REGULA ORIENTALIS ORIENTALIUM REGULIS COLLECTA A VIGILIO DIACONO.
(Estratto da "Patrologia Latina"
Vol. 103 -
J.P. Migne)
[0475D]
DE REGULA ORIENTALI VETERUM TESTIMONIA.
Gennadius Massil. Script. Eccl., cap. 51.
Vigilius diaconus composuit ex traditione Patrum,
monachorum regulam, quae in coenobio ad profectum fratrum in conventu legitur,
breviato et aperto sermone, totius monasticae professionis in se tenentem
disciplinam.
Sanctus Benedictus Anianae abbas Concordiae Regularum
multa Orientalis, sive Orientalium regulae capita inserit.
Smaragdus quoque abbas in expositione Regulae sancti
Benedicti, cap. 28, Regulam Orientalem, capite autem 31, Regulam Patrum
Orientalium appellat.
Annales Trevirenses in Apologia
monasterii sancti Maximini part. II, cap. 1. Et apud Christoph. Broverum lib.
VII Annal. Trevir.
Erecta fuit ibidem religio
Christiana monastica sub Regula Orientalium Monachorum.
[0477]
OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.
Hucusque octo Regulae Orientalium
Patrum exhibitae sunt in hoc Lucae Holstenii Codice, ex quibus Vigilius diaconus
hanc monachorum Regulam composuit, quae proin merito et Orientalis dici potest,
quamvis in Occidente scripta videatur. Laudat quidem hane Regulam Gennadius,
asseritque illam breviato et aperto sermone totius monasticae professionis
disciplinam continere, ex qua proin sanctus Benedictus, Anianae abbas, suae
Regularum Concordiae multa inseruit; quemadmodum et Smaragdus, Sancti Michaelis
in Lotharingia abbas, in sua Regulae Benedictinae Expositione. Constat autem
haec Regula XLVII capitibus, quibus includitur quidquid ad bonum cujusque
monasterii regimen pertinet, et quae ex Regula sancti Pachomii plerumque
desumitur; cum persaepe ibidem propriae sancti Pachomii sententiae reperiantur.
Vixit quidem Vigilius diaconus saeculo quinto, sed ignoratur cujus ecclesiae
fuerit diaconus, quamvis apud Gallos floruisse supponi possit, cum nonnulli
contendant hanc Regulam Orientalem, ab ipso compositam, in monasterio Sancti
Maximini Trevirensis eodem saeculo fuisse observatam.
[0477B]
INCIPIT
REGULA ORIENTALIS. [0477A]
I. Ut neque seniores in regendis
fratribus inaniter laborent, neque disciplina juniorum vacillet, quae abbatis
conversatione stabilita firma sit, oportet abbatem irreprehensibilem esse,
severum, patientem, jejunum, pium, humilem: ut doctoris et Patris locum impleat
seipsum formam praebens bonorum operum. Ad cujus ordinationem omnes fratres
respiciant; nihil sine consilio et auctoritate ipsius facientes. Qui sustinens
monasterii necessitates de omnibus quae in monasterio sunt libere judicabit;
nullius personam accipiens, nec ulli gratiam praestans, seu unumquemque secundum
merita quotidianae conversationis in veritate judicans, admoneat, hortetur,
castiget, condemnet, vel suscipiat, si ita utile videtur, venientes ad
monasterium; vel ejiciat, si ita necessitas fuerit,
[0477B] male habitantes.
II. In monasterio seniores sint
duo, ad quos vel praesente abbate vel absente omnium fratrum disciplina et omnis
cura monasterii pertineat: dantes sibi vices per dies, et dividentes inter se
pondus ac necessitatem monasterii; ex quibus unus tempore suo praesens in
monasterio semper erit, ad praestandum abbati solatium, vel obsequium
advenientibus fratribus; et ad procedendum, ubi necessitas communis exegerit,
atque diligentiam circa omnia quae ad quotidianam custodiam et conversationem
monasterii pertinent adhibendam: ut quaecunque ad obsequium usumque monasterii
facienda sunt, sine negligentia et querela faciant. Alius cum fratribus erit,
tempore suo exiturus cum ipsis ad omnia
[0477C] opera et omnem necessitatem, providens ne quid contra disciplinam
faciant. Qui considerans omnes actus singulorum, si quae contra rationem facta
viderit, sed per se emendet, vel abbati indicet.
