EVGIPPII REGVLA
Estratto da "Corpus Scriptorum Ecclesiaticorum Latinorum" Vol. LXXXVII
a cura di Fernando
Villegas e Adalbert de Vogüé – ed. Vindobonae - Hölder-Pichler-Tempsky 1976
CAPITVLA CVM FONTIBVS
I Regula Augustini.
Vv. 1—29 Ordo Monasterii; vv. 30—154 Praeceptum.
II De cellario, qualis debeat esse.
Tit. ex Regula Magistri
XVI; vv. 1—8 ex Regula IV Patrum
(XII) 3,
24—31; vv. 9—25 ex Regula Magistri XVI 11—14; 25—37.
III Quomodo debent hii qui operantur uel qui praesunt
curam gerere ferramentorum utensilium eorum de quibus operantur?
Tit. usque ad v. 8 ex Regula Basilii, interrogatio
CIII;
CIIII; CVI; vv.
9—16 ex Regula Magistri
XVII 1—8.
IIII Si qui non contentus cottidie sibi aliquid iniungi
de his quae pro mandato dei incidunt, sed artificium uult discere, quali uitio
aegrotat, aut si oportet ei adquiescere ?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
LXVII.
V Si qui industrius sit et promptus ad implenda
mandata, agat autem non quod iniungitur, sed quod ipse uult, quam mercedem habet
?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
LXVIII.
VI Si iniunctum fuerit aliquid fratri, et
contradixerit, postea autem sua potestate abierit.
Ex Regula Basilii,
interrogatio
LXX.
VII Quali affectu oportet accipere uel uestimentum uel
calciamentum qualecumque fuerit ?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
XCV.
VIII Si licet unicuique
ueterem tunicam suam aut calciamentum dare cui uoluerit, misericordiae causa
propter mandatum?
Ex Regula Basilii, interrogatio
XCVIIII.
VIIII Si debent peregrini intrare usque ad illa loca
ubi fratres operantur, uel etiam alii de eodem monasterio debent relictis suis
locis intrare ad alios ?
Ex Regula Basilii,
interrogatio CI.
X Si oportet eos qui norunt artificia, suscipere ab
aliquo opus absque conscientia uel iussione eius qui praeest et operae
sollicitudinem gerit ?
Ex Regula Basilii,
interrogatio CII.
XI Si oportet peccantibus fratribus silere et quiescere
?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
CXXII.
XII Erga eum qui pro peccato non paenitet, qualiter
esse debemus?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
XXVIII.
XIII Si debet habere aliquid proprium, qui inter
fratres est?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
XXVIIII.
XIIII Interrogatio: Qui detrahit de fratre, aut audit
detrahentem et patitur, quid dignus est ?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
XLIII.
XV Quod si de eo detraxerit qui praeest, quomodo eum
obseruabimus ?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
XLIIII.
XVI Si ex toto rideri non licet ?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
LIII.
XVII Quae est materies
uel causa malorum, quae in fornace timoris dei excoqui debent, uel quae est
erugo uel sordities uitiorum, quam de nobis debet lima iustitiae emundare ?
Ex Regula Magistri V
XVIII De oboedientia discipulorum, qualis debeat esse.
Ex Regula Magistri
VII tit. —15;
20—74.
XVIIII Cum hora diuini officii aduenerit, mox debere
fratrem ad oratorium festinare.
Ex Regula Magistri
LIIII.
XX De quot passibus frater, relicto labore, ad
oratorium debeat occurrere.
Ex Regula Magistri LV tit. —6; 8—11; 13—18.
XXI De fratribus qui ad opus dei tarde occurrunt.
Ex Regula Magistri
LXXIII.
XXII Post conpletorios neminem debere loqui.
Ex Regula Magistri XXX tit.; 8—30.
XXIII Refrenari debere liberum arbitrium fratrum.
Ex Regula Magistri
LXXIIII.
XXIIII De disciplina psallendi.
Ex Regula Magistri
XLVII tit.
—22; 24.
XXV Qualis debeat esse abba.
Ex Regula Magistri II tit. —10; 23—25; 32—34; 37—40; 51.
XXVI Qualis debeat esse praepositus.
Ex Regula Pachomii
CLIX (Praecepta et Instituta 18).
XXVII De generibus uel ordine et actus et uita
monachorum in coenobiis.
Ex Regula Magistri I tit. —15; 72—92; Ths 40—
46.
XXVIII De doctrina
discipulorum et gratia humilitatis et profectus in deo quibus modis adquiritur
uel adquisita seruatur.
Ex Regula Magistri X tit. —14; 16; 18—38; 40—45; 48—122.
XXVIIII Item de humilitate et oboedientia et de
calcanda superbia.
Nouati Sententia.
XXX De expugnatione libidinum et gradibus castis, uel
quomodo ad puritatem [munditiam] castitatis ueniatur.
Ex Conlationibus Cassiani XII 2, 1—3; tit. ex Cap. Conl. XII 7.
XXXI Sex gradibus, licet multa a se inuicem sublimitate
distantibus, fastigia castitatis praecelsa distinguam.
Ex Conlationibus Cassiani XII 7, 2—4.
XXXII Qui suggestiones cupit inimici destipare, debet
sine confusione omnes suo seniori confiteri.
Ex Institutionibus Cassiani
IIII 9; tit. ex Cap. Inst.
IIII 9.
XXXIII Quo ordine quis ad perfectionem ualeat
peruenire, per quam de timore dei ad caritatem consequenter ascendatur.
Ex Institutionibus Cassiani
IIII 39, 40, 41, 42, 43; tit. ex. Cap. Inst.
IIII 39.
XXXIIII De obseruatione et disciplina regulae
constitutae, et quod nullus sermocinandi aut orandi habeat licentiam cum eo qui
ab oratione suspenditur, ne simul cum eo in reatu deputetur.
Ex Institutionibus Cassiani
II 15—16; tit. ex Cap. Inst.
II16.
XXXV Quod ei, qui ad
diurnam orationem, antequam primus finiatur psalmus, non occurrit, oratorium
introire non liceat, in nocturnis autem usque ad finem secundi psalmi ueniabilis
mora sit.
Ex Institulionibus Cassiani III 7; tit. ex Cap. Inst. III
7.
XXXVI Quod ad consonitum pulsantis nihil operis
praeponi debet studio celeriter adcurrendi.
Ex Institutionibus Cassiani
IIII 12; tit. ex Cap. Inst.
IIII12.
XXXVII De regulis diuersarum correptionum et
emendatione uitiorum.
Ex Institutionibus Cassiani
IIII 16; tit. ex Cap. Inst.
IIII 16.
XXXVIII Quam inlicitum sit extra mensam benedictionis
communem quidquam cibi potusque gustare.
Ex Institutionibus Cassiani
IIII 18; tit. ex Cap. Inst.
IIII 18.
XXXVIIII De excommunicatione culparum.
Ex Regula Magistri
XII.
XL Quomodo debeat frater excommunicatus tractari.
Ex Regula Magistri XIII tit.
—1; 3—5;
8—59; 63—65; 68—75.
XLI Si oportet eum qui de societate commune, hoc est de
congregatione, discesserit, semotum esse et solum, an uero cum fratribus, qui
sibi nihil uin- dicant, sed omnia communia habent, uitam suam sociare ?
Ex Regula Basilii,
interrogatio
III.
XLII Item demonstrat quia monachus solitarius esse non
debet, propter multa mala quae ei cito subrepunt.
Ex Epistula Hieronymi
CXXV 9.
EVGIPPII REGVLA
[I]
1Ante omnia, fratres karissimi, diligatur deus, deinde
et proximus, quia ista sunt praecepta principaliter nobis data.
2Qualiter autem nos oportet orare uel psallere
describimus, 8id est, in matutinis dicantur psalmi tres: sexagesimus
secundus, quintus et octogesimus nonus; 4ad tertiam psalmus ad
respondendum dicatur, deinde antifanae duae, lectio et conpletorium; simili modo
sexta et nona; 5ad lucernarium autem psalmus responsorius imus,
antifanae quattuor, item psalmus unus responsorius, lectio et conpletorium.
6 Et tempore oportuno post lucernarium, omnibus sedentibus, legantur
lectiones; post haec autem consuetudinarii psalmi ante somnum dicantur. 7
Nocte autem orationes, mense nouembri, decembri, ianuario et februario,
antifanae | duodecim, psalmi sex, lectiones tres; 8martio, aprili,
Septembri et octobri, antifanae decem, psalmi quinque, lectiones tres; 9maio,
iunio, iulio et augusto, antifanae octo, psalmi quattuor, lectiones duae.
10 Operentur a mane usque ad sextam, et a sexta usque ad
nonam uacent lectioni, et ad nonam reddant codices; 11 et postquam
refecerint, siue in horto, siue ubicumque necesse fuerit, faciant opus usque ad
horam lucernarii.
12 Nemo sibi aliquid suum uindicet proprium, siue in
uestimento, siue in quacumque re: 13apostolicam enim uitam optamus
uiuere.
14
Ne cum murmurio aliquid faciat, ut non simili iudicio murmuratorum pereat.
15
Fideliter oboediant, patrem suum honorent post deum, praeposito suo deferant
sicut decet sanctos.
16
Sedentes ad | mensam taceant, audientes lectiones. 17 Si autem
aliquid opus fuerit, praepositus eorum sit sollicitus. 18 Sabbato et
dominica, sicut constitutum est, qui uolunt uinum accipiant.
19 Si opus fuerit ad aliquam necessitatem monasterii
mitti, duo eant. 20 Nemo extra monasterium sine praecepto manducet
neque bibat; non enim hoc ad disciplinam pertinet monasterii. 21 Si
opera monasterii mittantur fratres uendere, sollicite obseruent ne quid faciant
contra praeceptum, scientes quia deum exacerbant in seruis ipsius; 22siue
aliquid emant ad necessitatem monasterii, sollicite et fideliter ut serui dei
agant.
23 Otiosum uerbum aput illos non sit. 24 A
mane ad opera sua sedeant. Post orationes tertiae eant similiter ad opera sua.
25 Non stantes fabulas contexant, nisi forte aliquid sit pro animae |
utilitate, 26 sed sedentes ad opera taceant, nisi forte necessitas
operis exegerit, ut loquatur quis.
27 Si quis autem non omni uirtute, adiuuante misericordia
domini, haec conatus fuerit implere, contumaci uero animo despexerit, semel
adque iterum commonitus, si non emendauerit, sciat se subiacere disciplinae
monasterii sicut oportet. 28 Si autem talis fuerit aetas ipsius,
etiam uapulet.
29
Haec autem in nomine Christi fideliter et pie obseruantes, et uos proficietis,
et nobis non parua erit laetitia de uestra salute. Arnen.
30
Haec sunt quae ut obseruetis praecipimus in monasterio constituti.
31
Primo, propter quod in imo estis congregati, ut
unianimes habitetis
in domo, ut sit uobis
anima una et cor
unum in deo.
32
Et non dicatis aliquid proprium, sed sint uobis omnia communia, | 33
ut distribuatur a praeposito uestro uictum et tegumentum, non aequaliter
(omnibus, quia non aequaliter) possitis omnes, sed potius unicuique sicut opus
fuerit. 34 Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, quia
erant illis omnia
communia et
distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat.
35
Qui aliquid habebant in saeculo, quando ingressi sunt in monasterium, libenter
illud uelint inter se commune.
36
Qui autem non habebant, non ea quaerant in monasterio quae haec foris habere non
potuerant. 37 Sed tamen eorum infirmitati quod opus est tribuatur,
etiam si paupertas eorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat
inuenire. 88 Tantum (non) ideo se putent esse felices, quia
inuenerunt uictum, qualem foris inuenire non poterant.
39 Nec erigant ceruicem, quia sociantur eis ad quos |
foras accedere non audebant, 40 sed sursum cor habeant et terrena
bona non quaerant, 41 nec incipiant esse monasteria diuitibus utilia,
non pauperibus, si diuites illic humiliantur et pauperes illic inflantur.
42 Sed rursus etiam illi qui aliquid esse uidebantur in
saeculo non habeant fastidio fratres suos quia ad illam sanctam societatem ex
paupertate uenerunt. 43 Magis autem studeant, non de parentum diuitum
dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari. 44Nec
extollantur, si communi uitae de suis facultatibus aliquid contulerunt, 45
nec de suis diuitiis magis superbiant, qui eas monasterio partiuntur, quam si
eis in saeculo fruantur. 46 Et quid prode est disperdere dando
pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficiatur diuitias
contem|nendo, quam fuerat possidendo ?
47
Omnes ergo unanimiter et concorditer uiuite, et honorate in uobis inuicem deum,
cuius templa facti estis.
48
Orationibus instate horis et temporibus constitutis.
49
In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit;
50ut si forte aliqui, etiam praeter horas constitutas, si eis uacat,
et orare uoluerint, non eis sint inpedimento, qui ibi aliquid agendum
putauerunt.
51 Psalmis et hymnis cum oratis deum, hoc uersetur in
corde quod profitetur in uoce.
52Et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum;
quod autem non ita scribtum est ut cantetur, non cantetur.
58
Carnem uestram domate ieiuniis et abstinentia aescae et potus, quantum ualetudo
permittit. 54Quando autem aliquis non potest ieiunare, non tamen
ex|tra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
55 Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod
uobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite;
56ne solae uobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant dei
uerbum.
57Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter
tractanto in uictu, non debet aliis molestum esse nec iniustum uideri, quos
fecit alia consuetudo fortiores. 58Nec illos feliciores putent, quia
sumunt quod non sumebant ipsi, sed sibi potius gratulentur, quia ualent quod non
ualent illi.
59
Et si eis, qui uenerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid
alimentorum, uestimentorum, stramentorum, operimentorum dato, quod aliis
fortioribus et ideo felicioribus non dato, 60 cogitare debent quibus
non | datur, quantum de sua saeculari uita illi ad istam descenderint, 61quamuis
usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem peruenire
nequiuerint. 62 Nec debent uelle omnes, quod paucos uident amplius,
non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere, 63nec contingat
detestanda peruersitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt diuites
laboriosi, fiant pauperes delicati.
64 Sane, quemadmodum aegrotantes necesse habent minus
accipere (ne) grauentur, ita et post aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius
reparentur, 65 etiam si de humili saeculi paupertate uenerunt,
tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, (quod diuitibus anterior
consuetudo). 66 Sed cum uires pristinas reparauerint, redeant ad
feliciorem consuetudinem suam, quae famulos dei tanto amplius decet, quanto
minus indigent. | 67 Nec ibi eos teneat uoluptas iam uegetos, quo
necessitas leuarat infirmos. 68 Illi se extiment ditiores, qui in
sustinenda parcitate fuerint fortiores; melius est enim minus egere, quam plus
habere.
69 Non sit notabilis habitus uester, nec affectetis
uestibus placere, sed moribus.
70Quando proceditis, simul ambulate; cum ueneritis quo
itis, simul state.
71
In incessu, in statu, in omnibus motibus uestris nihil fiat quod cuiusquam
offendat aspectum, sed quod uestram deceat sanctitatem.
72
Oculi uestri, et si iaciuntur in aliquam feminarum, figantur in nullam. 73Neque
enim, quando proceditis, feminas uidere prohibemini, sed adpetere aut ab ipsis
adpeti uelle criminosum est. 74Nec solo tactu et affectu, sed aspectu
quoque, adpetitur et adpetit concupiscentia (feminarum). |
75
Nec dicatis uos (animos) habere pudicos, si habetis oculos inpudicos, quia
oculus inpudicus inpudici cordis est nuntius.
76
Et cum se inuicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant
inpudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam
intactis ab inmunda uiolatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus.
77Nec putare debet qui in femina figit oculum et illius
in se diligit fixum, ab aliis se non uideri, cum haec facit; rudetur omnino, et
a quibus se uideri non arbitratur. 78 Sed ecce lateat et a nemine
hominum uideatur, quid faciet de illo super inspectore quem latere nihil potest?
