S. EUSEBII HIERONYMI STRIDONENSIS PRESBYTERI

 TRANSLATIO LATINA

REGULAE SANCTI PACHOMII.

(Estratto da "Patrologia Latina Database" - Migne)


IN SUBSEQUENTEM S. PACHOMII REGULAM

A S. HIERONYMO LATINE REDDITAM ADMONITIO.
Antico manoscritto della Regula Pachomii

PRAEFATIO

EXORDIUM PRAECEPTORUM

PRAECEPTA ET INSTITUTA

PRAECEPTA ATQUE JUDICIA

PRAECEPTA AC LEGES

 

Collectioni Hieronymianorum operum, quam adornamus, primo isthaec accedit S. Pachomii Tabennensium monachorum Patris Regula, quam Syriace ab ipso auctore conscriptam, deinde Graeco sermone redditam, aliisque, ut par est credere, Theodori, atque Orsiesii praeceptis institutisque locupletatam, Hieronymus ad presbyterorum, Leontii ac Silvani preces Latinis litteris explicavit. Atque illa quidem nondum e bibliothecarum loculis prodierat in lucem, cum Erasmus, et postea Victorius quoque suas editiones elaborarent; sed cum exinde sit saepius edita, minime debuisset in Martianaei editione praetermitti, in qua ipsa Hieronymi epistola, quae praefationis loco est, in octava classe et sui parte manca, et erroribus sane multis deformata repraesentatur.

Ut vero de ipsa primigenia Pachomii scriptione quaedam praelibemus, nihil illa ferme est apud Veteres celebratius. Narrat Palladius in Lausiaca cap. 38, Tabulam aeneam monastici complectentem instituti Regulas Pachomio ab angelo traditam, cujus etiam argumentum exponit. Gennadius de Illustribus viris cap. 7: Pachomius, inquit, monachus, vir tam in dicendo, quam in signa faciendo apostolicae gratiae, et fundator Aegypti coenobiorum, scripsit regulam utrique generi monachorum aptam, quam angelo dictante perceperat. Paria habet Sozomenus Hist. Eccles. l. III, cap. 3, ex pervulgata traditione Pachomio sanctum angelum visum esse, dedisseque illi tabulam, quam monachi adhuc servant, in qua erat scriptum, ut singulis concederet facultatem tantum [0061] comedendi, bibendi, operandi, jejunandi, vel secus, quantum natura ferret. His vero qui largius comederent, opera laboriosiora imponeret; faciliora autem his, qui corpus jejuniis et abstinentia castigarent. Praescripsit praeterea, ut multas aediculas, etc., quae ibi copiose satis enarrantur; sed copiosius multo repeti possunt ex Vita, quam incertus auctor composuit, qui tamen iisdem ac Pachomius temporibus vixisse se profitetur. His addi queunt Martyrologium Romanum prid. Id. Maii, Cassianus, Nicephorus, Callistus, S. Benedictus Anianensis, Smaragdus, et ne singulorum testimonia diutius prosequamur, Rupertus Abbas Tuitiensis lib. IV de Vit. Apostolica sub initium, qui, Beatus, inquit, Pachomius Regulam monachorum ab ipso angelo de coelo dictatam, non videlicet, ut hominis, sed ut divinum oraculum monachis tradidit.

De hac ipsa vero Hieronymiana ejus Regulae Latina interpretatione, nihil dubium est, e S. Doctoris calamo fetum germanissimum profecisse; ut illos adeo putem desipere, qui hac una de causa audent inficiari, quod Pachomium Hieronymus inter Ecclesiasticos scriptores non recenseat, mentionem ejus certe facturus, cujus revera librum Latine fuisset interpretatus. Quorum argumentum suapte natura infirmissimum, falsa etiam laborat suppositione; neque enim isthaec Catalogum praecessit interpretatio, sed e contrario subsecuta est post tredecim ferme annorum spatium, quod infra planius demonstro.

Interim quae hujus Hieronymiani laboris feruntur exemplaria, debemus cum primis S. Benedicto Anianensi abbati, qui circa annum Christi 820 claruit, et suo Codici Regularum una cum epistolis, quas Gennadius memorat cap. supr. laudato, aliisque nonnullis attexuit. Equidem cum ex angulis bibliothecarum nondum evasisset Anianae Abbatis Collectio, ex aliis mss. codicibus Latina isthaec Regula excepta est. Eam primum Romae an. 1575, Achilles Statius vulgavit; tum Ciacconius ibidem 1588; deinde novis accedentibus curis in calce Collationum Cassiani, et in Patrum Bibliothecis alii recudere. Illae tamen editiones nec totam, quemadmodum hic exhibetur, Regulam; nec quae Judicia, Leges, et Monita, diversis titulis inscribuntur; nec denique Epistolas, et Verba Mystica, aliaque id genus habent, quae simul abs Hieronymo fuisse Latine reddita ex ipsa Praefatione compertum est. Tota adeo cl. viri Lucae Holstenii sedulitati gratia est habenda, qui cum in S. Benedicti apographum incidisset ex eo descriptum, quod apud S. Maximinum prope Treveros antiquissimum exstare dicitur, cum aliis vetustis codicibus contulit, qui aliquam ex illis regulis exhiberent, ac typis dedit, Romae primum an. 1661, deinde Parisiis biennio post excudendum. Hoc itaque nos utimur exemplari utpote omnium uberiore, atque accuratissimo; et cum porro variantes lectiones quas ex aliis libris excerpserat doctissimus ille vir, et notulas quas paraverat in calcem operis conjiciendas, morte intercedente exhibere haud potuerit, nos quod erat e re nostra, principem editionem, Achillis Statii, tum alteram auctiorem Petri Ciacconii ad illam exegimus diligenter; et quae Holsteniano labori deerant, quoad ejus fieri potuit, aut interesse videbatur, suffecimus.

Tempus, quo Latinam hancce interpretationem Hieronymus elaborarit, ex eo facile eruitur, quod statim limine Praelationis moerentem se dormitione sanctae et venerabilis Paulae, diu tacuisse profitetur, donec in hoc exornando opere, bono ut aiunt auspicio longum silentium rumperet. His enim annus indicatur 404, sub cujus initium, dormivit sancta et beata Paula septimo Kalendas Februarias tertia Sabbati post solis occubitum, Honorio Augusto VI et Aristeneto css., quod in ejus Epitaphio luculentissime tradit Hieronymus. Ad ejusdem igitur annifinem, vel si lubet, ad insequentem 405 commode transferri haec potest interpretatio, quam, cum longo silentio dolorem devorasset, elucubravit.



PRAEFATIO.


 53 1. Quamvis acutus gladius et levigatus, si diu in vagina conditus fuerit, sordescit rubigine, et splendorem pristini decoris amittit. Unde et ego moerens super dormitione sanctae et venerabilis Paulae, non quo contra praeceptum Apostoli facerem,  sed quo multorum incisa illius morte refrigeria suspirarem, accepi libros ab homine Dei Silvano presbytero mihi directos, quos ille Alexandria missos susceperat, ut etiam [Al. mihi] injungeret transferendos. Aiebat enim quod in Thebaidis coenobiis, e  in monasterio Metanoeae, quod de Canopo in  Scilicet poenitentiam Graece sonat Metanoea.  Canopus autem dudum infamis ob luxum ac delicias insula, Metanoea vocata est, translatis illuc a Theophilo, vel Cyrillo monachis, qui poenitentium agerent vitam. Athanasius presbyter in libello, quem concilio Chalcedonensi obtulit adversus Dioscorum, Metavnoian proavsteion th­ű megivsthű 1Alexandreivaű, oJ povte Kavnwpoű kalouvmenoű, etc. Metanoea suburbanum maximae urbis Alexandriae, quod olim Canopus vocabatur, etc. Vide etiam Eunapium in Vita Aedesii, ubi destructis Canopi delubris monachos eo tradit inductos.] poenitentiam felici nominis conversione mutatum est, habitarent plurimi Latinorum, qui ignorarent Aegyptiacum Graecumque sermonem, quo Pachomii et Theodori et Orsiesii praecepta conscripta sunt. Qui primi per Thebaidem et Aegyptum coenobiorum fundamenta jecerunt juxta praeceptum Dei, et Angeli, qui ad eos ob hanc ipsam institutionem [b  Princeps editio, et Romana an. 1580 accuratior, qui a Deo sub hanc institutionem, etc.] missus venerit.

2. Itaque quia diu tacueram, et dolorem meum silentio devoraveram: urgebant autem missi ad me ob hanc ipsam causam Leontius presbyter, et caeteri cum eo fratres, accito notario, ut erant de Aegyptiaca in Graecam linguam versa, nostro sermone dictavi, ut et tantis viris imperantibus, ne dicam  rogantibus obedirem, et bono, ut aiunt, auspicio longum silentium rumperem, reddens me pristinis studiis, et sanctae feminae refrigerans animam, quae monasteriorum semper amore flagravit, et 54 quod visura erat in coelo, hic in terris meditata est. Venerabilis quoque virgo filia ejus Eustochium haberet quod sororibus  Malim concinniori sensu, legendum.] agendum tribueret, nostrique fratres Aegyptiorum, hoc est,  Cassianus l. IV, c. 1, Tabennesiotas vocat. Nomen mutuantur, a Tabenna insula in Nilo flumine, in qua Pachomius insigne monasterium condiderat, ex quo reliqua ejusdem instituti, quasi ex metropoli, excisa sunt. Vid. Palladium, et Sozomenum.] Tabennensium monachorum exempla sequerentur, qui habent per singula monasteria patres, et dispensatores, et hebdomadarios, ac ministros, et singularum domorum Praepositos, ita ut in una domo quadraginta plus minusve fratres habitent, qui obediant Praeposito; sintque pro numero fratrum triginta, vel quadraginta domus in uno monasterio, et ternae, vel quaternae domus  in unam tribum foederentur, ut vel ad opera simul vadant, vel in hebdomadarum ministerio sibi succedant per ordinem.

