Columbanus Hibernus
(La divisione del testo in 10 capitoli proviene dai 
manoscitti di Bobbio, conservati presso la Biblioteca Nazionale di Torino, 
mentre i manoscritti conservati a San Gallo hanno una suddivisione in 14 
capitoli, indicati tra parantesi.
Per completezza sui manoscritti 
si consulti il sito 
https://www.earlymedievalmonasticism.org/texts/Columbanus-Regula-monachorum.html 
)
Incipiunt capitula regulae. 
I.
	De oboedientia. 
II.
	De taciturnitate. 
III.
	De cibo et potu. 
IV.
	De cupiditate calcanda. 
V.
	De vanitate calcanda. 
VI.
	De castitate. 
VII.
	De cursu. 
VIII.
	De discretione. 
IX.
	De mortificatione. 
X.
	De perfectione monachi.
I .
De oboedientia
Ad primum verbum senioris omnes ad oboediendum audientes surgere oportet, quia 
oboedientia deo exhibetur, dicente domino nostro Iesu Christo: 
Qui vos audit 
me audit.’’
Luc. 10.16
(II) Si quis igitur verbum audiens non statim surrexerit inoboediens iudicandus 
est. Qui autem contradixerit contumaciae crimen incurrit, et ideo non solum
inoboedientiae reus est, sed etiam contradictionis aditum aliis aperiens’’
 
Cf. Basil. (transl. Rufin.) Interrog. 69
multorum 
destructor aestimandus est. (III) Si quis vero murmuraverit, et ipse tamquam non 
ex voto oboediens inoboediens putandus est. Idcirco 
opus eius abiiciatur,’’  
cf. Basil. Interrog. 71
donec illius bona voluntas cognoscatur. Oboedientia autem usque ad quem modum 
definitur? Usque ad mortem’’  
cf. Basil. Interrog. 65, Cassian. Inst. xii. 28
certe praecepta est, quia Christus usque ad mortem oboedivit patri pro nobis. 
Quam ipse nobis per apostolum insinuat dicens: 
Hoc sentite in vobis quod et 
in Christo Iesu. Qui cum informa dei esset, non rapinam arbitratus est esse se 
aequalem deo; sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, et specie 
inventus ut homo humiliavit semet ipsum, factus oboediens patri usque ad mortem, 
mortem autem crucis.’’  
Phil. 2. 5-8
Nihil itaque recusandum est oboedientibus veris Christi discipulis, quamvis 
durum et arduum sit, sed cum fervore, cum laetitia arripiendum est, quia si 
talis non fuerit oboedientia, non erit acceptabilis domino qui ait: Et 
qui 
non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.’’  
Matt. 10. 38
Et ideo dicit de digno discipulo: ut 
Ubi ego sum, ibi et minister meus mecum.’’  
Ioann. 12. 26
II .De Taciturnitate (IV)
Silentii regula diligenter custodienda decernitur, quia scriptum est:
Cultus 
autem iustitiae silentium et pax.’’
Isa. 32. 17 
Et ideo ne reatus de verbositate conquiratur, exceptis utilitatibus ac 
necessariis opus est ut taceatur, quia iuxta scripturam 
in multiloquio non 
deerit peccatum.’’ 
Prov. 10. 19
Idcirco salvator ait: 
Ex verbis tuis iustificaberis et ex verbis tuis 
condemnaberis.’’  
Matt. 12.37
Iuste damnabuntur qui iusta dicere noluerunt cum potuerunt, sed mala iniusta 
impia inania iniuriosa incerta falsa contentiosa contumeliosa turpia fabulosa 
blasphema aspera ac flexuosa loqui garrula verbositate maluerunt. 
Tacendum igitur est de his et talibus et cum cautela et ratione loquendum est ne 
aut detractiones aut tumidae contradictiones in loquacitate vitiosa prorumpant. 
III .De cibo et potu (V)
Cibus sit vilis et vespertinus’’
cf. Hieron. Epist. lviii. 6
monachorum satietatem fugiens’’
 
cf. Hieron. Epist. xxii. 17
et potus ebrietatem, ut et sustineat et non noceat; holera, legumina, farinae 
aquis mixtae cum parvo pane paxemati, ne venter oneretur et mens suffocetur. 
Etenim utilitati et usui tantum consulendum est aeterna desiderantibus praemia. 
Ideo temperandus est vitae usus sicut temperandus est labor, quia haec est vera 
discretio, ut possibilitas spiritalis profectus cum abstinentia carnem macerante 
retentetur. Si enim modum abstinentia excesserit, vitium non virtus erit; virtus 
enim multa sustinet bona et continet. Ergo cottidie ieiunandum est, sicut 
cottidie reficiendum; et dum cottidie edendum est, vilius et parcius corpori 
indulgendum est; quia ideo cottidie edendum est quia cottidie proficiendum est, 
cottidie orandum est, cottidie laborandum, cottidieque est legendum.
IV .De paupertate ac de cupiditate calcanda (VI)
Monachis, quibus pro Christo 
mundus crucifixus est et ipsi mundo,’’
cf. Gal. 6. 14
cupiditas cavenda est, nimirum dum non solum superflua eos habere damnabile est, 
sed etiam velle. Quorum non census sed voluntas quaeritur; qui relinquentes 
omnia et Christum dominum cum timoris cruce cottidiani sequentes 
in caelis [habent] 
thesauros.’’  
cf. Matt. 19. 21
Idcirco dum in caelis multum sunt habituri parvo extremae necessitatis censu in 
terris debent esse contenti, scientes lepram esse cupiditatem monachis 
imitatoribus filioram prophetarum ac discipulo Christi proditionem atque 
perditionem, apostolorum quoque dubiis sectatoribus mortem. Ideo ergo 
nuditas 
et facultatum contemptus’’  
cf. Cassian. Inst. iv. 43 
prima perfectio est monachorum, secunda vero 
purgatio vitiorum,’’  
cf. Cassian. Conl. xiv. I
tertia perfectissima dei continuata dilectio ac divinorum iugis amor, qui 
terrenorum succedit oblivioni. 
Quae cum ita sunt, paucis [nobis] opus est [iuxta verbum domini] aut etiam 
uno.’’  
Luc. 10. 42
Pauca namque sunt necessaria vera sine quibus non transigitur, aut etiam uno, quasi cibo iuxta litteram. Puritate autem sensus indigemus per gratiam Dei, ut intellegamus spiritaliter, quae sunt illa pauca caritatis, quae Marthae a domino suggeruntur.
V 
. 
De vanitate calcanda (VII)
Vanitas quoque quam sit periculosa brevibus demonstratur verbis salvatoris, qui 
suis discipulis hac laetantibus vanitate dixit, 
Vidi satanan sicut fulgur de 
caelo cadentem,’’
Luc. 10. 18
et Iudaeis aliquando se iustificantibus ait, 
Quod autem altum est in 
hominibus abominatio est in compectu domini.’’  
Luc. 16. 15
His et illo farisei famosissimo se iustificantis exemplo colligitur quod 
interemtrix sit omnium bonorum vanitas et gloriatio elata, dum bona vane laudata 
farisci perierunt, et peccata publicani accusata evanuerunt. Non exeat igitur 
verbum grande de ore monachi, ne suus grandis pereat labor. 
VI . 
De castitate (VIII)
Castitas vero monachi in cogitationibus iudicatur, cui nimirum cum discipulis ad 
audiendum accedentibus a domino dicitur: Qui viderit mulierem ad 
concupiscendum iam moechatus est eam in corde suo.’’
Matt. 5. 28
Dum enim votum illius considerat ille cui consecratus est, verendum est ne 
inveniat in anima quod abominatur, ne forte iuxta sancti sententiam Petri 
habeant oculos luxuriae plenos atque adulterii.’’
 