79An ideo putandus est non uideri, quia tanto (uidet patientius
quanto) sapientius ? 80 Ille ergo uir sanctus timeat displicere, ne
uelit feminae male | placere. 81 Illum cogitet omnia uidere, ne uelit
feminam male rudere. 82 Illius namque et in hac causa commendatus est
timor, ubi scribtum est:
Abominatio est
domino defigens oculum.
88Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque ubi et
feminae sunt, inuicem uestram pudicitiam custodite; deus enim qui habitat in
uobis, etiam isto modo uos custodiet ex uobis.
84
Et si hanc unde loquor oculi petulantiam in aliquo uestrum aduerteritis, statim
admone, nec coepta egrediantur, sed proximo corrigantur.
85
Si autem et post admonitionem iterum, uel in alio quocumque die, id ipsum eum
facere uideritis, iam uelut uulneratum prodat, quicumque hoc potuit inuenire;
86 prius tamen et alteri uel tertio demonstratum, ut duorum uel trium
possit ore conuinci et conpe|tenti seueritate coherceri. 87 Nec uos
iudicetis esse maliuolos, quando hoc indicatis. 88 Magis quippe
innocentes non estis, si fratres uestros, quos indicando corrigere potestis,
tacendo perire permittitis. 89 Si enim frater tuus uulnus haberet in
corpore, quod uellet occultare, dum timet secari, nonne crudeliter abs te
sileretur et misericorditer indicaretur? "Quanto ergo potius eum debes
manifestare, ne deterius putrescat in corde!
91 Et antequam aliis demonstretur, per quos conuincendus
est, si negauerit, prius praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit
corrigi, ne forte possit, secretius correptus, non innotescere ceteris. 92
Si autem negauerit, tunc nescienti adhibendi sunt alii, ut etiam coram omnibus
possit, non ab uno teste argui, sed a duobus tribusue conuinci. | "Conuictus
uero, secundum praepositi, uel etiam praesbyteri ad cuius dispensationem
pertinet, arbitrium, debet emendatoriam subire uindictam. "Quam si ferre
recusauerit, etiam si ipse non abscesserit, de uestra societate proiciatur.
95 Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione
pestifera plurimos perdat.
96Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris
inueniendis, prohibendis, indicandis, conuincendis uindicandisque peccatis,
diligenter et fideliter obseruetur, cum dilectione hominum et odio uitiorum.
97Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum, ut
occulte ab aliqua litteras uel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro
confitetur, parcatur illi et oretur pro illo; 98si autem
depraehenditur adque conuincitur, | secundum arbitrium praesbyteri uel
praepositi grauius emendetur.
99Uestes uestras in uno habete, sub imo custode uel
duobus uel quod sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tineis ledantur,
100 ut sicut pascimini ex uno (cellario, sic induamini ex uno)
uestiario. 101 Et, si fieri potest, non ad uos pertineat, quid uobis
induendum pro temporis congruentia proferatur, 102 utrum hoc recipiat
unusquisque uestrum quod deposuerat an aliud quod alter habuerat, 108
dum tamen unicuique quod opus est non negetur. 104 Si autem hinc
inter uos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliquid deterius se
accepisse quam prius habuerat et indignum se esse qui non ita uestiatur, sicut
alius frater eius uestiebatur, 108 hinc uos probate quantum uobis
desit in illo interiore sancto habitu cordis ornatus, | qui pro habitu corporis
litigatis. 106 Tamen, si uestra toleratur infirmitas, ut hoc
recipiatis, quod posueritis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete
quod ponitis.
107 Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia
opera uestra in commune fiant, maiore studio et frequentiore alacritate, quam si
uobis singuli propria feceritis.
10* Caritas
enim, de qua scribtum est quod
non quaerit quae
sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria
communibus anteponit. i°9Et ideo, quanto amplius rem communem quam
propriam uestram curaueritis, tanto uos amplius profecisse noueritis;110
ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas, superemineat, quae permanet,
caritas.
111 Consequens ergo est ut etiam (si) quis filiis, uel
aliqua necessitudine ad se pertinentibus, in monasterio constitu|tis, aliquid
uel aliquam contulerit uestem, siue quodlibet aliud inter necessaria deputandum,
non occulte accipiatur, 112 sed sit in potestate praepositi, ut, in
re communi redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur.
113Indumenta uestra secundum arbitrium praepositi
lauentur, siue a uobis, siue a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat
mundae uestis nimius adpetitus.
114Lauacrum etiam corporum, cuius infirmitatis necessitas
cogit, minime denegetur, 115 sed fiat sine murmure de consilio
medicinae, ita ut, etiam si nolit, iubente praeposito, faciat quod faciendum est
pro salute. 116 Si autem uelit, et non expedit, suae cupiditati non
oboediat. Aliquando enim, etiam si noceat, prodesse creditur quod delectat.
117Denique, si latens est dolor in corpore, famulo dei,
dicenti quid sibi doleat, | sine dubitatione credatur; 118et tamen,
utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus
consulatur.
119Nec eant ad balneas, siue quocumque necesse fuerit,
minus quam duo uel tres. 120Nec ille qui habet aliquo eundi
necessitatem, (cum quibus ipse uoluerit), sed cum quibus praepositus iusserit,
ire debebit.
121 Aegrotantium cura, siue post aegritudinem
reficiendorum, siue aliqua inbecillitate, etiam sine febribus, laborantium, uni
alicui debet iniungi, 122 ut ipse de cellario petat, quod cuique opus
esse perspexerit.
128 Siue autem qui cellario, siue qui uestibus, siue qui
codicibus praeponuntur, sine murmure seruiant fratribus suis.
124Codices certa hora singulis diebus petantur; extra
horam qui petierit, non accipiat.
125Uestimenta uero et calciamenta indigentibus necessaria
dare non diffe|rant, sub quorum custodia sunt quae poscuntur.
126Lites nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis,
127ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam
faciat homicidam. 128Sic enim legitis:
Qui odit fratrem suum homicida est.
129Quicumque conuicio uel maledicto uel etiam criminis
obiectu, aliquem lesit, meminerit satisfactione quanto citius curare quod fecit,
130et ille qui lesus est, sine disceptatione dimittere. 131
Si autem inuicem se leserant, inuicem sibi debita relaxare debebunt, propter
orationes uestras, quas utique, quanto crebriores habetis, tanto saniores habere
debetis. 132 Melior est autem qui, quamuis ira saepe temptatur, tamen
inpetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui
tardius irascitur et ad ueniam petendam | difficilius inclinatur. 133Qui
autem numquam uult petere ueniam, aut non ex animo petit, sine causa est in
monasterio, etiam si inde non proiciatur. 134 Proinde uobis a uerbis
durioribus parcite; 135quae si emissa fuerint ex ore uestro, non
pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt uulnera.
136Quando autem necessitas disciplinae, minoribus
cohercendis, dicere uos uerba dura conpellit, si etiam ipsis modum uos
excessisse sentitis, non a uobis exigitur, ut ab eis ueniam postuletis, 137
ne aput eos quos oportet esse subiectos, dum nimium seruatur humilitas, regendi
frangatur auctoritas. 138 Sed tamen petenda uenia est ab omnium
domino, qui nouit etiam eos, quos plus iusto corripitis, quanta beniuolentia
diligatis. 139Non autem carnalis, sed spiritalis inter uos debet esse
dilectio. |
140Praeposito tamquam patri oboediatur, honore seruato, ne
in illo ofFendatur deus; 141 multo magis praesbytero, qui omnium
uestrum curam gerit.
142 Ut ergo ista seruentur et, si quid seruatum non
fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad
praepositum praecipue pertinebit, 143 ut ad praesbyterum, cuius est
aput uos maior auctoritas, referat, quod modum uel uires excedit.
144 Ipse uero qui uobis praeest, non se existimet
potestate dominantem, sed caritate seruientem. 145 Felici honore
coram uobis praelatus sit uobis, timore coram deo substratus sit pedibus
uestris.146
Circa omnes seipsum praebens bonorum operum exemplum,
corripiat inquietos,
consoletur
pusillianimos,
patiens sit ad omnes.
147 Disciplinam libens habeat, metuendus inponat. | 148Quamuis
utrumque sit necessarium, tamen plus a uobis amari adpetat quam timeri, semper
cogitans deo se pro uobis redditurum esse rationem.
149
Unde uos magis oboediendo, non solum uestri, sed etiam ipsius miseremini, qui
inter (uos), quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore uersatur.
150
Donet dominus, ut obseruetis haec omnia cum dilectione, tamquam spiritalis
pulchritudinis amatores et bono Christi odore bona conuersatione flagrantes,151
non sicut serui sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti.
152Ut autem uos in hoc libello tamquam speculo possitis
inspicere, nec per obliuionem aliquid neglegatis, semel in septimana uobis
legatur. 153 Et ubi uos inueneritis ea quae scribta sunt facientes,
agite gratias domino bonorum omnium largitori. 154Ubi autem sibi
quicumque uestrum | uidet aliquid deesse, doleat de praeterito, caueat de
futuro, orans ut et debitum dimittatur et in temptatione non inducatur.
Explicit regula sancti Agustini episcopi
[II] De cellario, qualis debeat esse
1
Talis eligi, qui possit in omnibus guilae suggestionibus dominari; 2qui
timeat Iudae sententiam, qui ab initio fur fuit. 8Studere debet qui
hoc officio deputatur, ut audiat:
*Qui bene
ministrauerit,
bonum gradum sibi adquirit.
5Nosse etiam debent fratres quia quidquid in monasterio
tractatur siue in uasis siue in ferramentis uel cetera omnia esse sanctificata.
6 Si quis neglegenter aliquid tractauerit, 7 partem se
habere nouerit cum illo rege, | qui in uasis domus dei sanctificatis cum suis
bibebat concubinis, et qualem meruit uindictam.
8
Custodienda ista praecepta et per singulos dies in auribus fratrum recensenda.
9
Ergo cellarius monasterii non aliud est quam dispensator diuinarum rerum,
10ut dominus in euangelio promittat fidelibus seruis suis, dicens:
Nolite cogitare
quid manducetis aut quid bibatis aut quid induamini. 11 Simul et de crastino monet non debere
quemquam esse sollicitum, 12 sed hoc admonet, dicens:
Quaerite regnum et
iustitiam dei,
et haec omnia
admonentur uobis.
18Ergo cum de solo inquirendo regno et iustitia eius
fuerimus solliciti, 14 dominum credamus omnia nobis ministrare, qui
ultro se nobis necessaria omnia promittit adponere.
15Ergo omnia uictualia monasterii, quae in praejbenda
operariis suis dominus annona distribuit, 16si male et fraudulenter a
cellario distribuantur et pereant, 17 sciat se supradictus cellarius
in die iudicii diurnis ante tribunal ratiociniis discuti, 18 cum
annonam seruorum suorum dominus per neglegentiam uiderit exterminari, 19
quia quod iuste dominus dignis tradidit, digne ab euersoribus non patitur
custodiri.
20 Qui cellararius sine praecepto abbatis nihil tribuat
aut eroget uel expendat, 21 nec infirmo in praesentia eius extra
iussu aliquid porrigat. 22Elemosynam faciat cum iussu abbatis in
praesentia eius. 23 In absentia uero eius, liceat ei petenti paupero
elemosynam exhibere, 24propter praeceptum domini, quod dicit:
Omni petenti te
tribue, 25et iterum:
Da egenti,
ne cui non dederis,
ipse sit Christus. |
[III] Quomodo debent hii qui operantur uel qui praesunt curam gerere
ferramentorum utensilium eorum de quibus operantur?
1 Primum quidem sicut uasis dei, uel his quae deo
consecrata sunt, uti debent. 2Deinde tamquam qui non possint sine
ipsis deuotionis <et> studii sui emolumenta consequi.
3 Quod si per neglegentiam pereat aliquid ex his, aut
per contemptum dissipetur, his quidem qui contemnet, uelut sacrilegus iudicandus
est, 4et qui perdidit per neglegentiam, et ipse simile crimen
incurrit, 5pro eo quod omnia, quae ad usus seruorum dei deputata
sunt, <deo sine dubio consecrata sunt>.
6
Quod si necessitas poscat, et his qui praeest requirat ab aliquo eorum uas uel
ferramentum, et contradixerit, 7 qui seipsum et membra sua tradidit
in alte|rius potestate propter mandatum domini, 8 quomodo liceat de
utensilibus contradicere, huic praecipue cui cura commissa est ?
9 Sane ferramenta omnia in uno contineantur cubiculo,
10 et uni fratrum, cuius diligentiam abbas cognouerit, eius
conseruandam curam committat. 11Cottidie fratribus ad facienda opera
consignet ad numerum, 12ab eis similiter munda ipse recipiat et
reponat, lsbreue tenente abbate. 14 Qui uero frater non
mundum ferramentum reuocauerit, 15referat hoc custos ferramentorum,
16et poenae nomine annonae suae unam quadram minus accipiat usque ad
satisfactionem uel emendationem.
[IIII] Si qui non contentus cottidie sibi aliquid iniungi de his quae pro
mandato dei incidunt, sed artificium uult discere, quali uitio aegrotat, aut si
opor|tet ei adquiescere?
RESP
1Iste talis et praesumptor est et sibi placens, qui non
timuit sententiam domini dicentis:
Estote parati, quia
qua hora non putatis, filius hominis ueniet. 2 Si enim cottidie expectat quis dominum,
sollicitus est et trepidus quomodo praesentem diem non transeat otiosus, et
nihil amplius quaerit. 8Si autem imperatur ei artificium discere,
oboedientiae suae habeat lucrum; 4in hoc placeat deo et non in eo
quod sibi placet adsumat iudicium.
[V] Si qui industrius sit et promptus ad implenda
mandata, agat autem non quod iniungitur, sed quod ipse uult, quam mercedem habet
?
RESP
1 Merces eius illa ipsa est, quod sibi placet. 2
Cum autem apostolus dicat:
Unusquisque autem
proximo suo placeat in bono ad aedificationem, | 3 et ut amplius inclinaret et
constringeret audientem, addit et dicit quia
et ipse Christus
non sibi placuit, 4
scire debet unusquisque periculum suum esse in eo qui uult sibi placere. 5
Simul enim et inoboediens inuenitur.
[VI] Si iniunctum fuerit aliquid fratri, et
contradixerit, postea autem sua potestate abierit
RESP
1In eo quidem quod contradixit, quasi non obtemperans
iudicandus est et uelut ceteros similem concitans malum. 2 In quo
sciat se illi sententiae obnoxium, quae dicit:
Contradictiones
suscitat omnis malus,
dominus autem
angelum inmisericordem inmittit ei.
3 Cum enim certus sit quia non homini obtemperat, sed domino dicenti:
Qui audit uos, me
audit, et qui spernit uos,
me spernit, 4 si conpunctus est recordatione mandati,
prius satisfaciat, 5 et ita, si permittitur, | impleat quod iniunctum
est.
[VII] Quali affectu oportet accipere uel uestimentum
uel calciamentum qualecumque fuerit ?
1
Si quidem breue aut grande est ad mensuram staturae
suae, hoc indicare debet, sed cum omni uerecundia et mansuetudine. 2
Si uero pro abiectione aut uiliori mouetur, aut quia non est nouum, meminerit
mandati domini dicentis quia
dignus est, non
quicumque, sed
operarius mercede
sua. 3 Discutiat seipsum, si digne operatus est
opera dei et adimpleuit omnia quaecumque praecepta sunt, et tunc non aliud
requiret, 4 sed de eo ipso quod ei datur adhuc erit sollicitus, quia
supra meritum suum accepit. 5 Hoc enim quod de aesca dictum est,
etiam de omni re quae ad usus corporis pertinet, eadem forma obseruari potest.
[VIII] Si licet unicuique ueterem tunicam suam aut
calciamentum | dare cui uoluerit, misericordiae causa propter mandatum ?
RESP
1
Dare aliquid mandati gratia pro
misericordia non est omnium, sed eorum quibus istud officium credendum est.
2 His ergo ad quem pertinet dispensatio, siue bonum, siue uetus
uestimentum ipse dat cui dare debet, 3 et ipse suscipiet a quo
suscipi debet.
[VIIII] Si debent peregrini intrare usque ad illa loca ubi fratres operantur,
uel etiam alii de eodem monasterio debent relictis suis locis intrare ad alios ?
