quod cum Baal et cum caeteris his similibus te pollueres, consuetudinem legis turpissimis moribus (PL 197, 0436A)scindens, et nuda in peccatis tuis jacens: feci quod Ezechiel servus meus loquitur, dicens: Expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam, et juravi tibi et inii pactum tecum (Ezech. XVI). Quod dicitur: Ego Filius Altissimi in voluntate Patris mei extendi incarnationem meam, o Synagoga, super te, id est pro salute tua, auferens peccata tua, quae in multis oblivionibus operata es, et firmavi tibi remedium salvationis, ita quod itinera foederis mei ad salutem tuam manifestavi, cum veram fidem per apostolicam doctrinam tibi aperui, quatenus praecepta mea observares veluti mulier potestati mariti sui subjacere debet. Nam asperitatem exterioris legis a te abstuli, et suavitatem spiritualis doctrinae tibi dedi ac omnia mysteria mea in spiritualibus (PL 197, 0436B)doctrinis per memetipsum tibi ostendi, sed tu me justum deseruisti, et diabolo te conjunxisti. Sed tu, o homo, intellige: ut Samsonem uxor ipsius deseruit, ita quod lumine suo privatus est, sic et Synagoga Filium Dei deseruit, cum eum obdurata sprevit, et cum doctrinam illius abjecit. Sed postquam capilli ejus jam renati sunt, ita quod Ecclesia Dei confortata est, Filius Dei in fortitudine sua Synagogam dejecit, et natos illius exhaereditavit, cum etiam per gentiles Deum ignorantes zelo Dei contriti sunt; ipsa enim multis erroribus totius confusionis et schismatis se subjecerat, et in praevaricationibus totius iniquitatis se polluerat. Sed etiam quemadmodum David uxorem suam quam sibi primitus desponsaverat et quae cum alio viro (PL 197, 0436C)se polluerat, tandem revocavit, ita etiam et Filius Dei Synagogam (quae sibi primum in incarnatione sua conjuncta fuit, sed gratiam baptismi deserens diabolum secuta est) tandem circa novissimum tempus recipiet, ubi ipsa errores infidelitatis suae deserens ad lumen veritatis redibit. Nam diabolus Synagogam in caecitate illius rapuit, et eam infidelitati in multis erroribus tradidit, nec hoc usque ad filium perditionis facere cessabit. Qui dum in exaltatione superbiae suae ceciderit sicut Saul in monte Gelboe interfectus periit, qui David de terra sua fugaverat, ut filius iniquitatis Filium meum in electis suis expellere tentabit, tunc Filius meus, Antichristo dejecto, Synagogam ad veram fidem (PL 197, 0436D)revocabit quemadmodum et David primam uxorem suam post mortem Saulis recepit: cum enim novissimo tempore homines illum per quem decepti fuerant victum viderint, ad viam salutis cum multa festinatione recurrent. Non autem decuit ut veritas Evangelii umbram legis praenuntiaret, quoniam decet ut carnalia praecurrant et spiritualia subsequantur, quia etiam servus dominum suum venturum praedicit et non dominus servum in servitio praecurrit; ita et Synagoga in umbra significationis praecurrit, et Ecclesia in lumine veritatis subsecuta est. Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.

 

VISIO SEXTA.

(PL 197, 0437)

SUMMARIUM.-- Quod Deus creaturam suam mirabiliter condidit et disposuit. De habitu angelorum et ejus significatione. De habitu archangelorum et ejus significatione. De habitu virtutum et ejus significatione. De habitu potestatum et ejus significatione. De habitu principatuum et ejus significatione. De habitu dominationum et ejus significatione. De habitu thronorum et ejus significatione. De habitu cherubim et ejus significatione. De habitu seraphim et ejus significatione. Quod hae omnes acies mirabilibus vocibus miraracula illa resonant quae Deus in beatis animabus operatur. Psalmista de eadem re.

