[0059] S. EUSEBII HIERONYMI STRIDONENSIS PRESBYTERI
TRANSLATIO LATINA
REGULAE SANCTI PACHOMII.
(Testo latino estratto da "Patrologia Latina", Vol. 23, Col. 0059-0086D - Parisiis - J. P. Migne 1845
e pubblicato nella "Patrologia Latina Database" da Chadwyck-Healey Ltd - 1996)
[0061] IN SUBSEQUENTEM S. PACHOMII REGULAM
A S. HIERONYMO LATINE REDDITAM ADMONITIO.
Collectioni Hieronymianorum operum, quam adornamus, primo isthaec accedit S.
Pachomii Tabennensium monachorum Patris Regula, quam Syriace ab ipso auctore
conscriptam, deinde Graeco sermone redditam, aliisque, ut par est credere,
Theodori, atque Orsiesii praeceptis institutisque locupletatam, Hieronymus ad
presbyterorum, Leontii ac Silvani preces Latinis litteris explicavit. Atque illa
quidem nondum e bibliothecarum loculis prodierat in lucem, cum Erasmus, et
postea Victorius quoque suas editiones elaborarent; sed cum exinde sit saepius
edita, minime debuisset in Martianaei editione praetermitti, in qua ipsa
Hieronymi epistola, quae praefationis loco est, in octava classe et sui parte
manca, et erroribus sane multis deformata repraesentatur.
Ut vero de ipsa primigenia Pachomii scriptione quaedam praelibemus, nihil illa
ferme est apud Veteres celebratius. Narrat Palladius in Lausiaca cap. 38,
Tabulam aeneam monastici complectentem instituti Regulas Pachomio ab angelo
traditam, cujus etiam argumentum exponit. Gennadius de Illustribus viris cap. 7:
Pachomius, inquit, monachus, vir tam in dicendo, quam in signa faciendo
apostolicae gratiae, et fundator Aegypti coenobiorum, scripsit regulam utrique
generi monachorum aptam, quam angelo dictante perceperat. Paria habet Sozomenus
Hist. Eccles. l. III, cap. 3, ex pervulgata traditione Pachomio sanctum angelum
visum esse, dedisseque illi tabulam, quam monachi adhuc servant, in qua erat
scriptum, ut singulis concederet facultatem tantum [0061] comedendi, bibendi,
operandi, jejunandi, vel secus, quantum natura ferret. His vero qui largius
comederent, opera laboriosiora imponeret; faciliora autem his, qui corpus
jejuniis et abstinentia castigarent. Praescripsit praeterea, ut multas aediculas,
etc., quae ibi copiose satis enarrantur; sed copiosius multo repeti possunt ex
Vita, quam incertus auctor composuit, qui tamen iisdem ac Pachomius temporibus
vixisse se profitetur. His addi queunt Martyrologium Romanum prid. Id. Maii,
Cassianus, Nicephorus, Callistus, S. Benedictus Anianensis, Smaragdus, et ne
singulorum testimonia diutius prosequamur, Rupertus Abbas Tuitiensis lib. IV de
Vit. Apostolica sub initium, qui, Beatus, inquit, Pachomius Regulam monachorum
ab ipso angelo de coelo dictatam, non videlicet, ut hominis, sed ut divinum
oraculum monachis tradidit.
De hac ipsa vero Hieronymiana ejus Regulae Latina interpretatione, nihil dubium
est, e S. Doctoris calamo fetum germanissimum profecisse; ut illos adeo putem
desipere, qui hac una de causa audent inficiari, quod Pachomium Hieronymus inter
Ecclesiasticos scriptores non recenseat, mentionem ejus certe facturus, cujus
revera librum Latine fuisset interpretatus. Quorum argumentum suapte natura
infirmissimum, falsa etiam laborat suppositione; neque enim isthaec Catalogum
praecessit interpretatio, sed e contrario subsecuta est post tredecim ferme
annorum spatium, quod infra planius demonstro.
Interim quae hujus Hieronymiani laboris feruntur exemplaria, debemus cum primis
S. Benedicto Anianensi abbati, qui circa annum Christi 820 claruit, et suo
Codici Regularum una cum epistolis, quas Gennadius memorat cap. supr. laudato,
aliisque nonnullis attexuit. Equidem cum ex angulis bibliothecarum nondum
evasisset Anianae Abbatis Collectio, ex aliis mss. codicibus Latina isthaec
Regula excepta est. Eam primum Romae an. 1575, Achilles Statius vulgavit; tum
Ciacconius ibidem 1588; deinde novis accedentibus curis in calce Collationum
Cassiani, et in Patrum Bibliothecis alii recudere. Illae tamen editiones nec
totam, quemadmodum hic exhibetur, Regulam; nec quae Judicia, Leges, et Monita,
diversis titulis inscribuntur; nec denique Epistolas, et Verba Mystica, aliaque
id genus habent, quae simul abs Hieronymo fuisse Latine reddita ex ipsa
Praefatione compertum est. Tota adeo cl. viri Lucae Holstenii sedulitati gratia
est habenda, qui cum in S. Benedicti apographum incidisset ex eo descriptum,
quod apud S. Maximinum prope Treveros antiquissimum exstare dicitur, cum aliis
vetustis codicibus contulit, qui aliquam ex illis regulis exhiberent, ac typis
dedit, Romae primum an. 1661, deinde Parisiis biennio post excudendum. Hoc
itaque nos utimur exemplari utpote omnium uberiore, atque accuratissimo; et cum
porro variantes lectiones quas ex aliis libris excerpserat doctissimus ille vir,
et notulas quas paraverat in calcem operis conjiciendas, morte intercedente
exhibere haud potuerit, nos quod erat e re nostra, principem editionem, Achillis
Statii, tum alteram auctiorem Petri Ciacconii ad illam exegimus diligenter; et
quae Holsteniano labori deerant, quoad ejus fieri potuit, aut interesse
videbatur, suffecimus.
Tempus, quo Latinam hancce interpretationem Hieronymus elaborarit, ex eo facile
eruitur, quod statim limine Praelationis moerentem se dormitione sanctae et
venerabilis Paulae, diu tacuisse profitetur, donec in hoc exornando opere, bono
ut aiunt auspicio longum silentium rumperet. His enim annus indicatur 404, sub
cujus initium, dormivit sancta et beata Paula septimo Kalendas Februarias tertia
Sabbati post solis occubitum, Honorio Augusto VI et Aristeneto css., quod in
ejus Epitaphio luculentissime tradit Hieronymus. Ad ejusdem igitur annifinem,
vel si lubet, ad insequentem 405 commode transferri haec potest interpretatio,
quam, cum longo silentio dolorem devorasset, elucubravit.
[0061A] 53 1. Quamvis acutus gladius et levigatus, si diu in vagina conditus
fuerit, sordescit rubigine, et splendorem pristini decoris amittit. Unde et ego
moerens super dormitione sanctae et venerabilis Paulae, non quo contra
praeceptum Apostoli facerem, sed quo multorum incisa illius morte
refrigeria suspirarem, accepi libros ab homine Dei Silvano presbytero mihi
directos, quos ille Alexandria missos susceperat, ut etiam [Al. mihi] injungeret
transferendos. Aiebat enim quod in Thebaidis coenobiis, e in monasterio
Metanoeae, quod de Canopo in
[a [0063C] Scilicet poenitentiam Graece sonat Metanoea.
Canopus autem dudum infamis ob luxum ac delicias insula, Metanoea vocata est,
translatis illuc a Theophilo, vel Cyrillo monachis, qui poenitentium agerent
vitam. Athanasius presbyter in libello, quem concilio Chalcedonensi obtulit
adversus Dioscorum, Metavnoian proavsteion thðû megivsthû Alexandreivaû, oJ
povte Kavnwpoû kalouvmenoû, etc. Metanoea suburbanum maximae urbis Alexandriae,
quod olim Canopus vocabatur, etc. Vide etiam Eunapium in Vita Aedesii, ubi
destructis Canopi delubris monachos eo tradit inductos.] poenitentiam felici
nominis conversione mutatum est, habitarent plurimi Latinorum, qui ignorarent
Aegyptiacum Graecumque sermonem, quo Pachomii et Theodori et Orsiesii praecepta
conscripta sunt. Qui primi per Thebaidem et Aegyptum coenobiorum fundamenta
jecerunt juxta praeceptum Dei, et Angeli, qui ad eos ob hanc ipsam institutionem
[b [0063D] Princeps editio, et Romana an. 1580 accuratior, qui a Deo sub hanc
institutionem, etc.] missus venerit.