3. Quicumque autem monasterium primus ingreditur, primus sedet, primus ambulat, primus  Olim nempe psalmi non utrimque invicem inter monachos, sive clericos decantari toti solebant, ut  hodie fit; sed singuli a singulis, ut uno psalmum  canente ex ordine, caeteri summo silentio auscultarent. Vid. quae in epist. 125, ad Rusticum, num. 15, annotavimus.] psalmum dicit, primus in mensam extendit manum, prior in in Ecclesia communicat; nec aetas inter eos quaeritur, sed professio.

4. Nihil habent in cellulis praeter psiathium  Haec, et quae infra scripta sunt, veteres editi non agnoscunt. Porro Psiathium quid fuerit, post Rosweidum ac Menardum Holstenius in Indiculo notat, Stoream nempe ex junco, sive papyro confectam, qua pro lecto aut stragulo monachi utebantur. Lebitonarium Glossae Colobium et Colobarium interpretantur. Cassian. l. I, c. 5, Aegyptios monachos describens, Colobiis, inquit, lineis induti, quae vix ad cubitorum ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus. Vid. infra cap. 11. De Melote autem Paulus diaconus nomine Theodemari abbatis ad Carolum Magnum scribens, Illud, inquit, vestimentum, quod a Gallicanis monachis Cuculla dicitur, et nos Capam vocamus, quod proprie monachorum designat habitum, Melotem appellare debemus, sicut et hactenus in hac provincia a quibusdam vocatur.] et quae infra scripta sunt, duo lebitonaria (quod Aegyptiis monachis genus vestimenti est sine manicis) et [0064A] unum jam attritum ad dormiendum, vel operandum; et amictum lineum, cucullosque duos; et caprinam pelliculam, quam Meloten vocant; balteolum lineum, et gallicas [Al. caligas], ac bacillum itineris socium.

5. Aegrotantes miris sustentantur obsequiis, et ad omnem copiam praeparatis cibis: sani majori pollent abstinentia. Bis in hebdomada, quarta et sexta 55 sabbati ab omnibus jejunatur, excepto tempore Paschae et Pentecostes. Aliis diebus comedunt qui volunt post meridiem: et in coena similiter mensa ponitur, propter laborantes, senes, et pueros, aestusque gravissimos. Sunt qui secundo parum comedunt; alii qui prandii, sive coenae uno tantum cibo contenti sunt. Nonnulli gustato paululum pane egrediuntur. Omnes pariter comedunt. Qui ad mensam  ire noluerit, in cellula sua panem tantum et aquam, ac salem accipit, sive in uno die voluerit,  Holsten. sive post biduum.] sive in biduo.

6. Fratres ejusdem artis in unam domum sub uno Praeposito congregantur: verbi gratia, ut qui texunt lina sint pariter; qui mattas, in unam reputantur familiam; sarcinatores, carpentarii, fullones, gallicarii seorsum a suis praepositis gubernantur: et per singulas hebdomadas ratiocinia operum suorum ad Patrem monasterii referunt.

7. Omnium monasteriorum princeps unum habetur caput, qui habitat in monasterio diebus Paschae: exceptis his qui in monasterio necessarii sunt, ad illum omnes congregantur, ut quinquaginta millia fere hominum Passionis Dominicae 56 simul celebrent  festivitatem.

8. Mense, cui vocabulum est Mesore, id est Augusto, instar Jubilaei remissionis dies exercentur, et peccata omnibus dimittuntur, reconcilianturque sibi qui aliquam habuerat simultatem; et disponuntur monasteriorum capita, dispensatores, praepositi, ministri, prout necessitas postularit.

9. Aiunt autem Thebaei quod Pachomio, Cornelioque et Syro, qui usque hodie ultra centum et decem annos vivere dicitur, angelus linguae mysticae scientiam dederit, ut scriberent sibi, et loquerentur  per alphabetum speciale, signis quibusdam et symbolis absconditos sensus involvens: quas  Holsten., sed forte typographorum mendo, non.] nos Epistolas ita ut apud Aegyptios Graecosque leguntur, in nostram linguam vertimus, eadem ut reperimus elementa ponentes, et qua simplicitatem Aegyptii sermonis imitati sumus, interpretationis fides est: ne [0066A] viros apostolicos et totos gratiae spiritalis sermo rhetoricus immutaret. Caetera autem quae in eorum tractatibus continentur praelibare nolui, ut in suis discantur auctoribus; et de fontibus potius quam de rivulis bibant, quos sanctae conversationis studia delectant.


REGULA PATRIS NOSTRI PACHOMII HOMINIS DEI, Qui fundavit conversationem coenobiorum a principio per mandatum Dei. 

EXORDIUM PRAECEPTORUM.

I. QUI rudis in collectam sanctorum ingreditur, et quem per ordinem janitor ab ostio monasterii introduxerit, et sedere fecerit in conventu fratrum, non ei licebit sedendi locum vel ordinem commutare, donec eum transferat Totihioc, id est, praepositus domus suae, ad locum qui ei rite debetur.

II. Sedebit autem cum omni decore et mansuetudine; pelliculamque super humerum geret: ex latere et inferiori parte subdens natibus; et vestimentum, id est, tunicam lineam absque manicis, quam Levitonarium vocant, diligenter astringens, ita ut genua operiat.

III. Cumque audierit vocem tubae ad collectam vocantis, statim egrediatur cellulam suam, de scripturis aliquid meditans usque ad ostium conventiculi.

[0065C] IV. Et quando in loco collectae coeperit ambulare, ut ad locum sedendi standique perveniat, ne vel parum damni in monasterio ex alterius veniat negligentia.

V. Sin autem nocte signum insonuerit, ne steterit ad focum, quem propter calefacienda corpora, et repellendum frigus ex more succenditur: nec otiosus in collecta sedebit, sed funiculos in mattarum stramina manu celeri praeparabit; absque infirmitate duntaxat corpusculi, cui cessandi tribuitur venia.

VI. Cumque [a [0065D] Ad principis editionis fidem capitulum istud emendavimus, quod ab Holstenio imperfecto sensu ad hunc modum exhibetur: Cumque manum percusserit stans prior in gradu, et de Scripturis quidpiam volvens memoriter, ut oratione finiente, nullus, etc.] major, vel stans prior in gradu, manu percusserit, de Scripturis quidpiam volvens memoriter, ut oratio finiatur, nullus consurget tardius, sed omnes pariter levabunt.

[0066B] VII. Nemo aspiciat alterum [b [0065D] Statius et Ciacconius operantem, vel orantem; quorum alter Prologum hoc absolvit capitulo, atque exinde Pachomianam regulam sic exorditur: Incipit [0066D] Regula Pachomii. Haec sunt praecepta tribus a majoribus tradita, etc.] torquentem funiculum, vel orantem; sed in suo defixis luminibus opere sit intentus.

VIII. Haec enim praecepta vitalia [c [0066D] Vitiose Holstenius, a nobis majoribus; pro quo nostris reposuimus. Elegantius vero, ut supra innuimus, veteres editi tribus a majoribus, puta Pachomium, Theodorum, Orsiesium.] a nostris majoribus tradita. Si acciderit ut psallendi tempore, vel orandi, aut in medio lectionis aliquis loquatur, aut rideat, 58 illico solvat [d [0066D] Haud recte idem Holstenius, vinculum.] cingulum, et inclinata cervice manibusque ad inferiora depressis, stabit ante altare, et a principe monasterii increpabitur. Hoc idem faciet et in conventu fratrum, cum ad vescendum pariter convenerint.

IX. Quando ad collectam tubae clangor increpuerit per diem, qui ad unam orationem tardius venerit, superioris increpationis ordine corripietur [Al. increpabitur], et stabit in loco convivii.

X. Nocte vero, quoniam corporis infirmitati plus [0066C] aliquid conceditur, qui post tres orationes venerit, eodem et in collecta et in vescendo ordine corripietur.

XI. Quando in collecta orant fratres, nemo egredietur absque jussione majorum, nisi interrogaverit, concessumque ei fuerit exire pro naturae necessitate.

XII. Nullus dividet juncos ad texendos funiculos praeter eum qui ministrat hebdomadae; et si ille justo opere detentus est, majoris imperium praestolabitur.

XIII. De hebdomadariis unius domus non eligentur qui stent in gradu, et conventu omnium de Scripturis aliquid replicent: sed omnes juxta sedendi et standi ordinem memoriter repetent quae [0067A] sibi fuerint imperata. E quibus si quis oblitus quid haesitaverit in dicendo, negligentiae et oblivionis correptionem sustinebit.

XIV. In die dominica, vel oblationis tempore nullus deerit de hebdomadariis, sedens in loco Ebiymii, psallentique respondens, ex una duntaxat domo, quae in majori servit hebdomade. Altera est etiam minor hebdomas, quae per singulas domos a paucioribus exhibetur.