2 Pet. 2. 14
Et quid prodest si virgo corpore sit, si non sit virgo mente?
Deus enim 
spiritus’’  
cf. Hieron. Epist. xxii. 
38; Ioann. 4. 24
in spiritu habitat ac mente, quem immaculatum viderit, in quo nulla sit adultera 
cogitatio, nulla spiritus coinquinati macula, nulla peccati labes sit. 
VII .De cursu
De synaxi vero, id est de cursu psalmorum et orationum modo canonico quaedam 
sunt distinguenda, quia varie a diversis memoriae de eo traditum est. Ideo iuxta 
vitae qualitatem ac temporum successionem varie a me quoque litteris idem 
insinuetur. Non enim uniformis esse debet pro reciproca temporum alternatione; 
longior enim per longas noctes, breviorque per breves esse convenit. 
Inde et cum senioribus nostris ab VIII Kalendas Iulii cum noctis augmento sensim 
incipit 
crescere cursus a XII choris brevissimi modi in nocte sabbati sive dominicae 
usque ad initium hiemis, id est Kalendas Novembris. In quibus XXV canunt 
antifonas psalmorum [eiusdem numeri duplicis], qui semper tertio loco duobus 
succedunt psallitis, ita ut totum psalterii inter duas supradictas noctes 
numerum cantent, duodecim choris ceteras temperantes tota hieme noctes. Qua 
finita per ver sensim per singulas ebdomadas terni semper decedunt psalmi, ut 
XII in sanctis noctibus tantum antifonae remaneant, id est cottidiani hiemalis 
XXXVI psalmi cursus, XXIIII autem per totum ver et aestatem et usque ad 
autumnale aequinoctium, id est octavo Kalendas Octobris. In quo similitudo 
synaxeos est sicut in vernali aequinoctio, id est in VIII Kalendas Aprilis, dum 
per reciprocas vices paulatim et crescit et decrescit. 
Igitur iuxta vires consideranda vigilia est, maxime cum ab auctore salutis 
nostrae iubemur vigilare et orare omni tempore,’’
Luc. 21. 
36
et Paulus praecipit: 
sine intermissione orate.’’  
I Thess. 5. 17
Sed quia orationum canonicarum noscendus est modus, in quo omnes simul orantes 
horis conveniunt statutis, quibus absolutis unusquisque 
in cubiculo’’  
cf. Matt. 6.6; cf. Cassian. Inst. iii. 3
suo orare debet, per diurnas terni psalmi horas pro operum interpositione 
statuti sunt a senioribus nostris cum versiculorum augmento intervenientium pro 
peccatis primum nostris, deinde pro omni populo christiano, deinde pro 
sacerdotibus et reliquis deo consecratis sacrae plebis gradibus, postremo pro 
elemosinas facientibus, postea pro pace regum, novissime pro inimicis, ne illis 
deus statuat in peccatum quod persecuntur et detrahunt nobis, quia 
nesciunt 
quid faciunt.’’  
Luc. 23. 34
Ad initium vero noctis XII psalmi, ad mediumque noctis XII similiter psalluntur; 
ad matutinum vero bis deni bisque bini per tempora brevium, ut dictum est, 
noctium sunt dispositi, pluribus, iam ut dixi, 
semper nocti dominicae ac sabbati vigiliae deputatis, in quibus sub uno cursu 
LXXV singillatim cantantur. 
Haec iuxta communem dicta sunt synaxin. Ceterum vera, ut dixi, orandi traditio, 
ut possibilitas ad hoc destinati sine fastidio voti praevaleat, sive suae 
perfectio possibilitatis permittat, vel capacitas mentis illius cum necessitatum 
consideratione vel vitae qualitas possit admittere, et quantum uniuscuiusque 
fervor exigerit, si liber ac solus sit, aut eruditionis eius quantitas 
postulaverit, aut status otium aut magnitudo studii aut operum qualitas aut 
aetatum diversitas permiserit, ita varie licet unius rei perfectio aestimanda 
est, quia cum labore ac loco vices partitur. Et ideo licet longitudo standi aut 
cantandi sit varia, unius tamen perfectionis erit aequalitas orandi in corde ac 
mentis cum deo iugis intentio. Sunt autem quidam catholici, quibus idem est
canonicus duodenarius psalmorum numerus’’
cf. Cassian. inst. ii. 4 et 12
sive per breves sive per longas noctes, sed per quaternas in nocte vices hunc 
canonem reddunt; ad initium scilicet noctis ad mediumque eius pullorum quoque 
cantus ac matutinum. Qui cursus sicut in hieme parvus aliis videtur, ita in 
aestate satis onerosus et gravis invenitur, dum crebris in noctis brevitate 
expeditionibus non tam lassitudinem facit quam fatigationem. 
Noctibus vero reverentissimis dominicis scilicet vel sabbatis ad matutinum ter 
idem volvitur numerus, id est ter denis et vi psalmis. Quorum pluralitas ac 
sancta conversatio hunc numerum canonicum multis dulci indixit suavitate, 
tamquam et reliquam disciplinam, sub quorum nimirum regula nullus invenitur 
lassus. Et cum tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille abbates sub uno 
archimandrita esse referantur, nulla ibi a conditione coenobii inter duos 
monachos rixa fuisse fertur visa; quod sine dei ibi habitatione dicentis—Ego 
in eis habitabo et inter illos ambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi 
populus’’  
2 Cor. 6. 16
—esse non posse manifestum est. Merito itaque creverunt et cottidie deo gratias 
crescunt, in quorum medio deus habitat, quorum meritis mereamur salvari a 
salvatore domino nostro. 
Amen.
VIII .De discretione (IX)
Discretio monachis quam sit necessaria multorum error ostendit et
aliquorum 
ruinae demonstrant, qui sine discretione incipientes et absque moderatrice 
scientia degentes vitam finire laudabilem non potuerunt;’’
cf. Cassian. Conl. ii. 2
quia sicut sine via tendentibus error evenit, ita sine discretione viventibus 
excessus in promptu est, qui semper virtutibus in medio inter utramque 
nimietatem positis contrarius est. Cuius impactio periculi res est, dum iuxta 
semitam discretionis directam inimici pravitatis offendicula ac diversorum 
errorum scandala ponunt. 
(X) Orandus igitur iugiter est deus quo lumen verae discretionis largiatur ad 
illuminationem huius viae tenebris saeculi utrimque obscurissimis circumdatae, 
quo sui ad se sine errore veri adoratores possint has evadere tenebras. 
Discretio igitur discernendo nomen accepit eo quod ipsa in nobis discernit inter 
bona et mala, inter media quoque ac perfecta. Divisa namque sunt ab initio sicut 
lux et tenebrae utraque, id est bona et mala, postquam mala per diabolum boni 
depravatione esse coeperunt, sed per deum illuminantem prius ac postea 
dividentem. Inde Abel pius bona elegit, Cain vero impius mala incidit.
(XI) Bona deus fecit cuncta quae creavit, mala vero diabolus superseminavit 
dolosa calliditate ac subdola ambitionis intutae suasione. Quae sunt igitur bona? 
Illa scilicet, quae integra sunt ac incorrupta, sicut creata, permanserunt;’’
cf. Cassian. Conl. viii. 24 
quae solus creavit deus et praeparavit, [iuxta apostolum,] ut in illis 
ambulemus; [quae sunt] opera bona, in quibus in Christo Iesu creati sumus,’’
 
