La regola “Libellus De Regularibus Obseruantiis” o "Largiente Domino"
Anonymus Benedictinus
Regula monastica (Incipit
"Largiente Domino haec tibi
pauca...")
(Così
denominata nel "Clavis Patrum Latinorum", CPL 1875)
dal cod.
Ambrosiano
S. 17. Sup.
Estratta da: "Regola monastica di un anonimo benedettino" di Carmelo Ottaviano.
Rivista Aevum, Anno 2, Fasc. 4 1928
(fol. 87 r.)
Largiente Domino, hec tibi pauca ex
multorum constitutionibus patrum capitula succintim brevi ac inerudito
sermone excepta, sicut petisti, carissime, dirigere curavi. Licet
legalia apostolica et evangelica innumerabilia tibi ad arcem divine
contemplationis suffitiant precepta, tamen hec nostra pauperrima et
incuba exceptio, divinis et sanctorum patrum undique monita testimoniis,
ad aminiculum, divina favente clemen(fol. 87 v.)tia, vite tue esse, ut
credo, poterit. Modice etenim hae quindecim sententie, paternitatis tue
causa caritatis transmisse, beatitudo tua eo affectu suscipiat, quo tui
obedientis servuli voluntas porrigere curavit. Vale in Domino et in
tempore orationis tue mei memento, carissime.
1) QUALITER DIE DOMINICO AGENDUM SIT.
2) QUALITER A SANCTO PASCA USQUE AD KALENDAS
OCTOBRIS DIVINA OPERA PER DIEM AGANTUR.
3) QUALITER A KALENDIS OCTOBRIS USQUE IN SANCTO
PASCA DIVINA ET HUMANA OPERA NOCTURNIS ET DIURNIS ORIS AGANTUR.
4) DE IEIUNIO.
5) DE COTIDIANA REFECTIONE.
6) DE MENSURA CIBORUM.
7) DE MENSURA POTUS.
8) DE TACITURNITATE.
9) DE ORATIONE.
10) DE LECTIONIS STUDIO.
11) DE OPERE MANUUM.
12) DE VILITATE INDUMENTORUM.
13) DE HOSPITALITATE.
14) DE HUMANA LAUDE.
15) DE PERSEVERANTIA BONI OPERIS.
1. QUALITER, DIE DOMINICO AGENDUM SIT.
«
Dominicum diem,
sicut ait
Isidorus,
apostoli ideo
religiosa sollempnitate sanxerunt,
quia
in eo Deus redemptor noster a mortuis
(fol. 88 r.)
resurrexit; quique
ideo dominicas appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel a mundi
inlecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes
scilicet diei hunc honorem et severentiam
(S.
ISID., reverentiam.)
propter spem resurrectionis nostre, quam habemus in illa
»
(S. ISIDORO, De
ecclesiasticis officiis, L. I, cap. 24. (MIGNE, P. L., vol. 83, col. 760).).
Legitur enim in epistola
Leonis Pape
De sacramento diei
(Il primo « i »
interlin.)
dominice
ita: «
In hac die mundus
sumpsit exordium; in hoc die per resurrectionem Christi et mors
interitum et vita suscepit premium.
In
hac apostoli a Domino praedicandi omnibus gentibus evangelii tubam
sumunt, imperandum
(Ms. : iperandum.)
universo mando sacramentum regenerationis accipiunt
(MT., XXVII, 40.).
In hac, sicut
beatus Iohannes evangelista testatur,
cum,
congregatis in unum discipulis, clausis ianuis, ad eos Dominus
introiret, insufflavit
(La
prima «f» interlin.)
et dixit:
«
Accipite Spiritum Sanctum.
Quorum remiseritis peccata remittuntur eis et quorum detinueritis
detenta sunt
»
(Giov.,
XX, 22, 23.).
In
hac denique die promissus a Domino
(Il
ms, porta
dopo « domino »
una « s » ; ma credo che non sia l’abbreviazione di « sanctis ».)
apostolis Spiritus Sanctus advenit
» (S.
LEONE, Ep. IX (MIGNE, P. L., vol.
54, col. 626).).
In hac etenim die, sicut patres nostri verbo et exemplo nos («
S » interlin.)
docuerunt, nihil est agendum nisi orationi, lectioni et tantummodo
praedicationi (Scil.,
sed.... vacandum est).
2. QUALITER A SANCTO PASCHA USQUE AD KALENDAS
OCTOBRIS DIVINA ET UMANA OPERA AGANTUR PER DIEM (Questa
intestazione differisce dall’indicazione dell’indice, ma è più precisa.).
A
sancto autem (Ms.
aut) pasca usque ad kalendas octobris post matutinum
offitium mox prima subsequatur, et usque ad tertiam
manibus operandum est simul cum divina meditatione.
Post terciam autem missarum sollemnia celebranda sunt. Qua (Scil.
sollemnitate.) expleta
usque ad sextam lectio divina studenda est. Post sextam autem, — si
quarta, si quinta et sexta vel septima feria non fuerit, — reficiendum
(fol. 88 v.) est.
