Aurelianus Arelatensis (546-551)

Regula ad monachos

 

(PL 68 0385) PROOEMIUM.

 

Sanctis et Christo venerandis fratribus in monasterio, quod Deo miserante ac jubente rege Childeberto fecimus, constitutis, Aurelianus episcopus. Quia Deo inspirante, qui nos praevenit ineffabili misericordia sua, visum nobis est, ut repudiatis saeculi voluptatibus ac temporalibus gaudiis contemptis simul vel spretis, eligeretis sanctissimae vitae nitorem, et virginitatis ac castitatis gratiam complectentes, amorem Dei tota viscerum et cordis aviditate sectantes, configere timore Dominico carnes vestras; et dicere illud: Juravi et statui custodire judicia jutitiae tuae (Psal. CVIII). Et, mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI), disposuimus jubente Domino, atque operante in nobis velle et perficere, ut monasterium vobis profectu animarum vestrarum construeremus, sicut et fecimus. Et ideo regulam vobis ac disciplinam instituimus quae vos ad viam perfectionis recte faceret gradiri, et ad regna coelorum feliciter pervenire.

 

(PL 68 0388A) CAPITULA REGULAE S. AURELIANI.

1. Si quis ad conversionem venerit, regula ei in salutatorio legatur.

2. Ut usque ad mortem suam de monasterio non egrediatur.

3. Vestimenta religiosa non accipiat, nisi chartas de facultate sua cui voluerit faciat.

4. Ut qui in monasterio tonsuratur. de capillis illius in confessione mittatur: et nihil sibi reservet, quod non potestatem abbatis tradat.

5. Nihil occulte accipiendum, sed si quid transmissum fuerit, et si illi curi transmittitur non necesse fuerit, in commune redactum cui est necessarium tribuatur.