cf. Eph. 2. 10
bonitas scilicet, integritas pietas iustitia veritas misericordia caritas pax 
salutaris laetitia spiritalis cum spiritus fructu—haec omnia cum fructibus suis 
bona sunt. His vero contraria mala sunt, scilicet malitia corruptela impietas 
iniustitia mendatium avaritia odium discordia amaritudo cum fructibus eorum 
multiplicibus, quae ab eis nascuntur. 
Innumerabilia enim sunt quae de utrisque contrariis, id est bonis et malis, 
procreantur. 
(XII) Quod autem declinat a bonitate condita et integritate hoc primum malum 
est, quod est superbia malitiae primae; cui contraria est piae bonitatis
humilis existimatio suum creatorem agnoscentis et glorificantis, quod est 
rationabilis creaturae primum bonum. Sic et cetera per duplices sensim partes in 
immanem nominum silvam creverunt. Quae cum ita sint, tenenda sunt fortiter bona 
dei habentibus auxilium, quod semper orandum est per prospera et adversa, ne aut 
extollamur in prosperis in vanitatem, neque deiciamur in adversis in 
desperationem. Ideo continendum semper est ab utroque periculo, id est ab omni 
nimietate per temperantiam gloriosam et veram discretionem, quae christianae 
humilitati adhaeret et viam perfectionis veris Christi militibus aperit, 
discernendo scilicet semper in dubiis recte ac inter bona et mala ubique 
dividendo iuste, sive inter utraque foris, sive inter corpus intus et animam, 
sive inter opera et mores, sive inter curam et quietem, sive inter publica ac 
secreta. 
Mala itaque cavenda sunt similiter, superbia invidia mendatium corruptela 
impietas mala morum transgressio gula fornicatio cupiditas ira tristitia 
instabilitas vana gloria elatio detractio; bona quoque virtutum sectanda sunt, 
humilitas benignitas puritas oboedientia abstinentia castitas largitas patientia 
laetitia stabilitas fervor impigritia vigilantia taciturnitas, quae per 
fortitudinem sufferentem et temperantiam moderantem quasi in quadam ponderatrice 
discretionis statera statuenda in actu sunt operis assueti pro captu conatus 
nostri sufficientia ubique quaerentibus. Nam cui sufficientia non sufficiunt’’
 
cf. Sulp. Sev. Dial. i. 18
excessisse discretionis modum nulli dubium est, et quicquid ipsum modum 
excesserit vitium esse manifestum est. 
(XIII) Igitur inter parvum et nimium rationabilis est in medio mensura, revocans 
semper ab omni utrimque superfluo, in omni re posita certum ubique necessitatis 
procurans ac inrationabile superfluae voluntatis declinans. Et haec mensura 
verae discretionis omnes nostros pondere trutinans iusto actus nequaquam nos 
deviare ab iusto permittet, neque, si illam vice ducis per directum semper 
sequamur, errorem pati. Dum enim de utraque parte semper est continendum iuxta 
illud dictum, Continete vos a dextris et a sinistris,’’
cf. Deut. 5. 32
in directum semper per discretionem tendendum est, id est per lumen dei, 
dicentibus saepius atque psalmistae victoris versiculum cantantibus, 
Deus 
meus, illumina tenebras meas, quoniam in te eripiar a temptatione.’’  
Ps. 17. 28
Temptatio enim est vita hominis super terram.’’ 
Iob 7. 1
IX .De mortificatione (XIV)
Maxima pars regulae monachorum mortificatio est, quibus nimirum per scripturam 
praecipitur, Sine consilio nihil facias.’’
Ecclus. 32. 24
Ergo si nihil sine consilio faciendum, 
totum per consilium est interrogandum.’’  
cf. Cassian. Conl. ii. 10
Inde etiam per Moysen praecipitur, 
Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, 
maiores tuos et dicent tibi.’’  
Deut. 32. 7
Sed licet duris dura videatur haec disciplina, ut scilicet homo semper de ore 
pendeat alterius, certis tamen deum timentibus dulcis ac secura invenietur, si 
ex integro et non ex parte conservetur, quia nihil dulcius est conscientiae 
securitate et nihil securius est animae impunitate, quam nullus sibi ipsi per se 
potest tradere, quia proprie aliorum est examinis. Hoc namque defendit a timore 
iudicii, quod iam examinaverit iudicantis censura, cui alieni ponderis imponitur 
moles et totum portat quod suscipit periculum; maius enim, ut scriptum est, 
periculum iudicantis [quam eius qui] iudicatur.’’
 