Post refectionem autem hore sexte, sicut Sanctus (Scil.
Benedictus.) ceterique patres
docent, arequiescendum aut (Ms. : autem.) legendum usque ad nonam. Post nonam autem
usque ad vesperam operare et psallere oportet. Post vespertinum autem
officium, quibus necesse est, edendi licentia a quibusdam sanctis
patribus concessa est. Post hec, quantum hora permittit, lectio vacanda
est et sic luce adhuc diei completorium persolvendum. Peractum autem
completorium, secundum quod scriptum in regula («
Re » interlin.) patrum, dicendum est:
«
Pone, domine, custodiam ori meo et ostium circumstantie
(Ms.
: cirstantie.)
labiis meis
» (SALM.,
CXL, 3.). Et cum (Interlin.)
a somno surrexeris: «
Domine, labia mea
aperies
» (SALM.,
L, 17.).
3.
QUALITER A KALENDIS OCTOBRIS USQUE IN SANCTO PASCHA DIVINA NOCTURNIS ET
DIURNIS ORIS AGANTUR (Manca
qui
l'inciso
« et Humana » riportato nell'indice.).
Media autem nocte
sollempne officium peragendum est, quia scriptum est: «
Media nocte
surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitie tue
» (SALM., CXVIII,
62.).
Hoc
namque tempore vastator angelus transiens primogenita egiptiorum
percussit; unde et nos vigilare oportet, ne periculo egiptiorum
admisceamur (Ms.:
admisceamus.).
Unde et Dominus
in Evangelio:
«
Beati servi illi,
quos cum venerit
(« T » interlin.)
Dominus invenerit
vigilantes
(Lc., XII, 37.);
et si vespertina
hora venerit et si media nocte dixisset et si galli cantui venerit,
invenerit eos vigilantes, beati sunt
»
(Mc.,
XIII, 35. Ms. : dixisse.). Nam in
Evangelio
testatur, quia
Iesus pernoctans erat in oratione Deo (Lc.,
VI, 12.). Paulus et Silas in custodia
publica circa medium noctis orantes himnum, audientibus cunctis vinctis,
memorantur (Att.,
XV-XVIII.), Oportet his horis psallendum orandumque, frequentiam nos
in sanctis habere offitiis. Quo peracto, in divinis precibus (fol. 89
r.) tota deinceps nox ducenda est usque mane. Matutinorum sollempnitas
incipiente luce celebranda est, quia matutina luce radiante Dominus et
salvator noster ab inferis resurrexit; et ideo diluculo proinde oratur,
ut resurreccio Christi celebretur. Longe autem antea
David
propheta
prenuntiavit dicens: «
In matutinis,
domine, meditabor in te, quia fuisti adiutor meus
» (SALM.,
LXII, 7.). Et alibi: «
Prevenerunt oculi
mei ad te diluculo »
(SALM., CXVIII,
148.).
Et
iterum: «
Ad te de luce
vigilo, Deus
» (SALM.,
LXII, 2.). Peractum vero matutinorum offitium, usque ad horam diei secundam
secretius soli Deo orationibus summo cum studio intentissime insistendum
est.
Offitium autem ore prime ideo a sanctis patribus legitur esse institutum
propter illud
daviticum,
ubi
dicitur: «
Mane adstabo tibi,
et videbo quia tu es Deus nolens iniquitatem
» (SALM., V, 5.).
Et
iterum: «
Ad te orabo Domius
(“Domine”:
errore nel testo. Ndr.),
mane; exaudies vocem meam
» (SALM.,
V, 4.); et multa talia. Expletum autem praedictum offitium, leccio sancta
usque ad horam diei tertiam de manibus tuis non recedat. Offitium autem
hore tertie ideo celebratur, quia eadem hora Spiritus Sanctus in linguis
igneis super apostolis in die sancto pentecosten descendisse legitur;
impleturus gratia quam Christus promisit. Expletum vero offitium hore
tertie, usque ad horam diei sextam propriis manibus simul cum divinis
canticis operare oportet. Offitium autem hore sexte ideo celebratur,
quia sexta hora Christus passus est.
Expleto sexte hore offitio (Ms.:
offitium.), iterum ut supra, cum divina meditatone
ad aliquod opus propriis manibus exercedum properare festina usque ad
horam nonam, ita tamen ut inter exercitationem (Ms.
: exercitatione.) operis
(fol.
89
v.) mens et corpus ad orationis studium frequenter recurrat; quia, ut
sanctus ait
Augustinus,
«
Servam Dei manibus
operantem et psallere nomini Domini altissimi oportet
» (S.
AGOSTINO, Enarratio in Psalmos, CXI
(MIGNE, P. L., vol.
37, col. 1173).).
Supradicta autem (Ms.
