Carta caritatis

 

Estratto da " Narrative and Legislative Texts from Early Cīteaux" - C. Waddell, OCSO, 

(Cīteaux: Studia et Documenta, 9; 1999)

  

Prologus
2 Antequam abbatiae cistercienses florere inciperent, domnus Stephanus abbas et fratres sui ordinaverunt, ut nullo modo abbatiae in alicuius antistitis dioecesi fundarentur, antequam ipse decretum inter cisterciense coenobium et cetera ex eo nata exaratum et confirmatum ratum haberet et confirmareta, propter scandalum inter pointficem et monachos devitandum. 3 In hoc ergo decreto praedicti fratres mutuae pacis futurum praecaventes naufragium, elucidaverunt et statuerunt suisque posteris reliquerunt, quo pacto quove modo, immo qua caritate monachi eorum per abbatias in diversis mundi partibus corporibus divisi animis indissolubiliter conglutinarentur. 4 Hoc etiam decretum cartam caritatis vocari censebant, quia ejus statutum omnis exactionis gravamen populsans, solam caritam et animarum utilitatem in divinis et humanis exequitur.
Incipit carta caritatis.
  
 
Capitulum I.
Quod nullius commodi corporalis exactionem mater ecclesia a filia requirat.
 
 
2 Quia unius veri regis et domini et magistri nos omnes servos licet inutiles esse cognoscimus, idcirco abbatibus et confratribus nostris monachis, quos per diversa loca Dei pietas per nos miserrimos hominum sub regulari disciplina ordinaverit, nullam terrenae commoditatis seu rerum temporalīum exactionem imponimus. 3 Prodesse enira illis omnibusque sanctae ecclesiae filiis cupientes, nil quod eos gravet, nil quod eorum substantiarn minuat, erga eos agere disponimus, ne dum nos habundantes de eorum paupertate esse cupimus, avariciae malum, quod secundurn apostolum ydolorum servitus esse comprobatur, evitare non possimus
4 Curam tamen. animarum illorum gratia caritatis retinere volumus, ut si quando a sancto proposito et observantia sanctae regulaepaululum, quod absit, declinare temptaverint, per nostrarn sollicitudinem ad rectitudinem vitae redire possint. 
 
II
Ut uno modo ab omnibus intelligatur regula et teneatur.
 
 
2 Nunc vero volumus illisque praecipimus, ut regulam. beati Benedicti per omnia observent sicuti in novo monasterio observatur. 3 Non alium. inducant sensum. in lectione sanctae regulae < sed > sicut antecessores nostri, sancti patres, monachi scilicet novi monasterii, intellexerunt et tenuerunt, et nos hodie intelligimus et tenemus, ita ipsi (et isti) intelligant et teneant.
  
 
III
Ut idem libri ecclesiastici et consuetudines sint omnibus.
 
 
Et quia omnes monachos ipsorum ad nos venientes in claustro nostro recipimus, et ipsi similiter nostros in claustris suis, ideo opportunum. nobis videtur et hoc etiam volumus, ut mores et cantum, et omnes libros ad horas diurnas et nocturnas et ad missas necessarios secundum formam morum et librorum novi monasterii possideant, quatinus in actibus nostris nulla sit discordia, sed una caritate, una regula similibusque vivamus moribus.
  
 
IIII
De generali statuto inter abbatias.
 
 
2 Cum vero novi monasterii abbas ad aliquod horum coenobiorum visitandi gratia venerit, illius loci abbas, ut ecclesiam novi monasterii suae ecclesiae matrem esse recognoscat, cedat ei in omnibus locis monasterii, et ipse abbas adveniens locum illius loci abbatis, quamdiu ibi manserit, teneat, excepto quod non in hospicio sed in refectorio cum fratribus comedet, propter disciplinam servandam, nisi abbas loci defuerit. 3 Similiter et omnes supervenientes nostri ordinis abbates faciant. Quod si plures supervenerint et abbas loci illius defuerit, prior illorum in hospicio comedat. 4 Et hoc excipitur, quod abbas loci illius (etiam) in praesentia (illius) majoris abbatis novicios suos post regularem probationem benedicet.
Abbas quoque novi monasterii caveat ne quicquam praesumat tractare aut ordinare aut contingere de rebus illius loci ad quem venerit, contra abbatis vel fratrumvoluntatem. 6 Si autem praecepta regulae vel nostri ordinis intellexerit in eodem loco praevaricari, cum consilio praesentis abbatis caritative studeat (fratres) corrigere. Si vero abbas loci non affuerit nichilominus quod sinistrum invenerit corrigat.
  
 
V
Ut semel per annum mater visitet filiam.
 
 
2 Semel per annum visitet abbas majoris ecclesiae (per se vel per aliquem de coabbatibus suisa), omnia coenobia quae ipse fundaverit, et si < fratres > amplius visitaverit, inde magis gaudeant.
  
 
VI
Qualis reverentia exhibeatur filiae cum ad matrem ecclesiam venerit.
 