III. Ille vero, qui
secundum ordinem disciplinae ordinatione abbatis ex consilio et voluntate omnium
fratrum fratribus praepositus est, omnem ad se curam de disciplina fratrum et
diligentiam monasterii revocabit; habens potestatem abbate absente faciendi
omnia quae abbas praesens facit. Ille autem patientiam, mansuetudinem,
humilitatem, charitatem, aequitatem, sine personarum acceptione servabit; ita
agens, ut nec abbati taedium generet, nec fratres intemperantia illius laborent.
Haec observabit senior [0478A]
monasterii qui fratribus praepositus est, referens ad abbatem omnia, vel
praecipue illa quae per se non voluerit explicare.
IV. Commendatum
aliquod etiam a germano fratre nullus accipiat: nihil in cella sua absque
Praepositi jussione quispiam habeat, nec poma quidem vilissima, et caetera
hujuscemodi.
V. Operantes vero
fratres nihil loquantur saeculare: sed aut meditentur ea, quae sancta sunt, aut
certe silebunt.
VI. Qui autem
coquinat, antequam fratres reficiant, non gustabit quidquam.
VII. Nemo in cella aut in domo sua habeat quidquam
praeter ea, quae in communi monasterii lege praecepta sunt. [0478B]
VIII. Cumque ad dormiendum se
collocaverint, alter alteri non loquatur. Cellam alterius, nisi prius ad ostium
percutiat, introire non audeat.
IX. Mutare de his quae a Praeposito
acceperit cum altero non audebit.
Nec
accipiet melius et dabit deterius, aut e contrario dans melius et deterius
accipiens. Nemo ab altero accipiat quidpiam, nisi Praepositus jusserit.
X. Clausa cella nullus dormiat,
nec habeat cubiculum quod claudi possit, nisi forte aetati alicujus vel
infirmitati Pater monasterii concesserit.
XI. Nemo a terra solvat funiculum absque jussione
Patris. Qui in monasterio fratrum invenerit quidpiam, suspendat ut tollat qui
cognoverit.
XII. Ad collectam et ad psallendum nullus sibi
[0478C] occasiones inveniat, quibus se dicat occupatum, quasi ire non
possit. Et si in monasterio, vel in agro, aut in itinere, aut in quolibet
ministerio fuerit, orandi et psallendi tempus non praetermittat.
XIII. Qui minister est, habeat studium ne
quid operis pereat in monasterio. In qualicunque omnino arte, quae exercetur a
fratribus, si quid perierit, et per negligentiam fuerit dissipatum, increpetur a
Patre minister operum; et ipse iterum increpet alium qui opus perdiderit,
duntaxat juxta voluntatem et praescientiam principis, absque quo nullus
increpandi fratrem habebit potestatem.
XIV. Si inventus fuerit unus a fratribus
aliquid [0479A] per contentionem
agens, vel contradicens majoris imperio, increpabit juxta mensuram peccati sui.
XV. Qui mentitur, aut odio quemquam habere
fuerit deprehensus, aut inobediens, aut plus joco quam honestum est deditus, aut
otiosus, aut dure respondens, aut habens consuetudinem fratribus detrahendi vel
his qui foris sunt, et omnino quidquid contra Regulam Scripturarum est et
monasterii disciplinam, et audierit Pater monasterii, vindicabit juxta mensuram
opusque peccati.
XVI. Si omnes fratres viderint Praepositum
nimium negligentem, aut dure increpantem fratres, et mensuram monasterii
excedentem, referant hoc Patri, et ab eo increpetur. Ipse autem Praepositus
nihil faciat, nisi quod Pater jusserit: maxime in re nova.
[0479B] Quae ex more descendit, servabit Regulam monasterii.
XVII. Praepositus vero non inebrietur, nec
sedeat in humilioribus locis. Ne rumpat vincula quae Deus in coelo coadidit ut
observentur in terris. Ne lugeat in die festo Domini Salvatoris; dominetur carni
suae juxta mensuram Sanctorum. Non inveniatur in excelsis cubilibus, imitans
morem gentilium. Non sit duplicis fidei. Non sequatur cordis sui cogitationes,
sed legem Dei. Non resistat sublimioribus tumenti animo potestatibus. Ne fremat,
nec hirriat iratus super humiliores; nec transferat terminos Regulae. Non sit
fraudulentus, neque in cogitationibus verset dolos; nec negligat peccatum animae
suae; nec vincatur [0479C] carnis
luxuria. Non ambulet negligenter. Non loquatur verbum otiosum. Non ponat
scandalum ante pedes caeci. Non doceat voluntatem animam suam. Non resolvatur
risu stultorum ac joco.