cf. Matt. 7.1. et seq.
Quicumque itaque semper interrogaverit, si servaverit, numquam errabit, quia si 
alterius erraverit responsio, fides credentis et labor oboedientis non errabunt, 
neque mercede interrogantis carebunt. Nam si per se aliquid discusserit qui 
debuit interrogare, in hoc ipso arguitur errasse, quod iudicare praesumpsit qui 
debuit iudicari; etsi rectum fuerit, pravum illi deputabitur, dum per hoc a 
recto declinavit; quia nihil audet per se iudicare cuius officii est tantum 
oboedire.
Cum haec igitur ita sint, cavenda ubique est monachis superba libertas ac vera 
humilitas discenda sine murmuratione et haesitatione oboedientibus, quo iuxta 
domini verbum iugum [Christi] suave et onus [eius] leve [sentiant].’’
Matt. 11. 30
Alioquin donec Christi humilitatem discant, suavitatem iugi eius et oneris 
illius levitatem non sentient: Humilitas enim cordis requies animae est vitiis 
ac laboribus fatigatae ac unicum illius de tot malis refrigerium, et quantum ad 
hanc considerationem tota de tantis foris vagis ac vanis attrahatur, tantum 
intus requiescit ac refrigeratur, ita ut etiam amara illi sint dulcia, ac dura 
et ardua ante habita plana ac facilia esse sentiat, mortificatio quoque, 
superbis ac duris intolerabilis, illi sit consolatio cui hoc solum placet quod 
humile ac mansuetum est. Sciendum autem est quod neque hanc martyrii felicitatem 
neque aliud quid utile superveniens poterit perfecte complere quis, nisi qui in 
hoc studium singulare posuerit, ut non inveniatur imparatus. 
Si enim iuxta hoc studium suas aliquas sectari aut nutrire voluerit intentiones, 
continuo interpositorum occupatione detentus turbatus totus sequi quo iussio 
ducit gratus semper non poterit, neque ut competit complere potest qui 
turbulentus est et ingratus. 
Mortificationis igitur triplex est ratio: non animo discordare, non lingua 
libita loqui, non ire quoquam absolute. Suum est semper dicere seni quamvis 
contraria iubenti, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis,’’
Matt. 26. 39
iuxta exemplum domini salvatoris qui ait, 
Descendi de caelo, non ut faciam 
voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit patris.’’  
Ioann. 6. 38
X. De perfectione monachi
Monachus in monasterio vivat sub unius disciplina patris consortioque multorum, 
ut ab alio discat humilitatem ab alio patientiam. Unus enim silentium, alter 
doceat mansuetudinem. Non faciat quod vult, comedat quod iubetur, habeat auantum 
acceperit, operis sui pensum persolvat, subiciatur cui non vult. Lassus ad 
stratum veniat ambulansque dormitet, necdum expleto somno surgere compellatur. 
Passus iniuriam taceat, praepositum monasterii timeat ut dominum, diligat ut 
parentem, credat sibi hoc esse salutare quicquid ille praeceperit, nec de 
maioris sententia iudicet, cuius officii est oboedire et implere quae iussa sunt,’’ 
cf. Hieron. Epist. cxxv. 15
dicente Moysi, Audi Israel’’
 
Deut. 6. 4
et cetera. 
Finit regula.
De confessione ante mensam sive lectorum introitum, et custodienda 
	benedictione ad mensam, similiter et silentio. 
	
	Ut lucerna signata fiat, et qui suum proprium aliquid dixerit, et de 
	observatione cultelli ad mensam, et qui ministrando aliquid perdiderit, et 
	de humiliatione in sinaxi, et qui perdiderit micas. 
	
	De eo qui aliquid neglegenter perdiderit, et qui effuderit aliquid super 
	mensam, et qui egrediens domum non se humiliaverit ad orationem, et qui 
	obliviscitur orationem ante opus, et qui comedit sine benedictione, et qui 
	regrediens domum non se curvaverit, et de eo qui haec omnia confessus fuerit. 
	
	Qui in exordio psalmi bene non cantaverit, et qui calicem domini dentibus 
	pertunderit, et qui ordinem suum non custodierit, et qui riserit in sinaxi, 
	et qui eulogias accipit, et qui obliviscitur oblationem facere. De fabulis 
	otiosis et de excusatione et de consilio contra consilium et de altare 
	concusso. 
	
	De eo qui profert sermonem altum, et qui se excusat, et qui fratri aliquid 
	indicando contradicit, et quod excusantes se non sint filii dei. 
	
	De eo qui superbum verbum dixerit, et qui profert sermonem altum, et qui 
	abscondit alicuius crimen donec proferat illud in malum, et qui reprehendit 
	alterius opera, et qui profert correptionem contra correptionem. 
	
	De eo qui detrahit alterum et de contentioso, et qui reprehendit superiorem 
	sibi, et de eo qui tristis fuerit, et qui consanguineum suum sollicitat ad 
	malum, et qui vituperat alterius obsequium. 
De eo qui docet consanguineum suum contra seniorem suum, et qui priori suo causam suam contradicit, et qui non postulat veniam cum corripitur, et qui visitator vult esse aliorum, et qui coquinam visitant iniussi, et qui extra claustra egrediuntur, et qui conlocuntur invicem prohibiti, et qui dicunt quod non licet eis facere rogata, et de his qui dicunt ‘Facimus quod dicis,’ et qui scientes transgrediuntur, et cui ceciderit suum crismal.
	
	De eo qui profert verbum otiosum, et de paenitentibus fratribus, et de 
	minutis paenitentiis. 
	
	De fratre qui inoboediens fuerit, et qui dicit et non facit, et qui murmurat, 
	et qui veniam non petit aut se excusat, et qui duos fratres ad iracundiam 
	provocat, et de mendatio, et qui contradicit fratri, et qui interrumpit 
	mandatum, et qui neglegenter facit opus sibi iniunctum, et qui detractaverit 
	abbatem suum, et qui aliquid obliviscitur foras vel perdiderit. 
	
	De eo qui loquitur cum saeculare, et qui opus suum perficit et postea sine 
	iussione aliquid fecerit, et de eo qui bilinguis fuerit, et qui manducaverit 
	in domo aliena, et qui narraverit peccatum praeteritum, et qui de saeculo 
	rediens et saecularia narraverit, et de eo qui consentit ei qui aliquid 
	facit contra regulae praeceptum. 
	
	De eo qui suscitat furorem fratri suo, et de eo qui non venit ad orationem 
	super mensam, et qui dormierit ad orationem, et qui non responderit ‘Amen’, 
	et qui transgressus fuerit horam, et qui non audierit sonitum orationis, et 
	qui cum nocturno cingulo communicaverit. 
	
	De eo qui quarta et sexta feria ante nonam manducaverit, et qui dixerit 
	mendacium, et qui dormierit cum muliere in domo una, et qui non claudit 
	ecclesiam post se, et qui sputaverit in ecclesia, et qui psallendi 
	obliviscitur. 
	
