Quae est ejusdem Petri ad Heloissam:
	Institutio Seu Regula Sanctmonialium
	
	Estratta dal sito: 
	
	www.abaelard.de
	
	
	Quum duo ab Heloissa rogatus fuisset Abaelardus, alteri quidem eorum 
	superiore respondit epistola: alterum nunc exequitur. Siquidem petitionis 
	Heloissae alterum caput fuerat, ut Paracletensibus monachabus regulam 
	scriberet; quod ipse hoc libro potius quam epistola luculenter perficit, 
	plurimis sanctorum patrum sententiis tanquam floribus adunatis. Tripertitum 
	autem tractatum vocat, quod in eo maxime de tribus praecipuis virtutibus 
	monasticis, continentia scilicet, paupertate voluntaria, et silentio 
	tractet. Constituit toti earum collegio septem officiales sorores, quae 
	caeteris tum in his quae animarum sunt, tum in his quae ad temporalia sive 
	corporalia spectant, prudenter praesint. Esum carnium ternis diebus singulis 
	hebdomadibus, et usum vini moderatum eis indulget: ac caetera ad vitae 
	monasticae ordinem pertinentia diligenter et congrue disponit.
	
	
	Petitionis tuae parte jam aliqua prout potuimus absoluta, superest Domino 
	annuente de illa, quae restat, parte tam tuis quam spiritualium tuarum 
	filiarum desideriis complendis operam dare. Restat quippe juxta praedictae 
	vestrae postulationis ordinem, aliquam vobis institutionem, quasi quamdam 
	propositi vestri regulam a nobis scribi, et vobis tradi; ut certius ex 
	scripto quam ex consuetudine habeatis quid vos sequi conveniat. Nos itaque 
	partim consuetudinibus bonis, partim Scripturarum testimoniis vel rationum 
	nitentes fulcimentis, haec omnia in unum conferre decrevimus; ut spirituale 
	Dei templum, quod estis vos, his decorare, quasi quibusdam egregiis exornare 
	picturis valeamus, et ex pluribus imperfectis quoad possumus unum opusculum 
	consummare. In quo quidem opere Zeuxim pictorem imitantes, ita facere 
	instituimus in templo spiritali, sicut ille disposuit faciendum in 
	corporali. Hunc enim, ut in Rhetorica sua Tullius meminit, Crotoniatae 
	asciverunt ad quoddam templum, quod religiosissime colebant, 
	excellentissimis picturis decorandum. Quod ut diligentius faceret, quinque 
	sibi virgines pulcherrimas de populo illo elegit, quas sibi pingenti 
	assistentes intuens, earum pulchritudinem pingendo imitaretur.
	
	Quod duabus de causis factum esse credibile est. tum videlicet quia, ut 
	praedictus meminit doctor, maximam peritiam in depingendis mulieribus pictor 
	ille adeptus fuerat, tum edam quia naturaliter puellaris forma elegantior et 
	delicatior virili compositione censetur. Plures autem virgines ab eo eligi 
	supra memoratus philosophus ait, quia nequaquam credidit in una se reperire 
	posse puella membra omnia sequaliter formosa, nullique unquam a natura 
	tantam pulchritudinis gratiam esse collatam, ut sequalem in omnibus membris 
	pulchritudinem haberet, ut nihil ex omni parte perfectum in compositione 
	corporum ipsa expoliret, tanquam uni sic omnia commoda conferret, ut non 
	haberet quod caeteris largiretur.
	
	Sic et nos ad depingendam animae pulchritudinem, et sponsae Christi 
	describendam perfectionem, in qua vos tanquam speculo quodam unius 
	spiritalis virginis semper prae oculis habitae decorem vestrum vel 
	turpitudinem deprehendatis, proposuimus ex multis sanctorum patrum 
	documentis vel consuetudinibus monasteriorum optimis vestram instruere 
	conversationem, singula quaeque prout memoriae occurrerint delibando, et 
	quasi in unum fasciculum congregando, quae vestri propositi sanctitati 
	congruere videbo; nec solum quae de monachabus, verumetiam quae de monachis 
	instituta sunt. Quippe sicut nomine et continentiae professione nobis estis 
	conjunctae, ita et fere omnia nostra vobis competunt instituta. Ex his ergo, 
	ut diximus, plurima quasi quosdam flores decerpendo, quibus vestrae lilia 
	castitatis adornemus, multo majore studio describere debemus virginem 
	Christi, quam praedictus Zeuxis depingere simulacrum idoli. Et ille quidem 
	quinque virgines, quarum speciem imitaretur, sufficere credidit. Nos vero 
	pluribus patrum documentis exuberantem copiam habentes, auxilio freti divino 
	perfectius vobis opusculum relinquere non desperamus, quo ad sortem vel 
	descriptionem illarum quinque prudentium virginum pertingere valeatis, quas 
	in depingenda virgine Christi Dominus nobis in Evangelio proponit. Quod ut 
	possimus sicut volumus, vestris orationibus impetremus. Valete in Christo, 
	sponsae Christi.
	
	Tripertitum instructionis vestrae tractatum fieri decrevimus, in describenda 
	atque munienda religione vestra, et divini obsequii celebratione disponenda, 
	in quibus religionis monasticae summam arbitror consistere: ut videlicet 
	continenter et sine proprietate vivatur, ac silentio maxime studeatur. Quod 
	quidem, juxta dominicam evangelicae regulae disciplinam, lumbos praecingere, 
	omnibus renuntiare, otiosum verbum cavere. Continentia vero castitatis illa 
	est, quam suadens Apostolus ait: "Quai innupta est et virgo, cogitat quae 
	Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu." Corpore, inquit, toto, non 
	uno membro, ut ad nullam scilicet lasciviam in factis vel in dictis ejus 
	aliqnod membrum declinet. Spiritu vero tunc sancta est, quando ejus mentem 
	nec consensus inquinat, nec superbia inflat: sicut illarum quinque fatuarum 
	virginum, quae dum ad vendentes oleum recurrerent, extra januam remanserunt. 
	Quibusjam clausa janua frustra pulsantibus et clamantibus: "Domine, Domine, 
	aperi nobis," terribiliter sponsus ipse respondet: "Amen dico vobis, nescio 
	vos."
	
	Tunc autem relictis omnibus nudum Christum nudi sequimur, sicut sancti 
	fecerunt apostoli, quum propter eum non solum terrenas possessiones aut 
	carnalis propinquitatis affectiones, verumetiam proprias postponimus 
	voluntates: ut non nostro vivamus arbitrio, sed praelati nostri regamur 
	imperio, et ei qui nobis loco Christi praesidet tanquam Christo penitus pro 
	Christo subjiciamur. Talibus enim ipsemet dicit: "Qui vos audit, me audit; 
	et qui vos spernit, ipse me spernit." Qui si etiam, quod absit, male vivat, 
	quum bene praecipiat; non est tamen ex vitio hominis sententia contemnenda 
	Dei. De quolibet ipsemet praecipit dicens: "Quae dixerint vobis servate, et 
	facite: secundum vero opera eorum nolite facere." Hanc autem ad Deum 
	spiritalem a seculo conversionem ipsemet diligenter describit, dicens: "Nisi 
	quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus." 
	Et iterum: "Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, aut matrem, et 
	uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non 
	potest meus esse discipulus." Hoc autem est odire patrem vel matrem, 
	affectiones carnalium propinquitatum nolle sequi; sicut et odire animam suam 
	est voluntatem propriam sequi nolle. Quod alibi quoque praecipit, dicens: 
	"Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et 
	sequatur me." Sic enim propinquantes post eum venimus, hoc est eum maxime 
	imitando sequimur, qui ait: "Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui 
	misit me." Ac si diceret: Cuncta per obedientiam agere. Quid est enim, 
	"abnegare semetipsum," nisi carnales affectiones propriamque voluntatem 
	postponere, et alieno, non suo regendum arbitriose committere? Et sic 
	profecto crucem suam non ab alio suscipit, sed ipsemet tollit; per quam 
	scilicet ei mundus crucifixus sit, et ipse mundo: quum spontaneo propriae 
	professionis voto mundana sibi et terrena desideria interdicit, quod est 
	voluntatem propriam non sequi. Quid enim carnales aliud appetunt, nisi 
	implere quod volunt? Et quae est terrena delectatio, nisi propria; 
	voluntatis impletio, etiam quando id quod volumus labore maximo sive 
	periculo agimus? Aut quid est aliud crucem ferre, id est cruciatum aliquem 
	sustinere, nisi contra voluntatem nostram aliquid fieri, quantumcunque illud 
	videatur facile nobis esse vel utile? Hinc alius Jesus longe inferior in 
	Ecclesiastico admonet, dicens: "Post concupiscentias tuas non eas, et a 
	voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet 
	te in gaudium inimicis tuis." Quum vero ita tam rebus nostris quam nobis 
	ipsis penitus renuntiamus, tunc vere omni proprietate abjecta, vitam illam 
	apostolicam inimus, quae omnia in commune reducit, sicut scriptum est: 
	"Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Nec quisquam eorum, 
	quae possidebat, aliquid suum esse dicebat. Sed erant illis omnia communia. 
	Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat." Non enim aequaliter 
	omnes egebant; et ideo non sequaliter omnibus distribuebatur, sed singulis 
	prout opus erat. Cor unum fide, quia corde creditur. Anima una, quia eadem 
	ex charitate voluntas adinvicem, quum hoc unusquisque alii quod sibi vellet, 
	nec sua magis quam aliorum commoda quaereret, vel ad communem utilitatem ab 
	omnibus omnia referrentur: nemine quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, 
	quaerente seu affectante. Alioquin nequaquam sine proprietate viveretur, 
	quae magis in ambitione, quam in possessione consistit.
	
	Otiosum verbum seu superfluum idem est quod multiloquium. Unde Augustinus 
	Retractationum Lib I: "Absit," inquit, "ut multiloquium deputem, quando 
	necessaria dicuntur, quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate 
	dicantur." Hinc autem per Salomonem dicitur: "In multiloquio non deerit 
	peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est..» Multum ergo 
	cavendum est in quo peccatum non deest, et tanto studiosius huic morbo 
	providendum est, quanto periculosius est et difficilius evitatur. Quod 
	beatus providens Benedictus: "Omni tempore," inquit, "silentio debent 
	studere monachi." Plus quippe esse constat silentio studere quam silentium 
	habere. Est enim studium vehemens applicatio animi ad aliquid gerendum. 
	Multa vero negligenter agimus vel inviti, sed nulla studiose nisi volentes 
	vel intenti.
	
	Quantum vero difficile sit vel utile linguam refrenare, apostolus Jacobus 
	diligenter attendens, ait: "In multis enim offendimus omnes. Si quis in 
	verbo non offendit, hic perfectus est vir." Idem ita: "Omnis natura 
	bestiarum, et volucrum, et serpentium, et caeterorum, domantur, et domita 
	sunt a natura humana." Qui simul considerans quanta sit in lingua malorum 
	materia, et omnium bonorum consumptio, supra sic et infra loquitur: "Lingua 
	quidem modicum membrum, quantus ignis, quam magnam silvam incendit!... 
	Universitas iniquitatis, inquietum malum, plenum veneno mortifero." Quid 
	autem veneno periculosius vel cavendum amplius? Sicut ergo venenum vitam 
	extinguit, sic loquacitas religionem penitus evertit. Unde idem superius: 
	"Si quis putat se," inquit, "religiosum esse, non refrenans linguam suam, 
	sed seducens cor suum, hujus vana est religio." Hinc et in Proverbiis 
	scriptum est: "Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu: ita vir qui non 
	potest in loquendo cohibere spiritum suum." Hoc ille senex diligenter 
	considerabat, qui de loquacibus fratribus ei in via sociatis Antonio 
	dicente: "Bonos fratres invenisti tecum, abba;" respondit: "Boni sunt 
	siquidem, sed habitatio eorum non habet januam. Quicunque vult, intrat in 
	stabulum, et solvit asinum." Quasi enim ad praesepe Domini anima nostra 
	ligatur, sacrae se meditationis in eo quadam ruminatione reficiens, a quo 
	quidem praesepi solvitur, atque huc et illuc toto mundo per cogitationes 
	discurrit, nisi eam clausura taciturnitatis retineat. Verba quippe 
	intellectum animae immittunt, ut ei quod intelligit intendat, et per 
	cogitationem haereat. Cogitatione vero Deo loquimur, sicut verbis hominibus. 
	Dumque huc verbis hominum intendimus, necesse est ut inde ducamur; nec Deo 
	simul et hominibus intendere valemus.
	
	Nec solum otiosa, verum etiam quae utilitatis aliquid habere videntur 
	vitanda sunt verba, eo quod facile a necessariis ad otiosa, ab otiosis ad 
	noxia veniatur. "Lingua" quippe, ut Jacobus ait, "inquietum malum," quo 
	caeteris minor est aut subtilior membris, tanto mobilior et caeteris motu 
	lacessentibus, ipsa quum non movetur fatigatur, et quies ipsa ei fit 
	onerosa. Quae quanto in nobis subtilior, et ex mollitie corporis nostri 
	flexibilior, tanto mobilior et in verba pronior existit, et omnis malitiae 
	seminarium patet.
	
	Quod in vobis praecipue vitium Apostolus notans, omnino feminis in ecclesia 
	loqui interdicit, nec de iis etiam quae ad Deum pertinent, nisi domi viros 
	interrogare permittit, et in iis etiam discendis, vel quibuscunque 
	faciendis, silentio eas praecipue subjicit, Timotheo super his ita scribens: 
	"Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non 
	permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio." Quod si laicis et 
	conjugatis feminis ita de silentio providerit, quid vobis est faciendum? Qui 
	rursus eidem cur hoc praeceperit innuens, verbosas eas et loquentes quum non 
	oportet, arguit.
	
	Huic igitur tantae pesti remedium aliquod providentes, bis saltem penitus 
	locis vel temporibus linguam continua taciturnitate domemus: in oratione 
	scilicet, in claustro, dormitorio, refectorio, et in omni comestione et 
	coquina: et post completorium deinceps hoc maxime ab omnibus observetur. 
	Signis vero his locis vel temporibus, si necessarium est, pro verbis utamur. 
	De quibus etiam signis docendis seu addiscendis diligens habeatur cura, per 
	quae etiam si verbis quoque opus est, ad colloquium invitetur loco congruo, 
	et ad hoc instituto. Et expletis breviter verbis illis necessariis, redeatur 
	ad priora, vel quod opportunum est fiat. Nec tepide corrigatur verborum aut 
	signorum excessus, sed verborum praecipue, in quibus majus imminet 
	periculum.
	
	Cui profecto multo magnoque periculo et beatus Gregorius succurrere 
	vehementer cupiens, VIII Moralium lib. sic nos instruit: "Dum otiosa," 
	inquit, "verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus. Hinc seminantur 
	stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax tota extinguitur 
	cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: "Qui dimittit aquam, caput est 
	jurgiorum." Aquam quippe dimittere, est linguam influxum eloquii relaxare. 
	Quo contra et in bonam partem asserit dicens: "Aqua profunda ex ore viri." 
	Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum: quia qui linguam non refrenat, 
	concordiam dissipat. Unde scriptum est: "Qui imponit stulto silentium, iras 
	mitigat. "Ex quo nos manifeste admonet, in hoc praecipue vilio corrigendo 
	districtissimam adhibere censuram: ne ejus vindicta ullatenus differatur, et 
	per hoc maxime religio periclitetur. Hinc quippe detractiones, lites, 
	convitia, et nonnunquam conspirationes et conjurationes germinantes, totum 
	religionis sedificium non tam labefactant quam evertunt. Quod quidem vitium 
	quum amputatum fuerit, non omnino fortasse pravae cogitationes extinguntur; 
	sed ab alienis cessabunt corruptelis.
	
	Hoc unum vitium fugere, quasi religioni sufficere arbitraretur, abbas 
	Macarius admonebat, sicut scriptum est his verbis: "Abbas Macarius major in 
	Scyti, dicebat fratribus: "Post missas, ecclesiae fugite, fratres." Et dixit 
	ei unus fratrum: "Pater, ubi habemus fugere amplius a solitudine ista?" Et 
	ponebat digitum suum in ore suo, dicens: "Istud est quod fugiendum dico." Et 
	sic intrabat in cellam suam, et claudens ostium, sedebat solus." Haec vero 
	silentii virtus, quae, ut ait Jacobus, perfectum hominem reddit, et de qua 
	Isaias praedixit: "Cultus justitiae silentium," tanto a sanctis patribus 
	fervore est arrepta, quod, sicut scriptum est, abbas Agatho per triennium 
	lapidem in ore suo mittebat, donec taciturnitatem disceret.
	
	Quamvis locus non salvet, multas tamen praebet opportunitates ad religionem 
	facilius observandam, et tutius muniendam; et multa religionis auxilia vel 
	impedimenta ex eo consistunt. Unde et filii prophetarum, quos, ut ait 
	Hieronymus, monachos legimus in Veteri Testamento, ad solitudinis secretum 
	se transtulerunt, praeter fluenta Jordanis casulas suas constituentes. 
	Joannes quoque et discipuli ejus, quos etiam propositi nostri principes 
	habemus, et deinceps Paulus, Antonius, Macarius, et qui praecipue in nostro 
	floruerunt proposito, tumultum seculi et plenum tentationibus mundum 
	fugientes, ad quietem solitudinis lectulum suae contemplationis contulerunt; 
	ut videlicet Deo possint sincerius vacare.
	
	Ipse quoque Dominus, ad quem nullus tentationis motus accessum habebat, suo 
	nos erudiens exemplo, quum aliqua vellet agere praecipue secreta petebat, et 
	populares declinabat tumultus. Hinc ipse Dominus nobis quadraginta dierum 
	abstinentia heremum consecravit, turbas in heremo refecit, et ad orationis 
	puritatem non solum a turbis, verum etiam ab apostolis secedebat. Ipsos 
	quoque apostolos et in monte seorsum instruxit, atque constituit, et 
	transfigurationis suae gloria solitudinem insignivit, et exhibitione 
	resurrectionis suae discipulos communiter in monte laetificavit, et de monte 
	in coelum ascendit, et caetera quaecunque magnalia in solitudinibus vel 
	secretis operatus est locis. Qui etiam Moysi vel antiquis patribus in 
	solitudinibus apparens, et per solitudinem ad terram promissionis populum 
	transducens, ibique populo diu detento legem tradens, manna pluens, aquam de 
	petra educens, crebris apparitionibus ipsum consolans, et mirabilia operans, 
	patenter docuit quantam ejus singularitas solitudinem pro nobis amet, cui 
	purius in ea vacare possumus.
	
	Qui etiam libertatem mystice onagri solitudinem amantis diligenter 
	describens, et vehementer approbans, ad beatum Job loquitur, dicens: "Quis 
	dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? Cui dedi in solitudine 
	domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. Contemnit multitudinem 
	civitatis, clamorem exactoris non audit, circumspicit montes pascuae suae, 
	et virentia quaeque perquirit." Ac si aperte dicat: Quis hoc fecit nisi ego? 
	Onager quippe, quem silvestrem asinum vocamus, monachus est, qui secularium 
	rerum vinculis absolutus ad tranquillam vitae solitariae libertatem se 
	contulit, et seculum fugiens in seculo non remansit. Hinc in terra 
	salsuginis habitat, quum membra ejus per abstinentiam sicca sunt et arida. 
	Glamorem exactoris non audit, sed vocem, quia ventri non superflua, sed 
	necessaria impendit. Quis enim tam importunus exactor, et quotidianus 
	exactor quam venter? Hic clamorem, id est immoderatam postulationem habet in 
	superfluis et delicatis cibis, in quo minime est audiendus. Montes pascuae 
	sunt illi vitae vel doctrinae sublimium patrum, quas legendo et meditando 
	reficimur. Virentia quaeque dicit universa vita coelestis et immarcessibilis 
	scripta. Ad quod nos praecipue beatus Hieronymus exhortans, sic Heliodoro 
	scribit monacho: "Interpretare vocabulum monachi, hoc est nomen tuum. Quid 
	facis in turba qui solus es?" Idem et nostram a clericorum vita distinguens, 
	ad Paulum presbyterum scribit bis verbis: "Si officium vis exercere 
	presbyteri, si episcopatus te vel opus vel onus forte delectat, vive in 
	urbibus et castellis, et aliorum salutem fac lucrum animae tuae. Si cupis 
	esse quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus, quae 
	utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque 
	propositum principes suos... Et ut ad nostra veniamus, episcopi et 
	presbyteri habeant ad exemplum apostolos, et apostolicos viros, quorum 
	honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus 
	propositi nostri principes Paulos, Antonios, Hilariones, Macarios. Et ut ad 
	Scripturarum materiam redeam, noster princeps Elyas, noster Elisseus, nostri 
	duces et filii prophetarum, qui habitabant in agris et solitudine, et 
	faciebant sibi tabernacula praeter fluenta Jordanis. De iis sunt et illi 
	filii Rechab qui vinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, 
	qui Dei voce per Jeremiam laudantur, quod non deficiat de stirpe eorum vir 
	stans coram Domino." Et nos ergo, ut coram Domino stare, et ejus obsequio 
	parati magis valeamus assistere, tabernacula nobis erigamus in solitudine, 
	ne lectulum nostrae quietis frequentia hominum concutiat, quietem turbet, 
	ingerat tentationes, mentem a sancto evellat proposito.
	
