SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII,
REGULA AD MONACHOS I.

(Estratto da "Patrologia Latina Database" - Migne)

CAPUT I.

PRAEFATIO.

Sedentibus nobis in unum consilio saluberrimo, cum prece Dominum nostrum rogavimus, ut nobis distribueret Spiritum sanctum, qui nos instrueret, qualiter fratrum conversationem, vel Regulam ordinare possimus.

CAPUT II.

De prima conjugatione coenobitarum. Serapion dixit:

"Quoniam misericordia Domini plena est terra," [Psal. xxxii,5] et multorum agmina ad vitae fastigium tendunt, et quia eremi vastitas et diversorum monstrorum terror singillatim habitare fratres non permittit; optimum videtur Spiritus sancti praeceptis obedire. Nec nostra propria verba possunt firma perseverare, nisi firmitas Scripturarum e centesimo tricesimo secundo Psalmo nostrum ordinem firmet, quo dicit: "Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum." [Psal. cxxxii,1] Et iterum: "Qui habitare facit unanimes in domo;" [Psal. lxvii,7] firmam jam nunc Regulam pietatis per Spiritus sancti ostensionem fratribus ordinare prosequamur.

CAPUT III.

Idem ipse: De unanimitate et jucunditate fratrum.

Volumus ergo fratres unanimes in domo cum jucunditate habitare; sed qualiter unanimitas ipsa, vel jucunditas recto ordine teneatur, Deo adjuvante, mandamus.

CAPUT IV.

Qui supra: De abbate, et quomodo ei obedient monachi.

Volumus ergo unum praeesse seniorem super omnes fratres, nec ab ejus consilio vel imperio quemquam sinistrum declinare, sed sicut imperio Domini cum omni laetitia obedire; dicente Apostolo ad Hebraeos: "Obedite praepositis vestris, quia ipsi vigilant pro vobis." [1 Hebr. xiii,13] Et ipse Dominus dixit: "Nolo sacrificium, sed obedientiam" [Matth. ix,13] Considerandum est quoque ab his, qui se tali opere unanimes esse cupiunt, quia per obedientiam Abraham placuit Deo, "Et amicus Dei appellatus." [Jacob. ii,23] Per obedientiam ipsi Apostoli meruerunt testes Domino in tribubus et populis esse. Ipse quoque Dominus noster de supernis ad inferiora descendens ait: "Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit." [Joan. vi,38] His ergo tantis virtutibus firmata obedientia magnopere magnoque studio teneatur.

CAPUT V.

Macarius dixit: Qualiter spirituale exercitium ab his, qui praesunt patribus teneatur.

Quoniam fratrum insignia virtutum, habitationes quoque, vel obedientia superius conscripta sunt; nunc qualiter spirituale exercitium ab his, qui praesunt, patribus teneatur, Deo juvante, ostendamus. Debetis qui praeestis patres, tales vos exhibere, ut Apostolus ait: "Estote forma credentibus:" [1 Thess. i,7] hoc est, ut per qualitatem mysticae pietatis et severitatis, fratrum animos ad coelestia de terrenis erigatis, dicente Apostolo: "Argue, obsecra, increpa, cum omni patientia et doctrina." [2 Tim. iv,2] Et alio loco inquit: "Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis?" [1 Cor. iv,21] Decernendum est ab illo qui praeest, qualiter circa singulos debeat pietatis affectum monstrare, et qualiter tenere debeat disciplinam, non immemor Domini dicentis: "In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis." [Matth. vii,2]

CAPUT VI.

Idem ipse: Ut in oratione astantibus nullus sine praecepto abbatis Psalmum imponat.

Astantibus ergo ad orationem nullus praesumat sine praecepto qui praeest patris, Psalmi laudem emittere. Ordo iste teneatur, ut nullus priorem in monasterio ad standum vel psallendum ordine praesumat praecedere, dicente Salomone: "Fili, primatum concupiscere noli; [Eccli. vii,4] Neque accubueris prior in convivio, ne veniat melior te, et dicat tibi: Surge, et confusionem patiaris in die illa." [Luc. xiv,8] Et iterum, "Noli altum sapere, sed time." [Rom. xi,20] Quod si tardat is, qui praeest, oportet primum in notitiam ejus differre, et secundum ejus imperium obedire convenit fratres.