6. Epistolas nec dandas nec accipiendas sine scientia aut permisso abbatis.

7. Nullus circa lectum suum quod manducari aut bibi possit reponat.

8. Nullus cellam aut armariolum peculiare habeat.

9. Non jurandum omnino.

10. Non maledicendum.

11. Non mentiendum.

12. Iracundiam penitus non tenendam.

13. Frater in fratrem manum non mittat.

14. Laici in monasterium vel basilicam non ingrediantur, nisi tantum in salutatorium.

15. Mulieres penitus nunquam nec in salutatorio videndae.

16. Nulli monachorum liceat ad salutandum exire, nisi cum praeposito aut quolibet seniore.

17. In monasterio non minore aetate excipiantur nisi ab annis decem aut duodecim.

18. Servus non excipiatur; libertus tamen si est, et abbati visum fuerit, excipiatur.

19. Ut nec ipsis provisoribus liceat in monasterium introire, nisi pro his utilitatibus, quas in hac Regula statuimus.

20. Infantes de baptismo non excipiendos.

21. Qui in actu ponuntur, desuper in Evangelio claves accipiant.

22. In omni ministerio vicibus sibi succedant, absque abbate, et satis senibus, et parvulis infantibus.

23. Nulla opera pro suo libito eligant facienda; sed quod ab abbate vel praeposito imperatum fuerit.

24. Cum operantur manibus meditatio sancta de corde non cesset.

25. Sint vobis omnia communia, et nullus suum proprium dicere aut vindicare praesumat.

26. Vestimenta alio colore non induantur nisi laia et lactina, et nigra nativa.

27. Lectuaria saecularia non utenda, et de ornatu monasterii.

28. Post matutinas ad somnum reverti non liceat.

29. In vigiliis studendum ut nemo dormiat; sed manibus aliquid operentur.

30. Signo tacto nullus tardius veniat.

31. Dum psallitur nemo loquatur, nec operetur manibus.

32. Litteras omnes monachi discant.

33. Omnes divisis maneant lectulis.

34. Sanctus abbas in congregatione maneat.

35. Nulli liceat soli cum solo loqui: quod si inventi fuerint, gravissima districtione feriantur.

36. Cum eo qui excommunicatus fuerit nemo loqui praesumat.

37. Ut obediendum sit praepositis.

38. Si quis pro qualibet culpa corrigitur aut castigatur, arguenti respondere non praesumat.

39. Lites non habeatis ullas.

40. Superbis, inobedientibus, et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum.

41. Pro qualibet culpa legitimus numerus non excedatur.

42. Quomodo paternum affectum qui praesunt circa omnes habeant.

43. Sancto abbati non liceat de facultatibus monasterii vendere, aut donare; nec aliquid contra Regulae instituta agere.

44. Quod super fuerit usibus monasterii, per provisorem pauperibus dispensetur.

45. Vestimenta vetera abbati refundantur pauperibus eroganda.

46. Honorem nullus accipiat, nisi qui Deo propitio sacerdotio dignus fuerit eligi, ipse solus egrediatur.

47. Ut minoris aetatis chartas facere compellantur, quando aetate probati fuerint.

48. Convivium nulli alii praeparandum nisi advenientibus peregrinis et servis Dei.

49. Sedentes ad mensam taceant.

50. Sanctus abbas extra congregationem non reficiat.

51. Carnes in cibo nunquam sumantur. Pulli vero et reliqua altilia infirmis tantum ministrentur, pisces vero certis festivitatibus.

52. Extra mensam communem nihil cibi potusve gustare liceat, nisi infirmis et infantibus.

53. Qualiter infirmis obtemperandum sit.

54. Ut sanctus abbas quidquid necesse cum sufficientia praebeat.

55. Ut sancta congregatio omnia quae instituta habet, implere contendat.

 

(PL 68 0388D) REGULA.

 

CAPUT PRIMUM. I. Hoc jubente Deo imprimis statuimus tenendum, ut si quis ad conversionem venerit, regula ei in salutatorio legatur; et si professus fuerit se omnia impleturum, tunc excipiatur.

II. Exceptus vero usque ad mortem suam nec praesumat, nec permittatur de monasterio egredi, propter illud propheticum: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI).

III. Vestimenta vero religiosa non accipiet, nisi de omni facultate sua sive grandi sive parva, chartas donationis aut venditionis cui voluerit faciat: propter Domini mandatum, ubi dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes (Matth. XIX): Et, si quis non reliquerit omnia quae possidet, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV).

IV. Si quis laicus tonsurandus est, de capillis illius in confessione mittatur, ut ei in testimonio sit. Quod si tonsuratus, aut in habitu religioso venerit, non excipiatur, nisi ut superius diximus, chartas de eo quod proprium in saeculo habuerat, faciat; ut nihil sibi reservet quod non a se alienet: et id quod secum exhibuerit, omnia in potestatem tradat abbatis, timens exemplum Ananiae et Saphirae (Act. V), qui partem obtulerunt, partem sibi infideliter reservaverunt.

V. Nihil occulte accipiatis: sed si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento, aut in auro, vel aliud quodcunque dederit aut transmiserit, in potestate sit abbatis: et si illi cui transmittitur necesse fuerit, tribuatur: sin vero ille nihil indiget, in commune redactum cui necessarium est tribuatur.

VI. Epistolas praecipue nec dandas nec accipiendas sine scientia aut permisso abbatis.

VII. Nullus circa lectum suum, quod manducare aut bibere possit, reponere praesumat; sed omnes in communi cellario recondant: et si inaequalitas exegerit, jubente seniore quod necesse fuerit non ei negetur.

VIII. Nulli liceat cellam aut armariolum, aut aliquid hujusmodi quod peculiarius claudi possit, habere.

IX. Non juretis: quia Dominus dixit: Nolite jurare (Matth. V). Et alia Scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquitate; et non discedet de domo illius plaga (Eccl. XXIII).

X. Non maledicatis: quia scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI).

XI. Mentiri omnino non liceat; quia os quod mentitur occidit animani (Sap. I); et illud: Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V).

XII. Iracundiam nullus usque in aliam diem protrahere praesumat, quod si, ut habet humana fragilitas, sermo durior inter fratres ortus fuerit, invicem sibi veniam petere, et debita relaxare debebunt, propter Domini mandatum, ubi dicit: Si recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te, velinque munus tuum ante aliare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offerre munus tuum (Matth. V). Et: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Item: Si septies in die peccaverit in te, et conversus dixerit: Poenitet me; dimitte illi (Luc. XVII). Et, non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII). Et alia Scriptura: Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac. I). Et Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Quod si, quod Deus avertat, diabolo instigante ita fuerit quis furore repletus, ut ista mandata pertinaci corde contemnat, et unus de illis qui discordantes sunt praevenerit alium, veniam ei petent; si ille cui petit non dimiserit, legitimam disciplinam accipiat, ut ad charitatem se corrigat. Quod si ambo despexerint, ambo pariter a communione, vel a cibo suspendantur, donec invicem sibi reconcilientur.