	Ad quam quidem liberam vitae tranquillitatem beatum Arsenium Domino 
	dirigente omnibus in uno manifestum datum est exemplum. Unde et scriptum 
	est: "Abbas Arsenius quum adhuc esset in palatio, oravit ad Dominum, dicens: 
	"Domine, a dirige me ad salutem." Et venit ei vox dicens: "Arseni, fuge 
	homines, et sanaberis." Idem ipse discedens admonachalem vitam rursum oravit 
	eumdem sermonem, dicens: "Domine, dirige me ad salutem. Audivitque vocem 
	dicentem sibi: "Arseni, fuge, tace, quiesce. Haec enim sunt radices non 
	peccandi." Ille igitur hac una divini praecepti regula instructus, non solum 
	homines fugit, sed eos etiam a se fugavit. Ad quem archiepiscopo suo cum 
	quodam judice quadam die venientibus, et sedificationis sermonem ab eo 
	requirentibus, ait: "Et si dixero a vobis, custodietis?" Illi autem 
	promiserunt se custodire. Et dixit eis: "Ubicunque audieritis Arsenium, 
	approximare nolite.» Alia iterum vice archiepiscopus eum visitans, misit 
	primo videre si aperiret. Et mandavit ei, dicens: "Si venis, aperio tibi, 
	sed si tibi aperuero, omnibus aperio, et tunc jam ultra hic non sedeo." Haec 
	audiens archiepiscopus dixit: "Si eum persecuturus vado, nunquam vadam ad 
	hominem sanctum." Cujus etiam sanctitatem cuidam romanae matronae visitanti, 
	dixit: "Quomodo praesumpsisti tantam navigationem assumere? Nescis quia 
	mulier es, et non debes exire quoquam? Aut ut vadas Romam, et dicas aliis 
	mulieribus: Quia vidi Arsenium; et faciant mare viam mulierum venientium ad 
	me?" Illa autem dixit: "Si voluerit me Dominus reverti Romam, non permitto 
	aliquem venire huc. Sed ora pro me, et memor esto mei semper." llle autem 
	respondens, dixit ei: "Oro Deum ut deleat memoriam tui de corde meo." Quae 
	audiens haec, egressa est turbata." Hic quoque, sicut scriptum est, a Marco 
	abbate requisitus cur fugeret homines, respondit: "Scit Deus quia diligo 
	homines, sed cum Deo pariter et hominibus esse non possum."
	
	In tantum vero sancti patres conversationem hominum atque notitiam 
	abhorrebant, ut nonnulli eorum ut illos a se penitus removerent, insanos se 
	fiugerent, et, quod dictu mirabile est, haereticos etiam se profiterentur. 
	Quod si quis voluerit, legat in Vitis Patrum de abbate Simone, qualiter se 
	praeparavit judici provinciae ad se venienti: qui se videlicet sacco 
	cooperiens, et tollens in manu sua panem et caseum, sedit in ingressu cellae 
	suae, et coepit manducare. Legat et de illo anachoreta, qui quum quosdam 
	sensisset obviam sibi cum lampadibus occurrere, "exspolians se vestimenta 
	sua, misit in flumen; et stans nudus coepit ea lavare. Ille autem qui 
	ministrabat ei haec videns, erubuit, et rogavit homines, dicens: 
	"Revertimini, quia senex noster sensum perdidit." Et veniens ad eum dixit 
	ei: "Quid hic fecisti, abba? Omnes enim qui te viderunt dixerunt quia 
	daemonium habet senex." Ille autem respondit: "Et ego hoc volebam audire."
	
	Legat insuper et de abbate Moyse, qui ut a se penitus judicem provinciae 
	removeret, surrexit ut fugeret in paludem. Et occurrit ei ille judex cum 
	suis, et interrogavit eum, dicens: "Dic nobis, senex, ubi est cella abbatis 
	Moysis?" Et dixit eis: "Quid vultis eum inquirere? Homo fatuus est et 
	haereticus." Quid etiam de abbate Pastore, qui nec se a judice provinciae 
	videri permisit, ut sororis suae supplicantis filium de carcere liberaret? 
	Ecce potentes seculi cum magna veneratione et devotione sanctorum 
	praesentiam postulant, et illi etiam cum summo sui dedecore eos penitus a se 
	repellere student.
	
	Ut autem sexus etiam vestri in hac re virtutem cognoscatis, quis digne 
	praedicare sufficiat virginem illam, quae beatissimi quoque Martini 
	visitationem respuit, ut vacaret contemplationi? Unde ad Oceanum monachum 
	Hieronymus scribens: "In beati," inquit, "Martini Vita legimus commemorasse 
	Sulpitium, quod transiens sanctus Martinus virginem quamdam moribus et 
	castitate praecelsam cupiens salutare, illa noluit, sed exenium misit, et 
	per fenestram respiciens, ait sancto viro: "Ibi, pater, ora, quia nunquam a 
	viro sum visitata." Quo audito, gratias egit Deo sanctus Martinus, quod 
	talibus imbuta moribus castam custodierit voluntatem. Benedixit eam et abiit 
	laetitia plenus." Haec revera de contemplationis suae lectulo surgere 
	dedignata vel verita, pulsanti ad ostium amico parata erat dicere: "Lavi 
	pedes meos, quomodo inquinabo illos?"
	
	0 quantae sibi imputarent injuriae episcopi vel praelati hujus temporis, si 
	hanc ab Arsenio vel ab hac virgine repulsam pertulissent! Erubescant ad 
	ista, si qui nunc in solitudine morantur monachi, quum episcoporum 
	frequentia gaudent, quum eis proprias, in quibus suscipiantur, fabricant 
	domos: quum seculi potentes, quos turba comitatur, vel ad quos confluit, non 
	solum non fugiunt, sed adsciscunt, et occasione hospitum domos 
	multiplicantes, quam quaesierunt solitudinem, redigunt in civitatem. Hac 
	profecto antiqui et callidi tentatoris machinatione omnia fere hujus 
	temporis monasteria, quum prius in solitudine constituta fuissent, ut 
	homines fugerentur, postea fervore religionis refrigescente, homines 
	adsciverunt, et servos atque ancillas congregantes, villas maximas in locis 
	monasticis construxerunt; et sic ad seculum redierunt, imo ad se traxerunt 
	seculum. Qui se miseriis maximis implicantes, et maximae servituli tam 
	ecclesiasticarum quam terrenarum potestatum alligantes, dum otiose 
	appeterent vivere, et de alieno victitare labore, ipsum quoque monachi, hoc 
	est solitarii nomen pariter amiserunt et vitam. Qui etiam saepe tantis 
	urgentur incommodis, ut dum suos et res eorum tutari laborant, proprias 
	amittant, et frequenti incendio vicinarum domorum ipsa quoque monasteria 
	cremantur, nec sic tamen ambitio refrenatur.
	
	Hi quoque districtionem monasterii qualemcunque non ferentes, ac per villas, 
	castella, civitates sese dispergentes, binique vel terni, aut etiam singuli 
	sine aliqua observatione regulae victitantes, tanto secularibus deteriores 
	sunt hominibus, quanto a professione sua amplius apostatantur. Qui 
	habitationum quoque suarum sicut et sua abutentes, Obedientias loca sua 
	nominant, ubi nulla regula tenetur, ubi nulli rei nisi ventri et carni 
	obeditur, ubi cum propinquis vel familiaribus suis manentes, tanto liberius 
	agunt quod volunt, quanto minus a conscientiis suis verentur. In quibus 
	profecto impudentissimis apostatis excessus illos criminales esse dubium non 
	est, qui in caeteris veniales sunt hominibus.
	
	Qualium omnino vitam non solum attingere, sed nec audire sustineatis. 
	Vestrae vero infirmitati tanto magis est solitado necessaria, quanto 
	carnalium tentationum bellis minus hic infestamur, et minus ad corporalia 
	per sensus evagamur. Unde et beatus Antouius: "Qui sedet," inquit, "in 
	solitudine, et quiescit, a tribus bellis eripitur, id est auditus, 
	locutionis, et visus, et contra unum tantummodo habebit pugnam, id est 
	cordis." Has quidem vel caeleras heremi commoditates insignis Ecclesise 
	doctor Hieronymus diligenter attendens, et ad eas Heliodorum monachum 
	vehementer adhortans, exclamat dicens: "0 heremus familiari Deo gaudens! 
	Quid agis, frater, in seculo, qui major es mundo?"
	
	Nunc vero quia ubi coustrui monasteria convenit disseruimus: qualis et ipsa 
	loci positio esse debeat ostendamus. Ipsi autem monasterii loco 
	constituendo, sicut quoque beatus consuluit Benedictus , ita si fieri potest 
	providendum est, ut intra monasterii septa contineantur illa maxime quae 
	monasteriis sunt necessaria, id est hortus, aqua, molendinum, pistrinum cum 
	furno, et loca quibus quotidiana sorores exerceant opera, ne foras vagandi 
	detur occasio.
	
	Sicut in castris seculi, ita et in castris Domini, id est congregationibus 
	monasticis constituendi sunt, qui praesint caeteris. Ibi quippe imperator 
	unus, ad cujus nutum omnia gerantur, praeest omnibus. Qui etiam pro 
	multitudine exercitus vel diversitate officiorum sua nonnullis impertiens 
	onera, quosdam sub se adhibet magistratus, qui diversis hominum catervis aut 
	officiis provideant.Sic et in monasteriis fieri necesse est, ut ibi una 
	omnibus praesit matrona, ad cujus considerationem atque arbitrium omnes 
	reliquae omnia operentur, nec ulla ei in aliquo praesumat obsistere, vel 
	etiam ad aliquod ejus praeceptum murmurare. Nulla quippe hominum congregatio 
	vel quantulacunque domus unius familia consistere potest incolumis, nisi 
	unitas in ea conservetur: ut videlicet totum ejus regnum in unius personae 
	magisterio consistat. Unde et arca typum Ecclesiae gerens quum multos tam in 
	longo quam in lato cubitos haberet, in uno consummata est. Et in Proverbiis 
	scriptum est: "Propter peccata terrae multi principes ejus." Unde etiam 
	Alexandro mortuo, multiplicatis regibus mala quoque multiplicata sunt, et 
	Roma pluribus communicata rectoribus concordiam tenere non potuit. Unde 
	Lucanus in primo sic meminit: "Tu causa malorum Facta tribus dominis 
	communis Roma, nec unquam In turbam missi feralia foedera regni." Et post 
	pauca: "Dum terra fretum, terramque levabit Aer, et longi volvent Titana 
	labores, Noxque diem coelo totidem per signa sequetur; Nulla fides regni 
	sociis, omnisque potestas impatiens consortis erit."
	
	Tales profecto et illi erant discipuli sancti Frontonii abbatis, quos ipse 
	in civitate, in qua natus est, quum usque ad septuaginta congregasset, et 
	magnam ibidem gratiam tam apud Deum quam apud homines adeptus esset, relicto 
	monasterio civitatis cum mobilibus rebus nudos secum ad heremum traxit. Qui 
	postmodum,more israelitici populi adversus Moysem conquerentis, quod eos 
	etiam de Aegypto, relictis ollis carnium et abundantia terrae, in 
	solitudinem eduxisset, murmurantes incassum dicebant: "Nunquid sola in 
	heremo castitas, quae in urbibus non est? Cur itaque non in civitatem 
	revertimur, de qua ad tempus exivimus? An in heremum solum Deus exaudiet 
	orantes? Quis cibo angelorum vivat? Quem pecorum et ferarum delectat fieri 
	socium? Quanta nos habet necessitas hic morari? Cur itaque non regressi in 
	locum, in quo nati sumus, benedicimus Dominum?"
	
	Hinc et Jacobus admonet apostolus: "Nolite," inquit, "plures magistri fieri, 
	fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis," Hinc quoque 
	Hieronymus ad Rusticum monachum de institutione vitae scribens: "Nulla," 
	inquit, "ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges 
	ductores sequuntur suos. In apibus unam praecedentem reliqua? subsequuntur. 
	Grues unum sequuntur ordine litterato. Imperator unus, judex unus 
	provinciae. Roma ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit, 
	et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero, Esau et Jacob bella gesserunt. 
	Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi, 
	et omnis ordo ecclesiasticus suis.rectoribus nititur. In nave unus 
	gubernator. In domo unus Dominus. In quamvis grandi exercitu unius signum 
	spectatur. Per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo 
	arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina 
	patris consortioquemultorum."
	
	Ut igitur in omnibus concordia servari possit, unam omnibus praeesse 
	convenit, cui per omnia omnes obediant. Sub hac etiam quasi magistratus 
	quosdam nonnullas alias personas, prout ipsa decreverit, constitui oportet. 
	Quae quibus officiis ipsa praeceperit, et quantum voluerit, praesint, ut 
	sint videlicet istae quasi duces vel consules in exercitu dominico: reliquae 
	autem omnes tanquam milites vel pedites, istarum cura eis praevidente, 
	adversus malignum ejusque satellites libere pugnent.
	
	Septem vero personas ex vobis ad omnem monasterii administrationem 
	necessarias esse credimus atque sufficere: portariam scilicet, cellerariam, 
	vestiariam, infirmariam, cantricem , sacristam, et ad extremum diaconissam, 
	quam nunc abbatissam nominant. In his itaque castris, et divina quadam 
	militia, sicut scriptum est: "Militia est vita hominis super terram," et 
	alibi: "Terribilis ut castrorum acies ordinata," vicem imperatoris, cui per 
	omnia obeditur ab omnibus, obtinet diaconissa. Sex vero aliae sub ea, quas 
	dicimus officiales, ducum sive consulum loca possident. Omnes vero reliquae 
	moniales, quas vocamus claustrales, militum more, divinum peragunt expedite 
	servitium. Conversae autem, quae etiam seculo renuntiantes, obsequio 
	monialium se dicarunt, habitu quodam religioso, non tamen monastico, quasi 
	pedites, inferiorem obtinent gradum.
	
	Nunc vero superest Domino inspirante hujus militiae gradus singulos 
	ordinare, ut adversus impugnationes daemonum vere sit quod dicitur 
	"castrorum acies ordinata." Ab ipso, inquam, ut dictum est capite, quod 
	diaconissam dicimus, hujus institutionis ducentes exordium, de ipsa primitus 
	disponamus, per quam sunt omnia disponenda. Hujus vero sanctitatem, sicut in 
	praecedenti meminimus epistola, beatus Paulus apostolus Timotheo scribens, 
	quam eminentem et probatam oporteat esse diligenter describit, dicens: 
	"Vidua eligatur non ininus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, 
	in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio 
	recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus 
	subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentes autem viduas 
	devita." Idem supra de diaconissis, quum etiam diaconorum institueret vitam: 
	"Mulieres," inquit, "similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in 
	omnibus." Quae quidem omnia quid intelligentiae vel rationis habeant, 
	quantum aestimamus, epistola praecedente nostra satis disseruimus, maxime 
	cur eam Apostolus unius viri et provectae velit esse aetatis. Unde non 
	mediocriter miramur quomodo perniciosa haec in Ecclesia consuetudo inolevit, 
	ut quae virgines sunt, potius quam quae viros cognoverunt ad hoc eligantur, 
	et frequenter juniores senioribus praeficiantur. Quum tamen Ecclesiastes 
	dicat: "Vae tibi, terra, cujus rex puer est." Et quum illud beati Job omnes 
	pariter approbemus: "In antiquis est sapientia, et in multo tempore 
	prudentia." Hinc et in Proverbiis scriptum est: "Corona dignitatis senectus, 
	quae in viis justitiae reperietur." Et in Ecclesiastico: "Quam speciosum 
	canitiei judicium, et a presbyteris cognoscere consilium! Quam speciosa 
	veterani sapientia, et gloriosus intellectus, et consilium, corona senum! 
	Multa peritia et gloria illorum timor Dei." Item: "Loquere, major natu, 
	decet enim te.... Adolescens loquere in tua causa, vix quum necesse fuerit. 
	Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto 
	quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens, et loqui in medio 
	magnatorum" non praesumas, et ubi sunt senes, non multum loquaris." Unde et 
	presbyteri qui in ecclesia populo praesunt seniores interpretantur, ut ipso 
	quoque nomine, quales esse debeant doceatur. Et qui sanctorum Vitas 
	scripserunt, quos nunc abbates dicimus, senes appellabant.
	
	Modis itaque omnibus providendum est ut in electione vel consecratione 
	diaconissse, consilium praecedat Apostoli , ut videlicet talis eligatur, 
	quae caeteris vita et doctrina praeesse debeat, et aetate quoque morum 
	maturitatem polliceatur, et quae obediendo meruerit imperare, et operando 
	magis quam audiendo regulam didicerit, et firmius noverit. Quae si litterata 
	non fuerit, sciat se non ad philosophicas scholas, vel disputationes 
	dialecticas, sed ad doctrinam vitae et operum exhibitionem accommodari. 
	Sicut de Domino scriptum est: "Qui coepit facere et docere," prius videlicet 
	facere, postmodum docere. Quia melior atque perfectior est doctrina operis 
	quam sermonis, facti quam verbi. Quod diligenter attendamus, ut scriptum 
	est: Dixit abbas Ipitius: "Ille est vere sapiens, qui facto suo alios docet, 
	non qui verbis." Nec parum consolationis et confidentiae super hoc affert.
	
	Attendatur et illa quoque beati Antonii ratio, qua verbosos confutavit 
	philosophos, ejus videlicet tanquam idiotae et illitterati hominis 
	magisterium irridentes: "Et respondete," inquit, "mihi quid prius est 
	sensus, an litterae? Etquid cujus exordium est? Sensus ex litteris, an 
	litterae oriuntur ex sensu?" Illis asserentibus quia sensus esset auctor 
	atque inventor litterarum, ait: "Igitur cui sensus incolumis est, hic 
	litteras non requirit."
	
	Audiat quoque illud Apostoli et confortetur in Domino: "Nonne stuitam fecit 
	Deus sapientiam hujus mundi?" Et iterum : "Quae stulta sunt mundi elegit 
	Deus ut confundat sapientes, et infirma elegit Deus ut confundat fortia, et 
	ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, ut ea quae non sunt tanquam 
	ea quae sunt destruat, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus." Non 
	enim, sicut ipse postmodum dicit, in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
	
	Quod si de aliquibus melius cognoscendis ad Scripturam revertendum esse 
	censuerit, a litteratis hoc requirere et addiscere non erubescat, nec in his 
	litterarum documenta contemnat; sed devote et diligenter suscipiat, quum 
	ipse quoque apostolorum princeps coapostoli sui Pauli publicam correctionem 
	diligenter exceperit. Ut enim beatus quoque meminit Benedictus, saepe minori 
	revelat Dominus quod melius est. Ut autem amplius dominicam sequamur 
	providentiam quam Apostolus quoque supra memoravit, nunquam de nobilibus aut 
	potentibus seculi, nisi maxima incumbente necessitate, et certissima 
	ratione, fiat haec electio. Tales namque de genere suo facile confidentes, 
	aut gloriantes, aut praesumptuosae, aut superbae fiunt; et tunc maxime 
	quando indigenae sunt, earum praelatio perniciosa fit monasterio. Verendum 
	quippe est ne vicinia suorum eam praesumptiorem reddat, et frequentia 
	ipsorum gravet aut inquietet monasterium, atque ipsa per suos religionis 
	perferat detrimentum, aut aliis veniat in contemptum, juxta illud Veritatis: 
	"Non est propheta sine honore, nisi in patria sua."
	
	Quod beatus quoque providens Hieronymus, ad Heliodorum scribeus, quuum 
	pleraque annumerasset, quae monachis officiunt in sua morantibus patria: "Ex 
	hac," inquit, "supputatione illa summa nascitur, monachum in patria sua 
	perfectum esse non posse. Perfectum esse autem nolle, delinquere est." 
	Quantum vero est animarum damnum, si minor in religione fuerit, quoe 
	religionis praeest magisterio? Singulis quippe subjectis singulas virtutes 
	exhibere sufficit. In hac autem omnium exempla debent eminere virtutum, ut 
	omnia quae aliis praeceperit propriis praeveniat exemplis; ne ipsa quae 
	praecipit moribus oppugnet, et quod verbis aedificat, factis ipsa destruat, 
	et de ore suo verbum correctionis auferatur; quum ipsa in aliis erubescat 
	corrigere, quae constat eam committere.
	
	Quod quidem Psalmista ne ei eveniat Dominum precatur, dicens: "Et ne auferas 
	de ore meo veritatem usquequaque." Attendebat quippe illam gravissimam 
	Domini increpationem, de qua et ipse alibi meminit dicens: "Peccatori autem 
	dixit Deus: "Quare tu enarras justitias meas, et assumis testa mentum meum 
	per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones" meos 
	retro." Quod studiose praecavens Apostolus: "Castigo," inquit, "corpus meum, 
	et in servitutem redigo, ne forte, quum aliis praedicaverim, ipse reprobus 
	efficiar." Cujus quippe vita despicitur, restat ut et praedicatio vel 
	doctrina contemnatur. Et quum curare quis alium debeat, si in eadem 
	laboraverit infirmitate, recte ipsi ab aegroto improperatur: "Medice, cura 
	te ipsum."
	
	Attendat sollicite quisquis Ecclesise praeesse videtur, quantam ruinam casus 
	ejus praebeat, quum ipse ad praecipitium secum pariter subjectus trahat: 
	"Qui solverit," inquit Veritas, "unum de mandatis istis minimis, et docuerit 
	sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum." Solvit quippe mandalum, 
	qui contra agendo infringit ipsum, et exemplo suo corrumpens alios, in 
	cathedra pestilentiae doctor residet. Quod si quislibet hoc agens minimus 
	habendus est in regno coelorum, hoc est in Ecclesia praesenti, quanti 
	habendus est pessimus praelatus a cujus negligentia non sua? tantum, sed 
	omnium subjectarum animarum sanguinem Dominus requirit?
	
	Unde bene Sapientia talibus comminatur : "Data est a Domino potestas vobis, 
	et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes 
	scrutabitur. Quoniam quum essetis ministri regni illius, non recte 
	judicastis, neque custodistis legem justitiae. Horrende etiam cito apparebit 
	vobis, quoniam judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Exiguo enim 
	conceditur misericordia. Potentes autem potenter tormenta patientur, et 
	fortioribus fortior instat cruciatio."
	