: aut.) frequens oratio intensissima et pura, non in
multiloquio, sed in puritate cordis et compuncione lacrimarum esse
debet. Offitium none hore ideo a sanctis patribus est institutum quia
eadem hora, secundum evangelicam auctoritatem, Dominus Iesus emisit
spiritum (MT.,
XXVII, 45.). Oram tertiam, sextam, nonam, quia, sicut in divinis
legitur scripturis, daniel et tres pueri supplicationibus devoverunt
(DAN.,
XIV.); atque tres iste hore Trinitatis nobis reverentiam denionstrant.
Post nonam autem missarum solempnia celebranda sunt. Post haec divina
lectio in manibus cum compuntione cordis amplexanda est usque ad
vespertinum offitium. Vespertini autem offitii (Ms.
: Vespertinum ... offitium.) et veteri testamento
sollemnis est celebratio, quia eo tempore veterum sacrificia offerre
adolereque altario aromata et vetera consuetudo erat, sicut ait
David:
«
Dirigatur oratio
mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrifitium
vespertinum
» (SALM.,
CXL, 2.). In novo testamento eo tempore Dominus et salvator noster
cenantibus apostolis misterii (Ms.
: misterium.) sui corporis et sanguinis initium
tradidit, ut tempus ipsius sacrificii vespertinum scilicet ostenderet.
Proinde in honore ac memoria tantorum sacramentorum his temporibus
adesse nos decet Dei conspectibus, et personare in eius cultibus
orationem nostram, illi sacrificium offerentes atque in eius laudibus
pariter exultantes. Expleto vespertino offitio, dicto imno cum gratiarum
actione,
(fol. 90 r.)
cibum
pro sustentatione corporis vespertinum et … ilum (Ms.
g.) percipere oportet.
Sicut ait inter cetera beatus
Hieronimus
ad paulinum
presbiterum:
«
Sit vilis tibi et
vespertinus cibus, olera et legumina: interdum et pisciculos pro summis
ducas delitiis
» (S.
GIROLAMO, Ep. 58 ad Paulinum (MIGNE, P. L., vol. 22, col. 583).). Sit autem mensa refeccionis tue referta cibis anime et corporis,
[idem]
(Superfl.
Forse, idest.) ut ex una parte codex (Ms.
: quodex.) apertus sit, et ex altera panis, ut
semper anima tua divino satietur verbo, dum corpus tuum humano
percipitur alimento; quia sic item (I.
1.) scriptum est: «
Non in solo pane
vivit homo, sed
(Ms. :
set.)
in omni verbo quod
procedit ex ore dei
» (DEUT.,
VIII,
3.). Cum autem surrexeris a mensa eoram altario Christi, gratiarum
resolve (L’ultimo
« e » interlin.) actiones. Post hec iterum sancta in manibus leccio ascendat
usque ad terminum lucis diei; dum aduc dies est, completorium
celebrandum est.
Completorium
divina ex auctoritate institutum est,
David
propheta dicente: «
Si ascendero in
lectum strati mei, si dedero sommum oculis meis, et palpebris meis
dormitationem, aut requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino,
tabernaculum Deo iacob
» (SALM., CXXXI,
3-5.), etc.
Post
completorium autem repausationem corporis concedenda est. Tu vero illud
recole quod in
Canticis
Canticorum
scriptum
est: «
Super lectulum
meum quesivi quem diligit anima mea »
(CANT.,
III, 1.). Ut autem invenias illum ad cuius (Ms.:
invenies ... cm.) celestia palatia festinare
desideras, lava per singulas noctes lectum tuum, lacrimis stratum tuum
riga, vigila, et esto sicut passer in solitudine. Dic (Ms.
g. Pare che a die segua un d.) Deo tuo (fol.
90
v.): «
De nocte vigilat
spiritus meus ad te, Deus, quia lux tua sunt praecepta super terram
». «
Noctibus,
ut beatus ait
Hieronimus,
bis terque
surgendum est, revolvendum de scripturis que memoriter retinentur
» (S.
GIROLAMO, Ep. 22 (MIGNE, P. L.,
vol.
22, col. 421). Ms.: hi sunt que.) .... se (Ms.
g.) tuus sommus oratio sit, ut actio tua dicat: «
Ego dormio et cor
meum vigilat
» (CANT.,
V, 2.).
4. DE IEIUNIO.
Sic (I.
1.) quoque
debes ieiunare ut, fracto corporis appetitu (Ms.
: apetitu.), nec in lectione nec in
psalmis nec in vigiliis solito quid minus facias («
S » interlin.).
Item
parcus cibus et semper venter esuriens triduanis ieiunis praeferatur.
AugustInus
episcopus: «
Ieiunium universam
esse dicimus corporis castigationem
» (S. AGOSTINO, De
perfectione iustitiae hominis, cap. VIII (MIGNE, P. L., vol. 44, col. 300).). Non est tantummodo ieiunandum a concupiscentia ciborum, sed et
de omni leticia temporalium delectationum.
