Columbanus Hibernus

Regula Coenobialis

estratti dal libro: Sancti Columbani Opera. G.S.M. Walker (ed), First edition [xciv + 247 pp.] The Dublin Institute for Advanced StudiesDublin (1957) (reprinted 1970) . Scriptores Latini Hiberniae. , No. 2 - digitalizzato da Corpus of Electronic Text Edition - http://www.ucc.ie/celt

Link al testo italiano


 

  1. De confessione ante mensam sive lectorum introitum, et custodienda benedictione ad mensam, similiter et silentio.

  2. Ut lucerna signata fiat, et qui suum proprium aliquid dixerit, et de observatione cultelli ad mensam, et qui ministrando aliquid perdiderit, et de humiliatione in sinaxi, et qui perdiderit micas.

  3. De eo qui aliquid neglegenter perdiderit, et qui effuderit aliquid super mensam, et qui egrediens domum non se humiliaverit ad orationem, et qui obliviscitur orationem ante opus, et qui comedit sine benedictione, et qui regrediens domum non se curvaverit, et de eo qui haec omnia confessus fuerit.

  4. Qui in exordio psalmi bene non cantaverit, et qui calicem domini dentibus pertunderit, et qui ordinem suum non custodierit, et qui riserit in sinaxi, et qui eulogias accipit, et qui obliviscitur oblationem facere. De fabulis otiosis et de excusatione et de consilio contra consilium et de altare concusso.

  5. De eo qui profert sermonem altum, et qui se excusat, et qui fratri aliquid indicando contradicit, et quod excusantes se non sint filii dei.

  6. De eo qui superbum verbum dixerit, et qui profert sermonem altum, et qui abscondit alicuius crimen donec proferat illud in malum, et qui reprehendit alterius opera, et qui profert correptionem contra correptionem.

  7. De eo qui detrahit alterum et de contentioso, et qui reprehendit superiorem sibi, et de eo qui tristis fuerit, et qui consanguineum suum sollicitat ad malum, et qui vituperat alterius obsequium.

  8. De eo qui docet consanguineum suum contra seniorem suum, et qui priori suo causam suam contradicit, et qui non postulat veniam cum corripitur, et qui visitator vult esse aliorum, et qui coquinam visitant iniussi, et qui extra claustra egrediuntur, et qui conlocuntur invicem prohibiti, et qui dicunt quod non licet eis facere rogata, et de his qui dicunt ‘Facimus quod dicis,’ et qui scientes transgrediuntur, et cui ceciderit suum crismal.

  1. De eo qui profert verbum otiosum, et de paenitentibus fratribus, et de minutis paenitentiis.

  2. De fratre qui inoboediens fuerit, et qui dicit et non facit, et qui murmurat, et qui veniam non petit aut se excusat, et qui duos fratres ad iracundiam provocat, et de mendatio, et qui contradicit fratri, et qui interrumpit mandatum, et qui neglegenter facit opus sibi iniunctum, et qui detractaverit abbatem suum, et qui aliquid obliviscitur foras vel perdiderit.

  3. De eo qui loquitur cum saeculare, et qui opus suum perficit et postea sine iussione aliquid fecerit, et de eo qui bilinguis fuerit, et qui manducaverit in domo aliena, et qui narraverit peccatum praeteritum, et qui de saeculo rediens et saecularia narraverit, et de eo qui consentit ei qui aliquid facit contra regulae praeceptum.

  4. De eo qui suscitat furorem fratri suo, et de eo qui non venit ad orationem super mensam, et qui dormierit ad orationem, et qui non responderit ‘Amen’, et qui transgressus fuerit horam, et qui non audierit sonitum orationis, et qui cum nocturno cingulo communicaverit.

  5. De eo qui quarta et sexta feria ante nonam manducaverit, et qui dixerit mendacium, et qui dormierit cum muliere in domo una, et qui non claudit ecclesiam post se, et qui sputaverit in ecclesia, et qui psallendi obliviscitur.

  6. De eo qui tardius ad aliquod signum venerit, et qui sonaverit post pacem, et qui velato capite intraverit, et qui non petit orationem, et qui manducat sine oratione, qui sonum fecerit dum oratur, et qui vel iram vel tristitiam retinet.