Non capiatur cor ejus ab his qui inepta loquuntur et dulcia.
Non
vincatur muneribus; non parvulorum sermone ducatur. Non deficiat in
tribulatione.
Non mortem timeat, sed Deum; non praevaricator sit propter imminentem
timorem.
Non relinquat verum lumen propter
modicos cibos. Non nutet ac fluctuet in operibus suis. Non mutet sententiam, sed
firmus sit solidique decreti; justus, cuncta considerans; judicans in veritate
absque appetitu gloriae; manifestus Deo et hominibus, et a fraude procul. Ne
ignoret conversationem suorum, nec ad eorum scientiam
[0479D] caecus existat. Nulli noceat per superbiam; nec sequatur
concupiscentias oculorum. Veritatem nunquam praetereat: oderit injustitiam.
Secundum personam nunquam judicet pro muneribus, nec condemnet animam innocentem
per superbiam. Non rideat inter pueros: non deserat veritatem timore superatus.
Non despiciat eos, qui indigent misericordia. Non deserat justitiam propter
lassitudinem; ne perdat animam suam propter verecundiam: ne respiciat dapes
lautioris mensae: nec pulchra vestimenta desideret; nec se negligat, sed semper
dijudicet cogitationes suas. Non inebrietur vino, sed humilitati junctam habeat
veritatem. Quando judicat, sequatur praecepta majorum et legem Dei, quae in toto
orbe praedicata est. [0480A]
XVIII. Si deprehensus
fuerit aliquis e fratribus libenter cum pueris ridere et ludere, et habere
amicitias aetatis infirmae, tertio commoneatur, ut recedat ab eorum
necessitudine, et memor sit honestatis, et timoris Dei: si non cessaverit,
corripiatur, ut dignus est correptione severissima.
XIX. Qui contemnunt
praecepta majorum, et Regulas monasterii, quae Dei praecepto constitutae sunt,
et parvipendunt seniorum consilia, corripiantur juxta ordinem constitutum, donec
corrigantur.
XX. Majores, qui cum fratribus
mittuntur foras, quandiu ibi fuerint, habebunt jus Praepositorum, et eorum
regentur arbitrio. Docebunt fratres per constitutos dies; et si forte inter eos
ortum fuerit aliquid simultatis, audient ipsi majores, et dijudicabunt
[0480B] causam, et dignum culpa increpabunt; vel ad imperium eorum statim
pacem pleno corde consocient.
XXI. Si quis frater
contra Praepositum suum habuerit tristitiam, aut ipse Praepositus contra fratrem
aliquam querimoniam, probatae fratres conversationis et fidei eos audire debent,
et dijudicabunt inter eos. Si tamen absens est Pater monasterii, vel alicubi
profectus, primum quidem exspectabunt eum: sin autem diutius vident foris
demorari, tunc audient inter Praepositum et fratrem; ne diu suspenso judicio
tristitia major oriatur, ut et ille qui Praepositus est, et ille qui subjectus
est, et illi qui audiunt, juxta timorem Dei cuncta faciant, et non dent in ullo
occasionem discordiae. [0480C]
XX. Nullus mittatur
foras ad aliquod negotium solus. Missi vero non singuli, sed bini vel terni
ambulent: ut dum se invicem custodiunt et consolantur, et seniores eorum de
honesta eorum conversatione securi sint, et illi non periclitentur. Observantes
tamen hoc, ut non se invicem fabulis inanibus destruant, neque negligentiae dent
locum destructionis; sed unusquisque in actu suo attentus sit, prout tempus
fuerit.
XXIII. Quando autem
reversi fuerint in monasterium, si ante ostium viderint aliquem quaerentem
suorum affinium, de his qui in monasterio commorantur, non valebunt ire ad eum,
et nuntiare, vel evocare.
Et omnino quidquid foris gesserint, in
[0480D] monasterio narrare non praesumant.
XXIV. Omnibus erit potestas legendi usque
ad horam tertiam: si tamen nulla causa exstiterit, qua necesse sit etiam aliquid
fieri. Post horam vero tertiam si quae statuta sunt, sicut scriptum est, per
superbiam, vel negligentiam, vel desidiam intercedentem non custodierit, sciat
se cum in hoc errore deprehensus fuerit, culpabilem judicandum; quia per suum
errorem et alios in vitium mittit.