5. DE
COTTIDIANA REFECTIONE.
[A]
(Ms.
g. — I. a.) sancto autem pasca usque ad pentecosten, sicut ait sanctus
Benedictus,
ad sextam reficiendum est et ad seram cenandum. De is autem diebus
sanctus
Isidorus
in
Libro
Officiorum
ait: «
Post
pasca autem usque ad pentecosten, licet traditio ecclesiastica
abstinentie rigorem prandiis relaxaverit, tamen si quis monachorum vel
clericorum ieiunare cupiat
(Ms.
: cupiut.),
non
sunt prohibendi, quia et antonius et paulus [et]
(Ms.
g. — I. a.)
ceteri patres antiqui etiam in his diebus in eremo leguntur abstinuisse,
neque solvisse abstinentiam nisi tantum die dominico
» (S.
ISIDORO, De ecclesiasticis officiis, L. I, cap. 43 (MIGNE, P. L.,
vol.
83, col. 776).). «
Pentecosten autem usque ad kalendas octobris, si quarta et sexta feria
fuerit,
sicut sanctus ait
Apollonius,
non
est solvendum ieiunium, sed et sabbati dies a plerisque sanctis patribus
ieiunio consecratus habetur
» (Non
trovo nè nel MIGNE nè in altre collezioni pubblicate le opere di questo
Apollonius (?).).
(fol. 91 r.) Secunda et tercia aut quinta feria, si placuerit, ad sextam
reficiendum, sin autem ad oram nonam protelandum.
A kalendis octobris usque in pascha, excepto diebus festis, usque ad
vesperum est refectio perlonganda.
6. DE
MENSURA CIBORUM.
Vivere enim solis soleribus et leguminibus, sepe pisciculis fluminibus
vel marinis oportet.
Isidorus
episcopus: «
Per
omnem autem ebdomadam
(L'ultima
« a » interlin.)
fructus
viles olerum cibus ac palentia utantur legumina
» (S.
ISIDORO, Regula monachorum, cap. IX (MIGNE, P. L., vol. 83, col. 880)).
Basilius
episcopus: «
Oportet
omni modo uti cibis, qui et facilius et levius comparantur
» (S.
BASILIO, Regula monachorum, cap. IX (MIGNE, P. L., vol. 103, col. 502)). Item:
Si quid
ergo illud est quod potest vel cicius vel levius explere hanc
necessitatem corporis, id pocius in cibis eligendum est
» (Ibid.
(col. 501).). Sanctus
Benedictus
ait:
«
Credimus
in refectione cotidiana, sive una sit refectio sive prandii et cene,
panis libra una et duo pulmentaria cocta sufficere, et si fuerit unde
poma vel nascentia leguminum, addatur et tercium
»
(S.
BENEDETTO, Regula, cap. XXXIX (MIGNE, P. L., vol. 66, col. 614).). Ieronimus:
«
Sit
itaque moderatus cibus et numquam venter expletus; multi quippe sunt qui
cum vino sint sobrii, ciborum largitate sunt ebrii.
Ad orationem tibi
nocte surgenti non indigestio ructum faciat, sed
(Ms. : set.)
inanitas
(S.
GIROLAMO, Ep. 22 (MIGNE, P. L., vol. 22, col. 404).). Ambrosius
episcopus:
« Ne
des te ipsum saturitatem ventris et ne replearis somno nocturno: hoc
enim modo efficeris mundus, et spiritus Domini superveniet in te
»
(S. AMBROGIO, De
Trinitate tractatus (MIGNE, P. L., vol. XVII, col. 509 sgg.).).
7. DE MENSURA POTUS.
Sanctus
Hieronimus
ait: «
Vinum et
adolescentia duplex incendium voluptatis; quid oleum flamme adicimus ?
Quid ardenti
(Ms. :
ardentis.)
corpusculo fomenta ignis
(I. 1.)
ministramus?
»
Paulus ad Timotheum:
«
Nam
noli, inquit
(Ms. :
inquid.),
aquam
bibere, sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas
infirmitates
» (I
TIM., V, 23.).
Vide
quibus causis vini pocio
(fol. 91 v.)
concedatur,
ut hoc
stomachi dolor et frequens medeatur infirmitas.
Et ne
nobis forsitan de egrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse
sumendum, medici potius consilio quam apostoli....
Alioquin
idem apostolus alibi se dixisse meminerat et
«
Vinum in
quo est luxuria
» (EFES.,
V, 18.)
et
«
Bonum
est homini vinum non bibere et carnem non manducare
(ROM.,
IV, 21.) » (S.
GIROLAMO, Ep. 22).
Athanasius
episcopus: «
Carnis et vini
speties quasi caloris fomenta et libidinis invitamenta fuge
» (S. ATANASIO,
De observationibus monachorum).
8. DE TACITURNITATE.
Oportet namque
secundum sanctorum catholicorum patrum auctoritatem (Ms.
