SANCTI GREGORII PAPAE I -  COGNOMENTO MAGNI,

LIBER REGULAE PASTORALIS.

(Estratto da "Patrologia Latina Database" - Migne)


 

-         PRAEFATIO IN LIBRUM REGULAE PASTORALIS.

-         PRIMA PARS.

-         SECUNDA PARS. DE VITA PASTORIS.

-         TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS.

-         QUARTA PARS. QUALITER PRAEDICATOR OMNIBUS RITE PERACTIS AD SEMETIPSUM REDEAT, NE HUNC VEL VITA VEL PRAEDICATIO EXTOLLAT.


 

 [0009] PRAEFATIO IN LIBRUM REGULAE PASTORALIS.

 

I. Post exegetica in Scripturam sacram primo tomo comprehensa, in hoc secundo complexi sumus reliqua indubitatae fidel Gregoriana opera, omnis interpolationis expertia, cujuscunque sint generis: sive apologetica, pro detrectato curae pastoralis onere; sive historica, nimirum Dialogos; sive dogmatica, et canonica, Registrum videlicet Epistolarum, quibus universum pene jus canonicum continetur. Ut autem ab apologetico libro Regulae Pastoralis tomum hunc secundum auspicaremur, multa persuaserunt; praesertim Opusculi antiquitas, praestantia et utilitas.

Primo quidem scriptum esse ante Dialogos, Epistolarumque Registrum, in ipso sui pontificatus exordio, non obscure testatur ipse sanctus Doctor, in epist. olim 46, nunc 48, libri I.

Secundo, ex omnibus sancti Gregorii lucubrationibus nulla est praestantior, sive totius operis ordo et oeconomia, sive sententiarum copia pondusque perpendantur.

Tertio, nihil est in toto illo libello plane aureo, quod maximam non afferat utilitatem, non solum episcopis aliisque animarum pastoribus et rectoribus; sed etiam omnibus et singulis Christianis, maxime quibus regendae familiae cura incumbit.

II. Hinc ab universis tam Graecis quam Latinis avide expetitus, magno plausu exceptus est. Hunc sanctus Leander Hispalensis episcopus ab amico Gregorio sibi directum exosculatus est, ac in omnibus Hispaniarum Ecclesiis evulgavit. Hunc Mauricius Augustus ab Anatolio diacono impetratum, cum maxime placuisset, Anastasio Antiocheno episcopo in languam Graecam transferendum tradidit [(a) [0009] Versionis Graecae jacturam lugemus. Nullam illius memoriam superfuisse saeculo IX hinc conjicimus, quod Photius, qui in sua Bibliotheca Dialogos a Zacharia Graece redditos plurimum commendat, Cod. 252, de Graeca translatione libri Reg. Pastor. prorsus silet.] , et publicavit; quod aegre tulit sanctus Doctor humilitate non minus quam scientia praestantissimus. Hunc Angli a primis Evangelii praeconibus nostri Gregorii discipulis allatum summo in pretio semper habuerunt. Ne vero soli qui latine sciebant hujus libri fructibus pascerentur, Alfredus Occidentalium Saxonum rex sapientissimus, Oxoniensis Academiae fundator, ipsum Saxonice vertit, et suis popularibus, praemissa praefatione gratissimum munus obtulit; cujus versionis exstant exemplaria, tum in bibliotheca Sanctissimae Trinitatis Cantabrigensis, tum in Cottoniana.

III. Verum nullibi existimatio de hoc opere concepta magis enituit quam nostris in Galliis, et in finitimis quae Francis tunc parebant provinciis, ut ex antiquis monumentis pene innumeris liquet, quorum pauca hic delibabimus.

In concilio Moguntino an. 813, post sanctum Evangelium, Epistolas Actusque Apostolorum ac canones, propositus est hic liber, in quo scrutarentur episcopi, quibus modis statum Ecclesiae Dei, et Christianae plebis profectum, sana doctrina et exemplis justitiae inconvulsum, largiente gratia Dei, perficere et conservare potuissent; ut in hujus concilii praefatione legitur.

In concilio Rhemensi II, ejusdem anni, can. 10: Lectae sunt sententiae libri Pastoralis beati Gregorii, ut pastores Ecclesiae intelligerent, quomodo ipsi vivere, et qualiter sibi subjectos deberent admonere; quoniam, teste eodem beato Gregorio, aliter admonendi sunt praelati atque aliter subditi.

In concilio Turonensi III, sub idem tempus habito, promulgatum est, can. 3: Nulli episcopo liceat Canones, aut Librum Pastoralem a beato Gregorio papa, si fieri potest, ignorare. In quibus se debet unusquisque quasi in speculo assidue considerare.

Concilii Cabilonensis II primus canon decernit ut episcopi canones intelligant, et librum beati Gregorii Papae cura pastorali; et secundum formam ibidem constitutam et vivant et praedicent.

Denique in concilio Aquisgranensi ann. 836, cap. 1, de Vita episcoporum, idem liber commendatur can. 7, 9 et 10, ac cap. 2, de doctrina episcoporum, can. 3, 5, 6.

Ad haec accedit quod ex Hincmaro Rhemensi archiepiscopo  (In Praef. opusc. 55 Capit.)  intelligimus, in more tunc positum fuisse ut ordinandus et consecrandus episcopus coram altari, una cum libro sacrorum Canonum Regulam Pastoralem beati Gregorii in manu acciperet, cum hac obtestatione: ut ita servaret in vivendo, docendo et judicando, sicut ibidem descriptum est.

Ut autem pluribus prodessent apud nostros Gallos perfectissimae et exquisitissimae videndi regulae hoc libro propositae, ejusdem versio Gallica nuper prodiit Parisiis apud Andream Pralard 1694. Quae si ad manu exaratos Codices, potius quam ad excusos fuisset exacta, numeris omnibus absoluta merito dici posset.

IV. Praestantissimum hoc opus, antequam ederetur, diu parturivit sanctus Doctor. Certe jam mente praeconceptum gerebat, cum tricesimum librum Moralium elucubraret, ut conferenti argumenta admonitionum tertiae partis, cum capite olim 4, nunc num. 13, laudati libri constabit, ubi videlicet legitur: Aliter namque viri, aliter admonendae sunt feminae. Aliter juvenes, aliter senes, etc. Quae sic concludit: et quidem de singulis, quis sit admonitionis ordo, subtiliter insinuare debuimus; sed formidata locutionis prolixitate praepedimur. Auctore autem Deo, in alio opere id explere appetit animus; si tamen laboriosae hujus vitae adhuc aliquantulum tempus restaverit.

V. Id feliciter implevit in ipso veluti pontificalis muneris tyrocinio, ut Joanni Ravennati episcopo responderet, amice conquerenti quod Pastoralis curae pondera fugere delitescendo voluisset. Rarae admodum nunc sunt, at frequentes olim fuerunt hujusmodi querelae; universis fere piis viris ad officium pastorale postulatis, tantum onus prae animi demissione summaque modestia deprecantibus. Eamdem ob causam expostulantibus amicis respondere coactus est Gregorius alter longe senior cognomento Theologus, in Apologetico seu oratione prima in qua fugae suae, declinandi episcopatus gratia, rationes exponit  (Tom. I) ; et postquam captantium episcopatum insaniam increpavit, pastoralis officii difficultates prosequitur, tum in animarum gubernatione, tum in verbi divini erogatione et praedicatione, tum in christianae perfectionis assequendae necessitate: Antistitis enim, inquit, vitium est non esse quam optimum. Eximium sane opus, dignumque ex quo Gregorius noster multa deprompsisse judicetur, in his praesertim sententiam hanc: Ars artium, et scientia scientiarum est, hominem regere, quae legitur in Apologetico Greg. Nazianzeni cap. 31, et lib. Reg. Past. I part. c. 1.

 [0011] Eodem quoque argumento, ac simili occasione scripsit Joannes Chrysostomus libros sex de sacerdotio, quibus inter tot eximia sancti Doctoris opera, primas partes jure merito Suidas tribuit, propter orationis tum sublimitatem, tum perspicuitatem et elegantiam. Sed jam ad ipsum redeamus Regulae Pastoralis librum; et quid in illo edendo sit a nobis praestitum ostendamus.

VI. In plerisque a sancto Pontifice elaboratis, distinctio capitulorum eorumque argumenta minime ad eum spectant. At vero ipsum agnoscunt auctorem, tum integri Libri Pastoralis distributio quatuor in partes, tum partium in varia capitula, praefixique singulis capitulis tituli. Praecipua nobis cura fuit ut purum ab omnibus, sive antiquariorum, sive typographorum mendis et corruptelis textum repraesentaremus; quod plurimorum, et quidem optimorum Mss. ope impletum magna saltem ex parte confidimus.