XIII. Frater in fratrem si ausus fuerit manum mittere, legitimam disciplinam accipiat.

XIV. Nullus laicus, sive nobilis sive ignobilis, in basilicam sive monasterium introire permittatur: si quis pro devotione aut parentela occurrere voluerit, in salutatorium monasterii occurrat.

XV. Mulieres vero, nec religiosae nec saeculares, nullae omnino, nec abbatis, nec cujuscunque monachi mater, aut quaelibet propinqua aut nota ad salutandum, aut ad orationem ingredi permittatur. Domini et Magistri sequentes exemplum, cum dicit: Et quae est mater mea, et fratres mei? Et illud: Si quis non reliquerit patrem aut matrem, non potest meus esse discipulus. Et alia Scriptura: Qui dixerunt patri et matri, non novimus vos, hi custodierunt praecepta tua Domine.

XVI. Ipsis vero laicis viris quibus permissum dedimus occurrendi, nullum unquam monachorum sine abbate aut praeposito, vel certe alio quocunque seniore, cui abbas praeceperit, videant aut loquantur; nec unquam altiore voce loquantur.

XVII. Minori aetate in monasterio non excipiantur nisi ab annis decem aut duodecim, qui et nutriri non egeant, et cavere noverint culpas.

XVIII. Servus non excipiatur: libertus tamen, si fuerit adhuc adolescenti aetate, et cum epistolis patroni sui venerit, in abbatis sit arbitrio si excipi debeat.

XIX. Provisores vero monasterii, si in habitu laico fuerint, nec ipsi permittantur intrare; pro his utilitatibus quas in hac regula statuimus, cum marcionibus aut carpentariis, si aliquid necesse est fieri reparari, aut certa aliqua ratione abbati facienda, introeant. De caetero nullam licentiam aut libertatem habeant introeundi.

XX. Nullus infantem de baptismo excipiat.

XXI. Quibus claves de cellario, cannava, horreo, posticio, et oratorio tradendae sunt, probatae sint personae; et desuper altari vel Evangelio eas accipient: scientes se Deo reddituros rationem de ministerio sibi credito.

XXII. In omni ministerio, sive in ordine psallendi, aut legendi, vel operandi, vicibus sibi succedant, absque sancto abbate; et nimis senibus, et perparvulis infantibus, aut certe ita infirmis, ut surgere omnino non possint, non compellantur facere, pro eo quod non praevalent.

XXIII. Artificium vero discendum, aut quaelibet opera facienda non pro suo libito eligant; sed in arbitrio abbatis erit, quod utile prospexerit imperandum.

XXIV. Per totum diem cum manibus operantur, meditatio sancta de corde non cesset, propter illud Apostoli: Psalmis, hymnis, canticis spiritualibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Colos. III).

XXV. Nullus praesumat quidquam suum dicere, aut suum proprium vindicare; sed secundum Actus apostolorum (Cap. IV), sint vobis omnia communia; sit vobis anima una et cor unum in Domino.

XXVI. Vestimenta alio colore non induatis nisi laia, lactina, et nigra nativa.

XXVII. Lectuaria saecularia de coloribus facta in usu non habeatis. Pallae holosericae ad altaria de auro aut de gemmis ornatae a vobis nunquam comparentur. Si aliquis de fidelibus pro voto suo obtulerit, et abbati visum fuerit, aut necessitas exegerit, vendendi faciant usum.

XXVIII. Post matutinas orationes ad somnum reverti non liceat: sed completis matutinis statim dicatur prima, deinde usque ad horam tertiam omnes lectioni vacent.

XXIX. Ad vigilias dum lectio legitur, aut de sparta aut de canape aut aliud hujusmodi manibus operamini, ut non somnus obrepat. Si vero dominicus aut festi sunt dies, cui somnus venerit, aliis sedentibus jubeatur stare, ut possit a se somni marcorem repellere; ne in opere Dei aut tepidus inveniatur, aut negligens.

XXX. Signo tacto omne opus praetermittatur, sicut apes prudentissimae ad alvearium, ita veloci festinatione properare contendite. Si quis tardius venerit, districtioni subjaceat.