	De eo qui tardius ad aliquod signum venerit, et qui sonaverit post pacem, et 
	qui velato capite intraverit, et qui non petit orationem, et qui manducat 
	sine oratione, qui sonum fecerit dum oratur, et qui vel iram vel tristitiam 
	retinet. 
De neglegentia sacrificiorum.
Diversitas culparum diversitatis paenitentiae medicamento sanari debet. 
Itaque, fratres karissimi 
1
Statutum est, fratres carissimi, a sanctis patribus, ut demus confessionem ante 
mensam sive ante lectorum introitum aut quandocumque fuerit facile 
de omnibus 
non solum capitalibus criminibus sed etiam de minoribus neglegentiis’’
cf. Caesar. Arelat. Serm. 235. 4
quia confessio et paenitentia de morte liberant. Ergo nec ipsa parva a 
confessione sunt neglegenda peccata, quia ut scriptum est, 
Qui parva neglegit 
paulatim defluit’’ 
seq. Ecclus. 19. 1
ut detur confessio ante mensam, ante introitum lectulorum vel quandocumque 
fuerit facile dare. 
Ergo qui non custodierit ad mensam benedictionem et non responderit ‘Amen’, sex 
percussionibus emendare statuitur. Simili modo qui locutus fuerit comedens non 
necessitate alterius fratris, VI emendare statuitur. 
Qui dixerit suum 
proprium aliquid, sex percussionibus. Et qui non signaverit coclear quo 
lambit sex percussionibus et qui locutus fuerit in plausu, id est altiore 
sono solito sonaverit, VI percussionibus.
2
Si non signaverit lucernam, hoc est cum accensa fuerit a iuniore fratre et non 
exhibeatur ad seniorem ad signandum, VI percussionibus. 
Si dixerit suum 
proprium aliquid,’’
cf. Basil. (transl. Rufin.) Interrog. 29, Cassian. Inst. iv. 13
VI percussionibus. Si aliquod opus vanum fecerit, sex percussionibus. Qui 
pertunderit cultello mensam, X percussionibus emendetur. Quicumque de fratribus, 
cui sollicitudo coquinandi vel ministrandi commissa est, quantulum quid 
effuderit, oratione in ecclesia post expletum cursum, ita ut fratres pro eo 
orent, emendare statuitur. Qui humiliationem in synaxi, id est in cursu, oblitus 
fuerit, haec est humiliatio in ecclesia post finem cuiuscumque psalmi, similiter 
paeniteat. Simili modo qui perdiderit micas oratione in ecclesia emendetur; ita 
tamen haec parva paenitentia ei iudicetur, si parvum quid effuderit.  
3
Quod si ex neglegentia vel oblivione seu transgressione securitatis tam in 
liquidis quam in aridis amplius solito perdiderit, longa venia in ecclesia dum 
duodecim psalmos ad duodecimam canunt prostratus nullum membrum movens paeniteat. 
Vel certe si multum est quod effudit, quantos metranos de cervisa aut mensuras 
qualiumcumque rerum intercidente neglegentia effundens perdidit, supputans tot 
diebus illud quod in sumptus proprios rite accipere consueverat, sibi ea 
perdidisse sciat, ut pro cervisa aquam bibat. De effuso super mensam 
decidenteque extra eam veniam in discubitu petere dicimus sufficere.
Qui egrediens’’
cf. Hieron. Epist. xxii. 37
domum ad orationem poscendam non se humiliaverit et post acceptam benedictionem non se signaverit, crucem non adierit,
XII percussionibus emendare statuitur. 
Similiter qui orationem ante opus aut post opus oblitus fuerit, XII 
percussionibus. Et qui comederit sine benedictione, XII percussionibus. Et qui 
regrediens domum orationem petens non se curvaverit intra domum, XII 
percussionibus emendetur. Qui vero frater haec omnia confessus fuerit et cetera 
usque ad superpositionem, semipaenitentia id est media paenitentia, et de his 
similia; sic temperare interim. 
4
Qui tusse in exordio psalmi non bene decantaverit, VI percussionibus emendare 
statuitur. Similiter qui pertunderit dentibus calicem salutaris, VI 
percussionibus. Ordinem ad sacrificium qui non custodierit 
ad offerendum 
VI percussionibus. Sacerdos offerens, qui ungulas non dempserit, et diaconus 
cui barba non tonsa fuerit, de rustro sacrificium accipientem ad calicem 
accedentem, sex percussionibus. Et qui subridens in sinaxi, id est in cursu 
orationum, VI percussionibus; si in sonum risus eruperit, superpositione, nisi 
veniabiliter contigerit. Sacerdos offerens et diaconus sacrificium 
custodientes cavere ne vagis oculis oberrent; quod si neglexerint, sex 
percussionibus emendari. Qui oblitus fuerit chrismal pergens procul ad opus 
aliquod, quinis quinqueis percussionibus; si super terram in agro dimiserit et 
invenerit statim, denis quinqueis percussionibus; si in ligno illud levaverit, 
ter denis, si ibi maneat nocte, superpositione. Eulogias inmundus accipiens, 
XII percussionibus. Obliviscens oblationem facere usque dum itur ad offerendam C 
percussionibus.
Fabulas otiosas proferens ad alterum, statim semet ipsum reprehendens, venia tantum; si autem se non reprehenderit sed detractaverit qualiter eas excusare debeat superpositione silentii aut L percussionibus. Excusationem proferens cum simplicitate quando in aliquo discutitur et non dicat statim veniam petens, ‘Mea culpa, paenitet me,’
L percussionibus. Consilium contra consilium cum simplicitate promens, L 
percussionibus. Qui altare concusserit, L percussionibus. 
5
Proferens sermonem altum sine suppressione, nisi ubi necessitas fuerit, 
superpositione silentii aut L percussionibus. Excusans ad veniam similiter 
paeniteat. Qui fratri aliquid indicanti responderit, ‘Non ita est ut dicis,’ 
praeter seniores iunioribus dicentes simpliciter, superpositione silentii aut L 
percussionibus; nisi hoc tantum licet, ut respondeat coaequali fratri suo, si 
veratius est aliquid quam ille dicit et recordatur, ‘Si bene recolis, frater,’ 
et alter haec audiens non adfirmet sermonem suum, sed humiliter dicat, ‘Spero 
quod tu melius recorderis; ego per oblivionem in verbo excessi, paenitet me quod 
male dixi.’ Ecce verba filiorum Dei, si nihil per contentionem, [ut ait 
apostolus,] neque per inanem gloriam sed per humilitatem spiritus alter alterum 
existimans superiorem sibi.’’
Phil. 2. 3
Ceterum qui se excusaverit non filius Dei spiritalis sed filius Adam carnalis 
iudicetur. 
6
Quique non cito ad portum requiei humilitatis dominicae confugerit, nimie 
contradictionis aditum aliis aperiens in superbiae verbo persistens, de 
libertate sanctae ecclesiae in cellula ob paenitentiam agendam separetur, usque 
dum bona eius voluntas cognoscatur atque per humilitatem denuo sanctae 
congregationi inseratur.
Qui profert sermonem altum ad reprehendendum opus hostiarii, ut hostiarius horas 
non bene custodierit, superpositione silentii aut L percussionibus. Et qui 
abscondit aliquod crimen videns in fratre suo, usque dum corrigatur de alio 
vitio vel de ipso, et tunc profert illud adversus fratrem, tribus 
superpositionibus. Reprehendens aliorum fratrum opera aut detractans, tribus 
superpositionibus paeniteat. Proferens correptionem contra correptionem, hoc est 
castigans castigantem se, similiter tribus superpositionibus paeniteat.
7
Qui detrahit alicui fratri aut audit detrahentem, non
continuo corrigens 
eum, tribus superpositionibus.  
Qui aliquam contemptionem cum tristitia promit, simili modo tribus 
superpositionibus paeniteat. Qui aliquid reprehendens praeposito suo non vult 
indicare, usque dum
patri seniori indicet, tribus superpositionibus, nisi haec omnia a confessione 
verecundiae fiant. Si quis frater tristis fuerit, 
si fieri potest, 
consolationem accipiat si sustinere valet, subprimat interim confessionem, 
ut verecundius dicat, quando tristitia cessaverit 
orent pro eo fratres. 
 