Et sane turpiter deformatum jacebat etiam in novissimis Editis pulcherrimum opus; ita ut saepe sensus aut haereret, aut penitus deficeret, aut etiam, quod pejus est, ad errorem deflecteret: quod paucis exemplis demonstrare operae pretium est, non ut aliis Editoribus invidiam, nobis vero gratiam quaeramus, sed ut castigatioris editionis necessitas magis ac magis eluceat.

VII. Tertia parte, capite 1, admonit. 22, col. 1106, edit. Gussanv., legitur: Ne cum ferre fructum boni operis negligunt, a praesenti vita funditus, quasi ariditate radicis, exsiccentur; ubi orationis series, librique manuscripti cogunt legere: quasi a viriditate radicis exsecentur. Quae optime cohaerent immediate praecedentibus: Ictum securis vicinae praevideant; et ad prolatam ex Luca Joannis increpationem, jam securis ad radicem arboris posita est  (Luc. III) , haud dubie referuntur.

Admonitione 23, col. 1108, Mutilus profertur Matthaei contextus hoc modo: Quid putatis, quia pacem veni mittere in terram? non utique, sed gladium  (Matth. X) ; cum in Mss. legatur: Nolite arbitrari, quia venerim pacem mittere in terram (vel in terra); non veni pacem mittere, sed gladium.

Admon. 24, col. 1110: Hinc namque est quod contra damnati illius vasa, videlicet Antichristi praedicatores, divina voce beato Job dicitur. In Mss. autem exstat: damnati illius vasis, videlicet Antichristi; et quidem ad mentem Gregorii qui solet Antichristum vas diaboli appellare. Vide Moral., lib. XXXII, n. 22.

Admon. 36, col. 1112: Atque aliter (admonendi sunt) qui bona faciunt, abscondunt. Desideratur sensus, at restituendo voculam quae, et legendo: qui bona quae faciunt, abscondunt, completur.

Cap. 2 ejusdem tertiae partis, col. 1139, quod in nostra Edit. est cap. 63: Sic praedicanda sunt bona, ne ex latere jubeantur et mala, ubi legendum: Ne ex latere juventur et mala, ut habent Mss. omnes. Scopus sancti Doctoris ex proxime cohaerentibus palam fit: Sic, inquit, tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis effusionis frena minime taxentur.

Denique c. 4, nobis 38, col. 1129; Concedendo enim tenia, subtrahit acriora, ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quoddam suum animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine labore toleretur. Sir quid sensus his verbis insit, pessimum quid sonant, nempe animum in quibusdam minimis vituis relinquendum, ut in majoribus toleretur, et quiescat; quod absit a tanti Doctoris mente. Sic itaque legendum ex Mss.: Concendendo enim lenia (vel levia) subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quoddam suum (vitium, vel, in quodam suo vitio) familiariter relinquitur, a quodam suo (vitio) sine dolore tolleretur; quae plana sunt et sana.

VII. Talibus igitur et longe pluribus erratis pulcherrimum opus foedantibus, omnem adhibuimus diligentiam, ut antiquiorum melioris notae Codicum magnam colligeremus supellectilem, ad quos conferretur textus, eorumque ope facile repurgaretur; quorum hic indiculum accipe.

 

1. Trecensis antiquissimus, uncialibus majusculisque litteris, non longe post sancti Gregorii obitum, ut conjicere licet, exaratus. Hoc in Codice eleganter et accurate, unde testimonia Scripturae sacrae proferantur, annotatur. Si qua vero juxta LXX Interp. laudentur, indicatur. Verum a male feriato quopiam lectore corruptus est pretiosissimus hic liber, maxime in sacrae Scripturae contextibus. Arduum tamen haud fuit assequi quid ante corruptelam legeretur, quod secuti sumus. Commodatus est nobis vetustissimus hic Codex a RR. Patribus Oratorii collegii Trecensis, annuente ac favente reverendissimo patre de la Tour, congregationis Oratorii praeposito generali meritissimo.

2. Codex Corbeiensis not. 93 octingentorum annorum aetatem superat.

3. Carnotensis Ecclesiae, ejusdem fere antiquitatis.

4. Sancti Petri Carnotensis, vix inferioris aetatis.

5. Alter ejusdem monasterii D circiter annorum.

6. Sancti Petri Belvacensis. Exaratus est Codex hic Belvacensem Ecclesiam regente episcopo Hugone, medio seculo X, vel paulo post, ut ex versibus de hujus episcopi recenti morte in calce voluminis eadem manu descriptis assequi possumus.

7. Ecclesiae Laudunensis.

8, 9 et 10. Sancti Petri Gemeticensis quorum antiquior DCC annorum aetatem praefert.

11, 12 et 13. Sancti Audoeni Rothomag. Primus a DC annorum antiquitate parum abest.

14. Ecclesiae primatialis Rothomag. D annorum.

15. Monasterii Beatae Mariae de Lyra.

16 et 17. Duo Sancti Theoderici prope Rhemos omnino consentientes.

18. Monasterii Vallis Clarae ord. Cisterciensis.

19. Monasterii Longipontis ejusdem ordinis.

20. Vigesimo loco recensendi Anglicani octo, unus ex bibliotheca publica Oxoniensi, alter ex bibliotheca collegii Mertoniensis, caeteri ex collegio Sancti Joannis Praecursoris, aut ex bibliotheca Ecclesiae Vintoniensis, de quibus consule Thomam Jamesium in Gregorio restituto.

21. Consuluimus praeterea, et adhibuimus ad insigniora loca duos Sangermanenses Codices, quos potissimum, dum prelo subjiceretur eximium hoc opus, ob oculos habuimus.

Variis quoque Editionibus usi sumus, praesertim Parisiensibus una an. 1518 et altera 1571. Romana seu Vaticana Sixti V summi pontificis jussu adornata, et aliis aut pene coaevis, aut recentioribus, praesertim Parisiensi ann. 1668, quae prodiit ex officina Leonardina, opera Theologi Parisiensis, a quo collectas magna cura diversas lectiones ex antiquioribus Mss. cum nostris convenire pene ubique observavimus.

Faxit Deus, ut quemadmodum Gregorius librum hunc assidue legendo, et consulendo universam Ecclesiam tanta charitate, pietate, humilitate, mansuetudine, sollicitudine gubernavit; ita qui singulis administrandis Ecclesiis praeficiuntur ejusdem consiliis et monitis praelucentibus, munere pastorali rite defungantur, et sic aliis praesint, ut et illis prosint et sibi.

 

 

[0013] SANCTI GREGORII MAGNI, ROMANI PONTIFICIS,

 

  [a [0013C] Ita Corb., Belvac. et alii vetust. Quem titulum praetulimus, quod legatur in epist. olim 46, lib. al. IV, nunc lib. V, ep. 49, ut librum regulae pastoralis, quem in episcopatus mei exordio scripsi. In recentioribus Mss. legitur, liber Curae pastoral., quibus concinunt plur. Edit. Occasionem huic titulo forte praebuit libri exordium, Pastoralis curae me pondera, etc. In Trec. titulus desideratur.] 

 

REGULAE PASTORALIS LIBER, AD JOANNEM EPISCOPUM CIVITATIS RAVENNAE.

 

PRIMA PARS.

 [0013A] 1 Reverentissimo et sanctissimo fratri Joanni coepiscopo, Gregorius [b [0013C] Tertius Gemet. addit, salutem.] .