XXXI. Dum psallitur, studeant sanctae animae vestrae non vagari animo; verum etiam nec operari aut loqui praesumant. Sed psallite sapienter (Psal. XLVI): sicut dixit propheta: Psallam et intelligam (Psal. C). Et illud: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Metuentes illud: Maledictus homo qui facit opus Domini negligenter (Jer. XLVIII).

XXXII. Litteras omnes discant.

XXXIII. Omnes divisis maneant lectulis.

XXXIV. Sanctus abbas extra congregationem non maneat.

XXXV. Hoc specialius coram Deo monemus custodiri, ut nulli liceat cum alio secretius loqui, aut sedere; praecipue vespertinis et nocturnis horis. Si secrete inventi fuerint, tanquam si crimen admiserint, severissime distringantur; absque illis qui probati sunt aetate et sanctitate.

XXXVI. Nulli liceat loqui cum illo qui fuerit excommunicatus, praeter illum quem ei sanctus abbas custodem dederit.

XXXVII. Obedite praepositis vestris, et subjacete illis: ipsi enim pervigilant pro animabus vestris rationem reddentes Deo (Hebr. XIII).

XXXVIII. Si quis pro qualibet culpa, aut transgressione regulae increpatur, aut disciplinam accipit, arguenti respondere non praesumat: quia peccatum quod hic distringitur, in aeterna examinatione non punitur. Et sic debetis animae curam excipere, quomodo aeger curam medici: tenentes illud sanctae Scripturae: Qui abjicit disciplinam infelix est (Prov. XV.) Et illud: Ego in flagella paratus sum (Psal. XXXVII).

XXXIX. Lites nullas habeatis, obedientes praecepto Apostoli, ubi dicit: Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse (II Tim., II).

XL. Superbis vero, inobedientibus, et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum, donec corrigantur.

XLI. Pro qualibet culpa si necesse fuerit flagelli accipere disciplinam, nunquam legitimus excedatur numerus, id est, triginta et novem.

XLII. Et quamlibet justa disciplina teneatur, tamen secundum illud: Bonitatem et disciplinam (Psal. CXVIII), paternum affectum sanctus abbas circa omnes teneat, secundum Apostolum: tanquam si nutrix foveat parvulos suos (I Thess., II). Et, omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor., IX).

XLIII. Sancto abbati non liceat aliquid de facultatibus monasterii donare aut vendere; nec aliquid contra Regulae instituta agere. Quod si facere tentaverit, sancto consilio et uno consensu fratrum ex nostro permisso non ei acquiescatis; et hoc fieri nulla ratione permittite; quia causam se ante Deum noverit esse dicturum.

XLIV. Si quid vero superfuerit expensis aut usibus fratrum, in auro, aut in vestibus, vel cellario, sanctus abbas per manus provisoris, aut per quamlibet fidelem personam pauperibus, peregrinis, aut captivis faciat dispensari.

XLV. Vestimenta etiam eum nova accipiunt, vetera abbati refundant, incipientibus aut pauperibus eroganda.

XLVI. Nullus honorem presbyterii aut diaconatus accipiat, praeter abbatem si voluerit ordinari presbyterum, et unum diaconem, et subdiaconem, quo ipse voluerit, et quando voluerit, ordinandi habeat potestatem. Si vero Deo propitio ita proficeretis, ut aliquis ex vobis ad episcopatum expetatur, ipse solus egrediatur.

XLVII. Qui vero minoris aetatis sunt, aut vivis parentibus in monasterium ingrediuntur, chartas tunc facere compellantur, quando aetate probati fuerint, aut res parentum in potestate habuerint.

XLVIII. Convivium nulli, nec episcopis, nec abbatibus, nec provisoribus, nec ulli religioso aut laico parenti aut propinquo de hac civitate in monasterio fiat. Sed si quis, ut assolet, abbas, aut peregrini monachi praetereuntes advenerint, et monasterio occurrere voluerint, sit in potestate sancti abbatis, si eos voluerit ad refectionem invitare. Quia indesinenter sanctam charitatem vestram orationi et lectioni insistere, et soli Deo vacare volumus: ideo vos ab hac praeparatione aut inquietudine liberos esse praecipimus.

XLIX. Sedentes ad mensam taceant, et lectio quotidie omni tempore, dum cibus sumitur, legatur: ut uterque homo, et exterior cibo, et interior verbo Dei reficiatur. Quia scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV).