 

(PL 197, 0437A)Deinde vidi in altitudine coelestium secretorum duas acies supernorum spirituum multa claritate fulgentes, et qui in prima acie erant velut pennas in pectoribus suis habebant et facies ut facies hominum prae se ferebant, in quibus et vultus hominum quasi in pura aqua apparebant, et qui in altera acie fuerunt etiam in pectoribus suis quasi pennas habuerunt et facies ut facies hominum in se ostenderunt, in quibus etiam imago Filii hominis quasi in speculo fulgebat. Sed neque in his nec in illis aliam formam discernere potui. Hae autem acies alias quinque acies secundum modum coronae circumcinxerant. Et qui in harum quinque prima acie fuerunt, quasi facies hominum habebant ab humero et deorsum magno splendore fulgentes. (PL 197, 0437B)Qui in secunda erant, tantae claritatis exstiterunt, quod eos intueri non poteram. Qui in tertia ut album marmor apparuerunt, et capita ut capita hominum habuerunt; super quae ardentes faculae visae sunt, et ab humero et deorsum velut ferrea nube circumdati fuerunt. Qui in quarta facies ut facies hominum et pedes ut pedes hominum habentes, in capitibus suis galeas gestabant, marmoreis tunicis induti. Qui denique in quinta erant: nullam formam hominum in se ostendentes, velut aurora rubebant. Nullam autem aliam formam in eis conspiciebam. Sed et acies istae alias duas etiam in modum coronae circumdederant. Qui autem in prima acie illarum erant, oculis et pennis pleni (PL 197, 0437C)videbantur, et in unoquoque oculo speculum et in ipso speculo facies hominis apparuit, et pennas suas ad supernam altitudinem elevarant. Et qui in secunda fuerunt, quasi ignis ardebant, plurimasque pennas habentes in quibus quasi in speculo omnes ordines ecclesiasticae institutionis insignitos demonstrabant. Sed aliam formam nec in his nec in illis vidi. Et hae acies omnes in omni genere musicalium organorum mirificis vocibus mirabilia illa resonabant, quae Deus in beatis animabus operatur, per quae Deum magnifice glorificabant. Et audivi de coelo vocem mihi dicentem: Omnipotens et ineffabilis Deus qui ante saecula fuit, nec initium habuit nec post finem saeculorum esse desinet omnem creaturam mirabili modo sua voluntate (PL 197, 0437D)condidit, eamque mirabili modo sua voluntate disposuit. Quomodo? Quasdam creaturas terrenis haerere, quasdam vero in coelestibus esse deputavit. Ipse quoque beatos angelicos spiritus tam ad salutem hominum quam ad honorem nominis sui disposuit. (PL 197, 0438A)Quomodo? Nam quosdam ita constituit, ut necessitatibus hominum subveniant, quosdam vero, ut judicia secretorum suorum per eos hominibus manifestentur. Quapropter vides in altitudine coelestium secretorum duas acies supernorum spirituum multa claritate fulgentes, quia ut tibi monstratur in altitudine illorum occultorum quae carnalis obtutus non penetrat, sed quae visus interioris hominis attendit, haec duo agmina corpus et animam hominis, Deo famulari debere designant ubi ipsa cum supernis civibus claritatem aeternae beatitudinis habent.

 