Pastoralis curae me pondera fugere delitescendo voluisse, benigna, frater carissime, atque humili intentione reprehendis; quae ne quibusdam levia esse videantur, praesentis libri stylo exprimo de eorum gravedine omne quod penso, ut et haec qui vacat, incaute non expetat; et qui incaute expetiit, adeptum se esse pertimescat. [c [0013C] Haec editoribus persuaserunt librum hunc in IV partes dividendum, quamvis hujus divisionis nulla in vet. Mss. sint vestigia. Verum Gregorius, parte tertia, c. 26, admonitione 27, indicat quaedam jam a se dicta in prima parte: sicut, inquit, in priori hujus voluminis parte jam diximus. Unde non immerito intelligitur partitionis libri hujus ipsum esse  [0014C] auctorem. Scribitur autem quadripartita in antiquis simis Codd. Trec., Belvac., Gemet., Theodoric.]  Quadripartita vero disputatione liber iste distinguitur, ut ad lectoris sui animum ordinatis [d [0014C] Trec., Bellov., duo antiq. Carnot., alligationibus.]  allegationibus quasi quibusdam pastibus gradiatur. Nam cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est ad culmen quisque regiminis qualiter veniat; atque ad hoc rite perveniens, qualiter vivat; et bene vivens, qualiter doceat; et recte  [0013B] docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat, ne aut humilitas accessum fugiat,  [e [0014C] Haec deerant in Corb., sed addita sunt recentiori manu. In 1 Carnot. quoque non legitur, aut vitam doctr. destituat. Illa repraesentant Trec. et alii.]  aut perventioni vita contradicat; aut vitam doctrina destituat; aut doctrinam praesumptio extollat. 2 Prius ergo appetitum timor temperet: post autem magisterium quod a non quaerente suscipitur, vita commendet; ac deinde necesse est ut pastoris bonum quod [f [0014C] Corb., videndo.]  vivendo ostenditur, etiam loquendo propagetur. Ad extremum vero superest ut perfecta quaeque opera consideratio propriae infirmitatis deprimat, ne haec ante occulti [g [0014C] Laudun. et Trec., arbitris oculos.]  arbitrii oculos tumor elationis exstinguat. Sed quia sunt plerique mihi imperitia similes, qui dum metiri se nesciunt, quae non didicerint docere concupiscunt; qui pondus magisterii tanto levius aestimant, quanto vim magnitudinis illius ignorant; ab ipso libri hujus reprehendantur  [0013C] exordio; ut quia indocti ac praecipites doctrinae  [0014A] arcem tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis nostrae janua repellantur.

 

CAPUT PRIMUM.  [h [0014C] Hoc argumentum legitur in indice Trec. Cod., nec tamen praemittitur capiti primo, quod absolute sic incipit: Nulla ars. Prima linea minio est depicta. In margine notatur 1, et in reliquis capp. 2, 3, 4, etc. Qua in re huic Ms. concinunt Gemeticenses.]  Ne venire imperiti ad magisterium audeant.

 

Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. [i [0014C] Corb., Laud., Longip.: Ab inper. ergo pastoribus magist. pastorale suscipitur in magna temeritate, quoniam ars, etc.]  Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando 3 ars est artium regimen animarum. Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritalia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt: dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Sed quia auctore Deo ad religionis reverentiam omne jam praesentis saeculi culmen inclinatur, sunt nonnulli qui intra  [0014B] sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris; videri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, atque attestante Veritate, primas salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conventibus cathedras quaerunt  (Matth. XXIII, 6, 7) ; qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur. Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi  (Osee VIII, 4) . Ex se namque, et non ex arbitrio summi Rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam  [0014C] assequuntur. Quos tamen internus judex et provehit,  [0015A] et nescit, quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat. Unde ad se quibusdam et post miracula venientibus dicit: Recedite a me operarii iniquitatis, nescio qui estis  (Luc. XIII, 27) . Pastorum imperitia voce Veritatis increpatur, cum per Prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam  (Isai. LVI, 11) . Quos rursum Dominus detestatur, dicens: Et tenentes legem nescierunt me  (Jer. II, 8) . Et nesciri ergo se ab eis Veritas queritur, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea  (Dist. 38, c. Qui ea)  quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur  (I Cor. XIV, 38) . Quae nimirum Pastorum saepe imperitia meritis congruit subjectorum, quia quamvis lumen  [0015B]  scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen judicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt  (Matth. XV, 14) . Hinc Psalmista non optantis animo, sed prophetantis [a [0015D] Duo priores Gemet, secundus Aud., Lyr., Rothomag., mysterio.]   ministerio denuntiat, dicens: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva  (Psal. LXVIII, 24) . Oculi quippe sunt, qui in ipsa honoris summi facie positi, providendi itineris officium susceperunt: quibus hi nimirum qui subsequenter inhaerent; dorsa nominantur. Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur, quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum curvantur onera qui sequuntur.

CAPUT II. Ne locum regiminis subeant, qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt. [0015C]

Et sunt nonnulli qui solerti cura spiritalia praecepta perscrutantur, sed quae [b [0015D] Tertius Carnot., Rothomag., secundus Aud., Lyr., Longip., Val. Cl., legendo. Error forsitan irrepsit ex modo scribendi veterum, qui dixerunt, intelligendo, ut est in Trec,]  intelligendo penetrant, vivendo conculcant; repente docent 4 quae non opere, sed meditatione didicerunt; et quod verbis praedicant, moribus impugnant. Unde fit ut cum Pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Hinc namque per prophetam Dominus contra contemptibilem Pastorum scientiam queritur, dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, [c [0015D] Bellov., reliqua.]  reliquam pedibus vestris turbabatis; et oves meae quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant  (Ezech.  [0015D] XXXIV, 18, 19) . Aquam quippe limpidissimam Pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt. Sed eamdem aquam pedibus perturbare, est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. Aquam scilicet eorum turbatam pedibus oves bibunt, cum subjecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed sola quae [d [0016D] Corb., conspiciunt opera.]  conspiciunt exempla pravitatis imitantur. Qui cum dicta sitiunt, quia per  [0016A] opera pervertuntur, quasi corruptis fontibus in potibus lutum sumunt. Hinc quoque scriptum est per prophetam: [e [0016D] In plur. Codd., causa ruinae.]  Laqueus ruinae populi mei, sacerdotes mali  (Osee. V, 1; IX, 8) . Hinc rursum de sacerdotibus Dominus per prophetam dicit: Facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis. Nemo quippe  (Dist. 83, c. Nemo quippe)  amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit; et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. Indigni autem quique tanti reatus pondera fugerent, si veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, [f [0016D] Plerique Norm., melius erat ei.]  expedit ei ut suspendatur  [0016B] mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris  (Matth. XVIII, 6) . Per molam quippe asinariam, secularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo; melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.

CAPUT III. De pondere regiminis; et quod adversa quaeque despicienda sunt, et prospera formidanda.

Haec itaque breviter diximus, ut quantum sit pondus  [0016C] regiminis monstraremus, ne temerare sacra regimina quisquis his impar est audeat, et per concupiscentiam culminis, ducatum suscipiat perditionis. Hinc enim pie Jacobus prohibet, dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei  (Jac. III, 1) . Hinc ipse Dei hominumque Mediator regnum percipere vitavit in terris, qui supernorum quoque spirituum scientiam sensumque transcendens, ante saecula regnat in coelis. Scriptum quippe est: Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, [g [0016D] Primus Aud. et tres Gemet.: venerunt ut raperent eum, et constituerent regem sibi, quo cognito fugit iterum in montem ipse solus et abscondit se. Alii Norm., quo cogn. Jesus, fugit et abscondit se.]  fugit iterum in montem ipse solus  (Joan. VI, 15) . Quis enim principari hominibus tam sine culpa potuisset, quam is qui hos nimirum regeret, quos ipse creaverat? Sed quia idcirco in carne venerat, ut non solum nos per passionem redimeret,  [0016D] 5 verum etiam per conversationem doceret, exemplum se sequentibus praebens, rex fieri noluit, ad crucis vero patibulum sponte convenit; oblatam gloriam culminis fugit, poenam probrosae mortis appetiit; ut membra ejus videlicet discerent favores mundi fugere, terrores minime timere, pro veritate adversa diligere, prospera formidando declinare, quia et ista saepe per tumorem cor inquinant,  [0017A] et illa per dolorem purgant. In istis se animus erigit, in illis autem etiamsi quando se erexerit, sternit. In istis sese homo obliviscitur, in illis vero ad sui memoriam nolens etiam coactusque revocatur. In istis saepe et anteacta bona depereunt, in illis autem longi quoque temporis admissa terguntur. Nam plerumque adversitatis magisterio sub disciplina cor premitur: quod si ad regiminis culmen eruperit, in elationem protinus usu gloriae permutatur. Sic Saul, qui indignum se prius considerans fugerat, mox ut regni gubernacula suscepit, intumuit  (I Reg. X, 22; XV, 17, 30) ; honorari namque coram populo cupiens, dum reprehendi publice noluit, ipsum qui [a [0017D] Ita Mss. pene omnes, aut in regno. Editi, in regem.]  in regnum se unxerat, scidit  (Act. XIII, 22) . Sic David auctoris judicio pene in cunctis actibus placens,  [0017B] mox ut pressurae pondere caruit, in tumorem vulneris erupit  (II Reg. XI, 3, seq.) , factusque est in morte [b [0017D] Excusi pene omnes Uriae, invitis Mss. Anglic. et nostris.]  viri crudeliter rigidus, qui in appetitu feminae fuit enerviter fluxus; et qui malis ante noverat pie parcere, in bonorum quoque necem post didicit sine obstaculo retractationis anhelare  (Ibid., 15) . Prius quippe ferire deprehensum persecutorem noluit, et post cum damno desudantis exercitus etiam devotum militem exstinxit. Quem profecto ab electorum numero culpa longius raperet, nisi hunc ad veniam flagella revecassent.