	Sufficit quippe unicuique subjectarum animarum a proprio sibi providere 
	delicto. Praelatis autem et in peccatis alienis mors imminet. Quum enim 
	augentur dona, rationes etiam crescunt donorum; et cui plus committitur, 
	plus ab eo exigitur. Cui quidem periculo tanto maxime providere in 
	Proverbiis admonemur, quum dicitur: "Fili, si spoponderis pro amico tuo, 
	defixisti apud extraneum manum tuam. Illaqueatus es verbis oris tui, et 
	captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum 
	libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita 
	amicum tuum: ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. 
	"Tunc enim pro amico sponsionem facimus, quum aliquem charitas nostra in 
	nostrae congregationis conversationem suscipit. Cui nostrae providentise 
	curam promittimus, sicut et ille nobis obedientiam suam. Et sic quoque manum 
	nostram apud eum defigimus, quum sollicitudinem nostrae operationis erga eum 
	spondendo constituimus. Tum et in manum ejus incidimus, quia nisi nobis ab 
	ipso providerimus, ipsum animae nostrae interfectorem sentiemus. Contra quod 
	periculum adhibetur consilium, quum subditur: "Discurre, festina, etc."
	
	Nunc igitur huc, nunc illuc deambulans, more providi et impigri ducis, 
	castra sua sollicite gerat, vel scrutetur, ne per alicujus negligentiam ei, 
	qui tanquam leo circuit quaerens quem devoret, aditus pateat. Omnia mala 
	domus suae prior agnoscat, ut ab ipsa prius possint corrigi quam a caeteris 
	agnosci, et in exemplum trahi. Caveat illud quod stultis vel negligentibus 
	beatus improperat Hieronymus: "Solemus mala domus nostrae scire novissimi, 
	ac liberorum ac conjugum vitia vicinis canentibus ignorare."
	
	Attendat quae sic praesidet, quia tam corporum quam animarum custodiam 
	suscepit. De custodia vero corporum admonetur, quum dicitur in 
	Ecclesiastico: "Filiae tibi sunt, serva corpus illarum, et non ostendas 
	faciem tuam hilarem ad illas. "Et iterum: "Filia patris abscondita est, 
	vigilia et sollicitudo ejus aufert somnum, nequando polluatur. "Polluimus 
	vero corpora nostra non solum fornicando, sed quodlibet indecens in ipsis 
	operando tam lingua, quam alio membro, seu quolibet membro sensibus corporis 
	ad vanitatem aliquam abutendo. Sicut scriptum est: "Mors intrat per 
	fenestras nostras, "hoc est peccatum ad animam per quinque sensuum 
	instrumenta. Quae vero rnors gravior, aut custodia periculosior, quam 
	animarum? "Nolite, "inquit Veritas, "timere eos qui occidunt corpus, animae 
	vero non habent, quid faciant. "Si quis hoc audit consilium, quis non magis 
	mortem corporis quam animae timet? Quis non magis gladium quam mendacium 
	cavet? Et tamen scriptum est: "Os quod mentitur occidit animam. "Quid tam 
	facile interfici quam anima potest? Quae sagitta citius fabricari quam 
	peccatum valet? Quis sibi a cogitatione saltem providere potest? Quis 
	propriis peccatis providere sufficit, nedum alienis? Quis carnalis pastor 
	spiritales oves a lupis spiritalibus, invisibiles ab invisibilibus custodire 
	sufficiat? Quis raptorem non timeat, qui infestare non cessat, quem nullo 
	possumus excludere vallo, nullo interficere vel laedere gladio? quem 
	incessanter insidiantem et maxime religiosos persequentem, juxta illud 
	Habacuc: te Escae illius electae, "Petrus apostolus cavendum adhortatur, 
	dicens: "Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens 
	quem devoret." Cujus quanta sit praesumptio in devoratione nostra, ipse 
	Dominus beato Job dicit: "Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet 
	fiduciam quod influat Jordanis in os ejus." Quid enim aggredi non praesumat, 
	qui ipsum quoque Dominum aggressus est tentare? Qui de paradiso statim 
	primos parentes captivavit, et de apostolico coetu ipsum etiam, quem Dominus 
	elegerat, apostolum rapuit? Quis ab eo locus tutus? quae claustra illi non 
	sunt pervia? Quis ab ejus insidiis providere, quis ejus fortitudini valet 
	resistere?
	
	Ipse est qui uno impulsu concutiens quatuor angulos domus sancti viri Job, 
	filios et filias innocentes oppressit et extinxit. Quid sexus infirmior 
	adversus ipsum poterit? Cui seductio ejus tantum timenda est, quantum 
	feminae? Hanc quippe ipse primum seduxit, et per ipsam virum ejus pariter, 
	et totam posteritatem captivavit. Cupiditas majoris boni possessione minoris 
	mulierem privavit.
	
	Hac quoque arte nunc facile mulierem seducet, quum praesse magis quam 
	prodesse cupierit, rerum ambitione vel honoris ad hoc impulsa. Quod autem 
	horum praecesserit sequentia probabunt. Si vero delicatius vixerit praelata 
	quam subjecta, vel si supra necessitatem aliquid sibi peculiare 
	vindicaverit, non dubium est hoc eam concupisse. Si pretiosiora postmodum 
	quam antea quaesierit ornamenta, profecto vana tumet gloria. Qualis prius 
	extiterit postmodum apparebit. Quod prius exhibebat, utrum virtus fuerit an 
	simulatio, indicabit praelatio. Trahatur ad praelationem magis quam veniat, 
	dicente Domino: "Omnes quotquot veniunt, fures sunt et latrones." Venerunt, 
	inquit Hieronymus, "non qui missi sunt." Sumatur potius ad honorem quam sibi 
	sumat honorem: "Nemo" enim, inquit Apostolus, "sibi sumit honorem, sed qui 
	vocatur a Deo tanquam Aaron. "Vocata lugeat tanquam ad mortem deducta, 
	repulsa gaudeat tanquam a morte liberata.
	
	Erubescimus ad verba quae dicimus caeteris meliores; quum autem in electione 
	nostra rebus ipsis hoc exhibetur, impudenter sine pudore sumus. Quis enim 
	nesciat meliores caeteris praeferendos? Unde lib. Moralium XXIV': "Non debet 
	autem hominum ducatum suscipere, qui nescit homines bene admonendo 
	increpare. Qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat, quod resecari 
	debuit ipse committat."
	
	In qua tamen electione si forte hanc impudentiam aliquando levi verborum 
	repulsa, tamen per aures oblatam recusamus dignitatem, hanc profecto in nos 
	accusationern proferimus, quo justiores et digniores videamur. O quot in 
	electione sua flere vidimus corpore et ridere corde! accusare se tanquam 
	indignos, et per hoc gratiam sibi et favorem humanum magis venari! 
	attendentes quod scriptum est: "Justus prior accusator est sui." Quos postea 
	quum accusari contingeret, et se eis occasio cedendi offerret, 
	importunissime et impudentissime suam sibi praelationem defendere nituntur, 
	quam se invitos suscepisse fictis lacrymis et veris accusationibus sui 
	monstraverant.
	
	Quot in ecclesiis vidimus canonicos episcopis suis reluctantes, quum ab eis 
	ad sacros ordines cogerentur, et se indignos tantis ministeriis profitentes, 
	nec omnino velle acquiescere? quosquum forte clerus ad episcopatum postmodum 
	eligeret, nullam aut levem perpessus est repulsam. Et qui heri, sicut 
	aiebant, animae suae periculum vitantes, diaconatum refugiebant, jam quasi 
	una nocte justificati, de altiore gradu praecipitium non verentur. De 
	qualibus quidem in ipsis scriptum est Proverbiis: "Homo stultus plaudet 
	manibus, quum spoponderit pro amico. "Tunc enim miser gaudet unde potius ei 
	lugendum esset, quum ad regimen aliorum veniens in cura subjectorum propria 
	professione ligatur, a quibus magis amari quam timeri debet.
	
	Cui profecto pestilentiae quantum possumus providentes omnino interdicimus, 
	ne delicatius aut mollius vivat praelata quam subjecta: ne privatos habeat 
	secessus ad comedendum vel dormiendum, sed cum sibi commisso grege cuncta 
	peragat, et tanto eis amplius provideat, quanto eis amplius praesens 
	assistet. Scimus quidem beatum Benedictum de peregrinis et hospitibus maxime 
	sollicitum, mensam abbatis cum illis seorsum constituisse. Quod licet tunc 
	pie sit constitutum, postea tamen utilissima monasteriorum dispensatione ita 
	est immutatum, ut abbas a conventu non recedat, et fidelem dispensatorem 
	peregrinis provideat. Facilis quippe est inter epulas lapsus, et Locus 
	corruptus, sic restituendus: "Non autem debet hominum ducatum suscipere,qui 
	nescit homines bene vivendo praeire: ne qui ad hoc eligitur, ut aliorum 
	culpas corrigat, quod resecare debuit, ipse committat." Tunc disciplinae 
	magis est invigilandum. Multi etiam occasione hospitum sibi magis quam 
	hospitibus propitii sunt, et hinc maxima suspicione laeduntur absentes et 
	murmurant. Et tanto praelati minor est auctoritas, quanto ejus vita suis est 
	magis incognita. Tunc quoque tolerabilior omnibus quaslibet habetur inopia, 
	quum ab omnibus seque participatur, maxime vero a praelatis. Sicut in Catone 
	quoque didicimus. Hic quippe, ut scriptum est, populo secum sitiente oblatum 
	sibi aquae paululum respuit et effudit, suffecitque omnibus.
	
	Quum igitur praelatis maxime sobrietas sit necessaria, tanto eis parcius est 
	vivendum, quanto per eos caeteris est providendum. Qui etiam ne donum Dei, 
	hoc est praelationem sibi concessam in superbiam convertant, et maxime 
	subjectis per hoc insultent, audiant quod scriptum est: "Noli esse sicut leo 
	in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Odibilis 
	coram Deo et hominibus est superbia. Sedes ducum superborum destruxit 
	Dominus, et sedere fecit mites pro eis. Rectorem te posuerunt, noli extolli. 
	Esto in illis quasi unus ex ipsis "Et Apostolus Timotheum erga subjectos 
	instruens: "Seniorem," inquit, "ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, 
	juniores ut fratres, anus ut matres, juvenculas, ut sorores." "Non vos me," 
	inquit Dominus, "elegistis, sed ego elegi vos." Universi alii praelati a 
	subjectis eliguntur, et ab eis creantur et constituuntur; quia non ad 
	dominium, sed ad ministerium assumuntur. Hic autem solus vere est Dominus, 
	et subjectos sibi ad serviendum habet eligere. Nec tamen se dominum, sed 
	ministrum exhibuit, et suos jam ad dignitatis arcem aspirantes proprio 
	confutat exemplo, dicens: "Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem 
	habent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic."
	
	Reges igitur gentium imitatur quisquis in subjectis dominium appetit magis 
	quam ministerium, et timeri magis quam amari satagit, et de praelationis 
	suae magisterio intumescens, amat primos recubitus in coenis, et primas 
	cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus 
	Rabbi. Cujus quidem vocationis honorem, ut nec nominibus gloriemur, et in 
	omnibus humilitati provideatur: "Vos autem," inquit Dominus, "nolite vocari 
	Rabbi, et patrem nolite vocare super terram." Et postremo universam 
	prohibens gloriationem: "Qui se," inquit, "exaltaverit, humiliabitur."
	
	Providendum quoque est, ne per absentiam pastorum grex periclitetur, et ne 
	praelatis extravagantibus intus disciplina torpeat. Statuimus itaque, ut 
	diaconissa magis spiritalibus quam corporalibus intendens, nulla exteriore 
	cura monasterium deserat, sed circa subjectas tanto sit magis sollicita, 
	quanto magis assidua; et tanto sit hominibus quoque praesentia ejus 
	venerabilior, quanto rarior, sicut scriptum est: "Advocatus a potentiore 
	discede. Ex hoc enim magis te advocabit. "Si qua vero legatione monasterium 
	egeat, monachi vel eorum conversi ea fungantur. Semper enim viros mulierum 
	necessitudinibus oportet providere. Et quo earum major religio, amplius 
	vacant Deo, et majori virorum egent patrocinio. Unde et matris Domini curam 
	agere Joseph ab angelo admonetur, quam tamen cognoscere non permittitur. Et 
	ipse Dominus moriens quasi alterum filium malri suae providit, qui ejus 
	temporalem ageret curam. Apostoli quoque quantam devotis curam impenderent 
	feminis dubium non est, ut jam satis alibi meminimus; quarum etiam obsequiis 
	diaconos septem instituerunt.
	
	Quam quidem nos auctoritatem sequentes, ipsa etiam rei necessitate hoc 
	exigente, decrevimus, monachos et eorum conversos, more apostolorum et 
	diaconorum, in iis quae ad exteriorem pertinent curam, monasteriis feminarum 
	providere, quibus maxime propter missas necessarii sunt monachi, propter 
	opera vero conversi. Oportet itaque, sicut Alexandriae, sub Marco 
	evangelista, legimus esse factum in ipso Ecclesiae nascentis exordio, ut 
	monasteriis feminarum monasteria non desint virorum, et per ejusdem 
	religionis viros omnia extrinsecus feminis administrentur. Et tunc profecto 
	monasteria feminarum firmius propositi sui religionem observare credimus, si 
	spiritalium virorum providentia gubernentur, et idem tam ovium quam arietum 
	pastor constituatur; ut qui videlicet viris ipse quoque praesit feminis, et 
	semper, juxta apostolicam institutionem, caput mulieris sit vir, sicut viri 
	Christus, et Christi Deus.
	
	Unde et monasterium beatae Scholasticae in possessione fratrum monasterii 
	situm fratris quoque providentia regebatur, et crebra ipsius vel fratrum 
	visitatione instruebatur et consolabatur. De cujus quoque regiminis 
	providentia beati Basilii regula quodam loco nos instruens, ita continet: 
	"Interrogatio: Si oportet eum qui praeest extra eam quae sororibus praeest 
	loqui aliquid quod ad aedificationem pertineat virginibus. Responsio: Et 
	quomodo servabitur illud praeceptum Apostoli dicentis: "Omnia vestra honeste 
	et secundum ordinem fiant? "Item sequenti capitulo: "Interrogatio: Si 
	convenit eum qui praeest cum ea quae sororibus praeest frequenter loqui, et 
	maxime si aliqui de fratribus per hoc laeduntur. Responsio: Apostolo 
	dicente: "Ut quid enim libertas judicatur ab "aliena conscientia?" Bonum est 
	imitari eum dicentem: "Quia non sum visus "potestate mea uti, ne 
	offendiculum aliquod ponerem Evangelio Christi. "Et quantum fieri potest, et 
	rarius videndae sunt, et brevius est sermocinatio finienda."
	
	Hinc et illud est Hispalensis concilii: "Consensu communi decrevimus, ut 
	monasteria virginum in provincia betica monachorum ministratione ae 
	praesidio gubernentur. Tunc enim salubria Christo dicatis virginibus 
	providemus, quando eis spiritales eligimus patres, quorum non solum 
	gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possint: hac tamen circa 
	monachos cautela servata, ut remoti ab earum peculiaritate, nec usque ad 
	vestibulum habeant accedendi permissum familiare; et neque abbatem vel eum 
	qui praeficitur, extra eam quae praeest, loqui virginibus Christi aliquid, 
	quod ad institutionem morum pertinet, licebit. Nec cum sola quae praeest 
	frequenter eum colloqui oportet, sed sub testimonio duarum aut trium 
	sororum, ita ut rara sit accessio, brevis locutio."
	
	Absit enim ut ne monachos, quod etiam dictu nefas est, Christi virginibus 
	familiares esse velimus, sed juxta quod jussa regularia vel canonum 
	admonent, longe discretos atque sejunctos. Eorum tantum gubernaculis easdem 
	deputamus, constituentes ut unus monachorum probatissimus eligatur, cujus 
	curae sit praedia earum rusticana vel urbana intendere, fabricas struere, 
	vel si quid aliud, ad necessitatem monasterii providere, ut Christi famulae 
	pro animae suae tantum utilitate sollicitae, solis divinis cultibus vivant, 
	operibus suis inserviant, Sane is qui ab abbate suo praeponitur, judicio sui 
	episcopi comprobetur. Vestes autem illae iisdem coenobiis faciant, a quibus 
	tuitionem expectant, ab iisdem denuo, ut praedictum est, laborum fructus, et 
	procurationis suffragium receptura.
	
	Hanc nos itaque providentiam sequentes, monasteria feminarum monasteriis 
	virorum ita semper esse subjecta volumus, ut sororum curam fratres agant, et 
	unus utrisque tanquam pater praesideat, ad cujus providentiam utraque 
	spectent monasteria, et utrorumque in Domino quasi unum sit ovile et unus 
	pastor. Quae quidem spiritalis fraternitatis societas tanto gratior tam Deo 
	quam hominibus fuerit, quanto ipsa perfectior omni sexui ad conversionem 
	venienti sufficere possit; ut videlicet monachi viros, moniales feminas 
	suscipiant, et omni animae de salute sua cogitanti possit ipsa consulere; et 
	quicunque quum vel matre, aut sorore, vel filia, seu aliqua, cujus curam 
	gerit, converti voluerit; plenum ibi solatium reperire possit; et tanto 
	majoris charitatis affectui sibi utraque monasteria sint connexa, et pro se 
	invicem sollicita, quanto quae ibi sunt personae propinquitate aliqua vel 
	affinitate amplius sunt conjunctae.
	
	Praepositum autem monachorum, quem abbatem nominant, sic etiam monialibus 
	praeesse volumus; ut eas, quae Domini sponsae sunt, cujus ipse servus est, 
	proprias recognoscat dominas, nec eis praeesse, sed prodesse gaudeat. Et sit 
	tanquam dispensator in domo regia, qui non imperio dominam premit, sed 
	providentiam erga eam gerit; ut ei de necessariis statim obediat, et in 
	noxiis eam non audiat, et sic exterius cuncta ministret, ut thalami secreta 
	nunquam nisi jussus introeat. Ad hunc igitur modum servum Christi sponsis 
	Christi providere volumus, et earum pro Christo fideliter curam gerere, et 
	de omnibus quae oportet cum diaconissa tractare, nec ea inconsulta, quidquam 
	de ancillis Christi, vel de iis quae ad eas pertinent eum statuere, nec 
	ipsum cuiquam earum nisi per eam quidquam praecipere, vel loqui praesumere. 
	Quotiens vero eum diaconissa vocaverit, ne tardet venire, et quae ipsa ei 
	consuluerit de iis, quibus ipsa vel ei subjectae opus habent, non moretur 
	exequi quantum valet. Vocatus autem a diaconissa nunquam nisi in manifesto, 
	et sub testimonio probatarum personarum ei loquatur, nec ei proximus 
	adjungatur, nec prolixo sermone eam detineat.
	
	Omnia vero quae ad victum aut vestitum pertinent, et si quae etiam pecuniae 
	fuerint, apud ancillas Christi congregabuntur vel reservabuntur, et inde 
	fratribus necessaria tradentur de iis quae sororibus supererunt. Omnia 
	itaque fratres exteriora procurabunt, et sorores ea tantum qua; intus a 
	mulieribus agi convenit, componendo scilicet vestes etiam fratrum, vel 
	abluendo, panem etiam conficiendo, et ad coquendum tradendo, et coctum 
	suscipiendo. Ad ipsas etiam cura lactis, et eorum qua inde fiunt, 
	pertinebit, el. gallinarum vel anserum nutritura, et quaecunque 
	convenientius mulieres agere quam viri possunt.
	
	Ipse vero praepositus quando constitutus fuerit, in praesentia episcopi et 
	sororum jurabit, quod eis fidelis in Domino dispensator erit, et earum 
	corpora a carnali contagio sollicite observabit. In quo si forte, quod 
	absit, episcopus eum negligentem deprehenderit, statim eum tanquam perjurii 
	reum deponat. Omnes quoque fratres in professionibus suis hoc se sororibus 
	sacramento astringent, quod nullatenus eas gravari consentient, et earum 
	carnali munditiae pro posse suo providebunt, Nullus igitur virorum, nisi 
	licentia praepositi, ad sorores accessum habebit, nec aliquid eis missum, 
	nisi a prasposito transmissum, suscipietur. Nulla unquam sororum septa 
	monasterii egredietur, sed omnia exterius, sicut dictum est, fratres 
	procurabunt, et in fortibus fortes sudabunt operibus. Nullus unquam fratrum 
	septa haec ingredietur, nisi obtenta praepositi et diaconissa? licentia, 
	quum aliqua hoc necessaria vel honesta exegerit causa. Si quis forte contra 
	hoc praesumpserit, absque dilatione de monasterio projiciatur. Ne tamen viri 
	fortiores feminis in aliquo eas gravare praesumant, statuimus eos quoque 
	nihil praesumere contra volunlatem diaconissae, sed omnia ipsos etiam ad 
	nutum ejus peragere, et omnes pariter tam viros quam feminas ei professionem 
	facere, et obedientiam promittere: ut tanto pax firmior habeatur, et melius 
	servetur concordia, quanto fortioribus minus licebit; et tanto minus fortes 
	debilibus obedire graventur, quanto earum violentiam minus vereantur, et 
	quanto amplius hic humiliaverit se apud Deum, amplius exaltari certum sit. 
	Haec in praesenti de diaconissa dicta sufficiant. Nunc ad officiales stylum 
	inclinemus.
	