XV. At si major est numerus necessarius, de eadem tribu alii vocabuntur a Praeposito domus, qui ministrat hebdomadae: et absque jussione ejus nullus 59 de altera domo ejusdem tribus ad psallendum veniet, et penitus non licebit in alterius hebdomade, et de alia venire domo, nisi forte ejusdem tribus [0067B] sit.

XVI. Vocatur autem una tribus, habens tres vel quatuor domos, pro numero et frequentia monasterii: quas nos familias, vel populos unius gentis possimus appellare.

XVII. In die dominica et collecta, in qua offerenda est oblatio, absque praeposito domus, et majoribus monasterii, qui alicujus nominis sunt, nemo psallendi habeat potestatem.

XVIII. Psallente autem quolibet de majoribus, id est, dicente responsorium, si quis defuerit, statim ante altare poenitentiae, et increpationis ordinem sustinebit.

XIX. De collecta in qua offerenda est oblatio, qui sine praecepto majoris exierit, statim increpabitur.

[0067C] XX. Mane per singulas domos finitis orationibus non statim ad suas cellulas revertentur: sed conferent inter se quae Praepositos audierint disputantes, et sic intrabunt cubilia sua.

XXI. Disputatio autem a Praepositis domorum per singulas hebdomadas tertio fiet: et in ipsa disputatione sedentes, sive stantes fratres suum ordinem non mutabunt, juxta domorum ordinem et hominum singulorum.

XXII. Si quis dormitaverit sedens, Praeposito domus, vel monasterii principe disputante, statim surgere compelletur: et tamdiu stabit, donec ei [a [0067D] Veteres editi, ei videatur.] jubeatur ut sedeat.

XXIII. Quando signum insonuerit, ut conveniant [0067D] et audiant praecepta majorum, nullus remanebit: nec succendetur focus antequam disputatio compleatur. Qui [b [0067D] Iidem. Qui unum mandalum ex his, etc.] unum ex his praeterierit, praedictae correptioni subjacebit.

XXIV. Qui hebdomadarius est, non habebit potestatem absque praecepto principis monasterii dare cuiquam funiculos, vel aliorum quid vasorum: et nisi ille jusserit, signum dare non poterit, ut ad collectam meridianam, vel ad vespertinam sex orationum congregentur.

[0068A] XXV. Post orationes matutinas minister hebdomadis, cui hoc opus fuerit injunctum, interrogabit principem monasterii de singulis rebus, quas necessarias putat; et quanti exire debeant operari [Fort. operarii] in agrum. Et juxta illius jussionem 60 circumibit singulas domos, et discet quid unusquisque habeat necessarium. Codicem si ad legendum petierint, accipiant; et finita hebdomade, propter eos qui succedunt in ministerium, suo restituant loco.

XXVI. Si mattas operabuntur, interrogatur minister ad vesperum [c [0067D] Malim equidem, a Praeposito, et statim post, [0068D] quid, aut quantum pro quibus.] Praepositos domorum singularum, quibus juncorum singulis domibus necessarium sit; et sic infundet juncos, et mane per ordinem unicuique tribuet. Et si mane viderit aliis quoque [0068B] juncis opus esse, infundet eos, et ad singulas domos perferet tamdiu, donec signum vescendi increpet.

XXVII. Praepositus domus, qui implet hebdomadam, et alius qui venturam suscipiet, principesque monasterii habebunt curam videndi quid operis praetermissum sit vel neglectum; et executi facient mattas, quae super pavimentum in collecta expandi solent: numerabuntque funiculos, quos per singulas hebdomadas torserunt, et eorum summam describent in buxis, et servabunt, usque ad tempus annuae congregationis, quando reddenda est ratio, et peccata omnibus dimittuntur.

XXVIII. Dimissa collecta, singuli egredientes usque ad cellulas suas, vel usque ad vescendi locum, de Scripturis aliquid meditabuntur; nullusque habebit [0068C] opertum caput meditationis tempore.

XXIX. Cum autem ad vescendum venerint, sedebunt per ordinem statutis locis, et operient capita.

XXX. Statimque cum tibi a majore fuerit imperatum, ut de alia mensa ad aliam transire debeas, in nullo penitus contradices. Nec audeas ante Praepositum domus tuae manum in mensam extendere: nec circumspicias alios vescentes.

XXXI. Unusquisque Praepositorum docebit in domo sua, quomodo debeant cum disciplina et mansuetudine comedere. Quod si quis vel locutus fuerit, vel riserit in vescendo, aget poenitentiam, et in eodem loco protinus increpabitur: stabitque, donec [d [0068D] Verius puto veteres editi, donec alii surgant de vescendo, scilicet ad mensae usque finem.] alius surgat de vescentibus.

XXXII. Si quis ad comedendum tardius venerit, [0068D] excepto majoris imperio, similiter aget poenitentiam, aut ad domum jejunus revertetur.

XXXIII. Si aliquid necessarium fuerit in mensa, nemo audebit loqui, sed 61 ministrantibus signum sonitu dabit.

XXXIV. Si egressus fueris a cibo, non loquaris in redeundo, donec ad locum tuum pervenias.

XXXV. Ministri absque his, quae in commune fratribus praeparata sunt, nihil aliud comedant, nec mutatos cibos sibi audeant praeparare.

[0069A] XXXVI. Qui percutit ad vescendum [a [0069D] Editi veteres, dum congregantur; illud vero percutere, est signum, aliquid percutiendo, dare.] et congregat fratres, meditetur aliquid in percutiendo.

XXXVII. Qui ante fores convivii egredientibus erogat fratribus [b [0069D] Iidem dulciamina pro tragematia.] tragematia, in tribuendo meditetur aliquid de Scripturis.

XXXVIII. Qui suscipit ea quae dantur, non in cucullo, sed in pelle accipiat; neque gustabit ante de his quae acceperit, donec ad domum perveniat.

XXXIX. Ipse autem, qui caeteris dividet, suam partem a Praeposito accipiet. Quod et caeteri ministri faciant, accipientes ab alio, et nil sibi suo arbitrio vindicantes. Ea quae acceperint, per triduum eis sufficient: et si cui residuum fuerit, reportabit ad Praepositum domus, et ille reponet in cellario, donec misceatur cum aliis, et cunctis fratribus praebeatur.

[0069B] XL. Nemo plus alteri dabit, quam alter acceperit; quod si obtenditur infirmitas, Praepositus domus perget ad ministros aegrotantium, et ab his quae necessaria sunt accipiet.

XLI. Si de ipsis ministris aliquis languerit, non habebit licentiam introeundi in coquinam vel cellarium, et sibi aliquid auferendi: sed caeteri ministri, id quod ei necessarium viderint, dabunt: nec permittetur coquere sibi quod desideraverit, sed Praepositi domorum quae necessaria viderint ei, ab aliis ministris accipient.

XLII. Nullus introeat locum aegrotantium, qui non aegrotat. Qui aegrotaverit, a Praeposito domus ducetur in triclinium aegrotantium: et si opus habuerit palliolo, aut tunica, aut caeteris, quae ad operiendum, [0069C] vel ad vescendum necessaria sunt, ipse Praepositus accipiat a ministris, et dabit aegrotantibus. Nec poterit languidus ingredi cellam vescentium, et comedere quae desiderat, nisi a ministro, qui huic rei praepositus est, ducatur ad vescendum.

62 XLIII. Non ei licebit de his quae acceperit in loco aegrotantium, ferre ad cellam suam, ne pomum quidem.

XLIV. Qui pulmentaria coquunt, [c [0069D] Princeps edit., ipsi nihil edentibus (ad marg. fort. edentes) ministrabunt. Ciacconius, ipsi nihil gustantes, [0070D] edentibus ministrabunt.] ipsi vicissim ministrantibus et vescentibus ministrabunt.

XLV. Vinum et liquamen absque loco aegrotantium nullus contingat.

XLVI. Si aliquis eorum qui peregre mittuntur, in itinere, vel in [d [0070D] Iidem in via pro navi; et paulo post cum negandi particula, comedere non consueverunt.] navi aegrotaverit, et habuerit necessitatem sive desiderium comedendi liquamen de piscibus, [0069D] vel aliarum rerum, quae in monasterio comedere consueverunt, non manducabit cum fratribus caeteris, sed separatim: et dabitur ei a ministris ad omnem abundantiam, ne in ullo frater languidus contristetur.

XLVII. Aegrotantem absque concessione majoris nullus audeat visitare; nec propinquus quidem atque germanus sine imperio Praepositi domus ingrediendi habebunt potestatem.

[0070A] XLVIII. Si unum ex his ab aliquo fuerit praetermissum atque neglectum, increpatione solita emendabitur.


XLIX. Si quis accesserit ad ostium monasterii volens saeculo renuntiare, et fratrum aggregari numero, non habebit intrandi libertatem, sed prius nuntiabitur Patri monasterii, et manebit paucis diebus foris ante januam, et docebitur orationem Dominicam ac psalmos, quantos poterit ediscere: et diligenter sui experimentum dabit, ne forte mali quidpiam fecerit et turbatus ad horam timore discesserit, aut sub aliqua potestate sit: et utrum possit renuntiare parentibus suis, et propriam contemnere facultatem. Si enim viderint aptum ad orationem et ad omnia, tunc docebitur et reliquas monasterii disciplinas, quas [0070B] servare debeat et facere, quibusque servire, sive in collecta omnium fratrum, sive in domo cui tradendus est, sive in vescendi ordine; ut instructus, atque perfectus in omni opere bono, fratribus copuletur. Tunc nudabunt eum vestimentis saecularibus, et induent habitu monachorum, tradentque ostiario, ut orationis tempore adducat cum in conspectum omnium fratrum: sedebitque in loco, in quo ei praeceptum fuerit. Vestimenta autem, quae secum detulerat, accipient qui huic rei 63 praepositi sunt, et inferent in repositorium, et erunt in potestate principis monasterii.