  7. De neglegentia sacrificiorum.

Diversitas culparum diversitatis paenitentiae medicamento sanari debet. Itaque, fratres karissimi

 

1

Statutum est, fratres carissimi, a sanctis patribus, ut demus confessionem ante mensam sive ante lectorum introitum aut quandocumque fuerit facile de omnibus non solum capitalibus criminibus sed etiam de minoribus neglegentiis’’

cf. Caesar. Arelat. Serm. 235. 4

quia confessio et paenitentia de morte liberant. Ergo nec ipsa parva a confessione sunt neglegenda peccata, quia ut scriptum est, Qui parva neglegit paulatim defluit’’

seq. Ecclus. 19. 1

ut detur confessio ante mensam, ante introitum lectulorum vel quandocumque fuerit facile dare.

Ergo qui non custodierit ad mensam benedictionem et non responderit ‘Amen’, sex percussionibus emendare statuitur. Simili modo qui locutus fuerit comedens non necessitate alterius fratris, VI emendare statuitur. Qui dixerit suum proprium aliquid, sex percussionibus. Et qui non signaverit coclear quo lambit sex percussionibus et qui locutus fuerit in plausu, id est altiore sono solito sonaverit, VI percussionibus.

2

Si non signaverit lucernam, hoc est cum accensa fuerit a iuniore fratre et non exhibeatur ad seniorem ad signandum, VI percussionibus. Si dixerit suum proprium aliquid,’’

cf. Basil. (transl. Rufin.) Interrog. 29, Cassian. Inst. iv. 13

VI percussionibus. Si aliquod opus vanum fecerit, sex percussionibus. Qui pertunderit cultello mensam, X percussionibus emendetur. Quicumque de fratribus, cui sollicitudo coquinandi vel ministrandi commissa est, quantulum quid effuderit, oratione in ecclesia post expletum cursum, ita ut fratres pro eo orent, emendare statuitur. Qui humiliationem in synaxi, id est in cursu, oblitus fuerit, haec est humiliatio in ecclesia post finem cuiuscumque psalmi, similiter paeniteat. Simili modo qui perdiderit micas oratione in ecclesia emendetur; ita tamen haec parva paenitentia ei iudicetur, si parvum quid effuderit.

3

Quod si ex neglegentia vel oblivione seu transgressione securitatis tam in liquidis quam in aridis amplius solito perdiderit, longa venia in ecclesia dum duodecim psalmos ad duodecimam canunt prostratus nullum membrum movens paeniteat. Vel certe si multum est quod effudit, quantos metranos de cervisa aut mensuras qualiumcumque rerum intercidente neglegentia effundens perdidit, supputans tot diebus illud quod in sumptus proprios rite accipere consueverat, sibi ea perdidisse sciat, ut pro cervisa aquam bibat. De effuso super mensam decidenteque extra eam veniam in discubitu petere dicimus sufficere.

Qui egrediens’’

cf. Hieron. Epist. xxii. 37

domum ad orationem poscendam non se humiliaverit et post acceptam benedictionem non se signaverit, crucem non adierit,

XII percussionibus emendare statuitur. Similiter qui orationem ante opus aut post opus oblitus fuerit, XII percussionibus. Et qui comederit sine benedictione, XII percussionibus. Et qui regrediens domum orationem petens non se curvaverit intra domum, XII percussionibus emendetur. Qui vero frater haec omnia confessus fuerit et cetera usque ad superpositionem, semipaenitentia id est media paenitentia, et de his similia; sic temperare interim.

4

Qui tusse in exordio psalmi non bene decantaverit, VI percussionibus emendare statuitur. Similiter qui pertunderit dentibus calicem salutaris, VI percussionibus. Ordinem ad sacrificium qui non custodierit ad offerendum VI percussionibus. Sacerdos offerens, qui ungulas non dempserit, et diaconus cui barba non tonsa fuerit, de rustro sacrificium accipientem ad calicem accedentem, sex percussionibus. Et qui subridens in sinaxi, id est in cursu orationum, VI percussionibus; si in sonum risus eruperit, superpositione, nisi veniabiliter contigerit. Sacerdos offerens et diaconus sacrificium custodientes cavere ne vagis oculis oberrent; quod si neglexerint, sex percussionibus emendari. Qui oblitus fuerit chrismal pergens procul ad opus aliquod, quinis quinqueis percussionibus; si super terram in agro dimiserit et invenerit statim, denis quinqueis percussionibus; si in ligno illud levaverit, ter denis, si ibi maneat nocte, superpositione. Eulogias inmundus accipiens, XII percussionibus. Obliviscens oblationem facere usque dum itur ad offerendam C percussionibus.