 
 2 Cum autem aliquis harum ecclesiarum (nostri ordinis) abbas ad novum monasterium venerit, reverentia congrua (abbati) ei exhibeatur, stallum abbatis (illius) teneat, hospites recipiat, cum eis comedet (in hospitio comedat), si tamen abbas defuerit. Si vero praesens fuerit, nichil horurn agat, sed in refectorio comedat. Prior autem loci negocia coenobii disponat.
  
 
VII
De generali capitulo abbatum apud Cistercium.
 
 
2a Harum ecclesiarum abbates omnes per annum semel illa die quam inter se constituent, ad novum monasterium veniant, 2b ibique (In quo capitulo) de salute animarum. suarum tractent, in observatione sanctae regulae vel ordinis, si quid emendandum est vel augendum, ordinent, bonum pacis et caritatis inter se reforment.
3 Si quis vero abbas minus in regula studiosus, vel secularibus rebus nimis intentus, vel in aliquibus vitiosus repertus fuerit, ibi caritative clametur. Clamatus veniam petat, paenitentiam pro culpa sibi indictam. adimpleat. Hanc vero clamationem non nisi abbates faciant.
Quod si aliqua ecclesia pauperiem intolerabilem incurrerit, abbas illius coenobii coram omni capitulo hanc causam intimare studeat. Tunc singuli abbates maximo caritatis igne succensi, illius ecclesiae penuriam rebus a Deo sibi collatis, prout habuerint, sustentare festinent.
  
 
VIII
De statuto inter egressos de Cistercio et suos quos generaverint, et quod omnes ad generale capitulum veniant et de venia et paenitentia non venientium.
 
 
2a Cum vero aliqua ecclesiarum nostrarum Dei gratia adeo creverit ut aliud coenobium construere possit, illam diffinitionem quam nos inter nostros confratres tenemus, et ipsi inter se teneant,
2b Illud tamen volumus nobisque retinemus, ut omnes abbates cunctarum partium illa die quam inter se constituerint, ad novum monasterium veniant, ibique abbati ejusdem loci et capitulo, in sinistris corrigendis, et in observantia sanctae regulae vel ordinis obediant per omnia.
3 Ipsi vero cum his quos genuerint, annuum capitulum. non habebunt. 4 Si autem infirmitas corporis aut novitiorum consecratio aliquando prohibuerit ne aliquis de abbatibus nostris in constituta die ad praedictum locum conventionis nostrae occurrere valeat, priorem suum illuc dirigat, qui suae remorationis causam capitulo intimare procuret, quique etiam, si aliquid constituerimus aut permutaverimus, abbati suo et fratribus domi renuntiet.
5 Quod si quis quacumque alia occasione quandoque remanere a nostro generali capitulo praesumpserit, <in > sequentis anni capitulo pro culpa veniam petat, et in leviori culpa, quamdiu magister capituli judicaverit satisfaciat.
  
 
IX
De abbatibus qui regulae vel ordinis contemptores fuerint.
 