L. Nemo manens in monasterio suscipiendi quempiam ad vescendum habeat potestatem; sed mittet eum ad ostium xenodochii, ut suscipiatur ab his qui [0070C] huic rei praepositi sunt.

LI. Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint aut monachi, majori honore suscipiantur: lavabuntque pedes eorum, juxta [Al. servabunt] Evangelii praeceptum, et deducent ad locum xenodochii, praebebuntque omnia quae apta sunt usui monachorum. Quod si voluerint orationis tempore atque collectae venire ad conventum fratrum, et [Al. si] ejusdem fidei fuerint, janitor vel minister xenodochii nuntiabit Patri monasterii, et sic deducentur ad orandum. Si homines saeculares, aut debiles, aut vasa infirmiora, id est, mulierculae venerint ad ostium, [e [0070D] In veteribus vulgatis verba et orandum, verius puto, non habentur.] et orandum, suscipient singulos in diversis locis, juxta ordinem propositi et sexus sui; praecipueque feminas majori honore et diligentia [0070D] curabunt, cum omni timore Dei, et locum separatum ab omni virorum vicinia eis tribuent, ut nulla sit occasio blasphemandi. Quod si ad vesperam venerint, abigere eas nefas est; sed accipient, ut diximus, separatum locum et clausum cum omni disciplina atque cautela: ut grex fratrum libere suo officio serviat, et nulli detur offendiculum detrahendi.


LII. Si quis ante ostium steterit monasterii, dicens se velle videre fratrem suum vel propinquum, janitor [0071A] nuntiabit Patri monasterii, et ille accitum interrogabit Praepositum domus, utrumnam apud eum sit; et permittente eo, accipiet comitem egressionis suae, cujus fides probata est, et sic mittetur ad fratrem videndum, vel ad proximum. Si forte ei aliquid attulerit ciborum, quibus in monasterio vesci licitum est, suscipere ipse non poterit, sed vocabit janitorem, et ille allata accipiet, quae si talia fuerint [Al. quae], ut cum pane vescenda sint, nihil eorum is cui allata sunt, accipiet: sed cuncta ad loca aegrotantium deferentur. Si vero sint tragematia, vel poma, dabit ei janitor ex his comedere quae poterit; et caetera ad cellam languentium deportabit. Ipse autem nihil ex his quae allata sunt gustare 64 poterit, sed reddere ei qui attulit, sive lapsania, [0071B] quod genus herbarum est viliorum, sive panes, sive olera praemordica. Eos autem cibos, quos allatos a parentibus vel propinquis diximus tales esse qui comedi cum pane debeant, is cui allati sunt deducetur a Praeposito domus ad cellam aegrotantium, et ibi semel tantum ex his comedet: caetera autem erunt in manu ministri aegrotantium. Ipse quoque minister de his comedere non poterit.

LIII. Si fuerit nuntiatum, quod de propinquis eorum atque cognatis qui in monasterio commorantur, aliquis aegrotet, janitor primum nuntiabit Patri monasterii, et ille accitum interrogabit Praepositum domus. Videbuntque virum, cujus fides et disciplina probata sit, et mittent cum eo, ut visitet aegrotantem, tantumque accipiet viatici, quantum Praepositus [0071C] domus ejus decreverit.

LIV. Quod si necessitas impulerit, ut foris maneat, et vescatur in paterna sive propinquorum domo, nequaquam hoc faciat; sed manebit vel in Dominico, vel in monasterio ejusdem fidei. Et si eis affines vel cognati praeparaverint cibos, et apposuerint, non accipient omnino, nec vescentur nisi his, quae in monasterio comedere consueverunt. Non gustabunt liquamen, nec vinum bibent, nec aliud quidpiam, quorum edendi consuetudinem non habent. Si a parentibus quidpiam acceperint, tantum comedent quantum in via sufficiat; caetera quae remanserint, dabunt Praeposito domus suae, et ille deportabit ea in cellam languentium.

LV. Si propinquus alicujus, aut consanguineus mortuus fuerit, prosequendi funus non habebit licentiam [0071D] [Al. potestatem], nisi Pater monasterii praeceperit.

LVI. Nullus solus foras mittatur ad aliquod negotium, nisi juncto ei altero.

LVII. Quando autem reversi fuerint in monasterium, si viderint ante ostium quaerentem aliquem suorum affinium de his, qui in monasterio commorantur, non audebunt ire ad eum, et nuntiare, vel vocare. Et omnino quidquid foris gesserint, et audierint, in monasterio narrare non poterunt.

[0072A] LVIII. Si signum datum fuerit, ut egrediantur ad opus, Praepositus antecedet eos; et nullus in monasterio remanebit, nisi is cui Pater praeceperit. Et 65 hi qui pergunt, non interrogabunt quo vadant.

LIX. Cumque universae domus in unum fuerint congregatae, prioris domus Praepositus omnes antecedet, et pergent juxta ordinem domorum et hominum singulorum. Nec loquentur mutuo, sed unusquisque de Scripturis aliquid meditabitur. Si forte eis aliquis occurrerit, et voluerit cum aliquo eorum loqui, janitor monasterii, qui huic operi delegatus fuerit, occurret, et respondebit ei, eoque utentur nuntio. Si janitor coram non fuerit, Praepositus domus, vel alius cui hoc fuerit injunctum, occurrentibus respondebit.

[0072B] LX. Operantes nihil loquentur saeculare; sed aut meditabuntur ea [a [0071D] Secus veteres vulgati, quae sancta sunt.] quae scripta sunt, aut certe silebunt.

LXI. Nemo palliolum lineum tollet secum vadens ad operandum, nisi forte concessione majoris: ipsoque palliolo in monasterio ambulans post collectam nullus utetur.

LXII. Operans non sedebit sine majoris imperio.

LXIII. Ductores fratrum in itinere, si necessarium habuerint aliquem mittere, sine Praepositi jussione non poterunt. Quod si ipse qui ductor est, cogeretur [Al. cogitur] necessitate ire ad aliquem locum, officium suum ei qui post se est in ordine, delegabit.

LXIV. Missi fratres, vel foris constituti, si absque [0072C] monasterio vescentur, hebdomadarius qui eos sequitur, dabit cibos, absque coctione pulmenti; et ipse aquam circumferet [b [0071D] Malim expuncta et particula, juxta virum legi, [0072D] quod est juxta singulorum ordinem, non vitrum.] et juxta vitrum: nullusque surgendi, vel hauriendi, vel bibendi habebit potestatem.

LXV. Quando revertuntur in monasterium, nemo ex ordine remanebit.

LXVI. Cum ad domus suas pervenerunt, ferramenta quibus opus fecerunt, et gallicas tradent ei, qui secundus est post Praepositum domus; et ille inferet ea vespere in cellulam separatam, ibique concludet. Omnia autem ferramenta, hebdomade completa, reportabuntur in unam domum: et rursus qui succedunt hebdomade, singulis domibus noverint quid destribuant.

LXVII. Levitonarium et quidquid in veste est [0072D] monachorum, nemo lavet in die dominica, praeter nautas et pistrinarios.

LXVIII. Nec vadant ad lavandum 66 nisi omnibus unum signum insonuerit; sequenturque Praepositum suum, et lavabunt taciti cum disciplina.

LXIX. Nemo Iavet retractis in altum vestibus plus quam statutum est; cumque laverint, omnes pariter revertentur. Si quis remanserit eo tempore quo ibitur ad lavandum, vel in praesenti non fuerit, commonebit Praepositum suum, et ille mittet cum eo [0073A] alterum: et sic loto vestimento revertentur domum.

LXX. Vesperi sicca levitonaria tollent, et dabunt secundo, id est ei qui post Praepositum est, et ille reponet ea in cellula.

LXXI. Quod si sicca non fuerint, altera die expandentur ad solem, donec siccentur: nec dimittentur in ardore solis plus quam in horam tertiam; cumque collecta fuerint, leviter mollientur.

LXXII. Nec tenebunt ea singuli apud se, sed dabunt, ut reponantur in cellam usque ad sabbatum.

LXXIII. Nullus de horto tollat olera, nisi ab hortulano acceperit.

LXXIV. Palmarum folia, ex quibus texuntur sportae, nemo suo jure tollet, absque eo cui palmae creditae sunt.

[0073B] LXXV. Nullus uvas aut spicas adhuc immaturas comedere audeat praeter ordinem disciplinae: et omnino de omnibus quae in agro sunt, vel in pomariis, nemo comedat separatim, antequam cunctis fratribus [a [0073D] Statius par exhibeat: alii verius, pater exhibeat,] pariter exhibeantur.

LXXVI. Qui coquet (Al. coquent), antequam fratres comedant, non gustabit (Al. audebunt edere).

LXXVII. Qui super palmas est non comedet de fructibus earum, nisi prius fratres comederint.

LXXVIII. Si jussi fuerint palmarum fructus colligere, praepositus colligentium dabit in eodem loco singulis ad vescendum modica: et cum ad monasterium venerint, inter caeteros fratres partes suas accipient. Si autem invenerint sub arboribus poma cecidisse, comedere non audebunt, sed reperta in [0073C] transitu juxta radices arborum collocabunt. Ipse quoque, qui caeteris colligentibus distribuit, gustare non poterit; sed portabit ad dispensatorem, qui cum caeteris dederit fratribus, et ipsi tribuat partem suam.