	Sacrifica quae et thesauraria, toti oratorio providebit, et omnes quae ad 
	ipsum pertinent claves, el quae ipsi necessaria sunt, ipsa servabit: et si 
	quae fuerint oblationes, ipsa suscipiet, et de iis quae in oratorio 
	necessaria sunt faciendis vel reficiendis, et de toto ejus ornatu curam 
	aget. Ipsius quoque providere est de hostiis, de vasis et de libris altaris, 
	et toto ejus ornatu, de reliquiis, de incenso, de luminaribus, de horologio, 
	de signis pulsandis. Hostias vero si fieri potest virgines conficiant, et 
	frumentum purgent unde fiant, et altaris pallas abluant. Reliquas autem, vel 
	vasa altavis nunquam ei vel alicui monialium contingere licebit, nec etiam 
	pallas, nisi quum eis traditae ad lavandum fuerint. Sed ad hoc monachi vel 
	eorum conversi vocabuntur, et expectabuntur. Et si necesse fuerit, aliqui 
	sub ea ad hoc officium instituantur, qui haec contingere quum opus fuerit 
	digni sint, et arcis ab ea reseratis, haec inde ipsi sumant, vel ibi 
	reponant. Haec quidem quae sanctuario praesidet, vitae munditia praeeminere 
	debet: quas, si fieri potest, mente cum corpore sit integra, et ejus tam 
	abstinentia quam continentia sit probata. Hanc praecipue de compoto lunae 
	instructam esse oportet, ut, secundum temporum rationem, oratorio provideat.
	
	Cantrix toti choro providebit, et divina disponet officia, et de doctrina 
	cantandi vel legendi magisterium habebit, et de eis quae ad scribendum 
	pertinent vel dictandum. Armarium quoque librorum custodiet, et ipsos inde 
	tradet atque suscipiet, et de ipsis scribendis vel aptandis curam suscipiet, 
	vel sollicita erit. Ipsa ordinabit quomodo sedeatur in choro, et sedes 
	dabit, et a quibus legendum sit vel cantandum providebit: et inscriptionem 
	componet sabbatis recitandam in capitulo, ubi omnes hebdomadariae 
	describentur. Propter quae maxime litteratam eam esse convenit, et praecipue 
	musicam non ignorare. Ipsa etiam post diaconissam toti disciplinae 
	providebit; et si forte illa rebus alienis fuerit occupata, vices illius in 
	hoc exequetur.
	
	Infirmaria ministrabit infirmis, et eas observabit tam a culpa quam ab 
	indigentia. Quidquid infirmitas postulaverit, tam de cibis quam de balneis, 
	vel quibuscunque aliis, est eis indulgendum. Notum est quippe proverbium in 
	talibus: "Infirmis non est lex posita." Carnes eis nullatenus denegentur, 
	nisi sexta feria, vel praecipuis vigiliis aut jejuniis quatuor temporum, seu 
	quadragesimae. A peccato autem tanto amplius coerceantur, quanto amplius de 
	exitu suo cogitandum incumbit. Maxime vero tunc silentio studendum est, in 
	quo exceditur plurimum, et orationi instandum, sicut scriptum est: "Fili, in 
	tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Deum, et ipse curabit te. 
	Avertere a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. 
	"Oportet quoque infirmis providam semper assistere custodiam, quae quum opus 
	fuerit statim subveniat: et domum omnibus instructam esse, quae infirmitati 
	illi sunt necessaria. De medicamentis quoque si necesse est, pro facultate 
	loci providendum erit. Quod facilius fieri potest, si quae infirmis praeest 
	non fuerit expers medicinae. Ad quam etiam de iis quae sanguinem minuuut 
	cura pertinebit. Oportet autem aliquam flebotomiae peritam esse, ne virum 
	propter hoc ad mulieres ingredi necesse sit. Providendum est etiam de 
	officiis horarum et communione, ne desint infirmis; ut saltem dominico die 
	communicetur, confessione semper et satisfactione quam potuerint 
	praeeuntibus.
	
	De unctione quoque infirmorum beati Jacobi apostoli sententia sollicite 
	custodiatur, ad quam quidem faciendam tunc maxime quum de vita aegrotantis 
	desperatur, inducantur ex monachis duo seniores sacerdotes cum diacono, qui 
	sanctificatum oleum secum afferant, et conventu sororum assistente, 
	interposito tamen pariete, ipsi hoc celebrent sacramentum. Similiter quum 
	opus fuerit, de communione agatur. Oportet itaque domum infirmarum sic 
	aptari, ut ad haec facienda monachi facilem habeant accessum et recessum, 
	nec conventum videntes, nec ab eo visi.
	
	Singulis autem diebus semel ad minus diaconissa cum celleraria infirmam 
	tanquam Christum visitent, ut de necessitatibus ejus sollicitae provideant 
	tam in corporalibus quam spiritualibus, et illud a Domino audire mereantur: 
	"Infirmus eram, et visitasti me." Quod si aegrotans ad exitum 
	propinquaverit, et in extasi agonire venerit, statim aliqua ei assistens ad 
	conventum properet cum tabula, et eam pulsans exitum sororis nuntiet, 
	totusque conventus, quaecunque hora sit diei vel noctis, ad morientem 
	festinet, nisi ecclesiasticis praepediatur officiis. Quod si acciderit, quod 
	nihil est operi Dei praeponendum, satis est diaconissam cum aliquibus, quas 
	elegerit, accelerare, et conventum postmodum sequi. Quaecunque vero ad hunc 
	tabula? pulsum occurrerint, statim litaniam inchoent, quousque sanctorum et 
	sanctarum invocatio compleatur; et tunc psalmi vel caetera, quae ad exequias 
	pertinent, subsequantur.
	
	Quam salubre vero sit ad infirmos ire sive mortuos, Ecclesiastes diligenter 
	attendens, ait: "Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. In 
	illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurus 
	sit. "Item: "Cor sapientium ubi tristitia est. "Defunctae vero corpusculum a 
	sororibus statim abluatur, et aliqua vili, sed munda interula et caligis 
	indutum feretro imponatur, velo capite obvoluto. quae quidem indumenta 
	firmiter corpori consuantur sive ligentur, nec ulterius moveantur. Ipsum 
	corpus a sororibus in ecclesiam delatum monachi quum oportuerit sepulturae 
	tradant, et sorores interim in oratorio psalmodiae vel orationibus intente 
	vacabunt. Diaconissae vero sepultura id tantum prae caeteris habeat honoris, 
	ut cilicio solo totum ejus corpus involvatur, et in eo quasi in sacco tota 
	consuatur.
	
	Vestiaria totum quod ad curam indumentorum spectat providebit, tam in 
	calciamentis scilicet quam in caeteris omnibus. Ipsa tonderi oves faciet, 
	coria calciamentorum suscipiet. Linum seu lanam excolet et colliget, et 
	totam curam telarum habebit. Filum et acum et forfices omnibus ministrabit. 
	Totam dormitorii curam habebit, et stratis omnibus providebit. De mantilibus 
	quoque mensarum et manutergiis et universis pannis curam aget, incidendis, 
	suendis, abluendis. Ad hanc maxime illud pertinet: "quaesivit lanam et 
	linum, et operata est consilio manuum suarum. Manum suam misit ad colum, et 
	digiti sui apprehenderunt fusum. Non timebit domui suae a frigoribus nivis. 
	Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus, et ridebit in die novissimo. 
	Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt 
	filii ejus et beatissimam praedicaverunt eam. "Haec suorum operum habebit 
	instrumenta, et providebit de suis operibus, quae quibus debeat injungere 
	sororibus. Ipsa enim novitiarum curam aget, donec in congregationem 
	suscipiantur.
	
	Celleraria curam habebit de iis omnibus quae pertinent ad victum, de 
	cellario, refectorio, coquina, molendino, pistrino cum furno, de hortis 
	etiam et viridariis, et agrorum tota cultura: de apibus quoque, armentis et 
	pecoribus cunctis, seu avibus necessariis. Ab ipsa requiretur quidquid de 
	cibis necessarium erit. Hanc maxime non esse avaram convenit, sed promptam 
	et voluntariam ad omnia necessaria tribuenda. Hilarem enim datorem diligit 
	Deus. Quam omnino prohibemus, ne de administrationis suae dispensatione sibi 
	magis quam aliis sit propitia, nec privata sibi paret fercula, nec sibi 
	reservet quae aliis defraudet. "Optimus," inquit Hieronymus, "est 
	dispensator, qui sibi nihil reservat." Judas suae dispensationis abutens 
	officio, quum loculos haberet, de coetu periit apostolico. Ananias quoque et 
	Saphira uxor ejus retinendo sententiam mortis exceperunt.
	
	Ad portariam, sive ostiariam, quod idem est, pertinet de suscipiendis 
	hospitibus, vel quibuslibet advenientibus, et de iis nuntiandis vel 
	adducendis ubi oporteat, et de cura hospitalitatis. Hanc aetate et mente 
	discretam esse convenit, ut sciat accipere responsum et reddere, et qui vel 
	qualiter suscipiendi sint, an non sint, dijudicare. Ex qua maxime tanquam ex 
	vestibulo Domini religionem monasterii decorari oportet, quum ab ipsa ejus 
	notitia incipiat. Sit igitur blanda verbis, mitis alloquio, ut in his quoque 
	quos excluserit, convenienti reddita ratione charitatem studeat aedificare. 
	Hinc enim scriptum est: "Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat 
	furorem. "Et alibi: "Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos." 
	Ipsa quoque saepius pauperes videns, meliusque cognoscens, siqua eis de 
	cibis aut vestimentis distribuenda sunt, distribuet: tam ipsa vero quam 
	caeterae officiales, si suffragio vel solatio aliquarum eguerint, dentur eis 
	a diaconissa vicariae. Quas praecipue de conversis assumi convenit, ne 
	aliqua unquam monialium divinis desit officiis, sive capitulo vel 
	refectorio.
	
	Domunculam juxta portam habeat, in qua ipsa vel ejus vicaria praesto sit 
	semper advenientibus, ubi etiam otiosae non maneant, et tanto amplius 
	silentio studeant, quanto earum loquacitas his quoque qui extra sunt, 
	facilius potest innotescere. Ipsius profecto est non solum homines, quos 
	oportet, arcere; verumetiam rumores penitus excludere, ne ad conventum 
	temere deferantur, et ab ipsa est exigendum quidquid in hoc quoque fuerit 
	excessum. Si quid vero audierit quod scitu opus sit, ad diaconissam secreto 
	referet, ut ipsa super hoc, si placet, deliberet.
	
	Mox autem ut ad portam pulsatum vel inclamatum fuerit, quae praesto est 
	quaerat a supervenientibus qui sint, aut quid velint, portamque, si 
	oportuerit, statim aperiat, ut advenientes suscipiat. Solas quippe feminas 
	intus hospitari licebit. Viri autem ad monachos dirigentur. Nullus itaque 
	aliqua de causa intus admittetur, nisi consulta prius et jubente diaconissa. 
	Feminis autem statim patebit introitus. Susceptas vero feminas, seu viros 
	quacunque occasione introenntes portaria in cellula sua pausare, faciet, 
	donec a diaconissa vel sororibus, si necessarium est vel opportunum, eis 
	occurratur. Pauperibus vero quae ablutione pedum indigent, hanc quoque 
	hospitalitatis gratiam ipsa diaconissa seu sorores diligenter exhibeant. Nam 
	et Apostolus ex hoc praecipue humanitatis obsequio dictus est diaconus. 
	Sicut in Vitis quoque Patrum quidam ipsorum meminit, dicens: "Propter te 
	homo salvator factus diaconus, praecingens se linteo, lavit pedes 
	discipulorum, praecipiens eis fratrum pedes lavare." Hinc Apostolus de 
	diaconissa meminit, dicens: "Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit." 
	Et ipse Dominus: "Hospes," inquit, "eram, et collegistis me. "Officiales 
	omnes praeter cantricem de his instituanlur, quae litteris non intendunt, ut 
	si ad hoc tales reperiri possint idoneae, litteris vacare liberius queant.
	
	Oratorii ornamenta necessaria sint, non superflua; munda magis quam 
	pretiosa. Nihil igitur in eo de auro vel de argento compositum sit praeter 
	unum calicem argenteum, vel plures etiam si necesse sit. Nulla de serico 
	sint ornamenta, praeter stolas aut phanones. Nulla in eo sint imaginum 
	sculptilia. Crux ibi lignea tantum erigatur ad altare, in qua si forte 
	imaginem Salvatoris placeat depingi, non est prohibendum. Nullas vero alias 
	imagines altaria cognoscant. Campanis duabus monasterium sit contentum. Vas 
	aquae benedictae ad introitum oratorii extra collocetur, ut ea 
	sanctificentnr mane ingressurae, vel post completorium egressae. Nullae 
	monialium horis desint canonicis; sed statim ut pulsatum fuerit signum, 
	omnibus aliis postpositis ad divinum properetur officium, modesto tamen 
	incessu. Introeuntes autem secreto oratorium, dicant quae poterunt: 
	"Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum, etc. "Nullus in 
	choro liber teneatur, nisi officio praesenti necessarius. Psalmi aperte et 
	distincte ad intelligendum dicantur, et tam moderata sit psalmodia vel 
	cantus, ut quae vocem habent infirmam sustinere valeant. Nihil in ecclesia 
	legatur aut cantetur, nisi de authentica sumptum scriptura, maxime autem de 
	Novo vel Veteri Testamento, quae utraque sic per lectiones distribuantur, ut 
	ex integro per annum in ecclesia legantur. Expositiones vero ipsorum vel 
	sermones doctorum, seu quaelibet scripturae aliquid aedificationis habentes 
	ad mensam vel in capitulo recitentur: et ubicunque opus sit omnium lectio 
	concedatur. Nulla autem legere vel cantare praesumat, nisi quod prius 
	praeviderit. Si qua forte de iis aliquid in oratorio vitiose protulerit, 
	ibidem supplicando coram omnibus satisfaciat, secreto dicens: "Ignosce, 
	Domine, etiam hac vice negligentiae meae."
	
	Media autem nocte, secundum institutionem propheticam, ad vigilias nocturnas 
	surgendum est, propter quod adeo tempestive cubandum est, ut has vigilias 
	ferre natura valeat infirma, et omnia quae ad diem pertinent cum luce fieri 
	possint, sicut et beatus Benedictus instituit. Post vigilias autem ad 
	dormitorium redeatur, antequam hora matutinarum laudum pulsetur. Et si quid 
	noctis adhuc superest, infirmae somnus non negetur naturae. Maxime namque 
	somnus lassatam recreat naturam, et patientem operis reddit, et sobriam 
	conservat, et alacrem. Si quae tamen Psalterii vel aliquarum lectionum 
	meditatione indigent, ut beatus quoque meminit Benedictus, vacare ita 
	debent, ut quiescentes non inquietent. Ideo namque meditationi hoc loco 
	potius quam lectioni dixit, ne lectio aliquorum quietem impediret aliorum. 
	Qui etiam quum ait, "a fratribus qui indigent," profecto nec ad hanc 
	meditationem compulit. Nonnunquam tamen si doctrina etiam cantus opus est, 
	de hoc similiter providendum est iis quibus necesse est. Hora vero matutina, 
	die statim illuscescente, peragatur, et exorto lucifero, si provideri 
	potest, ipsa pulsetur. Qua completa revertatur ad dormitorium. Quod si 
	aestas fuerit, quia tunc breve est tempus nocturnum, et longum matutinum; 
	aliquantulum ante primam dormire non prohibemus, donec sonitu facto 
	excitentur. De qua etiam quiete post matutinales videlicet laudes beatus 
	Gregorius II Dialogorum capitulo, quum de venerabili viro Libertino 
	loqueretur, meminit, dicens: "Die vero erat altera pro utilitate monasterii 
	causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Libertinus ad lectum 
	abbatis venit, orationem sibi humiliter petiit." Haec igitur quies 
	matutinalis a Pascha usque ad aequinoctium autumnale, ex quo incipit diem 
	excedere, non denegetur.
	
	Egressae autem de dormitorio abluant, et acceptis libris in claustro sedeant 
	legentes vel cantantes, donec prima pulsetur. Post primam vero in capitulum 
	eatur, et omnibus ibi residentibus lectio Martyrologii legatur, luna ante 
	pronuntiata. Ubi postmodum vel aliquo sermonis aedificio fiat, vel aliquid 
	de regula legatur et exponatur. Deinde si quae corrigenda sunt, vel 
	disponenda, prosequi oportet.
	
	Sciendum vero est, nec monasterium nec domum aliquam inordinatam dici 
	debere, si qua ibi inordinate fiant, sed si quum facta fuerunt, non 
	sollicite corrigantur. Quis enim locus a peccato penitus expers? Quod 
	diligenter beatus attendens Augustinus, quum clerum suum instrueret, in 
	quodam loco meminit, dicens: "Quantum libet enim vigilet disciplina domus 
	meae; homo sum, et inter homines vivo. Nec mihi arrogare audeo ut domus mea 
	melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines unus inventus est 
	reprobus; aut melior sit quam domus Abrabee, ubi dictum est: "Ejice ancillam 
	et filium ejus;" aut melior quam domus Isaac: "Jacob dilexi, Esau odio 
	habui;" aut melior quam domus Jacob, ubi lectum patris filius incestavit; 
	aut melior quam domus David', cujus filius unus cum sorore concubuit, alter 
	contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit; aut melior quam 
	cohabitatio apostoli Pauli, qui si inter bonos habitaret non diceret: "Foris 
	pugnae, intus timores;" nec loqueretur: "Nemo est homo qui germane de vobis 
	sollicitus sit. Omnes quae sua sunt quaerunt;" aut melior quam cohabitatio 
	ipsius Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam toleraverunt: 
	aut melior postremo quam coelum, unde angeli ceciderunt." Qui etiam nos ad 
	disciplinam monasterii plurimum exhortans, annexuit dicens: "Fateor coram 
	Deo, ex quo Deo servire coepi, quomodo difficile sum expertus meliores quam 
	qui in monasteriis profecerunt, ita non sum expertus pejores quam qui in 
	monasteriis ceciderunt." Ita ut hinc, arbitror in Apocalypsi scriptum: 
	"Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc."
	
	Tanta igitur correctionis districtio sit, ut quaecunque in altera viderit 
	quod corrigendum sit, et celaverit, graviori subjaceat disciplinae, quam 
	illa quae hoc commisit. Nulla igitur vel suum vel alterius delictum accusare 
	differat. Quaecunque vero se accusans alias praevenerit, sicut scriptum est: 
	"Justus prior est accusator sui," mitiorem meretur disciplinam, si ejus 
	cessaverit negligentia. Nulla vero aliam excusare praesumat, nisi forte 
	diaconissa ab aliis ignotam rei veritatem interroget. Nulla unquam aliam 
	caedere pro quacunque culpa praesumat, nisi cui injunctum fuerit a 
	diaconissa. Scriptum est autem de disciplina correctionis: "Disciplinam 
	Domini, fili mi, ne abjicias. Ne deficias quum ab eo corriperis. Quem enim 
	diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi." Item: 
	"Qui parcit virgae, odit filium: qui autem diligit illum, instanter erudit. 
	Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Mulctato pestilente 
	sapientior erit parvulus. Flagellum equo, et chamus asino, et virga dorso 
	imprudendum. Qui corripit hominem postea inveniet apud eum, magis quam ille 
	qui per linguae blandimenta decipit. Omnis autem disciplina in praesenti 
	quid videtur non esse gaudii, sed moeroris, Postea autem fructum 
	pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Confusio patris est in 
	filio indisciplinato, filia autem fatua in deminoratione erit. Qui diligit 
	filium, assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo. Qui docet filium, 
	laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriatur. Equus 
	indomitus evadet durus, et filius remissus evaciet praeceps. Lacta filium 
	tuum, et paventem te faciet. Lude cum eo, et contristabit te." In 
	discussione vero consilii cuilibet suam proferre sententiam licebit, sed 
	quidquid omnibus videatur, diaconissse decretum immobile teneatur, in cujus 
	arbitrio cuncta consistunt; etiam si, quod absit, ipsa fallatur, et quod 
	deterius est ipsa constituat. Unde et illud est beati Augustini libro 
	Confessionum: "Multum peccat qui inobediens est suis praelatis in aliquo, si 
	vel meliora eligat quam ea quae sibi jubentur." Multo quippe melius est 
	nobis bene facere, quam bonum facere. Nec tam quod fiat, quam quod quo modo 
	vel animo fiat, pensandum est. Bene vero fit quidquid per obedientiam fit, 
	etiam si quod fit bonum esse minime videatur. Per omnia itaque praelatis est 
	obediendum, quantacunque sint damna rerum, si nullum apparet animae 
	periculum.
	
	Provideat praelatus ut bene praecipiat, quia subjectis bene obedire 
	sufficit, nec suam, sicut professi sunt, sed praelatorum sequi voluntatem. 
	Omnino enim prohibemus ut unquam consuetudo rationi praeponatnr, nec unquam 
	aliquid defendatur, quia sit consuetudo, sed quia ratio; nec quia sit 
	usitatum, sed quia bonum: et tanto libentius excipiatur, quanto melius 
	apparebit. Alioquin judaizantes legis antiquitatem Evangelio praeferamus. Ad 
	quod beatus Augustinus de consilio Cypriani pleraque asserens testimonia, 
	quodam loco ait: "Qui contempla veritate, praesumit consuetudinem sequi, aut 
	circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur, aut circa 
	Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur." Item: "In 
	Evangelio Dominus: "Ego sum," inquit, "Veritas." Non dixit: "Ego sum 
	consuetudo." Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati." Item: 
	"Revelatione facta veritatis, cedat error veritati, quia et Petrus qui prius 
	circumcidebat cessit Paulo praedicanti veritatem." Idem lib. IV de Baptismo: 
	"Frustra quidem qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi 
	consuetudo major sit veritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod 
	in melius fuit a Spiritu sancto revelatum." Hoc plane verum est, quia ratio 
	et veritas consuetudini praeponenda est. Gregorius VII Vuimundo episcopo: 
	"Et certe, ut beati Cypriani utamur sententia, quaelibet consuetudo 
	quantumvis vetusta, quantumvis vulgata, veritati est omnino postponenda; et 
	usus qui veritati est contrarius, abolendus." Quanto etiam amore veritas 
	quoque verborum amplectenda, admonemur in Ecclesiastico quum dicitur: "Pro 
	anima tua non confundaris dicere verum." Item: "Non contradicas verbo 
	veritatis ullo modo." Et iterum: "Ante omnia opera verbum verax praecedat 
	te, et ante omnem actum consilium stabile." Nihil etiam in auctoritatem 
	ducatur, quia geritur a multis, sed quia probatur a sapientibus et bonis: 
	"Stultorum," inquit Salomon, "infinitus est numerus." Et juxta Veritatis 
	assertionem: "Multi vocati; pauci vero electi." Rara sunt quaeque pretiosa; 
	et quae abundant numero, minuuntur pretio. Nemo enim in consilio majorem 
	hominum partem, sed meliorem sequatur. Nec aetas hominis, sed sapientia 
	consideretur; nec amicitia, sed veritas attendatur. Unde et poetica est illa 
	sententia: "Fas est et ab hoste doceri."
	