Si quis dicat ad consanguineum suum, sollicitans eum in loco optimo habitantem, 
‘Melius est, ut nobiscum habites aut cum aliquibus,’ tribus superpositionibus.
Et Qui vituperat alicui fratri obsequium dandum, similiter paeniteat./p[gt 
]
8
Qui consanguineum docet aliquam discentem artem aut quodlibet a senioribus 
impositum, ut melius lectionem discat, tribus superpositionibus.
Qui ad praepositum audet dicere, ‘Non tu iudicabis causam meam, sed noster 
senior aut ceteri fratres,’ sive, ‘Ad patrem monasterii ibimus omnes,’ XL diebus 
castigari oportet in paenitentia, in pane et aqua nisi ipse dicat 
prostratus coram fratribus ‘Paenitet me quod dixi.’ 
 
Frater quilibet in aliquo opere detentus, quamvis fatigatus sit, ita tamen ad 
oeconomum dicat in propria causa, ‘Si tibi placet dicam ad abbatem, sin autem, 
non dicam’; in alterius causa, ‘Si tu iteras, non tibi difficile videatur, si 
forte ad abbatem dicam’; ut oboedientia custodiatur.
Qui non reportat quod commodat usque in crastinum, si ipse reportat recordatus, 
VI percussionibus; si oblitus fuerit usque dum queratur, XII. Si quis oblitus 
fuerit interrogare debitum paenitentiae usque in crastinum, VI percussionibus.
Qui murmurat, qui dicit, ‘Non faciam nisi dicat abbas vel secundus,’ tribus 
superpositionibus. Cursus non necessarios aut saltus XII plagis. Prohibetur ne 
quis alterius teneat manum.’’
cf. Cassian. Inst. ii. 15
Procuret economus de humanitate advenientibus adhibenda tam peregrinis quam reliquis fratribus, et omnes fratres parati sint ad ministrandum cum omni famulatu propter Deum. Quamvis economus non senserit aut praesens non fuerit, ceteri faciant diligenter quod necesse est et custodiant utensilia eorum, donec adsignent ea parata custodi; sin autem neglexerint, paenitentia de his ut videatur adhiberi ad iudicium sacerdotis.
8
Qui non postulat veniam correptus, superpositione paeniteat. Qui visitaverit 
alios fratres in cellulis corum sine interrogatione, simili modo paeniteat; aut 
in coquinam post nonam sine ordinatione vel iussione ierit, 
superpositione; aut extra vallum, id est extra sepem monasterii, sine 
interrogatione ierit, superpositione.  
Iuvenculi quibus imponitur terminus ut non se appellent invicem, si transgressi 
fuerint, tribus superpositionibus. Hoc tantum dicant, ‘Scis quod nobis non 
licet loqui tecum.’ Et si quis praeceperit eis quod non licet, ipsi dicant, 
‘Scis quod nobis non liceat;’ et si ipse praeceperit ultra, ipse damnetur 
tribus superpositionibus, ipsi tamen dicant, ‘Facimus quod dicis’, ut bonum 
oboedientiae servetur.  
Illis vero specialius cavendum est, ut quomodo inter se mutuo non loquuntur, sic 
nec per os alterius fratris conloquantur. Quodsi scientes transgressi fuerint, 
simili modo quasi inter se locuti fuissent, paeniteant.
Cui ceciderit crismal 
et nihil confringens, duodecim percussionibus 
emendetur.
9
Qui profert verbum otiosum, silentio inter duas horas consequentes condemnari, 
aut XII percussionibus.
Paenitentes fratres, quamvis opera difficilia et sordida faciant, non lavent 
capita nisi in die dominica, id est octava, sin autem, quintadecima die 
quaque, aut certe propter fluentium capillorum incrementum arbitrio senioris 
unusquisque in lavando utatur. Declinato de via sine interrogatione aut 
benedictione, VI percussiones. Paenitentias minutas iuxta mensam si scierit 
praepositus mensae imponat, et amplius quam XXV percussiones 
simul non 
dentur.
Paenitentes fratres et indigentes paenitentia psalmorum—hoc est, cui necesse 
fuerit ut psalmos adhuc pro visione nocturna decantet, quia pro inlusione 
diabolica, aut pro modo visionis—alii XXX, alii XXIIII psalmos in ordine, alii 
XV, alii XII, indigentes paenitentia psalmorum, decantare 
debent; qui ergo in nocte dominica et tempore quinquagesimae paenitentes genua 
flectunt. 
Si, cui iniunxerit abbas aut praepositus, idem fratribus iteraverit, ita 
observandum est ut seniori iunior oboediat; si tamen rectum fuerit quod eis 
indicaverit, observare studeat. Si quid praeceperit abbas vel economus maior, et 
aliud humilior iteraverit economus, ipse oboedire debet, indicans tamen in 
silentio quod praeceperit alius maior; infra monasterium vero nullus tamen alio 
imperio praecellente imperet, nisi qui praeest.
Ab initio diei usque noctem commutatio vestimenti et altera in nocte; 
intermutentur separatim. Qui ministrat in die dominico aut in alio solemni ad 
lavacrum aut ad quamcumque necessitatem, unam orationem ante exitum et introitum 
eget. Interroget tamen. Si non procul exeat, signo crucis indiget. Quamvis 
ambulans signet se, non est autem necesse ad orientem se vertere. 
Exiens extra domum quilibet festinans et se signans, non eget ad orientem 
conversionem. Ita et in ambulando conveniens quemquam faciat, si festinet, 
postulans orationem et se humilians. 
In domu, in qua non congrua fiat genuflexio, curvatio tantum statuetur.
Si quis voluerit, in die sabbati praeparet oblationem dominicae; consummato 
lavacro commutare sacerdotes si facile fuerit, diacones autem aut ante 
praeceptum aut post praeceptum ministerium oportunum perficiant.
Si quis viderit somnium inmundum aut coinquinatus fuerit aut penitens, quando 
detur praeceptum, stare praecipitur. 
In magnis autem  
sollempnitatibus quando audiant sonum sedere in 
cottidiano praecepto paene mediante iubentur sedere.  
Deinde sonum omnes audientes ad sinaxim initiantem diei conventus lavent ante 
oratorii introitus, nisi prius laverint. Primarius ut primus psallat statuetur 
et secundus; et non flectatur genu, sed tantum curvatio fiat. 
Ordines qui priores in medio 
fiant oratorii, ceteri dextra levaque adsistant, praeter offerentem eidemque 
adherentem. In omnique dominica  sollempnitate hymnus diei cantetur 
dominice et in die inchoante pasche. Aut qui ad altare inchoaverit accedere, 
sacrificium accepturus, ter se humiliet.  