LXXIX. Nullus in cellula sua reponat aliquid ad vescendum, absque his quae a dispensatore acceperit.

LXXX. De parvulis autem panibus, qui dantur domorum Praepositis, ut his eos distribuant, qui nolunt in commune 67 vesci cum caeteris, et quasi majori abstinentiae se dedicant, ita observare debebunt, ut nulli dent juxta gratiam, ne proficiscenti quidem peregre. Nec ponantur in medium: sed quando comedere volunt, cum disciplina dabuntur in cellulis, et cum his nihil aliud comedent, nisi salem tantum. [0073D] Praeter monasterii autem coquinam nullus coquendi cibos potestatem habeat. Et si quando foris vadant, hoc est in agros ad operandum, accipiant olera sale acetoque condita, et in longos usus aestatis tempore praeparata.


LXXXI. Nemo in domo et in cellula sua habeat [0074A] praeter ea quae in commune monasterii lege praecepta sunt: non tunicam laneam, non pallium, non pellem intonsis arietum lanis molliorem; non paucos nummos, [b [0073D] Pro his habent vulgati veteres, nec proprium aliquid extra habitum suum.] non pulvillum quidem ad caput, aut aliud variae supellectilis: exceptis his, quae a Patre monasterii per domorum Praepositos dividentur, id est, armatura sua, levitonariis duobus, et uno attrito ex usu, sabano (Scil. linteo) longiore quod collo humerisque circumdat; pellicula quae pendet ex latere, gallicis et cucullis duobus, zona et bacello. Praeter haec quidquid inveneris, absque contradictione auferes.

LXXXII. Nullus habeat separatim mordacem parvulam (Leg. pavulam) ad evellendas spinas, si forte calcaverit, absque Praeposito domus et secundo: [0074B] pendeatque in fenestra in qua codices collocantur.

LXXXIII. Si quis de altera domo transfertur in alteram, exceptis his [c [0073D] Explicant iidem libri quae usui quotidiano, ad habitum necessaria sunt.] quae supra diximus, secum transferre nihil poterit.

LXXXIV. Nullus neque exeundi in agrum, neque ambulandi in monasterio, neque extra murum monasterii foras habeat facultatem, nisi interrogaverit Praepositum, et ille concesserit.

LXXXV. Cavendum ne quis de domo in alteram domum verba transferat, nec de monasterio in monasterium, nec de monasterio in agrum, nec de agro in monasterium.

LXXXVI. Si quis ambulaverit in via, vel navigaverit, aut operatus fuerit foris, non loquatur in monasterio quae ibi geri viderit.

[0074C] 68 LXXXVII. Nemo dormiens supponat, [d [0073D] Statius, qui e ms. legit Non dormiat praeter redine cellulam, conjecerat satis ingeniose emend. reclinem sellulam. Sed maneo in reliquis contextu, restitui locus non potuit. Nunc illa conjectura facem [0074D] praeferente, sic velim ex integro refici: Nemo dormiens supponat nisi reclinem sellulam. Nec in cella sua, quae ei fuerit mancipata, nec in domatibus, in quibus, etc. Palladius a Statio laudatus, kaqeudevtwsan de˙ mh˙ ajnaklinovmenoi, ajlla˙ qrovnouű oijkodomhtou˙ű uJptiwtevrouű pepoihkovteű, etc Somnum vero capiant non jacentes, sed super instructas et paululum reclines cathedras, etc.] nisi reclinet in cellula sua, quae ei fuerit mancipata. Nec in cella, nec in domatibus, in quibus vitandorum aestuum causa nocte requiescunt, nec in agris cum ad dormiendum se collocaverit, alteri non loquetur, postquam obdormierit. Si post somnum noctu evigilaverit, oret; si sitire coeperit, jejunii autem instat dies, bibere non audebit.

LXXXVIII. Praeter psiathium, id est, mattam, in loco cellulae ad dormiendum nihil aliud omnino substernet.

LXXXIX. Cellulam alterius, nisi prius ad ostium percusserit, introire illicitum est.

XC. Ad cibum non pergent nisi generali sonitu convocentur; nec ambulabunt in monasterio priusquam [0074D] commune signum intonuerit.

XCI. Absque cucullo et pellicula nemo ambulet in monasterio, nec pergat ad collectam, nec ad vescendum.

XCII. Vespere ad ungendas et molliendas ab opere manus oleo, absque altero ire non poterit. [0075A] Totum autem corpus nemo unguet, nisi causa infirmitatis; nec lavabitur aqua nudo corpore, nisi languor perspicuus sit.

XCIII. Nullus lavare alterum poterit, aut ungere, nisi ei fuerit imperatum.

XCIV. Nemo alteri loquatur in tenebris: nullus in psiathio cum altero dormiat: manum alterius nemo teneat; sed sive steterit, sive ambulaverit, sive sederit, uno cubito distet ab altero.

XCV. Spinam de pede alterius, excepto domus Praeposito, et secundo, et alio cui jussum fuerit, nemo audebit evellere.

CXVI. Nullus attondeat caput absque majoris arbitrio.

XCVII. Mutare de his quae a Praeposito acceperit, [0075B] cum altero non audebit: nec accipiet melius, et dabit deterius: aut e contrario dans melius, et deterius accipiens. Et in vestimento et in habitu suo nihil novi praeter caeteros causa decoris inveniet.

XCVIII. Omnes pelles ligatae erunt, et pendebunt ex humeris.

XCIX. Cuculli singulorum habebunt et monasterii signa et domus.

69 C. Nemo vadens ad collectam aut ad vescendum dimittat codicem non ligatum. Codices qui in fenestra, id est intrinsecus parietis reponuntur ad vesperum, erunt sub manu secundi, qui numerabit eos, et ex more concludet.

CI. Nullus vadat ad collectam vel ad vescendum habens galliculas in pedibus, vel palliolo lineo invittatus, [0075C] sive in monasterio, sive in agris.

CII. Qui vestimentum suum plus quam usque ad meridiem, quando fratres convocantur ad cibum, in sole esse permiserit, negligentiae increpabitur.

CIII. Et si unum de his quae supradicta sunt, contemptum praeterierit, correptione simili corrigetur.

CIV. Galliculas, et si quid aliud jungendum est vel componendum, absque eo cui hoc ministerium delegatur a Praeposito domus, facere nullus audebit.

CV. Si quis fratrum laesus fuerit aut percussus, et tamen lectulo non discumbet [Al. decumbit], sed deambulat invalidus, et aliqua re indigebit, vestimento videlicet, vel palliolo, et caeteris utensilibus, Praepositus domus ejus vadet ad eos, quibus fratrum vesticulae commissae sunt, et accipiet [a [0075D] Voculas et dabit ex principe editione suffecimus.] et dabit. [0075D] Cumque sanus fuerit, reportabit absque ulla mora.

CVI. Nemo ab altero accipiet quidpiam, nisi Praepositus jusserit.

CVII. Clausa cella nullus dormiat, nec habebit cubiculum quod claudi possit, nisi forte aetati alicujus vel infirmitati Pater monasterii concesserit.

CVIII. In villam nullus vadat nisi missus, exceptis armentariis, et bubulcis, et agricolis.

[0076A] CIX. Sub nudum dorsum asini duo pariter non sedebunt, nec super [b [0075D] Rursus eadem cum antiquis editionibus, idque verius, ut videtur, super temonem plaustri.] tegmine plaustri.

CX. Si asino sedens venerit aliquis, excepta infirmitate, desiliet ante fores monasterii, et sic asinum praecedens, funiculo ducet ad manum.

CXI. Ad tabernulas [Al. officinas] diversarum artium soli pergent Praepositi, ut accipiant quod necessarium est.

CXII. Ipsi [Al. ipse] quoque ante meridiem, quando fratres ad vescendum vocantur, ire non poterunt, nisi forte quaevis incumbat necessitas, et consilio Patris monasterii mittet hebdomadarius, ut deferat quod necesse est. Et omnino absque 70 jussione majoris in alteram cellam nullus audebit introire.

CXIII. Commendatum etiam aliquid a germano [0076B] fratre nullus accipiet.


CXIV. Nihil in cella sua absque Praepositi jussione quispiam condet, nec poma quidem [c [0075D] Isthaec vilissima et caetera hujusmodi al. non habentur.] vilissima, et caetera hujusmodi.

CXV. Si Praepositus domus alterius quoquam profectus fuerit, alius Praepositus [d [0075D] Iidem addunt, aut qui secundus est; tum legunt, [0076D] curam proficiscentis exerceat, vel quem ipse Praepositus elegerit de fratribus, et curam ei suam injunxerit.] dux erit ejusdem gentis, et tribus geret curam proficiscentis, et ejus utetur potestatibus, ac sollicite omnia faciet: doctrinamque duorum jejuniorum ita dividet, ut unam in sua domo, alteram in proficiscentis exerceat.