: auctoritate.) tempore
orationis ac lectionis ab humano cessare conloquio: solum taritummodo
domi, foris (Incisi
pressoché indecifrabili. Questa lettura è molto incerta.) militare, nisi forte pro necessitate supervenientum
ospitum ab hoc contingerit (Scil.,
recedere.).
Reliquis
autem horis tibi ad opus corporale exercendum deputatis, quicquid
ministris tuis et tibi necesse fuerit, invicem brevi sermone definienda
est querimonia.
Quia secundum
hieremie prophete testimonium beatus est qui tulit iugum adolescentie
sue, sedebit solitario et tacebit.
Cum
autem tibi necessitas incumbit loquendi,
[aut]
(Superfl.)
auctoritas iubet, ut dicas prius tercio: «
Domine,
labia mea aperies
» (SALM.,
L, 17.); quo praedicto mox cum omni celeritate redde responsum.
Leniter ac
sine risu, humiliter et pauca verba et rationabilia loquaris, quia
scriptum est: «
In multiloquio
peccatum non deerit
» (PROV., X, 19.).
Cum
autem aliquis ostiolum tuum pulsaverit (Ms.
: pulsave.), secundum auctoritatem sancti
Benedicti,
«
Deo gratias
» responde, et mox evacuatis manibus et omne opus imperfectum
relinquendo, summa cum festinatione timoris Dei responsum reddere
propera. Si cogitationes prave cordi tuo advenerint, secundum
auctoritatem sancti
Benedicti
(fol.
92
r.)
dic corde et ore: «
Tunc ego
immaculatus coram eo, si observavero me ab iniquitate
[me]
»
(SALM.,
XVIII, 14. Rip.). Si autem inepta letitia risusque accesserit tibi, recole
Dominicum
illud
praeceptum: «
Ve vobis qai
ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis
» (Lc.,
VI, 25.). Et iterum: «
Beati qui flent
nunc
» (Lc.,
VI, 21.). Et
Apostolo:
«
Miseri, flete et
lugete, quia risas vester in luctu convertetur et gaadiam in merore
» (S.
GIAC., IV, 9.). Unde et
Salomon:
«
Risui dixi
amentiam
» (ECCLE.,
II, 2.). Et iterum: «
Stultus in risu
exaltat vocem suam
(ECCLI.,
XXI, 23.).
Vir autem sapiens
vix tacite ridebit
».
Nam Dominus et salvator noster legitur flevisse super illam, dicens: «
Quia si
cognoscisses et tu
» (Lc., XIX, 42.). Nusquam .... (Inciso
indecifr. Forse enim) invenitur, quantum ad auctoritatem evangeli
pertinet, usus risu fuisse.
9. DE ORATIONE.
Sanctus
Ciprianus:
«
Non verbis tantum, sed et factis Dominus nos orare docuit, ipse orans
frequenter et deprecans; et quid nos facere oportet et exempli sui
contestatione demonstrans, sicut scriptum est:
«
Ipse autem fuit secedens in solitudine et orans
»
(Lc., V, 1.).
Et iterum:
«
Exivit in monte orare et fuit pernoctans in oratione Dei
»
(Lc., VI, 12.).
Quod si ille
orabat qui sine peccato erat, quanto magis nos
(Ms. g — I. 1.)
peccatores oportet orare ? Et si ille per totam noctem iugiter vigilans,
et continuis precibus orabat, quanto magis nos in frequentando oratione
debemus nocte vigilare ?
»
(S.
CIPRIANO, De oratione dominica, XXIX (MIGNE, P. L., vol. 4, col. 556).). Isidorus
episcopus: «
Hoc est remedium
eius qui vitiorum tentamentis exestuat, ut quotiens quolibet tangitur
vitio, totiens ad orationem se subdat, quia frequens oratio vitiorum
impugnationem extinguit
»
(S.
ISIDORO, Sententiarum L. III, cap. VII (MIGNE, P. L., vol. 83, col. 671-72). Ms.
: que, testamentis, qulibet, impugnatione.).
Atanasius
episcopus: «
Cum
orationem celebrare de(fol.
92
v.)sideras, talem te exibe quasi quod sis cum Domino locuturus.
Cum
psalmum dicis, cuius verba dicis agnosce, et in compuncione magis animi
quam in vocis dulcedine delectare.
Lacrimas enim psallentis Deus magis quam voces
(Ms.
: vocis.)
comprobat. Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum crede;
et cave ne quod divinis oculis indignum sit aut opereris aut cogites
» (Non
trovo questa citazione nelle opere di S. ATANASIO).
10. DE LECTIONIS STUDIO.
Cesarius
episcopus: «
De
divinus scripturarum fontibus iugiter aquam salutis anima hauriat, illam
utique de qua dominus dicit:
«
Qui
credit in me, flumina de ventre eius fluent aque vive ». De paradisi
etiam floribus, hoc est sanctarum scripturarum sensibus, anima sancta se
iugiter ornare contendat
» (S.