	Quotiens autem opus est consilio, non differatur. Et si de rebus praecipuis 
	est deliberandum, convocetur conventus. In minoribus autem rebus 
	discutiendis, sufficiet diaconissa paucis ad se de majoribus personis 
	convocatis. Scriptum quoque est de consilio: "Ubi non est gubernator, 
	populus corruit. Salus autem, ubi multa consilia. Via stulti recta in oculis 
	ejus. Qui autem sapiens, audit consilia. Fili, sine consilio nihil facias, 
	et post factum non poenitebis. "Si forte sine consilio aliquid prosperum 
	habet eventum, non excusat hominis praesumptionem fortunae beneficium. Sin 
	autem post consilium nonnunquam errant, potestas quae consilium quaesivit, 
	rea non teneatur praesumptionis. Nec tam culpandus est qui credidit, quam 
	quibus ipse errando acquievit.
	
	Egressae vero capitulum iis quibus oportet operibus intendant, legendo 
	scilicet vel cautando, sive manibus operando usque ad tertiam. Post tertiam 
	autem missa dicatur, ad quam quidem celebrandam unus ex monachis sacerdos 
	hebdomadarius instituatur. Quem profecto si copia tanta sit, cum diacono et 
	subdiacono venire oportet, qui ei quod necessarium est administrent, vel 
	quod suum est et ipsi operentur. Quorum accessus vel recessus ita fiant, ut 
	sororum conventui nullatenus pateant. Si vero plures necessarii fuerint, et 
	de his providendum erit, et ita semper, si fieri potest, ut monachi propter 
	missas monialium nunquam conventui suo in officiis desint divinis. Si vero 
	communicandum a sororibus fuerit, senior eligatur sacerdos, qui post missam 
	eas communicet; egressis inde prius diacono et subdiacono, propter tollendam 
	tentationis occasionem. Ter vero ad minus in anno lotus communicet 
	conventus, id est Pascha, Pentecoste, et natale Domini, sicut a patribus est 
	institutum de secularibus etiam hominibus. His autem communionibus ita se 
	praeparent ut tertio die ante ad confessionem et congruam satisfactionem 
	omnes accedant, et terno se panis et aquae jejunio et oratione frequenti 
	purificent cum omni humilitate et tremore; illam Apostoli terribilem apud se 
	retractantes sententiam: "Itaque," inquit, "quicunque manducaverit panem vel 
	biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 
	Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui 
	enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non 
	dijudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et 
	dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique 
	dijudicaremur."
	
	Post missam quoque ad opera redeant usque ad sextam, et nullo tempore otiose 
	vivant, sed unaquaeque id quod potest et quod oportet operetur. Post sextam 
	autem prandendum est, nisi jejunium fuerit. Tunc enim nona expectanda est, 
	et in quadragesima etiam vespera. Nullo vero tempore conventus careat 
	lectione. Quam quum diaconissa terminare voluerit, dicat: Sufficit. Et 
	statim ad grates Domino referendas ab omnibus surgatur. Aestivo tempore post 
	prandium usque ad nonam quiescendum est in dormitorio, et post nonam ad 
	opera redeundum usque ad vesperas. Post vesperas autem vel statim coenandum 
	est, vel potandum. Et inde etiam, secundum temporis consuetudinem, ad 
	collationem eundum. Sabbato autem, ante collationem munditiae fiant, in 
	ablutione videlicet pedum et manuum. In quo quidem obsequio diaconissa 
	famuletur cum hebdomadariis, quae coquinae deservierunt. Post collationem 
	vero, ad completorium statim est veniendum, inde dormitum est eundum.
	
	De victu autem et vestitu apostolica teneatur sententia, qua dicitur: 
	"Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus." Ut 
	videlicet necessaria sufficiant, non superflua quaerantur. Et quod vilius 
	poterit comparari, vel facilius haberi, et sine scandalo sumi, re 
	concedatur. Solum quippe scandalum propriae conscientiae vel alterius in 
	cibis Apostolus vitat, sciens quia non est cibus in vitio, sed appetitus: 
	"Qui manducat," inquit, "non manducantem non spernat. Qui non manducat, 
	manducantem non judicet. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Qui 
	manducat, Domino manducat. Gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, 
	Domino non manducat, et gratias agit Deo. Non ergo amplius invicem 
	judicemus, sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel 
	scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, 
	nisi [ei] qui aestimat quid commune esse. Non est regnum Dei esca et potus, 
	sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Omnia quidem munda sunt, 
	sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum non manducare 
	carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendatur, aut 
	scandalizetur." Qui etiam post scandalum fratris de proprio scandalo ipsius 
	qui contra conscientiam suam comedit, adjungit dicens: "Beatus qui non 
	judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit si manducaverit, 
	damnatus est quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum 
	est."
	
	In omni quippe quod agimus contra conscientiam nostram, et contra hoc quod 
	credimus, peccamus. Et in eo quod probamus, hoc est per legem quam 
	approbamus atque recipimus, judicamus nosmetipsos atque damnamus, si illos 
	videlicet comedimus cibos quos discernimus, hoc est per legem excludimus, et 
	separamus tanquam immundos. Tantum enim est testimonium conscientiae 
	nostrae, ut haec nos apud Deum maxime accuset vel excuset. Unde et Joannes 
	in prima sua meminit epistola: "Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit 
	nos, fiduciam habemus ad Deum. Et quidquid petierimus accipiemus ab eo, 
	quoniam mandata ejus custodimus, et ea quae sunt placita coram eo facimus." 
	Bene itaque et Paulus superius ait nihil esse commune per Christum, nisi ei 
	qui commune quid esse putat, hoc est immundum et interdictum si sibi credit.
	
	Communes quippe cibos dicimus, qui secundum legem immundi vocantur, quod eos 
	scilicet lex a suis excludens, quasi his qui extra legem sunt exponat et 
	publicet. Unde et communes feminae immundae sunt, et communia quaeque vel 
	publicata vilia snnt, vel minus chara. Nullum itaque cibum per Christum 
	asserit esse communem, id est immundum, quia lex Christi nullum interdicit, 
	nisi, ut dictum est, propter scandalum removendum, vel propriae scilicet 
	conscientiae, vel alienae. De qua et alibi dicit: "Quapropter si esca 
	scandalizat fratrem meum, non manducabo in aeternum, ne fratrem meum 
	scandalizem? Non sum liber, non sum apostolus?" Ac si diceret: Nunquid non 
	habeo illam libertatem quam Dominus apostolis dedit, de quibuslibet scilicet 
	edendis vel de stipendiis aliorum sumendis? Sic quippe quum apostolos 
	mitteret, quodam loco ait:" Edentes et bibentes quae apud illos sunt," 
	nullum videlicet cibum a ceteris distinguens. Quod diligenter Apostolus 
	attendens, et omnia ciborum genera, etiamsi sint infidelium cibi et 
	idolothyta, christianis esse licita studiose prosequitur, solum, ut diximus, 
	in cibis scandalum vitans: "Omnia," inquit, "licent; sed non omnia 
	expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est 
	quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit manducate, nihil 
	interrogantes propter conscientiam. Domini est terra, et plenitudo ejus, Si 
	quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire, omne quod vobis 
	apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem 
	dixerit: Hoc immolatum est idolis, nolite manducare propter illum qui 
	judicavit, et propter conscientiam. Conscientiam dico non tuam, sed 
	alterius. Sine offensione estote Judaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei." Ex 
	quibus videlicet Apostoli verbis manifeste colligitur, nullum nobis 
	interdici, quo sine offensa propriae conscientiae vel alienae vesci 
	possimus. Sine offensa vero propriae conscientiae tunc agimus, si propositum 
	vitae, quo salvari possumus, nos servare confidimus. Sine offensa autem 
	alienae, si eo modo vivere credimur quo salvemur, Eo quidem modo vivemus, si 
	omnibus necessariis naturae indultis peccata vitemus, nec de nostra virtute 
	praesumentes illi vitae jugo professione nos obligemus, quo praegravati 
	succumbamus: et tanto sit gravior casus, quanto fuerat professionis altior 
	gradus.
	
	Quem quidem casum et stultae professionis votum Ecclesiastes praeveniens, 
	ait: "Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim et infidelis 
	et stulta promissio. Sed quodcunque voveris redde. Melius est non vovere, 
	quam post votum promissa non reddere." Cui quoque periculo occurens 
	apostolicum consilium: "Volo," inquit, "juniores nubere, filios procreare, 
	matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam 
	enim quaedam conversae sunt retro Satanam." Aetatis infirmae naturam 
	considerans, remedium vitae laxioris opponit periculo melioris. Consulit 
	residere in imo, ne praecipitium detur ex alto. Quem et beatus secutus 
	Hieronymus, Eustochium virginem instituens, ait: "Si autem et illae quae 
	virgines sunt, ob alias tamen culpas non salvantur, quid fiet illis quae 
	prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus sancti in 
	lupanar? Rectius fuerat homini subiisse conjugium, ambulasse per plana, quam 
	ad altiora tendentem in profundum inferni cadere."
	
	Quod si etiam universa revolvamus Apostoli dicta, nunquam eum reperiemus 
	secunda matrimonia nisi feminis indulsisse. Sed viros maxime ad continentiam 
	exhortans, ait: "Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium." 
	Et iterum: "Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. "Quum Moyses tamen 
	viris magis quam feminis indulgens uni viro plures simul feminas, non uni 
	feminae plures viros concedat, et districtius adulteria feminarum quam 
	virorum puniat: "Mulier," inquit Apostolus, "si mortuus fuerit vir ejus, 
	liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro." Et 
	alibi: "Dico autem non nuptis et viduis: Bonum est illis, si sic permaneant 
	sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam 
	uri." Et iterum: "Mulier, si dormierit vir ejus, liberata est. Cui vult 
	nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit si sic permanserit secundum 
	consilium meum." Non secunda tantum matrimonia infirmo sexui concedit, verum 
	etiam ea nullo concludere audet numero, sed quum dormierint earum viri, 
	nubere aliis permittit. Nullum matrimoniis earum praefigit numerum, dummodo 
	fornicationis evadant reatum. Saepius magis nubant quam semel fornicentur: 
	ne si uni prostituantur, multis carnalis commercii debitum solvant. quae 
	tamen debiti solutio non est penitus immunis a peccato, sed indulgentur 
	minora, ut majora vitentur peccata. Quid igitur mirum si id, in quo nullum 
	est omnino, conceditur ne peccatum incurrant, hoc est alimenta quaelibet 
	necessaria, non superflua? Non est enim, ut dictum est, cibus in vitio, sed 
	appetitus: quum videlicet libet quod non licet, et concupiscitur quod 
	interdictum est, et nonnunquam impudenter sumitur, unde maximum scandalum 
	generatur.
	
	Quid vero inter universa hominum alimenta tam periculosum est, vel damnosum, 
	et religioni nostrae vel sanctae quieti contrarium, quantum vinum? Quod 
	maximus ille sapientium diligenter attendens, ab hoc maxime nos dehortatur 
	dicens: "Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Quicunque his 
	delectatur, non erit sapiens. Cui vae, cujus patri vae, cui rixae, cui 
	foveae, cui sine causa vulnera, cui suffosio oculorum? nonne his qui 
	morantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando 
	flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande, sed in 
	novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Oculi tui 
	videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa, et eris sicut dormiens in 
	medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo, el dices: 
	Verberaverunt me et non dolui; traxerunt me, et ego non sensi." "Quando 
	evigilabo," rursus, "et vina reperiam? " Item: "Noli regibus, o Lamuel, noli 
	regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Ne forte 
	bibant et obliviscantur judiciorum, et mittant causam filiorum pauperis" Et 
	in Ecclesiastico scriptum est: "Operarius ebriosus non locupletabitur, et 
	qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt 
	sapientes, et arguunt sensatos."
	
	Isaias quoque universos praeteriens cibos, solum in causam captivitatis 
	populi commemorat vinum: "Vae," inquit, "qui consurgitis mane ad ebrietatem 
	sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara et lyra 
	et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non 
	respicitis. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit 
	scientiam. Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad 
	miscendam ebrietatem." Qui etiam de populo usque ad sacerdotes et prophetas 
	querimoniam extendens, ait: "Verum ii quoque prae vino nescierunt, et prae 
	ebrietate erraverunt. Sacerdos et propheta nescierunt praee ebrietate, 
	absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, 
	ignoraverunt judicium. Omnes enim mensae repletae sunt vomitus sordiumque, 
	ita ut non esset ultra locus. Quem docebit scientiam, et quem intelligere 
	faciet auditum?" Dominus per Joel dicit: "Expergiscimini ebrii, et flete qui 
	bibitis vinum in dulcedine."
	
	Non enim uti prohibet vino in necessitate, sicut Apostolus inde Timotheo 
	consulit: "Propter stomachi frequentes infirmitates;" non tantum 
	infirmitates, sed frequentes. Noe primus vineam plantavit, nesciens adhuc 
	fortassis ebrietatis malum, et inebriatus femora denudavit; quia vino 
	conjuncta est luxuriae turpitudo. Qui etiam superirrisus a filio, 
	maledictionem in eum intorsit, et servitutis sententia illum obligavit: quae 
	autea nequaquam facta esse cognovimus. Loth virum sanctum ad incestum 
	nullatenus trahi nisi per ebrietatem filiae ipsius providerunt. Et beata 
	vidua superbum Holophernum non nisi hac arte illudi posse et prosterni 
	credidit. Angelos antiquis patribus apparentes, et ab eis hospitio 
	susceptos, carnibus non vino, usos esse legimus. Et maximo illi el primo 
	principi nostro Eliae in solitudinem latenti corvi mane et vespere panis et 
	carnium alimoniam, non vini ministrabant. Populus etiam israeliticus 
	delicatissimis in heremo cibis maxime coturnicum educatus, nec vino usus 
	fuisse, nec ipsum appetiisse legitur. Et refectiones illae panum et piscium, 
	quibus in solitudine populus sustentabatur, vinum nequaquam habuisse 
	referuntur. Solummodo nuptiae quae indulgentiam habent incontinentiae vini, 
	in quo est luxuria, miraculum habuerunt. Solitudo vero, quae propria est 
	monachorum habitatio, carnium magis quam vini beneficium novit. Summa etiam 
	illa in lege, Nazaraseorum religio, qua se Domino consecrant, vinum et quod 
	inebriare potest solummodo vitabat.
	
	Quae namque virtus, quod bonum in ebriis manet? Unde non solum vinum, 
	Verumetiam omne quod inebriare potest antiquis quoque sacerdotibus legimus 
	interdici. De quo Hieronymus ad Nepotianum, de vita clericorum scribens, et 
	graviter indignans, quod sacerdotes legis ab omni quod inebriare potest 
	abstinentes nostros in hac abstinentia superent: "Nequaquam," inquit, "vinum 
	redoleas, ne audias illud Philosophi: "Hoc non est osculum "porrigere, sed 
	propinare." Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat, et lex vetus 
	prohibet: "Qui altario deserviunt, vinum et siceram non bibent." Sicera 
	hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa 
	quae fermento conficitur, sive pomorum succo, aut favi decoquuntur in dulcem 
	et herbarum potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, 
	coctisque frugibus aqua pinguior coloratur. Quidquid inebriat et statum 
	mentis evertit, fuge similiter ut vinum."
	
	Ex regula sancti Pacomii, vinum et liquamen absque loco aegrotantium nullus 
	attingat. Quis etiam vestrum non audierit vinum monachorum penitus non esse, 
	et in tantum olim a monachis abhorreri, ut ab ipso vehementer dehortantes 
	ipsum Satanam appellarent? Unde in Vitis Patrum scriptum legimus: 
	"Narraverunt quidam abbati Pastori de quodam monacho quia non bibebat vinum, 
	et dixit eis: "Quia vinum monachorum omnino non est." Itera post aliqua: 
	"Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et 
	inventum est ibi cenidium vini, et tollens unus de senibus parvum vas, 
	calicem portavit ad abbatem Sysoi, et dedit ei, et bibit semel, el secundo 
	et accepit et bibit. Oblulit ei etiam tertio, sed non accepit, dicens: 
	"Quiesce, frater, an nescis quia est Satanas?" Et iterum de abbate Sysoi: 
	"Dicit ergo Abraham discipulis ejus, si occurritur in sabbato et dominica ad 
	ecclesiarn, et biberit tres calices, ne multo est? Et dixit senex: "Si non 
	esset Satanas, non esset multum." Hinc et beatus non immemor Benedictus quum 
	dispensatione quadam monachis vinum indulgeret, ait: "Licet legamus vinum 
	monachorum omnino non esse, sed quia nostris temporibus id monachis penitus 
	persuaderi non potest."
	
	Quid enim mirum si monachis penitus non sit indulgendum, quod feminis 
	quoque, quarum in se est natura debilior, tamen contra vinum fortior, ipsum 
	omnino beatus interdicit Hieronymus? Hic enim Eustochium virginem Christi de 
	conservanda instruens virginitate, vehementer adhortatur, dicens: "Si quid 
	itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo et 
	obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus 
	adolescentiam prima sunt arma daemonum. Non sic avaritia qualit, inflat 
	superbia, delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis. Hic hostis intus 
	inclusus est. Quocunque pergamus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et 
	adolescentia duplex incendium voluptatis. Quid oleum flammae adjicimus? Quid 
	ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus?"
	
	Constat tamen ex eorum documentis qui de physica scripserunt, multo minus 
	feminis quam viris virtutem vini praevalere posse. Cujus quidem rei rationem 
	inducens Macrobius Theodosius IV Satumaliorum libro sic ait: "Aristoteles: 
	Mulieres, inquit, raro inebriantur, crebro senes. Mulier humectissimo est 
	corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor, docent praecipue assiduae 
	purgationes, superfluo exonerantes corpus humore. Quum ergo epotum vinum in 
	tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit, nec facile cerebri sedem 
	ferit, fortitudine ejus extincta." Item: "Muliebre corpus crebris 
	purgationibus depuratum, pluribus consertum foraminibus, ut pateat in 
	meatus, et vias praebeat humori in egestionis exitum confluenti. Per haec 
	foramina vapor vini celeriter evanescit."
	
	Qua igitur ratione id monachis indulgetur, quod infirmiori sexui denegatur? 
	Quanta est insania id eis concedere, quibus amplius potest nocere, et aliis 
	negare? Quid denique stultius, id quod religioni magis est contrarium, et a 
	Deo plurimum facit apostatare, religionem non abhorrere? Quid irnpudentius, 
	quam id quod regibus quoque et sacerdotibus legis interdicitur, christianae 
	perfectionis abstinentiam non vitare? imo in hoc maxime delectari? Quis 
	namque ignoret quantum in hoc tempore clericorum praecipue vel monachorum 
	studium circa cellaria versetur, ut ea scilicet diversis generibus vini 
	repleant; herbis illud, melle, et speciebus condiant; ut tanto facilius se 
	inebriant, quanto delectabilius potent; et tanto se magis ad libidinem 
	incitent, quanto amplius vino aestuent? Quis hic non tam error quam furor, 
	ut qui se maxime per professionem continentiae obligant, minus ad 
	conservandum votum se praeparent? imo ut minime custodiri possit efficiant? 
	Quorum profecto si claustris retinentur corpora, corda libidine plena sunt, 
	et in fornicationem inardescit animus.
	
	Scribens ad Timotheum Apostolus: "Noli," inquit, "adhuc aquam bibere, sed 
	vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates tuas." 
	Cui propter infirmitatem conceditur vinum modicum, constat utique quia sanus 
	sumeret nullum. Si vitam profitemur apostolicam, et praecipue formam vovemus 
	poenitentiae, et fugere seculum proponimus; cur eo maxime delectamur, quod 
	proposito nostro maxime adversari videmus, et universis est alimentis 
	delectabilius?
	
	Diligens poenitentiae descriptor beatus Ambrosius nihil in victu 
	poenitentium praeter vinum accusat, dicens: "An quisquam putat illam 
	poenitentiam ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi vini effusio, ubi 
	ipsius copulae conjugalis usus? Renuntiandum seculo est. Facilius inveni qui 
	innocentiam servaverint, quam qui congrue poenitentiam egerint." Item in 
	libro de Fuga Seculi: "Bene," inquit, "fugis, si oculus tuus fugiat calices, 
	et phialas, ne fiat libidinosus, dum moratur in vino. "Solum de omnibus 
	alimentis in Fuga Seculi vinum commemorat, et hoc vinum si fugiamus, bene 
	nos seculum fugere asserit, quasi omnes seculi voluptates ex hoc uno 
	pendeant. Nec etiam dicit, si gula fugiat ejus gustum, verumetiam oculus 
	visum, ne libidine et voluptate ipsius capiatur, quod frequenter intuetur. 
	Unde et illud est Salomonis quod supra meminimus: "Ne intueamur vinum quando 
	flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus." Sed quid et hic, quaeso, 
	dicemus, qui ut tam gustu ejus quam visu oblectemur, quum illud melle, 
	herbis, vel speciebus diversis condierimus, phialis etiam ipsum propinari 
	volumus?
	