CXVI. Quando farinam conspergunt aqua, et massam subigunt, nemo loquatur alteri. Mane quoque quando tabulis ad furnum vel ad clibanos deportant panes, simile habebunt silentium, et tantum de Psalmis et de Scripturis aliquid decantabunt [Al. meditabuntur], [0076C] donec opus impleatur. Si quid necessarium habuerint, non loquentur, sed signum dabunt his qui possunt afferre, quibus indigent.

CXVII. Quando ad miscendam farinam vocati fuerint, nullus resideat in loco panes coquentium; exceptis his qui coctioni sufficient, et quibus jussum est, nemo residebit.

CXVIII. In navibus quoque similis disciplina est. Nemo autem a terra solvet [e [0076D] Statius navigium, funiculum; alii editi, navigii funiculum: sed ne lembum quidem, et In loco sentinae pariter desiderantur.] funiculum absque jussione Patris, ne lembum quidem.

CXIX. In loco sentinae et interiore parte navis, caeteris fratribus super transtra et tabulata quiescentibus, nullus dormiat, et saeculares homines dormire secum in navi nemo patietur. Vasa infirmiora cum caeteris eis non navigabunt; nisi forte Pater monasterii [0076D] praeceperit [Al. praecepit].

CXX. Nullus in domo sua audebit focum facere, nisi in commune omnibus succendatur.

CXXI. Qui una oratione de sex orationibus vespertinis tardius venerit, vel qui mussitaverit, et locutus fuerit ad alterum vel subriserit in reliquis orationibus, constituto ordine aget poenitentiam.

CXXII. Quando domi sedebunt, non eis liceat loqui [0077A] aliquid saeculare; sed si quid Praepositus de Scripturis docuerit, vicissim inter se ruminent, et referant quae quis audierit, vel quae memoriter teneant.

71 CXXIII. Nemo quidquam operis faciet, nec scyphos plenos aqua circumferet, nec funiculum quidem torquebit, nisi Praepositus jusserit.

CXXIV. Nemo juncos infusos in aqua sibi tollet ad operandum, nisi magister hebdomadis ei dederit.

CXXV. Qui vas fictile fregerit [a [0077C] Princeps editio addit, vel aliquam utilitatem adversus monasterii (leg. vel aliquam rem utilem ad usus monasterii).] , et juncos tertio infuderit, aget poenitentiam vespere in sex orationibus.

CXXVI. Post sex orationes quando ad dormiendum omnes separantur, nulli licebit, excepta causa necessitatis, egredi cubiculum suum.

[0077B] CXXVII. Si frater dormierit, omnis eum fraternitas prosequatur. [b [0077C] Veteres editi, Nemo exeat foras, nemo loquatur, nemo remaneat, etc.] Nemo permaneat absque majoris imperio, nec psallat nisi ei jussum fuerit: nec post alterum psalmum jungat alterum sine Praepositi voluntate.

CXXVIII. Duo simul tempore luctus non psallent, nec pallio circumdabuntur lino [Forte lineo]. Nec quisquam erit qui psallenti non respondeat, sed jungetur et gradu, et voce consona.

CXXIX. Qui est infirmus, in funere habebit ministrum qui eum sustentet, et omnino ad quemcumque locum missi fuerint fratres, de hebdomadariis habebunt eos qui aegrotantibus serviant, si forte in itinere vel in agro languor obrepserit.

CXXX. Nemo ante Praepositum et ducem suum [0077C] ambulet: nullus remaneat ab ordine suo.

CXXXI. Si quis aliquid perdiderit, ante altare publice corripietur. Si vero de propriis vesticulis fuerit quod perditum est, tribus hebdomadis non accipiet; et in quarta acta poenitentia dabitur ei quod amiserit.

CXXXII. Qui invenerit aliquid, per tres dies ante collectam fratrum suspendet, [Forte ut] et tollat qui cognoverit.

CXXXIII. Cunctis increpationibus atque doctrinis, quarum scripta est et constituta, correptio Praepositi [0078A] sufficiet, et quid autem novi fuerit in delicto: referet ad principem monasterii.

72 CXXXIV. Lotum in domo nullus faciat absque eo; et omne quod novum est illius sententia disponetur.

CXXXV. Omnis correptio ita fiat, ut [c [0077D] Eadem disjuncti, ad margin. distincti, quam Statii [0078C] conjecturam editores alii secuti sunt, qui item sic legunt reliqua hujus capituli, qui corripiuntur, dimissis (l. demissis) manibus, et humiliato capite emendaturos se promittentes vitia, in quibus arguuntur, veniam deprecentur.] distincti sint qui corripiuntur; stentque in majori collecta, et in vescendi loco.

CXXXVI. Qui absque commonitione fratrum recesserit, et postea acta poenitentia venerit, non erit in ordine suo absque majoris imperio.

CXXXVII. Praepositus domus et dispensator si una nocte absque fratribus dormierit: et postea acta poenitudine ad conventum venerit fratrum, non ei permittetur, ut introeat domum, aut stet in ordine [0078B] suo absque majoris imperio.

CXXXVIII. Omne quod in conventu fratrum audierunt disputatum, necessitate cogentur, ut inter se replicent, jejuniorum maxime tempore, quando a suis docentur Praepositis.

CXXXIX. Qui rudis monasterium fuerit ingressus, docebitur prius quae debeat observare: et cum doctus ad universa consenserit, dabunt ei viginti Psalmos et duas Epistolas Apostoli, aut alterius Scripturae partem. Et si litteras ignoraverit, hora prima, et tertia, et sexta vadet ad eum qui docere potest, et qui ei fuerit delegatus, et stabit ante illum, et discet studiosissime, cum omni gratiarum actione.

CXL. Postea vero scribentur ei elementa, syllabae, verba, ac nomina; et etiam nolens legere compelletur, [0078C] et omnino nullus erit in monasterio, qui non discat litteras, et de Scripturis aliquid teneat: qui minimum usque ad novum Testamentum et Psalterium.

CXLI. Ad collectam, et ad psallendum et orandum nullus sibi [d [0078D] Iidem, nemo sibi occasiones inveniat.] occupationes inveniat, quibus se dicat occupatum, quasi ire non possit.

CXLII. Et si in navi fuerit, et in monasterio, et in agro, et in itinere, et in quolibet ministerio, orandi et psallendi tempora non praetermittat.


 

REGULA PATRIS NOSTRI PACHOMII HOMINIS DEI, Qui fundavit conversationem coenobiorum a principio per mandatum Dei. 

PRAECEPTA ET INSTITUTA S. P. N. PACHOMII. [0077]

Quomodo collecta fieri debeat, et fratres congregandi sint ad audiendum sermonem Dei, juxta praecepta majorum, et doctrinam sanctarum Scripturarum, ut liberentur de errore animae [a [0077D] Statiana editio animae conversorum, etc.] , et glorificent Deum in luce viventium, et [Al. ut] sciant quomodo oporteat in domo Dei conversari sine ruina et scandalo, ut non inebrientur aliqua passione, sed stent in mensura veritatis, et traditionibus apostolorum et prophetarum; et solemnitatum ordinem teneant, imitantes conversationem [Al. congregationem] eorum in domo Dei, et jejunia atque orationes ex more complentes. Qui enim bene ministrant sequuntur regulam Scripturarum.

 

 [0077D] 73 CXLIII. Hoc est ergo ministerium quod Ecclesiae ministri exercere [Al. implere] debebunt.  [0078D] Congregent fratres orationis tempore, et omnia faciant, quae rite complenda sunt, nullam [Al. ut nullam]  [0079A] detrectationi occasionem tribuant, nec sinant ambulare quempiam contrarium disciplinae.

CXLIV. Si codicem postulaverint, deferant eis.

CXLV. Si quis de foris venerit vespere, et non occurrerit accipere opus quod altera die facturus est, mane ei tribuatur.

CXLVI. Si defecerit opus quod habebat in manibus, referat ad majoris scientiam [Al. sententiam], et quod ille praeceperit, faciat.

CXLVII. Qui minister est habeat studium ne quid operis pereat in monasterio in ulla omnino arte quae exercetur a fratribus. Quod si quid perierit, et negligentia fuerit dissipatum, increpabitur a Patre minister operum singulorum, et ipse rursus increpabit alium, qui opus perdiderit: dumtaxat juxta voluntatem  [0079B] et sententiam principis, absque quo nullus increpandi fratrem habebit potestatem.

CXLVIII. Si vestimentum ad solem expansum tertius invenerit [a [0079D] Vocem dies, quemadmodum alias supra atque infra levioris momenti, ex principe editione supplevimus.]  dies, dominus pro eo increpabitur, et aget poenitentiam publicam in collecta [b [0079D] Eadem editio addit, stabitque in vescendi loco.] . Pellicula et galliculae, et cingulum, et si quid aliud perierit, qui perdiderit increpabitur.

CXLIX. Si quis tulerit rem non suam, portet [Al. ponetur] supra humeros ejus, et aget poenitentiam publice in collecta, stabitque in vescendi loco [c [0079D] Iterum eadem editio addit: Si autem in furto fuerit deprehensus, triginta sex (al. triginta novem) verberabunt eum, et foris dabitur ei edere panem et aquam tantum, et opertum cilicio et cinere per singula  [0080D] orationum tempora cogent eum agere poenitentiam. Eadem lex in fugitivis observabitur.] .

CL. Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur 74 juxta mensuram peccati sui.

CLI. Qui mentitur, aut qui odio quemquam habere fuerit deprehensus, aut inobediens, aut plus joco  [0079C] quam honestum est deditus, aut otiosus, aut dure respondens, aut habens consuetudinem fratribus detrahendi, vel his qui foris sunt, et omnino quidquid contra regulam Scripturarum est et monasterii disciplinam, audiet Pater monasterii, et vindicabit juxta mensuram opusque peccati.