2. Itaque quia diu tacueram, et dolorem meum silentio devoraveram: urgebant
autem missi ad me ob hanc ipsam causam Leontius presbyter, et caeteri cum eo
fratres, accito notario, ut erant de Aegyptiaca in Graecam linguam versa, nostro
sermone dictavi, ut et tantis viris imperantibus, ne dicam rogantibus
obedirem, et bono, ut aiunt, auspicio longum silentium rumperem, reddens me
pristinis studiis, et sanctae feminae refrigerans animam, quae monasteriorum
semper amore flagravit, et 54 quod visura erat in coelo, hic in terris meditata
est. Venerabilis quoque virgo filia ejus Eustochium haberet quod sororibus
[c Malim concinniori sensu, legendum.] agendum tribueret, nostrique fratres
Aegyptiorum, hoc est,
[d Cassianus l. IV, c. 1, Tabennesiotas vocat. Nomen
mutuantur, a Tabenna insula in Nilo flumine, in qua Pachomius insigne
monasterium condiderat, ex quo reliqua ejusdem instituti, quasi ex metropoli,
excisa sunt. Vid. Palladium, et Sozomenum.] Tabennensium monachorum exempla
sequerentur, qui habent per singula monasteria patres, et dispensatores, et
hebdomadarios, ac ministros, et singularum domorum Praepositos, ita ut in una
domo quadraginta plus minusve fratres habitent, qui obediant Praeposito; sintque
pro numero fratrum triginta, vel quadraginta domus in uno monasterio, et ternae,
vel quaternae domus in unam tribum foederentur, ut vel ad opera simul
vadant, vel in hebdomadarum ministerio sibi succedant per ordinem.
3. Quicumque autem monasterium primus ingreditur, primus sedet, primus ambulat,
primus [e Olim nempe psalmi non utrimque invicem inter monachos, sive
clericos decantari toti solebant, ut hodie fit; sed singuli a singulis, ut
uno psalmum canente ex ordine, caeteri summo silentio auscultarent. Vid.
quae in epist. 125, ad Rusticum, num. 15, annotavimus.] psalmum dicit, primus in
mensam extendit manum, prior in in Ecclesia communicat; nec aetas inter eos
quaeritur, sed professio.
4. Nihil habent in cellulis praeter psiathium [f
[0064D] Haec, et quae infra scripta
sunt, veteres editi non agnoscunt. Porro Psiathium quid fuerit, post Rosweidum
ac Menardum Holstenius in Indiculo notat, Stoream nempe ex junco, sive papyro
confectam, qua pro lecto aut stragulo monachi utebantur. Lebitonarium Glossae
Colobium et Colobarium interpretantur. Cassian. l. I, c. 5, Aegyptios monachos
describens, Colobiis, inquit, lineis induti, quae vix ad cubitorum ima
pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus. Vid. infra cap. 11. De Melote
autem Paulus diaconus nomine Theodemari abbatis ad Carolum Magnum scribens,
Illud, inquit, vestimentum, quod a Gallicanis monachis Cuculla dicitur, et nos
Capam vocamus, quod proprie monachorum designat habitum, Melotem appellare
debemus, sicut et hactenus in hac provincia a quibusdam vocatur.] et quae infra
scripta sunt, duo lebitonaria (quod Aegyptiis monachis genus vestimenti est sine
manicis) et [0064A] unum jam attritum ad dormiendum, vel operandum; et amictum
lineum, cucullosque duos; et caprinam pelliculam, quam Meloten vocant; balteolum
lineum, et gallicas [Al. caligas], ac bacillum itineris socium.
5. Aegrotantes miris sustentantur obsequiis, et ad omnem copiam praeparatis
cibis: sani majori pollent abstinentia. Bis in hebdomada, quarta et sexta
55
sabbati ab omnibus jejunatur, excepto tempore Paschae et Pentecostes. Aliis
diebus comedunt qui volunt post meridiem: et in coena similiter mensa ponitur,
propter laborantes, senes, et pueros, aestusque gravissimos. Sunt qui secundo
parum comedunt; alii qui prandii, sive coenae uno tantum cibo contenti sunt.
Nonnulli gustato paululum pane egrediuntur. Omnes pariter comedunt. Qui ad
mensam ire noluerit, in cellula sua panem tantum et aquam, ac salem
accipit, sive in uno die voluerit,
[g Holsten. sive post biduum.] sive in
biduo.
6. Fratres ejusdem artis in unam domum sub uno Praeposito congregantur: verbi
gratia, ut qui texunt lina sint pariter; qui mattas, in unam reputantur familiam;
sarcinatores, carpentarii, fullones, gallicarii seorsum a suis praepositis
gubernantur: et per singulas hebdomadas ratiocinia operum suorum ad Patrem
monasterii referunt.
7. Omnium monasteriorum princeps unum habetur caput, qui habitat in monasterio
diebus Paschae: exceptis his qui in monasterio necessarii sunt, ad illum omnes
congregantur, ut quinquaginta millia fere hominum Passionis Dominicae 56 simul
celebrent festivitatem.
8. Mense, cui vocabulum est Mesore, id est Augusto, instar Jubilaei remissionis
dies exercentur, et peccata omnibus dimittuntur, reconcilianturque sibi qui
aliquam habuerat simultatem; et disponuntur monasteriorum capita, dispensatores,
praepositi, ministri, prout necessitas postularit.
9. Aiunt autem Thebaei quod Pachomio, Cornelioque et Syro, qui usque hodie ultra
centum et decem annos vivere dicitur, angelus linguae mysticae scientiam dederit,
ut scriberent sibi, et loquerentur per alphabetum speciale, signis
quibusdam et symbolis absconditos sensus involvens: quas
[a Holsten., sed
forte typographorum mendo, non.] nos Epistolas ita ut apud Aegyptios Graecosque
leguntur, in nostram linguam vertimus, eadem ut reperimus elementa ponentes, et
qua simplicitatem Aegyptii sermonis imitati sumus, interpretationis fides est:
ne [0066A] viros apostolicos et totos gratiae spiritalis sermo rhetoricus
immutaret. Caetera autem quae in eorum tractatibus continentur praelibare nolui,
ut in suis discantur auctoribus; et de fontibus potius quam de rivulis bibant,
quos sanctae conversationis studia delectant.
REGULA PATRIS NOSTRI PACHOMII HOMINIS DEI, Qui fundavit conversationem coenobiorum a principio per mandatum Dei.
[0065]
57
I. QUI rudis in collectam sanctorum ingreditur, et quem per ordinem
janitor ab ostio monasterii introduxerit, et sedere fecerit in conventu fratrum,
non ei licebit sedendi locum vel ordinem commutare, donec eum transferat
Totihioc, id est, praepositus domus suae, ad locum qui ei rite debetur.
II. Sedebit autem cum omni decore et mansuetudine; pelliculamque super humerum
geret: ex latere et inferiori parte subdens natibus; et vestimentum, id est,
tunicam lineam absque manicis, quam Levitonarium vocant, diligenter astringens,
ita ut genua operiat.
III. Cumque audierit vocem tubae ad collectam vocantis, statim egrediatur
cellulam suam, de scripturis aliquid meditans usque ad ostium conventiculi.
[0065C] IV. Et quando in loco collectae coeperit ambulare, ut ad locum sedendi
standique perveniat, ne vel parum damni in monasterio ex alterius veniat
negligentia.
V. Sin autem nocte signum insonuerit, ne steterit ad focum, quem propter
calefacienda corpora, et repellendum frigus ex more succenditur: nec otiosus in
collecta sedebit, sed funiculos in mattarum stramina manu celeri praeparabit;
absque infirmitate duntaxat corpusculi, cui cessandi tribuitur venia.
VI. Cumque [a [0065D] Ad principis editionis fidem capitulum istud emendavimus,
quod ab Holstenio imperfecto sensu ad hunc modum exhibetur: Cumque manum
percusserit stans prior in gradu, et de Scripturis quidpiam volvens memoriter,
ut oratione finiente, nullus, etc.] major, vel stans prior in gradu, manu
percusserit, de Scripturis quidpiam volvens memoriter, ut oratio finiatur,
nullus consurget tardius, sed omnes pariter levabunt.
[0066B] VII. Nemo aspiciat alterum [b [0065D] Statius et Ciacconius operantem,
vel orantem; quorum alter Prologum hoc absolvit capitulo, atque exinde
Pachomianam regulam sic exorditur: Incipit [0066D] Regula Pachomii. Haec sunt
praecepta tribus a majoribus tradita, etc.] torquentem funiculum, vel orantem;
sed in suo defixis luminibus opere sit intentus.