RESP
1 Praeter illum cui creditum est requirere operantes, id
est, ad quem opus pertinet et dispensatio, 2 si quis alius inuentus
fuerit hoc faciens, tamquam interturbans disciplinam et ordinem fratrum, a
communi conuentu excludatur, 3et omnino etiam a licitis progressibus
inhibeatur; 4et sedens in uno loco, in quo iudicauerit is qui
praeest, | apto ad correptionem et uindictam, nusquam prorsus permittatur
accedere, 5 sed urgueatur in opus, multo plus quam consuetudo est;
6et cottidie exigatur, usquequo discat implere hoc quod apostolus
dixit:
Unusquisque in quo
uocatus est,
in eo permaneat.
[X] Si oportet eos qui norunt artificia, suscipere ab aliquo opus absque
conscientia uel iussione eius qui praeest et operae sollicitudinem gerit?
RESP
1 Furti reus erit eiusmodi, uel similis his qui furibus
concurrunt.
[XI] Si oportet peccantibus fratribus silere et
quiescere?
1
Quia non oporteat manifestum est ex ipsius domini praeceptis, quibus in ueteri
quidem testamento dicit:
Argues proximum tuum et non adsumes ex eo peccatum, 2 in euangelio autem dicit:
Si peccauerit in te frater tuus, uade et argue eum inter te, et ipsum solum.
Si audierit te, lucratus es fratrem tuum. zSi uero non audierit te,
adsumes tecum alium unum aut duos, ut in ore duorum uel trium testium stet omne
uerbum.
ASi autem et ipsos non audierit, dic ecclesiae; si uero
nec ecclesiam audierit, sit tibi sicut gentilis et publicanus.
5Quantum autem sit crimen huius peccati, dinoscitur
primo quidem ex sententia domini qua dicit:
Qui incredulus
fuerit filio, non habet uitam asternam, sed ira dei manet super eum ; 6 tum deinde ex historiis, quae uel in
ueteri, uel in nouo testamento referuntur: 7nam Achas ille cum
furatus est linguam auream, super omnem populum ira domini facta est, 8et
quidem populo peccatum quod conmiserat ignorante usquequo manifestatus est;
9et pertulit cum omni domo sua orrendum illud ac famosissimum inte|ritum.
10
Sed et Heli sacerdos, equidem cum non siluisset peccantibus filiis, qui erant
filii pestilentiae, 11immo et frequenter commonens et castigans et
dicens:
Non bona
audio ego de uobis, et cetera,
quae uel peccatum arguerent, uel de dei iudicio commonerent; 12tamen
quoniam non uindicauit, neque digno zelo dei aduersum eos motus est, 13in
tantum dei iracundiam prouocauit, ut etiam uniuersus populus pariter cum filiis
suis extingueretur, et arca testamenti ab alienigenis raperetur, 14
et ipse insuper omnibus subuersis miseranda morte corrueret. 15Quod
si uel in populum ignorantem de unius peccato, uel in patrem qui commonuerat et
corripuerat filios pro peccato, tanta dei iracundia accensa est, 16
quid sperandum est de his qui cognoscunt aliorum delicta et | re-1 ticent, nec
qualemcumque adhibent correptionem.
17Quos utique
conueniret obseruare illud quod apostolus dicit ad Corinthios: Quare
non potius luctum habuistis vt tolleretur de medio
uestrum qui hoc opus fecit,
et reliqua; 18uel illud:
Ecce enim hoc ipsum secundum deum contristari quantum
{operatum) est uobis sollicitudinem: sed excusationem, sed indignationem, sed
timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed uindictam.
19Unde et metuere debent, ne forte etiam nunc similem
ueteribus interitum sumant, hi qui similiter neglegunt, 20immo et
grauius, quanto spernere legem Christi perniciosius est quam legem Moysi.
21 Sed et hic conpetit illud aptari, quod dixit:
Septies uindicatum
esse de Cain, de Lantech septuagies septies.
[XII] Erga eum qui pro peccato non | paenitet, qualiter
esse debemus ?
RESP
1 Sicut dominus
praecepit dicens:
Sit tibi
sicut gentilis et publicanus,
2et sicut apostolus docuit, dicens:
Subtrahite uos ab omni fratre ambulante inquiete et non
secundum traditionem quam tradidimus uobis.
[XIII] Si debet habere aliquid proprium, qui inter fratres est ?
RESP
1Hoc contrarium est illi testimonio, quod in Actibus
Apostolorum de illis qui credebant primitus scribtum est. 2 Ibi enim
ita dicit quia
nemo quidquam ex bonis suis dicebat proprium esse,
sed erant illis omnia communia.
3 Si qui ergo proprium dicit aliquid, sine dubio alienum se facit ab
electis dei et caritate domini, qui docuit uerbo et opere conpleuit, qui
animam suam posuit
pro amicis suis. 4
Si ergo ipse animam suam pro amicis dedit, quomodo nos etiam ea quae extra
animam | sunt propria uindicamus ?
[XIIII] Interrogatio: Qui detrahit de fratre, aut audit detrahentem et patitur,
quid dignus est?
1 Excommunicari;
detrahentem enim, inquit
spiritus,
occulte aduersus proximum suum,
hunc persequebar. 2 Et
alibi dictum est:
Noli
libenter audire detrahentem,
ne forte
eradiceris.
[XV] Quod si de eo detraxerit qui praeest, quomodo eum
obseruabimus ?
RESP
1In hoc manifestum est iudicium iracundiae dei, quae
facta est super Maria, 2 cum detraxit Moysi, et peccatum eius, ne
ipso quidem Moyse orante, inultum esse permisit.
[XVI] Si ex toto rideri non licet?
RESP
1Cum dominus eos qui nunc rident condemnet, manifestum
est quia numquam tempus est risus fideli animae, 2 et maxime cum tam
plurimi sint, qui per praeuaricationem legis | deum non honorent et in peccatis
suis moriantur, 8pro quibus utique tristari indesinenter conuenit
(et) lugere.
[XVII] Quae est materies uel causa malorum, quae in fornace timoris dei excoqui
debent, uel quae est erugo uel sordities uitiorum, quam de nobis debet lima
iustitiae emundare?
RESP DNS
1Cauenda nobis uitia haec sunt: 2primo
superbia, deinde inoboedientia, multiloquium; 3falsitas, auaritia,
cupiditas; 4zelus, inuidia, iniquitas; 5odium,
inimicitia,
ira, rixa,
contentio; 6fornicatio, ebrietas, uoracitas; 7murmurium,
impietas, iniustitia, pigritia, furtum; 8detractio, scurrilitas,
leuitas, inmunditia, uaniloquium; 9risus multus uel excussus,
succinnatio; 10 concupiscentia, dolus, ambitio, uagatio. 11
Haec omnia non sunt a deo, sed | opera sunt diaboli, quae in die iudicii a deo
meritum suum perpetui ignis gehennam merentur.
[XVlllJ De oboedientia discipulorum, qualis debeat esse
RESP DNS
1 Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora.
2 Sed haec forma paucis conuenit et perfectis, in his qui nihil sibi
a Christo carius aliquid extimantes, 8 propter seruitium sanctum,
quod professi sunt, uel propter metum gehennae uel diuitias uitae aeternae,
4 mox aliquid imperatum a maiore audierint, moram pati nesciunt in
sequendo. 5 De quibus dominus dicit:
Obauditu auris obaudiuit mihi.
6Et item dicit doctoribus:
Qui uos audit,
me audit. 7 Ergo hii tales relinquentes statim quae
sua sunt et uoluntatem propriam deserentes, 8 mox exoccupatis manibus
et quod agebant inperfectum relinquentes, uicino oboedientiae | pede iubentis
uocem factis sequuntur. 9 Et ueluti uno momento praedicata magistri
iussio et perfecta discipuli opera in uelocitate timoris dei ambae res
communiter citius explicentur.
10 Sed haec paucorum perfectorum forma infirmorum et
pigrium animos in desperatione sua satis non reddat adtonitos, sed moneat
imitandos. 11 Nam considerantes in nobis diuersa esse uasa flebilia,
cum multum in diuersis pigritiae contulit tarda natura — 12 nam
quorumdam auditus noscuntur surdo stupore hebescere, quorumdam etiam animos
fusione subita in siluosis cogitationibus cernimus aberrare —, 13ideoque
remissius districtionem oboedientiae in doctoribus relaxamus, ut conbinata
praeceptione discipulis et iussionem suam magistrum non pigeat repetere, 14secundum
tes|timonium domini, qui uocans Abraham, nomen eius denuo repetiuit dicens:
Abraham, Abraham. 15Quae ergo repetitio manifestat nobis
dominum ostendisse non posse sufficere unam uocem auditui, 16 ut
quamuis tardi aut neglegentes sint auditores, cum secundo eis dicta primitus
repetuntur, usque adeo dignum est, ut secunda iam oboedientibus factis mora
rumpatur. 17 Si uero tertia, quae absit contingat, in discipulis
oboedientiae mora si fuerit, culpa contumaciae reatui deputetur.
18Nam et illud de duabus uiis congrue hic et conuenienter
taxandum est, id est
latam, quae ducit
ad interitum, et
angustam, quae
ducit ad uitam. 19
In quibus duabus uiis diuersorum hominum oboedientiae gradiuntur, ^d est, per
latam uiam saecularium et sarabaitarum et girouagorum mona| chorum, 21
qui aut singuli aut bini aut terni sine maiore ipsi sibi aequaliter uiuentes,
22 et pro alterno imperio quidquid cuique placuerit sibi uicibus
inuicem imperantes, et quae uoluerint peculiariter in se defendentes, 23
cum in proprio unusquisque consilio non uult se uinci, scandalum sibi tales
numquam faciant esse absentem. 24Mox (post) studiosam litem male
congregati a se inuicem separantes, 25 et sicut grex sine pastore
aberrans, per diuersa disparsus, sine dubio lupi faucibus occursurus, 26prouidente
sibi non deo, sed arbitrio proprio nouas iterato cellas, et de se solo sibi soli
abbatis nomine inponentes, monasteria uideas pluriora esse quam monachos.
27 In hoc enim uia lata talibus creditur ambulari, cum in
nomine monachi communi more uiuentes cum laicis, solo tonsurae habitu |
separati, oboedientias suas magis desideriis subministrant quam deo, 28
et suo iudicio putant sibi licere quae mala sunt, 29et quidquid
noluerint, hoc putant non licere, 30 et acceptum ducentes, ut
cogitationibus suis corpori eorum magis prouideatur quam animae, 31
id est ut uictum et uestitum et caldarium magis sibi melius ipsi posse cogitare
quam alium. 32 Nam de futuris ratiociniis animae neglegendo ita se
reddunt securos, ut, sine maiorum probationibus sub proprio arbitrio militantes,
credunt se omnem legem et iustitiam dei perfecte in cellula operari. 33Nam
si forte superuenientium quorumdam maiorum cum emendationum quaedam eis monita
ministrantur et inutilis eis docetur talis solitaria dispositio habitandi, mox
ei displicet cum ipsa doctoris | persona consilium. 34 Et statim non
in consentiendo ei uel in sequendo eum emendationem promittunt, sed respondunt
se uiuere debere simpliciter, 35 nescientes illud quod dixit
propheta:
Corrupti sunt et
abominabiles facti sunt in uoluntatibus suis, 36et illud testimonium Salomonis, quod
dicit:
Sunt uiae,
quae uidentur
hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit.
37 Ideo enim uia lata a talibus ambulatur, quia quocumque
eos desideriorum duxerit pes, mox adsensus sequuntur, 38 et quidquid
concupierint concupiscentiae eorum, ilico paratissimus seruit effectus. 39
Et nouas sibi licentiae calles uel liberi sine arbitrio magistri facientes, uiam
uitae suae inlicitis uoluptatum diuersitatibus delatant, 40 et
quacum|que eorum delectationes uoluerint progredi, licentes et patibulos sibi
praebeunt gressus, 41 illud semper scire nolentes, quia
homini creato mors iuxta introitum delectationis posita est, 42 et quod eis dictum sit:
Post
concupiscentias tuas non eas et a uoluntalibus tuis auertere, surdo auditu pertranseunt.
43 E contrario, quibus uero ad uitam aeternam ambulandi
amor incumbit, ideo angustam uiam arripiunt, 44ut non suo arbitrio
uiuentes uel desideriis suis et uoluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno
iudicio et imperio, 45 non solum in supradictis desideriis suis et
uoluptatibus coartantur et facere suum nolunt, cum possunt, arbitrium, 46
sed etiam alieno se imperio subdunt et in coenobiis degentes abbatem sibi prae |
esse, non nomen ipsud sibi inesse desiderant. 47 Sine dubio hii tales
illam domini imitantur sententiam, quae dicit:
Non ueni facere
uoluntatem meam,
sed huius qui me
misit. 48 Et proprium non facientes arbitrium,
abnegantes propter Christum semetipsos, sequuntur deum, quocumque abbatis
praeceptio duxerit.
49 Et non solum de temporalibus necessariis, id est
uictum et uestitum, non coguntur sibi sub abbatis sollicitudine cogitare, sed et
de futuris suae ratiociniis animae, 50solam in omnibus praeceptori
oboedientiam ministrando, de ceteris utilitatibus suis tam corporis quam animae
redduntur securi, 51 quia siue bene, siue male, pastori incumbit,
quod in ouibus exercetur, 52et illum tanget in discussionis iudicio
rationem reddere, qui imperauit, non qui imperata perfecit, siue | bona, siue
mala.
58 Ideo enim uia angusta a talibus creditur ambulari,
quia propria in eis desideria minime adimplentur et non quod uolunt perficiunt,
54 sed alieni iudicii iugum trahentes, quo ire delectationibus suis
uoluerint, repelluntur, et a magistro eis, quod agere aut facere uoluerint,
denegatur. 55 Amaricatur uoluntati eorum cottidie in monasterio pro
domino, et ad probationem quaque iniuncta fuerint, sustinent uelut in martyrio
patienter, 56 sine dubio illud domino cum propheta dicturi in
monasterio:
Propter te morti adjicimur tota die, extimati sumus ut oues occisionis, 57 et item postea dicturi in iudicio
domino:
Probasti nos,
deus, igne nos
examinasti, sicut igne examinatur argentum. 58
Induxisti nos in laqueum. Posuisti tribulationes in dorso nostro. Inposuisti
homines super |
{capita nostra. 60Cum ergo dicent:
Inposuisti homines)
super capita nostra,
noscuntur habere super se debere maiorem constitutum uice dei, quem in
monasterio timeant. 61 Et subsequente testimonio, conuenienter domino
dicunt in illo iam saeculo:
Transiuimus per ignem et aquam,
et induxisti nos in
refrigerium,
62hoc est: transiuimus per amaricationes uoluntatum nostrarum, et seruitio
oboedientiae peruenimus ad tuae refrigerium pietatis.
63 Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit deo
et dulcis hominibus, si quod iubetur, non trepide, non tepide, non tarde, uel
cum murmurio uel cum responso nolentis efficiatur, 64 quia
oboedientia, quae maioribus praebetur, deo datur, sicut dicit dominus doctoribus
nostris:
Qui uos audit,
me audit, 65et alibi dicit:
Obauditu auris
obaudiuit mihi; 66ergo
ipsa oboedientia si cum bono animo a discipulis praebea|tur, quia
hilarem datorem
diligit deus. 67
Nam si cum malo animo discipulus oboedit, si non solum nobis de ore, sed deo de
corde inproperat, quod malo animo facit, 68et quamuis impleat quod ei
fuerit imperatum, tamen acceptum iam non erit deo, qui cor eius respicit
murmurantem, 69et quamuis faciat quod iubetur, tamen cum malo illud
animo facit, 70 nullam ei de ipso mercedem dominus inputabit, cum
scrutans mox deus cor eius, triste facientis uotum in eo inuenerit.
[XVIIII] Cum hora diuini officii aduenerit, mox debere fratrem ad oratorium
festinare
RESP
1Cum aduenisse diuinam horam percussus in oratorio indix
monstrauerit, mox laborantes opus proiciant, artifices
ferramenta dimittant, scribtores
litteras non integrent. 2 Omnis fratrum manus deserat quod agebat.