CLII. Praepositus domus culpae et increpationi subjacebit, si ante tres dies non nuntiaverit Patri; sive in via, sive in agro, sive monasterio quid perierit: agetque publice poenitentiam juxta ordinem constitutum. Et si homo fugerit, et ante tres horas non nuntiaverit Patri, reus erit perditionis ejus: nisi tamen eum rursus invenerit.

CLIII. Haec est ultio in eum qui fratrem de domo perdiderit: tribus diebus aget publicam poenitentiam,  [0079D] quod si eadem hora nuntiaverit Patri, in qua fugit, reus non erit.

CLIV. Peccatum si in domo sua Praepositus viderit, et non statim increpaverit delinquentem, nec nuntiaverit Patri monasterii, ipse increpationis ordini subjacebit.

CLV. Per domos singulas vespere sex orationes  [0080A] psalmosque complebunt, juxta ordinem majoris collectae, quae a cunctis fratribus in commune celebratur.

CLVI. Per singulas hebdomadas binae disputationes, id est catecheses, a Praeposito complebuntur.

CLVII. Nullus in domo quippiam faciet, nisi quod Praepositus jusserit.

 

75 CLVIII. Si omnes fratres qui in una domo sunt, viderint Praepositum nimium negligentem, aut dure increpantem fratres, et mensuram monasterii excedentem, referent ad Patrem, et ab eo increpabitur. Ipse autem Praepositus nihil faciet, nisi quod Pater jusserit, maxime in re nova. Nam quae ex more descendit, servabit regulas monasterii.

CLIX. Praepositus non inebrietur: non sedeat in humilioribus locis juxta vasa monasterii, ne rumpat  [0080B] vincula, quae Deus in coelo condidit, ut observentur in terris. Ne lugeat in die festo Domini Salvatoris. Dominetur carni suae juxta mensuram Sanctorum. Non inveniatur in excelsis cubilibus imitans [Al. imitatus] morem gentilium. Non sit duplicis fidei. Non sequatur cordis sui cogitationes, sed legem Dei. Non resistat sublimioribus tumenti animo potestatibus. Non fremat, neque [d [0080D] Veteres vulgati inruat. HIRRIRE autem, qui proprie canum est fremitus cum irritantur, usurpat Sidonius in epistolis.]  hirriat super humiliores. Non transferat terminos. Non sit fraudulentus, neque in cogitationibus verset dolos. Ne negligat peccatum animae suae [e [0080D] Addunt editi vetustiores exscirpare.] . Ne vincatur carnis luxuria. Non ambulet negligenter. Non cito loquatur verbum otiosum. Non ponat scandalum ante pedes caeci. Non doceat voluptatem animam suam. Non resolvatur [Al. solvatur] risu stultorum ac joco. Non rapiatur cor ejus  [0080C] ab his qui inepta loquuntur et dulcia. Non vincatur muneribus. Non parvulorum [f [0080D] Iidem verius, sermone ducatur.]  sermonem ducat. Ne affligatur in tribulatione. Ne timeat mortem, sed Deum. Ne praevaricator sit propter imminentem [Al. eminentem] timorem. Non relinquat verum lumen propter modicos cibos. Non nutet ac fluctuet in operibus suis. Non mutet sententiam, sed firmi sit solidique decreti, justeque cuncta considerans, judicans in veritate, absque appetitu gloriae, manifestus Deo et hominibus, et a fraude procul [Al. elongans se a fraude]. Ne ignoret conversationem Sanctorum, nec ad eorum scientiam caecus existat. Nulli noceat per superbiam: nec 76 sequatur concupiscentias oculorum suorum. Non eum superent incentiva vitiorum. Veritatem numquam praetereat. Oderit injustitiam:  [0080D] secundum [Al. sed] personam numquam judicet pro muneribus, nec condemnet animam innocentem per superbiam. Non rideat inter pueros. Non deserat veritatem timore superatus. Non comedat panem de fraudulentia. Non desideret alienam terram. Non opprimat animam propter aliorum spolia. Non despiciat eos qui indigent misericordia. Ne falsum  [0081A] dicat testimonium seductus lucro. Ne mentiatur propter superbiam. Ne contendat contra veritatem ob tumorem animi. Ne deserat justitiam propter lassitudinem. Ne perdat animam suam propter verecundiam. Ne respiciat dapes lautioris mensae. Ne pulchra vestimenta desideret. Ne [a [0081A] Alio sensu, eoque rursus concinniori, olim erat:  [0081B] Ne senes negligat: semper dijudicet cogitationes suas. Mox quoque alia interpunctione, humilitatem junctam habeat veritati, quando judicat. Sequatur, etc.]  se negligat, ut semper dijudicet cognitiones suas. Ne inebrietur vino; sed humilitatem habeat junctam veritati. Quando judicat, sequatur praecepta majorum et legem Dei, quae in toto orbe praedicata est. Si quidquam de his praeterierit, reddetur ei mensura juxta quam mensus est, et recipiet secundum opera sua, quia moechatus est [b [0081B] Olim in ligno et lapide, et paulo post iniquorum  [0082A] pro ethnicorum.]  in ligna sua et lapides: et propter fulgorem auri, et splendorem argenti dimisit judicium,  [0082A] et desiderio temporalis lucri laqueis se induit ethnicorum  (Jerem. III) . Et [c [0082B] Holstenius veniat, et deinde ramorum pro filiorum.]  veniet ei contritio Heli et filiorum ejus  (I Reg. IV) ; maledictio David, quam imprecatus est Doech  (Psal. LI.) : signum quo donatus est Cain  (Gen. IV) ; sepultura asini, de qua loquitur Hieremias  (Jerem. XXII) : perditio qua peccatores terrae hiatus absorbuit  (Num. XVI) , et interitus Chananaeorum, et contritio hydriae ad fontem, et arenarum comminutio [d [0082B] Editi antiquiores, in littoribus, quae salsis fluctibus verberantur.]  in littoribus et saxis, quae fluctibus verberantur  (Eccles. XII) ; et confractio virgae gloriosae de Isaia, ut sit quasi caecus manu palpans parietem  (Isai. V et LIX) . Haec omnia ei evenient, qui non servavit veritatem in judicio, et inique [Al. iniquae] egit in omnibus quae ei credita sunt.


REGULA PATRIS NOSTRI PACHOMII HOMINIS DEI, Qui fundavit conversationem coenobiorum a principio per mandatum Dei. 

PRAECEPTA ATQUE JUDICIA S. P. N. PACHOMII. [0081]

[0081B] 77 CLX. Plenitudo legis charitas, scientibus tempus, quia jam instet hora, ut de somno consurgamus, et vicinior sit salus [Al. salus nostra] quam eo tempore quo credidimus. Nox praecessit, dies appropinquavit: deponamus opera tenebrarum  (Rom. XIII) ; quae sunt contentiones, detractiones, odia, et tumentis animi superbia. Qui facilis est ad detrahendum, dicitque quod non est, si in hoc peccato fuerit deprehensus,  [0081C] monebunt eum secundo; et si audire contempserit, separabitur extra conventum fratrum septem diebus, et panem tantum cum aqua accipiet, donec polliceatur atque confirmet se ab hoc vitio recessurum, et sic dimittetur ei.

 CLXI. Iracundus et furiosus si frequenter irascitur sine causa et propter rem inanem et vacuam, per sex vices commonebitur, in septima facient eum consurgere de ordine sessionis suae, et inter ultimos collocabitur: docebuntque eum ut ab hac mentis perturbatione mundetur; cumque tres dignos testimonio testes, qui pro eo polliceantur, nequaquam simile quid esse facturum, adduxerit, recipiet sessionem suam. Alioquin si permanserit in vitio, moretur inter ultimos perdito priore loco.

  [0081D] CLXII. Qui falsum cupit probare contra alterum, ut opprimat innocentem, tertio commonebitur; et postea reus erit iniquitatis, sive de prioribus sit, sive de inferioribus.

 CLXIII. Qui habet pessimam consuetudinem, ut fratres suos sermone sollicitet, et pervertat animas simpliciorum, tertio commonebitur; si contempserit, et obstinato animo in duritia perseveraverit, separabunt eum extra monasterium, et verberabitur ante  [0082B] fores [a [0081D] Additur in prima editione a triginta novem, id est, verberabitur. Vid. supra cap. 149 notamque  [0082D] huic loco respondentem.] : dabuntque ei ad vescendum foris panem et aquam, donec mundetur a sordibus.

 CLXIV. Qui habet consuetudinem murmurandi, et quasi gravi opere se opprimi queritur, docebunt eum quinquies, quod sine causa murmuret, et ostendent perspicuam veritatem. Si et post hoc inobediens fuerit, et est perfectae aetatis, ita eum habebunt ut unum de 78 aegrotantibus, et ponetur in loco infirmorum;  [0082C] ibique aletur otiosus, donec redeat ad veritatem. Sin autem justa est illius querela, et a majore inique opprimitur; qui eum scandalizaverit, eidem sententiae subjacebit.

 CLXV. Si inobediens quis fuerit, aut contentiosus, aut contradictor, aut mendax, et est [b [0082D] Eadem, et est perfectae aetatis, ut in sup. cap.]  perfrictae frontis, decies commonebitur, ut desistat a vitiis: si audire noluerit, monasterii legibus increpabitur. At si per alterius culpam ad haec vitia devolvitur, et hoc fuerit comprobatum: ille qui causa exstitit, reus erit ultionis.