VIII. Haec enim praecepta vitalia [c [0066D] Vitiose Holstenius, a nobis
majoribus; pro quo nostris reposuimus. Elegantius vero, ut supra innuimus,
veteres editi tribus a majoribus, puta Pachomium, Theodorum, Orsiesium.] a
nostris majoribus tradita. Si acciderit ut psallendi tempore, vel orandi, aut in
medio lectionis aliquis loquatur, aut rideat, 58 illico solvat
[d [0066D] Haud
recte idem Holstenius, vinculum.] cingulum, et inclinata cervice manibusque ad
inferiora depressis, stabit ante altare, et a principe monasterii increpabitur.
Hoc idem faciet et in conventu fratrum, cum ad vescendum pariter convenerint.
IX. Quando ad collectam tubae clangor increpuerit per diem, qui ad unam
orationem tardius venerit, superioris increpationis ordine corripietur [Al.
increpabitur], et stabit in loco convivii.
X. Nocte vero, quoniam corporis infirmitati plus [0066C] aliquid conceditur, qui
post tres orationes venerit, eodem et in collecta et in vescendo ordine
corripietur.
XI. Quando in collecta orant fratres, nemo egredietur absque jussione majorum,
nisi interrogaverit, concessumque ei fuerit exire pro naturae necessitate.
XII. Nullus dividet juncos ad texendos funiculos praeter eum qui ministrat
hebdomadae; et si ille justo opere detentus est, majoris imperium
praestolabitur.
XIII. De hebdomadariis unius domus non eligentur qui stent in gradu, et conventu
omnium de Scripturis aliquid replicent: sed omnes juxta sedendi et standi
ordinem memoriter repetent quae [0067A] sibi fuerint imperata. E quibus si quis
oblitus quid haesitaverit in dicendo, negligentiae et oblivionis correptionem
sustinebit.
XIV. In die dominica, vel oblationis tempore nullus deerit de hebdomadariis,
sedens in loco Ebiymii, psallentique respondens, ex una duntaxat domo, quae in
majori servit hebdomade. Altera est etiam minor hebdomas, quae per singulas
domos a paucioribus exhibetur.
XV. At si major est numerus necessarius, de eadem tribu alii vocabuntur a
Praeposito domus, qui ministrat hebdomadae: et absque jussione ejus nullus
59 de
altera domo ejusdem tribus ad psallendum veniet, et penitus non licebit in
alterius hebdomade, et de alia venire domo, nisi forte ejusdem tribus [0067B]
sit.
XVI. Vocatur autem una tribus, habens tres vel quatuor domos, pro numero et
frequentia monasterii: quas nos familias, vel populos unius gentis possimus
appellare.
XVII. In die dominica et collecta, in qua offerenda est oblatio, absque
praeposito domus, et majoribus monasterii, qui alicujus nominis sunt, nemo
psallendi habeat potestatem.
XVIII. Psallente autem quolibet de majoribus, id est, dicente responsorium, si
quis defuerit, statim ante altare poenitentiae, et increpationis ordinem
sustinebit.
XIX. De collecta in qua offerenda est oblatio, qui sine praecepto majoris
exierit, statim increpabitur.
[0067C] XX. Mane per singulas domos finitis orationibus non statim ad suas
cellulas revertentur: sed conferent inter se quae Praepositos audierint
disputantes, et sic intrabunt cubilia sua.
XXI. Disputatio autem a Praepositis domorum per singulas hebdomadas tertio fiet:
et in ipsa disputatione sedentes, sive stantes fratres suum ordinem non
mutabunt, juxta domorum ordinem et hominum singulorum.
XXII. Si quis dormitaverit sedens, Praeposito domus, vel monasterii principe
disputante, statim surgere compelletur: et tamdiu stabit, donec ei
[a [0067D]
Veteres editi, ei videatur.] jubeatur ut sedeat.
XXIII. Quando signum insonuerit, ut conveniant [0067D] et audiant praecepta
majorum, nullus remanebit: nec succendetur focus antequam disputatio compleatur.
Qui [b [0067D] Iidem. Qui unum mandalum ex his, etc.] unum ex his praeterierit,
praedictae correptioni subjacebit.
XXIV. Qui hebdomadarius est, non habebit potestatem absque praecepto principis
monasterii dare cuiquam funiculos, vel aliorum quid vasorum: et nisi ille
jusserit, signum dare non poterit, ut ad collectam meridianam, vel ad
vespertinam sex orationum congregentur.
[0068A] XXV. Post orationes matutinas minister hebdomadis, cui hoc opus fuerit
injunctum, interrogabit principem monasterii de singulis rebus, quas necessarias
putat; et quanti exire debeant operari [Fort. operarii] in agrum. Et juxta
illius jussionem 60 circumibit singulas domos, et discet quid unusquisque habeat
necessarium. Codicem si ad legendum petierint, accipiant; et finita hebdomade,
propter eos qui succedunt in ministerium, suo restituant loco.
XXVI. Si mattas operabuntur, interrogatur minister ad vesperum
[c [0067D] Malim
equidem, a Praeposito, et statim post, [0068D] quid, aut quantum pro quibus.]
Praepositos domorum singularum, quibus juncorum singulis domibus necessarium
sit; et sic infundet juncos, et mane per ordinem unicuique tribuet. Et si mane
viderit aliis quoque [0068B] juncis opus esse, infundet eos, et ad singulas
domos perferet tamdiu, donec signum vescendi increpet.
XXVII. Praepositus domus, qui implet hebdomadam, et alius qui venturam suscipiet,
principesque monasterii habebunt curam videndi quid operis praetermissum sit vel
neglectum; et executi facient mattas, quae super pavimentum in collecta expandi
solent: numerabuntque funiculos, quos per singulas hebdomadas torserunt, et
eorum summam describent in buxis, et servabunt, usque ad tempus annuae
congregationis, quando reddenda est ratio, et peccata omnibus dimittuntur.
XXVIII. Dimissa collecta, singuli egredientes usque ad cellulas suas, vel usque
ad vescendi locum, de Scripturis aliquid meditabuntur; nullusque habebit [0068C]
opertum caput meditationis tempore.
XXIX. Cum autem ad vescendum venerint, sedebunt per ordinem statutis locis, et
operient capita.
XXX. Statimque cum tibi a majore fuerit imperatum, ut de alia mensa ad aliam
transire debeas, in nullo penitus contradices. Nec audeas ante Praepositum domus
tuae manum in mensam extendere: nec circumspicias alios vescentes.
XXXI. Unusquisque Praepositorum docebit in domo sua, quomodo debeant cum
disciplina et mansuetudine comedere. Quod si quis vel locutus fuerit, vel
riserit in vescendo, aget poenitentiam, et in eodem loco protinus increpabitur:
stabitque, donec [d [0068D] Verius puto veteres editi, donec alii surgant de
vescendo, scilicet ad mensae usque finem.] alius surgat de vescentibus.
XXXII. Si quis ad comedendum tardius venerit, [0068D] excepto majoris imperio,
similiter aget poenitentiam, aut ad domum jejunus revertetur.
XXXIII. Si aliquid necessarium fuerit in mensa, nemo audebit loqui, sed 61
ministrantibus signum sonitu dabit.
XXXIV. Si egressus fueris a cibo, non loquaris in redeundo, donec ad locum tuum
pervenias.
XXXV. Ministri absque his, quae in commune fratribus praeparata sunt, nihil
aliud comedant, nec mutatos cibos sibi audeant praeparare.
[0069A] XXXVI. Qui percutit ad vescendum [a [0069D] Editi veteres, dum
congregantur; illud vero percutere, est signum, aliquid percutiendo, dare.] et
congregat fratres, meditetur aliquid in percutiendo.
XXXVII. Qui ante fores convivii egredientibus erogat fratribus
[b [0069D] Iidem
dulciamina pro tragematia.] tragematia, in tribuendo meditetur aliquid de
Scripturis.
XXXVIII. Qui suscipit ea quae dantur, non in cucullo, sed in pelle accipiat;
neque gustabit ante de his quae acceperit, donec ad domum perveniat.
XXXIX. Ipse autem, qui caeteris dividet, suam partem a Praeposito accipiet. Quod
et caeteri ministri faciant, accipientes ab alio, et nil sibi suo arbitrio
vindicantes. Ea quae acceperint, per triduum eis sufficient: et si cui residuum
fuerit, reportabit ad Praepositum domus, et ille reponet in cellario, donec
misceatur cum aliis, et cunctis fratribus praebeatur.
[0069B] XL. Nemo plus alteri dabit, quam alter acceperit; quod si obtenditur
infirmitas, Praepositus domus perget ad ministros aegrotantium, et ab his quae
necessaria sunt accipiet.