Et qui in prima acie sunt velut pennas in pectoribus suis habent, et facies ut facies hominum in se praetendunt, in quibus et vultus hominum quasi in pura aqua apparent; isti angeli sunt desideria (PL 197, 0438B)profunditatis intellectus sui quasi pennas expandentes; non quod pennas ut aves habeant, sed quod voluntatem Dei in desideriis suis velociter perficiant, velut homo in cogitationibus suis celeriter volat: ita quod et per facies suas pulchritudinem rationalitatis in se manifestant, ubi etiam Deus opera hominum perspicue perscrutatur, quia ut servus verba domini sui audiens, ea secundum voluntatem illius perficit; ita et ipsi voluntatem Dei in hominibus attendunt et actus eorum illi in semetipso ostendunt. Unde et qui in acie alia sunt etiam in pectoribus suis quasi pennas habent, et facies ut facies hominum in se ostendunt, in quibus etiam imago Filii hominis velut in speculo fulget: (PL 197, 0438C)archangeli sunt etiam in desideriis intellectus sui voluntatem Dei contemplantes et decorem rationalitatis in se manifestantes incarnatum Verbum Dei purissime magnificant, quia ipsi, arcana Dei cognoscentes, mysteria incarnationis Filii Dei signis suis frequenter praeinsinuabant. Sed nec in his nec in illis aliam formam discernere potes, quoniam et in angelis et in archangelis multa secreta mysteriorum sunt quae humanus intellectus mortali corpore gravatus, capere non valet. Quod autem hae acies alias quinque acies secundum modum coronae cingunt: hoc est quod corpus et anima hominis quinque sensus hominis virtute fortitudinis suae comprehendentes, per quinque vulnera Filii mei emundatos, ad rectitudinem interiorum (PL 197, 0438D)mandatorum dirigere debent. Unde qui in prima acie harum sunt, quasi facies hominum habent, ab humero et deorsum magno splendore fulgentes; quae virtutes sunt in corda credentium ascendentes et in ardente charitate excelsam turrim in eis (PL 197, 0439A)aedificantes, quae opera ipsorum sunt. Ita quod in rationalitate sua opera electorum hominum ostendunt, et in fortitudine sua ad bonum finem multo fulgore beatitudinis ipsos perducunt. Quomodo? Scilicet cum electi claritatem interioris sensus habentes, omnes nequitias malorum suorum abjiciunt propter illuminationem illam qua in istis virtutibus in mea voluntate illuminati sunt, et fortiter adversus diabolicas insidias pugnant, et certamina illa quae illi hoc modo contra diabolicam turbam exercent virtutes istae mihi Creatori suo incessanter ostendunt. Nam homines certamina confessionis et abnegationis in se habent. Quomodo? Quia iste me confitetur et ille me abnegat. Sed in hoc certamine talis interrogatio est: Est Deus an non? Tunc (PL 197, 0439B)interrogatio ista tale responsum Spiritus sancti in homine habet: Deus est qui te creavit, sed et qui te redemit. Et quandiu interrogationis responsum hoc in homine est, virtus Dei illi non deerit, quia huic interrogationi et responso poenitentia adhaeret. Ubi autem interrogatio haec in homine non est, ibi nec hoc responsum Spiritus sancti est, quoniam homo iste donum Dei a se expellit, et sine interrogatione poenitentiae semetipsum in mortem praecipitat. Certamina vero istorum bellorum virtutes Deo offerunt; quia ipsi tale sigillum coram Deo sunt, per quod demonstratur qua intentione Deus, colatur vel abnegetur.

 

Qui autem secunda acie sunt, tantae claritatis (PL 197, 0439C)existunt, quod eos intueri non potes; qui potestates sunt designantes quoniam serenitatem et pulchritudinem potestatis Dei, nulla imbecillitas mortalitatis apprehendere poterit, nec se ipsi similem facere, quia potestas Dei indeficiens est. Sed qui in tertia acie sunt, ut album marmor apparent et capita hominum habent, super quae faculae ardentes videntur, et ab humero et deorsum velut ferrea nube circumdati sunt; qui principatus sunt, praefigurantes quod ii qui ex dono Dei in saeculo principes hominum existunt, sinceram justitiae fortitudinem induere debent ne in diversitatem instabilitatis incidant, et caput suum qui Christus Filius Dei est inspicere ac regimina sua secundum voluntatem ipsius in necessitatem hominum dirigere (PL 197, 0439D)super se gratiam sancti Spiritus in ardore veritatis attendentes, ita quod in fortitudine aequitatis usque ad consummationem suam firmi et stabiles perseverent. Unde etiam qui in quarta acie sunt facies ut facies hominum et pedes ut pedes hominum habentes in capitibus suis galeas gestant marmoreis tunicis induti; qui dominationes sunt, ostendentes quia ille qui Dominus omnium est rationalitatem hominum quae in humano pulvere polluta jacuerat a terris ad coelos sublevavit, cum Filium suum ad terras transmisit, qui antiquum seductorem sua rectitudine conculcavit: ita ut fideles ipsum qui caput eorum est fideliter imitentur, spem suam ad coelestia ponentes ac forti desiderio bonorum operum se munientes. Sed qui in quinta (PL 197, 0440A)acie sunt nullam formam hominum in se ostendentes velut aurora rubent; qui throni sunt, demonstrantes quod divinitas ad humanitatem se inclinavit, cum Unigenitus Dei humanum corpus pro salute hominum induit, qui nulla contagia humanorum peccatorum in se habuit; quoniam ipse de Spiritu sancto conceptus, in aurora videlicet in beata Virgine carnem absque omni macula totius sordis accepit. Sed nullam aliam formam in eis conspicis; quia plurima mysteria supernorum secretorum sunt; quae fragilitas humana non valet apprehendere. Quod autem et acies istae alias duas in modum coronae circumdant: hoc est quod fideles illi qui quinque sensus corporis sui ad superna dirigunt, scientes quia per quinque vulnera Filii Dei redempti (PL 197, 0440B)sunt ad dilectionem Dei et proximi sui omni nisu et circuitione mentis suae perveniunt, cum voluptatem cordis sui negligunt et spem suam in sola aeterna ponunt.