 CLXVI. Si deprehensus fuerit aliquis e fratribus libenter cum pueris ridere et ludere, et habere amicitias aetatis infirmae, tertio commonebitur, ut recedat ab eorum necessitudine, et memor sit honestatis  [0082D] et timoris Dei; si non cessaverit, corripietur, ut dignus est, correptione severissima. 

CLXVII. Qui contemnunt praecepta majorum et regulas monasterii, quae Dei praecepto constitutae sunt, et parvi pendunt seniorum consilia, corripientur juxta ordinem constitutum, donec corrigantur.

 CLXVIII. Qui judex est omnium peccatorum, et perversitate mentis, vel negligentia reliquerit veritatem, viginti viri sancti et timentes Deum, sive decem,  [0083A] et usque ad quinque, de quibus omnes dent testimonium, sedebunt et judicabunt eum, et regradabunt in ultimum gradum donec corrigatur.

 CLXIX. Qui conturbat fratrum animos, et facilis ad [a [0083B] Rursus eadem, ad detrahendum.]  loquendum est, lites serens ac jurgia, decies commonebitur. Et si non fuerit emendatus, corripietur ordine monasterii, donec corrigatur.

 CLXX. Qui viderit de majoribus et Praepositis  [b [0083B] Al., Fratrum suorum tribulationem, etc.]  fratrem suum in tribulatione, et noluerit causam tribulationis inquirere, eumque contempserit, quaeretur causa a supradictis judicibus inter fratrem atque Praepositum; et si deprehendatur negligentia Praepositi vel superbia coangustatum fratrem, et judicasse eum 79 non secundum veritatem, sed secundum personam, regradabitur de solio suo, donec  [0083B] corrigatur et ab injustitiae sordibus emundetur: quia non consideravit veritatem, sed personas, et servivit pravitati animi sui, et non Dei judicio.

 CLXXI. Si quis promiserit se observare regulas monasterii, et facere coeperit, easque dimiserit; postea autem reversus egerit poenitentiam, obtendens infirmitatem corpusculi, per quam non possit implere quod dixerat, faciant eum inter languentes commorari, et pascetur inter otiosos, donec, acta poenitentia, impleat quod promisit [Al. promiseris].

 CLXXII. Pueri si in domo fuerint dediti lusibus et  [0084A] otio, et correpti non possint emendari, debet Praepositus usque ad dies triginta ipse eos monere et corripere. Si viderit in pravitate persistere, et non renuntiaverit Patri [c [0083B] Excusi antea addunt monasterii.] , et aliquod peccatum in eis fuerit deprehensum, ipse pro eis culpae subjacebit, juxta quod peccatum fuerit inventum.

 80 CLXXIII. Omnes [d [0084B] Holstenius saltem pro autem.]  autem pueri qui non timent confundi pro peccato, et per imprudentiam judicium Dei non cogitant, et correpti verbo non emendaverint, verberentur quamdiu disciplinam accipiant et timorem.

 CLXXIV. Qui injuste judicaverit, juste ab aliis condemnabitur.

 CLXXV. Si unus e fratribus, vel duo, vel tres scandalizati ab aliquo recesserint de domo, et postea  [0084B] venerint, ventilabitur inter eos et scandalizantem ante judicium; et si reus inventus fuerit, monasterii regulis emendabitur.

 CLXXVI. Qui consentit peccantibus, et defendit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima [Al. pessima]. Quod si per ignorantiam deceptus est, et non ita putavit, ut verum est, ignoscetur ei. Et omnis qui peccat per ignorantiam, facile accipiet veniam: qui autem sciens peccaverit, sustinebit increpationem juxta mensuram [e [0084B] Olim erat mensuram opusque peccati sui.]  operis sui.



REGULA PATRIS NOSTRI PACHOMII HOMINIS DEI, Qui fundavit conversationem coenobiorum a principio per mandatum Dei. 

PRAECEPTA AC LEGES S. P. N. PACHOMII. [0083]

De sex orationibus vespertinis, et de collecta quae per singulas domos fit sex orationum.

  [0083C] CLXXVII. Viginti quinque orgyas Praepositus domus ac secundus debebunt de palmarum foliis texere, ut ad exemplum eorum operentur et caeteri. Quod si non fuerint in praesenti, qui loco eorum praefuerit, huic operi atque mensurae studium commodabit.

 CLXXVIII. Postquam acciti fuerint veniant ad collectam; et antequam vocentur, cellula nullus exibit. Si qui haec praecepta contempserint, increpationi solitae subjacebunt.

 CLXXIX. Ne plus operis fratres compellantur facere: sed moderatus labor omnes ad operandum provocet. Sitque inter eos pax et concordia, et libenter majoribus subjiciantur, sedentes, ambulantes, ac stantes in ordine suo, et invicem de humilitate  [0083D] certantes [Al. curantes].

 CLXXX. Si quid peccatum fuerit, Patres monasteriorum emendare poterunt, et constituere quod sequi debeant.

 CLXXXI. Praepositus autem domus, et qui secundus ab eo est, hoc tantum habebit juris, ut compellat  [0084C] fratres [a [0083D] Veteres ferebant fratres in singulis peccatis in collecta, etc.]  in collecta domus, sive in collecta majore, hoc est omnium fratrum, subjacere poenitentiae.

 CLXXXII. Quod si Praepositus peregre fuerit, qui secundus est locum ejus obtinebit, tam in poenitentia fratris recipienda, quam in quocumque alio eorum, quae in domo [Al. domino] necessaria sunt.

CLXXXIII. Si quis absque conscientia duorum ierit ad alteram domum, vel alterius domus fratrem, codicem legendum mutuum postulare [Al. postulaverit], vel quodlibet aliud, et in hoc inventus fuerit, monasterii ordine increpabitur.

 CLXXXIV. Qui vult sine macula et absque contemptu in domo cui deputatus est, esse [Al. vivere], omnia quae praecepta sunt coram Deo observare debebit.

  [0084D] CLXXXV. Quidquid necessarium est in monasterio, sive in agro, [b [0083D] E contrario erat antea. Praepositus etiam non  [0084D] postulatus impleat. Statius legerat implicatus pro non postulatus.]  si Praepositus domus occupatus est, secundus impleat.

 CLXXXVI. Sex orationes facere vespertinas, juxta exemplum majoris collectae, 81 in qua omnes fratres pariter congregantur, summae [c [0084D] Antea erat summae dilectionis.]  delectationis  [0085A] est, et ita facile fiunt, ut nullum onus habeant, et [Fort. ut] ex onere nascatur taedium.

 CLXXXVII. Si quis de foris venerit, et aestu laboraverit, aliique fratres orationem celebrabunt [Al. celebraverint]; si ire non potest, non cogetur.

 CLXXXVIII. Quando Praepositi domorum fratres de conversatione sanctae vitae docebunt, absque gravissima  [a [0085A] Item erat et gravissima aegritudine; et mox quicumque e fratribus mittuntur, etc.]  necessitate nullus aberit.

 CLXXXIX. Majores qui cum fratribus mittuntur foras, quamdiu ibi fuerint, habebunt jus Praepositorum, et eorum cuncta regentur [Al. gerentur] arbitrio, docebuntque fratres per constitutos dies. Et si forsitan aliquid inter eos ortum fuerit simultatis, audient ipsi majores [Al. audientur a majoribus], et dijudicabunt causam, et dignum culpa increpabunt, ut ad imperium eorum statim pacem pleno corde consocient.

 CXC. Si quis ex fratribus contra Praepositum domus suae habuerit tristitiam, aut ipse Praepositus contra fratrem aliquam querimoniam, probatae fratres conversationis et fidei eos audire debebunt, et dijudicabunt inter eos. Si tamen absens est Pater monasterii, vel aliquo 82 profectus, primum quidem  [0086A] exspectabunt eum; sin autem diutius foris viderint commorari, tunc audient inter Praepositum et fratrem, ne diu suspenso judicio tristitia major oriatur. Et ille qui Praepositus est, et ille qui subjectus, et hi qui audiunt, juxta timorem Dei cuncta faciant, et non dent in ullo occasionem discordiae.

 CXCI. Igitur qui animo uno esse concupiscunt, et vivere mente communi disposuerunt, consiliis majorum inserviant: quod ex consiliis processerit Patrum, id faciant.

 CXCII. De vesticulis. Si quis ab [Al. de] his quae praecepta sunt, amplius habuerit, absque [b [0085A] Verius olim editi absque concessione majoris.]  commonitione majoris, deferet ad custodem cellae, et introeundi, vel postulandi ea non habebit potestatem; sed erunt sub Praepositi, et ejus qui secundus est, arbitrio.

 CXCIII. De puellarum disciplina. Nemo ad eas vadat visitandas, etc. [c [0086A] Reliqua hujus capituli alio in loco inter Regulas Virginum Holstenius posuit ex fide cod. ms. qui inter S. Pachomii praecepta non agnoscit.]

 CXCIV. Quicumque de his mandatis aliquid praeterierit absque ulla dubitatione negligentiae et contemptus, aget poenitentiam, ut possidere valeamus regna coelorum.

 


Ritorno alla pagina iniziale "San Pacomio e le sue Regole"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | AttualitÓ di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


28 aprile 2015                a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net