XLI. Si de ipsis ministris aliquis languerit, non habebit licentiam introeundi
in coquinam vel cellarium, et sibi aliquid auferendi: sed caeteri ministri, id
quod ei necessarium viderint, dabunt: nec permittetur coquere sibi quod
desideraverit, sed Praepositi domorum quae necessaria viderint ei, ab aliis
ministris accipient.
XLII. Nullus introeat locum aegrotantium, qui non aegrotat. Qui aegrotaverit, a
Praeposito domus ducetur in triclinium aegrotantium: et si opus habuerit
palliolo, aut tunica, aut caeteris, quae ad operiendum, [0069C] vel ad vescendum
necessaria sunt, ipse Praepositus accipiat a ministris, et dabit aegrotantibus.
Nec poterit languidus ingredi cellam vescentium, et comedere quae desiderat,
nisi a ministro, qui huic rei praepositus est, ducatur ad vescendum.
62 XLIII. Non ei licebit de his quae acceperit in loco aegrotantium, ferre ad
cellam suam, ne pomum quidem.
XLIV. Qui pulmentaria coquunt, [c [0069D] Princeps edit., ipsi nihil edentibus
(ad marg. fort. edentes) ministrabunt. Ciacconius, ipsi nihil gustantes, [0070D]
edentibus ministrabunt.] ipsi vicissim ministrantibus et vescentibus
ministrabunt.
XLV. Vinum et liquamen absque loco aegrotantium nullus contingat.
XLVI. Si aliquis eorum qui peregre mittuntur, in itinere, vel in
[d [0070D]
Iidem in via pro navi; et paulo post cum negandi particula, comedere non
consueverunt.] navi aegrotaverit, et habuerit necessitatem sive desiderium
comedendi liquamen de piscibus, [0069D] vel aliarum rerum, quae in monasterio
comedere consueverunt, non manducabit cum fratribus caeteris, sed separatim: et
dabitur ei a ministris ad omnem abundantiam, ne in ullo frater languidus
contristetur.
XLVII. Aegrotantem absque concessione majoris nullus audeat visitare; nec
propinquus quidem atque germanus sine imperio Praepositi domus ingrediendi
habebunt potestatem.
[0070A] XLVIII. Si unum ex his ab aliquo fuerit praetermissum atque neglectum,
increpatione solita emendabitur.
XLIX. Si quis accesserit ad ostium monasterii volens saeculo renuntiare, et
fratrum aggregari numero, non habebit intrandi libertatem, sed prius nuntiabitur
Patri monasterii, et manebit paucis diebus foris ante januam, et docebitur
orationem Dominicam ac psalmos, quantos poterit ediscere: et diligenter sui
experimentum dabit, ne forte mali quidpiam fecerit et turbatus ad horam timore
discesserit, aut sub aliqua potestate sit: et utrum possit renuntiare parentibus
suis, et propriam contemnere facultatem. Si enim viderint aptum ad orationem et
ad omnia, tunc docebitur et reliquas monasterii disciplinas, quas [0070B]
servare debeat et facere, quibusque servire, sive in collecta omnium fratrum,
sive in domo cui tradendus est, sive in vescendi ordine; ut instructus, atque
perfectus in omni opere bono, fratribus copuletur. Tunc nudabunt eum vestimentis
saecularibus, et induent habitu monachorum, tradentque ostiario, ut orationis
tempore adducat cum in conspectum omnium fratrum: sedebitque in loco, in quo ei
praeceptum fuerit. Vestimenta autem, quae secum detulerat, accipient qui huic
rei 63 praepositi sunt, et inferent in repositorium, et erunt in potestate
principis monasterii.
L. Nemo manens in monasterio suscipiendi quempiam ad vescendum habeat potestatem;
sed mittet eum ad ostium xenodochii, ut suscipiatur ab his qui [0070C] huic rei
praepositi sunt.
LI. Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint aut monachi,
majori honore suscipiantur: lavabuntque pedes eorum, juxta [Al. servabunt]
Evangelii praeceptum, et deducent ad locum xenodochii, praebebuntque omnia quae
apta sunt usui monachorum. Quod si voluerint orationis tempore atque collectae
venire ad conventum fratrum, et [Al. si] ejusdem fidei fuerint, janitor vel
minister xenodochii nuntiabit Patri monasterii, et sic deducentur ad orandum. Si
homines saeculares, aut debiles, aut vasa infirmiora, id est, mulierculae
venerint ad ostium, [e [0070D] In veteribus vulgatis verba et orandum, verius
puto, non habentur.] et orandum, suscipient singulos in diversis locis, juxta
ordinem propositi et sexus sui; praecipueque feminas majori honore et diligentia
[0070D] curabunt, cum omni timore Dei, et locum separatum ab omni virorum
vicinia eis tribuent, ut nulla sit occasio blasphemandi. Quod si ad vesperam
venerint, abigere eas nefas est; sed accipient, ut diximus, separatum locum et
clausum cum omni disciplina atque cautela: ut grex fratrum libere suo officio
serviat, et nulli detur offendiculum detrahendi.
LII. Si quis ante ostium steterit monasterii, dicens se velle videre fratrem
suum vel propinquum, janitor [0071A] nuntiabit Patri monasterii, et ille accitum
interrogabit Praepositum domus, utrumnam apud eum sit; et permittente eo,
accipiet comitem egressionis suae, cujus fides probata est, et sic mittetur ad
fratrem videndum, vel ad proximum. Si forte ei aliquid attulerit ciborum, quibus
in monasterio vesci licitum est, suscipere ipse non poterit, sed vocabit
janitorem, et ille allata accipiet, quae si talia fuerint [Al. quae], ut cum
pane vescenda sint, nihil eorum is cui allata sunt, accipiet: sed cuncta ad loca
aegrotantium deferentur. Si vero sint tragematia, vel poma, dabit ei janitor ex
his comedere quae poterit; et caetera ad cellam languentium deportabit. Ipse
autem nihil ex his quae allata sunt gustare 64 poterit, sed reddere ei qui
attulit, sive lapsania, [0071B] quod genus herbarum est viliorum, sive panes,
sive olera praemordica. Eos autem cibos, quos allatos a parentibus vel
propinquis diximus tales esse qui comedi cum pane debeant, is cui allati sunt
deducetur a Praeposito domus ad cellam aegrotantium, et ibi semel tantum ex his
comedet: caetera autem erunt in manu ministri aegrotantium. Ipse quoque minister
de his comedere non poterit.
LIII. Si fuerit nuntiatum, quod de propinquis eorum atque cognatis qui in
monasterio commorantur, aliquis aegrotet, janitor primum nuntiabit Patri
monasterii, et ille accitum interrogabit Praepositum domus. Videbuntque virum,
cujus fides et disciplina probata sit, et mittent cum eo, ut visitet aegrotantem,
tantumque accipiet viatici, quantum Praepositus [0071C] domus ejus decreverit.
LIV. Quod si necessitas impulerit, ut foris maneat, et vescatur in paterna sive
propinquorum domo, nequaquam hoc faciat; sed manebit vel in Dominico, vel in
monasterio ejusdem fidei. Et si eis affines vel cognati praeparaverint cibos, et
apposuerint, non accipient omnino, nec vescentur nisi his, quae in monasterio
comedere consueverunt. Non gustabunt liquamen, nec vinum bibent, nec aliud
quidpiam, quorum edendi consuetudinem non habent. Si a parentibus quidpiam
acceperint, tantum comedent quantum in via sufficiat; caetera quae remanserint,
dabunt Praeposito domus suae, et ille deportabit ea in cellam languentium.
LV. Si propinquus alicujus, aut consanguineus mortuus fuerit, prosequendi funus
non habebit licentiam [0071D] [Al. potestatem], nisi Pater monasterii
praeceperit.
LVI. Nullus solus foras mittatur ad aliquod negotium, nisi juncto ei altero.
LVII. Quando autem reversi fuerint in monasterium, si viderint ante ostium
quaerentem aliquem suorum affinium de his, qui in monasterio commorantur, non
audebunt ire ad eum, et nuntiare, vel vocare. Et omnino quidquid foris gesserint,
et audierint, in monasterio narrare non poterunt.
[0072A] LVIII. Si signum datum fuerit, ut egrediantur ad opus, Praepositus
antecedet eos; et nullus in monasterio remanebit, nisi is cui Pater praeceperit.
Et 65 hi qui pergunt, non interrogabunt quo vadant.
