LIBELLUS A REGULA SANCTI BENEDICTI SUBTRACTUS

Codice “Aemilianensis 62”

Micaela Carrera de la Red

Estratto da “Nueva Edición y Estudio filológico del “Aemilianensis 62”” Tomo I

Universidad de Valladolid 1980-1981

Ndr: Ho copiato fedelmente una piccola parte del testo latino contenuto nel saggio citato sopra.


 

I NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI INCIPIT LIBELLUS A REGULA SANCTI BENEDICTI SUBTRACTUS

 

I. His sunt instrumenta bonorum operum.

 

1. In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota uirtute.

2. Deinde proximam suam diligat soror sicut se ipsam.

3. Deinde non occidere.

4. Non adulterare.

5. Non furtum facere.

6. Non concupiscere.

7. Non falsum testimonium dicere.

8. Honorare omnes homines.

9. Et quod sibi fieri non uult, alie ne faciat.

10. Abnegare semet ipsam sibi ut sequatur Christum.

11. Delitias non amplecti.

12. Ieiunium amare.

13. Pauperes recreare.

14. Nudum uestire.

15. Infirmos uisitare.

16. Mortum sepelire.

17. In tribulatione subuenire, dolentem consolare.

18. Et a seculi actibus se facere alienam.

19. Nicil amori Christi preponere.

20. Iram non perficere, iracundie tempus non reserbaree (sic).

21. Dolum in corde non tenere.

22. Pacem falsam non dare.

23. Karitatem non derelinquere.

24. Non iurare, ne forte periuret.

25. Ueritatem ex corde et ore profferre.

26. Malum pro malo non reddere.

27. Iniuriam non face, sed facta patienter sufferre.

28. Inimicas diligere.

29. Maledicentes non remaledicere, set magis benedicere.

30. Persecutionem propter iustitiam sustinere.

31. Non esse superbam.

32. Non uinolentam.

33. Non multum edacem.

34. Non somnulentam .

35. Non pigram.

36. Non murmuriosam .

37. Non detractricem .

38. Castitatem amare .

39. Diem iudicii timere.

40. Gehenam expauescere.

41. Uitam eterna cum omni concupiscentia spiritali desiderare.

42. Spem suam Domino conmittere.

43. Bonum aliquid quum in se uiderit, Deo asplicet non siui,

44. Malum uero sernper ab se factum sciat, et sibi reputet.

45. Mortem quotidie ante occulos suspecta abere.

46. Actus uite sue omni ora custodire.

47. In omni loco Deum respicere pro certo scire.

48. Cogitationes malas cordis (sic) suo aduenientes mox ad Christum allidere et matri spiritali patefacere.

49. Os suum a malo uel a prabo eloquio custodire.

50. Multum loqui non amare.

51. Uerba uana aut risui abta non loqui,

52. Risum multum aut excusum non amare.

53. Lectiones sanctas liuenter audire.

54. Orationi frequenter incumbere.

55. Mala sua preterita cum lacrimis ual gemitu, quotidie Deo in oratione confiteri.

56. De ipsis malis de cetero emendare.

57. Desideria carnis non perficere.

58. Uoluntatem propriam odire.

59. Precepto senioris omnibus obedire.

60. Non uelle dici sanctam antequam sit, set prius esse quod uerius dicatur.

61. Pracepta Dei factis quotidie adimplere.

62. Nullam odire.

63. Zelum et inuidiam non habere.

64. Contentionem non amare.

65. Elationem fugere.

66. Et seniores uenerare.

67. Iuniores diligere.

60. In Christi amore pro inimicis orare.

69. Cum discordante ante solis occasum in pace redire.

70. Et de Dei misericordia numquam disperare.

71. Ecce hec sunt instrumenta artis spiritalis.

 

II. De obedientia

 

1. Primus itaque humilitatis gradus est, cum timore Dei, obedientia sine mora.

2. Secundus humilitatis gradus est ut pena que debetur impiis, et uita eterna que preparata est sanctis, semper animo suo uoluat.

3. Tertius gradus humilitatis est, si propriam non amans uolumtatem, desideria sua non delectetur implere.

4. Quartus humilitatis gradus est si in ipsa obedientia duris et contrariis rebus uel etiam quibusliuet inrogatis iniuriis tacita conscientia patientis amplectatur.

5. Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo uenientes uel mala a se absconsse conmissa humilem per confessione sue non celaberit seniori.

6. Sextus humilitatis gradus est si omni uilitate et extremitate contenta sit soror pro timore Christi.

7. Septimus gradus humilitatis est si in omnibus se inferiorem Christi ancilla et uiliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat afectu.

8. Octabus humiliatis gradus est si nicil agat soror, nisi quod comunis regula monasterii et maiorum coortantur exempla.

9. Nonus humilitatis gradus est si linguam suam ad loquendum proibeat soror et silentium habens usque ad interrogationem non loquatur, docente scriptura quia in multiloquio non effugies peccatum.

10. Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis in risu.

11. Undecimus gradus humilitatis est, si quum loquitur soror leniter et sine risu, humiliter et cum grabitate uel pauca uerba et rationabilia loquatur.

12. Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde soror, sed etiam ipso corpore se uidentibus humilitatem indicet in omnibus.

 

III. De reuerentia orationis.

IIII. De his que sine iussione se iungunt excumunicatis.

V. De ordinatione uel electione abbatisse.

VI. De preposita monasterii.

VII. De ostiariia (sic) monasterii.

VIII. De cellaria cenobi.

VIIII. Quod non debent proprium aliquod habere sorores.

X. Si omnis debent equaliter neccesaria occipere

XI. De septinariis coquine.

[XII. De ebdomadaria lectrice].

[XIII. De infirmis sororibus].

XIIII. De senibus uel infantibus.

XV. De mensura ciui et potus.

XVI. Quibus horis oportet reficere sorores.

XVII. Ut post conpleta nemo loquatur.

XVIII. De his que ad opus Dei uel ad mensam tarde occurrerunt.

XVIIII. De is que excomunicantur quomodo satisfaciant.

XX. De is que tn oratorio fallunt.

XXI. De is que in quibuslibet rebus delinquunt

XXII. De significanda hora operis Dei.

XXIII. De opere manum quotidiano.

XXIIII. De quadragesima obserbatione.

XXV. De uestimento et calciamento letique rationabilis stramento.

XXVI. De disciplina suscipiendarum nouiciarum sororum.

XXVII. De ordine congregationis.

XXVIII. Si inposibilia sorori iniungantur.

XXVIIII. De zelo bono quem debent habere sorores.

XXX. Quid debeant in monasterio obserbare sorores.

XXXI. De oratorio monasterii.

XXXII. Queque ergo ad patriam celestem festinas ascendere hanc minimam inquoacionis regulam descriptam adiubante Christo perfice et tunc demum ad maiora sanctorum Patrum sacrarumque matrum uirtutumk culmina Deo protegente perbenies.

 

- Colofon de Eneco Garseani.

 

Eneco Garseani, licet indignus presbiterii tamen ordine functus, in accisterio sancte Nunilonis et Olodie alitus, diuino presidio fultus, huius scriptionem libri regula nomen continente Nagela simul sanctarum Nunilonis et Olodie.

Perfectum est hoc opus feliciter currente era millesima XIIIIa VII Kal. Dec[em]bris. Ob quod humiliter suplicans uos omnes obsecro qui[qu]umque hic legeritis ut Christum Dominum exoteris. Qualiter precibus uestris illis...

 


Ritorno alla pagina sul "Libretto estratto dalla Regola"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitŕ di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


9 luglio 2023        a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net