CAPUT VII.

Idem ipse: Quomodo examinentur qui ex saeculo convertuntur.

Qualiter vero examinatio erga eos, qui de saeculo convertuntur teneri debeat, ostendamus vobis. Amputandae sunt primo ab hujuscemodi divitiae saeculi. Et si quis pauper converti videatur, habet et ipse divitias, quas amputare debeat, quas Spiritus sanctus ostendit per Salomonem diceas: "Odit anima mea pauperem superbum, et divitem mendacem." [Eccli. xxv,4] Et alio loco dicit: "Sicut vulneratum superbum." [Psal. lxxxviii,11] Debet ergo is, qui praeest, pater, magno studio hanc regulam tenere; ut si pauper convertitur, primo exponat sarcinam superbiae, et sic examinatus suscipiatur. Debet ante omnia humiliter imbui, ut quod magnum et Deo acceptum sacrificium est, suam voluntatem non faciat unusquisque vestrum, fratres; sed, "Ad omne opus bonum parati estote." [2 Tim. ii,21] Quidquid acciderit aut justum quid fuerit, memores esse debetis: "In tribulatione patientes;" [Rom. xii,12] in operibus honesti. "Nolite vos invicem ad iracundiam provocare, [Ephes. vi,4] sed semper bona sectanini." [1 Thess. v,15] Ii, qui tales sunt, cum de saeculi hujus illecebris liberari voluerint, appropiantes monasterio, hebdomada pro foribus jaceant: nulli cum eis de fratribus jungantur, et semper dura et laboriosa eis proponantur. Si vero perseveraverint pulsantes, eis non negetur ingressus; sed is, qui praeest, pater hujusmodi homines introire permittat, et qualiter vitam fratrum, vel regulam tenere possint, ostendat. Quod si dives est, et habens multas divitias in saeculo, et converti voluerit, debet primo Dei voluntate implere, et consequi praeceptum illud praecipuum, quod adolescenti diviti dicitur: "Vende omnia bona tua, et da pauperibus, et tolle crucem tuam et sequere me." [Marc. x,21] Deinde instruendus est ab eo qui praeest patre, ut nihil relinquat, nisi crucem Christi quam tenet, et sequatur Dominum. Crucis vero fastigia quae tenenda sunt; primo omni obedientia non suam voluntatem facere, sed alterius. Quod si voluerit monasterio partem conferre, noverit quo ordine sive ipse, sive ejus oblatio suscipiatur. Et si voluerit de suis servis secum in monasterio conducere, noverit jam non eum servum habere, sed fratrem; ut in omnibus perfectus inveniatur homo ille.

CAPUT VIII.

Idemque: Qualiter peregrini hospites suscipiantur.

Venientibus eis nullus nisi unus, cui cura circa hospitale fuerit injuncta occurrat, et responsum det venientibus. Orare, vel pacem offerre non liceat ulli, nisi primo videatur ab eo, qui praeest, patre; et oratione simul peracta, sequatur ordine suo pacis officium reddere. Nec licebit alicui fratri cum superveniente sermocinari: non sit ulli cura interrogandi, unde venerit, quid venerit, vel quando ambulaturus sit, nisi soli, qui praeest, patri, aut quibus ipse jusserit. Venientibus vero fratribus ad horam refectionis non licebit peregrino fratri cum fratribus manducare, nisi cum eo, qui praeest, patre, ut possit aedificari. Nulli licebit cum eo loqui; nec alicujus audiatur sermo, nisi divinus, qui ex pagina proferatur, et ejus qui praeest patris, vel quibus ipse jusserit loqui, ut aliquid de Deo conveniat.

CAPUT IX.