 

Quapropter et qui in prima acie illarum sunt, oculis et pennis pleni videntur, et in unoquoque oculo speculum et in ipso speculo facies hominis apparet et pennas suas ad supernam altitudinem elevant; qui cherubin sunt, scientiam Dei significantes, in qua ipsi mysteria supernorum secretorum videntes desideria sua secundum voluntatem Dei explent, ita quod ipsi in profunditate scientiae suae purissimam perspicuitatem habentes: in ipsa illos mirabiliter praevident, qui verum Deum (PL 197, 0440C)cognoscentes, intentionem desideriorum cordis sui ad ipsum qui super omnes est velut pennas bonae et justae sublevationis dirigunt, magis aeterna diligentes quam caduca appetentes, secundum quod et ipsi in elevatione desideriorum suorum ostendunt. Sed qui in altera acie sunt quasi ignis ardent plurimasque pennas habentes, in eisdem pennis quasi in speculo omnes ordines ecclesiasticae institutionis insignitos demonstrant; seraphin sunt significantes quod ut ipsi in amore Dei ardent maxima desideria visionis ejus habentes, ita etiam in desideriis suis tam saeculares quam spirituales dignitates quae in ecclesiasticis mysteriis multa cum puritate vigent, ostendunt quia secreta Dei in ipsis mirabiliter apparent, sic etiam omnes qui sinceritate puri cordis (PL 197, 0440D)amantes supernam vitam quaerunt: ardenter Deum diligant, eumque toto desiderio amplectantur, ut ad gaudia illorum perveniant, quos tam fideliter imitantur. Quod vero aliam formam nec in his nec in illis vides: hos est quod multa secreta in beatis spiritibus sunt, quae homini manifestanda non sunt, quoniam quandiu ipse mortalis existit, ea quae coelestia sunt perfecte discernere non poterit.

 

Sed hae acies omnes ut audis in omni genere musicalium sonorum mirificis modulationibus mirabilia resonant, quae Deus in beatis animabus operatur per quae Deum magnifice glorificant, quia beati spiritus in virtute Dei maxima gaudia inenarrabilibus sonis per opera mirabilium illorum in coelestibus proferunt, quae Deus in sanctis suis (PL 197, 0441A)perficit, per quae ipsi Deum gloriosissime magnificant, ubi eam in profunditate sanctitatis exquirunt laetantes in gaudio salutis quemadmodum et David servus meus inspector supernorum secretorum testatur dicens: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII). Quod dicitur: Sonus laetitiae et prosperitatis illius quod caro conculcatur et spiritus erigitur, cum indeficiente salute cognoscitur in habitationibus illorum qui injustitiam abjiciunt et justitiam operantur, cum suggerente diabolo id quod malum est facere possent; sed divina inspiratione id quod bonum est perficiunt. Quid hoc? Homo frequenter indecentem exsultationem (PL 197, 0442A)in se ostendit: cum peccatum perfecerit quod perficere inconvenienter concupivit, sed salutem ibi non habet, quia hoc fecit quod divino praecepto contrarium fuit. Ille autem tripudium exsultationis cum prosperitate verae salutis habebit; qui bonum quod ardenter desideravit strenue complet, mansionem illorum dum in corpore habitat amans qui viam veritatis currentes errorem mendacii declinaverunt. Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto, et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non parvipendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat. Amen.

 


Ritorno alla pagina su "Ildegarda di Bingen"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


28 giugno 2022                a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net