Fabulas otiosas proferens ad alterum, statim semet ipsum reprehendens, venia tantum; si autem se non reprehenderit sed detractaverit qualiter eas excusare debeat superpositione silentii aut L percussionibus. Excusationem proferens cum simplicitate quando in aliquo discutitur et non dicat statim veniam petens, ‘Mea culpa, paenitet me,’

L percussionibus. Consilium contra consilium cum simplicitate promens, L percussionibus. Qui altare concusserit, L percussionibus.

5

Proferens sermonem altum sine suppressione, nisi ubi necessitas fuerit, superpositione silentii aut L percussionibus. Excusans ad veniam similiter paeniteat. Qui fratri aliquid indicanti responderit, ‘Non ita est ut dicis,’ praeter seniores iunioribus dicentes simpliciter, superpositione silentii aut L percussionibus; nisi hoc tantum licet, ut respondeat coaequali fratri suo, si veratius est aliquid quam ille dicit et recordatur, ‘Si bene recolis, frater,’ et alter haec audiens non adfirmet sermonem suum, sed humiliter dicat, ‘Spero quod tu melius recorderis; ego per oblivionem in verbo excessi, paenitet me quod male dixi.’ Ecce verba filiorum Dei, si nihil per contentionem, [ut ait apostolus,] neque per inanem gloriam sed per humilitatem spiritus alter alterum existimans superiorem sibi.’’

Phil. 2. 3

Ceterum qui se excusaverit non filius Dei spiritalis sed filius Adam carnalis iudicetur.

6

Quique non cito ad portum requiei humilitatis dominicae confugerit, nimie contradictionis aditum aliis aperiens in superbiae verbo persistens, de libertate sanctae ecclesiae in cellula ob paenitentiam agendam separetur, usque dum bona eius voluntas cognoscatur atque per humilitatem denuo sanctae congregationi inseratur.

Qui profert sermonem altum ad reprehendendum opus hostiarii, ut hostiarius horas non bene custodierit, superpositione silentii aut L percussionibus. Et qui abscondit aliquod crimen videns in fratre suo, usque dum corrigatur de alio vitio vel de ipso, et tunc profert illud adversus fratrem, tribus superpositionibus. Reprehendens aliorum fratrum opera aut detractans, tribus superpositionibus paeniteat. Proferens correptionem contra correptionem, hoc est castigans castigantem se, similiter tribus superpositionibus paeniteat.

7

Qui detrahit alicui fratri aut audit detrahentem, non continuo corrigens eum, tribus superpositionibus. Qui aliquam contemptionem cum tristitia promit, simili modo tribus superpositionibus paeniteat. Qui aliquid reprehendens praeposito suo non vult indicare, usque dum patri seniori indicet, tribus superpositionibus, nisi haec omnia a confessione verecundiae fiant. Si quis frater tristis fuerit, si fieri potest, consolationem accipiat si sustinere valet, subprimat interim confessionem, ut verecundius dicat, quando tristitia cessaverit orent pro eo fratres.

Si quis dicat ad consanguineum suum, sollicitans eum in loco optimo habitantem, ‘Melius est, ut nobiscum habites aut cum aliquibus,’ tribus superpositionibus. Et Qui vituperat alicui fratri obsequium dandum, similiter paeniteat./p[gt ]

8

Qui consanguineum docet aliquam discentem artem aut quodlibet a senioribus impositum, ut melius lectionem discat, tribus superpositionibus.

Qui ad praepositum audet dicere, ‘Non tu iudicabis causam meam, sed noster senior aut ceteri fratres,’ sive, ‘Ad patrem monasterii ibimus omnes,’ XL diebus castigari oportet in paenitentia, in pane et aqua nisi ipse dicat prostratus coram fratribus ‘Paenitet me quod dixi.’ Frater quilibet in aliquo opere detentus, quamvis fatigatus sit, ita tamen ad oeconomum dicat in propria causa, ‘Si tibi placet dicam ad abbatem, sin autem, non dicam’; in alterius causa, ‘Si tu iteras, non tibi difficile videatur, si forte ad abbatem dicam’; ut oboedientia custodiatur.