Festinet statim cum grauitate pes | ad oratorium, sensus ad deum, ut mox ad
primam orationem occurrant, 3 et tamquam apes ad mei, intrantium in
oratorium fratrum examen ebulliat, 4 ut qui tacitus erat sancti
oratorii locus, statim psalmorum clamoribus impleatur, et silentium loci sancti
ad relictas migret officinas et opera.
5 Cum uero indix in oratorium semper
percussus fuerit, mox omnes audientes, antequam currant, faciant sibi crucem in
fronte, respondentes «deo gratias».
[XX] De quot passibus frater, relicto labore, ad
oratorium debeat occurrere
RESP
1Cum sonauerit indix, laborans frater
aut solus aut multi, mox relicto ferramento, perpendat si debeat ad oratorium
festinare aut non, 2 et hoc liceat, ut de quinquaginta pedibus longe
a monasterii limen cum grauitate debeat ad oratorium | festinare; 3quod
si supra hunc numerum fuerit loci longinquitas, iam non uadat, 4 sed
ibi, relicto de manibus ferramento, suam flectens ceruicem, quae aguntur in
oratorio genua, opus dei sibi lente dicant.
5 Aut si urguet fratrem quaeuis opera
facienda, psalmos ibi, tamen cum gloriis suis, conternet; 6nam ipsae
gloriae flexo semper capite a psallente dicantur. 7Conplens sibi
ipse, mox quod faciebat repraehendat.
8Ideo enim, si plus a quinquaginta
passibus longitudo fuerit loci, a laborante fratre iam non diximus ad oratorium
ambulari, 9 ne currentes de longe fratres festinatione nimia, concito
certatim inter se cursu, non cum grauitate sed cum lasciuia currant, 10
et lassatis longo itinere, cum tarde ingressi oratorium fuerint, palpitante post
uiam stomacho, uocem psalmi non ualeant adimplere, | 11 et tunc in
despectione...12 et damnum constitutae horae longinquitas faciat.
13Intra monasterium uero qui
urguentibus communis utilitatis necessitatibus occupantur, 14 clara
uoce, cum a psalmo cessatur et orationi incumbitur, petant ad oratorium se
debere haben in mente, 15et tamen in eodem loco, in quo occupantur,
lente sibi opus dei, sequendo oratorii uocem, adimpleant. 16 Et
explicatis simul per uices psalmis, in eodem loco, in quo stant aut sedent, in
orationibus genua flectant.
[XXI] De fratribus qui ad opus dei tarde occurrunt
RESP
1 Frater qui nocturnis et matutinis
et lucernariis primam orationem aut psalmum perdiderit, foris eum in terrore
aput semetipsum de emendatione abbas moneat. 2 Si secundam orationem
uel psalmum perdiderit, ibi in oratorio praesente | congregatione post psalmum
expletum corripiatur acerbe. 8 Si uero post tertiam orationem uel
psalmum intrauerit, mox una cum decano suo foris de oratorio excommunicati
iactentur, 4 et non prius ad ueniam reuertantur, nisi humilitatis
satisfactio ab eis aequaliter ante limen oratorii fuerit operata. 5
Sed hoc ut superiori titulo diximus de intra quinquaginta passus longitudine.
6 In tertia uero, sexta et nona, qui
post signum indicis percussi ad primam orationem et primum psalmum non
accucurrerit, in oratorio praesentibus omnibus acerbe corripiatur. 7
Post secundam uero orationem et secundum psalmum qui occurrerit, etiam sic
excommunicatus cum suis exeat praeposito, hoc est decano.
8 Ad mensae uero psalmum uel uersum
qui non adfuerit, semote et non signatum et sine data et accepta benedictione |
manducent et bibant, 9 sine alicuius eloquio usque dum se leuet.
10 Et merito sine alicuius eloquio hominis debet reficere, quia ante
refectionem cum deo non est locutus. 11 Posteriori uero uersu mensae
qui non adfuerit deo post refectionem gratias redibere, in sequenti refectione
talem poenam in sequestrando suscipiat, qualem ille qui ante refectionem cum
domino non est locutus.
12 Haec uero correptiones uel
excommunicationes dumtaxat his constitutae sunt, qui sunt uoluntatis neglegentia
tardi et nullis monasterii utilitatibus occupantur. 13Qui etiam si
propria uoce ad oratorium debere se ut absentes proclament in orationibus
memorari, praetermittantur a fratribus, 14 et sciant se
excommunicatos, quos non utilitas monasterii (sed neglegentia occupauit. 15
Nam pro utilitate monasterii) occupati digne absentes a praesentibus in orato
|rio memorantur, 16 sic tamen occupati in eodem loco dicentes sibi
opus dei et ipsi.
17 Nam frater qui correptus in
oratorio fuerit, etsi non oratorium iubeatur exire, tamen psalmum et
responsorium aut lectionem aut uersum tandiu non inponat, 18 usque
dum intra ipsum oratorium procul satisfecerit ad uestigia curuatus et in uoce
humili petierit pro se orari.
19 Occupatus absens in oratorio
habeatur in mente. 20Qui per neglegentiam aut tarditatem occupantur,
tacite praetermittantur, quia potius peccatum adquiritur, nolentes deum in
orationibus memorare.
[XXII] Post conpletorios neminem
debere
loqui
RESP
1 Expletis omnibus cum festinatione
diei officiis, non sit occasio, unde loqui cogamur, dicentes: 2 «Iam
enim hora est, ut nos domino commendemus, 3 et finitis ante | omnibus
diei officiis, intrantes noctem, pariter os nostrum loquendi claudatur ad
requiem et oculos ad soporem». 4Ergo (ubi) haec omnia, cum adhuc
loquendi et aliquid imperandi licentia tribuitur, omnia fuerint adimpleta,
5 factis conpletoriis ideo in ultimo dicent:
Pone,
domine,
custodiam ori meo
et ostium continentiae circum labia mea9 6 et
Signatum est super
nos lumen uultus tui domine.
7 Mox ingrediantur silentium et suis se conlocent lectis et tanto
silentio redigantur, ut usque ad nocturnos putetur nullus ibidem esse de
fratribus.
8 Ideo enim post conpletorios silere
debemus, ut merito in nocturnis primo dicamus domino:
Domine,
labia mea aperies,
et os meum
adnuntiabit laudem tuam,
9 hoc est, petamus dominum debere aperire in nocturnis labia nostra,
quae sua custodia in conpletoriis clauserat. 10Uides er|go, quidquid
aperitur, agnoscitur prius fuisse clausum.
11 Sed ne forte, cum silentium
custoditur, aliqua maior necessitas utilitatis ad loquendum fratrem perurgueat
et frater fratri uult loqui, 12 si lumen cicindeli aut lucernae
fuerit, de manu uel nutu capitis uel nutu oculorum, 13aut certe, si
deest lumen, frater ad fratrem necessarium uadat, et quod opus fuerit, tamen ad
aurem ei lente loquatur, ut alter tertius eum non audiat. 14 Simul et
si frater aliqua necessitate post somnum ante nocturnos conpellatur loqui,
15prius uersum consuetum nocturnis dicat sibi lente, id est:
Domine, labia mea
aperies,
et os meum adnuntiabit laudem tuam, 16 et
loquatur lente quod opus est.
17 Nam manducandi aliquid aut bibendi
uel aquam nullam fratri post conpletorios permissionem concedimus.
18 Si qui uero de extraneis | post
conpletorios monasterio aduenerit, a domesticis fratribus tacito ministerio
recreentur propter regulae constitutum, 19et lotis eorum pedibus,
conplentes postmodum sibi lente, et ipsi peregrinorum lectis delegentur dormire.
20 Mox clausis ab hoc regiis, in suis et ipsi ascendentes stratis,
per horarum silentium et noctis adpet&nt somnum.
21 Si quis uero frater post
conpletorios aut manducare aut uel aquam bibere aut uerba contexere fuerit
depraehensus, hanc excommunicationis poenam suscipiat: 22alia die in
ieiunio continuatus, tertia reficiat, qui praesumpsit inlicita. 23Quae
excommunicationis poena tandiu in continuatione permaneat, quamdiu per
humilitatis satisfactionem de emendatione promissa ab eo qui praeest uenia
fuerit postulata. |
[XXIII] Refrenari debere liberum
arbitrium fratrum
RESP
1 Frater qui uotum fecerit supra
modum constitutum aut ieiunare aut superponere 2 et sine iussu
abbatis uoluerit aliqua agere suae uoluntatis arbitrio, 8 magis non
permittatur, quia etiam per bonum ei subripit diabolus, ut propriam cogat facere
uoluntatem, 4 cum in monasterio non liceat fratri suam facere
uoluntatem.
[XXIIII] De disciplina
psallendi
RESP
1 Tanta debet esse reuerentia et
grauitas uel disciplina psallendi, ut amabilius a domino, quam a nobis dicitur,
audiatur, 2 sicut ait scribtura:
Bene psallite in iubilatione, quia rectus est sermo dei, 8et iterum:
Exuitote ei cum
tremore, 4et iterum:
Psallite domino
sapienter. 5(Ergo si sapienter) et
cum timore iubet psalli, oportet psallentem inmobili corpore, inclinato capite
stare, et | laudes domino moderate canere, 6 quippe qui ministerium
suum ante diuinitatem implet, 7 docente propheta, cum dicit:
In conspectu
angelorum psallam tibi.
8 Nam considerare debet qui psallet
semper, ne alibi sensus eius emigret, 9 ne, cum in alia cogitatione
sensus noster migrauerit, de nobis dicat deus:
Populus iste labiis
me honorat,
cor autem eorum
longe est a me, 10et
item de nobis dicetur:
Et dilexerunt eum in ore suo, et in lingua sua mentiti sunt ei, 11
cor autem eorum non erat rectum cum eo;
12et iterum de nobis dicatur:
Ore suo
benedicebant et corde suo maledicebant,
18et ne cum in sola lingua deum laudamus, in sola regia oris nostri
deum admittamus, et intus in domum cordis nostri introductum diabolum
conlocemus. 14 Fortior enim ab introducente iudicatur qui intus
ingreditur, quam qui foris | expectat. 15 Ergo ad tantum et talem
officium cor pariter cum lingua conueniat cum timore domino cottidianum debitum
redibere. 16Et notet sibi in corde qui psallet ad singula omnia
testimonia, quae dicit, quia singuli uersus, si notentur, proficiunt animae ad
salutem, 17 et in eis totum inuenitur, quod quaeritur, quia omnia ad
aedificationem loquitur psalmus, 18dicente propheta:
Psallam et
intellegam in uia inmaculata, quando uenies ad me.
19Qui sonat in uoce, ipse sit et in mente psallentis. 20
Psallamus ergo uoce et mente communiter, dicente apostolo:
Psallam spiritu,
psallam et mente. 21
Non solum uocibus, sed et corde ad deum clamare.
22Cauendum namque est, cum psallitur,
ne frequens tussis aut anelus prolixus abundet aut saliuarum excreatus adsiduus,
28 aut narium spurcitiae detractentur. | 24 Haec omnia
inpedimenta psallentibus cum diabolo fuerint ministrata, mox sibi qui psallet
signet os crucis sigillo.
[XXV] Qualis debeat esse abba
RESP
1 Abbas, qui praeesse dignus est
monasterio, semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere.
2 Christi enim agere creditur uices in monasterio, quando ipsius
uocatur pronomine, 8dicente apostolo:
Sed accepistis
spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba,
pater.
4Ideoque hio abbas nihil, extra
praeceptum domini quod sit, debet aut docere aut constituere aut iubere, 5
ut iussio eius uel monitio siue doctrina fermentum diuinae iustitiae in
discipulorum mentibus conspargatur. 6 Memor semper abbas quia
doctrinae suae uel discipulorum oboedientiae, ambarum rerum in tremendo iudicio
domini facienda | erit discussio. 7 Et sciat abbas culpae pastoris
incumbere, quidquid in ouibus paterfamilias utilitatis minus potuerit inuenire.
8Tantumdem iterum erit, ut, si inquieto uel inoboedienti gregi
pastoris fuerit omnis diligentia adtributa et morbidis earum actibus uniuersa
fuerit cura exhibita, 9 pastor eorum in iudicio domini absolutus
dicat cum propheta domino:
Non abscondi in
corde meo ueritatem tuam,
et salutare tuum
dixi. Ipsi autem
contemnentes
spreuerunt (me). 10 Et tunc demum
inoboedientibus curae suae ouibus poena sit praeualens ipse mortis morbus.
11 In doctrina sua namque abbas
apostolicam debet illam formam seruare, in qua dicit:
Argue,
obsecra,
increpa, 12id est, miscens
temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium pastoris
ostendat | affectum, 13id est, indisciplinatos debet (et) inquietos
arguere, oboedientes, mites ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et
contemnentes ut increpet admonemus.
14 Meminere semper debet abbas quod
est uel dicitur, et scire (quia)
cui plus creditur,
plus ab eo exigitur. 15 Et sciat quia (qui)
suscipit animas regendas, paret se ad rationes reddendas. 16 Et
quantum sub sua cura fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia
in die iudicii ipsarum omnium animarum tantas est redditurus domino rationes,
sine dubio addita et sua. 17Ideoque debet semper cautus esse
magister, 18ut omnia quae imperat, omnia quae docet, omnia quae
mandat, de praeceptis dei iustitia dictante monstretur, quod futuro iudicio non
condamnetur; 19 timens semper futuram discussionem de creditis sibi |
ouibus, quia et cum de aliis ratiociniis cauet, redditur de suis sollicitus,
20 et cum de monitionibus suis emendationes aliis subministrat, ipse
efficitur a uitiis emendatus.
21 Ergo abbas sanctae huius (artis)
sit artifex, non sibi ipsius artis, sed domino adsignans mysterium, cuius in
nobis gratia fabricatur, quidquid a nobis sancte perficitur.
[XXVI] Qualis debeat esse praepositus
RESP
xNon sit duplicis fidei. 2Dominetur
carni suae iuxta mensuram sanctorum. 8 Non sequatur cordis sui
cogitationes sed legem dei. 4 Non resistat sublimioribus potestatibus
tumenti animo. 5Non fremat super humilioribus. 6Non
neglegat peccatum animae suae. 7Ne uincatur carnis luxuria. 8Ne
ambulet neglegenter. 9 Ne loquatur uerbum otiosum. 10 Ne
ponat scandalum ante pedes caeci. 11 Non doceat uoluptatem animam
suam. 12Non resoluatur | risu ac ioco stultorum. 18Non
rapiatur cor eius ab his qui inepta loquuntur ac dulcia. 14Non
uincatur muneribus. 15Non paruulorum sermone ducatur. 16Non
adfligatur in tribulatione. 17Ne timeat mortem sed deum. 18Ne
praeuaricator sit propter inminentem timorem. 19Non relinquat uerum
lumen propter modico cibo. "Non natet ac fluctuet in operibus suis. 21
Non mutet sententiam, sed firmi sit solidique decreti, iustus, cuncta
considerans in ueritate absque adpetitu gloriae, manifestus deo et hominibus, et
fraude alienus. 22Ne ignoret conuersationem sanctorum. 23
Nulli noceat prae superbia. 24 Non sequatur concupiscentias oculorum
suorum. 25Non eum superent incentiua uitiorum. 26Non
praetereat ueritatem. 27Oderit iniustitiam. 28Non iudicet
secundum personam pro muneribus. 29 Nec condemnet ani|mam innocentem
prae superbia. "Non rideat inter pueros. 81 Non deserat ueritatem
timore superatus. 82 Non desideret alteram terram. 83Non
despiciat eos qui indigent misericordiam. 84Ne falsum testimonium
dicat seductus. 85Ne contendat contra ueritatem ob timorem animi. "Ne
perdat animam suam propter uerecundiam. 87 Ne pulchra uestimenta
desideret. 88Semper diiudicet cogitationes. 39Quando
iudicat, sequatur praecepta maiorum et legem dei quae in toto orbe est.
40 Nulli detrahat. 41
Neminem oderit. 42 Non murmuret. 48Forma sit fratribus in
bono. 44 Discutiat se semper, 45et non desinat orare.