CESARIO, Regula ad monachos (MIGNE, P. L., vol. 67, col. 1099, seg.).).
Athanasius
episcopus: «
Divine
lectionis convivium dilige et specialibus te saturare dapibus;
concupisce et illos potius quere cibos, quibus anima magis quam corpus
reficiatur »
(S.
ATANASIO, De observationibus monachorum
(MIGNE, P. L., vol. 103, col. 665 sgg.)). Ieronimus
presbiter:
«
Crebrius
lege, disce quam plurima; tenente te codicem somnus oprepat et cadentem
faciem pagina sancta suscipiat
» (S.
GEROLAMO, Ep. 22 (MIGNE, P. L., vol. 22, col. 404).). Cum aperueris codicem, priusquam incipias legere, dicere te
oportet illud
Daviticum
tertio secundum auctoritatem cuiusdam patris: «
Domine,
labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam »
(SALM.,
L, 17.). «
Da mihi
intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in corde meo »
(SALM.,
LXVIII, 34.). Et tunc leccio cum compuncione cordis incipienda est.
Peracta autem leccione, dicere opertet: «
Confitebor tibi,
Domine, in direccione cordis, in eo quod didici iudicia iustitie tue
(SALM., CXVIII,
7.).
Eructuabunt labia
mea
(SALM., CXVIII,
171.)
… (Ms. g. Inciso
indecifr. Il testo sacro porta hymnum.)
quoniam mandata
(Ms. : manda.)
tua elegi
(SALM., CXVIII,
173.) ».
Si autem aliqua tibi temptatio ma
(f.
93
r.)
lorum hominum vel etiam immundorum spirituum pulsaverit, secundum
auctoritatem beati
Augustini
episcopi dic ore et corde:
«
Dominus mihi adiutor est
(Interlin.):
non timebo quid faciat mihi homo. Dominus mihi adiutor est, et ego
despiciam inimicos
» (SALM., CXVII,
6-7.).
11. DE OPERE MANUUM.
Sanctus
Isidorus
episcopus: «
Dei servus semper
operetar manibus suis, ita ut variis officiorum artibus laborisque
studium suum impendat, sequens loquentem apostolum, qui dicit:
«
Neque panem gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione, nocte et
die laborantes
».
Et iterum:
«
Qui non vult operare, non manducet
» (II TESS., III,
10.).
Per ocium enim
libidines et noxiarum cogitationum nutrimento concrescunt; per laboris
(« Is » interlin.)
vero esercitium vitia nihilominus elabuntur
.... (Così S.
ISIDORO. Ms. : elaboratur.).
Nam et patriarche
greges paverunt
....
et ioseph iustus,
cui
(Ms. : cuius.)
virgo Maria desponsata extitit, faber ferrarius fuit.
Siquidem
et petrus princeps apostolorum piscatoris gessit offitium; et omnes
apostoli corporale opus faciebant, unde vitam corporis sustentabant....
Servus
(Ms. : servuus.)
Christi sic manibus operari debet, ut semper laudem Dei in ore habeat,
et lingua eius psalmis atque imnis inserviat. Laborandum est ergo
corpore, animi fixa in Deum intentione....
Sicque manus in opere implicando est, ut mens non avertatur a Deo
» (S. ISIDORO,
Regula monachorum, cap. V (MIGNE, P. L., vol. 83, col. 873-74).). Sanctus
Benedictus:
«
Tunc vero monachi sunt, si labore
(«
La » interlin.)
manuum suarum vivunt, sicut patres nostri et apostoli
» (S. BENEDETTO,
Regula, cap. XLVIII (MIGNE, P. L., vol. 66, col. 703).). Cum autem corporale opus manibus exercendum tibi necesse fuerit,
priusquam incipias, illud secundum auctoritatem Sancti
Benedicti
et
Cassiani
presbiteri dic tertio: «
Deus, in
adiutorium meum intende; Domine ad adiuvandum me festiva, ad iungendam
gloriam
» (SALM., LXIX,
2.), (fol. 93 v.) et tunc, picta fronte cruce Christi, incoa opus
illud. Sic enim ait dominus
Ieronimus:
« Ad
omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem
» (S. GEROLAMO,
Ep. 22 (MIGNE, P. L., vol. 22, col. 421).). Predictum autem versum, idest:
«Deus, in
adiutorium meum..,.
»
(SALM.,
LXIX, 2.),
idem
Cassianus
in
decima conlatione sua
(CASSIANO,
Collatio, cap. X (MIGNE, P. L., vol. 49, col. 831 seg.).) summa laude concelebrat, adfirmans congruum et nimis utile esse
dicendum ad omnem necessitatem umanam, seu contra invisibilem ostem.
Peractum autem opus, secundum auctoritatem sancti
Benedicti
dic coram altario Christi: «
Benedictus es, Domine Deus meus, qui adiuvasti me et consolatus es me
» (SALM.,
LXXXV, 17.).