L. Sanctus abbas, nisi inaequalitate faciente, extra congregationem non reficiet.

LI. Carnes in cibo nusquam sumantur. Pulli vero vel cuncta altilia in congregatione non ministrentur: infirmis tantum provideantur, et accipere liceat. Pisces vero certis festivitatibus, aut quando sanctus abbas indulgentiam facere voluerit, tunc procurentur.

LII. Extra mensam communem nec quidquam cibi potusve gustare liceat, absque infirmis et illis aetatibus, quae adhuc perenutriri indigent.

LIII. Infirmis vero ita obtemperandum est, ut si sancto abbati justum visum fuerit, etiam cellariolum suum in commune, et coquinam sequestratam habeant: et cura illis vel studium impendatur, donec convalescant.

LIV. Et quia Deo propitio digna et sufficiens vobis facultas collata est, quae sufficere monasterio vestro possit, coram Deo et angelis ejus te, sancte frater abba, et te, venerabilis quicunque fueris praepositus, admoneo et contestor, ut sanctae congregationi, quae Deo inspirante et jubente secundum instituta quae fecimus regulariter vivit, omnia quae eis sunt necessaria in vestitu et victu cum sufficientia tribuatis. Quam rem si neglexeritis, et illi coeperint aliquid, necessitate compellente, murmurare aut indigere, causam vos ante tribunal Christi noveritis mecum esse dicturos.

LV. Et vos, sancta congregatio, per profectum vestrum et per Deum omnipotentem conjuro, ut omnia quae in hac regula pro remedio animae nostrae et pro animarum vestrarum salute constituimus, integra et illibata custodiatis. Et ne per oblivionem aliquid negligatis, semel ea in triginta diebus relegite; id est in calendis.

 

(PL 68 0394B) Ordinem etiam quo psallere debeatis, in hoc libello iudicavimus inserendum.

  In primo die Paschae ad tertiam ter Kyrie eleison, psalmi duodecim: id est, quatuor fratres binos psalmos et alleluiaticum tertium dicant: perdictis psalmis, Kyrie eleison et antiphonas sex, lectiones tres: una de Actibus apostolorum, alia de Apocalypsi, tertia de Evangelio; hymnus Jam surgit hora tertia, et capitellum; deinde Kyrie eleison. Sic in omni opere Dei tertia vice Kyrie eleison dicite, antequam incipiatis: et psalmis perdictis et capitello perdicto.

Ad sextam idem numerus psalmorum, antiphona una, hymnus: Jam sexta sensim volvitur, lectio Evangelii et capitellum.

Ad nonam ipse ordo teneatur: hymnus, Ter hora trina volvitur.

Ad lucernarium directaneus parvulus; id est, Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino (Psal. LXVII). Alia die: Laudate, pueri, Dominum; antiphona tria; hymnus: Hic est dies verus Dei, et capitellum; quem hymnum toto Pascha ad matutinos et ad lucernarium dicite.

Ad duodecimam imprimis directaneus parvulus: Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII). Sex fratres binos psalmos cum suis alletuiaticis dicant, antiplona tria, lectiones duas, unam de Apostolo, aliam de Evangelio.

Ad nocturnos paschales ipso numero omnia dicite, sicut in duodecima designavimus.

Ad matutinos imprimis directaneum: Exaltabote, Deus meus et Rex meus. Inde, Judica me, Deus; et, Deus Deus meus, ad te de luce vigilo, cum alleluia. Deinde, Confitemini Domino, cum alleluia; inde Cantemus Domino, et ipsum sic; postea, Lauda, anima mea, Dominum. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. Lauda, Jerusalem, Dominum: totos tres alleluia; deinde benedictio dicenda est. Post benedictionem: Laudate Dominum de coelis. Cantate Domino canticum novum. Laudate Dominum in sanctis ejus; cum alleluia. Magnificat anima mea Dominum, aut cum antiphona, aut cum alleluia; hymnum, Gloria in excelsis Deo, et capitellum. Et complete matutinos ipso ordine toto Pascha. Sic omni die dominico, et omnibus majoribus festivitatibus, in quibus ab opere vacabitis.

Quotidianis vero diebus ad nocturnos imprimis directaneus dicatur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: deinde psalmi decem et octo. Antiphona tria parvula, lectiones Apostoli aut Prophetarum duae, et capitellum.