XXV. Cellarii vero cura sit, ut
abstinentiam et sobrietatem studens illata in monasterio ad sumptus fratrum
diligenter et fideliter servet: nihil suscipiens, nec quidquam tradens sine
auctoritate vel seniorum consilio. Qui etiam omnia utensilia, quae in monasterio
sunt, id est, vestem, vas, ferramentum, et
[0481A] quidquid usibus quotidianis necessarium est, custodiat; et
unamquamque rem proferens, cum fuerit necessarium, ab eo iterum ad reponendum,
cui utendo consignaverit, recepturus. Ad victum vero fratrum proferat ac tradat
septimanariis, ad condiendos cibos det necessaria secundum quotidianae expensae
consuetudinem, neque profuse, neque avare; ne vitio ipsius vel monasterii
substantia gravetur, vel fratres patiantur injuriam. Sed et necessitatem
infirmorum fratrum ac laborem considerans, nihil aegrotantium desideriis neget
ex his, quae habuerit, quantum illis necesse fuerit. Advenientibus diversis
fratribus escas parabit. Haec erit cura custodis cellarii, recurrens semper ad
seniorum consilium, et requirens de omnibus, vel praecipue de his quae proprio
suo intellectu [0481B] non potuerit
adimplere.
XXVI. Ostiarii cura sit, ut omnes advenientes intra
januas recipiat; dans eis responsum honestum cum humilitate et reverentia, ac
statim nuntians vel abbati, vel senioribus, quis venerit, et quid petierit. Nec
ullus extraneorum patiatur injuriam; neque habeat cum aliquo de fratribus
necessitatem ac facultatem loquendi, absque scientia abbatis vel seniorum
praesentia. Si quid vero cuicunque de fratribus missum mandatumque fuerit, nihil
ad ipsum perveniat priusquam abbati vel senioribus indicetur.
Ante omnia ostiarius monasterii haec observabit, ne quemquam de fratribus
foris januam exire permittat.
XXVII. Si quis
accesserit ad ostium volens saeculo renuntiare, et fratrum aggregari numero, non
[0481C] habeat libertatem intrandi; sed prius nuntietur Patri monasterii,
et manebit paucis diebus foris ante januam, ac docebitur orationem Dominicam, et
psalmos quantos potuerit discere; et diligenter sui experimentum dabit, ne forte
mali quidpiam fecerit, ut turbatus ad horam timore discesserit, aut sub aliqua
potestate sit; et utrum possit renuntiare parentibus suis, et propriam
contemnere facultatem. Si eum viderint aptum ad omnia, tunc docebitur et
reliquas monasterii disciplinas; quae facere debeat, quibusque servire, sive in
collecta omnium fratrum, sive in domo cui tradendus est, sive vescendi ordine:
ut instructus atque perfectus in omni opere bono fratribus copuletur. Haec
observabit custos januae, referens
[0481D] omnia, sicut superius scriptum est, et annuntians senioribus.
XXVIII. Septimanarii
ad cibos parandos, vel ad luminaria concinnanda, vel ad nitores faciendos, et
quae ad obsequium ususque monasterii pertinent, semper parati sint. Hos nulla
alia necessitas occupet, sed in hoc studium impendant, ut rem susceptam utiliter
et diligenter impleant. Et si quid forte nesciunt, de his quae agere debent,
sine dissimulatione seniores suos semper interrogent.
XXIX. Hi itaque quibus disciplina,
vel utilitas, vel opinio, vel obsequium monasterii creditur, officia sibi
injuncta fideliter custodiant et impleant.
Hos
enim errare non decet, qui ad omnes errores emendandos praepositi sunt. Qui si
vel superbia, vel [0482A]
negligentia, vel desidia aliqua ex his praetermiserint, quae in Regula
continentur; per ipsosque destructio esse coeperit, per quos debet aedificatio
crescere, omnibus condemnationibus, quas Regala continet, subjacebunt.
XXX. Inter omnes fratres hoc observabitur,
vel obedientes senioribus suis, et deferentes sibi invicem, habeant patientiam,
moderationem, humilitatem, charitatem, pacem sine figmento et mendacio, et
maledictione, et verbositate, et jurandi consuetudine, ita ut nemo suum quidquam
vindicet, neque ullus aliquid peculiariter usurpet; sed habeant omnia communia.