LIX. Cumque universae domus in unum fuerint congregatae, prioris domus
Praepositus omnes antecedet, et pergent juxta ordinem domorum et hominum
singulorum. Nec loquentur mutuo, sed unusquisque de Scripturis aliquid
meditabitur. Si forte eis aliquis occurrerit, et voluerit cum aliquo eorum loqui,
janitor monasterii, qui huic operi delegatus fuerit, occurret, et respondebit
ei, eoque utentur nuntio. Si janitor coram non fuerit, Praepositus domus, vel
alius cui hoc fuerit injunctum, occurrentibus respondebit.
[0072B] LX. Operantes nihil loquentur saeculare; sed aut meditabuntur ea
[a
[0071D] Secus veteres vulgati, quae sancta sunt.] quae scripta sunt, aut certe
silebunt.
LXI. Nemo palliolum lineum tollet secum vadens ad operandum, nisi forte
concessione majoris: ipsoque palliolo in monasterio ambulans post collectam
nullus utetur.
LXII. Operans non sedebit sine majoris imperio.
LXIII. Ductores fratrum in itinere, si necessarium habuerint aliquem mittere,
sine Praepositi jussione non poterunt. Quod si ipse qui ductor est, cogeretur
[Al. cogitur] necessitate ire ad aliquem locum, officium suum ei qui post se est
in ordine, delegabit.
LXIV. Missi fratres, vel foris constituti, si absque [0072C] monasterio
vescentur, hebdomadarius qui eos sequitur, dabit cibos, absque coctione pulmenti;
et ipse aquam circumferet
[b [0071D] Malim expuncta et particula, juxta virum
legi, [0072D] quod est juxta singulorum ordinem, non vitrum.] et juxta vitrum:
nullusque surgendi, vel hauriendi, vel bibendi habebit potestatem.
LXV. Quando revertuntur in monasterium, nemo ex ordine remanebit.
LXVI. Cum ad domus suas pervenerunt, ferramenta quibus opus fecerunt, et
gallicas tradent ei, qui secundus est post Praepositum domus; et ille inferet ea
vespere in cellulam separatam, ibique concludet. Omnia autem ferramenta,
hebdomade completa, reportabuntur in unam domum: et rursus qui succedunt
hebdomade, singulis domibus noverint quid destribuant.
LXVII. Levitonarium et quidquid in veste est [0072D] monachorum, nemo lavet in
die dominica, praeter nautas et pistrinarios.
LXVIII. Nec vadant ad lavandum 66 nisi omnibus unum signum insonuerit;
sequenturque Praepositum suum, et lavabunt taciti cum disciplina.
LXIX. Nemo Iavet retractis in altum vestibus plus quam statutum est; cumque
laverint, omnes pariter revertentur. Si quis remanserit eo tempore quo ibitur ad
lavandum, vel in praesenti non fuerit, commonebit Praepositum suum, et ille
mittet cum eo [0073A] alterum: et sic loto vestimento revertentur domum.
LXX. Vesperi sicca levitonaria tollent, et dabunt secundo, id est ei qui post
Praepositum est, et ille reponet ea in cellula.
LXXI. Quod si sicca non fuerint, altera die expandentur ad solem, donec
siccentur: nec dimittentur in ardore solis plus quam in horam tertiam; cumque
collecta fuerint, leviter mollientur.
LXXII. Nec tenebunt ea singuli apud se, sed dabunt, ut reponantur in cellam
usque ad sabbatum.
LXXIII. Nullus de horto tollat olera, nisi ab hortulano acceperit.
LXXIV. Palmarum folia, ex quibus texuntur sportae, nemo suo jure tollet, absque
eo cui palmae creditae sunt.
[0073B] LXXV. Nullus uvas aut spicas adhuc immaturas comedere audeat praeter
ordinem disciplinae: et omnino de omnibus quae in agro sunt, vel in pomariis,
nemo comedat separatim, antequam cunctis fratribus
[a [0073D] Statius par
exhibeat: alii verius, pater exhibeat,] pariter exhibeantur.
LXXVI. Qui coquet (Al. coquent), antequam fratres comedant, non gustabit (Al.
audebunt edere).
LXXVII. Qui super palmas est non comedet de fructibus earum, nisi prius fratres
comederint.
LXXVIII. Si jussi fuerint palmarum fructus colligere, praepositus colligentium
dabit in eodem loco singulis ad vescendum modica: et cum ad monasterium venerint,
inter caeteros fratres partes suas accipient. Si autem invenerint sub arboribus
poma cecidisse, comedere non audebunt, sed reperta in [0073C] transitu juxta
radices arborum collocabunt. Ipse quoque, qui caeteris colligentibus distribuit,
gustare non poterit; sed portabit ad dispensatorem, qui cum caeteris dederit
fratribus, et ipsi tribuat partem suam.
LXXIX. Nullus in cellula sua reponat aliquid ad vescendum, absque his quae a
dispensatore acceperit.
LXXX. De parvulis autem panibus, qui dantur domorum Praepositis, ut his eos
distribuant, qui nolunt in commune 67 vesci cum caeteris, et quasi majori
abstinentiae se dedicant, ita observare debebunt, ut nulli dent juxta gratiam,
ne proficiscenti quidem peregre. Nec ponantur in medium: sed quando comedere
volunt, cum disciplina dabuntur in cellulis, et cum his nihil aliud comedent,
nisi salem tantum. [0073D] Praeter monasterii autem coquinam nullus coquendi
cibos potestatem habeat. Et si quando foris vadant, hoc est in agros ad
operandum, accipiant olera sale acetoque condita, et in longos usus aestatis
tempore praeparata.
LXXXI. Nemo in domo et in cellula sua habeat [0074A] praeter ea quae in commune
monasterii lege praecepta sunt: non tunicam laneam, non pallium, non pellem
intonsis arietum lanis molliorem; non paucos nummos,
[b [0073D] Pro his habent
vulgati veteres, nec proprium aliquid extra habitum suum.] non pulvillum quidem
ad caput, aut aliud variae supellectilis: exceptis his, quae a Patre monasterii
per domorum Praepositos dividentur, id est, armatura sua, levitonariis duobus,
et uno attrito ex usu, sabano (Scil. linteo) longiore quod collo humerisque
circumdat; pellicula quae pendet ex latere, gallicis et cucullis duobus, zona et
bacello. Praeter haec quidquid inveneris, absque contradictione auferes.
LXXXII. Nullus habeat separatim mordacem parvulam (Leg. pavulam) ad evellendas
spinas, si forte calcaverit, absque Praeposito domus et secundo: [0074B]
pendeatque in fenestra in qua codices collocantur.
LXXXIII. Si quis de altera domo transfertur in alteram, exceptis his
[c [0073D]
Explicant iidem libri quae usui quotidiano, ad habitum necessaria sunt.] quae
supra diximus, secum transferre nihil poterit.
LXXXIV. Nullus neque exeundi in agrum, neque ambulandi in monasterio, neque
extra murum monasterii foras habeat facultatem, nisi interrogaverit Praepositum,
et ille concesserit.
LXXXV. Cavendum ne quis de domo in alteram domum verba transferat, nec de
monasterio in monasterium, nec de monasterio in agrum, nec de agro in
monasterium.
LXXXVI. Si quis ambulaverit in via, vel navigaverit, aut operatus fuerit foris,
non loquatur in monasterio quae ibi geri viderit.
[0074C] 68 LXXXVII. Nemo dormiens supponat,
[d [0073D] Statius, qui e ms. legit
Non dormiat praeter redine cellulam, conjecerat satis ingeniose emend. reclinem
sellulam. Sed maneo in reliquis contextu, restitui locus non potuit. Nunc illa
conjectura facem [0074D] praeferente, sic velim ex integro refici: Nemo dormiens
supponat nisi reclinem sellulam. Nec in cella sua, quae ei fuerit mancipata, nec
in domatibus, in quibus, etc. Palladius a Statio laudatus, kaqeudevtwsan deú mhú
ajnaklinovmenoi, ajllaú qrovnouû oijkodomhtouúû uJptiwtevrouû pepoihkovteû, etc
Somnum vero capiant non jacentes, sed super instructas et paululum reclines
cathedras, etc.] nisi reclinet in cellula sua, quae ei fuerit mancipata. Nec in
cella, nec in domatibus, in quibus vitandorum aestuum causa nocte requiescunt,
nec in agris cum ad dormiendum se collocaverit, alteri non loquetur, postquam
obdormierit. Si post somnum noctu evigilaverit, oret; si sitire coeperit,
jejunii autem instat dies, bibere non audebit.
LXXXVIII. Praeter psiathium, id est, mattam, in loco cellulae ad dormiendum
nihil aliud omnino substernet.