12. DE VILITATE INDUMENTORUM.
Vilitas autem et abiectio indumentorum secundum exempla multorum
sanctorum patruum placeat.
Ait beatus
Gregorius
papa: «
Nemo estimet in
fluxo atque studio vestium peccatum deesse, quia, si oc culpa non esset,
nullo modo iohannem de vestimenti sui
(Ms.
: vestimento suo.)
asperitate Dominus laudasset.
Si
cultus vestium culpa non esset
(Ms. :
esse.),
nequaquam
(Ms. :
netquaquam.)
petrus
apostolus per epistolam feminas a pretiosarum vestium apetitu
compesceret, dicens:
«
Non in
veste preciosa
» (I
PETR., III, 3; I TIM., II, 9.).
Pensandum nobis summopere est
(Ms. :
esse.)
de cultu
vestium, que culpa sit
(Ms. :
si.)
hoc
etiam viros appetere
(Ms.:
apetere.),
a quo
curavit pastor ecclesie et feminas peribere
» (S.
GREGORIO, Homiliarum in Evangelia, L. I, Homil. VI, 3 (MIGNE, P. L, vol. 76,
col. 1097).). In sacris etenim legitur canonibus, concilio cartaginensi, ut
clericus nec vestibus nec caltiamentis quaerat decorem
(Ms.:
docorum.).
Sanctus
Ieronimus
sic ait: «
Vilis
tunica seculi praebet conteptum
»
(S.
GEROLAMO, Ep. CXXV (MIGNE, P. L., vol.
22, col. 1075).).
Sanctus
Benedictus
ita ait de quo (Ms. : qua.) colore aut grossitudine dentur vestimenta: «
Non
causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provintia qua
habitant, aut quod vilius comparari possiti
(S. BENEDETTO,
Regula, cap. LV (MIGNE, P. L., vol. 66, col. 771).).
Cassianus
etenim ita: «
Vestis
quoque sit, que corpus contegat tantum nuditatemque repeltat et frigoris
recondat iniuriam,
(f. 94 r.)
non que
feminarum vanitatis aut elationis enutriat
» (CASSIANO,
De coenobiorum institutis, L.
I, c. III
(MIGNE, P. L., vol. 49, col. 64).
Ms. sic. Deve evidentemente dire vanitatem aut elationem, S. Cass. : Seminaria
vanitatis). Sanctus eternim
Cesarius
de ac re ita monet dicens: «
Nolite
possidere stracula pulchra et pictata petia, piumaria etiam et reliqua
is similia, cum ingenti sumptu
(Ms. :
sumtu.)
et
superflua expensa ad oculorum libidinem praeparata
» (S.
CESARIO, Regula ad monachos (MIGNE,
P. L.,
vol. 67, col. 1097).). Sanctus
Basilius:
«
Qui vult,
inquit,
religiose ac pie vivere in omnibus, et simplicitatem
(Ms. :
simplicitate.)
et
vilitatem vestium requirat, idest ea que parvo precio
(« R »
interlin.)
emuntur....
Ita sed
et de caltiamentis eadem ratio observabitur, ut quod simplex esset
paratus
....
id
adsumetur
» (S.
BASILIO, Regula, XI (MIGNE, P. L., vol. 103, col. 502-4).).
Pachomius
ita: «
Non sit
notabilis habitus vester, nec intendatis vestibus placere, sed moribus
» (S.
PACOMIO, Regula (MIGNE, P. L., vol. 23, col. 65)).
Isidorus
namque ita (S.
ISIDORO, Regula monachorum, cap. XII (MIGNE, P. L., vol. 83, col. 881 seg.).).
13.
DE HOSPITALITATE.
Ospitalitatem vero, prout facultas rerum tibi suppetit, multorum exempla
patrum fultus, studere satage, ob
Illius
amorem, qui in iuditio dicturus erit: «
Ospes
fui et collegistis me
», et «
Quod
uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis
» (MT.,
XXV, 35.). Unde et per
Paulum
dicitur: «
Caritas fraternitatis maneat in vobis et ospitalitate nolite oblivisci:
per anc enim placuerunt quidam angelis ospitio receptis »
(EBR.,
XIII, 1. S. PAOLO, latuerunt.). Inc
Petrus
ait: «
Ospitales invicem sine murmurationibus
» (I
PETR., IV, 9.). Beatus etenim papa
Gregorius:
«Ospitalitatem, frates karissimi, diligite, caritatis opera amate
» (MIGNE,
P. L., vol. 75, col. 1059). Sanctus etenim
Fructuosus
martir ita pernuntiat, dicens: «
Ospitibus vel peregrinis fratribus cum summa reverentia caritatis et
ministrationis obsequia sant prebenda; ad vesperum lavandi pedes, et si
ex itinere sunt confecti, oleo perunguendi sant Lectuaria lucerna et
extramia mollia exibendum; ac profiscentibus iuxta possibilitatem loci
viaticum imponendum
»
(S.