	Beatus Benedictus vini coactus indulgentiam faciens: "Saltem vel hoc," 
	inquit, "consentiamus, non usque ad satietatem bibamus, sed parcius: quia 
	vinum apostatare facit etiam sapientes." O utinam usque ad satietatem bibere 
	sufficeret, ne maioris rei transgressionis ad superfluitatem efferremur! 
	Beatus etiam Augustinus monasteria ordinans clericorum, et eis regulam 
	scribens: "Sabbato tantum et dominica, sicut consuetudo est, qui volunt, 
	vinum accipiant;" tum videlicet pro reverentia Dominicae diei et ipsius 
	vigiliae, quae est sabbatum, tum etiam quia tunc dispersi per cellulas 
	fratres congregabantur. Sicut et in Vitis Patrum beatus commemorat 
	Hieronymus, scribens de loco quem Cellia nominavit, his verbis: "Singuli per 
	cellulas manent. Die tamen sabbati et dominica in unum ad ecclesiam coeunt, 
	et ibi semetipsos invicem tanquam coelo redditos vident. "Unde profecto 
	conveniens erat haec indulgentia, ut insimul convenientes aliqua recreatione 
	congauderent, non tam dicentes quam sentientes: "Ecce quam bonum et quam 
	jucundum habitare fratres in unum."
	
	Ecce si a carnibus abstineamus, magnum quid nobis imputatur, quantacunque 
	superfluitate ceteris vescamur. Si multis expensis diversa piscium fercula 
	comparemus, si piperis et specierum sapores misceamus, si quum inebriati 
	mero fuerimus, calices herbatorum et phialas pigmentorum superaddamus, totum 
	id excusat vilium abstinentia carnium, dummodo eas publice non voremus, 
	quasi ciborum qualitas magis qnam superfluitas in culpa sit: quum solam 
	Dominus crapulam et ebrietatem nobis interdicat, hoc est cibi pariter et 
	vini superfluitatem potius quam qualitatem.
	
	Quod et diligenter beatus attendens Augustinus, nihilque in alimentis 
	praeter vinum veritus, nec ullam ciborum qualitatem distinguens, hoc in 
	abstinentia satis esse credidit quod breviter expressit: "Carnem," inquit, 
	"vestram domate jejuniis, et abstinentia escae vel potus, quantum valetudo 
	permittit." Legerat, nisi fallor, illud beati Athanasii in exhortatione ad 
	monachos: "Jejuniorum quoque non sit volentibus certa mensura, sed in 
	quantum possibilitas valet, nisi laborantis extensa: qua praeter dominicam 
	diem semper sint solemnia, non votiva sint." Ac si diceret: Si ex voto 
	suscipiuntur, devote compleantur omni tempore, nisi in dominicis diebus. 
	Nulla hic jejunia prrefiguntur, sed quantum permittit valetudo. Dicitur 
	enim: "Solam naturae facultatem inspicit et ipsam sibi modum praefigere 
	permittit: sciens quoniam in nullis delinquitur, si modus in omnibus 
	teneatur." Ut videlicet nec remissius quam oportet voluptatibus resolvamur, 
	sicut de populo medulla tritici et meracissimo vino educato scriptum est: 
	"Incrassatus est, dilatatus, et recalcitravit." Nec supra modum abstinentia 
	macerati vel omnino victi succumbamus, vel murmurantes mercedem amittamus, 
	vel de singularitate gloriemur. Quod Ecclesiastes praeveniens ait: "Justus 
	perit in sua justitia. Noli esse justus multum, neque plus sapias quam 
	necesse est, ne obstupescas," de tua quasi admirans singularitate 
	intumescas.
	
	Huic vero diligentiae sic omnium virtutum mater discretio praesit, ut quae 
	quibus imponat onera sollicite videat, unicuique scilicet secundum propriam 
	virtutem, et naturam sequens potius quam trahens, nequaquam usum satietatis, 
	sed abusum auferat superfluitatis; et sic extirpentur vitia, nec laedatur 
	natura. Satis est infirmis, si peccata vitent, et si non ad perfectionis 
	cumulum conscendant. Sufficit quoque paradisi angulo residere, si martyribus 
	non possis considere. Tutum est vovere modica, ut majora debitis superaddat 
	gratia. Hinc enim scriptum est: "Quum feceritis omnia quae praecepta sunt, 
	dicite: Servi inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus." "Lex,"i nquit 
	Apostolus, "iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio." Et 
	iterum: "Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege 
	aliquando. Sed quum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus 
	sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. 
	Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud me 
	occidit; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum." Augustinus ad 
	Simplicianum: "Ex prohibitione aucto desiderio dulcius factum est, et ideo 
	fefellit." Idem in libro Quaestionum, quest. LXVII: "Suasio delectationis ad 
	peccatum vehementior est quum adest prohibitio." Nitimur in vetitum semper 
	cupimusque negata.
	
	Attendat cum tremore haec quisquis se jugo alicujus regulae quasi novae 
	legis professioni vult alligare. Eligat quod possit, timeat quod non possit. 
	Nemo legis efficitur reus, nisi qui eam fuerit ante professus. Antequam 
	profitearis delibera. Quum professus fueris, observa. Ante est voluntarium 
	quod postea sit necessarium. "In domo Patris mei," dicit Veritas, "mansiones 
	multae sunt." Sic etiam plurimae sunt quibus illuc perveniatur viae. Non 
	damnantur conjuges, sed facilius salvantur continentes. Non ad hoc, ut 
	salvaremur, sanctorum patrum sunt additae regulae, sed ut facilius salvemur, 
	et purius Deo vacare possimus. "Et si," inquit Apostolus, "nupserit virgo, 
	non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis 
	parco." Item: "Mulier quae innupta est et virgo, cogitat quae Domini sunt, 
	ut sit sancta corpore et spiritu. Qua autem nupta est, cogitat quae sunt 
	mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut 
	laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem 
	praebeat sine impedimento Deum observandi."
	
	Tunc vero facillime id agitur, quum a seculo corpore quoque recedentes, 
	claustris nos monasteriorum recludimus, ne nos seculares inquietent 
	tumultus. Nec solum qui legem suscipit, sed qui legem imponit, provideat ne, 
	multiplicatis praeceptis, transgressiones multiplicet. Verbum Dei veniens 
	verbum abbreviatum fecit super terram. Multa Moyses locutus est, et tamen, 
	ut ait Apostolus, "nihil ad perfectum adduxit lex." Multa profecto et in 
	tantum gravia, ut apostolus Petrus ejus praecepta neminem potuisse portare 
	profiteatur, dicens: "Viri fratres, quid tentatis Deum, imponere jugum super 
	cervicem discipulorum, quod nec patres nostri neque nos portare potuimus? 
	sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi." Paucis 
	Christus de aedificatione morum et sanctitate vitae apostolos instruxit, et 
	perfectionem docuit. Austera removens et gravia, suavia praecepit et levia, 
	quibus omnem consummavit religionem: "Venite,"inquit, "ad me omnes qui 
	laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super 
	vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem 
	animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve."
	
	Sic enim saepe in operibus bonis, sicut in negotiis agitur seculi. Multi 
	quippe in negotio plus laborant et minus lucrantur, et multi exterius 
	amplius affliguntur, et minus interius apud Deum proficiunt, qui cordis 
	potius quam operis inspector est. Qui etiam quo in exterioribus amplius 
	occupantur, minus ad interiora vacare possunt; et quanto apud homines, qui 
	de exterioribus judicant, amplius innolescunt, majorem gloriam apud eos 
	assequuntur, et facilius per elationem seducuntur. Cui Apostolus occurrens 
	errori, opera vehementer extenuat, et fidei justificationem amplificans ait: 
	"Si enim Abrabam ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud 
	Dominum. Quid enim dicit Scriptura? "Credidit Abraham Deo et reputatum est 
	ei ad justitiam." Et iterum: "Quid ergo dicimus, quod gentes quae non 
	sectabantur justitiam apprehenderunt justitiam; justitiam autem, quae ex 
	fide est: Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non 
	pervenit? Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus." Illi quod catini 
	est vel paropsidis de foris mundantes, de interiori munditia minus 
	provident, et carni magis quam animae vigilantes, carnales potius sunt quam 
	spirituales. Nos vero Christum in exteriori homine per fidem habitare 
	cupientes, pro modico ducimus exteriora, quae tam reprobis quam electis sunt 
	communia, attendentes quod scriptum est: "In me sunt, Deus, vota tua; quae 
	reddam laudationes tibi!"
	
	Unde et exteriorem illam legis abstinentiam non sequimur, quam nihil 
	justitiae certum est conferre. Nec quidquam nobis in cibis Dominus 
	interdicit, nisi crapulam et ebrietatem, id est superfluitatem. Qui etiam 
	quod nobis indulsit, in se ipso exhibere non erubuit: licet hinc multi 
	scandalizati non mediocriter improperarent. Unde et per semetipsum loquens: 
	"Venit Joannes," inquit, "non manducans et non bibens, et dixerunt: 
	"Daemonium habet." Venit filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: 
	"Ecce homo vorax et potator vini." Qui etiam suos excusans, quod non sicut 
	discipuli Joannis jejunarent, nec etiam manducantes corporalem illam 
	munditiam abluendarum manuum magnopere curarent: "Non possunt," inquit, 
	"lugere filii sponsi, quandiu cum illis sponsus est." Et alibi: "Non quod 
	intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore. Quae autem 
	procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Non lotis 
	autem manibus manducare non coinquinat hominem."
	
	Nullus itaque cibus inquinat animam, sed appetitus cibi vetiti. Sicut enim 
	corpus non nisi corporalibus inquinatur sordibus, sic nec anima nisi 
	spiritualibus. Nec timendum est quidquid agatur in corpore, si animus ad 
	consensum non trahitur. Nec confidendum de munditia carnis, si mens 
	voluntate corrumpitur. In corde igitur tota mors animae consistit et vita. 
	Unde Salomon in Proverbiis: "Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso 
	vita procedit. "Et juxta praedictam Veritatis assertionem, ex corde 
	procedunt quae coinquinant hominem: quoniam bonis vel malis desideriis anima 
	damnatur vel salvatur. Sed quoniam anima? et carnis in unam conjunctarum 
	personam maxima est unio, summopere providendum est ne carnis delectatio ad 
	consensum animam trahat, et dum nimis indulgetur carni, ipsa lasciviens 
	reluctetur spiritui, et quam oportet subjici incipiat dominari. Hoc autem 
	cavere poterimus, si necessariis omnibus concessis, superfluitatem, ut 
	saepius dictum est, penitus amputemus, et infirmo sexui nullum ciborum usum, 
	sed omnium denegemus abusum.
	
	Omnia concedantur sumi, sed nulla immoderate consumi: "Omnis," inquit 
	Apostolus: "creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum 
	actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Hoc 
	proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis 
	fidei, et bonae doctrinae quam assecutus es." Et nos igitur cum Timotheo 
	hanc Apostoli insecuti doctrinam, et juxta dominicam sententiam nihil in 
	cibis nisi crapulam et ebrietatem vitantes, sic omnia temperemus, ut ex 
	omnibus infirmam naturam sustentemus, non vitia nutriamus. Et quo quaeque 
	amplius sua superfluitate possunt nocere, temperamenti magis accipiant. 
	Majus quippe est ac laudabilius temperate comedere, quam omnino abstinere. 
	Unde et beatus Augustinus in libro de Bono conjugali, quum de corporalibus 
	ageret sustentamentis: "Nequaquam, " inquit, "eis bene utitur, nisi qui et 
	uti non potest. Multi quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam 
	temperant ut bene utantur. Nemo tamen potest eis sapienter uti, nisi potest 
	et continenter non uti. "Ex hoc habitu et Paulus dicebat: "Scio et abundare 
	et penuriam pati." Penuriam quippe pati, quorumcunque hominum est: sed scire 
	penuriam pati, magnorum est. Sic et abundare quisquam hominum incipere 
	potest. Scire autem abundare non nisi eorum est, quos abundantia non 
	corrumpit. De vino itaque, quia, sicut dictum est, luxuriosa res est et 
	tumultuosa, ideoque tam continentiae quam silentio maxime contrarium, aut 
	omnino feminae abstineant propter Deum, sicut uxores gentilium ab hoc 
	inhibentur metu adulteriorum; aut ita ipsum aqua temperent, ut et siti 
	pariter et sanitati consulat, et vires nocendi non habeat. Hoc autem fieri 
	credimus, si hujus mixturae quarta pars ad minus aquae fuerit. Difficillimum 
	vero est ut adpositum nobis potum sic observemus, ut non usque ad satietatem 
	inde bibamus, sicut de vino beatus praecipit Benedictus. Ideoque tutius 
	arbitramur, ut nec satietatem iuterdicamus, ne inde periculum incurramus; 
	non enim satietas, ut saepe jam diximus, sed superfluitas in crimine est. Ut 
	vero pro medicamento herbata vina conficiantur, aut etiam vinum purum 
	sumatur, non prohibendum est; quibus tamen conventus nunquam utatur, sed 
	separatim ab infirmis haec degustentur.
	
	Triticeae quoque medullae similaginem omnino prohibemus, sed semper quum 
	habuerint triticum, tertia pars ad minus grossioris annonae misceatur. Nec 
	calidis unquam oblectentur panibus, sed qui ad minus uno die ante cocti 
	fuerint. Caeterorum vero alimentorum providentiam sic habeat diaconissa, ut 
	sicut jam praefati sumus, quod vilius poterit comparari, vel facilius 
	haberi, infirmi sexus naturae subveniat. Quid enim stultius quam, quum 
	sufficiant nostra, emamus aliena? et quum sint domi necessaria, quaeramus 
	extra superflua? et quum sint ad manum quae sufficiant, laboremus ad illa 
	quae superfluunt? De qua quidem necessaria discretionis moderatione non tam 
	humano quam angelico, seu etiam dominico instructi documento, noverimus ad 
	hujus vitse necessitudinem transigendam non tam qualitatem ciborum 
	exquirere, quam his quae praesto sunt contentos esse. Unde et Abraham 
	carnibus apparatis angeli vescuntur , et inventis iu solitudine piscibus 
	jejunam multitudinem Dominus Jesus refecit. Ex quo videlicet manifeste 
	docemur indifferenter tam carnium quam piscium esum non esse respuendum, et 
	eum praecipue sumendum, qui et offensa peccati careat, et sponte se offerens 
	faciliorem habeat apparatum, et minorem exigat expensam. Unde et Seneca 
	maximus ille paupertatis et continentiae sectator, et summus inter universos 
	philosophos morum aedificator: "Propositum," inquit, "nostrum est secundum 
	naturam vivere. Hoc contra naturam est, torquere corpus suum, et faciles 
	odisse munditias, et squalorem appetere, et cibis non tantum vilibus uti, 
	sed tetris et horridis. Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, 
	ita et usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit 
	philosophia, non poenam. Potest tamen esse non incomposita frugalitas. Hic 
	mihi modus placet." Unde et Gregorius Moralium libro XXX, quum ipsis hominum 
	moribus non tam ciborum quam animorum qualitatem attendendam esse doceret, 
	ac gulae tentationes distingueret: "Aliquando," inquit, "cibos lautiores 
	quaerit, aliquando quaelibet sumenda praeparari accuratius appetit. 
	Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso aestu 
	irmmensi desiderii peccat."
	
	Ex Aegyplo populus eductus in heremo occubuit, quia despecto manna cibos 
	carnium petiit, quos lautiores putavit. Et primogenitorum gloriam Esau 
	amisit, quia magno aestu desiderii vilem cibum, id est lenticulam 
	concupivit, quam dum vendendis etiam primogenitis praetulit, quo in illam 
	appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. 
	Unde el lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non 
	sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe quem diximus Esau primatum 
	per lenticulam perdidit et Elias in heremo virtutem corporis carnes edendo 
	servavit. Unde et antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam 
	esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed 
	pomo subdidit; et secundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod 
	plerumque Adam culpa committitur, etiam quum abjecta et vilia sumuntur. Ea 
	itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit et non quae edendi 
	libido suggerit. Minori vero desiderio concupiscimus quae minus praetiosa 
	esse videmus, et qua? magis abundant, et vilius emuntur: sicut est communium 
	cibus carnium, qui et infirmam naturam multo validius quam pisces confortat, 
	et minores expensas, et faciliorem habet apparatum.
	
	Usus autem carnium ac vini, sicut et nuptiae, intermedia boni et mali, hoc 
	est indifferentia computantur, licet copulae nuptialis usus omnino peccato 
	non careat, et vinum omnibus alimentis periculosius existat. Quod profecto 
	si temperate sumptum religioni non interdicitur, quid aliorum timemus 
	alimentorum, dummodo in eis modus non excedatur? Si beatus ipsum Benedictus 
	quod monachorum non esse profitetur, quadam tamen dispensatione rnonachis 
	hujus temporis, jam refrigescente pristinae charitatis fervore, concedere 
	cogitur; quid caetera non indulgere feminis debeamus, quae adhuc eis nulla 
	professio interdicit? Si pontificibus ipsis, et Ecclesiae sanctse 
	rectoribus, si denique monasteriis clericorum sine offensa carnibus etiam 
	vesci licet, quia nulla scilicet professione ab eis religantuir; quis has 
	culpet feminis iudulgeri, rnaxime si in caeteris majorera tolerent 
	districtionem? Sufficit quippe discipulo ut sit sicut magister ejus, et 
	magna videtur credulitas, si quod monasteriis clericorum indulgetur, 
	monasteriis feminarum prohibeatur. Nec parvum etiam aestimandum est, si 
	feminae quum caelera monasterii districtione, in hac una carnium indulgentia 
	religione fidelium laicorum inferiores nou sint; praesertim quum, teste 
	Chrysostomo, nihil licet secularibus, quod non liceat monachis, excepto 
	concumbere tantum cum uxore. Beatus quoque Hieronymus clericorum religionem 
	non inferiorem quam monachorum judicans, ait: "Quasi quidquid in monachos 
	dicitur non redundet in clericos, qui sunt patres monachorum."
	
	Quis etiam ignoret omnino discretioni contrarium esse, si tanta debilibus 
	quanta fortibus imponantur onera? si tanta feminis quanta viris injungatur 
	abstinentia? De quo etiam si quis supra ipsum naturae documentum 
	auctoritatem efflagitet, beatum quoque super hoc Gregorium consulat. Hic 
	quippe magnus Ecclesiae tam rector quam doctor de hoc quoque caeteros 
	Ecclesiae doctores diligenter instruens, libri Pastoralis capitulo xxiv, ita 
	meminit: "Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminae: quia 
	illis gravia, istis vero sunt injungenda leviora; et illos magna exerceant, 
	istas vero levia demulcendo convertant. quae enim parva sunt in fortibus, 
	magua repulantur iu debilibus."
	
	Quamvis haec quoque vilium licentia carnium minus habeat oblectamenti quam 
	ipsae piscium vel avium carnes, quas minime tamen nobis beatus interdicit 
	Benedictus. De quibus etiam Apostolus, quum diversas species carnis 
	distingueret: "Non omnis," inquit, "caro eadem caro, sed alia hominum, alia 
	pecorum, alia volucrum, alia piscium." Et pecorum quidem et avium carnes in 
	sacrificio Domini lex ponit; pisces vero nequaquam: ut nemo piscium esum 
	mundiorem Deo quam carnium credat. Qui etiam tanto est onerosior paupertati 
	vel carior, quanto piscium minor est copia quam carnium, et minus infirmam 
	corroborat naturam; ut in altero magis gravet, in altero magis subveniat.
	
	Nos itaque fortunae pariter et naturae hominum consulentes, nihil in 
	alimentis, ut diximus, nisi superfluitatem interdicimus. Ipsum itaque 
	carnium sive caeterorum esum temperamus, ut omnibus concessis, major sit 
	abstinentia monialium, quam quibusdam interdictis, modo sit monachorum. 
	Igitur ipsum quoque carnium esum ita temperari volumus, ut non amplius quam 
	semel in die sumant, nec diversa inde fercula eidem personae parentur; nec 
	seorsum aliqua superaddantur pulmenta, nec ullatenus ei vesci liceat 
	plusquam ter in hebdomada, prima videlicet feria, tertia, et quinta feria, 
	quantaecunque etiam festivitates intercurrant. Quo namque solemnitas major 
	est, majoris abstinentiae devotione est celebranda. Ad quod nos egregius 
	doctor Gregorius Nazianzenus vehementer exhortans, lib. III de Luminibus vel 
	secundis Epiphaniis, ait: "Diem festum celebremus non ventri indulgentes, 
	sed spiritu exultantes." Idem lib. IV de Pentecoste et Spiritu sancto: "Et 
	hic est noster festus dies,"ait, "in animae thesauros perenne aliquid et 
	perpetuum recondamus, non ea quae pertranseunt et dissolvuntur. Sufficit 
	corpori malitia sua, non indiget copiosiore materia, nec insolens bestia 
	abundantioribus cibis ut insolentior fiat, et violentius urgeat. "Idcirco 
	autem spiritualiter magis est agenda solemnitas, quam et beatus Hieronymus, 
	ejus discipulus, secutus, in epistola sua de acceptis Muneribus ita quodam 
	loco meminit: "Unde nobis sollicitius providendum, ut solemnem diem non tam 
	ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus: quia valde 
	absurdum est nimia saturitate honorare velle martyrem, quem sciamus Deo 
	placuisse jejuniis." Augustinus de Poenitentiae Medicina: "Attende tot 
	martyrurn millia. Cur enim natalitia eorum conviviis turpibus celebrare 
	delectat, et eorum vitam sequi honestis moribus non delectat?"
	
	Quotiens vero carnes deerunt, duo eis fercula qualiumcunque pulmentorum 
	concedimus, nec superaddi pisces prohibemus. Nulli vero preciosi sapores 
	cibis apponantur in conventu, sed iis contentae sint, quae in terra, quam 
	inhabitant, nascuntur; fructibus vero non nisi in coena vescantur. Pro 
	medicamento autem quibus opus fuerit, vel herbas vel radices seu fructus 
	aliquot, vel alia hujusmodi nunquam prohibemus mensis apponi. Si qua forte 
	peregrina monialis hospitio recepta mensis intererit, ferculo ei aliquo 
	superaddito charitatis sentiat humanitatem. De quo quidem si quid 
	distribuere voluerit, licebit. Haec autem, vel si plures fuerint, in majore 
	mensa residebunt, et eis diaconissa ministrabit, postea cum aliis, quas 
	mensis ministrant, comestura.
	