LXXXIX. Cellulam alterius, nisi prius ad ostium percusserit, introire illicitum
est.
XC. Ad cibum non pergent nisi generali sonitu convocentur; nec ambulabunt in
monasterio priusquam [0074D] commune signum intonuerit.
XCI. Absque cucullo et pellicula nemo ambulet in monasterio, nec pergat ad
collectam, nec ad vescendum.
XCII. Vespere ad ungendas et molliendas ab opere manus oleo, absque altero ire
non poterit. [0075A] Totum autem corpus nemo unguet, nisi causa infirmitatis;
nec lavabitur aqua nudo corpore, nisi languor perspicuus sit.
XCIII. Nullus lavare alterum poterit, aut ungere, nisi ei fuerit imperatum.
XCIV. Nemo alteri loquatur in tenebris: nullus in psiathio cum altero dormiat:
manum alterius nemo teneat; sed sive steterit, sive ambulaverit, sive sederit,
uno cubito distet ab altero.
XCV. Spinam de pede alterius, excepto domus Praeposito, et secundo, et alio cui
jussum fuerit, nemo audebit evellere.
CXVI. Nullus attondeat caput absque majoris arbitrio.
XCVII. Mutare de his quae a Praeposito acceperit, [0075B] cum altero non audebit:
nec accipiet melius, et dabit deterius: aut e contrario dans melius, et deterius
accipiens. Et in vestimento et in habitu suo nihil novi praeter caeteros causa
decoris inveniet.
XCVIII. Omnes pelles ligatae erunt, et pendebunt ex humeris.
XCIX. Cuculli singulorum habebunt et monasterii signa et domus.
69 C. Nemo vadens ad collectam aut ad vescendum dimittat codicem non ligatum.
Codices qui in fenestra, id est intrinsecus parietis reponuntur ad vesperum,
erunt sub manu secundi, qui numerabit eos, et ex more concludet.
CI. Nullus vadat ad collectam vel ad vescendum habens galliculas in pedibus, vel
palliolo lineo invittatus, [0075C] sive in monasterio, sive in agris.
CII. Qui vestimentum suum plus quam usque ad meridiem, quando fratres
convocantur ad cibum, in sole esse permiserit, negligentiae increpabitur.
CIII. Et si unum de his quae supradicta sunt, contemptum praeterierit,
correptione simili corrigetur.
CIV. Galliculas, et si quid aliud jungendum est vel componendum, absque eo cui
hoc ministerium delegatur a Praeposito domus, facere nullus audebit.
CV. Si quis fratrum laesus fuerit aut percussus, et tamen lectulo non discumbet
[Al. decumbit], sed deambulat invalidus, et aliqua re indigebit, vestimento
videlicet, vel palliolo, et caeteris utensilibus, Praepositus domus ejus vadet
ad eos, quibus fratrum vesticulae commissae sunt, et accipiet
[a [0075D] Voculas
et dabit ex principe editione suffecimus.] et dabit. [0075D] Cumque sanus fuerit,
reportabit absque ulla mora.
CVI. Nemo ab altero accipiet quidpiam, nisi Praepositus jusserit.
CVII. Clausa cella nullus dormiat, nec habebit cubiculum quod claudi possit,
nisi forte aetati alicujus vel infirmitati Pater monasterii concesserit.
CVIII. In villam nullus vadat nisi missus, exceptis armentariis, et bubulcis, et
agricolis.
[0076A] CIX. Sub nudum dorsum asini duo pariter non sedebunt, nec super
[b
[0075D] Rursus eadem cum antiquis editionibus, idque verius, ut videtur, super
temonem plaustri.]
tegmine plaustri.
CX. Si asino sedens venerit aliquis, excepta infirmitate, desiliet ante fores
monasterii, et sic asinum praecedens, funiculo ducet ad manum.
CXI. Ad tabernulas [Al. officinas] diversarum artium soli pergent Praepositi, ut
accipiant quod necessarium est.
CXII. Ipsi [Al. ipse] quoque ante meridiem, quando fratres ad vescendum vocantur,
ire non poterunt, nisi forte quaevis incumbat necessitas, et consilio Patris
monasterii mittet hebdomadarius, ut deferat quod necesse est. Et omnino absque
70 jussione majoris in alteram cellam nullus audebit introire.
CXIII. Commendatum etiam aliquid a germano [0076B] fratre nullus accipiet.
CXIV. Nihil in cella sua absque Praepositi jussione quispiam condet, nec poma
quidem
[c [0075D] Isthaec vilissima et caetera hujusmodi al. non habentur.]
vilissima, et caetera hujusmodi.
CXV. Si Praepositus domus alterius quoquam profectus fuerit, alius Praepositus
[d [0075D] Iidem addunt, aut qui secundus est; tum legunt, [0076D] curam
proficiscentis exerceat, vel quem ipse Praepositus elegerit de fratribus, et
curam ei suam injunxerit.] dux erit ejusdem gentis, et tribus geret curam
proficiscentis, et ejus utetur potestatibus, ac sollicite omnia faciet:
doctrinamque duorum jejuniorum ita dividet, ut unam in sua domo, alteram in
proficiscentis exerceat.
CXVI. Quando farinam conspergunt aqua, et massam subigunt, nemo loquatur alteri.
Mane quoque quando tabulis ad furnum vel ad clibanos deportant panes, simile
habebunt silentium, et tantum de Psalmis et de Scripturis aliquid decantabunt
[Al. meditabuntur], [0076C] donec opus impleatur. Si quid necessarium habuerint,
non loquentur, sed signum dabunt his qui possunt afferre, quibus indigent.
CXVII. Quando ad miscendam farinam vocati fuerint, nullus resideat in loco panes
coquentium; exceptis his qui coctioni sufficient, et quibus jussum est, nemo
residebit.
CXVIII. In navibus quoque similis disciplina est. Nemo autem a terra solvet
[e
[0076D] Statius navigium, funiculum; alii editi, navigii funiculum: sed ne
lembum quidem, et In loco sentinae pariter desiderantur.] funiculum absque
jussione Patris, ne lembum quidem.
CXIX. In loco sentinae et interiore parte navis, caeteris fratribus super
transtra et tabulata quiescentibus, nullus dormiat, et saeculares homines
dormire secum in navi nemo patietur. Vasa infirmiora cum caeteris eis non
navigabunt; nisi forte Pater monasterii [0076D] praeceperit [Al. praecepit].
CXX. Nullus in domo sua audebit focum facere, nisi in commune omnibus
succendatur.
CXXI. Qui una oratione de sex orationibus vespertinis tardius venerit, vel qui
mussitaverit, et locutus fuerit ad alterum vel subriserit in reliquis
orationibus, constituto ordine aget poenitentiam.
CXXII. Quando domi sedebunt, non eis liceat loqui [0077A] aliquid saeculare; sed
si quid Praepositus de Scripturis docuerit, vicissim inter se ruminent, et
referant quae quis audierit, vel quae memoriter teneant.
71 CXXIII. Nemo quidquam operis faciet, nec scyphos plenos aqua circumferet, nec
funiculum quidem torquebit, nisi Praepositus jusserit.
CXXIV. Nemo juncos infusos in aqua sibi tollet ad operandum, nisi magister
hebdomadis ei dederit.
CXXV. Qui vas fictile fregerit
[a [0077C] Princeps editio addit, vel aliquam
utilitatem adversus monasterii (leg. vel aliquam rem utilem ad usus
monasterii).] , et juncos tertio infuderit, aget poenitentiam vespere in sex
orationibus.
CXXVI. Post sex orationes quando ad dormiendum omnes separantur, nulli licebit,
excepta causa necessitatis, egredi cubiculum suum.
[0077B] CXXVII. Si frater dormierit, omnis eum fraternitas prosequatur.
[b
[0077C] Veteres editi, Nemo exeat foras, nemo loquatur, nemo remaneat, etc.]
Nemo permaneat absque majoris imperio, nec psallat nisi ei jussum fuerit: nec
post alterum psalmum jungat alterum sine Praepositi voluntate.
CXXVIII. Duo simul tempore luctus non psallent, nec pallio circumdabuntur lino
[Forte lineo]. Nec quisquam erit qui psallenti non respondeat, sed jungetur et
gradu, et voce consona.
CXXIX. Qui est infirmus, in funere habebit ministrum qui eum sustentet, et
omnino ad quemcumque locum missi fuerint fratres, de hebdomadariis habebunt eos
qui aegrotantibus serviant, si forte in itinere vel in agro languor obrepserit.
CXXX. Nemo ante Praepositum et ducem suum [0077C] ambulet: nullus remaneat ab
ordine suo.