Completis nocturnis dicite matutinos. In aestate, id est, post Pascha usque calendas Octobris, ipse ordo erit. Sexta feria vero post nocturnos duae missae fiant in aestate, in hieme tres. Nam dominica omni tempore et in aestate et in hieme post nocturnos sex missae fiant. Si vero evenerit ut tardius ad vigilias surgatur, quantum abbati visum fuerit, tantum legatur. Quando signum fecerit, qui legit sine mora consurgat, ut canonicus missarum numerus possit impleri. A calendis vero Octobris alii nocturni addendi sunt: ad primos dicendum est: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; ad secundos: Miserere mei, Deus, miserere mei, directaneus dicendus est, psalmi decem et octo; lectiones duae de Prophetis, aut de Salomone. Hymnus ad primos nocturnos: Rex aeterne Domine. Ad secundos: Magna et mirabilia. Post dictos, quia noctes crescunt, quotidie ad librum facite missas tres. Unus frater legat paginas tres aut quatuor, quomodo mensura fuerit libri: si minute scriptus, aut majori forma, ternas paginas; si minor, quatuor: et fiat oratio; iterum legat tantum, fiat alia oratio; tertio legat idem tantum, et surgite, dicite antiphonam de psalmis in ordine, postea responsum, deinde antiphonam. Iterum legat alius frater; et sic impletis tribus missis dicite matutinarios canonicos; id est, primo canticum in antiphona, deinde directaneum: Judica me, Deus. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. Lauda, Jerusalem, Dominum. Inde, Laudate Dominum de coelis. Cantate Domino canticum novum. Laudate Dominum in sanctis ejus: in antiphona dicite hymnum, Splendor paternae gloriae; alia die, Aeterne lucis conditor, et capitellum, et Kyrie eleison duodecim vicibus. Omnibus diebus quotidianis ita impleatur.

Post matutinos ad primam duodecim psalmi dicantur; hymnus, Fulgentis auctor aetheris; lectiones duae, una de Veteri, alia de Novo Testamento et capitellum.

Posthaec omnes lectioni vacent usque ad horam tertiam: de reliquo vero diei spatio faciant opera sua secundum illud quod Dominus dixit: Pater meus usquemodo operatur, et ego operor (Joan. V). Et illud Apostoli: Operantes manibus nostris (II Thes. IV). Et, Qui non operatur non manducet (I. Thes. III). Quia scriptum est: Viae otiosorum stratae sunt spinis (Prov. XV). Et, servum inutilem projicite in tenebras exteriores (Matth. XXV).

Quotidianis igitur diebus ad tertiam duodecim psalmos dicite, antiphonam, hymnum, Jam surgit hora tertia; lectionem et capitellum, Fiat, Domine.

Ad sextam sit ipse numerus psalmorum, antiphona, hymnus, Jam sexta sensim volvitur; lectio et capitellum.

Ad nonam ipso ordine dicendum: hymnus vero, Ter hora trina volvitur.

Ad lucernarium omni tempore et festis et quotidianis diebus, imprimis directaneus, postea antiphonae duae; tertia semper cum alleluia dicatur: hymnus una die, Deus qui certis legibus; alia die, Deus creator omnium, et capitellum.

Ad duodecimam psalmos decem et octo, antiphonam et hymnum, lectionem et capitellum.

Quando repausaturi estis, in schola in qua manetis completa dicatur: imprimis directaneus, psalmus nonagesimus dicatur, deinde capitella consuetudinaria.

 In Natale Domini et in Epiphania tertia hora surgite: dicite unum nocturnum, et facite sex missas de Isaia propheta; iterum dicite secundum nocturnum, et legantur aliae sex de Evangelio.

In Epiphania ita: in primo unum nocturnum, deinde de Daniele propheta facite illas sex missas, et nocturnos: et ita de Evangelio sex matutinos eo ordine, sicut in Pascha scripsimus, aut dominicis diebus.

In martyrum festivitatibus tres aut quatuor missae fiant. Primam missam de Evangelio legite, reliquas de passionibus martyrum.

Omni sexta feria post duodecimam sex missae ad librum legantur; et post nocturnos tres. Omni sabbato ad matutinos, Cantemus Domino; et, Te Deum laudamus. Ad tertiam tres lectiones: una de Prophetis, alia de Apostolo, tertia de Evangelio dicantur.

Omni dominica post nocturnos cum prima missa legitur, id est resurrectio, nullus sedere praesumat, sed omnes stent. Alia dominica alia resurrectio, et sic in ordine totae quatuor resurrectiones per singulas dominicas legantur. Post tertiam vero, Pater noster, dicite et psallendo omnes communicent. Sic et in festivitatibus facite. Missae vero quando sancto abbati visum fuerit tunc fiant.