46 Nulli malum pro malo reddat.
[XXVII] De generibus uel ordine et actus et uita
monachorum in coenobiis
RESP
1 Monachorum quattuor esse genera
manifestum est. 2 Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans
sub re|gula uel abbate. :
8 Deinde secundum genus est
anachoritarum, qui non conuersionis feruore nouicio, sed monasterii probatione
diuturna, 4 qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti
pugnare, 5 et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam
heremi, securi iam sine consolatione alterius sola manu uel brachio contra uitia
carnis uel cogitationum cum deo et spiritu repugnare sufficiunt.
6 Tertium uero monachorum deterrimum
genus est sarabaitarum, quem melius adhuc laicum iam dixissem, si me propositi
sancti non inpediret tonsura. Qui nulla regula adprobati et experientia magistro
sicut aurum
fornacis, sed in plumbi natura molliti,
7 adhuc factis seruantes saeculo fidem, mentiri deo per tonsuram
noscuntur. 8Qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore, non |
dominicis sed suis inclusi ouilibus, pro lege eis est desideriorum uoluntas,
9 cum quidquid putauerint uel legerint, hoc dicunt sanctum, et quod
noluerint hoc putant non licere. 10 Et dum in proprio arbitrio
quaerunt habere cellas, arcellas et rescellas, ignorant quia perdunt suas
animellas.
11 Simul et hii qui nuper conuersi
inmoderato (feruore) heremum putant esse quietem, 12 et non putantes
insidiari et nocere diabolum, singularem cum eo pugnam indocti et securi
inuadunt, sine dubio docti lupi faucibus occursuri.
13Quartum uero genus est monachorum
nec nominandum, quod melius tacerem quam de talibus aliquid dicerem, 14
quod genus nominatur girouagorum, qui tota uita sua per diuersas prouincias
ternis aut quaternis diebus per diuersorum cellas et monasteria hospitantes,
15cum pro hospi|tis aduentu a diuersis uolunt cottidie nouiter
suscipi, 16 ut humiles intrant hospites solo capite inclinanti,
deinde superbi et uelut ingrati post biduum migraturi. 17 Et ueluti
quibus diuersorum actus (et) omnium monasteriorum disciplina non placeat,
eligunt magis girare quam sistere. 18Qui per diuersa semper uagando
ignorant aput quem tedia (sua) suscipiant, et quod est ultimum, nesciunt ubi
suam constituant sepulturam.
19 Unde magnum extimantes primum genus
coenobitarum, cuius militia uel probatio uoluntas est dei, ad ipsorum regulam
reuertamur.
20Fratres, clamat nobis cottidie
dominus dicens:
Conuertimini ad me,
et ego conuertar ad
vos. 21Conuersio ergo nostra
ad deum, fratres, non aliud est nisi a malis reuersio, dicente scribtura:
Diuerte a malo et
fac bonum. 22 A quibus | autem
malis cum auertimur, dominum intuemur, 28 et ille nos statim suo
inluminans uultu, donans nobis adiutorium suum, mox gratiam suam petentibus
tribuit, quaerentibus ostendit, pulsantibus patefecit. 24 Haec tria
domini dona concessa ipsi conueniunt, qui dei uoluerint, non suam facere
uoluntatem, quia aliud nobis dominus in spiritu imperat, aliud caro
[concupiscentia] cogit (in) anima, 25 et
quis a quo uictus
fuerit,
ipsius et seruus
est.
26 Ecclesiae suae namque dominus
secundum trinitatis nomine tres gradus doctrinae constituit,
primum apostolorum,
secundum
prophetarum,
doctorum tertium, 27 sub quorum imperio
uel doctrina Christi regerentur ecclesiae et scolae, 28ut pastorum
uice sanctis ouilibus diuinas oues et claudant et doceant, dicente domino per
Esaiam prophetam:
Dabo vobis pastores
|
secundum cor meum,
et pascent vos pascentes cum disciplina,
29et ipso domino dicente Petro:
Simon Iohannis,
pasce oues meas,
30 docentes eas seruare ea quae
mandaui uobis. Et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus,
usque ad consummationem saeculi.
31Ideoque omnes quibus insipientia
mater est, expedit sub unius esse potestate maioris, ut doctoris arbitrio
ambulantes iter uoluntatis propriae discant nescire. 32 Per doctorem
enim nobis imperat dominus, quia, sicut dixit superius, cum ipsis doctoribus est
semper
omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi,
33 sine dubio non aliud nisi nos aedificaturus per eos, dicente ipso
domino discipulis suis doctoribus nostris:
Qui uos audit,
me audit,
et qui uos spernit,
me spernit. 84 Ergo si, quae a
doctoribus audimus, et facimus, non iam quae uolumus exercemus, 35 ut
| in die iudicii nihil habeat in nobis, quod secum diabolus uindicet in gehenna,
36 quando in nobis hoc semper egit dominus, quod adiudicaret ad
gloriam.
37 Ergo praeparanda sunt corda nostra
sanctae praeceptorum oboedientiae militanda. 38 Et quod minus habet
in nos natura possibile, rogemus dominum, ut gratiae suae iubeat nobis
adiutorium ministrare. 39 Et si fugientes gehennae poenam, ad uitam
uolumus peruenire, 40 dum adhuc et in hoc corpore sumus et haec omnia
per hanc lucis uitam uacat implere, 41 currendum et agendum est modo,
quod in perpetuo nobis expediat. 42 Constituenda est ergo nobis
dominici scola seruitii, 43 ut ab ipsius numquam magisterio
discedentes et in huius doctrina usque ad mortem in monasterio perseuerantes,
passioni Christi per patientiam mereamur esse participes, | ut in regno eius
dominus nos faciat coheredes.
[XXVIII] De doctrina discipulorum et gratia humilitatis
et profectus in deo quibus modis adquiritur uel adquisita seruatur
RESP
1 Clamat nobis
scribtura diuina, fratres, dicens:
Omnis qui se exaltat,
humiliabitur,
et qui se humiliauerit, exaltabitur. 2 Cum
haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. 8Quod
se cauere propheta indicat, dicens:
Domine,
non est
exaltatum cor meum neque elati sunt oculi {mei). Et item repetit:
Neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me.
4 Sed quid,
si non
humiliter sentiebam,
sed exaltaui animam meam? Sicut ablactatum super matrem
suam,
ita retribues in animam meam.
5Unde, fratres, si summae humilitatis
uolumus culmen adtingere et ad exaltationem illam caelestem, ad quam per |
praesentis uitae humilitatem ascenditur, uolumus uelociter peruenire, 6
actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est, quae erecta in caelum in
somnio Iacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli
monstrabantur. 7 Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a
nobis intellegitur, nisi exaltationem descendere et ascendere humilitatem
ostendi. 8 Scala uero ipsa erecta nostra est uita in saeculo, quae,
humiliato corde et capite suo in praesenti hoc tempore, exaltatum a domino
mortis exitum erigat ad caelum. 9 Latera enim eius scalae certissime
credimus nostrum esse corpus et anima, in qua latera diuersos gradus humilitatis
uel disciplinae euocatio diuina ascendendo inseruit.
10 Primum itaque humilitatis gradum in
scala caeli ascendit discipulus, si timorem dei sibi ante oculos | semper
ponens, obliuionem omni hora fugiat 11 et semper sit memor omnia,
quae praecepit deus, ut quomodo et gehenna contemnentes dominum de peccatis
incendat, et uita aeterna quid timentibus deum praeparet, animo suo semper
reuoluat. 12 Et custodiens se omni hora a peccatis et uitiis, id est
cogitationum, linguae, manuum, peduum uel uoluntatis propriae, sed et desideria
carnis, 18extimet se discipulus a deo semper de caelis respici omni
hora, et facta sua omni loco ab aspectu diuinitatis uideri et ab angelis omni
hora cottidie.
14 Demonstrans nobis propheta, cum in
cogitationibus nostris ita deum esse semper praesentem ostendit, dicens:
Scrutans corda et renes deus. 15Et
item:
Intellexisti cogitationes meas de longe, 16et
Cor regis in manu dei. 17Nam
ut sollicitus sit aduersus cogitationes cordis sui peruersas, dicat semper
utilis fra|ter in corde hoc: Tunc
ero inmaculatus coram eo,
si
obseruauero
me ab iniquitate mea.
18 Ad linguae uero eloquia ita nobis
agnoscimus deum semper esse praesentem, cum dicit per prophetam uox domini:
Qui loquitur
iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.
19Et item dicit:
Sermo malus de ore
uestro non procedo! ,
20et
Mors et uita in manibus linguae.
21 In opere uero manuum nostrarum ita
agnoscimus deum nobis esse praesentem, cum dicit propheta:
Inperfectum meum
uiderunt oculi tui.
22 In gressu uero
pedum nostrorum ita agnoscimus deum nobis semper esse praesentem, cum dicit
propheta:
Sine
iniquitatem cucurri et direxi. 22 Exurge in occursum mihi et uide.
24Et item dicit:
Quo ibo ab spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam ?
25Si
ascendero in caelum, tu illic es, si descendero in infernum, ades. 26
Si sumpsero pinnas |
meas ante lucem et habitauero in extrema maris, 21
etenim illuc manus tua deducet me.
28Uoluntatem uero propriam ita,
praesente domino, facere prohibemur, cum dicit scribtura nobis:
Et a uoluntate tua
auertere. 29 Et iterum rogamus
dominum in oratione dominica, ut fiat illius uoluntas in nobis. 30
Docemur ergo merito, nostram facere uoluntatem prohibemur, cum cauemus illud,
quod dicit sancta scribtura nobis:
Sunt uiae,
quae uidentur
hominibus rectae,
quarum finis usque
ad profundum inferni demergit,
31 et cum item pauemus illud, quod de neglegentibus dictum est:
Corrupti sunt et
abominabiles facti sunt in uoluntatibus suis.
32 In desideriis uero carnis ita nobis
deum credimus semper esse praesentem, cum dicit propheta domino:
Et ante te est omne
desiderium meum.
33Cauendum ergo ideo malum desiderium, quia
mors secus
introitum delectationis posita est.
34Unde scribtura praecepit dicens:
Post
concupiscentias tuas non eas.
35 Ergo si
oculi domini
speculantur bonos et malos
86 et
de caelo respicit super filios hominum,
ut uideat si est intellegens aut requirens deum, 37cauendum est ergo
omni hora, fratres, ne nos
declinantes in malo et
inutiles factos aliqua hora aspiciat dominus,
38 et parcendo nobis in hoc tempore, quia pius est (et) spectat nos
conuerti in melius, dicat nobis in futuro iudicio:
Haec fecisti,
et tacui.
89 Deinde secundum humilitatis gradum
in scala caeli ascendit discipulus, si propriam non amans uoluntatem, desideria
sua non delectetur implere, 40 sed uocem illam domini factis imitetur
dicentis:
Non ueni uoluntatem meam facere,
sed eius qui me misit.
41 Et iterum dicit scribtura:
Uolunto* habet
poenam, , et necessitas parit coronam.
42 Deinde tertium humilitatis gradum
in scala | caeli ascendit discipulus, si postquam nihil suo iudicio praesumens
eligat quae non expediant, 43et item dicit apostolus:
Omnia licent,
sed non omnia
expediunt. Omnia licent,
sed ego sub nullius
redigar potestatem,
44ergo non solum haec cauens discipulus, sed et omni oboedientia se
subdat maiori, imitans dominum, de quo dicit apostolus:
Factus est
oboediens usque ad
mortem. 45 Et item uox domini
laudat de hac oboedientia populum gentilium, dicens:
Obauditu auris
obaudiuit mihi. 46Et
sub abbate sibi nos dominus obaudire demonstrat, cum dicit doctoribus nostris:
Qui uos audit,
me audit,
et qui uos spernit,
me spernit.
47 Deinde quartum humilitatis gradum
in scala caeli ascendit discipulus, si in ipsa oboedientia duris et contrariis
rebus uel etiam quibuslibet inrogatis iniuriis, tacite patientiae constantiam
amplecta|mur, 48 et sustinens non lassescat uel discedat, dicente
scribtura:
Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. 49 Et item de tali re
hortatur nos propheta, dicens:
Confortetur cor tuum, et sustine dominum.
50Et ostendens fidelem pro domino uniuersa etiam contraria sustinere
debere, per sufferentium dicit propheta personas:
Propter te morti
adjicimur tota die,
extimati sumus ut
oues occisionis.
51 Et securi de spe retributionis
diuinae, subsequuntur gaudentes ac dicentes:
Sed in his omnibus
superamus propter eum,
qui dilexit nos. 52 Et item in alio loco
scribtura ex ipsorum persona dicit:
Probasti nos,
deus,
igne nos
examinasti, sicut examinatur argentum. Induxisti nos in laqueum. Posuisti
tribulationes in dorso nostro.
53 Et ut ostendat nos sub maiore esse debere, subsequitur dicens:
Inposuisti \
homines super capita nostra.
54 Sed et praeceptum domini in aduersis et iniuriis per patientiam
adimplentes, qui
percussi in maxillam praebunt et alteram,
sublatae tunicae dimittunt et pallium, angariali miliario uadunt duo, 55 cum Paulo apostolo
falsos fratres sustinent et
persecutionem
sufferent et
maledicentes se magis
benedicent.
56 Deinde quintum humilitatis gradum
(in scala caeli ascendit discipulus), si omnes cogitationes malas cordi suo
aduenientes uel mala (a) se absconse commissa per humilem linguae confessionem
abbatem non celauerit suum. 57 Hortans nos de hac scribtura, dicens:
Reuela ad dominum
uiam tuam et spera in eum.
58Et item dicit:
Confitemini domino, quoniam bonum est, quoniam in saeculum misericordia eius. 59Et
item propheta domino dicit:
Delictum meum cognitum feci et iniustitias meas non operui. Q0Dixi:
pronun\tiabo aduersus me iniustitias meas domino, et tu remisisti impietatem
cordis mei.
61 Deinde sextum humilitatis gradum in
scala caeli ascendit discipulus, si omni uilitate uel extremitate contentus sit,
et ad omnia, quae sibi praebuntur, uelut operarium malum se iudicet et indignum,
62dicens sibi cum propheta:
Ad nihilum redactus sum et nesciui. Ut iumentum factus sum aput te et ego semper
tecum.
63 Deinde septimum humilitatis gradum
in scala caeli ascendit discipulus, si omnibus se inferiorem et uiliorem non
solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, 64humilians
se et dicens:
Ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis, 65 et
Exaltatus sum et
confusus. 66Et item semper dicat
talis frater domino: |
Bonum mihi est, domine, quod humiliasti me, ut discam mandata tua.
67 Deinde octabum humilitatis gradum
in scala caeli ascendit discipulus, si nihil agat, nisi quod communis regula uel
maiorum cohortantur exempla, 68 dicens cum scribtura:
Quia lex tua
meditatio mea est, 69 et cum
interrogat patrem
suum, adnuntiabit ei, seniores suos et dicent ei, id est per suam doctrinam abbas.
70 Deinde nonum humilitatis gradum in
scala caeli ascendit discipulus, si linguam ad loquendum prohibeat, et
taciturnitatem habens usque ad interrogationem non loquatur, 71
monstrante scribtura quia
in multiloquio non effugitur peccatum,
72 et quia
uir linguosus non dirigetur super terram.
73 Deinde decimum humilitatis gradum
in scala caeli ascendit discipulus, si non sit facilis ac promptus in risu, quia
scribtum est:
Stultus in risu exaltat uocem suam,
74et
Sicut uox spinarum cre\pitantium sub olla, ita et risus stultorum.
75 Deinde undecimum humilitatis gradum
in scala caeli ascendit discipulus, si, cum loquitur, leniter et sine risu,
humiliter cum grauitate uel pauca uerba et sancta loquatur, et non sit clamosus
in uoce, 76sicut scribtum est:
Sapiens paucis uerbis innotescit.