CXXXI. Si quis aliquid perdiderit, ante altare publice corripietur. Si vero de
propriis vesticulis fuerit quod perditum est, tribus hebdomadis non accipiet; et
in quarta acta poenitentia dabitur ei quod amiserit.
CXXXII. Qui invenerit aliquid, per tres dies ante collectam fratrum suspendet,
[Forte ut] et tollat qui cognoverit.
CXXXIII. Cunctis increpationibus atque doctrinis, quarum scripta est et
constituta, correptio Praepositi [0078A] sufficiet, et quid autem novi fuerit in
delicto: referet ad principem monasterii.
72 CXXXIV. Lotum in domo nullus faciat absque eo; et omne quod novum est illius
sententia disponetur.
CXXXV. Omnis correptio ita fiat, ut
[c [0077D] Eadem disjuncti, ad margin.
distincti, quam Statii [0078C] conjecturam editores alii secuti sunt, qui item
sic legunt reliqua hujus capituli, qui corripiuntur, dimissis (l. demissis)
manibus, et humiliato capite emendaturos se promittentes vitia, in quibus
arguuntur, veniam deprecentur.] distincti sint qui corripiuntur; stentque in
majori collecta, et in vescendi loco.
CXXXVI. Qui absque commonitione fratrum recesserit, et postea acta poenitentia
venerit, non erit in ordine suo absque majoris imperio.
CXXXVII. Praepositus domus et dispensator si una nocte absque fratribus
dormierit: et postea acta poenitudine ad conventum venerit fratrum, non ei
permittetur, ut introeat domum, aut stet in ordine [0078B] suo absque majoris
imperio.
CXXXVIII. Omne quod in conventu fratrum audierunt disputatum, necessitate
cogentur, ut inter se replicent, jejuniorum maxime tempore, quando a suis
docentur Praepositis.
CXXXIX. Qui rudis monasterium fuerit ingressus, docebitur prius quae debeat
observare: et cum doctus ad universa consenserit, dabunt ei viginti Psalmos et
duas Epistolas Apostoli, aut alterius Scripturae partem. Et si litteras
ignoraverit, hora prima, et tertia, et sexta vadet ad eum qui docere potest, et
qui ei fuerit delegatus, et stabit ante illum, et discet studiosissime, cum omni
gratiarum actione.
CXL. Postea vero scribentur ei elementa, syllabae, verba, ac nomina; et etiam
nolens legere compelletur, [0078C] et omnino nullus erit in monasterio, qui non
discat litteras, et de Scripturis aliquid teneat: qui minimum usque ad novum
Testamentum et Psalterium.
CXLI. Ad collectam, et ad psallendum et orandum nullus sibi
[d [0078D] Iidem,
nemo sibi occasiones inveniat.] occupationes inveniat, quibus se dicat occupatum,
quasi ire non possit.
CXLII. Et si in navi fuerit, et in monasterio, et in agro, et in itinere, et in
quolibet ministerio, orandi et psallendi tempora non praetermittat.
REGULA PATRIS NOSTRI PACHOMII HOMINIS DEI, Qui fundavit conversationem coenobiorum a principio per mandatum Dei.
PRAECEPTA ET INSTITUTA S. P. N.
PACHOMII.
[0077]
Quomodo collecta fieri debeat, et fratres
congregandi sint ad audiendum sermonem Dei, juxta praecepta majorum, et
doctrinam sanctarum Scripturarum, ut liberentur de errore animae
[a [0077D] Statiana editio animae
conversorum, etc.] , et glorificent
Deum in luce viventium, et [Al. ut] sciant quomodo oporteat in domo Dei
conversari sine ruina et scandalo, ut non inebrientur aliqua passione, sed stent
in mensura veritatis, et traditionibus apostolorum et prophetarum; et
solemnitatum ordinem teneant, imitantes conversationem [Al. congregationem]
eorum in domo Dei, et jejunia atque orationes ex more complentes. Qui enim bene
ministrant sequuntur regulam Scripturarum.
[0077D]
73 CXLIII. Hoc est ergo ministerium quod Ecclesiae ministri exercere [Al.
implere] debebunt.
[0078D] Congregent fratres
orationis tempore, et omnia faciant, quae rite complenda sunt, nullam [Al. ut
nullam]
[0079A] detrectationi
occasionem tribuant, nec sinant ambulare quempiam contrarium disciplinae.
CXLIV. Si codicem postulaverint, deferant eis.
CXLV.
Si quis de foris venerit vespere, et non occurrerit accipere opus quod altera
die facturus est, mane ei tribuatur.
CXLVI. Si defecerit opus quod habebat in manibus, referat ad majoris scientiam
[Al. sententiam], et quod ille praeceperit, faciat.
CXLVII. Qui minister est habeat studium ne quid operis pereat in monasterio in ulla omnino arte quae exercetur a fratribus. Quod si quid perierit, et negligentia fuerit dissipatum, increpabitur a Patre minister operum singulorum, et ipse rursus increpabit alium, qui opus perdiderit: dumtaxat juxta voluntatem [0079B] et sententiam principis, absque quo nullus increpandi fratrem habebit potestatem.
CXLVIII. Si vestimentum ad solem
expansum tertius invenerit [a [0079D] Vocem
dies, quemadmodum alias supra atque infra levioris momenti, ex principe editione
supplevimus.]
dies, dominus pro eo increpabitur, et aget poenitentiam publicam in collecta
[b [0079D] Eadem editio addit, stabitque in
vescendi loco.]
.
Pellicula et galliculae, et cingulum, et si quid aliud perierit, qui perdiderit
increpabitur.
CXLIX. Si quis tulerit rem non suam, portet [Al.
ponetur] supra humeros ejus, et aget poenitentiam publice in collecta, stabitque
in vescendi loco
[c [0079D] Iterum eadem editio addit: Si autem in
furto fuerit deprehensus, triginta sex (al. triginta novem) verberabunt eum, et
foris dabitur ei edere panem et aquam tantum, et opertum cilicio et cinere per
singula
[0080D] orationum tempora cogent eum agere poenitentiam. Eadem lex in fugitivis
observabitur.] .
CL.
Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens, vel
contradicens majoris imperio, increpabitur 74 juxta mensuram peccati sui.
CLI. Qui mentitur, aut qui odio quemquam habere
fuerit deprehensus, aut inobediens, aut plus joco
[0079C] quam honestum est
deditus, aut otiosus, aut dure respondens, aut habens consuetudinem fratribus
detrahendi, vel his qui foris sunt, et omnino quidquid contra regulam
Scripturarum est et monasterii disciplinam, audiet Pater monasterii, et
vindicabit juxta mensuram opusque peccati.
CLII.
Praepositus domus culpae et increpationi subjacebit, si ante tres dies non
nuntiaverit Patri; sive in via, sive in agro, sive monasterio quid perierit:
agetque publice poenitentiam juxta ordinem constitutum. Et si homo fugerit, et
ante tres horas non nuntiaverit Patri, reus erit perditionis ejus: nisi tamen
eum rursus invenerit.
CLIII. Haec est ultio in eum qui fratrem de domo
perdiderit: tribus diebus aget publicam poenitentiam,
[0079D] quod si eadem hora
nuntiaverit Patri, in qua fugit, reus non erit.
CLIV. Peccatum si in domo sua Praepositus viderit, et non statim increpaverit delinquentem, nec nuntiaverit Patri monasterii, ipse increpationis ordini subjacebit.
CLV. Per domos singulas vespere sex orationes [0080A] psalmosque complebunt, juxta ordinem majoris collectae, quae a cunctis fratribus in commune celebratur.
CLVI. Per singulas hebdomadas binae disputationes, id est catecheses, a Praeposito complebuntur.
CLVII. Nullus in domo quippiam faciet, nisi quod Praepositus jusserit.
75 CLVIII. Si omnes fratres qui in una domo sunt, viderint Praepositum nimium negligentem, aut dure increpantem fratres, et mensuram monasterii excedentem, referent ad Patrem, et ab eo increpabitur. Ipse autem Praepositus nihil faciet, nisi quod Pater jusserit, maxime in re nova. Nam quae ex more descendit, servabit regulas monasterii.