XXXI. Sine seniorum verbo et auctoritate
nullus fratrum quidquam agat: neque accipiat aliquid, neque
[0482B] det; neque usquam prorsus procedat.
XXXII. Cum vero inventa fuerit culpa, ille
qui culpabilis invenitur, corripiatur ab abbate secretius. Quod si non sufficit
ad emendationem, corripiatur a paucis senioribus.
Quod si nec sic emendaverit, excommunicetur, et non manducet quidquam.
Cui
si nec hoc quidem profuerit, in quolibet loco fuerit, postremus inter omnes in
psallendi ordine ponatur. Quod si in pravitate perseverat, etiam psallendi ei
facultas auferatur. Quem si vel haec confusio non commoverit, abstineatur a
conventu fratrum; ita ut nec mensae, nec Missae intersit, neque cum eo ullus
frater de junioripus colloquatur. Abstinebitur autem tamdiu, quandiu vel
qualitas culpae poposcerit, secundum abbatis ac seniorum arbitrium; vel se ex
corde pro culpa [0482C] poenitens
humiliaverit, et veniam erroris sui omnibus praesentibus petierit. Quod si in
fratrem peccavit, etiam ab eo fratre veniam petat, cui injuriam fecit.
XXXIII. Si quis errori ejus consenserit, et secundum
duritiam illius magis consilium dederit, ut se tardius humiliet, sciat se, cum
in hoc errore fuerit deprehensus, simili modo culpabilem judicandum.
XXXIV. Hoc etiam addendum fuit, ut frater,
qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur, patientiam habeat, et non
respondeat arguenti se: sed humiliet se in omnibus et emendet.
XXXV. Si vero fuerit aliquis tam durus, et
tam alienus a timore Domini, ut tot castigationibus et tot remissionibus non
emendet, projiciatur de monasterio, et velut extraneus habeatur: ne vitio ipsius
[0482D] alii periclitentur.
XXXVI. Quod si aliquis locutus fuerit, vel riserit in
vescendo, increpetur, et agat poenitentiam.
XXXVII. Si quis ad manducandum tardius
venerit absque majoris imperio, similiter agat poenitentiam, aut ad cellam suam
jejunus revertatur.
XXXVIII. Si aliquid necessarium fuerit in
mensa, nemo audebit loqui, sed ministrantibus signum soni dabit. Ministri vero
absque his quae in commune fratribus praeparata sunt, nihil aliud comedant, nec
mutatos cibos sibi audeant praeparare.
XXXIX. Nemo plus alteri dabit quam alter
accepit; quod si obtenditur infirmitas, Praepositus domus
[0483A] perget ad ministros aegrotantium, ab his quae necessaria sunt
accipiet.
XL. Quando ad ostium monasterii aliqui
venerint, si clerici fuerint aut monachi, majori honore suscipientur:
lavabuntque pedes eorum, juxta Evangelii praeceptum, et praebebunt eis omnia
quae apta sunt usui monachorum.
XLI. Si quis ad ostium monasterii venerit,
dicens velle se videre fratrem suum vel propinquum, janitor nuntiabit abbati, et
permittente eo accipiet comitem, cujus fides probata est; et sic mittetur ad
fratrem videndum vel proximum.
XLII. Si propinquus alicujus mortuus
fuerit, prosequendi funus non habebit licentiam, nisi Pater
[0483B] monasterii praeceperit.
[0484A]
XLIII. Nullus de horto tollat olera, nisi
ab hortulano acceperit.
XLIV. Nemo alteri loquatur in tenebris;
nullus in psiatho cum altero dormiat; manum alterius nemo teneat; sed sive
steterit, sive ambulaverit, sive sederit, uno cubito distet ab altero.
XLV. Si quis tulerit rem non suam, ponetur
super humeros ejus; et sic agat poenitentiam publice in collecta.
XLVI. Si Praepositus injuste judicaverit,
injustitiae ab aliis condemnabitur.
XLVII. Qui consentit peccatis, et
defendit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, corripietur
increpatione severissima.
[0484B]
Explicit Regula Orientalis.
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e
conventuali"
|
Ora, lege et labora |
San Benedetto |
Santa Regola |
Attualitą di San Benedetto
|
Storia del Monachesimo |
A Diogneto |
Imitazione di Cristo |
Sacra Bibbia |
21 giugno 2014
a cura di
Alberto
"da Cormano"
alberto@ora-et-labora.net