77 Deinde duodecimum humilitatis
gradum in scala caeli ascendit discipulus, si et iam non solo corde, sed etiam
ipso corpore humilitatem uidentibus se semper indicet, 78 in omni
opere dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in uia, in agro uel ubicumque,
sedens, ambulans uel stans, inclinato semper capite, defixis in terra
aspectibus, 79reum se omni hora de peccatis suis extimet, iam se
tremendo iudicio repraesentari extimet, 80 dicens sibi in corde
semper quod publicanus ante / templum stans, fixis in terra oculis, dixit:
Domine, propitius |
mihi esto peccatori.
81 Et item cum propheta dicat sibi talis discipulus:
Incuruatus sum et humiliatus sum
nimis.
82 Ergo his omnibus humilitatis
gradibus (a) discipulo perascensis, uitae huius in timore dei (bene persubitur
scala) 83 et mox ad
caritatem illam domini peruenientes, quae
perfecta foris
mittit timorem,
84 per quam uniuersa, quae prius non sine formidine obseruas, absque
ullo labore uelut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, 85non
iam timore gehennae, sed amore ipsius consuetudinis bonae et delectatione
uirtutum. 86Quae dominus iam pro operarium suum mundum a uitiis et
peccatis ab spiritu sancto dignabitur demonstrare.
87Quibus ergo perascensis gradibus,
post exitum uitae sine dubio talis anima ad illam retributionem domini
introitu-1 ra est, quam demonstrat apostolus, dicens:
Non sunt condignae
passiones huius saeculi ad superuenturam gloriam,
quae reuelabitur in
nobis. 88 Illam uitam aeternam
tales animae recepturae sunt, quae in sempiterna laetitia exultatione permanet
et ulterius finiri non nouit. 89 In qua est flos purpureus rosarum
numquam marcescens, 90 in qua nemora floscida perpetua uiriditate
uernantia. 91 Ubi prata recentia semper melleis adfluunt riuis,
92ubi croceis gramina floribus redolent et alantes campi iucundis admodum
odoribus pollent. 93 Aurae ibi uitam aeternam habentes nares
aspirant, 94 lumen ibi sine umbra, serenitas absque nubilo, et absque
tenebris nocturnis perpetuum diem oculi perfruuntur. 95 Nulla ibi
inpediuntur occupatione deliciae, 96nulla paenitus sollicitudine ibi
securitas conturba|tur. 97Mugitum, ululatum, gemitum, lamentum et
luctum numquam illic auditum uel nominatum est, 98foedum, deforme,
tetrum, nigrum, orrendum numquam ibi paenitus uisum est. "Pulchritudo in
amoenitate nemorum, splendor in aere iucundo, et formonsitatem adque omnem
elegantiam sine intermissione patentes oculi perfruuntur, 100et nihil
omnino quod conturbet mentem auribus datur. 101 Sonant ibidem iugiter
organa hymnorum, quae ad laudem regis ab angelis et archangelis decantantur.
102Amaritudo et fellis asperitas ibi locum non habet. 103
Tonitrua ibi numquam audita sunt, fulgura et coruscationes numquam paruerunt.
104 Cinnamomum illic uirgulta gignunt, et balsamum arbusta
prorumpunt. 105 Odor aeris delectationes per omnia membra diffundet.
106Aesca ibi nulla stercora conficit. 107 Sicut enim |
bono nuntio aures et bono odore nares et bono aspectu oculi saginantur et ipsa
refectio non potest in digestionem prorumpere, 108 quia non in aesca
et potu, sed in aspectu, odoratu et auditu constat dilectionis saginatio,
109ita illic refectio, quam os susceperit, melliflua in gustu hoc
unicuique sapet in os, quod fuerit delectatus. 110Statim denique quod
concupierit anima, concupiscentiae eius paratissimus seruit effectus. 111
In qua delectatione uero uel laetitia nec aetas senectutem nec uita terminum nec
suspectam ulterius mortem tales deliciae reformidant. 112 Nec in his
perennium diuitiarum usibus possessor desinit et heres succedit, cum nesciunt
ulterius mortem, qui benefacti pretio uitam aeternam semel moriendo emerunt.
113 Haec est sanctorum caelestis
patria. 114 Beati qui hac regione perenni | et in perpetua cum deo
exultatione laetantur,
quam praeparanti
deus his qui diligunt illum
et custodiunt mandata eius et mundo sunt corde.
[XXVIIII] Item de
humilitate et oboedientia et de calcanda superbia
RESP
1 Saeculariter in ecclesia loquitur,
aliter uobis loqui debemus. 2 Illis loquimur aliquando res quae in
sonum habentur et uirtutem non habent. 3Delectantur enim tamquam
infirmi sonis uerborum, non uirtute dei. 4Uos autem in nomine Christi
non hoc delectamini, sed uultis audire salutis uerbum, 5 in quo
uocati estis et has uestes lugubres in mundo induxistis, expectantes meliores
aput deum.
6 Nostis, iam sapitis, iam multum
tempus hic habetis, aduersus quem uobis est conluctatio, 7 quia
aduersarius uester non est foris, sed intus est. 8 In uisceribus et
in ipsis membris nostris habemus obluctatorem. 9 Sic enim |
caro concupiscit
aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem,
et non ea quae nolumus facimus,
10uidetis quia intus est aduersarius iste.
11Aduersarius autem non uincitur nisi
humilitate et caritate, 12 quia et ipse dominus Iesus Christus
diabolum non uincisset, nisi humiliatus fuisset, 13humiliatus autem
non necessitate, sed caritate. 14 Si enim nos non amasset, humilis
factus non fuisset. 15Amore nostri factus est humilis. 16Si
ergo
qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt,
dominus angelorum omnium, qui
creauit omnia, propter nos factus est humilis,17 quare nos propter
nosmetipsos recusamus humilitatem ?
18Uia ergo salutis non est nobis
prima, nisi humilitas. 19 Cum coeperis humilitatem quaerere et eam
propter deum et propter | ipsam congregationem sustinere... 20 et
(in) ipsa congregatione quamuis aequales sitis, unusquisque alterum superiorem
sibi extimare debet, tamenetsi non sit superior, 21 et non illud
facit, nisi quis humilitatem habuerit. 22Non est necessarium seruis
dei aliud primum, nisi humilitas, 23 quia humilitas, cum fuerit in
homine, facit illum oboedientem; 24 oboediens uero cum fuerit, uel
qui oboedientiam sectatur, non hominibus obaudit sed deo; 25sic enim
dominus ait:
Qui uos audit, me audit, et qui me
audit, audit
eum qui me misit.
26 Abbas pater est, sequentes fratres
patriarchae sunt. 27 Et quicumque est alius inter uos, qui forte
bonam habet uitam, meliorem continentiam, meliores uigilias, meliorem custodiam
corporis, et ipse propter imitationem pater est.
28 Hoc ergo | agite inter uos, ut
primum humilitatem custodiatis, non ut hominibus humiles uideamini, sed deo.
29 Illa est uera humilitas quae deo, non hominibus demonstratur. "Nam
humilitas quae hominibus demonstratur, factio est, non humilitas, quod a seruis
dei omnino alienum esse debet. 31 Non quidem arbitror quia sunt tales
in uobis, sed ne subripiat talis morbus admoneo. 32 Homines enim
sumus et hominibus loquimur. 33 Idcirco primum humilitatem fratribus
uestris monstrare debetis propter imitationem, ut fundata sit ipsa humilitas
intus in corde secundum deum. 34Cum fuerit enim humilitas fundata in
corde tuo propter deum, tunc dat illi deus, id est fratri tuo, ut intellegat et
imitetur humilitatem tuam. "Nam si non fuerit humilitas fundata in corde tuo,
ostendit deus fratri tuo, quia Uncta est humilitas tua.
36Prima ergo uia salutis haec est: |
humilitatem tenere simplicem propter deum, non propter hominem, 37non
placere inde hominibus, sed placere inde deo.
"Humilitatem sequatur oboedientia — nam non potest esse oboediens, nisi fuerit
humilis —, 39et obtemperetis uobis ipsis, sibi sicut obtemperant
membra. 40(Numquid cum consilio sibi obtemperant membra), et non
naturali caritate ? 41Si pes offenderit, manus occurrit, ne totum
corpus labatur ut cadat, 42sicut ait apostulus:
Si patitur unum membrum,
conpatiuntur omnia
membra. 43Unde ergo, nisi ex
caritate ? 44Si ergo dilexeritis uos inuicem, nulla erit perturbatio.
45 Scandala nemo patitur: non propter cibum, non propter potum, non
propter uestimentum, non propter uigilias, non propter opera, non propter
cocinam, non propter ministerium. 46Iam cum uos inuicem dilexeritis,
si quis aliquid faciat, quod non debet, | caritas illa non permittit ut
offendaris.
47 Habete ergo, fratres, humilitatem
(et) oboedientiam, quam sequitur pax, ut sitis filii pacis, 48 quia
caritas, sicut ait apostolus,
uinculum est
perfectionis. 49Cum quis habuerit
humilitatem, Christum imitatur, qui humilis factus est propter nos. 50
Si quis habuerit oboedientiam, Christum imitatur, qui
oboediens factus est
usque ad mortem. 51 Cum quis habuerit
caritatem, Christum imitatur, quia
deus caritas est.
52 Sed prius elaborate ut intus uitia
uestra uincatis. 53 Fiat pax primo animae et cordis cum praecepto
dei, ut aduersus consuetudinem corporis adque fragilitatem duo sint uictores:
praeceptum dei et consensus tuus. 54 Causa est enim talis: medicus,
aegrotus, aegritudo. 55Si iste aegrotus <se> cum aegritudine dederit,
uincitur medicus et efficiuntur duo aduersus imum adque superatur | medicus.
56 Si uero aegrotus cum medico se dederit, uincitur infirmitas.
5 7 Medicus Christus est, aegroti nos sumus, aegritudinis morbus
consuetudo peccati est. 58Iam qui ex parte renuntiauit saeculo,
quamuis uiuat in saeculo, adtendat cui debeat inherere: utrum morbo an medico.
59 Si medico inheserit, ut dixi, morbum superat. Si morbo inheserit,
laborat medicus.
60Ideo nobis euangelium in saeculo
clamat et dicit:
Esto consentiens aduersario tuo cito,
dum es cum illo in uia.
61 Non nos docet ut simus consentientes aduersario diabolo, sed docet
ut consentientes simus aduersario praecepto diuino, 62 qui aduersatur
malis nostris et aduersatur consuetudini nostrae, aduersatur iniquitatibus
nostris. 63 Cum consentimus aduersario nostro, id est praecepto
diuino, superatur morbus. 64Si consentimus, facti sumus concordes cum
prae|cepto dei et accipimus quasi iugum dei, 65propter quod ait
dominus:
Uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis,
et ego reficiam
uos. 66
Tollite iugum meum,
quia lene est et
sarcina mea leuis est.
67Ecce quid tam leue? 68
Denique considera quemadmodum qui aliquid habent in hoc mundo timent ne
rapiantur. 69Quomodo timent ne quod adquisierunt perdant. 70Quibus
modis torquentur, quasi sub grauissimo pondere sollicitudinem habendo. 71
Uos autem non aliud laboratis, nisi ut hoc faciatis quod abbas praecepit.
72Iam sub iugo estis: non cogitas unde uiuas, quia nec debes cogitare.
73 Est qui te regat, est qui tibi curam ferat. 74 Omnino
ad uos cogitatio cibi et uestimenti nec pertinere debet. 75Quod
dederit abbas, sic puta quia deus dederit. Ipsa est enim uera humilitas.
76Sed forte unus plus habet et alter
minus habet: et hoc tamquam a deo factum habete. | 77 Sed imus sedet
ad alteram mensam et alter ad alteram mensam: si sic iubet abbas, si sic
probauit, sic habete quasi deus iusserit. 78 Nolo inde interroges ut
dicas: «Cras ibi sessurus sum». 79Nolo facias consuetudinem, ne tibi
illam deus necessitate det. 80 Si forte non est quod detur, aut non
uidetur ut detur, sic habeto aut quia non est quod detur, aut uisum est expedire
ut non detur. 81 Ista, fratres, si seruaueritis, prorsus uitam
aeternam habebitis.
82 Nolite uos permittere uerbis malis
agi. 83 Si forte aliquis infirmus cadit, ut loquatur peruersa, statim
prohibete illum, statim dicite: «Noli facere, noli, frater, peccas». 84Quia
debetis uobis, propter quod in uno estis et abbatem unum habetis, debetis et uos
uobis abbates esse. 85 Nam quid est unus? Duos oculos et duas aures
habet abbas. 86Numquid potest omnes audire, aut omnes uidere, aut |
non habet necessitatem alicubi exire et aliquid prouidere ? 87 Uos
uobis abbates estote, et quomodo metuistis abbatem praesentem, ita absentem,
quia praesens est deus. 88 Omnino hoc time, hoc metue, quia deus
semper praesens est. 89 Et si imus feret curam tantis, quanto uos
magis omnes ferre debetis, 90ne inueniat unde irascatur, unde doleat,
unde offendatur, unde ingemescat, unde putet quia peribit labor eius tanti
temporis.
91 Haec enim tunc nobis possunt prode
esse, si habuerimus humilitatem, oboedientiam et caritatem. 92Uia
alia ad deum non est, nisi humilitas et oboedientia et caritas. 98
Ipsa est uia, ueritas et uita. 94 Nam cruciari, ieiunare biduo,
triduo, quatriduo, septimanas facere frequenter, inde superbiunt fratres,
putantes quia quod ipsi faciant, alius facere non potest. | 95
Infinitum putant esse, quod alius non potest facere. 96Aut ambulat
nudo pede et arbitratur quoniam ipse solus hoc potest facere, aut forte nec
bibet nec ipsam aquam mixtam. 97 Exercitatio temporalis est, quia
semper illud facere non potest. 98 Sed cogitet magis humilitatem,
cogitet pietatem, caritatem, oboedientiam. "Propter enim frangendas uires
corporis, propter edomandum sanguinem et carnem debet arripere ista quasi bonus
athleta, 100 sed non inde glorietur, ne perdat quod facit.
101 Nam pharisaeus ille qui ascendit in
templo orare, numquid opera sua, quae numerabat, modica erant ? 102
Inmensa erant: ieiunare bis in sabbato, decimas omnium rerum suarum pauperibus
dare, fraudem non facere, adulterium non committere, infinitum est. 103
Sed quoniam iactauit illud in superbia, totum quidquid fecit, superbia (fuit). |
104Propterea Dauid dicit:
Non ueniat mihi pes
superbiae,
et manus peccatoris
non moueat me.
105
Ibi conciderunt omnes qui operantur iniquitatem. 106 Ubi caeciderunt? In
labsu superbiae. 107 Inde enim caecidit diabolus, per superbiam
labsus est.
108 Omnino ergo non admittatur ad
seruos dei superbia. 109Qui ergo iam aliter uiuit, qui uitam suam
melius instituit, non sit quemadmodum ille pharisaeus. 110 Publicanus
autem ille humiliatus non audet nec oculos ad caelum leuare, 111 et
sententia domini conlaudatur, redit ad domum suam iustificatus magis quam ille
pharisaeus. 112Expertum namque habemus et in ipsis sanctis scribturis
et in fratribus nostris, quia quicumque uia humilitatis tenuit, profecit et non
peribit.
[XXX] De expugnatione libidinum et gradibus castis, uel
quomodo | ad puritatem [munditiam] castitatis ueniatur
RESP
1 Apostolus inquit:
Mortificate
{membra) uestra quae sunt super terram,
fornicationem,
inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum
seruitus. 2 Primo itaque loco
fornicationem credidit inferendam, quae carnali conmixtione proficitur. 3
Secundum etiam membrum inmunditiam nuncupauit, quae nonnumquam absque mulieris
tactu uel dormientibus uel uigilantibus per incuriam incircumspectae mentis
obripit, 4 et ideo notatur ac prouidetur in lege, quae inmundos
quoque non solum sacrarum carnium participatione priuauit, 5uerum
etiam, ne contactu suo sancta polluerent, a castrorum iussit congregatione
secerni, dicens: 6
Anima quaecumque
comederit de carnibus sacrificii salutaris,
quod |
est domini,
in qua est
inmunditia,
peribit coram
domino,
7et
Quidquid tetigerit inmundus, inmundum erit; 8in
Deuteronomio quoque:
Si fuerit
homo, qui nocturno pollutus est somno, egreditur extra castra, et non
reuertetur, priusquam ad uesperam lauetur aqua, et post solis occasum regreditur
in castra.