CLIX. Praepositus non inebrietur: non sedeat in humilioribus locis juxta vasa monasterii, ne rumpat [0080B] vincula, quae Deus in coelo condidit, ut observentur in terris. Ne lugeat in die festo Domini Salvatoris. Dominetur carni suae juxta mensuram Sanctorum. Non inveniatur in excelsis cubilibus imitans [Al. imitatus] morem gentilium. Non sit duplicis fidei. Non sequatur cordis sui cogitationes, sed legem Dei. Non resistat sublimioribus tumenti animo potestatibus. Non fremat, neque [d [0080D] Veteres vulgati inruat. HIRRIRE autem, qui proprie canum est fremitus cum irritantur, usurpat Sidonius in epistolis.] hirriat super humiliores. Non transferat terminos. Non sit fraudulentus, neque in cogitationibus verset dolos. Ne negligat peccatum animae suae [e [0080D] Addunt editi vetustiores exscirpare.] . Ne vincatur carnis luxuria. Non ambulet negligenter. Non cito loquatur verbum otiosum. Non ponat scandalum ante pedes caeci. Non doceat voluptatem animam suam. Non resolvatur [Al. solvatur] risu stultorum ac joco. Non rapiatur cor ejus [0080C] ab his qui inepta loquuntur et dulcia. Non vincatur muneribus. Non parvulorum [f [0080D] Iidem verius, sermone ducatur.] sermonem ducat. Ne affligatur in tribulatione. Ne timeat mortem, sed Deum. Ne praevaricator sit propter imminentem [Al. eminentem] timorem. Non relinquat verum lumen propter modicos cibos. Non nutet ac fluctuet in operibus suis. Non mutet sententiam, sed firmi sit solidique decreti, justeque cuncta considerans, judicans in veritate, absque appetitu gloriae, manifestus Deo et hominibus, et a fraude procul [Al. elongans se a fraude]. Ne ignoret conversationem Sanctorum, nec ad eorum scientiam caecus existat. Nulli noceat per superbiam: nec 76 sequatur concupiscentias oculorum suorum. Non eum superent incentiva vitiorum. Veritatem numquam praetereat. Oderit injustitiam: [0080D] secundum [Al. sed] personam numquam judicet pro muneribus, nec condemnet animam innocentem per superbiam. Non rideat inter pueros. Non deserat veritatem timore superatus. Non comedat panem de fraudulentia. Non desideret alienam terram. Non opprimat animam propter aliorum spolia. Non despiciat eos qui indigent misericordia. Ne falsum [0081A] dicat testimonium seductus lucro. Ne mentiatur propter superbiam. Ne contendat contra veritatem ob tumorem animi. Ne deserat justitiam propter lassitudinem. Ne perdat animam suam propter verecundiam. Ne respiciat dapes lautioris mensae. Ne pulchra vestimenta desideret. Ne [a [0081A] Alio sensu, eoque rursus concinniori, olim erat: [0081B] Ne senes negligat: semper dijudicet cogitationes suas. Mox quoque alia interpunctione, humilitatem junctam habeat veritati, quando judicat. Sequatur, etc.] se negligat, ut semper dijudicet cognitiones suas. Ne inebrietur vino; sed humilitatem habeat junctam veritati. Quando judicat, sequatur praecepta majorum et legem Dei, quae in toto orbe praedicata est. Si quidquam de his praeterierit, reddetur ei mensura juxta quam mensus est, et recipiet secundum opera sua, quia moechatus est [b [0081B] Olim in ligno et lapide, et paulo post iniquorum [0082A] pro ethnicorum.] in ligna sua et lapides: et propter fulgorem auri, et splendorem argenti dimisit judicium, [0082A] et desiderio temporalis lucri laqueis se induit ethnicorum (Jerem. III) . Et [c [0082B] Holstenius veniat, et deinde ramorum pro filiorum.] veniet ei contritio Heli et filiorum ejus (I Reg. IV) ; maledictio David, quam imprecatus est Doech (Psal. LI.) : signum quo donatus est Cain (Gen. IV) ; sepultura asini, de qua loquitur Hieremias (Jerem. XXII) : perditio qua peccatores terrae hiatus absorbuit (Num. XVI) , et interitus Chananaeorum, et contritio hydriae ad fontem, et arenarum comminutio [d [0082B] Editi antiquiores, in littoribus, quae salsis fluctibus verberantur.] in littoribus et saxis, quae fluctibus verberantur (Eccles. XII) ; et confractio virgae gloriosae de Isaia, ut sit quasi caecus manu palpans parietem (Isai. V et LIX) . Haec omnia ei evenient, qui non servavit veritatem in judicio, et inique [Al. iniquae] egit in omnibus quae ei credita sunt.
REGULA PATRIS NOSTRI PACHOMII HOMINIS DEI, Qui fundavit conversationem coenobiorum a principio per mandatum Dei.
PRAECEPTA ATQUE JUDICIA S. P. N. PACHOMII. [0081]
[0081B] 77 CLX. Plenitudo legis charitas, scientibus
tempus, quia jam instet hora, ut de somno consurgamus, et vicinior sit salus
[Al. salus nostra] quam eo tempore quo credidimus. Nox praecessit, dies
appropinquavit: deponamus opera tenebrarum
(Rom. XIII) ; quae sunt
contentiones, detractiones, odia, et tumentis animi superbia. Qui facilis est ad
detrahendum, dicitque quod non est, si in hoc peccato fuerit deprehensus,
[0081C] monebunt eum secundo;
et si audire contempserit, separabitur extra conventum fratrum septem diebus, et
panem tantum cum aqua accipiet, donec polliceatur atque confirmet se ab hoc
vitio recessurum, et sic dimittetur ei.
CLXVII. Qui contemnunt praecepta majorum et regulas monasterii, quae Dei
praecepto constitutae sunt, et parvi pendunt seniorum consilia, corripientur
juxta ordinem constitutum, donec corrigantur.
REGULA PATRIS NOSTRI PACHOMII HOMINIS DEI, Qui fundavit conversationem coenobiorum a principio per mandatum Dei.
PRAECEPTA AC LEGES S. P. N. PACHOMII. [0083]
De
sex orationibus vespertinis, et de collecta quae per singulas domos fit sex
orationum.
CLXXXIII. Si quis absque conscientia duorum ierit ad alteram domum, vel alterius
domus fratrem, codicem legendum mutuum postulare [Al. postulaverit], vel
quodlibet aliud, et in hoc inventus fuerit, monasterii ordine increpabitur.
MONITA S. PACHOMII. [0085]
[0085C] Honora
Deum et valebis. Memor esto gemitus quos perpessi sunt Sancti. Efficiamur
unanimes, permanentes in quo vocati sumus; pro omnibus curam gerentes, ut hanc
quam arripuimus vitam perficere valeamus, et cursum institutionis nostrae Deo
placitum perficere mercamur; ut ne similes inveniamur, qui in vanis et caducis
rebus laetantur; ne quando mens nostra recti itineris lineam derelinquens, in
peccatum corruat, et spe aeterna fraudetur. Intellectu namque est optimum
cognoscere voluntatem Dei. Omnium enim superior efficitur homo, qui obedierit
veritati. Omnium enim malorum pejus est, legi Dei resistere, et acquiescere
propriae voluntati. Qui enim suam perficit voluntatem, a divina cognitione
fraudabitur: nec poterit perficiendo propriam [0085D] voluntatem, viam
Sanctorum incedere; et in novissimo interitum et planctum inveniet. Nunc igitur
tempus placendi Domino: quia salus in tempore tribulationis acquiritur. Ne ergo
tantummodo credulitatem fidei in tempore laetitiae teneamus, et in tempore
tribulationis ab eadem recedamus. Scriptum est enim: Si voveris votum Domino, ne
moram feceris reddere illud (Eccles. V) , et in tribulatione ne deficias;
sed patiens esto, et obsecra Dominum. Immobilis enim fidei plenitudo tribuetur a
Deo, quam per Spiritum sanctum acquisierunt prophetae, in qua et apostoli
confirmati sunt, qui propter fidem diversas tribulationes 83 persecutionum
excipientes ad promissa [0086C] praemia pervenerunt. Hoc ergo scientes ne
circumferamur errorum seductione decepti; sed potius firmi et immobiles
maneamus, ut cogitationum pervagationes, quae velut aquae effervescunt, divinae
legis assidua memoria refrenemus, per quam carnalis concupiscentiae legem
destruentes, omne quod Deo placitum est exquirere valeamus: et custodiamur
illaesi a curis saecularibus, omnique elatione, quae est insania pessima, pejor
omnium malorum. Dominum semper prae oculis habentes, reminiscamur passionem
crucis ejus ac mortis, per quem redempti ac vivificati sumus. Odiamus ergo
mundum et omnia quae in eo sunt, odiamus etiam omnem requiem corporalem.
84 Abrenuntiemus huic vitae, ut Deo vivere valeamus.
Ritorno alla pagina iniziale "San Pacomio e le sue Regole"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
13 febbraio 2021 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net