CAPUT IV. Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis.

Saepe suscepta cura regiminis cor per diversa diverberat,  [0017C] et impar quisque invenitur ad singula, dum confusa mente dividitur ad multa. Unde [c [0017D] Recent. Vulgati, admonet, quibus contrarii sunt Mss. Caeterum familiare est Gregorio Libri Ecclesiastici auctorem, quemdam sapientem appellare, ut patet ex lib. VII Moral., num. 45, lib. XX, num. 51, lib. XXVII, num. 53, etc. Vide etiam infra, secunda parte, cap. 6. Eodem titulo designat scriptorem libri Sapientiae passim. Vide lib. XIV, num. 26.]  quidam sapiens provide prohibet, dicens: Fili, ne in multis sint actus tui  (Eccli. XI, 10) , quia videlicet nequaquam plene in uniuscujusque operis ratione colligitur, dum mens per diversa partitur. Cumque foras per insolentem curam trahitur, a timoris intimi soliditate vacuatur: fit in exteriorum [d [0018D] Primus Aud., disputatione.]  dispositione sollicita, et sui solummodo ignara, scit multa cogitare, se nesciens. Nam cum plus quam necesse est se exterioribus implicat, quasi occupata in itinere obliviscitur quo tendebat; ita ut ab studio suae inquisitionis aliena, ne ipsa quidem quae patitur damna consideret, et per quanta delinquat ignoret. Neque enim peccare se Ezechias credidit  (IV Reg. XX, 13) , cum venientibus  [0017D] ad se alienigenis aromatum cellas ostendit; sed in damnationem secuturae prolis ex eo iram judicis pertulit, quod se facere licenter aestimavit  (Isai. XXXIX, 4) . Saepe dum multa suppetunt, dumque agi possunt, quae subjecti quia acta sunt admirentur, in  [0018A] cogitatione se animus elevat, et plene in se iram judicis provocat, quamvis per iniqua foras opera non erumpat. 6 Intus quippe est qui judicat, intus quod judicatur. Cum ergo in corde delinquimus, latet homines quod apud nos agimus, sed tamen ipso judice teste peccamus. Neque enim [e [0018D] In Trecensi, 1 Aud. et duobus priorib. Gemet., rex Babyloniae successu suae pot. omissis aliis.]  rex Babyloniae tunc reus de elatione exstitit  (Dan. IV, 16, seq.) , cum ad elationis verba pervenit; quippe qui ore prophetico et ante cum [f [0018D] Corb., cum ad elationem.]  ab elatione tacuit, sententiam reprobationis audivit. Culpam namque perpetratae superbiae jam ante deterserat, qui omnipotentem Deum quem se offendisse reperit, cunctis sub se gentibus praedicavit. Sed post haec successu suae potestatis elevatus, dum magna se fecisse gauderet, cunctis prius in cogitatione se praetulit, et post adhuc tumidus dixit:  [0018B] Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, et in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei?  (Ibid., IV, 27.)  Quae videlicet vox illius irae vindictam aperte pertulit, [g [0018D] Carnot. 1, quam tamen tacitae elationis vocem tacitus audivit, quia hanc feriendo protinus reprehendit. A quibus non multum discrepat secundi Carnot. et tertii Aud. lectio.]  quam occulta elatio accendit. Nam districtus judex prius invisibiliter vidit quod postea publice feriendo reprehendit. Unde et in irrationale animal hunc vertit, ab humana societate separavit, agri bestiis mutata mente conjunxit, ut districto videlicet justoque judicio homo quoque esse perderet, qui magnum se ultra homines aestimasset. Haec itaque proferentes, non potestatem reprehendimus, sed ab appetitu illius cordis infirmitatem munimus, ne imperfecti quique culmen arripere regiminis audeant, et qui in planis [h [0018D] In Corb., in planis titubant, omisso stantes. Legitur in Trec.]  stantes titubant, in praecipiti pedem ponant.

CAPUT V. De his qui in regiminis culmine prodesse exemplo virtutum possunt, sed quietem propriam sectando refugiunt. [0018C]

Nam sunt nonnulli, qui eximia virtutum dona percipiunt, et pro exercitatione caeterorum magnis muneribus exaltantur, qui studio castitatis mundi, abstinentiae robore validi, doctrinae dapibus referti, patientiae longanimitate humiles, auctoritatis fortitudine erecti, pietatis gratia benigni, justitiae severitate districti sunt. Qui nimirum culmen regiminum si vocati suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. Cumque sua et non aliorum lucra  [0018D] cogitant, ipsis se, quae privata habere appetunt, bonis privant. Hinc namque ad discipulos Veritas dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui  [0019A] in domo sunt  (Matth. V, 15) . Hinc Petro ait: [a [0019D] In pler. Norm., Petre, amas me, quod olim lectum in Trecensi.]  Simon Joannis, amas me?  (Joan. XV, 16, 17.)  Qui cum se amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas. Si ergo dilectionis est testimonium cura pastionis, quisquis virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum convincitur non amare. Hinc Paulus dicit: Si Christus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et [b [0019D] Abest particula si a Corb. tribus, Gemet. 2, Aud. et Lyr.]  si pro omnibus mortuus est, superest ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit  (II Cor. V, 15) . Hinc Moyses ait  (Deuteron. XXV, 5) , ut uxorem fratris sine filiis defuncti, superstes frater 7 accipiat, atque ad nomen fratris filios gignat: quam si accipere forte renuerit, huic in faciem mulier exspuat, unumque ei pedem propinquus  [0019B] discalciet, ejusque habitaculum [c [0019D] Ita legere cogunt Mss. omnes, licet in Editis optimo sensu legatur, domus discalceati vocetur.]  domum discalceati vocet. Frater quippe defunctus ille est, qui post resurrectionis gloriam apparens, dixit: Ite, dicite fratribus meis  (Matth. XXVIII, 10) . Qui quasi sine filiis obiit, quia adhuc electorum suorum numerum non implevit. Hujus scilicet uxorem superstes frater sortiri praecipitur, quia dignum profecto est, ut cura sanctae Ecclesiae ei qui hanc bene regere praevalet imponatur. Cui nolenti in faciem mulier exspuit, quia quisquis ex muneribus quae perceperit prodesse aliis non curat, bonis quoque ejus sancta Ecclesia exprobrans, ei quasi in faciem salivam jactat. Cui ex uno pede calceamentum tollitur, ut discalceati domus vocetur. Scriptum quippe est: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis  (Ephes. VI, 15) . Si ergo  [0019C] ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem per calceamentum munimus. Qui vero suam cogitans utilitatem, proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. Sunt itaque nonnulli qui magnis, ut diximus, muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum in praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt. De quo si districte judicentur, ex tantis proculdubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt. Qua enim mente is qui proximis profuturus enitesceret, utilitati caeterorum secretum praeponit suum, quando ipse summi Patris unigenitus, ut multis prodesset, de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum?

CAPUT VI. Quod hi qui pondus regiminis per humilitatem fugiunt, tunc vere sunt humiles, cum divinis judiciis non reluctantur. [0019D]

Et sunt nonnulli qui ex sola humilitate refugiunt, ne eis quibus se impares aestimant praeferantur. Quorum profecto humilitas, si caeteris quoque virtutibus cingitur, tunc ante Dei oculos vera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax  [0020A] non est. Neque enim vere humilis est, qui superni nutus arbitrium ut debeat [d [0020D] Longip., prodesse, et tamen prodesse. Hic Codex aliter capita dividit, quam caeteri; ita ut cap. 7 sit attextum quinto.]  praeesse intelligit, et tamen praeesse contemnit. Sed divinis dispositionibus subditus, atque a vitio obstinationis alienus, cum sibi regiminis culmen imperatur, si jam donis praeventus est, quibus et aliis prosit, et ex corde debet fugere, et invitus obedire.

CAPUT VII. Quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur.