[XXXI] Sex gradibus, licet multa (a) se inuicem sublimitate distantibus,
fastigia castitatis praecelsa distinguam
RESP
1 Primus itaque pudicitiae gradus
est, uti ne uigilans inpugnatione carnali monachus eligatur, 2
secundus, ne mens illius uoluntariis cogitationibus inmoretur, 3
tertius, ne feminae uel tenuiter ad concupiscentiam moueatur aspectu, 4
quartus, ne uigilans uel simplicem carnis perferat motum, 5 quintus,
ne, cum memoriam generationis humanae uel tractatus ratio uel necessitas |
lectionis ingesserit, subtilissimus mentem uoluntariae actionis perstringat
(adsensus). 6 Sextus castimoniae gradus est, ne inlecebris
fantasmatibus feminarum uel dormiens inludatur; 7 concupiscentiae
adhuc medullitus latitantis indicium est. 8Quam tamen inlusionem
diuersis modis constat accidere.
[XXXII] Qui suggestiones cupit inimici destipare, debet sine confusione omnes
suo seniori confiteri
RESP
1
Per <haec>
ad liquidum discernentes, utrum ficta et imaginaria an uera sint humilitate
fundati. 2Ad quod ut facile ualeant peruenire, consequenter
instituuntur nullas paenitus cogitationes prurientes in corde perniciosa
confusione celare, 3 sed confestim, ut exortae fuerint, eas suo
patefacere seniori, 4 nec super earum iudicio quidquam suae
discretioni committere, 5sed illud credere malum esse | uel bonum,
quod discusserit ac probauerit senioris examen. 6 Itaque fit ut in
nullo circumuenire iuuenem [possit] callidus inimicus uelut expertum ignarum
praeualeat, 7 nec ulla fraude decipere, quem peruidet non sua sed
senioris discretione muniri, 8 sed suggestiones suas uel ignita
iacula, quaecumque in cor eius iniecerit, ut seniorem celet non posse suaderi.
9Alias quippe subtilissimus diabolus inludere uel deicere fratrem non
poterit, nisi cum eum seu per arrogantiam siue per uerecundiam ad cogitationum
suarum uelamen inlexerit. 10 Generale namque euidens indicium
diabolicae cogitationis esse pronuntiant, si eam seniori confundamur aperire.
[XXXIII] Quo ordine quis ad perfectionem ualeat peruenire, per quam de timore
dei ad caritatem consequenter ascendatur
RESP
| 1
Principium nostrae salutis eiusdemque custodia
timore domini est. 2 Per hanc enim et
initium conuersionis et uitiorum purgatio et uirtutum custodia his qui inbuuntur
ad uiam perfectionis inquiritur. 3Qui cum penetrauerit hominis
mentem, contemptum rerum omnium parit, obliuionem parentum, mundi ipsius gignit
orrorem: 4 contemptu autem ac priuatione omnium facultatum humilitas
adquiritur.
5 Humilitas uero his indiciis
conprobatur: 6 primo si mortificatas in sese omnes habeat uoluntates,
7 secundo si non solum suorum actuum, uerum etiam cogitationum nihil
suum celauerit seniorem, 8 tertio (si) nihil suae discretioni, sed
iudicio eius uniuersa committat ac monita eius sitiens ac libenter abscultet, |
9 quarto si omnibus seruet oboedientiae mansuetudinem patientiaeque
constantiam, 10 quinto si non solum iniuriam (inferat) nulli, sed ne
ab alio quidem sibimet inrogatam doleat adque tristatur, 11 sexto si
nihil praesumat, quod non uel communis regula uel maiorum cohortantur exempla,
12 septimo si omni uilitate contentus sit et ad omnia se quae sibi
praebentur ueluti operarium (malum iudicarit indignum), 13octauo si
semetipsum cunctis inferiorem non superficie praenuntiet labiorum, sed intimo
cordis credat affectu, 14 nono si linguam cohibeat uel non sit
clamosus in uoce, 15 decimo si non sit facilis ac promptus in risu.
16 Talibus namque indiciis et his
similibus humilitas uera dinoscitur. 17Quae cum fuerit in ueritate
possessa, eonfestim te ad caritatem, quae timorem non habet, gradu excelsiore |
perducet, 18per quam uniuersa, quae prius non sine poena formidinis
obseruabas, absque ullo labore uelut naturaliter incipies custodire, 19non
iam contemplatione supplicii uel timoris illius, sed amore ipsius boni et
delectatione uirtutum.
20 Ad quod ut ualeas facilius
peruenire, exempla tibi sunt imitationis ac uitae perfectae in congregatione
commoranti a paucis, 21immo ab uno uel duobus, non pluribus
expetenda.
22Quae omnia ut possis consequi et sub
hac regula spiritali perpetuo perducere, tria haec in congregatione necessaria
custodienda sunt tibi, 23ut scilicet secundum psalmistae sententiam:
Ego autem tamquam surdus non audiebam,
et sicut mutus non aperiens os suum; 2Aet factus sum sicut homo non
audiens,
et non habens in
ore suo redargutionem,
25 tu quoque uelut surdus et mutus | et caecus incedas, 26ut
absque illius contemplatione, qui tibi fuerit ad imitandum merito perfectionis
electus, uniuersa, quaecumque uideris minus aedificationis habentia, uelut
caecus non uideris, 27 nec animatus eorum qui haec agunt auctoritate
uel forma, ad id quod detenus est et quod ante iam damnaueras traducaris.
28 Si inoboedientem, si contumacem, si detrahentem audieris uel secus quam
tibi traditum est aliquid admittentem, non offendas nec ad imitandum eum tali
subuertaris exemplo, 20 sed ut surdus, qui haec paenitus nec
audieris, uniuersa transmittas. 80 Si tibi uel cuiquam conuicia, si
inrogantur iniuriae, esto inmobilis et ad responsionem talionis ut mutus
ausculta, 81semper hunc psalmistae uersiculum in tuo corde decantans:
32Dixi: custodiam
uias meas,
ut non delin|quam
in lingua mea.
Posui ori meo
custodiam,
dum consisteret
peccator aduersus me. 33 Obmutui, et humiliatus sum,
et silui a bonis.
84Uerum et quartum hoc prae omnibus
excole, quod haec quae supra diximus tria ornet adque commendet, 35
id est ut stultum te secundum apostoli praeceptum facias in hoc mundo, ut sis
sapiens, nihil scilicet discernens, nihil iudicans ex his quae tibi fuerint
imperata, 86 sed cum omni simplicitate ac fide oboedientiam semper
exhibeas, 87 illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens
esse iudicans, quidquid tibi uel lex dei uel senioris examen indixerit. 88
Tali etenim institutione fundatus, sub hac disciplina poteris durare perpetuo et
de coenobio nullis temptationibus inimici, nullis factionibus deuolueris.
80 Ergo patientiam tuam non debes de
aliorum | sperare uirtute, 40 id est ut tunc eam tantummodo
possideas, cum a nemine fueris inritatus 41— quod ut possit non
euenire, tuae <non> subiacet potestati — 42 sed potius de humilitate
tua et longanimitate, quae tuo pendet arbitrio.
43 Et ut haec omnia, quae latiore
sermone digesta sunt, cordi tuo facilius inculcentur ac tenacissime tuis
sensibus ualeant inherere, 44 quoddam ex his breuiarium colligam, per
quod possis breuitate et conpendio mandatorum memoriter uniuersa conplecti.
45 Audi ergo paucis ordinem, per quem
ascendere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate praeualeas.
46
Principium nostrae salutis ac
sapientiae secundum scribturas
timor domini est. 47 De timore domini
nascitur conpunctio salutaris. 48 De conpunctione cordis procedit
abrenuntiatio, id est nuditas et contemptus omnium facultatum. 49 De
nuditate humilitas | procreatur. 50 De humilitate generatur
mortificatio uoluntatum. 51 De mortificatione uoluntatum extirpantur
adque marcescunt uniuersa uitia. 52 Expulsione uitiorum uirtutes
fructificant adque succrescunt. 58Pullulatione uirtutum puritas
cordis adquiritur. 54 Puritate cordis apostolicae caritatis perfectio
possidetur.
[XXXIIII] De obseruatione et disciplina regulae constitutae, et quod nullus
sermocinandi aut orandi habeat licentiam cum eo qui ab oratione suspenditur, ne
simul cum <eo> in reatu deputetur
RESP
1 Finitis igitur psalmis et
cottidiana refectione, sicut superius memorauimus, absoluta, nullus eorum uel ad
modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, 2 sed ne per
totum quidem diei spatium cella sua progredi aut deserere opus, quod in ea
solitus est exercere, praesumit, 8nisi forte cum fuerint ad officium
| necessarii cuiusque operis euocati. 4Quod ita explent foras
egressi, ut nulla inter eos sermocinatio paenitus conseratur: 5sed
sic unusquisque opus exsequitur iniunctum, ut psalmum uel scribturam quamlibet
memoriter recensendo, 6 non solum conspirationi noxiae uel consiliis
prauis, sed ne otiosis quidem conloquiis ullam copiam uel tempus inpertiat,
7 oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter
occupato.
8 Summa namque obseruantia
custoditur, ne quisquam cum alio ac praecipue iuniores uel ad punctum temporis
pariter substitisse 9 aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem
tenuisse depraehendantur. 10 Si quis uero contra huius regulae
disciplinam repperti fuerint aliquid ex his quae interdicta sunt admisisse,
11 ut contumaces ac praeuaricatores mandatorum non leuis culpae rei |
pronuntiati, 12 suspicione etiam coniurationis prauique consilii
carere non poterunt. 18Quam culpam nisi in unum cunctis fratribus
congregatis publica diluerint paenitentia, orationi fratrum <nullus eorum>
interesse permittitur.
14 Sane si quis pro admisso quodlibet
delicto fuerit ab oratione suspensus, nullus cum eo prorsus orandi habeat
licentiam, 15antequam submissa in terra paenitentia reconciliatio
eius et admissi uenia coram fratribus cunctis publice fuerit ab abbate concessa.
18 Ob <hoc> namque tali obseruantia semetipsos ab orationis consortio
segregant adque secernunt, 17 quod credunt eum, qui ab oratione
suspenditur, secundum apostoli sententiam tradi satanae, 18 et
quisquis orationi eius, antequam recipiatur a seniore, inconsiderata pietate
permotus communicare praesumpserit, | conplicem se damnationis eius efficiat,
19tradens scilicet semetipsum uoluntarie satanae, cui ille pro sui
reatus emendatione fuerat deputatus: 20 in eo uel maxime grauius
crimen incurrens, 21 quo cum illo se uel confabulationis communione
miscendo maiorem illi generet insolentiae fomitem et contumaciam delinquentis in
peius nutriat. 22 Perniciosum namque solacium tribuens, cor eius
magis magisque facit indurari, 23nec humiliari eum sinet, ob quod
fuerat segregatus, 24 et per hoc uel increpationem senioris non magni
pendere, uel dissimulanter de satisfactione et uenia cogitare.
[XXXV] Quod ei, qui ad diurnam
orationem, antequam primus finiatur psalmus, non occurrit, oratorium introire
non liceat, in nocturnis autem usque ad finem secundi psalmi ueniabilis mora sit
RESP
1
His uero,
qui in tertia, sexta uel | nona, priusquam coeptus finiatur psalmus, ad
orationem non occurrerit, 2ulterius oratorium introire non audeat nec
semetipsum admiscere psallentibus, 3 sed post congregationis missam
stans pro foribus praestolatur, 4 donec egredientibus cunctis
submissa in terram paenitentia neglegentiae suae uel tarditatis inpetret ueniam,
5 sciens nequaquam se posse desidiae suae noxam aliter expiare,
6 sed ne in ea quidem quae post tres horas erit secutura sollemnitas
admittendum, 7 nisi pro neglegentia praesenti confestim uera
humilitate subnixus satisfacere festinarit.
8 In nocturnis uero conuenticulis
usque ad secundum psalmum praebetur tardanti dilatio, 9ita dumtaxat,
ut, antequam finito eodem psalmo fratres in oratione procumbant, 10semetipsum
congregationi inserere adque admiscere festinet, 11 eidem pro|cul
dubio increpationi ac paenitentiae quam praediximus subiciendus, 12
si ultra praestitam dilationis horam uel modicum retardarit.
[XXXVI] Quod ad consonitum pulsantis nihil operis
praeponi debet studio celeriter adcurrendi
RESP
1 Itaque considentes intra cubilia
sua, aut operi aut meditationi studium pariter inpendentes, 2 cum
sonitum pulsantis audierint ad orationem scilicet eos seu ad opus aliquod
inuitantis, 3certatim suis cubiculis unusquisque prorumpit, 4
ita ut his, qui opus scribtoris exercet, quam reppertus fuerit incoasse litteram
finire non audeat, 5 sed in eodem puncto, quo ad aures eius sonitus
pulsantis aduenerit, 6 summa uelocitate prosiliens, ne tantum quidem
morae interponat, quantum coepti apicis consummet effigiem, 7 sed
inperfectas litterae lineas derelinquens, non tam operis conpendia lucraue
sectetur, quam oboe|dientiae uirtutem exsequi toto studio adque aemulatione
festinet. 8Quam non solum operi manuum seu lectioni uel silentio et
quieti cellae, uerum etiam cunctis uirtutibus ita praeferunt, 9 ut
huic iudicent omnia postponenda et uniuersa dispendia subire contempti sint,
10 dummodo hoc bonum in nullo uiolasse uideantur.
[XXXVII] De regulis diuersarum
correptionum et emendatione uitiorum
1
Si
quis igitur gillonem fictilem, quem illi uaccalem nuncupant, casu aliquo
fregerit, 2 non aliter
neglegentiam suam quam publica diluet paenitentia, 3 cunctisque in
synaxi fratribus congregatis tandiu prostratus in terram ueniam postulabit,
donec orationum consummetur sollemnitas, 4 inpetraturus eam, cum iussus fuerit
abbatis iudicio de solo surgere.
5 Eodem modo satisfaciet, quisquis
<ad opus> aliquod | accersitus uel ad congregationem solitam tardius occurrerit
6 aut si decantans psalmum uel modicum titubauerit, 7
similiter si superfluo, si durius, si contumacius responderit, 8 si
neglegentius obsequia iniuncta conpleuerit, 9si uel leuiter
murmurauerit, 10 si lectionem operi uel oboedientiae praeferens
officia statuta segnius fuerit exsecutus, 11 si dimissa synaxi non
concitus ad cellam recurrere festinarit, 12 si cum aliquo uel ad
modicum substiterit 13uel si ad punctum temporis uspiam secesserit,
14 si alterius tenuerit manum, 15 si cum illo, qui cellae
suae cohabitator non est, confabulari quantulumcumque praesumpserit, 16
si orauerit cum illo qui est ab oratione suspensus, 17 si parentum
quempiam uel amicorum saecularium uiderit uel conlocutus eis sine suo fuerit
seniore, 18 si epistulam cuiusque suscipere, si rescribere | sine suo
abba temptauerit.19 Hucusque et in huiusmodi ac similibus admissis
procedit animaduersio spiritalis.
20 Residua uero, quae aput nos
indifferenter admissa a nobis quoque repraehensibilibus sustinentur, 21
id est aperta conuicia, manifesti contemptus, contradictiones tumidae, 22libera
et efrenata processio, familiaritas aput feminas, 28irae, rixae,
simultates et iurgia, 24 operis peculiaris praesumptio, filargyriae
contagio, 25 affectus adque possessio rerum superfluarum, quae a
ceteris fratribus non habentur, 26extraordinaria ac furtiua refectio
et his similia, 27 non illa increpatione qua diximus spiritali, sed
uel plagis emendantur uel expulsione purgantur.