Qualiter jejuniorum ordo teneatur. Paphnutius dixit:

Magna et utilia ad animae salutem dicta sunt, fratres; nec hoc tacendum est, qualiter jejuniorum ordo tenendus sit. Nec aliud huic firmitati testimonium convenit, dulcissimi fratres, nisi illud quod dicit: "Petrus autem et Joannes ascendebant in templum circa horam orationis nonam." [Act. iii,1] Debet ergo iste ordo teneri, fratres, ut nullo die nisi hora nona reficiantur fratres in monasterio, excepta dominica die et quinquagesima Pentecostes. Die autem dominica nihil aliud agant, nisi Deo vaceat, ne pro aliqua occasione se velint aut alios excusare. Tamen contestor fratres, quod nulla operatio in die illa sancta comperiatur, nisi tantum hymnis et Psalmis, et canticis spiritualibus dies illa transigatur.

CAPUT X.

Idem ipse: Qualiter fratres debent operari.

Idemque praecipimus. Debent ergo fratres istum ordinem tenere. A prima hora usque ad horam tertiam Deo vacent fratres; a tertia vero usque ad nonam, quidquid injunctum fuerit a patre, sine aliqua murmuratione faciant. Meminisse debent hi, quibus injungitur, dictum Apostoli: "Omnia quae facitis, sine murmuratione facite." [Philip. ii,14] Timere debent illud dictum terribile "Nolite murmurare, sicut quidam eorum murmuraverunt, et ab exterminatore perierunt." [1 Cor. x,10] Debet etiam qui praeest pater, opus quod faciendum est uni injungere, ut caeteri ejus praecepto cui injunctum fuerit, fratres obediant sine querela.

CAPUT XI.

Qualiter infirmitas vel possibilitas corporum ab eo, qui praeest, patre, cognoscenda sit.

Si quis ex fratribus pro jejunio, vel operibus manuum suarum quae Apostolus praecepit: "Operantes manibus nostris, ne quem vestrum gravaremus." [1 Cor. ix,27] Si is, qui talis est, fuerit infirmitate obsessus, providendum est ab eo, qui praeest, qualiter ipsa infirmitas sustentetur. Quod si infirmus est animo hujusmodi frater, oportet eum frequentius operari, considerando Apostolum, qualiter corpus suum servituti redigit. Hoc autem observandum est, ut in nullo voluntatem suam faciat ille.

CAPUT XII.

Qualiter officiis mutuis se fratres praeveniant.

Si congregatio multa est, debet is, qui praeest, pater, disponere hebdomadarios, et ordinem officii, quo sibi invicem succedant ad ministrandum; et decernere debet ille, quomodo debeat esse, qui cellarium fratrum contineat. Debet talis tantummodo eligi, qui possit in omnibus gulae suae suggestionibus dominari, et evangelico ordine fratribus suis victum gubernare; qui timeat Judae sententiam, qui ab initio fur fuit. [Joan. xii,6] Studere debet qui huic officio deputatur, ut audiat: "Quia qui bene ministraverit, bonum gradum acquirit," [1 Tim. iii,13] et animae suae lucrum facit. Nosse debent etiam fratres, quia quidquid in monasterio tractatur, sive in vasis, sive in ferramentis, vel caetera omnia, esse sanctificata. Si quis de fratribus aliquid negligenter tractaverit, partem se habere noverit cum illo rege, qui in vasis domus Dei sanctificatis cum suis bibebat concubinis, et qualem meruit vindictam. Custodienda sunt ista praecepta, et per singulos dies in aures fratrum recitanda sunt, ut non condemnentur in peccatis suis.

CAPUT XIII.