Quamvis nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur: quod liquido cognoscimus, si duorum prophetantium facta pensamus,  [0020B] quorum unus ut ad praedicandum mitti debuisset sponte se praebuit, [e [0020D] Rothomag. et primus Aud., quorum tamen.]  quo tamen alter 8 pergere cum pavore recusavit. Isaias quippe Domino quaerenti quem mitteret, ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me  (Isai. VI, 8) . Jeremias autem mittitur, et tamen ne mitti debeat humiliter reluctatur, dicens: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum  (Jerem. I, 6) . En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit. Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi. Per activam igitur vitam prodesse proximis cupiens Isaias officium praedicationis appetit; per contemplativam vero Jeremias amori conditoris sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat contradicit. Quod ergo laudabiliter  [0020C] alter appetiit, hoc laudabiliter alter expavit: iste ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is qui recusavit, plene non restitit; et is qui mitti voluit, ante per altaris calculum se purgatum vidit; ne aut non purgatus adire quisque sacra [f [0020D] Gemet., Aud. secundus, Lyr. tertius, Carnot., Longip., mysteria.]  ministeria audeat, aut quem superna gratia elegit, sub humilitatis specie superbe contradicat. Quia igitur valde difficile est purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur; nec tamen declinari, ut diximus, pertinaciter debet, cum ad suscipiendum hoc superna voluntas agnoscitur. Quod Moyses utrumque miro opere explevit, qui praeesse tantae multitudini et noluit et obedivit. Superbus enim  [0020D] fortasse esset, si ducatum plebis innumerae sine trepidatione susciperet; et rursum superbus existeret, si auctoris imperio obedire recusaret. Utrobique ergo humilis, utrobique subjectus, et praeesse populis semetipsum metiendo noluit, et tamen de imperantis viribus praesumendo consensit. Hinc ergo, hinc quique praecipites colligant cum quanta culpa ex appetitu proprio caeteris praeferri non metuunt, si sancti viri plebium ducatum suscipere Deo etiam jubente  [0021A] timuerunt. Moyses [a [0021D] Carnot. secundus, jubente.]  suadente Domino trepidat, et infirmus quisque ut honoris onus percipiat anhelat; et qui ad casum valde urgetur ex propriis, humerum libenter opprimendus ponderibus submittit alienis; quae egit ferre non valet, et auget quod portet.

CAPUT VIII. De his qui praeesse concupiscunt, et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt.

Plerumque vero qui praeesse concupiscunt, ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt, quo ait: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat  (I Tim. III, 1) ; qui tamen laudans desiderium, [b [0021D] Aud. secundus, imperium vertit.]  in pavorem vertit protinus quod laudavit, cum repente subjungit: Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse  (Ibid., 2) . Cumque virtutum  [0021B] necessaria subsequenter enumerat, quae sit irreprehensibilitas ipsa manifestat. Et favet ergo ex desiderio, et terret ex praecepto, ac si aperte dicat: Laudo quod quaeritis, sed prius discite quid quaeratis; ne dum vosmetipsos metiri negligitis, tanto foedior vestra reprehensibilitas appareat, quanto et a cunctis conspici in honoris arce festinat. 9 Magnus enim regendi artifex favoribus impellit, terroribus retrahit, ut auditores suos et [c [0021D] Corb., Bellov., Carnot. secundus, districto. Alii, maxime Trecensis, descripto.]  descripto irreprehensibilitatis culmine restringat a superbia, et officium laudando quod quaeritur, componat ad vitam. Quamvis notandum quod illo in tempore hoc dicitur, quo quisquis plebibus praeerat, primus ad martyrii tormenta ducebatur. Tunc ergo laudabile fuit episcopatum quaerere, quando per hunc quemque dubium non  [0021C] erat ad supplicia graviora pervenire. Unde ipsum quoque episcopatus officium boni operis expressione definitur, cum dicitur: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat  (I Tim. III, 1) . Ipse ergo sibi testis est quia episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quaerit. Sacrum quippe officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cogitationis caeterorum subjectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub ejus honoris specie quo mundi destrui lucra debuerunt. Cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris appetit, intus immutat.

CAPUT IX. Quod mens praeesse volentium plerumque sibi ficta bonorum operum promissione blanditur. [0021D]

Sed plerumque hi qui [d [0021D] Carnot. secundus, sumere, et Aud. secundus, temporale pro pastorale.]  subire magisterium pastorale cupiunt, nonnulla quoque bona opera animo proponunt; et quamvis hoc elationis intentione appetant,  [0022A] operaturos tamen se magna [e [0021D] Carnot. primus, proponunt.]  pertractant; fitque ut aliud [f [0021D] Aud. primus, in intimis.]  in imis intentio supprimat, aliud tractantis animo superficies cogitationis ostendat. Nam saepe sibi de se mens ipsa mentitur, et fingit se de bono opere amare quod non amat, de mundi autem gloria non amare quod amat: quae principari appetens, fit ad hoc pavida cum quaerit, audax cum pervenerit. [g [0021D] Sic Corb. et alii Mss. Gallic., Anglie., Norm., etc. Hic mutilus est Codex Trecensis et usque ad cap. 15,  [0022D] sit rector discretus in silentio, etc. Editi habent, Timene enim, errore manifesto in nullis Vulgatis castigato.]  Tendens enim, ne non perveniat trepidat; sed repente perveniens, jure sibi hoc debitum ad quod pervenerit putat. Cumque percepti principatus officio perfrui saeculariter coeperit, libenter obliviscitur quidquid religiose cogitavit. Unde necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur, protinus mentis oculus ad opera transacta revocetur; ac penset quisque quid subjectus egerit, et repente  [0022B] cognoscit si praelatus bona agere quae proposuerit possit, quia nequaquam valet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus non desiit superbire. Nescit laudem cum suppetit fugere, qui ad hanc didicit cum deesset anhelare. Nequaquam vincere avaritiam potest, quando ad multorum sustentationem tenditur is cui sufficere propria nec soli potuerunt. Ex anteacta ergo vita se quisque inveniat, ne in appetitu se culminis imago cogitationis illudat. Quamvis plerumque in occupatione regiminis [h [0022D] Aud. primus, in se quoque.]  ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur, quia quieto mari recte 10 navem et imperitus dirigit; [i [0022D] Corb. et Carnot. primus, turbatus, prior cum Aud. 1, turbatis.]  turbato autem tempestatis fluctibus, etiam peritus se nauta confundit. Quid namque est potestas culminis, nisi tempestas mentis? In qua  [0022C] semper cogitationum procellis navis cordis quatitur, huc illucque incessanter impellitur, ut per repentinos excessus oris et operis quasi per obviantia saxa frangatur. Inter haec itaque quid sequendum est, quid tenendum, nisi ut virtutibus pollens coactus ad regimen veniat, virtutibus vacuus nec coactus accedat? Ille si omnino renititur, caveat ne acceptam pecuniam in sudarium ligans, de ejus occultatione judicetur  (Matth. XXV, 18) . Pecuniam quippe in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. At contra, iste cum regimen appetit, attendat ne per exemplum pravi operis, Pharisaeorum more, ad ingressum regni tendentibus obstaculum fiat: qui juxta Magistri vocem  (Matth. XXIII, 13)  nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt. Cui considerandum  [0022D] quoque est, quia [j [0022D] Corb. Val. Cl., Theod., Carnot., Norm., Longip., Laud., ms. duces sequimur, non excusos qui habent, cum curam.]  cum causam populi electus praesul suscipit, quasi ad aegrum medicus accedit. Si ergo adhuc in ejus [k [0022D] Excusi, in ejus corpore, contradicentibus Mss. pene omnibus.]  opere passiones vivunt, qua praesumptione percussum mederi properat, qui in facie vulnus portat?

CAPUT X. Qualis quisque ad regimen venire debeat. [0023A]

Ille igitur, ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi pertrahi, qui cunctis carnis passionibus moriens jam spiritaliter vivit, qui prospera mundi postposuit, qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna desiderat. Cujus intentioni bene congruens, nec omnino per imbecillitatem corpus, nec valde per [a [0023D] Maluerunt Editores saltem recentiores, contumaciam, contra Mss. fidem.]  contumeliam repugnat spiritus. Qui ad aliena  [b [0023D] Gemet., faventibus Lyr. et Aud. 2, aliena capienda.]  cupienda non ducitur, sed propria largitur. Qui per pietatis viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nunquam plus quam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur. Qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat. Qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur, sicque in  [0023B] bonis proximi sicut in suis provectibus laetatur. Qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae agit insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de transactis erubescat. Qui sic studet vivere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat fluentis irrigare. Qui orationis usu et experimento jam didicit, quod obtinere a Domino quae poposcerit, possit,  [c [0023D] Sic Mss., magno consensu. Editi, cui prophetica voce jam.]  cui per effectus vocem jam quasi specialiter dicitur: Adhuc loquente te, dicam, Ecce adsum  (Isai. LVIII, 9) . [d [0023D] Hic incipit caput undecimum in plur. Editis. Dissentiunt Codices manu exarati.]  Si enim fortasse quis veniat, ut pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam virum, qui sibi iratus, nobis vero est incognitus, ducat, protinus respondemus: Ad intercedendum venire non possumus, quia familiaritatis ejus notitiam non habemus. Si ergo homo apud hominem de quo minime  [0023C] praesumit fieri intercessor erubescit, qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit, qui familiarem se ejus gratiae esse per vitae meritum nescit? 11 Aut ab eo quomodo aliis veniam postulat, qui utrum sibi sit placatus ignorat? Qua in re adhuc aliud est sollicitius formidandum, ne qui placare posse iram creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur  (Dist. 49, initio, et c. 1) . Cuncti enim liquido novimus, quia cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Qui ergo adhuc desideriis terrenis astringitur, caveat ne districti iram judicis gravius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae.