Et novi quia indocti et quicumque fuerint tales ad calicem non accedant, et 
quando offertur oblatio nullus cogatur coactus accipere sacrificium praeter 
necessitates. 
In omnique dominica die et  
sollempnitate, qui non fuerit in coetu fratrum 
ad dominum fundentium preces, oret ipse, aliqua necessitate cogente. Et quamdiu 
offeratur non multum discurratur. Paenitens quoque necessitate itineris 
occupatus ambulansque cum ceteris utentibus licito cibis, si advenerit hora 
tertia et longe proficiscantur, accipiat et ipse quiddam cibi pro modo quodam et 
quod ei defuerit accipiat ubi quiescat. 
In commune autem omnes fratres omnibus diebus ac noctibus tempore orationum in 
fine omnium psalmorum genua in oratione, si non infirmitas corporis offecerit, 
flectere aequo animo debent, sub silentio dicentes, 
Deus in adiutorium meum 
intende, domine ad adiuvandum me festina.’’
Ps. 69. 1
Quem versiculum postquam ter in oratione tacite decantaverint, aequaliter a 
flexione orationis surgant, excepto diebus dominicis et a prima die sancti 
paschae usque ad quinquagesimam diem, in quibus moderate se in tempore 
psalmodiae humiliantes, genua non flectentes, sedule dominum orent. 
10
Si quis frater inoboediens fuerit, duos dies una paxmate et aqua. Si quis dicit, 
‘Non faciam,’ tres dies uno paxmatio et aqua. Si quis murmurat, duos dies uno 
paxmatio et aqua. Si quis veniam non petit aut dicit excusationem, duos dies uno 
paxmatio et aqua. Si duo fratres contenderint aliquid et ad furorem venerint, 
duos dies uno paxmatio et aqua. Si alius contendit mendacium et distinctionem 
confirmat, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis contradicit fratri et non 
petit eum veniam, duos dies uno paxmatio. Si quis interrumpit mandatum et 
regulam frangit, duos dies uno paxmatio et aqua. 
Si quis cum iniungitur 
ei opus et neglegenter facit, duos dies uno paxmatio et aqua. 
Si quis detractaverit abbati suo, VII dies uno paxmatio et aqua; si quis fratri 
suo, viginti IIII psalmos, si saeculari, duodecim psalmos. 
Si quis obliviscitur aliquid foras, si minus, XII psalmos, si maius, XXX psalmos. 
Si quis perdiderit vel deciderit aliquid, sicut pretium eius, ita et paenitentia 
eius. 
11
Si quis facit colloquium cum saeculari sine iussu, XXIIII psalmos. Si quis 
quando consummaverit opus suum et aliud non requirit et fecerit aliquid 
sine iussu, viginti IIII psalmos cantet. Si fuerit aliquis bilinguis et 
conturbet corda fratrum, I diem in paxmatio et aqua.  
Si quis manducaverit in domo aliena sine iussu et venerit domui suae, I diem in 
paxmatio. Si quis enarraverit praeteritum peccatum, unum diem cum paxmatio. Vel 
qui ambulaverit in saeculo et dicit de saeculi peccato, diem unum in pane et 
aqua. 
Et tepidus, qui aliquem audierit murmurantem et detrahentem aut facientem 
aliquid contra regulam et consentit a confessione, diem unum paxmatio.
12
Si quis suscitat furorem fratri suo et satisfaciet ei postea, et ipse non 
remittit ei sed mittit eum suo seniori, qui suscitaverit furorem viginti IIII 
psalmos, et ille diem I in pane et aqua. Si quis voluerit aliquid et prohibet 
oeconomus et iubet abbas, quinque dies. Si quis non venerit ad orationem super 
mensam et post cibum, XII psalmos cantet. Si quis dormierit dum oratur, si 
frequens, XII psalmos, si non frequens, VI psalmos. Si quis non dicit Amen, XXX 
verbera. Si transgressus erit horam, XV psalmos, cantica graduum, nisi matutina 
hiemis, XII psalmos. Et qui non audierit sonitus orationum, XII psalmos. Si quis 
veniet ad sacrificium et nocturnum cingulum vel vestis circa eum, XII psalmos.
13
Si quis ante horam nonam quarta sextaque feria manducat nisi infirmus, duos dies 
in pane et aqua vivat. Si quis dixerit mendacium nesciens, L verbera; si 
sciens et audax dicit, duos dies in pane et aqua.  
Si 
denegatur mendacium eius et ille contendit, VII dies in pane et aqua. Si quis 
monachus dormierit in una domu cum muliere, duos dies in pane et aqua; si 
nescivit quod non debet, unum diem. Si quis non claudit ecclesiam, XII psalmos. 
Si quis emittit sputum et attingit altare, XXIIII psalmos; si parietem attingit, 
VI. Si obliviscitur psallendi seu lectionis, III psalmos. 
14
Si quis tardius veniat orationibus, L, vel plausu, L, vel segnius exequerit quod 
iubetur ei, L. Si post pacem sonaverit, L. Si contumaciter responderit, L. Si 
veniet velato capite in domum, L verbera. Si non petit orationem dum intrat 
domum, L. Si manducat sine oratione, L. Si locutus est aliquid in ore suo, L. Si 
sonum fecerit dum oratur, L verbera. Si quis iracundiam vel tristitiam vel 
invidiam retinet contra fratrem suum, ut tempus tenuerit, ita erit paenitentia 
eius in pane et aqua; si vero primo die confessus fuerit, XXIIII psalmos cantet.
15
Quicumque sacrificium perdiderit et nescit ubi sit, annum paeniteat. Qui neglegentiam fecerit erga sacrificium ut siccetur et a vermibus consumetur, ita ut ad nihilum devenerit, dimidium annum paeniteat. Qui neglegentiam erga sacrificium incurrerit, ut inveniatur vermis in eo et tamen plenum sit, igne comburat vermem et iuxta altare abscondat cinerem eius in terra et ipse paeniteat XL diebus. Et qui neglegit sacrificium et immutatum fuerit et panis amiserit saporem, si rubro colore, XX diebus paeniteat, si iacinctino, XV diebus paeniteat. Si autem non immutatum fuerit colore sed conglutinatum, VII dies paeniteat. Qui autem merserit sacrificium continuo bibat aquam quae in crismali fuerit; sacrificium comedat. Si de cimba vel de ponte seu de equo ceciderit, et non per neglegentiam sed casu aliquo, diem unum paeniteat; si autem per contemptum submerserit, id est exierit aqua et non consideraverit de periculo sacrificii, XL dies paeniteat. Si autem obtentu insoliti pinguioris cybi et non vitio saturitatis sed stomachi evomuit in die sacrificii coenam, XX diebus; si infirmitatis gratia, X diebus paeniteat in pane et aqua.
15
Qui scit fratrem suum peccare peccatum’’