 
2a Quod si aliquis (Si quis vero) abbatum contemptor sanctae regulae (aut) vel nostri ordinis (esse praevaricator vel) aut fratrum sibi commissorum vitiis consentiens repertus fuerit (innotuerit), abbas novi monasterii (matris ecclesiae) per se (ipsum) vel per priorem sui coenobii, aut per litteras eamdem personam ad emendationem ammonere quater studeat.
Quod si contempserit, 2b tunc abbas majoris ecclesiae errorem ejus episcopo in cujus diocesi degit et canonicis ejus ecclesiae propalare curet. Quem ipsi vocantes, causamque ej us cum abbate praedicto diligenter discutientes, aut illum emendent aut illum incorrigibilem existentem a pastorali cura submoveant. 3a Si vero episcopus et clerici praevaricationem sanctae regulae in illo coenobio parvipendentes, eumdem abbatem aut corrigere aut deponere noluerint, congregato aliquanto numero abbatum nostrae congregationis, transgressorem sanctae regulae ab officio suo amoveant ac deinceps alter, qui dignus sit, consilio et voluntate majoris abbatis a monachis illius ecclesiae simul et abbatibus, si qui ad earn pertinent, sicut supra dictum est, eligatur.
Quod si abbas et monachi loci ecclesiae ad se venientes abbates contempserint, nec propter illos emendare se voluerint, tunc a praesentibus personis excommunicationi subdantur. ab ipso abbate matris ecclesiae et a ceteris coabbatibus ejus excommunicationi subdantur ac deinceps ab eo coerceantur, prout potuerit et cognoverit expedire. Et ab hinc si quis horum perversorum ad se reversus mortem animae suae fugere voluerit, vitamque suam in melius mutare desiderans, ad matrem suam novum videlicet monasterium, ad habitandum venerit, sicut filius illius ecclesiae monachus suscipiatur.
Qua causa multum nostris confratribus devitanda non existente, nullum monachum harum nostrarum. ecclesiarum recipimus ad habitandum. Sine consensu abbatis sui. Ipsi enim nostros non suscipiunt ad habitandum. Monachos nostros illis invitis in ecclesiam illorum non introducimus ad habitandum, nec ipsi suos in nostram.
Si autem. abbates nostrarum ecclesiarum viderint matrem suam, novum scilicet monasterium, in sancto proposito languescere et a rectissima via sanctae regulae (ab observatione regulae) vel ordinis nostri exorbitare (cognoverint), ejusdem loci abbatem per tres (quatuor primos) coabbates suos, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco et de Claris Vallibus (et de Morimundo), sub caeterorum. abbatum nominibus (nomine usque) quater, ut corrigatur (ipse et alios corrigere curet), ammoneant et caetera quae de aliis (dicta sunt) abbatibus, si a regula aberraverint (incorrigibiles apparuerint), fieri adjudicavimus circa eum studiose adimpleant, excepto quod nec cedenti per se alium substituent, nec resistenti anathema inpingent.
Nam si eorum consilio non acquieverit, episcopo et canonicis Cabilonensis ecclesiae ejus conturnaciam notificare non differant postulantes quatinus eum ad medium deducant et clamoris facta discussione aut ipsum per omnia correptum reddant, aut incorrigibilem a cura pastorali dejiciant.
8 Quo dejecto fratres ejusdem loci tres aut quantos voluerint nuncios ad abbatias a novo monasterio specialiter fundatas dirigant, et quoscumque per quindecim dies potuerint abbates convocent eorumque consilio et auxilio, sicut Deus praeordinaverit, abbatem sibi eligant. 9 Domnus vero abbas de Firmitate interim ipsi ecclesiae praesideat donec aut eidem pastori ab errore suo converso Deo miserante restituatur, aut, alii in loco ejus subrogato regulariter subjiciatur.
l0a Si autem praefatae civitatis episcopus et clerici praevaricantem personam eo modo quo diximus examinare neglexerint, donec aut in generali capitulo aut, si illud forte jam visum fuerit exspectari non posse, in conventu alio convocatis 10b tunc omnes abbates a novo monasterio proprie exorti, ad locum trangressionis venientes, ipsum transgressorem sanctae regulae ab officio suo deponant, moxque ipsius ecclesiae monachi in praesentia et consilio eorum abbatem. sibi praeficiant. 11 Quod si abbas illeejusque monachi abbates nostros recipere et eis obedire noluerint, gladio excommunicationis < eos > ferire, atque a catholicae ecclesiae corpore praecidere non metuant.
12 Posteavero si quis horum praevaricatorum (praevaricator) tandem resipiscens et animam suam salvare cupiens, ad quamlibet trium (quatuor) nostrarum ecclesiarum sive ad Firmitatem seu (sive) ad Pontiniacum, aut (sive) ad Claram Vallem (sive ad Morimundum) confugerit sicut domesticus et coheres ecclesiae (cum regulari satisfactione) recipiatur, quoadusque propriae ecclesiae, sicut justum fuerit, reconciliatae quandoque reddatur. Interim autera annuum abbatum capitulum non apud novum monasterium (Cistercium), sed ubi a tribus (quatuor) supra nominatis abbatibus praevisum fuerit celebrabitur.
  
 
X
Quae lex sit inter abbatias quae se alterutras non genuerunt.
 
 
2 Inter abbatias illas quae se alterutras non genuerunt, ista erit lex. Omnis abbas in omnibus locis sui monasterii coabbati suo cedat advenienti, ut adimpleatur: honore invicern praevenientes. Si duo aut eo amplius convenerint, qui prior erit de advenientibus locum superiorern tenebit. 3 Omnes tamen praeter abbatem praesentis loci in refectorio comedent ut supra diximus. Alias autern ubicumque convenerint, secundum tempus abbatiarum ordinem. suum tenebunt, ut cujus ecclesia fuerit antiquior, ille sit prior, excepto quod si aliquis eorum alba indutus fuerit, stans ante omnes prioris in sinistro choro officium per omnia complebit, licet sit junior omnium. Ubicumque vero consederint, humilient se (sibi) mutuo.
  
 
XI
De morte et electione abbatum.
 
 
2 Fratres novi monasterii defuncto patre suo, tres sicut supra diximus, aut plures si voluerint, nuncios ad abbates transmittant, et quotquot infra quindecim dies advocare potuerint congregent, et eorurn consensu, quem Deus praeviderit sibi pastorem constituant. 3 Interim vero domnus abbas de Firmitate, ut sub alio negocio praefati sumus, locum defuncti abbatis per omnia teneat, usquequo alius abbas electus, et locum et curarn ejusdem loci Deo adjuvante, suscipiat. 4a In ceteris quoque coenobiis quolibet casu proprio pastore viduatis, fratres illius loci convocent illius ecclesiae abbatem quae eos genuit, et in ejus praesentia eiusque consilio, de suis vel de novi monasterii fratribus vel de aliis nostris ecclesiis eligant sibi abbatem 5a Nam de extrancis ecclesiis abbatem sibi surnere, aut suos aliis ad hoc ipsum monachos dare, cisterciensibus non licet. b.Quamcumque autem personam de quovis coenobiorum nostri ordinis monachi elegerint, sine refragatione recipiant. 
 
 


Ritorno alla pagina sulla "Carta Caritatis"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


13 maggio 2025        a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net