	Si qua vero sororum parciori cibo carnem domare voluerit, nullatenus hoc 
	ipsa nisi per obedientiam praesumat, et nullatenus hoc ei denegetur, si hoc 
	non levitate, sed virtute videtur appetere, quod ejus firmitudo valeat 
	tolerare. Nulli tamen unquam permittatur, ut per hoc conventu .... nec ut 
	aliquam diem sine cibo transigat. Sagiminis condimento sexta feria nunquam 
	utantur, sed quadragesimali cibo contentae, sponso suo ea die passo quadam 
	compatiantur abstinentia. Illud vero non solum prohibendum, sed vehementer 
	est abhorrendum, quod in plerisque monasteriis agi solet, quod videlicet 
	parte aliqua panis, quae superest esui et pauperibus est reservanda, manus 
	et cultellos mundare et extergere solent, et ut mappis parcant mensarum, 
	panem polluunt pauperum, imo ejus qui se attendens in pauperibus ait: "Quod 
	uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis." De abstinentia jejuniorum 
	generalis institutio Ecclesiae illis sufficiat, nec supra fidelium laicorum 
	religionem in hoc eas gravare praesumimus, nec virtuti virorum earum 
	infirmitatem in hoc praeferre audemus. Ab aequinoctio vero autumnali usque 
	ad Pascha, propter dierum brevitatem, unam in die comestionem sufficere 
	credamus. Quod quia non pro abstinentia religionis, sed pro brevitate 
	dicimus temporis, nulla hic ciborum genera distinguemus.
	
	Pretiosae vestes, quas omnino Scriptura damnat, summopere fugiantur. De 
	quibus nos praecipue Dominus dehortans et damnati divitis superbiam de iis 
	accusat; et Joannis humilitatem e contrario commendat. Quod beatus 
	diligenter attendens Gregorius homilia Evangeliorum IV: "Quid est," inquit, 
	"dicere: "Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt;" nisi aperta 
	sententia demonstrare quod non coelesti, sed terreno regno militant, qui pro 
	Deo perpeti aspera fugiunt, sed solis exterioribus dediti, praesentis vitae 
	mollitiem delectationemque quaerunt?" Idem homilia XI: "Sunt nonnulli, qui 
	cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod 
	videlicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, 
	quod dives, qui torquebatur ad inferos, bysso et purpura indutus fuisset. 
	Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet 
	ut honorabilior caeteris esse videatur. Nam pro sola inani gloria 
	vestimentum pretiosius quaeritur. Res ipsa testatur, quod nemo vult ibi 
	pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri." A quo et prima 
	Petri epistola seculares et conjugatas feminas dehortans, ait: "Similiter et 
	mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per 
	mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore 
	castam conversationem vestram. Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut 
	circumdatio auri, aut indumenti vestimentorius cultus, sed qui absconditus 
	corde est homo, incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in 
	conspectu Domini locuples."
	
	Bene autem feminas potius quam viros ab hac vanitate censuit dehortandas, 
	quarum infirmus animus id amplius appetit, quo per eas et in eis amplius 
	imitari luxuria possit. Si autem seculares hinc inhibendae sunt feminae, 
	quid Christo devotas convenit providere? quarum hoc ipsum illis est cultus, 
	quod sunt incultae. Quaecunque igitur hunc appetit cultum vel non renuit 
	oblatum, castitatis perdit testimonium. Et quaecunque talis est, non se 
	religioni praeparare, sed fornicationi credatur, nec tam monialis quam 
	meretrix censeatur, cui et ipse cultus est tanquam lenonis praeconium, qui 
	incestum prodit animum, sicut scriptum est: "Amictus corporis, et risus 
	dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo." Legimus Dominum in Joanne, 
	ut jam supra meminimus, vilitatem seu asperitatem vestium potius quam escae 
	commendasse atque laudasse: "Quid exiistis," inquit, "in desertum videre? 
	hominem mollibus vestitum?" Habet enim nonnunquam usus pretiosorum ciborum 
	utilem aliquam dispensationem, sed vestium nullam. Quae videlicet vestes 
	quanto sunt pretiosiores, tanto carius custodiuntur, et minus proficiunt, et 
	ementem amplius gravant, et prae subtilitate sui facilius possunt corrumpi, 
	et minus corpori praebent fomenti.
	
	Nulli vero panni magis quam nigri lugubrem poenitentiae habitum decent, nec 
	adeo sponsis Christi pelles aliquae conveniunt, sicut agninae: ut ipso 
	quoque habitu agnum sponsum virginum indutae videantur, vel induere 
	moneantur. Vela vero earum non de serico, sed de tincto aliquo lineo panno 
	fiant. Duo autem velorum genera esse volumus, ut alia sint scilicet virginum 
	jam ab ipso consecratarum, alia vero minime. quae vero pudictarum sunt 
	virginum, crucis sibi signum habeant impressum; quo scilicet ipsae 
	integritate quoque corporis ad Christum maxime pertinere monstrentur, et 
	sicut in consecratione distare a caeteris, ita et hoc habitus signo 
	distinguantur, quo et quique fidelium territi, magis abhorreant in 
	concupiscentiam earum exardescere. Hoc autem signum virginalis munditise in 
	summitate capitis candidis expressum filis virgo gestabit, et hoc 
	nullatenus, antequam ab episcopo consecretur, gestare praesumat. Nulla autem 
	alia vela hoc signo insignita sint. Interulas mundas ad carnem habeant, in 
	quibus etiam cinctae semper dormiant. Culcitrarum quoque mollitiem vel 
	linteaminum usum infirmae ipsarum non negamus naturae. Singulae vero 
	dormiant et comedant. Nulla penitus indignari praesumat, si vestes vel 
	quaecunque alia sibi ab aliquibus transmissa, alii, quae amplius indiget, 
	concedantur sorori; sed tunc maxime gaudeat, quum in sororis necessitate 
	fructum habuerit eleemosynae, vel se respexerit non solum sibi, sed aliis 
	vivere. Alioquin ad sanctae societatis fraternitatem non pertinet, nec 
	proprietatis sacrilegio caret.
	
	Sufficere autem ad corpus contegendum credimus interulam, pelliceam, togam, 
	et quum multum exasperaverit frigus, insuper mantellum. Quo videlicet 
	mantello pro opertorio quoque uti jacentes poterunt. Oportebit autem pro 
	infestatione vermium vel gravamine sordium abluendarum, haec omnia esse 
	duplicia indumenta, sicut ad litteram in laude fortis et providae mulieris 
	Salomon ait: "Non timebit domui suae a frigoribus nivis. Omnes enim 
	domestici ejus vestiti duplicibus." Quorum ita sit moderata longitudo, ut 
	ultra oram sotularium non procedant, ne pulverem moveant. Manicae vero 
	extensionem brachiorum et manuum non excedant. Crura vero et pedes caligae 
	pedules et sotulares muniant. Nec unquam occasione religionis nudae pedes 
	incedant. In lectis culcitra una, pulvinar, auriculare, lodix et linteolum 
	sufficiant. Caput vero muniant vitta candida, et velum desuper nigrum, et 
	pro tonsura capillorum pileum agninum, quum opus fuerit supponatur.
	
	Nec in victu tantum aut vestitu superfluitas evitetur, verum et in 
	aedificiis aut quibuslibet possessionibus. In aedificiis quidem hoc 
	manifeste dignoscitur, si ea majora vel pulchriora quam necesse sit 
	componantur, vel si nos ipsa sculpturis vel picturis ornantes, non 
	habitacula pauperum aedificemus, sed palatia regum erigamus. "Filius 
	hominis," inquit Hieronymus, "non habet ubi caput reclinet, et tu amplas 
	porticus et ingentia lectorum spatia metiris? "Quum pretiosis vel pulchris 
	delectamur equitaturis, non solum superfluitas, sed elationis vanitas 
	innotescit. Quum autem animalium greges vel terrenas multiplicamus 
	possessiones, tunc se ad exteriora dilatat ambitio: et quanto plura 
	possidemus in terra, tanto amplius de ipsis cogitare cogimur, et a 
	contemplatione coelestium devocamur. Et licet corpore claustris recludamur; 
	haec tamen quae foris sunt, et diligit animus, sequi cogitur, et se pariter 
	huc et illuc cum illis diffundit, et quo plura possidentur quae amitti 
	possunt, majori nos metu cruciant; et quo pretiosiora sunt, amplius 
	diliguntur, et ambitione sui miserum magis illaqueant animum. Unde omnino 
	providendum est, ut domui nostrae sumptibusque nostris certum preefigamus 
	modum, nec supra necessaria vel appelamus aliqua, vel recipiamus oblata, vel 
	retineamus suscepta. Quidquid enim necessitati superest, in rapina 
	possidemus; et tot pauperum mortis rei sumus, quot inde sustentare potuimus. 
	Singulis igitur annis quum collecta fuerint victualia, providendum est 
	quantum sufficiat per annum; et si qua superfuerint, pauperibus non tam 
	danda sunt quam reddenda.
	
	Sunt qui providentiae modum ignorantes, quum redditus paucos habeant, multam 
	habere familiam gaudent. De cujus quidem procuratione dum gravaritur, 
	impudenter hanc quaerentes mendicant, vel quae non habent violenter ab aliis 
	extorquent. Tales etiam jam nonnullos monasteriorum patres conspicimus, qui 
	de multitudine conventus gloriantes, non tam bonos filios quam multos habere 
	student, et magni videntur in oculis suis, si inter multos majores 
	habeantur. Quos quidem ut ad suum trahant dominium, quum aspera deberent eis 
	praedicare, lenia promittunt, et nulla examinatione antea probatos quos 
	indiscrete suscipiunt, facile apostatantes perdunt. Talibus, ut video, 
	improperabat Veritas, dicens: "Vae vobis qui circuitis mare et aridam, ut 
	faciatis unum proselitum! Quem quum feceritis, facitis illum filium gehennae 
	duplo quam vos." Qui profecto minus de multitudine gloriarentur, si salutem 
	animarum magis quam numerum quaererent, et de suis viribus in ratione sui 
	regiminis reddenda minus praesumerent. Paucos Dominus elegit apostolos, et 
	de ipsa electione sua unus in tantum apostatavit, ut pro ipso Dominus 
	diceret: "Nunquid ego duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? 
	"Sicut autem de apostolis Judas, sic et de septem diaconibus Nicolaus 
	periit. Et quum paucos adhuc apostoli congregassent, Ananias et Saphira, 
	uxor ejus, mortis excipere sententiam meruerunt. Quippe et ab ipso antea 
	Domino quum multi abiissent discipulorum retrorsum, pauci cum ipso 
	remanserunt. Arcta quippe via est, quae ducit ad vitam, et pauci 
	ingrediuntur per eam. Sicut e contrario lata est et spatiosa, quae ducit ad 
	mortem; et multi sunt qui se ultro ingerant. Quia sicut ipse Dominus 
	testatur alibi: "Multi vocati, pauci vero electi." Et juxta Salomonem: 
	"Stultorum infinitus est numerus." Timeat itaque quisquis de multitudine 
	gaudet subjectorum, ne iu eis juxta dominicam assertionem, pauci reperiantur 
	electi, et ipse immoderate gregem suum multiplicans, minus ad custodiam ejus 
	sufficiat, ut ei recte a spiritalibus illud propheticum dici possit: 
	"Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam." Tales utique scilicet de 
	multitudine gloriantes, dum tam pro suis quam suorum necessitatibus saepius 
	exire, atque ad seculum redire, et mendicando discurrere coguntur, curis se 
	corporalibus magis quam spiritalibus implicant, et infamiam sibi magis quam 
	gloriam acquirunt. Quod quidem in feminis tanto magis est erubescendum, 
	quanto eas per mundum discurrere minus videtur tutum.
	
	Quisquis igitur quiete vel honeste cupit vivere, et officiis vacare divinis, 
	et tam Deo quam seculo charus haberi, timeat aggregare quos non possit 
	procurare, nec in expensis suis de alienis confidat marsupiis; nec 
	elemosynis petendis, sed dandis invigilet. Apostolus, ille magnus Evangelii 
	praedicator, et habens potestatem de Evangelio sumptus accipere, laborat 
	manibus, ne quos gravare videatur, et gloriam suam evacuet. Nos ergo, quorum 
	non est praedicare, sed peccata plangere, qua temeritate vel impudentia 
	mendicantes quaerimus? Unde hos, quos inconsiderate congregamus, sustentare 
	possumus? Qui etiam saepe in tantam prorumpimus insaniam, ut quum praedicare 
	nesciamus, praedicatores conducamus; et pseudoapostolos nobiscum 
	circumducendo, cruces et philacteria reliquiarum gestemus, ut tam haec quam 
	verbum Dei, seu etiam figmenta diaboli simplicibus et idiotis vendamus 
	christianis, et eis promittamus quaecunque ad extorquendos nummos proficere 
	credimus. Ex qua quidem impudenti cupiditate, quae sua sunt, non quae Jesu 
	Christi quaerente, quantum jam ordo noster et ipsa divini praedicatio verbi 
	viluerit, neminem jam latere arbitror. Hinc et ipsi abbates vel qui majores 
	in monasteriis videntur, potentibus seculi et mundanis curiis sese importune 
	ingerentes, jam magis carnales esse quam coenobitae didicerunt; et favorem 
	hominum quacunque arte venantes, crebrius cum hominibus fabulari, quam cura 
	Deo loqui, consueverunt: illud saepe frustra legentes, atque negligentes, 
	vel audientes, sed non exaudientes quod beatus Antonius admonet, dicens: 
	"Sicul pisces si tardaverint in sicco moriuntur: ita et monachi tardantes 
	extra cellulam, aut cum viris secularibus. immorantes, a quietis proposito 
	resolvuntur. "Oportet ergo sicut piscem in mari, ita et nos ad cellam 
	recurrere, ne forte foris tardantes obliviscamur interioris custodiae.
	
	Quod ipse quoque monasticas scriptor regulae, scilicet beatus Benediclus, 
	diligenter attendens, quam in monasteriis assiduos velit esse abbates, et 
	super custodiam sui gregis sollicite stare, tam exemplo quam scripto 
	patenter edocuit. Hic enim quum a fratribus ad sacratissimam sororem suam 
	visitandam profectus, quum ipsa eum pro aedificatione saltem nocte una 
	vellet retinere, aperte professus est manere extra cellam nullatenus se 
	posse. Nec ait quidem, "nou possumus," sed, "non possum," uia hoc per eum 
	fratres, non ipse posset, nisi hoc et a Domino, sicut postmodum actum est, 
	revelante. Unde et quum regulam scriberet, nusquam de abbatis, sed solummodo 
	fratrum egressu meminerit; de cujus etiam assiduitate ita caute providit, ut 
	in vigiliis dominicorum et festorum dierum evangelicam lectionem, et quae 
	illi adjuncta sunt, non nisi ab abbate praecipiat dici. Qui etiam 
	instituens, ut mensa abbatis cum peregrinis et hospitibus sit semper, et 
	quotiens minus sunt hospites cum eo, quos voluerit de fratribus vocare, 
	seniore uno tantum aut duobus dimissis cum fratribus; patenter insinuat 
	nunquam in tempore mensae abbatem monasterio debere deesse, et ut delicatis 
	principum ferculis jam assuetus, cibarium panem monasterii subjectis 
	derelinquat. De qualibus quidem Veritas: "Alligant,"i nquit, "onera gravia, 
	et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea 
	movere." Et alibi de falsis praedicatoribus': "Attendite a falsis prophetis 
	qui veniunt ad vos." Veniunt, inquit, per se, non a Deo missi, vel 
	expectantes ut pro eis mandetur.
	
	Joannes Baptista princeps noster, cui pontificatus haereditate cedebat, 
	semel ab urbe recessit ad heremum, pontificatum scilicet pro monachatu, 
	civitates pro solitudine deserens. Et ad eum populus exibat, nec ipse ad 
	populum introibat. Qui quum tantus esset ut Christus crederetur, et nulla in 
	civitatibus corrigere posset: in illo jam erat lectulo, unde pulsantu 
	dilecto respondere paratus erat: "Expoliavi me tunica mea, quomodo induar 
	illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?" Quisquis itaque quietis 
	monastica? secretum desiderat, lectulum magis quam lectum se habere gaudeat. 
	"De lecto" quippe, ut Veritas ait, "unus assumetur, et alter relinquetur." 
	Lectulum vero sponsae esse legimus, id est animae contemplativae Christo 
	arctius copulatae, et summo ei desiderio adhaerentis. Quem quicunque 
	intraverit, neminem esse relictum legimus. De quo et ipsamet loquitur: "In 
	lectulo meo pernoctans quaesivi quem diligit anima mea." A quo etiam lectulo 
	ipsa surgere dedignans, vel formidans, pulsanti dilecto quod supra meminimus 
	respondet. Non enim sordes nisi extra lectum suum esse credit, quibus 
	inquinari pedes metuit. Egressa est Dina, ut alienigenas videret, et 
	corrupta est. Et sicut Malcho illi captivo monaco ab abbate suo praedictum 
	est, et ipse postmodum est expertus; ovis quae de ovili egreditur, cito lupi 
	morsibus patet.
	
	Ne igitur multitudinem congregemus, pro qua egrediendi occasionem quaeramus, 
	imo et egredi compellamur, et cum detrimento nostri lucrum faciamus aliorum: 
	ad modum videlicet plumbi, quod ut argentum servetur in fornace, consumitur. 
	Verendum potius est ne et plumbum pariteret argentum fornax vehemens 
	consumat tentationum. Veritas, inquiunt, ait: "Et eum qui venit ad me non 
	ejiciam foras." Nec nos ejici susceptos volumus, sed de suscipiendis 
	providere: ne quum eos intus susceperimus, nos ipsos extra pro eis 
	ejiciamus. Nam et ipsum Dominum non susceptum ejecisse legimus, sed 
	offerentem se respuisse. Cui quidem dicenti: "Magister, sequar te quocunque 
	ieris; "respondit: "Vulpes foveas habent, etc." Qui etiam de sumptibus nos 
	ante providere, quum aliquid facere meditamur, cui sint ipsi necessarii, 
	diligenter admonet, dicens: "Quis vestrum volens turrim aedificare, nonne 
	prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendum? 
	Ne postea quam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui 
	viderint incipiant illudere ei, dicentes: "Quia hic homo coepit aedificare, 
	et non potuit consummare." Magnum est si vel se unum quis salvare sufficiat, 
	et periculosum est multis eum providere qui vix ad custodiam sui sufficit 
	vigilare. Nemo vero studiosus est in custodiendo, nisi qui pavidus fuerit in 
	suscipiendo. Et nemo sic perseverat in coepto, sicut qui tardus est et 
	providus ad incipiendum. In quo quidem tanto feminarum sit providentia, 
	quanto earum infirmitas magna minus tolerat onera, et quiete plurimum est 
	fovenda.
	
	Speculum animae Scripturam sacram constat esse, in quam quilibet legendo 
	vivens, intelligendo proficiens, morum suorum pulchritudinem cognoscit, vel 
	deformitatem deprehendit: ut illam videlicet augere, hanc studeat removere. 
	Hoc nobis speculum beatus commemorans Gregorius in II Moralium ait: 
	"Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna 
	nostra facies in ipsa videatur. Ibi etenim foeda cognoscimus, ibi pulchra 
	nostra conspicimus. Ibi sentimus quantum proficimus, ibi a profectu quam 
	longe distamus." Qui autem Scripturam conspicit quam non intelligit, quasi 
	caecus ante oculos [speculum?] tenet, in quo qualis sit cognoscere non 
	valet, nec doctrinam quaerit in Scriptura, ad quam ipsa est tantummodo 
	facta, et tanquam asinus applicatur ad lyram, sic otiosus sedet ad 
	Scripturam, et quasi panem appositum habet, quo jejunus non reficitur, dum 
	verbum Dei nec se per intelligentiam penetrante, nec alio ei docendo 
	frangente, inutiliter cibum habet qui ei nullatenus prodest.
	
	Unde et Apostolus generaliter ad Scripturarum studium nos adhortans: 
	"Quaecunque," inquit, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; ut 
	per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus." Et alibi: 
	"Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et 
	canticis spiritualibus." Sibi quippe vel secum loquitur, qui quod profert 
	intelligit, vel de intelligentia verborum suorum fructum facit. Idem ad 
	Timotheum: "Dum venio," inquit, "attende lectioni, exhortationi, doctrinae." 
	Et iterum: "Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi; 
	sciens a quo didiceris, et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te 
	possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu. Omnis 
	Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad 
	corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus est homo Dei ad omne 
	opus bonum instructus. "Qui etiam ad intelligentiam Scripturae Corinthios 
	admonens, ut quae videlicet alii de Scriptura loquuntur exponere valeant: 
	"Sectamini," inquit, "charitatem, aemulamini spiritualia: magis autem 
	spiritus ut prophetetis. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, 
	sed Deo. Qui autem prophetat, Ecclesiam aedificat. Et ideo qui loquitur 
	lingua, oret ut interpretetur. Orabo spiritu, orabo et mente. Psallam 
	spiritu, psallam et mente. Caeterum si benedixeris spiritu, quis implebit 
	locum idiotae? Quomodo dicet amen super tuam benedictionem, quoniam quid 
	dicas nescit? Nam tu quidem bene gratias agis: sed alter non aedificatur. 
	Gratias ago Deo, quoniam omnium vestrum lingua loquor. Sed in ecclesia volo 
	quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia 
	verborum. Fratres, nolite effici parvi sensibus, sed malitia parvuli estote, 
	sensibus autem perfecti." Loqui lingua dicitur qui ore tantum verba format, 
	non intelligentia exponendo ministrat. Prophetat vero sive interpretatur qui 
	more prophetarum, qui videntes dicuntur, id est intelligentes, ea quae dicit 
	intelligit, ut ipsa exponere possit. Orat ille spiritu sive psallit, qui 
	solo prolationis flatu verba format, non mentis intelligentiam accommodat. 
	Cum vero spiritus noster orat, id est nostrae prolationis flatus solummodo 
	verba format, nec quod ore profertur corde concipitur, mens nostra sine 
	fructu est, quem in oratione videlicet habere debet, ut ipsa scilicet ex 
	intelligentia verborum in Deum compungatur atque accendatur.
	
	Unde hanc in verbis perfectionem nos admonet habere, ut non more plurimorum 
	verba tantum sciamus proferre, verum etiam intelligentiae sensum in iis 
	habere; atque aliter nos orare vel psallere infructuose protestatur. Quem et 
	beatus sequens Benedictus: "Sic stemus," inquit, "ad psallendum, ut mens 
	nostra concordet voci nostrae." Hoc et Psalmista praecipiens, ait: "Psallite 
	sapienter, " ut videlicet verborura prolationi sapor et condimentum 
	intelligentiae non desit, et cum ipso veraciter Domino dicere valeamus: 
	"Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!" Et alibi: "Non in tibiis viri 
	beneplacitum erit ei." Tibia quippe sonitum emittit ad delectationem 
	voluptatis, non ad iutelligentiam mentis. Unde bene in tibiis cantare, nec 
	in hoc Deo placere dicuntur, qui melodia sui cantus sic oblectantur, ut 
	nulla hinc aedificentur intelligentia. Qua etiam ratione, inquit Apostolus, 
	quum benedictiones in ecclesia fiunt, respondebitur amen, si quod oratur in 
	illa benedictione non intelligatur, utrum videlicet bonum sit quod oratio 
	postulat, aut non. Sic enim saepe multos idiotas et litterarum sensum 
	ignorantes videraus in ecclesia per errorem nonnulla sibi nociva magis quam 
	utilia precari, veluti quum dicitur: "Ut sic transeamus per bona temporalia, 
	ut non amittamus aeterna; "facile ipsa consimilis vocis affinitas nonnullos 
	sic decipit, ut vel sic dicant: "Ut nos amittamus aeterna," vel ita 
	proferant: "Ut non admittamus aeterna." Cui etiam periculo Apostolus 
	providens ait: "Caeterum si benedixeris spiritu, "id est prolationis tantum 
	flatu verba benedictionis formaveris, non sensu mentem audientis 
	instruxeris," quis supplet locum idiolae? "Id est, quis de assistentibus, 
	quorum est respondere, id aget respondendo, quod idiota non valet, imo nec 
	debet? "Quomodo dicet amen?" quum videlicet nesciat utrum in maledictionem 
	potius quam benedictionem inducas. Denique qui Scripturae non habent 
	intelligentiam, quomodo sermonis aedificationem sibi ministrabunt, aut etiam 
	regulam exponere vel intelligere, aut viliose prolata corrigere valebunt?
	
	Unde non mediocriter miramur quae inimici suggestio in monasteriis hoc egit, 
	ut nulla ibi de intelligendis scripturis sint studia, sed de cantu tantum 
	vel de verbis solummodo formandis, non intelligendis, habeatur disciplina: 
	quasi ovium balatus plus utilitatis habeat, quam pastus. Cibus quippe est 
	animae et spiritalis refectio ipsi divina intelligentia Scripturae. Unde et 
	Ezechielem prophetam ad praedicandum Dominus destinans, eum prius volumine 
	cibat, quod statim in ejus ore factum est mel dulce. De quo etiam cibo 
	scriptum est in Jeremia: "Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret 
	eis. "Panem quippe parvulis frangit, qui litterae sensum simplicioribus 
	aperit. Hi vero parvuli panem frangi postulant, quum de intelligentia 
	Scripturae animam saginari desiderant, sicut alibi Dominus testatur: 
	"Emittam famem in terra, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi 
	verbum Domini." Hinc autem e contrario antiquus hostis famem et sitim 
	audiendi verba hominum, et rumores seculi, claustris monasteriorum immisit, 
	ut vaniloquio vacantes divina tanto amplius fastidiamus eloquia, quanto 
	magis sine dulcedine vel condimento intelligentiae nobis fiunt insipida. 
	Unde et Psalmista, ut supra meminimus: "Quam dulcia faucibus meis eloquia 
	tua! super mel ori meo." Quae quidem dulcedo in quo consisteret statim 
	annexuit dicens: "A mandatis tuis intellexi. "Id est, a mandatis tuis potius 
	quam humanis intelligentiam accepi; illis videlicet eruditus atque 
	instructus. Cujus quidem intelligentiae quae sit utilitas non praetermisit, 
	subjungens: "Propterea odivi omnem viam iniquitatis." Multae quippe 
	iniquitatis viae ita per se sunt apertae, ut facile omnibus in odium vel 
	contemplum veniant, sed omnem iniquitatis viam non nisi per eloquia divina 
	cognoscamus, ut omnes evitare possimus. Hinc et illud est: "In corde meo 
	abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi." In corde potius recondita sunt 
	quam in ore sonantia, quum eorum intelligentiam meditatio nostra retinet. 
	Quorum quidem intelligentiae quanto minus studemus, minus has iniquitatis 
	vias cognoscimus atque vitamus, et minus a peccato nobis providere valemus.
	
	Quae quidem negligentia tanto amplius in monachis, qui ad perfectionem 
	aspirant, est arguenda, quanto haec eis facilior esset doctrina, qui et 
	sacris abundant libris, et quietis otio perfruuntur. Quos quidem de 
	multitudine scriptorum gloriantes, sed ab eorum lectione vacantes, senex 
	ille in Vitis Patrum egregie arguit, dicens: "Prophetae scripserunt libros, 
	patres autem nostri venerunt post eos, et operati sunt in eis plurima. 
	Etenim successores illorum commendaveruut illos memoriae. Venit autem 
	generatio quae nunc est, et scripsit in chartis atque membranis, et reposuit 
	in fenestris otiosa. "Hinc et abbas Palladius ad discendum pariter et 
	docendum nos vehementer adhortans, ait: "Oportet animam secundum Christi 
	voluntatem conversantem aut discere fideliter quae nescit, aut docere 
	manifeste quae novit." Si autem utrumque quum possit non vult, insaniae 
	morbo laborat. Initium enim recedendi a Deo fastidium doctrinae est, et quum 
	non appetit illud quod semper anima esurit, quomodo diligit Deum?
	
	Hinc et beatus Anastasius in exhortatione monachorum, in tantum discendi vel 
	legendi studium commendat, ut per hoc etiam orationes intermitti suadeat. 
	"Pergam," inquit, "per tramitem vitae nostra. Primum abstinentiae cura, 
	jejunii patientia, orandi assiduitas, et legendi, vel si quis adhuc 
	litterarum expers sit, audiendi sit desiderium cupiditate discendi. Haec 
	enim prima sunt quasi lactantium cunabulorum in Dei agnitione crepundia." Et 
	post aliqua quum praemisisset: "Orationibus vero ita instandum est, quod vix 
	eas aliquod tempus interpolet," postea subjecit: "Has, si fieri potest, sola 
	legendi intercapedo disrumpat." Neque enim alias Petrus apostolus admoneret: 
	"Parati semper estote ad rationem reddendam ad omnes poscentes vos de verbo 
	fidei vestrae et spei." Et Apostolus: "Non cessamus pro vobis orantes, ut 
	impleamini agnitione ejus in omni sapientia et intellectu spirituali." Et 
	rursum: "Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia." Nam 
	in Veteri Testamento similem hominibus curam sacrae praeceptionis inculcavit 
	eloquium. Sic enim David ait: "Beatus vir qui non abiit in consilio 
	impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non 
	sedit; sed in lege Domini voluntas ejus." Et ad Josuam Deus loquitur: "Non 
	recedet liber iste de manibus tuis, et meditaberis in eo die ac nocte."
	
	His quoque negotiis malarum cogitationum lubrica frequenter se ingerunt, et 
	quamvis ipsa sedulitas animum ad Deum praestet intentum, efficit tamen in se 
	mordax seculi cura sollicitum. Quod si hoc frequenter importune patitur 
	religioso labori deditus, nunquam profecto illis carebit otiosus. Et beatus 
	papa Gregorius lib. Moral. XIX: "quae tempora," inquit, "jam nunc inchoasse 
	ingemiscimus, quum multos intra Ecclesiam positos cernimus, qui aut nolunt 
	operari quod intelligunt, aut hoc ipsum quoque sacrum eloquium intelligere 
	ac nosse contemnunt. A veritate enim avertentes auditum, ad fabulas 
	convertuntur: dum "omnes quae sua sunt quaerunt, non "quae Jesu Christi." 
	Scripta Dei ubique reperta, opponuntur oculis ; sed haec cognoscere homines 
	dedignantur. Pene nullus scire quaerit quod credidit."
	
	Ad quod etiam plurimum ipsos et professionis suae regula et sanctorum patrum 
	adhortantur exempla. Nihil quippe de doctrina vel studio cantus admonet 
	Benedictus, quum ipse plurimum de lectione praecipiat, et ipsa legendi 
	tempora, sicut et laborandi, diligenter assignet, et in tantum de ipsa 
	quoque dictandi seu scribendi doctrina provideat, ut inter necessaria quae 
	ab abbate monachi sperare debeant, tabulas etiam et graphium non 
	praetermittat. Qui quum inter caetera jubeat, quod in capite quadragesimae 
	omnes monachi singulos accipiant codices ex bibliotheca, quos per ordinem ex 
	integro legant: quid hoc magis ridiculosum' quam lectioni vacare, et 
	intelligentiae operam non dare? Notum quippe est illud Sapientis proverbium: 
	"Legere et non intelligere, negligere est." Tali quippe lectori merito illud 
	philosophi: Ang onos luras, improperandum est. Quasi enim asinus est ad 
	lyram lector librum tenens, id ad quod liber est factus agere non valens. 
	Multo etiam salubrius tales lectores alias intenderent, ubi aliquid 
	utilitatis inesset, quam otiose vel scripturae litteras inspicerent, vel 
	folia versarent. In quibus profecto lectoribus illud Isaia compleri 
	manifeste videmus: "Et erit," inquit, "vobis visio omnium sicut verba libri 
	signati. Quem quum dederint scienti litteras, dicent: "Lege istum," et 
	respondebit: "Non possum. Signatus est enim." Et dabitur liber nescienti 
	litteras, diceturque ei: "Lege," et respondebit: "Nescio litteras." Et dixit 
	Dominus: "Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis 
	glorificat me, cor autem ejus onge est a me, et timuerunt, me mandato 
	hominum et doctrinis: ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic 
	miraculo grandi et stupendo. Peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et 
	intellectus prudentium ejus abscondetur." Scire quippe litteras in claustris 
	dicuntur, quicunque illas proferre didicerunt. Qui profecto, quantum ad 
	intelligentiam spectat, se nescire legem profitentes, librum qui traditur 
	habent signatum seque ut illi quos illitleratos ibidem dicunt. Quos quidem 
	Dominus arguens dicit, eos ore et labiis potius quam corde sibi 
	appropinquare; quia qua proferre utcunque valent, intelligere minime 
	possunt. Qui dum divinorum eloquiorum scientia careant, magis consuetudinem 
	hominum quam utilitatem scripturae obediendo sequuntur. Propter hoc Dominus 
	eos quoque qui sapientes inter eos videntur et doctores resident, 
	excaecandos esse comminatur.
	
	Maximus Ecclesiae doctor et monasticae professionis honor, Hieronymus, qui 
	nos ad amorem litterarum adhortans, ait: "Ama scientiam litterarum, et 
	carnis vitia non amabis," quantum laborem et expensas in doctrina earum 
	consumpserit ejus quoque testimonio didicimus. Qui inter caelera quae 
	ipsemet de proprio scribit studio, ut nos etiam videlicet suo instruat 
	exemplo, ad Pammachium et Oceanum quodam loco sic meminit: "Dum essem 
	juvenis, miro discendi fervebam amore. Nec juxta quorumdam praesumptionem, 
	ipse me docui; Apollinarem audivi frequenter Antiochiae, et colui, quum me 
	in scripturis sanctis erudiret. Jam canis spargebatur caput, et magistrum 
	potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam. Audivi Didimum; 
	in multis ei gratias ago, quod nescivi didici. Putabant me homines finem 
	fecisse discendi. Rursus Hierosolimae et Bethlehem, quo labore, quo pretio 
	Baranniam Hebraeum nocturnum habui praeceptorem? Timebat enim Judaeos, et 
	mihi alterum sese exhibebat Nicodemum. "Memori profecto mente hic 
	recondiderat quod in Ecclesiastico legerat: "Fili, a juventute tua excipe 
	doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. "In quo ipse non solum 
	scripturae verbis, verumetiam sanctorum patrum instructus exemplis, inter 
	caeteras excellentis illius monasterii laudes hoc de singulari exercitio 
	ejus in scripturis divinis adjecit: "Scripturarum vero divinarum 
	meditationem et intellectum, atque scientiae divinae, nunquam tanta vidimus 
	exercitia, ut singulos pene eorum oratores credas in divinam esse 
	sapientiam." Sanctus etiam Beda, sicut in Historia refert Anglorum, a puero 
	in monasterium susceptus: "Cunctum," inquit, "ex eo tempus vitae in ejusdem 
	monasterii habitatione peragens, omnem meditans scripturis operam dedi; 
	atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in 
	ecclesia curam, semper aut discere, aut scribere dulce habui."
	
	Nunc vero qui in monasteriis erudiuntur adeo stulti perseverant, ut 
	litterarum sono contenti nullam de intelligentia curam assumant, nec cor 
	iustruere, sed linguam student. Quos patenter illud Salomonis arguit 
	proverbium: "Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascetur 
	imperitia; "quum videlicet verbis quae non intelligit oblectatur. Qui 
	profecto tanto minus Deum amare et in eum accendi possunt, quanto amplius ab 
	ejus intelligentia et a seusu Scripturae de ipso nos erudientis absistunt. 
	Hoc autem duabus maxime de causis in monasteriis accidisse credimus, vel per 
	laicorum, scilicet conversorum, seu etiam ipsorum praepositorum invidiam: 
	vel propter vaniloquium otiositatis, cui hodie plurimum claustra monastica 
	vacare videmus. Isti profecto nos terrenis magis quam spiritalibus secum 
	intendere cupientes, illi sunt qui tanquam Allophyli fodientem puteos Isaac 
	persequuntur, et eos replendo congerie terrae aquam ei satagunt prohibere. 
	Quod beatus exponens Gregorius lib. Moral. XVI ait: "Saepe quum eloquiis 
	sacris intendimus, malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia 
	menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt ut intentionis 
	nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Quod nimium Psalmista 
	pertulerat quum dicebat: "Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei 
	mei." Videlicet patenter insinuans, quia mandata Dei perscrutari non 
	poterat, quum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam 
	in Isaac opere Allophylorum pravitate cognoscimus designari, qui puteos quos 
	Isaac foderat, terrae congerie replebant. Hos enim nimirum puteos fodimus, 
	quum in scripturae sacrae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen 
	occulte replent Allophyli, quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus 
	terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam 
	tollunt. Sed quia nemo hos hostes sua virtute superat, per Eliphaz dicitur: 
	"Eritque omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi." Ac 
	si diceretur: Dum malignos spiritus Dominus sua a te virtute repulerit, 
	divini in te eloquii talentum lucidius crescet."
	
	Legerat iste, ni fallor, magni christianorum philosophi Origenis homelias in 
	Genesi, et de ejus hauserat puteis quod nunc de iis loquitur puteis. Ille 
	quippe spiritualium puteorum fossor studiosus, non solum ad eorum potum, sed 
	etiam effosionem nos vehementer adhortans, expositionis praedictae homelia 
	XII ita loquitur: "Tentemus facere etiam illud quod Sapientia commonet 
	dicens:" Bibe aquam de tuis fontibus, et de tuis puteis. Et sit tibi fons 
	tuus proprius." Tenta ergo et tu, o auditor, habere proprium puteum et 
	proprium fontem, ut et tu quum apprehenderis librum Scripturarum, incipias 
	etiam ex proprio sensu, proferre aliquem intellectum, et secundum ea quae in 
	Ecclesia didicisti, tenta et tu bibere de fonte ingenii tui. Est intra te 
	natura aquae vivae, sunt venae perennes et irrigua fluenta rationabilis 
	sensus, si modo non sint terra et rudibus completa. Sed satage fodere terram 
	tuam, et purgare sordes, id est ingenium, amovere desidiam, et torporem 
	cordis excutere. Audi enim quod dicit Scriptura: "Punge oculum, et profert 
	lacrymam; punge cor, et profert sensum." Purga etiam et tu ingenium tuum, ut 
	aliquando etiam de tuis fontibus bibas, et de tuis puteis haurias aquam 
	vivam. Si enim suscepisti in te verbum Dei, si accepisti ab Jesu aquam 
	vivam, et fideliter accepisti, fiet in te fons aquae salientis in vitam 
	aeternam. "Idem homelia sequente de puteis Isaac supra memoratis: "Quos," 
	inquit, "Philistini terra repleverant, illi sine dubio qui intelligentiam 
	spiritalem claudunt, ut neque ipsi bibant, neque alios bibere permittant." 
	Audi Dominum dicentem: "Vae vobis, scribae et pharisaei, quoniam tulistis 
	clavem scientiae, non ipsi introistis, neque volentes permisistis." Nos vero 
	nunquam cessemus puteos aquas vivae fodiendo, et nunc quidem vetera, nunc 
	etiam nova discutiendo, efficiamur similes illi evangelico scribae, de quo 
	Dominus dixit: "Qui profert de thesauro suo nova et vetera." Item: "Redeamus 
	ad Isaac, et fodiamus cum ipso puteos aquae vivae, etiam si obsistunt 
	Philistini, etiam si rixantur, nos tamen perseveremus cum ipso puteos 
	fodiendo, ut et nobis dicatur: "Bibe aquam de tuis vasis, et de tuis 
	puteis." Et intantum fodiamus, ut superabundent aqua putei in plateis 
	nostris, ut non solum nobis sufficiat scientia Scripturarum, sed et alios 
	doceamus et instruamus ut bibant. Homines bibant et pecora, quia et Propheta 
	dicit: "Homines el jumenta salvos facies, Domine." Et post aliqua: "Qui 
	Philistinus est," inquit, "et terrena sapit, nescit in omni terra invenire 
	aquam, invenire rationabilem sensum,"
	
	Quid tibi prodest habere eruditionem, et nescire ea uti? habere sermonem, et 
	nescire loqui? Istud proprie puerorum est Isaac, qui in omni terra fodiunt 
	puteos aquae vivae. Vos autem non sic, sed vaniloquio penitus supersedentes, 
	quaecunque discendi gratiam assecuta; sunt, de iis quae ad Deum pertinent 
	erudiri studeant. Sicut de beato scriptum est viro: "Sed in lege Domini 
	voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte." Cujus quidem 
	assidui studii in lege Domini quae sequatur utililas statim adjungitur: "Et 
	erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum." Quasi enim 
	lignum aridum est et infructuosum, quod fluentis divinorum eloquiorum non 
	irrigatur. De quibus scriptum est: "Flumina de ventre ejus fluent aquae 
	vivae," Haec illa sunt flueuta, de quibus iu laude sponsi canit sponsa in 
	canticis eum describens: "Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, 
	quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima."
	
	Et vos igitur lacte lautae, id est candore castimoniae nitentes juxta haec 
	fluenta quasi columbae residere, ut hinc sapientiae haustus sumentes, non 
	solum discere, sed et docere, et aliis tanquam oculi viam possitis 
	ostendere, et sponsum ipsum non solum conspicere, sed et aliis valeatis 
	describere. De cujus quidem singulari sponsa, quae ipsum aure cordis 
	concipere meruit, scriptum esse novimus: "Maria autem conservabat omnia 
	verba haec, conferens in corde suo." Haec igitur summi Verbi genitrix verba 
	ejus in corde potius habens quam in ore, ipsa etiam diligenter conferebat; 
	quia studiose singula discutiebat, et invicem sibi ea conferebat, quam 
	congrue scilicet inter se convenirent omnia. Noverat juxta mysterium legis 
	omne animal immundum dici, nisi quod ruminat, et ungulam findit. Nulla 
	quippe est anima munda, nisi quae meditando, quantum capere potest, divina 
	ruminat praecepta, et in iis exequendis discretionem habeat; ut non solum 
	bona, sed et bene, hoc est recta faciat intentione. Divisio quippe ungulae 
	pedis, discretio est animi, de qua scriptum est: "Si recte offeras, recte 
	autem non dividas, peccasti."
	
	"Si quis diligit me", inquit Veritas, "sermonem meum servabit. Quis autem 
	verba vel praecepta Domini sui servare obediendo poterit, nisi haec prius 
	intellexerit? Nemo studiosus erit in exequendo, nisi qui attentus fuerit in 
	audiendo. Sicut et de beata illa legitur muliere, quae, caeteris omnibus 
	postpositis, sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius: illis 
	videlicet auribus intelligentiae, quas ipsemet requirit dicens: "Qui habet 
	aures audiendi, audiat." Quod si in tantas fervorem devotionis accendi non 
	valetis, imitamini saltem et amore et studio sanctarum litterarum beatas 
	illas sancti Hieronymi discipulas Paulam et Eustochium, quarum praecipue 
	rogatu tot voluminibus Ecclesiam praedictus doctor illustravit.
Ritorno alla pagina sulla "Regola di Abelardo"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
26 marzo 2017        a cura 
di Alberto "da Cormano"    
   
      
alberto@ora-et-labora.net