CAPUT XI.  [e [0023D] Hoc caput pertinet adhuc ad septimum in Longip.]  Qualis quisque ad regimen venire non debeat. [0023D]

Solerter ergo se quisque metiatur ne locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se vitium damnabiliter regnat, ne is quem crimen depravat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum.  [f [0024D] Ad haec verba inchoatur caput 11 in Mss. Corb. duob., prior. Carnot. et tribus Gemet.]  Hinc etenim superna voce ad Moysen dicitur: Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui  [0024A] habuerit maculam, non offeret panes Domino Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus  (Lev. XXI, 17) . Ubi et repente subjungitur: Si caecus fuerit, si claudus, si vel parvo, vel grandi et torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel ponderosus  (Ibid., 18) . Caecus quippe est, qui supernae contemplationis lumen ignorat; qui praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem nequaquam diligendo conspicit, [g [0024D] Aud. primus, quo ingressus . . . . ponere. Laud., quo gressum corporis.]  quo gressus operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante Anna dicitur, Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent  (I Reg. II, 9) . Claudus vero est qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis, vitae viam perfecte non valet tenere  [0024B] quam videt, quia ad virtutis statum [h [0024D] Editi, dum fluxa consuetudine, reluctantibus Mss. universis.]  dum fluxa consuetudo non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequuntur. Hinc enim Paulus dicit: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur  (Heb. XII, 12, 13) . Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus, delicta reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris quae est in Libano  (Cant. VII, 4) , quia nimirum sancta Ecclesia quae ex causis singulis tentamenta prodeant, per discretionem conspicit, et ventura vitiorum bella ex alto  [0024C] deprehendit. Sed sunt nonnulli qui dum aestimari hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus plus quam necesse est exercentes, ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur: Vel grandi et torto naso. Nasus enim grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum plus quam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto autem pede vel manu est, qui viam Dei pergere omnino non valet, atque a bonis actibus funditur exsors vacat, quatenus haec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. Gibbus vero est quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, 12 ne unquam ad superna respiciat, sed solis his quae in infimis calcantur intendat. Qui et si quando aliquid ex bono  [0024D] patriae coelestis audierit, ad hoc nimirum perversae consuetudinis pondere praegravatus, cordis faciem non attollit, quia cogitationis statum erigere non valet, quem terrenae usus sollicitudinis curvum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit: Incurvatus sum [i [0024D] Abest a Corb., et humiliatus sum.]  et humiliatus sum usquequaque  (Psal. XXXVIII, 8, sec. LXX) . Quorum culpam quoque per semetipsam  [0025A] Veritas reprobans, ait: Semen autem quod in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt verbum, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum  (Luc. VIII, 14) . Lippus vero est, cujus quidem ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluente [a [0025C] Hic in Mss. mira varietas. In Laud., infirmitates palpebrae. In duob. pr. Gemet., infirmanti palpebra. In Corb., Bellov., Carnot. 2, duob. Theod., infirmantes palpebrae. In priori Carn. et Aud. 1, infirmantia palpebra.]  infirmatae palpebrae grossescunt; quorum, quia infusione crebro atteruntur, etiam acies pupillae vitiatur. Et sunt nonnulli quorum sensum carnalis vitae operatio sauciat, qui videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu pravorum actuum caligant. Lippus itaque est, cujus sensum natura exacuit; sed conversationis pravitas confundit. Cui bene per angelum dicitur: Collyrio  [0025B] inunge oculos tuos ut videas  (Apoc. III, 18) . Collyrio quippe oculos ut videamus inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Albuginem vero habet in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae seu justitiae caecatur. Pupilla namque oculi nigra videt, albuginem tolerans nil videt, quia videlicet sensus humanae cogitationis si stultum se peccatoremque intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi justitiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae [b [0025C] Gemeticenses, cogitationis.]  cognitionis excludit; et eo claritatem veri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat; sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti  [0025C] sunt  (Rom. I, 22) . Jugem vero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In scabie etenim fervor viscerum ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur, quia si cordis tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum fervor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit; et foris jam corpus sauciat, quia dum in cogitatione voluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere,  [0026A] cum dicebat: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana  (I Cor. X, 13) ; ac si aperte diceret: Humanum quidem est tentationem in corde perpeti, daemoniacum vero est in tentationis certamine et in operatione superari. Impetiginem quoque habet in corpore, quisquis avaritia vastatur in mente: quae si in parvis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens membrorum decorem foedat, quia et avaritia capti animum dum quasi delectat, exulcerat; dum adipiscenda quaeque cogitationi objicit, ad inimicitias accendit, et dolorem in vulnere non facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam 13 promittit. Sed decor membrorum perditur, quia aliarum quoque virtutum per hanc pulchritudo  [0026B] depravatur; et quasi totum corpus [c [0025D] Laud., exulcerat.]  exasperat, quia per universa vitia animum supplantat, Paulo attestante qui ait: Radix omnium malorum est cupiditas  (I Tim. VI, 10) . Ponderosus vero est, qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed ejus animus voluptate luxuriae sine ullo [d [0026C] Editi, repugnationis obstaculo; quod in nullis e nostris Mss. legitur.]  repugnationis stimulo delectatur. Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia labitur, quae profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est, qui totis cogitationibus 14 ad lasciviam defluens, pondus turpitudinis gestat [e [0026C] Carnot. primus et secundus Aud., in corpore.]  in corde; et quamvis prava non exerceat opere, ab his tamen non evellitur mente. Nec ad  [0026C] usum boni operis in aperto valet assurgere, quia gravat hunc in abditis pondus turpe. Quisquis ergo quolibet horum vitio [f [0026C] Carnot. primus, subjungitur. Bellov. et alii, subigitur.]  subigitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto diluere aliena delicta non valeat is quem adhuc propria [g [0026C] Hic absolvitur caput in Longip.]  devastant. Quia igitur paucis ad pastorale magisterium dignus qualiter veniat, atque hoc indignus qualiter pertimescat ostendimus, nunc is qui ad illud digne pervenerit, in eo qualiter vivere debeat demonstremus.

 

SECUNDA PARS. DE VITA PASTORIS. [0025]

[a [0025D] Titulus hic in antiquis Mss. non legitur, nisi recentiori manu addictus, ut videtur in 2 Gemet. Continua ergo serie in manu exaratis sequitur cap. 12. In Longip. est tantum cap. 9. Divisioni tamen a sancto  [0026D] Doctore propositae, cum conveniat haec inscriptio, ut patet ex superioribus verbis quibus cap. 11 absolvitur, eam retinendam duximus.]

CAPUT PRIMUM

 [Al. XII]. Is qui ad regimen ordinate pervenerit, qualem se in ipso regimine debeat exhibere. [0025D]

Tantum debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris.  [0026D] Oportet namque ut metiri sollicite studeat quanta tenendae rectitudinis necessitate constringitur, sub cujus aestimatione populus grex vocatur. Sit ergo necesse est cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione  [0027A] proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus, internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in internorum sollicutidine non relinquens. Sed haec quae breviter enumerando perstrinximus, paulo latius replicando disseramus.

CAPUT II [Al. XIII]. Ut rector cogitatione sit mundus.