Qui non reportat quod commodat usque in crastinum, si ipse reportat recordatus, VI percussionibus; si oblitus fuerit usque dum queratur, XII. Si quis oblitus fuerit interrogare debitum paenitentiae usque in crastinum, VI percussionibus. Qui murmurat, qui dicit, ‘Non faciam nisi dicat abbas vel secundus,’ tribus superpositionibus. Cursus non necessarios aut saltus XII plagis. Prohibetur ne quis alterius teneat manum.’’

cf. Cassian. Inst. ii. 15

Procuret economus de humanitate advenientibus adhibenda tam peregrinis quam reliquis fratribus, et omnes fratres parati sint ad ministrandum cum omni famulatu propter Deum. Quamvis economus non senserit aut praesens non fuerit, ceteri faciant diligenter quod necesse est et custodiant utensilia eorum, donec adsignent ea parata custodi; sin autem neglexerint, paenitentia de his ut videatur adhiberi ad iudicium sacerdotis.

8

Qui non postulat veniam correptus, superpositione paeniteat. Qui visitaverit alios fratres in cellulis corum sine interrogatione, simili modo paeniteat; aut in coquinam post nonam sine ordinatione vel iussione ierit, superpositione; aut extra vallum, id est extra sepem monasterii, sine interrogatione ierit, superpositione. Iuvenculi quibus imponitur terminus ut non se appellent invicem, si transgressi fuerint, tribus superpositionibus. Hoc tantum dicant, ‘Scis quod nobis non licet loqui tecum.’ Et si quis praeceperit eis quod non licet, ipsi dicant, ‘Scis quod nobis non liceat;’ et si ipse praeceperit ultra, ipse damnetur tribus superpositionibus, ipsi tamen dicant, ‘Facimus quod dicis’, ut bonum oboedientiae servetur. Illis vero specialius cavendum est, ut quomodo inter se mutuo non loquuntur, sic nec per os alterius fratris conloquantur. Quodsi scientes transgressi fuerint, simili modo quasi inter se locuti fuissent, paeniteant.

Cui ceciderit crismal et nihil confringens, duodecim percussionibus emendetur.

9

Qui profert verbum otiosum, silentio inter duas horas consequentes condemnari, aut XII percussionibus.

Paenitentes fratres, quamvis opera difficilia et sordida faciant, non lavent capita nisi in die dominica, id est octava, sin autem, quintadecima die quaque, aut certe propter fluentium capillorum incrementum arbitrio senioris unusquisque in lavando utatur. Declinato de via sine interrogatione aut benedictione, VI percussiones. Paenitentias minutas iuxta mensam si scierit praepositus mensae imponat, et amplius quam XXV percussiones simul non dentur.

Paenitentes fratres et indigentes paenitentia psalmorum—hoc est, cui necesse fuerit ut psalmos adhuc pro visione nocturna decantet, quia pro inlusione diabolica, aut pro modo visionis—alii XXX, alii XXIIII psalmos in ordine, alii XV, alii XII, indigentes paenitentia psalmorum, decantare debent; qui ergo in nocte dominica et tempore quinquagesimae paenitentes genua flectunt.

Si, cui iniunxerit abbas aut praepositus, idem fratribus iteraverit, ita observandum est ut seniori iunior oboediat; si tamen rectum fuerit quod eis indicaverit, observare studeat. Si quid praeceperit abbas vel economus maior, et aliud humilior iteraverit economus, ipse oboedire debet, indicans tamen in silentio quod praeceperit alius maior; infra monasterium vero nullus tamen alio imperio praecellente imperet, nisi qui praeest.

Ab initio diei usque noctem commutatio vestimenti et altera in nocte; intermutentur separatim. Qui ministrat in die dominico aut in alio solemni ad lavacrum aut ad quamcumque necessitatem, unam orationem ante exitum et introitum eget. Interroget tamen. Si non procul exeat, signo crucis indiget. Quamvis ambulans signet se, non est autem necesse ad orientem se vertere. Exiens extra domum quilibet festinans et se signans, non eget ad orientem conversionem. Ita et in ambulando conveniens quemquam faciat, si festinet, postulans orationem et se humilians. In domu, in qua non congrua fiat genuflexio, curvatio tantum statuetur.

Si quis voluerit, in die sabbati praeparet oblationem dominicae; consummato lavacro commutare sacerdotes si facile fuerit, diacones autem aut ante praeceptum aut post praeceptum ministerium oportunum perficiant.