cf. 1 Ioann. 5. 16
ad mortem et non arguit eum, legis evangelii transgressor notetur, donec arguat 
cum cuius malum reticuit et fateatur sacerdoti, ut quamdiu conscientia mala 
reticuit tamdiu in afflictione paeniteat. Qui parvum peccatum reticuit simili 
correptione non eadem adflictione paeniteat, sed plagis XXX aut XV psalmos canat. 
Si de reliquo spernens minima neglexerit in pane et aqua paeniteat, ut peccans [iuxta 
mandatum domini] corripiatur.’’ 
cf. Matt. 18. 15
Qui vero arguit non leniter, notetur donec petat veniam a 
 fratra correpto 
et plagis XXX aut XV psalmos. Qui peccatum pudendum alicui exprobrat priusquam 
inter semet ipsum solum’’  
cf. Matt. 18. 15
arguat, sicut dominus dicit, corripiatur donec exprobrato satisfaciat et tribus 
diebus in pane et aqua peniteat. Qui transgreditur regulam iussionis vel 
disciplinae generalis, maneat expulsus sine cibo ut in crastinum recipiatur. 
Qui solus cum sola femina sine certis personis familiariter loquitur, maneat 
sine cybo vel duobus diebus in pane et aqua vel CC plagis.
Qui praesumit facere ambasciam non permittente eo qui praeest libera et 
ineffrenata processione absque necessitate, quinquaginta plagis inhibeatur.
Operis peculiaris praesumptio’’
cf. Cassian. Inst. iv. 16
C plagis, possessio’’ 
cf. Cassian. 
Inst. iv. 16
alicuius rei quam non necessitas generaliter fratribus concessit, amissione 
eiusdem et C plagis coerceatur. Necessarium vero ac licitum aliquid facere dare 
accipere sine iussione XII plagis, nisi ratio aliqua defendat, ut supplex 
satisfactio remittat. 
Qui comedens loquitur, VI plagis. Et cuius vox obstrepit de mensa ad mensam, sex 
plagis; si de domo foras vel de foris in domum sonuerit, XII plagis.
Egredi vel ingredi in domum aut opus facere sine oratione et signo crucis XII 
plagis, si aliter fuerit, V plagis.
Meum vel tuum dixisse, VI plagis.
Verbum contra verbum simpliciter dictum VI percussionibus, si ex contentione C 
plagis vel superpositio silentii.
Si ordinem psallendi non servaverit VI percussionibus.
Si statuto tempore taciturnitatis loqui praesumpserit sine necessitate, XVII 
plagis.
Si quid de supellectile monasterii per contemptum amiserit vel dissipaverit quis, 
proprio sudore et operis adiectione restituat vel pro estimatione arbitrio 
sacerdotis superpositione paeniteat, aut una die in pane et aqua. Si non 
contemptu sed casu aliquo amiserit aut fregerit, non aliter neglegentiam suam 
quam publica diluat paenitentia, cunctis in sinaxi fratribus congregatis tamdiu 
prostratus in terram veniam postulabit, donec orationum  
consummetur 
sollempnitas, 
 inpetraturus eam cum iussus fuerit abbatis iudicio de 
solo surgere. Eodem modo satisfaciat quisquis ad orationem vel opus aliquod 
arcersitus tardius occurerit.’’  
cf. Cassian. Inst. iv. 16
Si decantans psalmum titubaverit, si superfluo, si durius, si contumacius 
responderit, superpositione. Si neglegentius obsequia iniuncta impleverit, 
superpositione. Si vel leviter murmuraverit, superpositione. Si lectionem operi 
oboedientiaeve preferens, superpositione. Si officia statuta segnius fuerit 
exsecutus, superpositione. Si demissa sinaxi non continuo ad cellam recurrerit, 
superpositione. Si cum aliquo ad modicum substiterit, superpositione. Si ad 
modicum temporis uspiam secesserit, superpositione. Si cum illo qui cellae suae 
cohabitator non est confabulari quantulumcumque praesumpserit, superpositione. 
Si alterius tenuerit manum, superpositione. Si oraverit cum illo qui est ab 
oratione suspensus, superpositione.’’
cf. Cassian. Inst. iv. 16
Si parentum quempiam vel amicorum saecularium viderit vel conlocutus ei fuerit 
sine iussione, si epistolam cuiuscumque susceperit, si tribuere presumpserit 
sine suo abbate, superpositione. Si  inpedierit aliquem a necessarii facti 
expletione, superpositione. Si per ardorem mentis legitimum religionis 
excesserit modum, superpositione. Si alium ferventem a legitimo facto retinere 
teporis sui gratia praesumpserit, superpositione.’’
cf. Cassian. Inst. iv. 16
Hucusque et in similibus admissis procedit animadversio spiritalis,’’
cf. Cassian. Inst. iv. 16
ut increpatio quae fit a pluribus’’ 
2 Cor. 2. 6
peccanti proficiat in salutem et de cetero cautior et diligentior emendatione 
morum deo propitio salvatus existat. 
Qui autem rixam commiserit, septem diebus peniteat. 
Qui vero suum praepositum dispexerit aut regulam blasfemaverit, foras 
repellendus est, nisi ipse dicat, ‘Paenitet me quod dixi.’ 
Si autem non se humiliaverit, XL diebus peniteat, quia superbiae morbo detinetur.
Verbosus taciturnitate damnandus est, inquietus mansuetudine, 
gulosus ieiunio, somnolentus vigilia, superbus carcere, distitutor repulsione. 
Unusquisque iuxta quod meretur quoaequalia sentiat, ut iustus iuste vivat. Amen. 
In omni loco et opere silentii regula magnopere custodiri censetur, ut omne 
quantum valuerit humana fragilitas, quae prono ad vitia praecipitari solet cursu 
oris, mundemur vitio, aedificationemque potius proximorum, pro quibus salvator 
noster Iesus sanctum effudit sanguinem, quam delacerationem absentium in pectore 
conceptam et otiosa [passim] verba, [de quibus iusto sumus retributori] rationem 
reddituri,’’
cf. Matt. 12. 36
ore promamus. 
Haec superum volentibus carpere iter tendens alti ad fastigia summa,’’
Ovid Met. ii. 3
rudiumque hominum flagitiis atro ambientibus, uni adhaerere deo hac in tellure 
misso, statui visa. Immortalia nimirum sunt praemia accepturi cum gaudio summo 
nunquam decidente in aevum. 
Explicit regula cenobialis sancti Columbani abbatis. Deo gratiam.
Ritorno alla pagina iniziale "San Colombano"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
  
| 
Ora, lege et labora | 
San Benedetto | 
Santa Regola | 
Attualità di San Benedetto 
|
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
21 giugno 
2014                a cura 
di Alberto "da Cormano"    
   
      
alberto@ora-et-labora.net