FRUTTUOSO, Regula monastica, cap. X (MIGNE, P. L., vol. 87, col. 1105).).
Pedes denique
(fol. 94 v.)
hospitum lavandi sunt; quibus lotis secundum auctoritatem sancti
Benedicti
dicendum est: «
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui
» (Inciso
indecifr. nel ms. SALM., XLVII, 9).
Venientibus sive discedentibus ospitibus, sicut ait sanctus
Benedictus,
inclinato capite vel prostrato omni corpore prono, in terra Christus in
eis adoretur, qui et suscipitur. Suscipti autem ospites, sicut ipse ait,
ducantur prius ad orationem. Facta autem oratione osculum porrigendum
est, et postea legatur eis lex divina, ut edificentur, ac deinde eis
omnis administretur humanitas.
14. DE HUMANA LAUDE.
Dominus
ac
redemptor noster in evangelio ammonet, dicens: «
Adtendite et
videte, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab
eis
(MT., VI, 1.), idest, ut faciatis bona ea intentione, ut vanam laudem ab hominibus
recipiatis. Sed quicquid boni faciat Christianus, celestia perpretare
cupiens regna, pro Christi amore et anime sue salute ac fraterna fatiat
caritate. Qui enim elemosinas faciunt vel orationes et ieiuna, ut laudem
umanam recipiant, procul dubio
[ab]
(Superfl.) eterna («
R » interlin.) beatitudine se privant. Ve is (Inciso
pressocchè illeggibile.) namque qui ideo bona
fatiunt, ut in presenti seculo, ut ab hominibus laudem recipiant».
Dicit
mundi
Redemptor:
«Amen
dico vobis, receperunt mercedem suam
» (MT.,
VI, 2.). «
Cum enim pro recto
opere
(Interlin.), ut sanctus papa ait
Gregorius,
laus transitoria
qaeritur, eterna retributione res digna vili praecio comparatur.
Summopere namque
studendum est Dei servo, ut bona que facit Deo faciat, ut non
(Interlin.)
sibi, sed Domino, a quo bona accepit
(Ms.
:
acepit.),
laudem requirat
» (Non
ho potuto ritrovare questa citazione nelle opere di S. GREGORIO).
Sicut ait
Dominus
in evangelio: «
Sic luceat lux
vestra coram hominibus
(fol. 95 r.),
ut videant opera
vestra bona et glorificent patrem
(Ms.
: petrem.)
vestrum qui in
coelis est
» (MT.,
V., 16.).
Apostolus:
«
Qui gloriatur, in
Domino glorietur
» (I
COR., I, 31.). Et
Psalmista:
«
Non nobis, Domine,
non nobis, sed nomini tuo da gloriam
» (SALM.
(H), CXIII, 1.).
15. DE PERSEVERANTIA BONI OPERIS.
Virtus nanque boni
operis est perseverantia, dicente
Domino
Deo
nostro: «
Qui perseveraverit
usque in finem, ic salvus erit
» (MT., X, 22.). Audi quia non dixit: «
Qui ceperit bonum
», sed «
qui perseveraverit
in bono,
hic salvus erit
». Bona ergo non cepisse, sed perfecisse virtus est. Sunt enim qui bene
incipiunt, sed male finiunt (Ms. :
finiut.) conversationem suam, sicut iudas, prius
apostolus, postea proditor Domini. E contra: sunt enim qui male
incipiunt, sed bene finiunt, sicut paulus, qui prius persecutor, postea
praedicator, primo raptor, postea fidelis dispensator, primo lupus,
postea agnus. Oportet etenim valde,
<ut>
(I. a.)
per necessitatem detur unicuique Dei servo, ut qui quod agendum
inchoat bonum, a Deo perfici instantissima oratione deposcat (Ms.
: deposseat.); ut
qui pro sua (Ms. : suam.) inenarrabili misericordia (Ms.
: misericordiam.) dedit cognoscere, debet
etiam solita (Ms. : solitam.) pietate sua velle insuper et perficere; ut qui nostris
meritis non valemus, sourum precibus sanctorum, qui abitione (Ms.
: abitio.) saeculi
ei complacuerunt, adipisci omnem boni operis perseverantiam (Ms.
: perseverantia.)
mereamur: eo prestante qui est α-ω, initium et finis, Iesus Christus,
dominus noster, qui cum eterno Patre una cum Sancto Spirito per infinita
vivit et regnat secula seculorum. Amen.
ABBREVIAZIONI USATE NELL’
APPARATO CRITICO
I. a. = Inciso aggiunto per maggior chiarezza.
I. l. = Inciso di incerta lettura.
Interlin. = Interlineare.
Ms. = Manoscritto.
Ms. g. = Il manoscritto è guasto.
Rip. = Ripetizione del testo.
Scil. = Scilicet.
Superfl. = Inciso superfluo.
Ritorno alla pagina iniziale "Libellus De Regularibus Obseruantiis"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |