BEATI AELREDI
ABBATIS RIEVALLIS
DE SPIRITUALI AMICITIA
LIBER
(Patrologia Latina, Vol. 195, Col. 0659A-702B)
Opusculi hujus compendium
inter opera sancti Augustini reperitur, tomo IV, adjuncta Erasmi censurat
auctorem, quem ignoravit, affectasse Augustinum videri, inepte existimantis: qui
alias saepe de similibus alienis libris, qui in opera Patrum irrepserunt,
judicium facit. Quid enim emolumenti inde sperassent noster Aelredus, aliique
viri docti et pii? Lucubrationes alienas sibi tribuere potest quis, ad nomen
sibi conciliandum: haeretici quoque aliquando libros erroribus refertos Patribus
affinxerunt; at a catholicis piis, atque a fictione et mendacio abhorrentibus
hoc alienum fuit. Errore itaque eorum, qui Patrum opera ediderunt, accidit, ut
aliena illis admiscerentur. Sane hoc Opusculum De
amicitia, in manuscriptis passim nomen Aelredi
Rievallis abbatis praefert: imo dialogus est, cujus interlocutores sunt ipse
Aelredus, et Ivo ex monachis ejus unus. Digestum est autem in tres libros, et
quadruplo prolixius est, quam apud Augustinum, apud quem cum sit mutilum, non
mirum, si minus gratum appareat. Quos autem carpit Erasmus flosculos sermonis ita
quod pro invicem, et similes, non adeo
venustant opus, ut non obtinuerit, sicut idem Erasmus fatetur, ut Augustini esse
crederetur. Patres saepe eloquentiam suam spreverunt, et Scripturae phrases
nostrae versionis libenter usurparunt, licet minus elegantes.
PROLOGUS.
Cum adhuc puer
essem in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, inter mores
et vitia, quibus illa aetas periclitari solet, tota se mens mea dedit affectui
et devovit amori; ita ut nihil mihi dulcius, nihil jucundius, nihil utilius quam
amari et amare videretur. Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans,
rapiebatur animus huc atque illuc: et verae amicitiae legem ignorans, ejus saepe
similitudine fallebatur. Tandem venit mihi in manus liber, quem de amicitia
Tullius scripsit, qui statim mihi et sententiarum gravitate utilis, et
eloquentiae suavitate dulcis apparebat. Et licet nec ad illud amicitiae genus me
viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad
quam amorum meorum et affectionum
valerem revocare discursus. Cum vero placuit bono domino meo corrigere devium,
elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum; relicta spe saeculi,
ingressus sum monasterium; et statim legendis sacris litteris operam dedi, cum
prius nec ad ipsam earum superficiem oculus lippiens et carnalibus tenebris
assuetus sufficeret. Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud
scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret;
occurrebant animo, quae de amicitia in
praefato libello legeram: et jam mirabar, quod non mihi more solito sapiebant.
Jam tunc enim nihil, quod non dulcissimi Jesu fuisset melle mellitum, nihil quod
non sanctarum Scripturarum fuisset sale conditum, meum sibi ex toto rapiebat
affectum. Et iterum atque iterum ea ipsa revolvens quaerebam, si forte possent
Scripturarum auctoritate fulciri. Cum autem in sanctorum litteris de amicitia
plura legissem, volens spiritualiter amare, nec valens, institui de spirituali
amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctaeque dilectionis praescribere.
Opusculum igitur in tribus distinximus libellis: in primo, quid sit amicitia, et
quis ejus fuerit ortus vel causa commendantes; in secundo, ejus fructum
excellentiamque proponentes; in tertio, quomodo
et inter quos possit usque in finem indirupta servari, prout potuimus,
enodantes. In hujus igitur lectione si quis profecerit, Deo gratias agat, et pro
peccatis meis apud Christi misericordiam intercedat. Si quis autem superfluum
aut inutile putat esse, quod scripsimus, parcat infelicitati meae, quae fluxum
cogitationum mearum hujus meditationis me compulit occupatione restringere.
LIBER PRIMUS. De ortu
amicitiae.
AELREDUS. Ecce ego et tu, et spero quod tertius inter
nos Christus sit. Non est modo, qui obstrepat; non est, qui intercidat amica
colloquia, grataeque huic solitudini nullius vox vel tumultus irrepit. Age nunc,
charissime, aperi pectus tuum, et amicis auribus quidquid placet instilla, nec
ingrate accipiamus locum, tempus et otium. Nam paulo ante in turba fratrum me
residente, cum omnes undique circumstreperent, et alius quaereret, alius
disputaret; et iste de Scripturis, ille de moribus, alter de vitiis, de
virtutibus alter quaestiones ingererent, tu solus tacebas: et nunc caput
erigens, parabas aliquid proferre in medium: sed quasi vox in ipsis
interciperetur faucibus, iterum demisso capite tacebas: nunc parvo intervallo
secedens a nobis, et iterum
rediens tristem vultum praeferebas, quibus omnibus mihi duntaxat dabatur
intelligi, te ad proferendum tuae mentis conceptum, et horrere multitudinem, et
optare secretum. Ivo. Profecto ita est, et gratulor plurimum, intelligens quod
cura tibi est de puero tuo; cujus tibi mentem, mentisque propositum non alius
quam spiritus charitatis aperuit. Et utinam hoc mihi tua concedat dignatio, ut
quotiescunque filios tuos, qui hic sunt, visitaveris, vel semel mihi liceat,
caeteris remotis tui habere copiam, et aestus pectoris mei sine perturbatione
proferre!
AELREDUS. Faciam quidem, et
libens. Delector enim plurimum, quod te pronum ad haec vana et otiosa
non video; sed semper aliquid utile et profectui tuo necessarium proloqui.
Loquere ergo secure, et cum amico omnes curas tuas cogitationesque commisce; ut
vel discas aliquid vel doceas, des et accipias, profundas et haurias. Ivo. Ego
quidem paratus sum, non docere, non dare, sed accipere; haurire non profundere:
sicut mihi aetas praescribit, imperitia cogit, hortatur professio. Sed ne in his
tempus ad alia necessarium insipienter insumam, volo, me aliquid de spirituali
amicitia doceas, videlicet quid sit, quid pariet utilitatis, quod ejus
principium, quis finis; utrum inter omnes esse possit, et si non inter omnes,
inter quos: quomodo etiam possit indirupta servari, et sine aliqua dissensionis
molestia sancto fine concludi.
AELREDUS.
Miror, cur a me haec aestimas esse quaerenda, cum satis superque ab
antiquissimis, excellentissimisque doctoribus de his omnibus constet esse
tractatum: maxime cum pueritiam tuam in hujusmodi studiis triveris, et Tullii
Ciceronis librum De amicitia legeris;
ubi copiosissime de omnibus quae ad eam spectare videntur jucundo stylo
disseruit, et quasdam, ut ita dicam, leges in ea ac praecepta descripsit. Ivo.
Non usquequaque ipse mihi ignotus est liber, utpote qui in eo aliquando plurimum
delectabar; sed ex quo mihi de sanctarum Scripturarum favis aliquid coepit
emanare dulcedinis, et mellifluum Christi nomen sibi meum vindicavit affectum,
quidquid sine coelestium litterarum sale, ac dulcissimi illius nominis
condimento, quamvis subtiliter et eloquenter disputatum legero, vel audiero, nec
sapidum mihi potest esse, nec lucidum. Eapropter vel ea ipsa quae dicta sunt, si
tamen sunt consona rationi, vel certe alia, quae disputationis istius poscit
utilitas velim mihi Scripturarum auctoritate probari:
et quemadmodum ea ipsa, quam inter nos oportet esse, amicitia, et in Christo
inchoetur, et secundum Christum servetur, et ad Christum finis ejus et utilitas
referatur, plenius edoceri. Constat enim Tullium verae amicitiae ignorasse
virtutem, cum ejus principium finemque, Christum videlicet, penitus ignoraverit.
AELREDUS. Victus sum, fateor,
ut quasi me ipsum nesciens, nec vires proprias metiens, de his non quidem te
doceam, sed tecum potius conferam; cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumenque
illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae janua accenderis, quod nos
non sinat errare per devia; sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis
perducat. Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid
utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a
Christo perfici debeat, probetur? Age nunc, et quid primum de amicitia videatur
esse quaerendum, edicito. Ivo. Primum quid sit amicitia, arbitror disserendum;
ne videamur in inani pingere, si nesciamus quid sit illud, de quo debeat
disputationis nostrae series, tenorque procedere.
AELREDUS. Nonne satis tibi est hinc, quod ait Tullius.
Amicitia est rerum humanarum et divinarum, cum benevolentia et charitate
consensio? Ivo. Si tibi sufficit ista definitio, mihi judico satisfactum.
AELREDUS. Ergo quibuscunque
fuerit de rebus humanis atque
divinis sententia eadem, eademque voluntas cum benevolentia et charitate, ad
amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur. Ivo. Quidni? Verumtamen
charitatis vel benevolentiae nomine, quid ethnicus ille significare voluerit,
non video.
AELREDUS. Forte nomine charitatis mentis
affectum, benevolentiae vero operis expressit effectum. Nam ipsa in rebus
humanis atque divinis, mentibus utriusque chara, id est suavis et pretiosa debet
esse consensio: benevola etiam et jucunda, in rebus exterioribus, operum
exhibitio. Ivo. Fateor, placet mihi satis ista definitio, nisi et ethnicis et
Judaeis, iniquis insuper Christianis eam convenire putarem. Quod autem vera
amicitia inter eos, qui sine Christo sunt, esse non possit, mihi fateor esse
persuasum.
AELREDUS. Satis nobis in
consequentibus elucescet, utrum definitio minus aliquid habeat, vel superabundet
in aliquo; ut vel reprobetur a nobis, vel quasi sufficiens, et extra nihil
recipiens admittatur. Ex ipsa
tamen definitione, quamvis forte tibi minus videatur esse perfecta, intelligere
utcunque poteris, quid sit amicitia. Ivo. Non sim tibi oneri, rogo te, si non
ista sufficiant, nisi ipsius vocabuli rationem mihi enucleaveris.
AELREDUS. Geram tibi morem,
si tamen parcas inscientiae meae, ut me non cogas docere, quod nescio. Ab amore,
ut mihi videtur, amicus dicitur, ab amico amicitia. Est autem amor quidam animae
rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad
fruendum; per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et
conservat adeptum. Cujus affectus et motus in Speculo nostro, quod satis
cognitum habes, quam lucide potuimus ac diligenter, expressimus. Porro
amicus quasi amoris, vel, ut quibusdam placuit, ipsius animi custos dicitur;
quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut
omnia ejus secreta fideli silentio servet; quidquid in eo vitiosum viderit, pro
viribus curet et toleret; cui et gaudenti congaudeat, et dolenti condoleat, et
omnia sua esse sentiat, quae amici sunt. Amicitia igitur ipsa virtus est, qua
talis dilectionis ac dulcedinis foedere ipsi animi copulantur, et efficiuntur
unum de pluribus. Unde ipsam amicitiam non inter fortuita et caduca, sed inter
ipsas virtutes, quae aeternae sunt, etiam mundi hujus philosophi collocarunt,
quibus Salomon in Proverbiis consentire videtur: Omni, inquiens, tempore
diligit, qui amicus est (Prov. XVII),
manifeste declarans amicitiam aeternam esse, si vera est; si autem esse
desierit, nec veram fuisse, cum videretur existere. Ivo. Quid est igitur, quod
inter amicissimos graves ortas inimicitias legimus?
AELREDUS. De his suo loco
uberius, si Deus voluerit, disputabimus; hoc volo interim credas, nunquam fuisse
amicum, qui laedere potuit eum, quem in amicitia semel recepit; sed nec eum
verae amicitiae gustasse delicias, qui vel laesus desiit diligere, quem semel
amavit. Omni enim tempore diligit, qui amicus est; etsi arguatur, etsi laedatur,
etsi tradatur flammis, etsi cruci affligatur, omni tempore diligit qui amicus
est; et, ut ait noster Hieronymus,
« Amicitia quae desinere potest, nunquam vera fuit. » Ivo. Cum tanta sit in
amicitia vera perfectio, non est mirum quod tam rari fuerint hi, quos veros
amicos antiquitas commendavit. Vix enim, ut ait Tullius, tria vel quatuor
amicorum paria, in tot retro saeculis fama concelebrat. Quod si nostris, id est
Christianis temporibus, tanta est raritas amicorum, frustra, ut mihi videtur, in
hujus virtutis inquisitione desudo, quam me adepturum, ejus mirabili sublimitate
territus, jam pene despero.
AELREDUS. Magnarum rerum, ut
ait quidam, ipse conatus magnus est. Unde virtuosae mentis est, sublimia semper
et ardua meditari; ut vel adipiscatur optata, vel lucidius intelligat, et
cognoscat optanda, cum non parum
credendus sit profecisse, qui virtutis cognitione didicit, quam longe sit a
virtute. Quamvis de nullius virtutis acquisitione desperandum sit Christiano,
cui quotidie ex Evangelio vox divina resultat: Petite
et accipietis, etc. (Matth.
VII.) Nec mirum si inter ethnicos verae
virtutis rari fuerunt sectatores, qui virtutum largitorem Dominum nesciebant, de
quo scriptum est: Dominus virtutum ipse est
Rex gloriae (Psal. XXIII). In cujus profecto
fide, non dico tria vel quatuor, sed mille tibi proferam paria amicorum; qui
quod illi de Pilade et Oreste pro magno miraculo dicunt vel fingunt, parati
erant pro invicem mori. Nonne, secundum Tullianam diffinitionem, verae amicitiae
virtute pollebant, de quibus scriptum est. Multitudinis
credentium erat cor unum et anima
una: nec quisquam aliquid suum esse dicebat, sed erant illi omnia communia?
(Act. V.) Quomodo non inter
eos rerum divinarum et humanarum, cum charitate et benevolentia fuit summa
consensio, quibus cor erat unum et anima una? Quot martyres pro fratribus animas
posuerunt! quot non pepercerunt expensis, non laboribus, non ipsius corporis
cruciatibus! Credo te multoties, non sine lacrymis, legisse puellam illam
Antiochenam, pulcherrima cujusdam militis fraude ereptam lupanaribus, ipsum
postmodum socium habuisse martyrii, quem custodem pudicitiae invenerat in
lupanari. Multa tibi hujus rei proferrem exempla, nisi et prolixitas
prohiberet, et silentium nobis
ipsa copia indixisset. Annuntiavit enim Christus Jesus, et locutus est, et
multiplicati sunt super numerum. Majorem, inquit, hac
dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan.
XV). Ivo. Ergone inter amicitiam et charitatem
nihil distare arbitrabimur?
AELREDUS. Imo plurimum; multo
enim plures gremio charitatis, quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina
sanxit auctoritas. Non enim amicos solum, sed et inimicos sinu dilectionis
excipere, charitatis lege compellimur. Amicos autem illos solos dicimus, quibus
cor nostrum, et quidquid in illo est, committere non formidamus; illis vicissim
nobis, eadem fidei lege et securitate constrictis. Ivo.
Quam multi saeculariter viventes, et sibi in quibuslibet vitiis consentientes
simili sibi foedere copulantur, et prae cunctis mundi deliciis gratum, et dulce
etiam talis amicitiae vinculum experiuntur! Non sit tibi molestum inter tot
amicitias, illam quam spiritualem ad differentiam aliarum credimus nominandam,
quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et
desiderantibus occurrunt et obstrepunt, ab earum, ut ita dixerim, communione
secernere; ut illarum comparatione clariorem eam nobis, ac proinde optabiliorem
faciens, ad ejus nos acquisitionem vehementius excites et accendas.
AELREDUS. Falso sibi
praeclarum amicitiae nomen assumunt, inter quos est convenientia vitiorum; quoniam
qui non amat, amicus non est, non amat autem hominem, qui amat iniquitatem. Qui enim diligit
iniquitatem non amat, sed odit
animam suam (Psal. X); qui vero suam non
diligit animam, utique alterius amare non poterit. Unde colligitur eos amicitiae
falso nomine gloriari, fallique ejus similitudine, non veritate fulciri.
Verumtamen cum in hac tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia
foedat, vel incestat luxuria, tanta ac talis experiatur dulcedo: libet
conjicere, quantum habeat suavitatis illa, quae quanto honestior est, tanto est
securior; quanto castior, tanto jucundior; quanto liberior, tanto felicior.
Patiamur tamen ut, propter quamdam, quae in affectibus sentitur, similitudinem,
etiam illae amicitiae quae verae
non sint, amicitiae nuncupentur, dum tamen ab illa quae spiritualis est, et ideo
vera, certis judiciis distinguantur. Dicatur itaque amicitia alia carnalis, alia
mundialis, alia spiritualis. Et carnalem quidem creat vitiorum consensus;
mundialem spes quaestus accendit; spiritalem inter bonos vitae, morum
studiorumque similitudo conglutinat. Verum amicitiae carnalis exordium ab
affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni
transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes; per quorum
aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum
inferuntur imagines: quibus ad libitum frui, putat esse beatum; sed sine socio
frui, minus aestimat esse
jucundum. Tunc motu, nutu, verbis, obsequiis, animus ab animo captivatur, et
accenditur unus ab altero, et conflantur in unum: ut inito foedere miserabili,
quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero;
nihilque hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil judicant justius: idem velle,
et idem nolle, sibi existimantes amicitiae legibus imperari. Haec itaque
amicitia nec deliberatione suscipitur, nec judicio probatur, nec regitur
ratione; sed secundum impetum affectionis per diversa raptatur; non modum
servans, non honesta procurans, non commoda incommodave prospiciens; sed ad
omnia inconsiderate, indiscrete, leviter, immoderateque progrediens. Idcirco vel
quasi quibusdam furiis agitata, a semetipsa
consumitur, vel eadem levitate resolvitur, qua contrahitur. At amicitia
mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine parturitur, semper est
plena fraudis atque fallaciae; nihil in ea certum, nihil constans, nihil
securum; quippe quae semper cum fortuna mutatur, et sequitur marsupium. Unde
scriptum est: Est amicus secundum tempus, et
non permanebit in die tribulationis (Eccli. VI).
Tolle spem quaestus, et statim desinet esse amicus. Quam amicitiam quidam versus
ita eleganter derisit: Non est personae sed
prosperitatis amicus, Quem
fortuna tenet dulcis, acerba fugat. Attamen
hujus amicitiae vitiosae principium quosdam plerumque ad quamdam verae amicitiae
provehit portionem: eos scilicet, qui primum spe lucri communis foedus
ineuntes, dum sibi in iniquo mammona fidem servant, in rebus duntaxat humanis,
ad maximum perveniunt gratumque consensum. Attamen vera amicitia nullo modo
dicenda est, quae commodi temporalis causa suscipitur et servatur. Amicitia enim
spiritalis, quam veram dicimus, non utilitatis cujusque mundialis intuitu, non
qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani
pectoris sensu desideratur, ita ut fructus ejus praemiumque, non sit aliud quam
ipsa. Unde Dominus in Evangelio: Posui vos, inquit, ut
eatis, et fructum afferatis (Joan. XV), id est
ut invicem diligatis. In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus
capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo. Amicitia itaque spiritalis,
inter bonos, vitae, morum, studiorumque
similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis, cum
benevolentia et charitate consensio. Quae quidem diffinitio, ad amicitiam
exprimendam, satis mihi videtur esse sufficiens; si tamen more nostro charitas
nuncupetur, ut amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus
amandi, qui cum quadam dulcedine movetur interius, exprimatur. Ubi talis est
amicitia, ibi profecto est idem velle et idem nolle, tanto utique dulcius,
quanto sincerius; tanto suavius, quanto sacratius; ubi sic amantes nihil possunt
velle quod dedeceat, nihil quod expediat, nolle. Hanc nempe amicitiam prudentia
dirigit, justitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur; de
quibus suo loco disputabimus. Nunc autem si de eo, quod primum quaerendum
putasti, videlicet quid sit amicitia satis dictum existimas, edicito. Ivo.
Sufficiunt plane ea, quae dicta sunt, nec aliquid mihi suggeritur, quod ultra
quaeram. Sed antequam ad alia transeamus, scire desidero, unde primum amicitia
inter mortales orta est, natura an casu, an necessitate aliqua, vel certe
praecepto, aut lege humano generi imposita in usum venerit, usus vero eam
commendabilem fecerit.
AELREDUS. Amicitiae, ut mihi
videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde
experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit. Deus enim summe potens
et summe bonus, sibi ipsi sufficiens bonum est; quoniam bonum suum,
gaudium suum, gloria sua, beatitudo sua ipse est; nec est aliquid extra ipsum
quo egeat, non homo, non angelus, non coelum, non terra, nec aliquid, quod in
ipsis est. Cui omnis creatura proclamat: Deus
meus es, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV).
Nec tantum sibi sufficit ipse, sed et omnium rerum sufficientia ipse est, dans
aliis esse, aliis et sentire, aliis insuper et sapere, ipse omnium existentium
causa, omnium sentientium vita, omnium intelligentium sapientia. Ipse itaque
summa natura omnes naturas instituit, omnia suis locis ordinavit, omnia suis
temporibus discrete distribuit. Voluit autem, nam et ita ratio ejus aeterna
praescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas; et ita
omnia ab ipso, qui summe et pure unus
est, quoddam unitatis vestigium sortirentur. Hinc est, quod nullum genus rerum
solitarium reliquit, sed ex multis quadam societate connexuit. Nam ut ab
insensibilibus ordiamur, quae humus, vel quod flumen unum unius generis gignit
lapidem: aut quae silva unam unius generis arborem profert? Ita inter ipsa
insensibilia quasi amor quidam societatis elucet, cum nihil eorum solum sit, sed
cum quadam sui generis societate et creetur, et persistat. Verum inter ipsa
sensibilia quanta amicitiae species et societatis amorisque fulgeat imago, quis
facile dixerit? Certe cum in caeteris omnibus irrationabilia deprehendantur, in
hac tamen parte ita humanum animum imitantur, ut pene ratione agi
aestimentur. Ita se sequuntur, ita colludunt sibi, ita motibus simul et vocibus
suum exprimunt et produnt affectum, tam avide et jucunde mutua societate
fruuntur, ut nihil magis quam ea, quae amicitiae sunt, curare videantur. Sic
etiam in angelis divina sapientia providit, ut non unus videlicet crearetur; sed
plures; inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem
crearet affectum; ne cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret
invidiae, si non obstitisset charitas amicitiae, et ita solitudinem excluderet
multitudo, jucunditatem augeret in pluribus charitatis communio. Postremo cum
hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret: Non
est bonum, inquit, homini
esse solum, faciamus ei
adjutorium simile sibi (Gen. II).
Nec certe de simili, vel saltem de eadem materia, hoc adjutorium divina virtus
formavit, sed ad expressius charitatis et amicitiae incentivum, de ipsius
substantia masculi feminam procreavit. Pulchre autem de latere primi hominis
secundus assumitur, ut natura doceret omnes aequales, quasi collaterales, nec
esset in rebus humanis superior vel inferior, quod est amicitiae proprium. Ita
natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et charitatis impressit
affectum, quem interior mox sensus amandi, quodam gustu suavitatis adauxit. At
post lapsum primi hominis, cum refrigescente charitate cupiditas subintrasset,
fecissetque bono communi privata praeponi, amicitiae charitatisque splendorem
avaritia invidiaque corrupit;
contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus
invehens. Tunc boni quique inter charitatem et amicitiam distinxerunt;
animadvertentes quod etiam inimicis atque perversis sit impendenda dilectio; cum
in bonos et pessimos esse non possit voluntatum vel consiliorum ulla communio.
Amicitia itaque, quae sicut charitas inter omnes primum et ab omnibus
servabatur, inter paucos bonos naturali lege resedit, qui videntes a multis
sacra fidei et societatis jura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae
foedere constrinxerunt; inter mala, quae videbant et sentiebant, in mutuae
charitatis gratia quiescentes. Verum his, in quibus omnem virtutis sensum
oblitteravit impietas, ratio, quae in eis exstingui non
potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum reliquit; adeo ut sine sociis nec
avaro divitiae, nec ambitioso gloria, nec voluptas placere posset luxurioso.
Compacta sunt itaque etiam inter pessimos quaedam societatis foedera detestanda;
quae amicitiae pulcherrimo nomine palliata, lege et praeceptis a vera amicitia
fuerant distinguenda; ne cum ista appeteretur, in illa propter quamdam ejus
similitudinem incaute incideretur. Sic amicitiam, quam natura instituit, quam
roboravit usus, legis auctoritas ordinavit. Manifestum proinde est amicitiam
naturalem esse, sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera, quae propter se,
quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda: quibus omnis, qui ea habet,
bene utitur, quibus nullus prorsus abutitur. Ivo.
Nonne, quaeso te, sapientia multi abutuntur; qui ex ea hominibus placere
cupiunt, vel in seipsis pro collata sibi sapientia superbiunt; vel certe hi, qui
eam venalem habent, et quaestum existimant pietatem?
AELREDUS. Hinc tibi
satisfaciet noster Augustinus, cujus verba sunt haec: « Qui sibi placet, stulto
homini placet, quia profecto stultus est, qui sibi placet. » Qui vero stultus
est, sapiens non est. Et qui sapiens non est, non habendo utique sapientiam,
sapiens non est. Quomodo igitur sapientia male utitur, qui sapientiam non habet?
Sic et superba castitas virtus non est; quia superbia ipsa, quae vitium est, eam
quae virtus putabatur, sibi conformem
facit; ideo jam non virtus, sed vitium est. Ivo. Sed pace tua dico, non congruum
mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adjunxisti, cum inter illas nulla sit
comparatio.
AELREDUS. Saepe minora
majoribus, bona melioribus, inferiora fortioribus, etsi non coaequantur,
conjunguntur tamen, maxime in virtutibus; quae licet a se graduum diversitate
discrepent, quadam sibi tamen similitudine vicinantur. Vicina enim est
virginitati viduitas, viduitati conjugalis castitas; quamvis inter has virtutes
magna sit differentia, in eo tamen, quod virtutes sunt, nonnulla est
convenientia. Neque enim ideo pudicitia conjugalis virtus non est, quia
praecellit continentia vidualis; quibus licet sancta praeferatur virginitas,
earum tamen gratiam non
obliterat. Quamvis si ea, quae de amicitia dicta sunt, diligenter advertas,
invenies eam sapientiae sic vicinam vel infertam, ut pene dixerim, amicitiam
nihil aliud esse, quam sapientiam. Ivo. Obstupesco, fateor, nec facile id mihi
persuaderi posse, existimo.
AELREDUS. Exciditne tibi
dixisse Scripturam: Omni tempore diligit, qui
amicus est? (Prov. XVII.) Ait
etiam, sicut meministi, noster Hieronymus: « Amicitia quae desinere potest,
nunquam vera fuit. » Amicitiam etiam nec subsistere quidem sine charitate, satis
superque monstratum est. Cum igitur in amicitia et aeternitas vigeat, et veritas
luceat, et charitas dulcescat, utrum nomen sapientiae tribus his debeas
abrogare, tu videris. Ivo. O quid est hoc? dicamne de amicitia quod amicus Jesu Joannes
de charitate commemorat: Deus amicitia est?
AELREDUS. Inusitatum quidem
hoc, nec ex Scripturis habet auctoritatem: quod tamen sequitur de charitate,
amicitiae profecto dare non dubito, quoniam: Qui
manet in amicitia, in
Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Quod,
cum de ipsius fructu vel utilitate coeperimus disputare, manifestius
pervidebimus. Nunc, si quid sit amicitia, pro simplicitate ingenioli nostri
satis diximus, caetera, quae enucleanda proposuisti, alio tempori reservemus.
Ivo. Licet aviditati meae nimis ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum
tempus coenae, cui deesse non permittitur; sed etiam multorum, quibus debitor tu
es, exspectatio satis onerosa compellit.
LIBER SECUNDUS. De
fructu amicitiae et excellentia ejus.
AELREDUS. Jam nunc, frater, accede:
quidnam causae fuerit, quod paulo ante, cum carnalibus illis carnalia
compararem, solus sedebas, modicum semotus a nobis; et nunc oculos huc illucque
vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis contrectabas,
nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra
vultus mutatione querebaris, edicito. GALTERUS. Profecto ita est. Quis enim
patienter sustineat tota die, nescio quos exsecutores Pharaonis tui habere
copiam; nos autem, quibus specialiter debitor es, nec rarum tecum habere posse
colloquium?
AELREDUS. Et illis quoque
gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia formidamus. Quibus
vel nunc tandem exclusis, tanto mihi gratior
est solitudo, quanto molestior inquietudo praecessit. Nam optimum cibi
condimentum fames est; nec mel aliave species vinum sic sapidum reddit ut sitis
vehemens aquam. Quocirca erit tibi forte haec nostra collatio quasi cibus vel
potus quidam spiritualis, eo jucundior, quo aestus praecessit ardentior. Age
jam, et quod anxio pectore paulo ante parabas evolvere, in medium proferre non
differas. GALTERUS. Faciam quidem, nam si velim de hora causari, quam isti nobis
reliquere brevissimam, videbor mihi eam facere breviorem. Dic nunc, rogo te,
utrum elapsum animo sit, an adhuc memoria teneas; quid inter te quondam, et tuum
Ivonem de amicitia spirituali convenerit; quas tibi ipse
proposuerit quaestiones: quantum in earum enucleatione processeris, quid de his
quoque stylo tradideris.
AELREDUS. Equidem charissimi
mei recordatio, imo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est,
ut, licet humanis exemptus conditioni satis dederit, in meo tamen animo nunquam videatur
obiisse. Ibi enim semper mecum est, ibi mihi religiosus ejus vultus elucet, ibi
mihi dulces ejus arrident oculi, ibi ejus jucunda mihi verba sic sapiunt, ut vel
ego videar cum eo ad meliora transisse; vel ipse mecum adhuc in inferioribus
conversari. Scis autem, quia plures praeterierunt anni, ex quo schedula ipsa,
cui de spirituali amicitia ejus interrogationes, measque responsiones
impresseram, nobis elapsa est. GALTERUS. Non me latent ista; sed, ut verum
fatear, hinc tota aviditas et impatientia tota descendit; quod schedulam ipsam
ante hoc triduum repertam, et tibi traditam, a quibusdam accepi. Ostende eam,
quaeso, puero tuo: non enim requiescit spiritus meus, donec conspectis omnibus,
et quid illi disputationi desit,
advertens; ea quae mihi vel mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit
esse quaerenda, ad tuae paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut
admittenda, aut exponenda.
AELREDUS. Geram tibi morem;
sed solus volo legas quod scriptum est, nec efferatur in publicum: ne forte
aliqua resecanda, addenda nonnulla, plurima vero corrigenda aestimaverim.
GALTERUS. Ecce adsum, habens aures ad tua verba suspensas; tanto certe avidius,
quanto id quod de amicitia legi, dulcius sapuit. Quoniam igitur, quid sit
amicitia, legi magnifice disputatum; quid cultoribus suis pariat utilitatis,
velim mihi insinues. Cum enim res tanta sit, ut certis rationibus visus es
comprobasse; tunc primum
vehementius appetitur, cum finis ejus fructusque cognoscitur.
AELREDUS. Non id pro tantae
rei dignitate a me explicari posse praesumo; cum in rebus humanis nihil sanctius
appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil
experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur. Habet enim fructum vitae
praesentis et futurae; ipsa enim omnes virtutes sua ostendit suavitate, vitia
sua virtute confodit: adversa temperat, componit prospera: ita ut sine amico
inter mortales nihil fere possit esse jucundum: et homo bestiae comparetur, non
habens qui secum collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur; cui
evaporet, si quid molestum mens conceperit; cui communicet, si quid praeter
solitum sublime vel luminosum accesserit. Vae
soli, quia, cum ceciderit, non habet sublevantem se! (Eccle. IV.) Solus
omnino est, qui sine amico est. At quae felicitas, quae securitas, quae
jucunditas est, habere cum quo aeque audeas loqui, ut tibi; cui confiteri non
timeas, si quid deliqueris; cui non erubescas revelare, in spiritualibus si quid
profeceris; cui cordis tui omnia
secreta committas, et commendes consilia? Quid igitur jucundius, quam ita unire
animum alterius, et unum efficere de duobus, ut nulla jactantia timeatur, nulla
formidetur suspicio, nec correptus alter ab altero doleat, nec laudantem alter
alterum adulationis notet vel arguat? Amicus, ait
Sapiens, medicamentum est vitae (Eccli. VI).
Praeclare quidem id. Non enim validior vel efficacior est vulneribus nostris in
omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat
compatiens, omni commodo occurrat congratulans; ut, junctis suis humeris, onera
sua invicem tolerent, nisi quod unusquisque propriam levius quam amici portet
injuriam. Amicitia ergo secundas
res facit splendidiores, adversas partiens communicansque reddit leviores.
Optimum ergo vitae medicamentum amicus. Nam et philosophis etiam placuit. Non
aqua, non sole, non igne pluribus locis utimur, quam amico. In omni actu, in
omni studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in
secreto, in publico, in omni consultatione, domi forisque ubique amicitia grata,
amicus necessarius, utilis gratia reperitur. Quocirca amici, ait Tullius, et
absentes adsunt sibi, et egentes abundant, et imbecilles valent: et quod
difficilius est dictu, mortui vivunt. Igitur amicitia est divitibus pro gloria,
exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina, mortuis pro
vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro
virtute, robustis pro praemio. Tantus enim amicos honor, memoria, laus,
desideriumque prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa
judicetur: et quod his omnibus excelsius, quidam gradus est amicitia vicinus
perfectioni, quae in Dei dilectione et cognitione consistit; ut homo ex amico
hominis Dei efficiatur amiens, secundum illud Salvatoris in Evangelio: Jam
non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV).
GALTERUS. Ita, fateor, tua me movit oratio, ita in amicitiae desiderium totum
animi mei succendit appetitum, ut nec vivere me crediderim, quandiu hujus tanti
boni, tam multiplici fructu caruero. Sed hoc quod ultimum posuisti, quod me
totum rapuit, et pene abripuit a terrenis, plenius mihi enodari
desidero; quod scilicet amicitia optimus ad perfectionem gradus existit. Et
opportune satis hic nunc noster Gratianus intravit, quem ipsius amicitiae
alumnum jure dixerim: cujus totum studium est amari et amare; ne forte amicitiae
nimium avidus, ejusque similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro
solida, pro spiritali carnalem recipiat. GRATIANUS. Ago gratias humanitati tuae,
frater, quod non vocato, sed se impudentius ingerenti, nunc tandem ad spiritale
convivium concedis accessum. Nam si me serio, non ludo alumnum amicitiae
appellandum putasti, debueram in sermonis principio accersiri, nec aviditatem
meam posita verecundia prodidissem. At tu, Pater, perge quo coeperas, et causa
mei aliquid mensis appone; ut, si non satiari ut iste (qui nescio quot
ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus ascivit), saltem
modicum valeam refocillari.
AELREDUS. Non verearis, fili,
quoniam tanta restant adhuc de amicitiae bono dicenda, quae si quilibet sapiens
prosequeretur, nos nihil dixisse putares. Verum quomodo ad Dei dilectionem et
cognitionem, gradus quidam sit amicitia, paucis adverte. In amicitia quippe
nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum, et quidquid est, id sanctum
et voluntarium, et verum est. Et hoc ipsum quoque charitatis proprium est. In
hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos, qui sibi
amicitiae glutino copulantur, omnia jucunda,
omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sequuntur. Ex charitatis igitur
perfectione plerosque diligimus, qui nobis oneri sunt et dolori; quibus licet
honeste, non ficte, non simulate, sed vere voluntarieque consulimus, ad secreta
tamen eos amicitiae nostrae non admittimus. Quocirca in amicitia conjunguntur
honestas et suavitas, veritas et jucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et
actus. Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo
perficiuntur. Non igitur videtur nimium gravis vel innaturalis ascensus, de
Christo amorem inspirante, quo amicum diligimus, ad Christum, semetipsum amicum
nobis praebentem, quem diligamus; ut suavitas suavitati, dulcedo dulcedini,
affectus succedat affectui. Itaque
amicus, in spiritu Christi adhaerens amico, efficitur cum eo cor unum et anima
una, et sic per amoris gradus ad Christi conscendens amicitiam, unus cum eo
spiritus efficitur in osculo uno. Ad quod osculum anima quaedam sancta
suspirans, Osculetur me, inquit, osculo
oris sui (Cant. I). Consideremus istius osculi
carnalis proprietatem, ut de carnalibus ad spiritalia, de humanis ad divina
transeamus. Duobus alimentis vita hominis sustentatur, cibo et aere. Et sine
cibo quidem aliquandiu potest subsistere, at sine aere ne una quidem hora.
Itaque ut vivamus, ore haurimus aerem, et remittimus. Et ipsum quidem quod
emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit. Quocirca in osculo duo sibi
spiritus obviant, et miscentur sibi,
et uniuntur: ex quibus quaedam mentis suavitas nascens, osculantium monet et
perstringit affectum. Est igitur osculum corporale, osculum spiritale, osculum
intellectuale. Osculum corporale impressione fit labiorum; osculum spiritale
conjunctione animorum; osculum intellectuale per Dei spiritum, infusione
gratiarum. Osculum proinde corporale non nisi certis et honestis causis aut
offerendum est, aut recipiendum: verbi gratia in signum reconciliationis, quando
fiunt amici, qui prius fuerant inimici adinvicem. In signum pacis, sicut
communicaturi in Ecclesia, interiorem pacem exteriori osculo demonstrant. In
signum dilectionis, sicut inter sponsum et sponsam fieri permittitur; vel sicut
ab amicis, post diuturnam absentiam, et
porrigitur et suscipitur. In signum catholicae unitatis, sicut fit cum hospes
suscipitur. Sed sicut plerique aqua, igni, ferro, cibo et aere, quae naturaliter
bona sunt, in suae crudelitatis vel voluptatis satellitium abutuntur; ita
perversi et turpes, etiam hoc bono, quod ad ea significanda quae diximus, lex
naturalis instituit, sua quodammodo flagitia condire nituntur: ipsum osculum
turpitudine tanta foedantes, ut sic osculari nil sit aliud quam adulterari. Quod
quam sit detestandum, quam abominandum, quam fugiendum, quam aversandum,
quilibet honestus intelligit. Porro osculum spiritale proprie amicorum est, qui
sub una amicitiae lege tenentur: non enim fit oris
attactu, sed mentis affectu: non conjunctione labiorum, sed commistione
spirituum, castificante omnia Dei spiritu, et ex sui participatione coelestem
immittente saporem. Hoc osculum dixerim Christi, quod ipse tamen porrigit non
ore proprio sed alieno; illum sacratissimum amantibus inspirans affectum, ut
illis videatur quasi unam animam in diversis esse corporibus; dicantque cum
Propheta: Ecce quam bonum et quam jucundum,
habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Huic
ergo osculo assuefacta mens, et a Christo totam hanc dulcedinem adesse non
ambigens, quasi secum reputans et dicens: O si ipsemet accessisset; ad illud
intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans: Osculetur
me, dicit, osculo
oris sui (Cant.
I); ut jam terrenis affectibus mitigatis, et
omnibus, quae de mundo sunt, cogitationibus desideriisque sopitis, in solius
Christi delectetur osculo, et quiescat amplexu, exsultans et dicens: Laeva
ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II).
GRATIANUS. Amicitia haec, ut video, non est popularis, nec qualem eam somniare
consuevimus. Nescio quid hic Galterus hactenus senserit; ego aliud nihil
amicitiam esse credidi, quam inter duos tantam voluntatum identitatem, ut nihil
velit unus, quod alter nolit; sed tanta sit inter utrosque in bonis malisque
consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam, quod alterius
sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto, et abutendum. GALTERUS. Longe
aliud in priori dialogo memini me didicisse, ubi ipsa diffinitio amicitiae
posita et exposita, merito ad ejus fructum altius inspiciendum me vehementius
animavit. De qua sufficienter instructi, certam nobis metam, quatenus debeat
amicitia progredi, cum diversorum diversa sententia sit, petimus praefigi. Sunt
namque quidam, qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel
privatum, favendum putant amico. Quidam solam fidem detrahendam judicant,
caetera non cavenda. Alii pro amico contemnendam pecuniam, expuendos honores,
majorum inimicitias subeundas, exsilium etiam censent non fugiendum; se ipsum,
in quibus non obsit patriae, nec contra fas alium laedat, etiam in inhonestis et
turpibus exponendum. Sunt et qui
hanc metam in amicitia constituunt, ut unusquisque, sicut erga seipsum, sic et
efficiatur erga amicum. Quidam amico in omni beneficio vel obsequio vicem
rependere, satis dare amicitiae credunt. Mihi sane nulli horum esse credendum,
hac nostra collatione satis persuasum est; unde aliquam certam mihi in amicitia
metam a te opto constitui, maxime propter hunc Gratianum, ne forte secundum
nomen suum, ita velit esse gratiosus, ut incaute fiat vitiosus. GRATIANUS. Haud
ingrate hanc tuam pro me accipio sollicitudinem: nisi tamen sitis audiendi
praepediret, forte jam nunc tibi redderem talionem. Sed quid potius ad tuas
inquisitiones respondere velit, pariter audiamus.
AELREDUS.
Certam in amicitia metam Christus ipse praefixit: Majorem, inquiens, hac
dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan.
XV). Ecce quousque tendi debet amor inter
amicos, ut scilicet velint pro invicem mori. Satisne vobis istud?
GRATIANUS. Cum major esse non possit amicitia, cur non
satis sit? GALTERUS. Quid si pessimi quique vel ethnici, in consensu facinorum
et flagitiorum sic se diligant, ut velint pro invicem mori, eosne ad summam
amicitiae conscendisse fatebimur?
AELREDUS. Absit, cum inter
pessimos amicitia esse non possit! GRATIANUS. Describe nobis, quaeso, inter
quos vel oriri potest, vel servari.
AELREDUS. Breviter dico:
inter bonos oriri potest, inter meliores proficere, consummari autem inter
perfectos. Quandiu enim quemquam ex studio malum delectat, quandiu ei voluptas
gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione, quomodo ad
amicitiam vel aspirare eum fas est, cum ortus ejus ex virtutis opinione
procedit? Difficile igitur, imo impossibile tibi est, vel initia ejus degustare,
si fontem, de quo oriri potest, nescieris. Foedus est enim amor, nec amicitiae
nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico; quod necesse est eum facere,
qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita vel
illicitur, vel impellitur. Unde illorum detestanda sententia est,
qui, contra fidem et honestatem, pro amico aestimant faciendum. Nulla enim
excusatio peccati est, si amici causa peccaveris. Protoplastus Adam salubrius
praesumptionis arguisset uxorem, quam, gerendo ei morem, vetitum usurpasset (Gen.
III). Multo etiam melius servi regis Saul
fidem domino servaverunt, contra ejus imperium manum sanguini subtrahentes, quam
Doeg Idumaeus, qui regiae crudelitatis minister, Domini sacerdotes sacrilegis
manibus interfecit (I Reg. XXII).
Jonadab quoque amicus Ammon (II Reg. XIII) laudabilius
amici prohibuisset incestum, quam quo potiretur optato, consilium praebuisset.
Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat (II
Reg. XVI), qui
perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma
tulerunt. Et ut ad haec nostra tempora veniamus, multo certe felicius Otto
Romanae cardinalis Ecclesiae, ab amicissimo suo recessit Guidone, quam Joannes
suo adhaesit in tali schismate Octaviano. Cernitis igitur, nisi inter bonos
amicitiam stare non posse. GRATIANUS. Quid igitur nobis cum amicitia, qui boni
non sumus?
AELREDUS. Ego bonum non ita
ad vivum reseco, ut quidam, qui neminem volunt esse bonum, nisi eum cui ad
perfectionem nihil desit. Nos hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae
mortalitatis, sobrie, et juste, et pie vivens in hoc saeculo (Tit.
II), nihil a quolibet inhonestum petere, nec
rogatus velit praestare. Inter tales profecto amicitiam oriri, a talibus perfici
posse, non ambigimus. Nam qui
vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra jus et fas laesionem
excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim,
quam insanos: qui parcentes aliis, sibimet non aestimant esse parcendum; et
aliorum providentes honestati, suam infeliciter produnt. GALTERUS. Fere in
illorum cado sententiam, qui amicitiam dicunt esse cavendam, rem videlicet
plenam sollicitudinis, atque curarum, nec timoris vacuam, multis etiam obnoxiam
doloribus. Nam cum unicuique satis superque sit, sui curam gerere, incautum
dicunt, se sic aliis obligare, ut necesse sit cum multis implicari curis, et
affligi molestiis. Nihil praeterea difficilius aestimant, quam amicitiam
usque ad diem vitae extremum permanere, turpeque nimis sit, post initam
amicitiam, rem in contrarium verti. Unde tutius judicant, sic quemquam amare, ut
possit odire cum velit, sic amicitiae laxandas habenas, quas vel astringat, cum
velit, vel remittat. GRATIANUS. Frustra igitur tu in loquendo, nos in audiendo
laboravimus, si tam facile ab amicitiae tenuerimus appetitu; cujus nobis fructum
tam sanctum, tam utilem, tam acceptum Deo, perfectioni tam vicinum, tam
multipliciter commendasti. Sit illi ista sententia, cui placet sic amare hodie,
ut cras oderit; sic amicus omnibus esse, ut nulli sit fidus; hodie laudans, cras
vituperans; hodie blandiens, cras mordens; hodie paratus ad oscula, cras ad
opprobria promptus; cujus amor
vili pretio comparatur, levissima recedit offensa. GALTERUS. Felle putabam
carere columbos; verumtamen haec istorum sententia, quae sic displicet Gratiano,
qualiter refelli possit, edicito.
AELREDUS. Pulchre de his
Tullius: Solem, inquit, e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt,
qua nihil a Deo melius habemus, nil jucundius. Qualis sapientia amicitiam
detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore! quasi virtus
ulla sine sollicitudine vel acquiri possit, vel servari. Itane in te, sine tua
magna sollicitudine, aut prudentia contra errores, aut temperantia contra
libidines, aut justitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat?
Quis, rogo, hominum, maxime adolescentium sine dolore
maximo vel timore, tueri pudicitiam, vel lascivientem valet refrenare affectum?
Stultus Paulus, qui noluit sine aliorum cura et sollicitudine vivere; sed
intuitu charitatis, quam virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis,
urebatur cum scandalizatis. Sed et tristitia illi magna erat, et continuus dolor
cordi ejus, pro fratribus suis secundum carnem. Deserenda igitur illi charitas
erat, ne sub tot timoribus ac doloribus, nunc quos genuerat, iterum parturiens (Gal.
IV); nunc fovens ut nutrix (II
Thess. I), nunc ut magister corripiens (Col.
I); nunc timens, ne sensus illorum a fide
corrumperentur (II Cor. II);
nunc cum multo dolore multisque lacrymis ad poenitentiam provocans (II
Cor. II); nunc eos, qui non egerunt
poenitentiam, lugens. Videtis quomodo virtutes nituntur auferre e mundo, qui
comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant. Stulte Chusai
Arachites amicitiam, quae erat ei cum David (II
Reg. XVI), tanta
fide servavit, ut sollicitudinem securitati praeferret; malletque amici
participare doloribus, quam parricidae gaudiis honoribusque dissolvi? Ego eos
non tam homines, quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli
consolationi sint, nulli etiam oneri vel dolori, qui nihil delectationis ex
alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant,
amare nullum, amari a nullo curantes. Absit enim, ut eorum quemquam amare
concesserim, qui amicitiam quaestum putant! tunc
se solis labiis profitentes amicos, cum spes alicujus commodi temporalis
arriserit, vel cum amicum cujuslibet turpitudinis ministrum facere tentaverint.
GALTERUS. Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone,
quaeso, cujusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et servare debeamus.
AELREDUS. Cum dictum sit eam nisi inter bonos non posse
subsistere, facile tibi est percipere nullam amicitiam quae bonos dedeceat
recipiendam. GRATIANUS. Sed nos fortasse in hac discretione quid deceat, vel non
deceat, caligamus.
AELREDUS. Geram vobis morem,
et quae nobis occurrerint fugiendae, breviter adnotabo. Est amicitia puerilis,
quam vagus et lasciviens creat affectus, divaricans
pedes suos omni transeunti: sine ratione, sine pondere, sine mensura, sine
alicujus commodi vel incommodi consideratione. Haec ad tempus vehementer
afficit, et stringit, blandius allicit. Sed affectus sine ratione motus
bestialis est, ad quaeque illicita pronus, imo inter licita et illicita
discernere non valens. Licet autem amicitiam plerumque affectus praeveniat,
nunquam tamen sequendus, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat
justitia. Igitur haec amicitia, quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis
regnet affectus, ut infida, et instabilis, et impuris mista semper amoribus, ab
his quos spiritualis amicitiae dulcedo delcetat, omnimodis caveatur; quam non
tam amicitiam, quam amicitiae dicimus esse venenum, cum
in ea amoris nunquam modus possit servari legitimus, qui est ab animo ad animum;
sed honestam ejus venam, ex carnis concupiscentia fumus quidam emergens,
obnubilet et corrumpat; et neglecto spiritu, ad carnis desideria trahat.
Eapropter primordia amicitiae spiritualis, primum intentionis habeant puritatem,
rationis magisterium, temperantiae frenum; et sic suavissimus accedens affectus
ita profecto sentietur dulcis, ut esse nunquam desinat ordinatus. Est et
amicitia, quam pessimorum similitudo morum conciliat; de qua dicere supersedeo,
cum nec amicitiae nomine digna, ut superius diximus, habeatur. Est praeterea
amicitia, quam consideratio alicujus utilitatis accendit, quam
multi ob hanc causam et appetendam, et colendam, et conservandam existimant.
Quod si admittimus, quam multos omni amore dignissimos excludemus: qui cum nihil
habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi temporalis ab eis vel adipisci
poterit quis, vel sperare. Si vero inter commoda duxeris consilium in dubiis,
consolationem in adversis, et caetera hujusmodi: haec utique ab amico
exspectanda sunt, sed sequi debent ista amicitiam, non praecedere. Necdum enim
quid sit amicitia didicit, qui aliam ejus vult esse mercedem, quam ipsam; quae
tunc plane merces erit colentibus eam, cum tota translata in Deum, in ejus
contemplatione sepelit quos univit. Nam cum multas et magnas utilitates pariat
amicitia fida bonorum, non illam
tamen ab istis, sed ab illa istas procedere non ambigimus. Neque enim a
beneficiis, quibus Berzellai Galaadites David (II
Reg. XX) parricidam
filium fugientem et suscepit, et fovit, et muneravit amicum, inter tantos viros
partam credimus amicitiam, sed ab ipsa potius tantam gratiam processisse non
dubitamus. Nam quod rex viri illius prius eguerit, nemo qui cogitet. Verum quod
ipse viri magnarum opum, nihil pro his mercedis a rege speraverit, hinc
advertere perspicuum est, quod omnes delicias divitiasque civitatis pronius
offerenti, nihil suscipere acquievit, suis volens esse contentus. Sic et foedus
illud venerabile, quod inter David et Jonathan non spes futurae utilitatis, sed
virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus
contulisse; cum istius industria vita sit alterius conservata; illius beneficio,
hujus non sit posteritas deleta. Cum igitur in bonis semper praecedat amicitia,
sequatur utilitas; profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor
ipse delectat. Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam
certas personas, inter quas oriri et servari possit, et perfici, lucide
dixerimus; utrum praeterea assentationes, quae falso amicitiae nomine
palliantur, manifeste prodiderimus; utrum quoque certas metas, quousque tendi
debeat amor inter amicos, ostenderimus; vos judicate. GRATIANUS. Hoc ultimum non
satis recordor enodatum.
AELREDUS. Recolitis, ut
credo, eorum me refellisse sententiam, qui metas amicitiae in flagitiorum et facinorum
consensu constituunt; illorum quoque, qui usque ad exsilium progrediendum
putant, et sine alterius laesione, quamlibet turpitudinem. Nihilominus et
illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae
metiuntur. Nam duas earum, quas proposuit Galterus, nec mentione dignas
existimavi. Quid enim ineptius esse potest, quam amicitiam hactenus extendi, ut
in officiis vel obsequiis vicem rependat amico: cum omnia illis debeant esse
communia, quibus nimirum esse debet et cor unum, et anima una? Quam turpe et
illud, ut non aliter afficiatur quis erga amicum, quam erga se ipsum! cum
unusquisque de se humilia, sublimia sentire debeat de amico. His
igitur falsis amicitiae finibus explosis, finem amicitiae ex verbis Domini
proferendum putavimus; qui mortem ipsam pro amicis sanxit non esse fugiendam.
Verum ne forte, si quilibet turpes sic affecti vellent pro invicem mori, ad
amicitiae summam crederentur evecti, diximus inter quas personas oriri possit,
et perfici amicitia; deinde illos, qui ob multas sollicitudines et curas, quas
generat, cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos. Postremo, quae
amicitiae bonis omnibus sunt cavendae, quam breviter potuimus enodavimus. Patet
proinde ex his omnibus certa, et vera spiritualis amicitiae meta; nihil scilicet
negandum amico, nihil pro amico non sustinendum, quod minus sit quam ipsa
pretiosa corporis vita, quam ponendam pro
amico divina sanxit auctoritas. Quocirca cum vita animae corporis sit multo
praestantior, hoc omnino negandum censemus amico, quod mortem inferat animae,
quod nihil aliud est quam peccatum, quod Deum separat ab anima, animam a vita.
Verum in his, quae vel exhibenda sunt amico, vel pro amico toleranda, quis
servandus sit modus, quae cautio adhibenda, non est temporis hujus evolvere.
GRATIANUS. Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cujus
interrogatione provocatus, summam omnium, quae disputata sunt, brevi
comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti. Age jam
precor, et in ipsis officiis amicorum quis servandus sit modus, vel quae cautio
adhibenda, nobis expone.
AERLEDUS. Et haec, et alia quaedam de amicitia restant
dicenda; sed hora jam praeteriit, et ad aliud negotium isti, qui modo venerunt,
sua, ut cernitis, importunitate compellunt. GALTERUS. Invitus certe recedo,
cras profecto cum se tempus obtulerit, rediturus. Videat autem Gratianus, ut
praesto sit mane, ne ipse nos incuriae, aut nos eum tarditatis arguamus.
LIBER TERTIUS. Quomodo.
et inter quos possit amicitia indirupta servari.
AELREDUS. Unde, et quo? GRATIANUS. Non te
latet adventus mei causa.
AELREDUS. Num adest Galterus? GRATIANUS. Videat ipse,
certe tarditatis non potest arguere nos hodie.
AELREDUS. Vis, ea quae proposita sunt prosequamur?
GRATIANUS. Habeo ei fidem: nam et praesentiam ejus mihi reor necessariam, cui et
sensus est acutior ad intelligendum, et lingua eruditior ad interrogandum, et
memoria tenacior ad retinendum.
AELREDUS. Audisti, Galtere?
Amicitior tibi est Gratianus, quam putabas. GALTERUS. Quomodo mihi amicus non
esset, qui nullius non est? Sed quia utrique adsumus, promissi tui non
immemores, otio huic non simus
ingrati.
AELREDUS. Fons et origo
amicitiae amor est: nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore
nunquam. Amor vero ex natura, aut ex officio, vel ratione sola, vel ex solo
affectu, nonnunquam ex utroque simul procedit. Ex natura, sicut mater diligit
filium. Ex officio, quando ex ratione dati et accepti, quidam speciali affectu
conjunguntur; ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis
inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus. Ex solo affectu, quando
aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia, pulchritudinem,
fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et
affectu, quando is, quem ob
virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae laudandae
dulcedine in alterius influit animum: et sic ratio jungitur affectui, ut amor ex
ratione castus sit, dulcis ex affectu. Quis horum vobis amicitiae videtur
commodatior? GALTERUS. Hic ultimus sane, quem et virtutis comtemplatio format,
et morum suavitas ornat. Sed utrum omnes, quos sic diligimus, ad illud amicitiae
admittendi sint dulce secretum, scire desidero.
AELREDUS. Primo ponendum est
solidum quoddam ipsius spiritalis amoris fundamentum, in quo ejus sunt
collocanda principia; ut sic recta quis linea ad ejus altiora conscendens, ne
fundamentum negligat vel excedat, maximam cautelam adhibeat. Fundamentum illud
Dei amor est, ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus; omnia, quae
vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus,
referenda sunt: diligenterque inspiciendum, ut quidquid astruitur, fundamento
conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad ejus formam revocandum,
et secundum ejus qualitatem omnimodis corrigendum, non dubites. Nec omnes tamen,
quos diligimus, in amicitiam sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur
idonei. Nam cum amicus tui consors sit animi, cujus spiritui tuum conjungas et
applices, et ita misceas, ut unum fieri velis e duobus, cui te tanquam tibi
alteri committas, cui nihil occultes, a quo nihil timeas: primum certe eligendus
est, qui ad haec aptus putetur; deinde probandus, et sic demum admittendus.
Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre,
semper perseverans in affectu. Et
ideo non puerili modo, amicos mutare vaga quadam debemus sententia. Quoniam enim
nemo detestabilior, quam qui amicitiam laeserit, nihilque magis animum torqueat
quam vel deseri ab amico vel impugnari; cum summo studio eligendus est, et cum
maxima cautela probandus: admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic
sequendus, ut quandiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit,
ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritualibus; ut
nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarumve divisio. Cernitis
ergo quatuor gradus, quibus ad amicitiae perfectionem conscenditur: quorum
primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus
rerum divinarum et humanarum cum quadam charitate et benevolentia summa
consensio. GALTERUS. Recordor te in prima illa tua disputatione, quam cum tuo
habuisti Ivone, diffinitionem hanc satis probasse; sed quia de multis
amicitiarum generibus disputasti, utrum omnes comprehendat, scire desidero.
AELREDUS. Cum vera amicitia nisi inter bonos esse non
possit, qui nihil contra fidem vel bonos mores, velle possint, aut facere:
profecto non quamlibet, sed ipsam quae vera est, amicitiam diffinitio ista
complectitur. GRATIANUS. Quare non et illa, quae ante hesternam collationem me
plurimum delectabat, aeque probanda est idem scilicet velle, et idem nolle.
AELREDUS. Certe inter eos,
quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus; nec istam
arbitror repudiandam. GALTERUS. Videat Gratianus,
ut tam in se ipso quam in eo, quem diligit, ista praecedant; et sic idem velit
et nolit cum ipso; nihil sibi volens concedit nihil ipse praestare rogatus, quod
injustum vel inhonestum, vel indecens sit. Sed de quatuor his quae praemisisti,
quid sentiendum sit, a te exspectamus doceri.
AELREDUS. Primum igitur de
ipsa electione tractemus. Sunt vitia quaedam, quibus si quis fuerit involutus,
non diu amicitiae leges vel jura servabit. Hujusmodi ad amicitiam non facile
eligendi sunt; sed si alias eorum vita moresque placuerint, agendum cum eis
summopere est, ut sanati ad amicitiam habeantur idonei: videlicet iracundi,
instabiles, suspiciosi, verbosi. Difficile quippe est, eum, quem saepe
iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere
in amicum; sicut in Ecclesiastico scribitur. Est
amicus, qui odium, et rixam, et convicia denudabit (Eccli. XVI).
Unde ait Scriptura: Noli esse amicus homini
iracundo, neque ambules cum viro furioso; ne sumas scandalum animae tuae (Prov.
XXII). Et Salomon: Ira inquit, in
sinu stulti requiescit (Eccle. VII). At cum
stulto diu servare amicitiam, quis non credit impossibile? GALTERUS. At nos te
vidimus, si non fallimur, cum iracundissimo homine summa religione colere
amicitiam: quem usque ad vitae ejus finem nunquam a te laesum, quanquam ipse te
saepe laesisset, audivimus.
AELREDUS. Sunt quidam ex
naturali conspersione iracundi, qui tamen hanc ita comprimere et temperare
solliciti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste
Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, nunquam prosiliant; quamvis
nonnunquam amicum inconsiderato sermone vel actu, vel zelo minus discreto
offendant. Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et
cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis
excessus, amico id indulgendum est; vel certe sine aliquo dolore jucunde
insuper, in quo excesserit, commonendum. GRATIANUS Ille tuus, quem prae omnibus
nobis, ut multis videtur, tibi probas amicum, aliquid, quod tibi displicere
nullatenus potuit ignorare, ante paucos dies, ut nos putabamus, ira praeventus
et dixit et fecit; cui tamen nihil prioris gratiae imminutum nec
credimus, nec videmus. Unde non parum obstupuimus, quod cum tu, ubi nos mutuo
loquimur, nihil velis vel modicum praeterire, quod velit ipse; ipse modicum
quid, tui causa, non potuerit sustinere. GALTERUS. Audacior me multo est iste.
Nam et ego ista novi, sed tuum erga eum animum non ignorans, nihil tibi de his
loqui praesumpsi.
AELREDUS. Homo certe ille mihi
charissimus est, semel a me receptus in amicitiam, a me nunquam poterit non
amari. Unde si forte in hac parte fortior illo fui, et ubi utriusque voluntas
non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi suam frangere
voluntatem; ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec
minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur
excessisse, et ubi pax ejus periclitabatur, voluntatem ejus meae praeferrem.
GALTERUS. Sed cum prior ille jam in fata concesserit, alter tibi, licet nos non
viderimus satisfecerit: illa nobisquinque, quibus amicitia sic laeditur ut
dissolvatur, velim nobis enuclees, ut eos, qui nullo modo eligendi sunt in
amicos, cavere possimus.
AELREDUS. Audite, non me, sed
Scripturam loquentem: Qui conviciatur amico
dissolvit amicitiam. Ad amicum, etiamsi produxerit gladium, non desperes: est
enim regressus ad amicum. Si aperuerit os triste, non timeas (Eccli. XXII).
Vide quid dicat. Si forte ira praeventus amicus eduxerit gladium vel si verbum
protulerit triste; si quasi non amans ad tempus tibi sese subtraxerit, si tuo
suum aliquando praetulerit
consilium, si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his
amicitiam aestimes dissolvendam. Est enim, ait, concordia ad amicum, excepto
convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa.
In his omnibus effugiet amicus. Diligentius proinde haec quinque consideremus,
ne nos eis amicitiae vinculis constringamus, quos ad haec vitia vel iracundiae
furor, vel alia quaelibet passio compellere consuevit. Convicium quippe laedit
famam, charitatem exstinguit. Tanta est enim hominum malitia, ut quidquid ira
instigante ab amico jaculatum fuerit in amicum, quasi secretorum suorum prolatum
conscio, si non credatur, verum esse clametur . multi enim sicut propriis
laudibus, ita in aliorum vituperationibus
delectantur. Quid scelestius improperio, quod etiam falsa objectione innocentis
faciem miserando rubore perfundit? At superbia quid minus ferendum? quae solum
id quo fractae amicitiae subveniendum fuerat, humilitatis et confessionis
excludit remedium, reddens hominem audacem ad injuriam, tumidum ad correptionem?
Secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil exsecrabilius, nihil amoris,
nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine
indignationis, et odii atque doloris felle cuncta conspergens. Hinc scriptum
est. Qui denudat arcana amici perdit fidem
(Eccli. XXIV). Et paulo post. Denudare
amici mysteria, desperatio est animae infelicis (ibid.) Quid
enim infelicius illo, qui perdit fidem, et desperatione languescit? Ultimum
illud, quo dissolvitur amicitia, plaga dolosa est, quae non est aliud quam
occulta detractio. Plaga certe dolosa; plaga serpentis est et aspidis
mortifera: Si mordeat serpens in silentio, ait
Salomon, nihil eo minus habet, qui occulte
detrahit (Eccle. X). Quemcunque igitur in his
vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille; nec, donec sanctur, ad
amicitiam eligendus. Abjuremus convicia, quorum ultor est Deus. Semei, fugientem
a facie Absalon santum David conviciis impetens (III
Reg. II), inter haereditaria verba, quae pater
filio moriens delegavit, auctoritate Spiritus sancti decernitur occidendus.
Improperium nihilominus caveamus. Infelix Nabal
Carmelus, David servitutem et fugam improperans, a Domino percuti meruit, et
occidi (I Reg. XXV).
Quod si forte contigerit, in aliquo nos legem amicitiae praeterire, vitemus
superbiam et amici gratiam humilitatis beneficio repetamus. Rex David amicitiam,
quam Naas regi filiorum Ammon exhibuerat (II
Reg. X), cum filio ejus Hanon misericorditer
obtulisset, ille superbus et ingratus amico, contumeliam adjecit contemptui; ob
quam causam tam ipsum, quam populum ejus et urbes, gladius simul et ignis
absumpsit. Super omnia autem; amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur,
quo, fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur. Hinc est quod
impiissimus Achitophel (II Reg. XVII),
parricidae consentiens, cum ei
patris consilium prodidisset, cernens suum, quod contra illud dederat non
mancipatum effectui, dignum proditore finem, laqueo suspensus promeruit.
Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra
perfudit (Num. XII),
et ejectam extra castra sex diebus, populi communione privavit. Nec solum nimium
iracundi, sed etiam instabiles, et suspiciosi in hac electione cavendi sunt. Cum
enim amicitiae magnus fructus sit securitas, qua te credis et committis amico:
quomodo in ejus amore aliqua potest esse securitas, qui omni circumfertur vento,
omni acquiescit consilio? Cujus affectus molli luto comparatus, diversas et
contrarias tota die, pro
arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines. Quid praeterea magis competit
amicitiae, quam pax quaedam ad invicem et tranquillitas cordis, cujus semper
expers est suspiciosus? Nunquam enim requiescit. Suspiciosum quippe semper
curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et
perturbationis ei materias subministrat. Si enim viderit amicum secretius
loquentem cum aliquo proditionem putabit. Si se benevolum alteri praebuerit, vel
jucundum, ille se minus diligi proclamabit. Si eum corripuerit, odium
interpretabitur. Si laudandum crediderit, irrisum se calumniabitur. Sed nec
verbosum arbitror eligendum, quia vir linguosus non justificabitur. Vides, inquit
sapiens, hominem
promptulum ad loquendum, magis
illo spem habet stultus (Prov. XXIX).
Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non
instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate
dissolvat. Praecipue utile est, ut eum eligas, qui tuis conveniat moribus, tuae
consonet qualitati. Inter dispares quippe mores, ut beatus ait Ambrosius,
amicitia esse non potest: et ideo convenire debet sibi utriusque gratia.
GALTERUS. Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec
suspiciosus? Nam verbosus quisquis est, latere non potest.
AELREDUS. Licet non facile
queat reperiri, qui non his passionibus moveatur; multi certe sunt, qui his
omnibus superiores inveniuntur: qui iracundiam patientia comprimant, levitatem
servata gravitate cohibeant,
suspiciones dilectionis contemplatione propellant. Quos maxime in amicitiam
quasi exercitatiores assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto
securius possidentur, quanto fortius, etiam tentantibus vitiis resistere
consuerunt. GRATIANUS. Ne quaeso, irascaris, si loquar. Ille tuus, de quo paulo
ante fecimus mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus: utrum
tibi iracundus videatur, scire desidero.
AELREDUS. Est quidem; at in amicitia minime. GRATIANUS.
Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum.
AELREDUS. Inter nos contractam amicitiam non dubitatis.
GRATIANUS. Prorsus.
AELREDUS. Quando inter nos
iras, rixas, dissensiones, aemulationes
vel contentiones ortas audistis? GRATIANUS. Nunquam; sed hoc non illius, sed
tuae patientiae imputamus
AELREDUS. Fallimini. Nullo
modo enim iram, quam non refrenat affectus, cujusquam patientia refrenabit, cum
patientia magis iracundum excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum
solatium praestari cupiens, si in jurgiis se illi aliquis parem exhibeat. Ille
sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae jura conservat, ut commotum
aliquando, etiam jam prorumpentem in verba solo nutu cohibeam, et ea quae
displicent nunquam producat in publicum; sed ad evaporandum suae mentis
conceptum, semper exspectet secretum. Quod si non ei amicitia, sed natura
praescriberet, nec ita virtuosum, nec
ita laude dignum judicarem. Si vero, ut assolet, ab ejus aliquando meus sensus
dissentiat; ita alterutro nobis deferimus, ut aliquando ille meam suae,
plerumque ego suam meae praeferam voluntatem. GALTERUS. Satis datum est
Gratiano. Sed mihi velim enuclees, si forte quis incautius in eorum inciderit
amicitias, quos cavendos paulo ante dixisti, vel si qui eorum quos eligendos
dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis
eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia.
AELREDUS. Haec, si fieri
potest, in ipsa electione, vel etiam probatione cavenda sunt; ne videlicet nimis
cito diligamus, maxime indignos. Digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis
causa est, cur diligantur. Attamen
in his, qui probati dignique putantur, erumpunt saepe vitia, tum in ipsos
amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundat infamia. Talibus amicis
omnis diligentia adhibenda est, ut sanentur. Quod si impossibile fuerit, non
amicitiam rumpendam, vel dissolvendam arbitror, sed ut quidam eleganter ait,
potius paulatim dissuendam; nisi forte quaedam intolerabilis injuria exarserit,
ut neque rectum, neque honestum sit, ut non statim alienatio vel disjunctio
fiat. Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita
et festinata egeat correctione; non amicitia laedetur, si perduellis et inimicus
prodatur. Sunt alia vitia, pro quibus amicitiam non rumpendam, ut diximus, sed
paulatim dissolvendam judicamus; ita tamen ut
non usque ad inimicitias, ex quibus jurgia, maledicta, contumeliaeque gignuntur,
erumpant. Turpe enim nimis est, cum eo hujusmodi gerere bellum, cum quo
familiariter vixeris. Nam etsi his omnibus ab eo, quem in amicitiam receperas,
impetaris, quibusdam quippe moris est, ut cum ipsi sic vixerint, ut jam non
mereantur amari, si forte eis aliquid evenerit adversi, culpam retorqueant in
amicum; laesam dicant amicitiam, et omne consilium, quod amicus dederit,
suspectum habeant: et proditi, cum eorum in palam culpa processerit, non
habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent,
detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter exaltantes, et
alios similiter accusantes. Si igitur his omnibus, post
dimissam amicitiam, impetaris, quandiu tolerabilia fuerint, ferenda sunt: et hic
honos veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit, qui faciat, non is qui
patiatur injuriam. Amicitia quippe aeterna est, unde: Omni
tempore diligit qui amicus est (Prov. XVII).
Si te laeserit ille, quem diligis, tu tamen dilige. Si talis fuerit, ut illi
amicitia subtrahatur, nunquam tamen subtrahatur dilectio. Consule quantum potes
saluti ejus, prospice famae, nec unquam amicitiae ejus prodas secreta, quamvis
tua ipse prodiderit. GALTERUS. Quae sunt, rogo, illa vitia, pro quibus amicitiam
paulatim dicis esse solvendam?
AELREDUS. Quinque illa, quae
paulo ante descripsimus; maxime autem revelatio secretorum, et occulti morsus
detractionum. His sextum addimus. Si
eos, qui tibi aeque diligendi sunt, laeserit, eisque, quorum tua interest
providere saluti, ruinae et scandali materiam, etiam correptus praebere non
desierit, maxime ubi vitiorum te tangit infamia. Non enim amor praeponderare
debet religioni, non fidei, non charitati civium, non plebis saluti. Rex
Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in
cruce (Ezech. VII),
amicitiae, quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et
charitatem praeponens uxoris. Jahel uxor Aber Cinei, licet pax fuerit inter
Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum
Sisaram clavo sopivit et malleo (Judic. IV).
Sanctus propheta David, cum de jure
amicitiae cognationi Jonathae debuerat pepercisse (II
Reg. XXI), audiens
tamen a Domino, propter Saul et domum ejus sanguinum, quia occiderat Gabaonitas,
populum fame tribus annis jugiter laborasse, septem viros de cognatione ejus,
Gabaonitis dedit puniendos. Hoc autem nolo vos ignorare, inter perfectos, quos
sapienter electos et caute probatos, vera et spiritualis amicitia copulavit, non
posse intervenire dissidium. Cum enim amicitia de duobus unum fecerit, sicut id
quod unum est, non potest dividi, sic et amicitia a se non poterit separari.
Patet igitur, hanc amicitiam, quae patitur sectionem, ex ea parte qua laeditur,
nunquam fuisse veram. In hoc tamen amicitia probabilior, et magis virtus
probatur, quod nec in eo qui laeditur, desinit esse
quod fuit; diligens eum, a quo non diligitur; honorans eum, a quo spernitur,
benedicens eum, a quo maledicitur; benefaciens ei, qui sibi quod perniciosum
est, machinatur. GALTERUS. Quomodo ergo amicitia solvitur, si excluso talia sunt
exhibenda ab eo, a quo solvitur?
AELREDUS. Ad amicitiam quatuor
pertinere specialiter videntur: scilicet dilectio et affectio, securitas et
jucunditas. Ad dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio. Ad
affectionem, interior quaedam procedens delectatio. Ad securitatem, sine timore
et suspicione omnium consiliorum et secretorum revelatio. Ad jucunditatem, de
omnibus quae contingunt, sive laeta sint, sive tristia; de omnibus quae
cogitantur, sive nociva sint, sive utilia;
de omnibus quae docentur vel discuntur, quaedam dulcis et amica collatio.
Videsne, in quibus ab his qui merentur, solvenda est amicitia? Subtrahitur certe
illa interior delectatio, quam ex amici pectore jugiter hauriebat; perit
securitas, qua sua illi arcana revelabat; seponitur jucunditas, quam amica
confabulatio pariebat. Familiaritas proinde illa, in qua talia continentur, ei
neganda est, non subtrahenda dilectio: et hoc cum quadam moderatione et
reverentia, ut si non nimius fuerit horror, semper antiquae amicitiae quaedam
videantur remansisse vestigia. GRATIANUS. Mihi certe placent ista, quae dicis.
AELREDUS. Jam, de electione si
sufficiunt ista quae diximus, insinuate. GALTERUS. Vellem, ut eorum, quae
dicta sunt, summa sub brevi nobis epilogo traderetur.
AELREDUS. Geram vobis morem.
Amorem amicitiae diximus esse principium, nec qualemcunque, sed qui de ratione
simul et affectu procedit. Qui quidem et castus est ex ratione, et ex affectu
dulcis. Deinde amicitiae ponendum diximus fundamentum, Dei scilicet dilectionem,
ad quam omnia, quae suggeruntur, referenda sunt, et utrum ei conveniant, vel ab
ea dissideant, explorandum. Quatuor subinde gradus in amicitia, quibus ad ejus
summam pervenitur, custodiendos putavimus, cum amicus primum sit eligendus,
deinde probandus, tunc demum admittendus, et sic postea ut decet, tractandus. Et
de electione tractantes,
iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus: non omnes tamen,
sed eos duntaxat, qui has passiones nec ordinare, nec moderari possunt aut
nolunt. Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in
nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus eorum moderatione laudabilius
augeatur. Nam qui velut infrenes, his passionibus acti semper feruntur in
praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia,
teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur; convicia scilicet, et improperium,
et secretorum revelatio, superbia, et plaga dolosa. Si tamen haec omnia patiaris
ab illo, quem semel in amicitiam suscepisti, non statim eam rumpendam dicimus,
sed paulatim solvendam, talisque servetur
antiquae amicitiae reverentia, ut licet ipsum a secretis tuis amoveas, nunquam
tamen ei dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium. Quod si etiam
ad blasphemias et maledicta ejus prorumpat insania, tu tamen defer foederi,
defer charitati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit injuriam.
Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit
perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor
perditioni multitudinis praeferatur. Haec ne proveniant, in ipsa electione
cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas
trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio: maxime, qui non nimium
a tuis dissentiat moribus, nec a qualitate discordet. Quia
vero de vera amicitia loquimur, quae non potest esse nisi inter bonos, de illis,
de quibus, quod non sint eligendi, nulla potest esse cunctatio, ut turpes,
avari, ambitiosi, criminosi, nullam facimus mentionem. Si vobis de electione
satis datum est, ad probationem deinceps transeamus. GALTERUS. Opportunum hoc;
nam mihi semper ad ostium oculus est, ne forte quis irrumpat, qui vel nostris
deliciis finem ponat, vel quid amaritudinis misceat, vel aliquid superducat
inane. GRATIANUS. Cellerarius adest, cui si concedatur ingressus, non erit tibi
facultas ulterius procedendi. Sed ecce ego observo januam, tu Pater, perge quo
coeperas.
AELREDUS. Quatuor probanda
sunt in amico: fides, intentio,
discretio, patientia. Fides, ut ei te secure committas. Intentio, ut nihil ex
amicitia, nisi Deum et naturale ejus bonum exspectes. Discretio, ut quid
praestandum amico, quid ab eo petendum, in quibus contristandum pro eo, in
quibus amico congratulandum, pro quibus eum corripiendum, modum, tempus et locum
non ignores. Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel
odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat. Nihil in
amicitia fide praestantius, quae ipsius nutrix videtur et custos. Ipsa se in
omnibus adversis et prosperis, laetis et tristibus, jucundis et amaris, praebet
aequalem: eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem
et debilem, sanum et aegrotum. Fidelis proprie
amicus nihil in amico, quod extra ejus animum, intuetur: virtutem in propria
sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nihil multum probat si
adsint, nec cum absint requirens. Ipsa tamen fides in prosperis latet, sed
eminet in adversis. In necessitate probatur amicus. Amici divitis multi; sed
utrum veri amici sint, interveniens adversitas probat. Salomon: Omni
tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur (Prov. XVII).
Et arguens infidelem dicit: Dens putridus, et
pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae (Prov. XXV).
GRATIANUS. Si prospera nostra nulla unquam adversitas interpolet, quomodo amici
probabitur fides?
AELREDUS. Multa sunt alia,
quibus fides probatur amici,
quamvis in sinistris maxime. Nam, ut superius diximus, nihil est quod amicitiam
magis laedit, quam consiliorum proditio. Evangelica vero sententia est: Qui
in modico fidelis est, et in multo fidelis erit (Luc. XVI).
Amicis itaque, quibus adhuc probationem credimus necessariam, non omnia, nec
profunda nostra sunt committenda secreta, sed primo exteriora vel modica, de
quibus non magnopere curandum est, an celentur an nudentur; cum tanta tamen
cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata. In quibus si
fidelis fuerit inventus, in majoribus experiendum non dubites. Quod si forte
sinistrum aliquid de te fama vulgaverit, si quisquam malitia famam tuam fuerit
persecutus, et ille nullius ad credendum adducatur suggestione, nulla
moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur; de ejus fide ulterius nulla
tibi debet esse cunctatio, sed quasi de certa et stabili, non parva exsultatio.
GRATIANUS. Recordor nunc tui illius amici transmarini, de quo nobis fecisti
saepe mentionem, quem ob hoc verissimum tibi ac fidelissimum probasti amicum,
quod falsa de te referentibus, non solum non adhibuerit fidem, sed nec ulla sit
haesitatione pulsatus: quod nec de tuo amicissimo, antiquo scilicet
Clarae-Vallis sacrista, praesumendum putasti. Sed quoniam de probatione fidei
satis actum est, ad caetera enucleanda procede.
AELREDUS. Diximus etiam
intentionem esse probandam. Pernecessarium hoc: sunt enim plerique, qui in rebus
humanis nihil norunt bonum, nisi quod temporaliter
fructuosum sit. Hi amicos sicut boves suos diligunt, ex quibus aliquid boni
sperant capturos: qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter
Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale contuentur exemplar: ubi facile
deprehenditur vis ejus qualis sit, et quanta sit. Ipse Dominus ac Salvator
noster verae nobis amicitiae formam praescripsit: Diliges, inquiens, proximum
tuum sicut te ipsum (Matth. XXII). En
speculum. Diligis te ipsum. Ita plane, si Deum diligis; si nempe talis es,
qualem in amicitiam eligendum descripsimus. Aliquam, rogo, a te ipso, hujus tuae
dilectionis mercedem judicas exigendam? Minime profecto, sed quod per se sibi
quisque charus est. Nisi igitur et tu hunc ipsum
in alium transferas affectum, charus ille tibi, aeque ut tu, esse non poterit.
Tunc, enim erit ipse, quem diligis, alter tu, si tuam in ipsum transfuderis
charitatem. Non enim, ut ait sanctus Ambrosius, vectigalis est amicitia, sed
plena decoris, plena gratiae. Virtus est, non quaestus, quia pecunia non
potitur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
Ejus igitur, quem elegisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem
commodi cujuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans
non gratuitam. Certiores autem plerumque sunt amicitiae inopum quam divitum, cum
spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat
charitatem. Divitibus itaque assentatorie gratificatur; erga
pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, cujus amicitia
invidia vacat. Haec diximus, ut in amicis mores probemus, non aestimemus censum.
Sic ergo probatur intentio. Si eum videris tuorum magis cupidum, quam tui;
aucupari semper aliquid, quod tua sibi conferri possit industria, honorem,
gloriam, divitias, libertatem; in quibus omnibus si dignior illo praeferatur,
vel certe in tua non sit potestate quod appetitur, qua tibi intentione
adhaeserit, facile pervidebis. Jam nunc de discretione videamus. Quidam perverse
satis, ne dicam impudenter, talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non
possunt. Hi sunt, qui leves quoque amicorum transgressiones impatienter
ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione magna negligunt, contra
minima quaeque se erigunt, confundunt omnia, non locum servantes, ubi; non
tempus, quando; non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel
celare. Quocirca illius, quem eligis, est probanda discretio; ne si improvidum
quemquam vel imprudentem tibi in amicitia sociaveris, lites quotidianas et
jurgia tibi ipse perquiras. Sane hanc in amicitia necessariam esse virtutem
satis facile est pervidere, qua si quis caruerit, instar navis absque
gubernaculo, pro impetu spiritus, instabili et irrationabili semper motu
feretur. Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius, quem cupis
esse amicum, probetur patientia: cum necesse sit arguere eum quem diligis: quod
aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic ejus vel probetur, vel
exerceatur tolerantia. Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo
quem probas, quae offendant animum, vel alicujus secreti incauta revelatione,
vel alicujus temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel
aliqua debitae lenitatis transgressione, non statim a proposita dilectione vel
electione resilias, quandiu correctionis ejus spes ulla relucet. Nec quemquam in
amicis eligendis, vel probandis taedeat esse sollicitum; cum hujus laboris
fructus vitae sit medicamentum, et immortalitatis solidissimum fundamentum. Cum
enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et
capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis
periti sint, indiciaque certa in his omnibus cognoscendis non desint, dementiae
res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam
addiscere notas, quibus hi, quos eligimus in amicos, ad amicitiam probentur
idonei. Cavendus sane est quidam impetus amoris, qui praecurrit judicium, et
probandi adimit potestatem. Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare
impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec jam
probato se totum dedat, et committat amico. GALTERUS. Fateor, adhuc me movet
illorum sententia, qui sine hujusmodi amicis vivere tutius arbitrantur.
AELREDUS. Mirum hoc, cum sine amicis nulla prorsus vita
jucunda sit. GALTERUS. Cur rogo te?
AELREDUS.
Ponamus totum genus humanum exemptum mundo, te solum superstitem reliquisse. Et
ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum, argentum, lapides
pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia, sculpturae, picturae.
Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subjecta, oves
et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui
perambulant semitas maris (Psal. VIII). Dic
rogo nunc, utrum sine socio omnia tibi haec possent esse jucunda? GALTERUS.
Minime.
AELREDUS. Quod si unum haberes
cujus nescires linguam, ignorares mores, cujus te lateret et amor et animus?
GALTERUS. Si non aliquibus signis efficere possem, ut esset amicus, mallem
nullum, quam talem habere.
AELREDUS. Si autem unus adesset, quem aeque ut te ipsum
diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia, quae prius
videbantur amara, dulcia redderentur et sapida? GALTERUS. Prorsus ita est.
AELREDUS. Nonne quanto plures haberes de talibus, tanto
feliciorem te judicares? GALTERUS. Verissime.
AELREDUS. Haec est illa mira
et magna felicitas, quam exspectamus, Deo ipso operante et diffundente inter se
et creaturam suam, quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines, quos
distinxerit, inter singulos quosque, quos elegerit, tantam amicitiam et charitatem,
ut sic quisque diligat alium sicut se ipsum; ac per hoc sicut unusquisque de
propria, sic et de alterius felicitate laetetur: et ita singulorum beatitudo
omnium sit, et omnium beatitudinum universitas singulorum. Ibi nulla
cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio. Haec est vera et
aeterna amicitia, quae hic inchoatur, ibi perficitur; quae hic paucorum est, ubi
pauci boni; ibi omnium, ubi omnes boni. Hic necessaria probatio, ubi est
sapientium et stultorum permistio; ibi probatione non egent, quos beatificat
angelica illa et quodammodo divina perfectio. Ad hanc proinde similitudinem
comparemus amicos, quos non secus ac nos ipsos diligamus; quorum nobis nuda sint
omnia, quibus omnia nostra pandamus secreta; qui firmi
sint, et stabiles, et constantes in omnibus. Putasne quemquam mortalium esse,
qui non velit amari? GALTERUS. Non aestimo.
AELREDUS. Si quem videres inter multos vivere, et omnes
habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes, nullum diligere,
nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum judicares? GALTERUS.
Miserrimum plane.
AELREDUS. Ergo ipsum felicissimum non negabis, qui in
eorum, inter quos vivit, visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab
omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate nec suspicio dividat nec timor
excutiat. GALTERUS. Optime ac verissime.
AELREDUS. Quid si forte de
omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto
plures nobis abundant hujusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus?
Nudiustertius cum claustra monasterii circuirem, consedente fratrum amantissima
corona, et quasi inter paradisiacas amoenitates singularum arborum folia, flores
fructusque mirarer; nullum inveniens in illa multitudine, quem non diligerem et
a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum, ut omnes mundi hujus
delicias superaret. Sentiebam quippe meum spiritum transfusum in omnibus, et in
me omnium transmigrasse affectum, ut dicerem cum Propheta: Ecce
quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! (Psal. CXXXII.) GRATIANUS.
Non omnes illos, quos sic diligis et a quibus sic diligeris, te in amicitiam
assumpsisse putabimus?
AELREDUS.
Plerosque omni affectu complectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non
admittimus; quae maxime in omnium secretorum, et consiliorum nostrorum
revelatione consistit: unde Dominus in Evangelio: Jam
non dicam vos servos, sed amicos meos; causamque
subjungens, qua amici nomine digni haberentur: Quia
omnia, inquit, quae
audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV).
Et alias: Vos amici mei estis, si feceritis
quae praecipio vobis (ibid.). De « his verbis,
ut sanctus ait Ambrosius (lib. 3, De offic. c.
21), dedit formam amicitiae quam sequamur, ut
faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecunque in
pectore habemus, et illius
arcana non ignoremus. Ostendamus illi nos pectus nostrum, et ille nobis aperiat
suum. Nihil enim occultat amicus. Si verus est, effundit animum suum, sicut
effundebat mysteria Patris Dominus Jesus. » Haec Ambrosius. Quam multos ergo
diligimus, quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere
viscera! quorum vel aetas, vel sensus, sive discretio, ad talia sustinenda non
sufficit. GALTERUS. Haec amicitia sublimis et perfecta est, ut ad eam aspirare
non audeam. Mihi et huic Gratiano illa sufficit, quam tuus Augustinus describit (lib.
IV, Meditat. c. 8),
colloqui scilicet et corridere, et vicissim benevole obsequi, simul legere,
simul conferre, simul nugari et simul honestari: dissentire interdum sine odio, tanquam
homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas:
docere aliquid invicem, aut discere ab invicem, desiderare absentes cum
molestia, suscipere advenientes cum laetitia. His atque hujusmodi, a corde
amantium et redamantium procedentibus signis per os, per linguam, per oculos, et
mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum
facere. Hoc est quod nos diligendum credimus in amicis; ita ut rea sibi nostra
videatur conscientia, si non amaverimus redamantem, aut si amantem non
redamaverimus.
AELREDUS. Amicitia haec
carnalium est, et maxime adolescentium, quales aliquando fuerant ipse et suus,
de quo tunc loquebatur, amicus: quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si
nulla intercesserit inhonestas,
spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris
principia; quibus, crescente religione et spiritualium studiorum parilitate,
accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritualium sensuum
illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant: sicut
heterna die ab hominis ad Dei ipsius amicitiam, ob quamdam similitudinem diximus
facilius transeundum. Sed jam tempus est, ut, quemadmodum amicitia sit colenda,
deinceps videamus. Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia
fides est; nihil est enim stabile quod infidum est. Simplices quippe, et
communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad
invicem: quae omnia pertinent ad
fidelitatem. Non enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum; neque
qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt, nec stabilis esse possunt
amicitiae aut fidei. Prae omnibus autem cavenda est suspicio, quae est amicitiae
venenum. Non unquam de amico mala sentiamus, nec mala dicenti credamus vel
consentiamus. Accedat hinc in sermone jucunditas, hilaritas in vultu, suavitas
in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in
amicitia condimentum. Tristitia namque et severior facies habet quamdam honestam
gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et
dulcior, ad comitatem facilitatemque sine
levitate et dissolutione proclivior. Est praeterea illius amicitiae, parem esse
inferiori superiorem. Saepe enim quidem inferioris gradus vel ordinis, vel
dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus assumuntur in amicitiam: quos
oportet omnia, quae extra naturam sunt, contemnere et aestimare quasi nihilum et
inane; et in pulchritudinem amicitiae, quae non sericis vel gemmis ornatur, non
possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non
honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere; et sic ad
originis recurrentes principium, aequalitatem, quam natura dedit, non autem
circumpendentia, quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione
considerare. Itaque in amicitia, quae naturae simul et
gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat; dives egeat,
pauper ditescat: et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet, ut fiat
aequalitas. Unde scriptum est. Qui multum
habuit, non abundavit: et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII).
Nunquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in iis quae diximus superior
inveniris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam,
extollere verecundum, et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus
conferendum conditio vel paupertas praescribit. Praestantissimus juvenum
Jonathas, non regium stemma, nec regni exspectationem attendens, foedus iniit
cum David, et servum in amicitiam adaequans Domino, sic fugatum a patre, sic
latitantem in eremo, sic
adjudicatum morti, neci destinatum, sibi praetulit; se humilians, et illum
exaltans. Tu, inquit, eris
rex, et ego ero secundus post te (I Reg. XX).
O praeclarissimum verae amicitiae speculum! Mira res! Rex furebat in servum, et
quasi in aemulum regni totam patriam excitabat, sacerdotes arguens proditionis,
pro sola suspicione trucidat; lustrat nemora, valles exquirit, montes et rupes
armata obsidet manu, omnes se regiae indignationis spondent ultores: solus
Jonathas, qui solus justius poterat invidere, patri resistendum putavit,
deferendum amico, praebendum in tanta adversitate consilium, et amicitiam regno
praeferens: Tu eris, ait, rex,
et ego ero secundus post te. Et vide, quomodo
pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens
minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans. Cum enim in David mortis
sententiam protulisset, Jonathas amico non defuit. Quare
morietur David? Quid peccavit? Quid fecit? Ipse posuit animam suam in manu sua,
et percussit Philistaeum, laetatus es. Quare ergo morietur? (ibid.).
Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea nisus est confodere Jonatham cum
pariete, addensque convicia minis: Fili, inquit, mulieris
ultro virum rapientis, scio quia diligis eum in confusionem tuam, et in
confusionem ignominiosae matris tuae. Deinde
totum virus, quo pectus juvenis aspergeretur, evomuit, adjiciens verbum
ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum. Quandiu vixerit
filius Isai, non stabilietur regnum tuum. Quis
non moveretur his verbis, non invideret? Cujus amorem, cujus gratiam, cujus
amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent? Ille amantissimus
adolescens amicitiae jura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia,
propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae. Tu
eris, inquit, rex,
et ego ero secundus post te. Repertos quosdam
dicit Tullius, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum aestimarent; illos
autem impossibile reperiri, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes
non amicitiae anteponant; ut cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera
jus amicitiae, non multa illa malint. Imbecillis est enim natura ad contemnendam
potentiam. « Ubi enim, ait,
invenies, qui honorem amici anteponat suo? » Ecce inventus est Jonathas victor
naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui honorem amici suo praeferret. Tu
eris, inquiens, rex,
et ego ero secundus post te. Haec est vera,
perfecta, stabilis et aeterna amicitia: quam invidia non corrumpit, non suspicio
minuit, non dissolvit ambitio; quae sic tentata non cessit, sic arietata non
corruit; quae tot conviciis pulsata cernitur inflexibilis, tot lacessita
injuriis permansit immobilis. Vade ergo, et
tu fac similiter (Luc. X). Verum, si tibi
praeferre quem diligis, durum vel etiam impossibile judicas; vel parem eum tibi
facere, si vis esse amicus, non
negligas. Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur.
Defer amico ut aequali, ait Ambrosius (lib.
III De offic. cap. 21), ne te pudeat ut
praevenias amicum officio. Amicitia enim nescit superbiam. Fidelis quippe amicus
medicamentum est vitae, immortalitatis gratia. Jam in beneficiis, quomodo
colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus. Haec
lex, ait quidam, in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et pro
amicis honesta faciamus, nec exspectemus ut rogemur; cunctatio semper absit! Si
perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel
necessitatibus conferenda. Sed non omnes omnia possunt. Abundat iste pecunia,
ille agris et possessionibus; alter
in consiliis plus potest, alter magis excellit in honoribus. In his qualem te
debeas exhibere amico, prudenter adverte. Et de pecunia satis dedit Scriptura: Perde, inquit, pecuniam
propter amicum (Eccli. XXVI). Sed quia oculi
sapientis in capite ejus, si nos simus membra et Christus caput, faciamus quod
ait Propheta: Oculi mei semper ad Dominum
(Psal. XXIV), ut ab eo accipiamus vivendi
formam, de quo scriptum est: Si quis indiget
sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat
(Jac. I). Sic igitur des amico, ut non
improperes, non mercedem exspectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non
deponas oculos: sed serena facie, hilari vultu,
sermone jucundo intercide verba petentis: occurre benevolentia, ut non rogatus
videaris praestare quod petitur. Ingenuus animus nihil magis erubescendum
aestimat, quam rogare. Cum igitur tibi cum amico tuo esse debeat cor unum et
anima una, injuriosum est, si non sit et pecunia una. Haec igitur lex in hac
parte inter amicos teneatur; ut sic se sibi suaque impendant, ut qui dat, servet
hilaritatem; qui accipit, non perdat securitatem. Booz cum Ruth Moabitidis
advertisset inopiam (Ruth. II),
post messores suos legentem spicas a loquitur, consolatur, invitat ad convivium
puerorum, et verecundiae ejus ingenue parcens, jubet messoribus etiam de
industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore. Sic et nos
debemus amicorum necessitates
subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum
servare, ut ille gratiam videatur praestare, qui accepit, magis quam ille, qui
dedit. GALTERUS. Nobis igitur, quibus nihil accipere, nihil dare permittitur,
qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia?
AELREDUS. Felicissimam vitam,
ait sapiens, ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, Meum et
Tuum. Magnam certe praestat spiritali amicitiae firmitatem sancta paupertas,
quae ideo sancta est, quia voluntaria. Cum enim peremptorium sit amicitiae
cupiditas, tanto facilius amicitia parta
servatur, quanto animus ab illa peste purgatior invenitur. Sunt tamen alia in
spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici.
Primum ut solliciti sint pro invicem, erubescant alter pro altero, alter gaudeat
pro altero, alterius lapsum ut suum lugeat, alterius profectum suum existimet.
Quibus modis potest erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem,
iratum sustineat. Sic praeterea oculos revereatur amici, ut nihil quod
inhonestum sit agere, nihil quod dedeceat, loqui praesumat. Cum enim quidquid
ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et
doleat; sed etiam is qui videt vel audit, sibi, ac si ipse peccasset,
improperet; profecto licet non sibi, amico tamen credit
esse parcendum. Optimus itaque comes amicitiae verecundia est, et ideo maximum
ornamentum tollit amicitiae, qui ab ea tollit verecundiam. Quam saepe conceptam
ab intus iracundiae flammam, et jam in publicum erumpentem, amici mei nutus
compescuit vel exstinxit! quoties verbum indecens usque ad fauces progressum,
austerior illius aspectus repressit! Quam sepe incautius resolutus in risum, vel
in otiosa lapsus, in ejus adventu debitam gravitatem recepi! Praeterea quidquid
suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cujus magna
in suadendo debet esse auctoritas, cum nec fides ejus dubia, nec adulatio sit
suspecta. Amicus igitur amico, quod
honestum est, suadeat secure, manifeste, libere. Nec solum monendi sunt amici,
sed si opus fuerit, objurgandi. Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem
ex ea nascitur odium, secundum illud: Obsequium
amicos, veritas odium parit; obsequium tamen
illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri
sinit. Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue objurgandus, si
veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen impellitur. Non
quod debeamus amicis dulciter obsequi et plerumque blandiri; sed in omnibus
servanda moderatio est, ut monitio acerbitate, et objurgatio contumelia careat.
In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas adsit;
assentatio vero vitiorum
adjutrix procul amoveatur; quae non solum amico, sed nec libero quidem digna
est. Cujus autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire non
possit, hujus salus desperanda est. Quocirca, sicut ait Ambrosius, si quid vitii
in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non audierit, corripe palam. Sunt
enim bonae correctiones, et plerumque meliores, quam tacita amicitia. Etsi laedi
se putet amicus, tu tamen corripe. Etsi amaritudo correptionis animum ejus
vulneret, tu tamen corripe. Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam
adulantium oscula. Errantem igitur amicum corripe. Super omnia tamen cavenda est
in correptione ira et amaritudo mentis: ne non tam videatur amicum velle
corrigere, quam suo stomacho satisfacere.
Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientemque
furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare: et secutos impetum, non
rationem, sua tali correptione nunquam prodesse, imo et obesse plurimum. At
inter amicos nulla vitii hujus excusatio est. Debet enim amicus amico compati,
condescendere, vitium ejus suum putare, corripere humiliter, compatienter.
Corripiat eum vultus tristior, sermo dejectior, intercipiant verba lacrymae; ut
non solum videat, sed etiam sentiat correptionem ex amore, et non ex rancore
procedere. Si forte primam correptionem respuerit, recipiet vel secundam. Tu
interim ora, tu plora; tristem praeferens vultum, pium servans affectum.
Exploranda est etiam animi illius qualitas.
Nam sunt, quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt. Sunt, qui pro
nihilo eas ducunt, et facilius verbo vel verbere corriguntur. Amicus proinde ita
se conformet et aptet amico, ut ejus congruit qualitati: et cui in exteriori
adversitate debet adesse, his quae sunt adversa spiritui, multo magis festinet
occurrere. Igitur sicut monere et moneri proprie amicitiae est; et alterum
libere facere, non aspere; alterum patienter accipere, non repugnanter: sic
habendum est, in amicitiis nullam pestem esse majorem, quam adulationem et
assentationem: quae sunt levium hominum, atque fallacium, ad voluntatem
loquentium omnia, nihil ad veritatem. Nulla proinde sit inter amicos cunctatio,
simulatio nulla, quae maxime repugnat amicitiae. Debet
quippe amico veritatem; sine qua nomen amicitiae valere non potest. Corripiet
me, ait sanctus David, justus
in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput
meum (Psal. CXL). Simulator et callidus
provocat iram Dei. Inde Dominus per prophetam: Popule
meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant
(Isa. III). Simulator enim ore, ut
Salomon ait, decipit amicum suum (Prov. XI).
Quocirca sic colenda est amicitia, ut si forte certis ex causis admittenda
videatur dissimulatio, sed simulatio nunquam. GALTERUS. Quomodo, quaeso,
dissimulatio necessaria est, quae ut mihi videtur, semper vitium est?
AELREDUS. Falleris, fili, nam et Deus
dissimulare dicitur peccata delinquentium, nolens mortem peccatoris, sed ut
convertatur, et vivat. GALTERUS. Distingue, rogo, inter simulationem et
dissimulationem.
AELREDUS. Simulatio, ut mihi
videtur, deceptorius quidam consensus est, contra judicium rationis, quam
Terentius in persona Gnatonis satis eleganter expressit. « Negat quis? Nego.
Ait? Aio. Postremo imperavi egomet omnia mihi assentari. » Et forte haec
ethnicus ille de nostris mutuavit thesauris, sensum prophetae nostri suis
exprimens verbis. Nam et hoc ipsum ex persona plebis perversae dixisse
prophetam, manifestum est: Videte nobis vana,
loquimini nobis placentia (Isa. XXX). Et alias: Prophetae
prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manu, et populus meus dilexit
talia (Jer. V). Hoc vitium ubique detestandum
est, semper et ubique cavendum. Porro dissimulatio dispensatoria quaedam est,
vel poenae vel correptionis dilatio, sine consensu interiori, pro loco, pro
tempore, pro persona. Neque enim si quis amicus constitutus in plebe deliquerit,
subito et palam objurgandus est; sed dissimulandum pro loco, imo et quantum
salva veritate fieri potest, excusandum quod fecit, et ad debitam eorreptionem
exspectandum familiare secretum. Sic eo tempore, quo animus intentus pluribus,
minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis,
paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus,
dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure
pacatiore sustineat. David rex, cum praeventus concupiscentia homicidum
adulterio copulasset, correpturus eum propheta Nathan (II
Reg. XII), regiae deferens majestati, non
subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua
dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis, contra se ipsum, sententiam
extorsit. GALTERUS. Mihi perplacet ista distinctio. Sed scire velim, si amicus
potentior fuerit, possitque ad honores vel quaslibet dignitates, quos voluerit
promovere; utrum debeat eos quos diligit, et a quibus diligitur, caeteris in
tali promotione praeferre, et inter ipsos, quos amplius diligit anteferre?
AELREDUS. Et in
hac parte quomodo colenda sit amicitia, operae pretium est indagare. Sunt enim
nonnulli, qui se putent non amari, quia non possunt promoveri; seque contemni
causentur, si non curis et officiis implicentur. Unde non parvas discordias
inter eos, qui putantur amici, ortas novimus, ita ut indignationem divortium
sequeretur, divortium maledicta. Itaque in dignitatibus vel officiis, maxime
ecclesiasticis, magna cautio adhibenda est: nec attendendum quid possis
praestare, sed quid ille, cui praestas, poterit sustinere. Plures quippe sunt
diligendi, qui tamen non sunt promovendi; et multos laudabiliter et dulciter
amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato, et illorum summo
periculo, curis et negotiis implicaremus. Quocirca semper in his ratio sequenda
est, non affectus; nec his imponendus est honos vel onus istud, quos habemus
amicitiores, sed quos ad ea sustinenda credimus aptiores. Ubi tamen virtutis
invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit
partes. Nec quisquam se idcirco dicat contemptum, quia non promotum; cum Dominus
Jesus Petrum Joanni in hac parte praetulerit, nec ideo subtraxerit Joanni
affectum, quia Petro dederat principatum. Petro commendavit Ecclesiam suam,
Joanni dulcissimam matrem suam (Joan. XXI).
Petro dedit claves regni sui, Joanni reseravit arcana pectoris sui. Petrus ergo
sublimior, Joannes securior. Petrus licet in potestate
constitutus, dicente Jesu: Unus ex vobis
tradet me (Joan. XIII), cum caeteris timet et
trepidat; Joannes ex sinus sui participatione factus audacior, innuente Petro,
quisnam ille esset, interrogat. Petrus ergo exponitur actioni, Joannes
reservatur affectui; quia Sic, inquit, eum
volo manere, donec veniam (Joan. XXI).
Exemplum enim dedit nobis, ut et nos ita faciamus. Praestemus amico quidquid
amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid charitatis: futiles
honores et onera illis, quos praescripserit ratio, imponamus, scientes quia
nunquam vere diligit amicum, cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et
contemptibilia adjecerit. Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus
majores utilitates impediat: dum eos, quos ampliori
charitate complectimur, ubi magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare
volumus, nec onerare. Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum,
nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas, attendamus.
Recordor nunc duorum amicorum, qui licet exempti praesentibus, mihi tamen
vivunt, semperque vivent; quorum primum in initiis meae conversionis, quadam
mihi morum similitudine, et studiorum parilitate comparaveram, cum adhuc essem
adolescens; alterum ab ipso fere pueritiae suae tempore a me electum, et
multifarie multisque modis probatum, cum jam aetas mihi variaret capillos, in
summam amicitiam assumpsi. Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere
pressus, nulla rerum temporalium
sollicitudine distentus, claustralium deliciarum, et spiritualium dulcedinum,
quibus tunc initiabar, socium consortemque delegeram: nihil exigens, nihil
praestans, praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam, prout charitas
dictabat, judicium. Istum jam juvenem in meae sollicitudinis partem ascitum, in
his sudoribus meis habui coadjutorem. Inter utramque hanc amicitiam, memoria
praeeunte discernens, video priorem inniti magis affectui, alteram rationi;
quamvis nec illi affectus defuerit, nec illam ratio deseruerit. Denique prior in
ipsis amicitiae nostrae principiis ereptus mihi, eligi potuit, sicut
praescripsimus, non probari: alter a puero usque ad mediam aetatem
dimissus mihi, et a me dilectus, per omnes amicitiae gradus, quousque talium
potuit imperfectio, mecum ascendit. Et primum quidem virtutum ejus contemplatio
illi meum inclinavit affectum; quem ego olim ab Australibus partibus in
Aquilonarem hanc solitudinem duxi, ego regularibus disciplinis primus institui.
Extunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae patiens, plurimis exemplo
fuit, admirationi multis, mihi gloriae et delectationi. Ex jam tunc eum in
amicitiae principiis nutriendum putavi: utpote quem onerosum nulli, sed omnibus
gratum intuebar. Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum,
humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius,
murmuris, et rancoris, et
detractionis ignarus: incedebat quasi surdus non audiens, et sicut mutus non
aperiens os suum. Ut jumentum factus est
(Psal. XXXVII), sequens obedientiae frenum, et
jugum disciplinae regularis mente et corpore infatigabiliter portans. Ingressus
aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto Patre et
praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiaeque dedisset; sic
erubuit, ut mox egressus tam ferventer corporalibus se subderet exercitiis, ut
multis annis, nec cum gravi aegritudine urgeretur, aliquid sibi de consueto
rigore laxaverit. Haec eum mihi invisceraverant miris modis, et ita in animum
induxerant meum, ut mihi eum de inferiori socium, de socio amicum, de amico
amicissimum facerem. Videns enim
eum in quosdam canos virtutis et gratiae profecisse, fratrum usus consilio, onus
ei subprioratus imposui. Quod quidem invitus, sed quia obedientiae se devoverat,
modeste suscepit. Egit tamen mecum secreto, ut dimitteretur, praetendens
aetatem, praetendens inscitiam, praetendens amicitiam, qua jam initiabamur: ne
forte hac occasione vel minus diligeret, vel diligeretur minus. Sed his nihil
proficiens, coepit libera voce quidquid timebat utrisque, quidquid sibi in me
minus placebat, humiliter et modeste proferre in medium: sperans, ut postea
confessus est, hac me quasi praesumptione offensum, ad id posse, quod petebat,
facilius inclinari. Sed haec ejus mentis vocisque libertas, amicitiae nostrae
cumulum addidit; quia volebam
eum amicum habere non minimum. Cernens tunc ille me gratum habere, quod dixerat,
respondisse humiliter ad singula, satis dedisse de omnibus, se non modo nihil
offensionis, sed insuper copiosiorem fructum percepisse; coepit me et ipse
arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori totum
infundere. Ita et mihi ejus libertas, et mea sibi probata patientia est. Ego
quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius objurgandum putavi, nec
quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi,
nec ingratum. Coepi deinde consiliorum meorum ei revelare secreta, et fidelis
inventus est. Ita inter nos amor crevit,
concaluit affectus, charitas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis
cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, essetque hic amor timoris
vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens. Nihil
inter nos simulatum, fucatum nihil, nihil inhoneste blandum, nihil indecenter
durum, circuitus nullus, nullus angulus, sed omnia nuda et aperta; qui meum
pectus quodammodo suum putarem, et ejus meum, ipseque similiter. Ita in amicitia
recta linea gradientibus, nullius correptio indignationem, nullius consensio
culpam pariebat. Unde se amicum in omnibus probans, meae paci, meae quantum
poterat prospiciebat quieti. Ipse se periculis objiciebat, scandalis
emergentibus obviabat. Volebam
ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia jam infirmabatur, praebere
solatium; sed ille prohibebat, cavendum dicens ne amor noster secundum hanc
carnis consolationem metiretur; ne id magis carnali affectui meo, quam ejus
necessitati ascriberetur, et sic mea auctoritas minueretur. Erat igitur quasi
manus mea, quasi oculus meus, baculus senectutis meae. Ipse spiritus mei
reclinatorium, dolorum meorum dulce solatium; cujus amoris sinus excipiebat
laboribus fatigatum, cujus consilium recreabat tristitia vel moerore demersum.
Ipse commotum pacificabat, ipse leniebat iratum. Quidquid minus laetum
emergebat, referebam ad eum; ut, quod solus non poteram, junctis humeris
facilius sustinerem. Quid ergo? Nonne quaedam beatitudinis
portio fuit sic amare, et sic amari; sic juvare et sic juvari; et sic ex
fraternae charitatis dulcedine in illum sublimiorem dilectionis divinae
splendorem altius evolare, et in scala charitatis nunc ad Christi ipsius
complexum conscendere; nunc ad amorem proximi ibi suaviter repausandum
descendere? In hac igitur amicitia nostra, quam exempli gratia inseruimus, si
quid cernitis imitandum, ad vestrum id retorquete profectum. Sed ut tandem
collationem hanc nostram vel sole ruente claudamus, ab amore profectam amicitiam
non dubitatis. Qui vero semetipsum non amat, alium amare qui potest? Et cum ex
similitudine amoris, quo ipse sibi charus est, amorem proximi debeat ordinare;
se autem non diligit, qui turpe aliquid
vel inhonestum, vel a se exigit, vel sibi imperat. Primum igitur est, ut
semetipsum quisque castificet, nihil sibimet indulgens, quod indecens sit; nihil
sibi subtrahens, quod utile sit. Sic vero se ipsum diligens, diligat et
proximum, eamdem regulam sequens. Sed quia hic amor multos colligit, ex ipsis
eligat, quem ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem suum copiose
infundat affectum: denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum et
medullarum, cogitationum et intentionum cordis. Eligatur autem non secundum
affectionis lasciviam, sed secundum rationis perspicaciam; similitudine morum,
et contemplatione virtutum. Deinde sic se impendat amico, ut levitas omnis
absit, jucunditas adsit; nec ordinata desint benevolentiae et charitatis
officia, vel obsequia. Jam exinde probetur fides ejus, probetur honestas,
probetur patientia. Accedat paulatim consiliorum communio, assiduitas parilium
studiorum, et quaedam conformatio vultuum. Sic enim conformari sibi debent
amici, ut statim cum alter alterum viderit, etiam similitudo vultus unius in
alterum transfundatur; sive fuerit dejectus tristitia, sive jucunditate serenus.
Ita electus atque probatus, cum certum tibi fuerit, nihil eum velle, quod
dedeceat vel petere ab amico, vel praestare rogatum: constiteritque tibi
amicitiam eum putare virtutem, non quaestum; adulationem fugere, detestari
assentationem: inventusque fuerit liber cum discretione, patiens
in correptione, firmus et stabilis in dilectione: tunc illa spiritalis sentitur
dulcedo; quam bonum scilicet, et
quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII).
Quam utile tunc dolere pro invicem, laborare pro invicem, cum unusquisque pro
altero semetipsum negligere dulce habet, alterius voluntatem suae praeferre,
illius necessitati magis quam sui ipsius occurrere, adversis semet opponere et
exponere. Interea quam dulce habent conferre invicem, sua studia mutuo
patefacere, simul examinare omnia, et de omnibus in unam convenire sententiam!
Accedit et pro invicem oratio, quae in amici memoria tanto efficacius, quanto
affectuosius ad Deum emittitur, profluentibus lacrymis, quas vel timor excutit,
vel affectus elicit, vel dolor
educit. Ita pro amico orans Christum, et pro amico volens exaudiri a Christo,
ipsum diligenter et desideranter intendit: cum subito et insensibiliter
aliquando affectus transiens in affectum, et quasi e vicino ipsius Christi
tangens dulcedinem, incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis est.
Ita a sancto illo amore, quo amplectitur amicum, ad illum conscendens, quo
amplectitur Christum, spiritualem amicitiae fructum pleno laetus ore carpet,
plenitudinem omnium exspectans in futurum: quando timore sublato quo nunc pro
invicem metuimus et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc
ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo,
cujus nos punctionibus plerumque fatigati, necesse est, ut pro invicem doleamus,
securitate concepta in summi illius boni aeternitate gaudebimus; cum haec amicitia,
ad quam his paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus refundetur
in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus (I
Cor. XV).
Ritorno alla pagina iniziale "Sant'Aelredo"
|
Ora, lege et labora |
San Benedetto |
Santa Regola |
Attualitą di San Benedetto
|
Storia del Monachesimo |
A Diogneto |
Imitazione di Cristo |
Sacra Bibbia |
23
settembre 2021 a cura
di Alberto "da Cormano"
alberto@ora-et-labora.net