[XXXVIII] Quam inlicitum sit extra mensam benedictionis
communem quidquam cibi potusque gustare
RESP
| 1Ante quam uel post quam legitimam communemque refectionem summa
cautione seruatur, 2 ne extra mensam quidquam cibi paenitus ori suo
quisquam indulgere praesumat, 3 ut incedentibus per hortos et pomaria
cum passim blandeque per arbores poma pendentia non solum obiciant se pectoribus
transeuntium, uerum etiam strata per terram conculcanda pedibus offerant, 4adque
ad colligendum parata facile ad consensum concupiscentiae inlicere ualeant
intuentes 5 et opportunitate uel copia quamuis districtos adque
abstinentissimos ad sui desiderium prouocare, 6 sacrilegium ducatur
non modo quidquam ex his degustare, uerum etiam manu contingere, 7
absque eo, quod palam cunctis in commune reficientibus exhibetur, 8
ad percipiendum oeconomi dispensatione per fratrum obsequia ministratur. |
[XXXVIIII] De excommunicatione culparum
RESP DNS
1In omnibus supradictis si quis
frater contumax aut superbus aut murmurans aut inoboediens frequenter extiterit,
2 et secundum diuinam praeceptionem semel et secundo uel tertio de
quouis uitio monitus et correptus non emendauerit, 8referatur hoc a
praepositis abbati, 4et secundum qualitatem uel meritum culpae
perpenset, 5 et tali eum excommunicatione condemnet, ut sciat quia
deum contemnit, 6 quomodo dignus est iudicari per contemptum maiori
exhibitum, dicente ipso domino doctoribus nostris:
Qui uos audit,
me audit,
et qui uos spernit,
me spernit. 7Quae excommunicatio
talem habeat meritum.
[XL] Quomodo debeat frater excommunicatus tractari
RESP DNS
1Cum suggestum fuerit a praepositis
abbati meritum inoboedientis, 2iam non dicendi filii dei, | sed
operarii daemonis, 3 qui dissipando sanctorum factis uelut quaedam
scabies est procreata in grege, 4conuocet eum abbas, praesentibus
suis praepositis uel cetera congregatione circumstante; 5talem contra
se abbatis audiat uocem:
6 «O misera anima, quod responsum
datura es, quem per inoboedientiam cottidie inritas, cum accesseris adorare eum
? 7Quare sub dominio dei seruis potius diabolo ? 8Quid
mentiris Christo alter ludas? 9Ille ludas iniquitatis pretio
iustitiam uendidit, tu Christianum nomen laceras malis factis. 10
Ille ludas per pacem falsam domino scandalum generauit, tu sub nomine sancti
seruitii deo magis rebellis existis. 11 Ille Iudas falsus tradidit
magistrum discipulus, tu sub nomine sancto magis diabolum sequeris christianus.
12 Astare enim tibi habet in iudicio
nostra monitio uel | tuus spiritus, cui cum propria uoluntate repugnasti, ante
tribunal tremendi iudicii, dicens domino:
13„Noluit intellegere,
ut bene ageret. 14
Iniquitatem
meditatus est,
astitit omni uiae
non bonae,
malitiam autem non
odiuit,15 sed magis
gloriatus est in ea.
Potens fuit in
iniquitate“.
16 Cum haec in iudicio audieris, post
nostram, simul et ipsius tremendi iudicis audiens uocem dicentis tibi: 17„Tu es qui
odisti disciplinam et proiecisti
sermones meos post te.
18
Si uidebas furem,
simul currebas cum
eo> et cum adulteris portionem tuam ponebas. 19
Os tuum abundauit nequitia et lingua
tua concinnauit dolum.
20Sedens aduersus fratrem tuum
detrahebas et ponebas scandalum. 21 Tota die iniustitiam cogitauit
lingua tua. Sicut nouacula acula fecisti dolum. 22Dilexisti malitiam
super benig|nitatem9 iniquitatem <magis quam loqui aequitatem>.
23Dilexisti omnia uerba praecipitationis in lingua dolosa. 24Haec
fecisti et tacui. 25 Extimasti iniquitatem,
quod eram tibi
similis. Arguam te et statuam illam contra faciem tuam, 26et
destruat te deus in finem et euellet
te et emigrabit te de tabernaculo 9 et radicem tuam de terra
uiuentium“.
27
Tunc
etiam et omnes
iusti de gloria et
iudicio
uidebunt
te, 28
cum ab eis fueris sequestratus ad sinistram inter hedos, 29et
super
te
ridebunt et ipsi,
dicentes: 30„Ecce homo,
qui non posuit deum adiutorium sibi,
sed praeualuit in uanitate sua, 31 et
non fuit timor domini ante oculos eius9
quoniam dolose egit in conspectu eius, 32
et
dixit
ut
insipiens in
corde suo:
33
Non requiret
deus. 34
Auertit faciem suam,
ne uideat usque in finem.
35 Et ignorauit quia
inimici, qui
mentiuntur domino,
erit tempus eorum in poenam |
asternam“.
36Quid ad haec dicturus es deo ?
37Quas adferre ei habes miser
excusationes in peccatis,
cum tua te primo inpugnauerint mala et gehenna spectauerit ut incendat ?
38 Post hanc increpantis uocem ante
congregationem abbatis, statim erigi iubeatur ab oratorio, 89 communi
mensae extraneus deputetur, 40 et cum inimicus dei designatur, non
debet ex illa hora iam fratribus esse amicus. 41Ideoque ab hac
excommunicationis hora, solo posito et sequestrato ei aliquo labore propter
otiositatem a praeposito suo consignetur. 42 In quo labore nullo
fratrum coniungatur solacio, nullius eloquio consoletur. 43 Tacito
omnium pertranseatur aspectu. Petenti benedictionem nullus respondeat: «deus».
44Quidquid ei porrigitur, a nullo signetur. 45Quidquid
uero extra opus adsignatum peculiariter uel ultro effecerit, dis|pargatur.
46 Sit ubique solus et ei sua culpa solacium.
47Quod si forte propter leuitatem
culpae non ei uoluerit abbas duplicare ieiunia, 48 si fratres sexta
reficiunt, illi ad nonam horam de uno pulmento et panis cibarissimi fragmentum
et aqua a praeposito pro misericordia porrigatur; 49si inculpabiles
fratres nona reficiunt, illius supradicta refectio protrahatur in uesperum,
50ut sentiat quid ei malorum culpa contulit, quid per neglegentiam bonorum
amisit.
51 Si quis uero frater aut palam aut
absconse cum eo fuerit aut locutus aut iunctus, communem cum eo
excommunicationis contrahat poenam, 52 et ab omnibus et ipse reus
<sit> et item in alio laboris opere ipse sequestretur, 58 et sit et
ipse tam ab illo reo quam <ab> omnibus separatus et solutus, et mox ab omnium et
ipse alienus eloquio. 54Nam non ad ueniam | maioris et ipse
pertineat, nisi paenitentiae similis satisfactio ab eis aequaliter fuerit
operata, 55illius propter quod extitit inoboediens in uitio uel
peccato, 56istius quod mercedem consolationis tribuit malorum
artifici.
57 Et non ipse ad indulgentiam maioris
perueniat, nisi ante limen oratorii prostratus, lacrimali uoce, interuallo
cessantium a psalmis horarum, deo et omnibus emendatione satisfecerit
repromissa, 58 si tamen propter inmanitatem ponderis culpae citius
uoluerit abbas ueniae consentire, 50 quod dictante domino sequens
pagina demonstrabit.
60Excommunicati uero fratres, si ita
superbi extiterint, ut in duritiam cordis perseuerantes in tertia die hora nona
satisfacere abbati noluerint, 61 custoditi usque necem caedantur
uirgis, 62et si placuerit abbati, de monasterio expellantur, 68
quia talis uita necessarios non habet | corporales, uel societas fratrum quos in
anima superba possidet mors. 64Nam merito ergo tales debent plagis
mactati expelli, qui
esse cum Christo humilitatis domino non merentur,
65 sed sint a perpetuis promissis dei cum auctore suo diabolo
separati, qui de caelorum regnis propter superbiam suam deiectus est.
66 Ergo ad superiorem
excommunicationum uel satisfactionis sensum, ut coepimus, consequamur. 67
Huius paenitentiae modum ac satisfactionem deum et abbatem credimus acceptare.
[XLI] Si oportet eum qui de societate commune, hoc est de congregatione,
discesserit, semotum esse et solum, an uero cum fratribus, qui sibi nihil
uindicant, sed omnia communia habent, uitam suam sociare?
RESP
1In multis utile esse uideo uitam
communem ducere cum his qui eiusdem uoluntatis sunt ac propositi. |
2 Primum, quod etiam ad usus
corporales uictusque ministerium unusquisque nostrum solus sibi non sufficit,
3 et ideo pro his quae ad ministerium uitae nostrae necessaria sunt,
inuicem opera nostra egemus. 4 Sicut enim pes hominis in alio quidem
suis uiribus utitur, 5 in alio uero indiget alienos, 6 et
sine adiumento ceterorum membrorum nec explere opus suum, nec sufficere suis
usibus potest; 7ita etiam uita solitaria mihi pati uidetur, 8
cum neque quod ei inest utile esse, neque possit adquiri quod deest. 9
Propter hoc autem ne ratione quidem caritatis unumquemque permittit quod suum
est quaerere, 10dicente apostolo:
Caritas non quaerit
quae sua sunt.
11 Deinde, sed ne culpas quidem suas
unusquisque ac uitia facile dinoscit, 12 cum qui arguat nemo | sit,
13 et facile huiusmodi homini accedere potest illud quod scribtum
est: 14
Uae soli, quia, si conciderit, non est alius qui erigat eum.
15Sed et mandata a pluribus quidem
facilius adimplentur; ab uno uero, dum unum uidetur (impleri, aliud inpeditur).
16 Ut puta, quomodo solus quis uisitabit infirmum, aut quomodo
suscipiet peregrinum? 17Si uero omnes
corpus sumus
Christi, singuli autem alterutrum membra,
18 per consonantiam uelut in unius corporis conpagem in spiritu
sancto aptari et coniungi debemus ad inuicem. 19Quod si unusquisque
nostrum solitariam eligat uitam, 20 scilicet non tali aliqua causa
uel ratione quae deo sit placita, uel quae ad communem ceterorum pertineat
dispensationem, 21 sed propriae uoluntati et passioni satisfaciens;
22quomodo possumus discissi et diuisi adimplere et integram adsignare
membrorum ad se inuicem con|sonantiam ? 23Iste enim talis neque cum
gaudentibus gaudet, neque cum flentibus flet. 24Quoniam quidem
separatus et diuisus a ceteris nec cognoscere quidem necessitates poterit
proximorum.
25 Tunc deinde nec sufficere potes
unus ad suscipienda omnia dona spiritus sancti, 26 quia secundum
uniuscuiusque mensuram fidei et donorum spiritalium distributio celebratur:
27 quod id quod per partes unicuique distributum (est), rursum tamquam
membra ad aedificationem unius corporis coeat et conspiret.
2BAlii enim datur
sermo sapientiae, alii sermo scientiae,
29
alii fides, alii prophetia, alii gloria sanitatum,
et cetera; 80quae singula
utique non tam pro se unusquisque quam pro aliis suscipit ab spiritu sancto.
31 Et ideo neoesse est uniuscuiusque gratiam, quam susceperit ab
spiritu sancto, in commune prode esse. 32Accidit ergo ut his qui
semotus ui|uit et separatus, unamquamcumque suscipiat gratiam et hanc ipsam
inutilem faciat, 33 dum nihil per eam operatur sed defodit eam in
semetipso. 34Quod cuius et quanti sit periculi, nostis omnes qui
diligitis euangelium. 85 Si autem ceteris communicat gratiam,
perfruitur et ea ipsa proprie quam ipse suscepit, 36 et multiplicatur
in eo, dum communicatur et ceteris, 37 et ipse nihilominus fruitur
gratia reliquorum.
38 Habeat autem et alia quam plurima
bona communis uita ista sanctorum, quae non est nunc possibile omnia dinumerare.
39Interim, ut diximus, ad conseruanda sancti spiritus dona conmodior
est multo quam si degamus in solitudine, 40 sed et aduersus insidias
inimici, quae extrinsecus inferuntur, multo cautior est et utilior societas
plurimorum: 41 ut facilius suscitetur e somno, si qui forte
obdormierit somnum | illum qui ducit ad mortem. 42 Sed et delinquenti
delictum suum facilius apparebit, cum a pluribus uel arguitur uel notatur,
43secundum quod et apostolus dixit: 44Sufficit ei qui
huiusmodi est obiurgatio haec quae fuit a pluribus. 45 Sed et in oratione
non paruum emolumentum a plurimis nascitur cum consensu et unianimitate
orantibus, 46
ut ex multorum personis,
per gratiam quae in
nobis est, deo
gratiae referantur.
47 Sed et interdum periculo proxima
est uita solitaria. 48 Primo quidem illi periculo subiacet, quod
certe grauissimum est, in quo ipse sibi placet, 49 et neminem habens
qui possit probare opus ipsius, uidebitur sibi ad summam perfectionem uenisse.
50 Tunc deinde sine ullo exercitio degens, neque quid sibi uitii
abundet, neque quid uirtutis desit agnoscit. 51 Neque discretionem
habere poterit in operum qua|litate, pro eo quod operandi materia exclusa sit.
52 In quo enim humilitatem suam probabit, neminem habens cui humilem
se debeat exhibere ? 53 In quo misericordiam demonstrabit, totius
consortii et societatis alienus ? 54 Ad patientiam uero quomodo
semetipsum exercebit, nullum habens qui uideatur eius uoluntatibus obuiare ?
55 Si quis autem dicat sufficere sibi
scribturam et doctrinam et apostolica praecepta ad emendationem uitamque
formandam, 56 similem mihi aliquem facere uidetur eis qui semper
fabrile artificium discunt, (numquam tamen fabri faciunt) opus, 57uel
his qui structuram arte semper docentur, numquam tamen aedificandae domui operam
dabunt. 58Ecce enim et dominus non extimauit sufficere solam uerbi
doctrinam, 59 sed opere ipso uoluit nobis tradere humilitatis
exempla, cum praecinctus linteum lauit pedes | discipulorum suorum. 60
Tu ergo cuius pedes lauabis? 61Quem curabis officiis? 62Cuius
inferior aut ultimus eris, cum solus uiuas ? 63 Sed et illud quod
dicitur:
Ecce quam bonum est et iucundum habitare fratres in unum, 64 quod unguento
pontificali de capite in barba descendenti sanctus spiritus conparauit, 65
quomodo in solitaria habitatione conplebitur ?
66 Stadium namque est quoddam, in quo
per uirtutis exercitium proficitur, 67 in quo meditatio diuinorum
mandatorum et fulgit amplius et clarescit, 68 et communis inter se
unanimorum fratrum habitatio: 69habens in se illam similitudinem et
exemplum, quod in Actibus Apostolorum referit de sanctis scribtura diuina,
70 dicens quia
omnes credentes erant in unum et habebant omnia communia.
[XLII] Item demonstrat
quia monachus solitarius esse non debet, | propter multa mala quae ei cito
subrepunt
RESP
1 Primumque tractandum est, utrum
solus an cum aliis in monasterio uiuere debeas. 2 Mihi placet, ut
habeas sanctorum contubernium, 3nec ipse te doceas et absque doctorem
ingrediaris uiam, quam numquam ingressus es, 4statimque tibi in
aliquam partem declinandum sit et errori pateas, 5 plusque aut minus
ambules, quam necesse est, 6 ut currens lasseris, moram faciens
obdormias. 7 In solitudine cito subripit superbia, 8 et,
si parumper ieiunauerit hominemque non uiderit, putat se alicuius esse momenti,
9oblitusque sui, unde quo uenerit, intus corpore lingua foris
uagatur. 10Iudicat contra apostoli uoluntatem alienos seruos; 11
quod gyla poposcerit, porrigit manus; 12dormit quantum uult, facit
quod uoluerit; 13nullum ueretur, | omnes se inferiores putat, 14crebriusque
in urbibus quam in cellula est, et inter fratres simulat uerecundiam, qui
platearum turbis conditur.
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
26 novembre 2018
a cura di
Alberto
"da Cormano"
alberto@ora-et-labora.net