Rector semper cogitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immunditia polluat, qui hoc suscepit officii, ut in alienis quoque cordibus pollutionis maculas tergat, quia necesse est ut esse munda studeat manus, quae diluere sordes curat: ne tacta quaeque  [0027B] deterius inquinet, [a [0027D] Vatic., praeeuntibus Paris. 1518, Gilot, et al. Ed., si sordida in se mens. Repugnant Angl. et nostri Mss.]  si sordida insequens lutum [b [0027D] Carnot. secundus, manet.]  tenet. Hinc namque per prophetam dicitur: Mundamini qui fertis vasa Domini  (Isai. LII, 11) . Domini etenim vasa ferunt, qui proximorum animas ad aeterna sacraria perducendas in suae conversationis fide suscipiunt. Apud semetipsos ergo quantum debeant mundari conspiciant, qui ad aeternitatis templum vasa viventia in sinu propriae sponsionis portant. Hinc divina voce praecipitur  (Exod. XXVIII, 15) , ut in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, quatenus [c [0027D] In Corb., rationale.]  sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat; nec indiscretum quid vel inutile cogitet, qui ad exemplum aliis constitutus, ex gravitate vitae semper debet ostendere quantam in pectore rationem  [0027C] portet. In quo etiam rationali vigilanter adjungitur, ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos etenim patres semper in pectore ferre, est antiquorum vitam sine intermissione cogitare. Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla patrum praecedentium indesinenter intuetur, cum Sanctorum vestigia sine cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra ordinis limitem operis pedem [d [0027D] And. primus, ponat.]  tendat. Quod bene etiam rationale judicii vocatur, quia debet rector subtili semper examine bona malaque discernere, et quae vel quibus, quando vel qualiter congruant, studiose cogitare; nihilque proprium quaerere, sed sua commoda propinquorum bona deputare. Unde illic scriptum est: Pones autem in rationali judicii doctrinam  [0027D] et veritatem, quae erunt in pectore Aaron quando ingredietur coram Domino, et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo in conspectu Domini semper  (Ibid., 30) . Sacerdoti quippe judicium filiorum Israel in pectore coram Domini conspectu gestare, est  [0028A] subjectorum causas pro sola interni judicis intentione discutere, ut nihil se ei humanitatis admisceat in hoc quod divina positus vice dispensat, ne correptionis [e [0027D] Carnot. primus, et primus Aud., studio.]  studia privatus dolor exasperet. Cumque contra aliena vitia aemulator ostenditur, quae sua sunt exsequatur, ne tranquillitatem judicii aut latens invidia maculet, aut praeceps ira perturbet. Sed dum consideratur terror ejus qui super omnia praesidet, videlicet judicis intimi, non sine magno regantur timore subjecti. Qui nimirum timor dum mentem rectoris humiliat, purgat; ne hanc aut praesumptio spiritus levet, aut carnis delectatio inquinet, aut per terrenarum 15 rerum [f [0027D] Hic dissentiunt Mss. Corb. habet, cupidinem pollutae pulvereae cogit. Carnot. secundus, pollutae cogitationis, omisso pulv. Duo prior. Gemet., cupiditatem imp. pulvere cog.]  cupidinem importunitas pulvereae cogitationis obscuret: quae tamen non pulsare rectoris animum nequeunt, sed festinare necesse  [0028B] est, ut repugnatione vincantur, ne vitium quod per suggestionem tentat, [g [0028D] Carnot. 1, malitia dilectionis. Aud. 1, malitia delectationis.]  mollitie delectationis subigat, cumque haec ab animo tarde repellitur, [h [0028D] Carnot. 2 et Bellov., Vereor ne consensus succedat.]  mucrone consensus occidat.

CAPUT III [Al. XIV]. Ut rector semper sit operatine praecipuus.

Sit rector operatione praecipuus, ut vitae viam subditis vivendo denuntiet, et grex qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur. Qui enim loci sui necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat, quia quod loquendo imperat, ostendendo adjuvat ut fiat. Hinc enim per prophetam dicitur: Super montem  [0028C] excelsum ascende tu qui evangelizas Sion  (Isai. XL, 9) . Ut videlicet qui coelesti praedicatione utitur, ima jam terrenorum operum deserens, in [i [0028D] Primus Aud., in coelestium rerum.]  rerum culmine stare videatur; tantoque facilius subditos ad meliora pertrahat, quanto per vitae meritum de supernis clamat. Hinc divina lege armum sacerdos in sacrificium et dextrum accipit et separatum  (Exod. XXIX, 22) , ut non solum sit ejus operatio utilis, sed etiam singularis; nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos, sicut honore [j [0028D] Audoen. secundus caret voce ordinis.]  ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat. Cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso auctori discat immolare. Et non solum [k [0028D] Hic locus in Audoen. primo, et primo Carnot. legitur sine hac voce pectore.]  pectore quae recta sunt cogitet, sed  [0028D] spectatores suos ad sublimia arma operis invitet: nulla prospera praesentis vitae appetat, nulla adversa pertimescat; blandimenta mundi [l [0028D] Laud., respectu intimi terroris. Favet Carnot. secundus.]  respecto intimo terrore despiciat, terrores autem considerato internae dulcedinis blandimento contemnat. Unde supernae  [0029A] quoque vocis imperio  (Exod. XXIX, 5)  in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis astringitur, ut contra adversa ac prospera virtutum semper ornamento muniatur; quatenus, juxta vocem Pauli  (II Cor. VI, 7) , per arma justitiae a dextris sinistrisque gradiens, cum ad sola quae  [a [0029D] Ita Corb. tres Carnot., Belv., Aud. primus, tres Gemet. Legitur tamen in Edit., anteriora. ]  interiora sunt nititur, in nullo [b [0029D] Carnot. primus, dilectionis. Corb., in nullo delectationes infimae latere flectantur.]  delectationis infimae latere flectatur. Non hunc prospera elevent, non adversa perturbent, non blanda usque ad voluntatem demulceant, non aspera ad desperationem premant; ut dum nullis passionibus intentionem mentis humiliat, quanta in utroque humero superhumeralis pulchritudine tegatur ostendat. Quod recte etiam superhumerale ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco, et torta fieri bysso praecipitur  (Exod. XXVIII, 8) , ut quanta  [0029B] sacerdos clarescere virtutum diversitate debeat demonstretur. In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet. Cui hyacinthus, qui aereo colore resplendet adjungitur, ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores infimos, 16 sed ad amorem coelestium surgat; ne dum suis incautus laudibus capitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. [c [0029D] In pler. Mss., auro quoque ac bysso atque hyacintho; omitti debet ac bysso. Byssi enim infra meminit.]  Auro quoque et hyacintho purpura permiscetur; ut videlicet sacerdotale cor, cum summa quae praedicat sperat, in semetipso etiam suggestiones vitiorum reprimat, eisque velut ex regia potestate contradicat, quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni sibi habitum moribus defendat. De hac quippe nobilitate spiritus per Petrum dicitur:  [0029C] Vos autem genus electum, regale sacerdotium  (I Petr. II, 9) . De hac etiam potestate, quia vitia subigimus, Joannis voce roboramur, qui ait: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri  (Joan. I, 12) . Hanc dignitatem fortitudinis Psalmista considerat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum  (Psal. CXXXVIII, 17) . Quia nimirum sanctorum mens principaliter in summis erigitur, cum exterius perpeti abjecta cernuntur. Auro autem, hyacintho ac purpurae bis tinctus coccus adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnia virtutum bona ex charitate decorentur; et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu [d [0030D] Carnot. primus, Laud. et Belvac., occulti arbitris.]  occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet charitas, quia  [0029D] Deum simul ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. Qui igitur sic ad auctoris speciem anhelat, ut proximorum curam negligat, vel sic proximorum curam exsequitur, ut a divino amore torpescat, quia unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis ornamento habere coccum his tinctum nescit. Sed cum mens ad praecepta charitatis tenditur, restat procul dubio ut per abstinentiam  [0030A] caro maceretur. Unde et his tincto cocco torta byssus adjungitur. De terra etenim byssus nitenti specie oritur. Et quid per byssum, nisi candens decore munditiae corporalis castitas designatur? Quae videlicet torta, pulchritudini superhumeralis innectitur; quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. Cumque inter virtutes caeteras etiam afflictae carnis meritum proficit, quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.

CAPUT IV (Al. XV). Ut sit rector discretus in silentio, utilis in verbo.