Si quis viderit somnium inmundum aut coinquinatus fuerit aut penitens, quando detur praeceptum, stare praecipitur. In magnis autem sollempnitatibus quando audiant sonum sedere in cottidiano praecepto paene mediante iubentur sedere. Deinde sonum omnes audientes ad sinaxim initiantem diei conventus lavent ante oratorii introitus, nisi prius laverint. Primarius ut primus psallat statuetur et secundus; et non flectatur genu, sed tantum curvatio fiat. Ordines qui priores in medio fiant oratorii, ceteri dextra levaque adsistant, praeter offerentem eidemque adherentem. In omnique dominica sollempnitate hymnus diei cantetur dominice et in die inchoante pasche. Aut qui ad altare inchoaverit accedere, sacrificium accepturus, ter se humiliet. Et novi quia indocti et quicumque fuerint tales ad calicem non accedant, et quando offertur oblatio nullus cogatur coactus accipere sacrificium praeter necessitates. In omnique dominica die et sollempnitate, qui non fuerit in coetu fratrum ad dominum fundentium preces, oret ipse, aliqua necessitate cogente. Et quamdiu offeratur non multum discurratur. Paenitens quoque necessitate itineris occupatus ambulansque cum ceteris utentibus licito cibis, si advenerit hora tertia et longe proficiscantur, accipiat et ipse quiddam cibi pro modo quodam et quod ei defuerit accipiat ubi quiescat.

In commune autem omnes fratres omnibus diebus ac noctibus tempore orationum in fine omnium psalmorum genua in oratione, si non infirmitas corporis offecerit, flectere aequo animo debent, sub silentio dicentes, Deus in adiutorium meum intende, domine ad adiuvandum me festina.’’

Ps. 69. 1

Quem versiculum postquam ter in oratione tacite decantaverint, aequaliter a flexione orationis surgant, excepto diebus dominicis et a prima die sancti paschae usque ad quinquagesimam diem, in quibus moderate se in tempore psalmodiae humiliantes, genua non flectentes, sedule dominum orent.

10

Si quis frater inoboediens fuerit, duos dies una paxmate et aqua. Si quis dicit, ‘Non faciam,’ tres dies uno paxmatio et aqua. Si quis murmurat, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis veniam non petit aut dicit excusationem, duos dies uno paxmatio et aqua. Si duo fratres contenderint aliquid et ad furorem venerint, duos dies uno paxmatio et aqua. Si alius contendit mendacium et distinctionem confirmat, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis contradicit fratri et non petit eum veniam, duos dies uno paxmatio. Si quis interrumpit mandatum et regulam frangit, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis cum iniungitur ei opus et neglegenter facit, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis detractaverit abbati suo, VII dies uno paxmatio et aqua; si quis fratri suo, viginti IIII psalmos, si saeculari, duodecim psalmos. Si quis obliviscitur aliquid foras, si minus, XII psalmos, si maius, XXX psalmos. Si quis perdiderit vel deciderit aliquid, sicut pretium eius, ita et paenitentia eius.

11

Si quis facit colloquium cum saeculari sine iussu, XXIIII psalmos. Si quis quando consummaverit opus suum et aliud non requirit et fecerit aliquid sine iussu, viginti IIII psalmos cantet. Si fuerit aliquis bilinguis et conturbet corda fratrum, I diem in paxmatio et aqua. Si quis manducaverit in domo aliena sine iussu et venerit domui suae, I diem in paxmatio. Si quis enarraverit praeteritum peccatum, unum diem cum paxmatio. Vel qui ambulaverit in saeculo et dicit de saeculi peccato, diem unum in pane et aqua. Et tepidus, qui aliquem audierit murmurantem et detrahentem aut facientem aliquid contra regulam et consentit a confessione, diem unum paxmatio.

12

Si quis suscitat furorem fratri suo et satisfaciet ei postea, et ipse non remittit ei sed mittit eum suo seniori, qui suscitaverit furorem viginti IIII psalmos, et ille diem I in pane et aqua. Si quis voluerit aliquid et prohibet oeconomus et iubet abbas, quinque dies. Si quis non venerit ad orationem super mensam et post cibum, XII psalmos cantet. Si quis dormierit dum oratur, si frequens, XII psalmos, si non frequens, VI psalmos. Si quis non dicit Amen, XXX verbera. Si transgressus erit horam, XV psalmos, cantica graduum, nisi matutina hiemis, XII psalmos. Et qui non audierit sonitus orationum, XII psalmos. Si quis veniet ad sacrificium et nocturnum cingulum vel vestis circa eum, XII psalmos.