 Quando aliquis defunctus fuerit,

 usque media nocte eum pauci fratres in oratorio pervigilent, et missas faciant. Post mediam noctem qui vigilaverunt quiescant, et iterum alii vigilent. Et ponite hoc in notitiam sancto episcopo, ut eum jubeat ad locum ubi ponendus est deportari. Sin vero praestare despexerit, de quacunque ecclesia clericos rogate, qui eum deducant; et date illis eulogias.

  

(PL 68 0396C) Ordinem etiam convivii huic regulae inseruimus.

 Cibaria quotidie ad refectionem tria, ad prandium duo, ad coenam duo.

Biberes ad refectionem, id est in aestate merum et tres caldellos; ad prandium tres tantum: ad coenam in aestate, mensibus Junio, Julio et Augusto, ternas; reliquis diebus ad coenam binas bibant.

In festivitatibus vero, et quando abbas indulgentias voluerit facere, et cibaria, quantum ipse voluerit, et recentes addantur.

Quotidie vero olera caseo et oleo semper condiantur.

Biberes binas ad prandium, binas ad coenam accipiant; si jejunaverint, ternas.

Jejunium vero a calendis Septembris usque calendas Octobris secunda, quarta, et sexta feria jejunandum est. A calendis Novembris usque Domini Natale quotidie jejunandum est, absque sabbato et dominica; ab Epiphania vero usque Pascha quotidie jejunandum est, absque majoribus festivitatibus, sabbato et dominica. Post Pascha vero usque Pentecosten, sexta feria tantum jejunandum est. Post Pentecosten, mense Junio, Julio et Augusto, in potestate abbatis sit de jejunio aut prandio; sicut viderit possibilitatem fratrum, ita studeat temperare.

 Aurelianus peccator regulam hanc in Christi nomine instituit.

  In Christi nomine fundatum est monasterium virorum Dei in civitate Arelatensi a sancto Aureliano episcopo, jubente sanctae memoriae Childeberto rege Francorum, quinto decimo calendas Decembris, indictione undecima: anno * quinto post consulatum Basilii junioris v. c., et basilica ibidem in honore sanctorum apostolorum et martyrum: habetque ibidem reliquias positas; id est, de cruce Domini nostri Jesu Christi, beatae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi, Joannis Baptistae et praecursoris Domini nostri Jesu Christi, Stephani, Petri, Pauli, Joannis, Jacobi, Andreae, Philippi, Thomae, Bartholomaei, Matthaei, Jacobi, Simonis, Judae, Mathiae, Genesii, Symphoriani, Baudilii, Victoris, Hilarii episcopi et confessoris, Martini episcopi et confessoris, Caesarii episcopi.

 

 (PL 68 0396D) ( Ex diptychis eiusdem monasterii. )

  Simulque precantes oramus etiam, Domine, pro animabus famulorum tuorum, patrum atque institutorum quondam nostrorum, Aureliani, Petri, Florentini, Redempti, Constantini, Himiteri, Hilarini, Januarini, Reparati, Childeberti, Vultrogotae vel omnium fratrum nostrorum, quos de hoc loco ad te vocare dignatus es.

Cunctorumque etiam hujus loci memores fidelium, pariterque parentum nostrorum atque servientium hujus loci: et pro animabus omnium fidelium famulorum tuorum vel famularum ac peregrinorum in pace Ecclesiae defunctorum: ut eis, tu Domine Deus noster, peccatorum tribuas veniam, et requiem largiaris aeternam: meritis et intercessionibus sanctorum tuorum, Mariae Genitricis Domini nostri Jesu Christi, Joannis Baptistae et praecursoris Domini nostri Jesu Christi, Stephani, Petri, Pauli, Joannis, Jacobi, Andreae, Philippi, Thomae, Bartholomaei, Matthaei, Jacobi, Simonis, Judae, Mathiae, Genesii, Symphoriani, Baudilii, Victoris, Hilarii episcopi et confessoris, Martini episcopi et confessoris, Caesarii episcopi, haec propitius praestare et exaudire digneris: qui vivis et regnas in unitate Spiritus sancti Deus, in saecula saeculorum. Amen.

 


Ritorno alla pagina su "Sant'Aureliano e le sue Regole"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


10 febbraio 2018                a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net