Qualiter inter se monasteria pacem firmam obtineant. Alius Macarius dixit:

Quoniam Veritas protestatur, quae dicit: "In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum," [Matth. xviii,16] firmanda ergo est regula pietatis; nec tacendum est, qualiter inter se monasteria pacem firmam obtineant. Non licebit de alio monasterio, sine voluntate ejus, qui praeest, patris, fratres recipere; sed nec videre oportet, dicente Apostolo: "Quia qui primam fidem irritam fecit, est infideli deterior." [1 Tim. v,8 & 12] Quod si precatus fuerit ab eo, qui praeest, patre, ut in alio monasterio ingrediatur, commendetur ab eo ei, qui praeest, ubi esse desiderat; et sic suscipiatur. Nam sine voluntate ejus, qui praeesse debet in monasterio, patris, nullatenus alibi recipiatur frater. Quod si praesumpserit talia facere, noverit se in synodo episcoporum, aut in conventu fratrum suorum in audientiam venire; et tunc recedet tanquam junior suus, donec ab eo, cui injuriam fecit, veniam petat; ut non per ipsius vitium alii despiciantur patres. Ille vero monachus quantos fratres in alio monasterio invenerit, tantos se noverit habere priores. Nec attendendum est, qui fuit antea; sed probandum est, qualis esse coeperit. Susceptus vero si habere videtur aliquid, sive in rebus, sive in codicibus, ultra ei possidere non licebit, ut possit esse perfectus, quod alibi non potuit. Residentibus vero fratribus, si fuerit aliqua de Scripturis collatio, et fuerit ex his talis scitus, non ei licebit aliquid dicere, nisi praeceptum ei fuerit a patre.

CAPUT XIV.

Idemque: Qualiter clerici hospites suscipiendi sunt in monasterio.

Cum omni reverentia ut ministri altaris: non licebit nisi ipsis orationem complere, sive ostiarius, sive minister est templi Dei. Quod si aliquo casu lapsus est, et in eo quod dicitur probatus crimine, non liceat ei ante eum, qui praeest, patrem, vel secundum complere. Nulli permittatur clerico in monasterio habitare, nisi ei tantummodo quem lapsus peccati ad humilitatem deduxit, et est vulneratus; ut in monasterio humilitatis medicina sanetur. Haec vobis tenenda sufficiant, fratres, custodienda conveniant, et eritis irreprehensibiles in populo Dei.

CAPUT XV.

Qualiter culpae singulorum emendentur.

Nec hoc tacendum est, qualiter culpae singulorum emendentur: pro qualitate culpae erit excommunicatio. Ergo iste ordo teneatur. Si quis ex fratribus sermonem otiosum emiserit, ne reus sit concilii, praecipimus eum triduo a fratrum congregatione vel colloquio esse alienum, ut nullus cum eo jungatur. Si vero aliquis deprehensus fuerit in risu, vel "In scurrilitate sermonis, sicut ait Apostolus, quae ad rem non pertinet;" [Ephes. v,4] "jubemus hujusmodi duarum hebdomadarum spatio in nomine Domini omni flagello humilitatis co╬rceri, dicente Apostolo: "Si quis frater nominatur iracundus, aut superbus, aut maledicus, hunc notate" [1 Cor. v,11] et, "Non odite ut inimicum, sed corripite ut fratrem." [2 Thess. iii,15] Et in alio loco: "Si quis frater fuerit praeventus in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi, [Galat. vi,1] et corripite fratrem;" ita ut per humilitatis frequentiam non reprobus, sed probatus in congregatione perseveret.

CAPUT XVI.

Ut sine personarum acceptione aequaliter judicetur.

Hoc ante omnia praecipimus vobis qui huic officio praeestis, ut personae a vobis non accipiantur, sed aequali affectu omnes diligantur, et per correptionem omnes sanentur; quia aequalitas placet apud Deum, dicente Propheta: "Si vere utique justitiam loquimini, juste judicate, filii hominum." [Psal. xvii,2] Nec latere vos volumus, quia qui non corripit errantem, noverit se pro eo rationem redditurum. Estote fideles et boni doctores ad omnes: corripite inquietos suscipite infirmos: patientes estote ad omnes: et quantos fueritis lucrati, pro tantis mercedem accipietis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.



Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | AttualitÓ di San Benedetto | Temi della Regola |

| Dialoghi di S. Gregorio M. | Piccolo Ufficio | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia | Ricerca nel sito | Siti collegati |


21 giugno 2014                a cura di Alberto da Cormano        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net