13

Si quis ante horam nonam quarta sextaque feria manducat nisi infirmus, duos dies in pane et aqua vivat. Si quis dixerit mendacium nesciens, L verbera; si sciens et audax dicit, duos dies in pane et aqua. Si denegatur mendacium eius et ille contendit, VII dies in pane et aqua. Si quis monachus dormierit in una domu cum muliere, duos dies in pane et aqua; si nescivit quod non debet, unum diem. Si quis non claudit ecclesiam, XII psalmos. Si quis emittit sputum et attingit altare, XXIIII psalmos; si parietem attingit, VI. Si obliviscitur psallendi seu lectionis, III psalmos.

14

Si quis tardius veniat orationibus, L, vel plausu, L, vel segnius exequerit quod iubetur ei, L. Si post pacem sonaverit, L. Si contumaciter responderit, L. Si veniet velato capite in domum, L verbera. Si non petit orationem dum intrat domum, L. Si manducat sine oratione, L. Si locutus est aliquid in ore suo, L. Si sonum fecerit dum oratur, L verbera. Si quis iracundiam vel tristitiam vel invidiam retinet contra fratrem suum, ut tempus tenuerit, ita erit paenitentia eius in pane et aqua; si vero primo die confessus fuerit, XXIIII psalmos cantet.

15

Quicumque sacrificium perdiderit et nescit ubi sit, annum paeniteat. Qui neglegentiam fecerit erga sacrificium ut siccetur et a vermibus consumetur, ita ut ad nihilum devenerit, dimidium annum paeniteat. Qui neglegentiam erga sacrificium incurrerit, ut inveniatur vermis in eo et tamen plenum sit, igne comburat vermem et iuxta altare abscondat cinerem eius in terra et ipse paeniteat XL diebus. Et qui neglegit sacrificium et immutatum fuerit et panis amiserit saporem, si rubro colore, XX diebus paeniteat, si iacinctino, XV diebus paeniteat. Si autem non immutatum fuerit colore sed conglutinatum, VII dies paeniteat. Qui autem merserit sacrificium continuo bibat aquam quae in crismali fuerit; sacrificium comedat. Si de cimba vel de ponte seu de equo ceciderit, et non per neglegentiam sed casu aliquo, diem unum paeniteat; si autem per contemptum submerserit, id est exierit aqua et non consideraverit de periculo sacrificii, XL dies paeniteat. Si autem obtentu insoliti pinguioris cybi et non vitio saturitatis sed stomachi evomuit in die sacrificii coenam, XX diebus; si infirmitatis gratia, X diebus paeniteat in pane et aqua.

15

Qui scit fratrem suum peccare peccatum’’

cf. 1 Ioann. 5. 16

ad mortem et non arguit eum, legis evangelii transgressor notetur, donec arguat cum cuius malum reticuit et fateatur sacerdoti, ut quamdiu conscientia mala reticuit tamdiu in afflictione paeniteat. Qui parvum peccatum reticuit simili correptione non eadem adflictione paeniteat, sed plagis XXX aut XV psalmos canat. Si de reliquo spernens minima neglexerit in pane et aqua paeniteat, ut peccans [iuxta mandatum domini] corripiatur.’’

cf. Matt. 18. 15

Qui vero arguit non leniter, notetur donec petat veniam a fratra correpto et plagis XXX aut XV psalmos. Qui peccatum pudendum alicui exprobrat priusquam inter semet ipsum solum’’

cf. Matt. 18. 15

arguat, sicut dominus dicit, corripiatur donec exprobrato satisfaciat et tribus diebus in pane et aqua peniteat. Qui transgreditur regulam iussionis vel disciplinae generalis, maneat expulsus sine cibo ut in crastinum recipiatur.

Qui solus cum sola femina sine certis personis familiariter loquitur, maneat sine cybo vel duobus diebus in pane et aqua vel CC plagis.

Qui praesumit facere ambasciam non permittente eo qui praeest libera et ineffrenata processione absque necessitate, quinquaginta plagis inhibeatur. Operis peculiaris praesumptio’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

C plagis, possessio’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

alicuius rei quam non necessitas generaliter fratribus concessit, amissione eiusdem et C plagis coerceatur. Necessarium vero ac licitum aliquid facere dare accipere sine iussione XII plagis, nisi ratio aliqua defendat, ut supplex satisfactio remittat.

Qui comedens loquitur, VI plagis. Et cuius vox obstrepit de mensa ad mensam, sex plagis; si de domo foras vel de foris in domum sonuerit, XII plagis.

Egredi vel ingredi in domum aut opus facere sine oratione et signo crucis XII plagis, si aliter fuerit, V plagis.

Meum vel tuum dixisse, VI plagis.

Verbum contra verbum simpliciter dictum VI percussionibus, si ex contentione C plagis vel superpositio silentii.

Si ordinem psallendi non servaverit VI percussionibus.

Si statuto tempore taciturnitatis loqui praesumpserit sine necessitate, XVII plagis.

Si quid de supellectile monasterii per contemptum amiserit vel dissipaverit quis, proprio sudore et operis adiectione restituat vel pro estimatione arbitrio sacerdotis superpositione paeniteat, aut una die in pane et aqua. Si non contemptu sed casu aliquo amiserit aut fregerit, non aliter neglegentiam suam quam publica diluat paenitentia, cunctis in sinaxi fratribus congregatis tamdiu prostratus in terram veniam postulabit, donec orationum consummetur sollempnitas, inpetraturus eam cum iussus fuerit abbatis iudicio de solo surgere. Eodem modo satisfaciat quisquis ad orationem vel opus aliquod arcersitus tardius occurerit.’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

Si decantans psalmum titubaverit, si superfluo, si durius, si contumacius responderit, superpositione. Si neglegentius obsequia iniuncta impleverit, superpositione. Si vel leviter murmuraverit, superpositione. Si lectionem operi oboedientiaeve preferens, superpositione. Si officia statuta segnius fuerit exsecutus, superpositione. Si demissa sinaxi non continuo ad cellam recurrerit, superpositione. Si cum aliquo ad modicum substiterit, superpositione. Si ad modicum temporis uspiam secesserit, superpositione. Si cum illo qui cellae suae cohabitator non est confabulari quantulumcumque praesumpserit, superpositione. Si alterius tenuerit manum, superpositione. Si oraverit cum illo qui est ab oratione suspensus, superpositione.’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

Si parentum quempiam vel amicorum saecularium viderit vel conlocutus ei fuerit sine iussione, si epistolam cuiuscumque susceperit, si tribuere presumpserit sine suo abbate, superpositione. Si inpedierit aliquem a necessarii facti expletione, superpositione. Si per ardorem mentis legitimum religionis excesserit modum, superpositione. Si alium ferventem a legitimo facto retinere teporis sui gratia praesumpserit, superpositione.’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

Hucusque et in similibus admissis procedit animadversio spiritalis,’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

ut increpatio quae fit a pluribus’’

2 Cor. 2. 6

peccanti proficiat in salutem et de cetero cautior et diligentior emendatione morum deo propitio salvatus existat.

Qui autem rixam commiserit, septem diebus peniteat. Qui vero suum praepositum dispexerit aut regulam blasfemaverit, foras repellendus est, nisi ipse dicat, ‘Paenitet me quod dixi.’ Si autem non se humiliaverit, XL diebus peniteat, quia superbiae morbo detinetur.

Verbosus taciturnitate damnandus est, inquietus mansuetudine, gulosus ieiunio, somnolentus vigilia, superbus carcere, distitutor repulsione. Unusquisque iuxta quod meretur quoaequalia sentiat, ut iustus iuste vivat. Amen.

In omni loco et opere silentii regula magnopere custodiri censetur, ut omne quantum valuerit humana fragilitas, quae prono ad vitia praecipitari solet cursu oris, mundemur vitio, aedificationemque potius proximorum, pro quibus salvator noster Iesus sanctum effudit sanguinem, quam delacerationem absentium in pectore conceptam et otiosa [passim] verba, [de quibus iusto sumus retributori] rationem reddituri,’’

cf. Matt. 12. 36

ore promamus.

Haec superum volentibus carpere iter tendens alti ad fastigia summa,’’

Ovid Met. ii. 3

rudiumque hominum flagitiis atro ambientibus, uni adhaerere deo hac in tellure misso, statui visa. Immortalia nimirum sunt praemia accepturi cum gaudio summo nunquam decidente in aevum.

Explicit regula cenobialis sancti Columbani abbatis. Deo gratiam.

 


Ritorno alla pagina iniziale "San Colombano"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


21 giugno 2014                a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net