Sit rector  (Dist. 43, Sit rector)  discretus in silentio, utilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in  [0030B] errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant, in errore derelinquit. Saepe namque rectores improvidi humanam amittere gratiam formidantes, loqui libere recta pertimescunt; et juxta Veritatis vocem  (Joan. X, 12) , nequaquam jam gregis costodiae Pastorum studio, sed mercenariorum vice deserviunt, quia veniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc namque eos per prophetam Dominus increpat, dicens: Canes muti non valentes latrare  (Isai. LVI, 10) . Hinc rursum queritur, dicens: Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis 17 murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini  (Ezech. XIII, 5) . Ex adverso quippe ascendere, est pro defensione gregis voce libera hujus mundi potestatibus contraire. Et in die  [0030C] Domini in praelio stare, est pravis decertantibus ex justitiae amore resistere. Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam tacendo terga praebuisse? qui nimirum si pro grege se objicit, murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursum delinquenti populo dicitur: Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec [e [0030D] Carnot. primus, et Aud. primus, corripiebant.]  aperiebant iniquitatem tuam; ut te ad poenitentiam provocarent  (Thren. II, 14) . Prophetae quippe in sacro eloquio nonnunquam doctores vocantur; qui dum fugitiva esse praesentia [f [0030D] Aud. 1, judicant.]  indicant, quae sunt ventura manifestant. Quos divinus sermo falsa videre redarguit, quia dum corripere culpas metuunt, incassum delinguentibus promissa securitate blandiuntur; qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis voce conticescunt.  [0030D] Clavis quippe apertionis est sermo correptionis, quia [g [0030D] Tres Gemet., secundus et tertius Aud., Lyr., Corb., increpatio.]  increpando culpam detegit, quam saepe nescit ipse etiam qui perpetravit. Hinc Paulus ait: Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere  (Tit. I, 9) . Hinc per Malachiam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est  (Malac. II, 7) . Hinc per Isaiam Dominus  [0031A] admonet, dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam  (Isaiae. LVIII, 1) . Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante adventum judicis qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus? Hinc est enim quod super Pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit  (Act. II, 3) ; quia nimirum quos repleverit, de se protinus loquentes facit. Hinc Moysi praecipitur ut tabernaculum sacerdos ingrediens, tintinnabulis ambiatur  (Exod. XXVIII, 33) , ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni spectatoris judicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: Ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in  [0031B] conspectu Domini, et non moriatur  (Ibid., 35) . Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Apte autem tintinnabula vestimentis illius describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere? Propheta attestante qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam  (Psalm. CXXXI, 9) . Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque sacerdotis opera clament. Sed cum rector se ad loquendum praeparat, sub quanto cautelae studio loquatur attendat, ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis  [0031C] compagem insipienter abscidat. Hinc namque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos  (Marc. IX, 49) . Per sal quippe, [a [0031D] Laud., verbum sapientiae.]  verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem  (Rom. XII, 3) . Hinc in sacerdotis veste 18 juxta divinam vocem tintinnabulis mala punica conjunguntur  (Exod. XXVIII, 34) . Quid enim per mala punica, nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo punico, [b [0031D] Tres Gemet., Carnot. primus et secundus, ac Belv. una . . . . . . cortice.]  uno exterius cortice multa interius grana muniuntur; sic  [c [0031D] Lyr., universos.]  innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet. Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc  [0031D] quod jam praemisimus, per semetipsam Veritas discipulis clamat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos  (Marc. IX, 49) . Ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala punica tintinnabulis jungite, ut per omne quod dicitis, unitatem fidei cauta observatione teneatis. Providendum quoque est sollicita intentione rectoribus ut ab eis non solum prava nullo modo, sed ne recta quidem nimie et inordinate proferantur; quia saepe dictorum virtus perditur,  [0032A] cum apud corda audientium loquacitatis incauta importunitate levigatur; et auctorem suum haec eadem loquacitas inquinat, quae servire auditoribus ad usum profectus ignorat. Unde bene per Moysen dicitur: Vir qui fluxum seminis patitur, immundus erit  (Levit. XV, 2) . In mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est auditae qualitas locutionis, quia dum per aurem sermo coneipitur, cogitatio in mente generatur. Unde et ab hujus mundi sapientibus praedicator egregius seminiverbius est vocatus   (Act. XVII, 18) . Qui ergo fluxum seminis sustinet, immundus asseritur, quia multiloquio subditus, ex eo se inquinat, quod si ordinate promeret, prolem rectae cogitationis edere in audientium corda potuisset; dumque incautus per loquacitatem  [0032B] diffluit, non ad usum generis, sed ad immunditiam semen effundit. Unde Paulus quoque cum discipulum de instantia praedicationis admoneret, dicens: Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune  (II Tim. IV, 1) ; dicturus importune, praemisit opportune, quia scilicet apud auditoris mentem ipsa sua [d [0031D] Tres Gemet., tertius Carnot., Val. Cl., secundus Aud. et Lyr., subtilitate. At duo Theod., Laud.  [0032D] et alii, utilitate.]  vilitate se destruit, si habere importunitas opportunitatem nescit.

CAPUT V [Al. XVI]. Ut sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione supsensus.

Sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, ut et per pietatis  [0032C] viscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat, ne aut alta petens, proximorum infirma despiciat, aut infirmis proximorum congruens, appetere alta derelinquat  (II Cor. XII, 3) . Hinc est namque quod Paulus in paradisum ducitur, coelique tertii secreta rimatur, et tamen illa invisibilium contemplatione suspensus, ad cubile carnalium aciem mentis revocat, atque in occultis suis qualiter debeant conversari dispensat, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro  (I Cor. VII, 2) . Et paulo post  (Ibid., 5) : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut  [0032D] vacetis orationi; et iterum revertimini in 19 idipsum, ne tentet vos Satanas. Ecce jam coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur; et quem sublevatus ad invisibilia erigit, hunc [e [0032D] Longip. ac plurimi, misericorditer.]  miseratus ad secreta infirmantium oculum cordis flectit. Coelum contemplatione transcendit, nec tamen [f [0032D] Trecensis, Corb., Norm., Belv., Laud., etc., sic regendum suadent; a quibus longe abeuntes Editores omnes posuerunt., statum carn. Supra habes, carnalium cubile persc.]  stratum carnalium sollicitudine deserit, quia compage charitatis summis simul, et infimis junctus, et in semetipso virtute  [0033A] spiritus ad alta valenter rapitur, et pietate in aliis aequanimiter infirmatur. Hinc etenim dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror  (II Cor., XI, 29) ? Hinc rursus ait: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus  (I Cor. IX, 20) . Quod videlicet exhibebat non amittendo fidem,  [a [0033D] Sequimur hic Trec., Laud., Gemeticenses, duos Carnot. Prior Carn. cum primo Aud. habet, sed appetendo. Neutris consentiunt Vulgati, in quibus leg., sed ostendendo.]  sed extendendo pietatem, ut in se personam infide lium transfigurans, ex semetipso disceret qualiter aliis misereri debuisset, quatenus hoc illis impenderet, quod sibi ipse, si ita esset, impendi recte voluisset. Hinc iterum dicit: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis  (II Cor. V, 13) ; quia et semetipsum noverat contemplando transcendere, et eumdem se auditoribus condescendendo temperare. Hinc Jacob Domino desuper innitente, et uncto deorsum  [0033B] lapide, ascendentes ac descendentes angelos vidit  (Gen. XXVIII, 12) ; quia scilicet praedicatores recti non solum sursum sanctum caput Ecclesiae, videlicet Dominum, contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat et exit; et qui intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus quoque dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit: exemplum proculdubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant; et velut coram testamenti arca Dominum consulant, si de his in quibus dubitant  [0033C] apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Hinc ipsa Veritas per susceptionem nostrae humanitatis nobis ostensa, in monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet  (Luc. VI, 12) ; imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens; ut etsi jam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infirma, valenter recurrit ad summa. Tales autem sese qui praesunt exhibeant, quibus subjecti [b [0033D] Laud., occulta quaeque sua.]  occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum tentationum fluctus parvuli tolerant, ad Pastoris mentem quasi ad matris sinum recurrant; et hoc quod se inquinari pulsantis culpae  [0033D] sordibus praevident, exhortationis ejus solatio, ac lacrymis orationis lavent. Unde et ante fores templi ad abluendas ingredientium manus mare aeneum, id est luterem, duodecim boves portant  (III Reg. VII, 23, seq.) : qui quidem facie exterius eminent, sed ex posterioribus latent. Quid namque duodecim bobus, nisi universus pastorum ordo designatur? De quibus Paulo disserente lex dicit: Non obturabis os bovi trituranti  (I Cor. IX, 9; ex Deuteron. XXV, 4) . 20  [0034A] Quorum quidem nos aperta opera cernimus, sed apud districtum judicem quae illos posterius maneant in occulta retributione nescimus. Qui tamen cum condescensionis suae patientiam diluendis proximorum confessionibus praeparant, velut ante fores templi luterem portant; ut quisquis intrare aeternitatis januam nititur, tentationes suas menti pastoris indicet, et quasi in boum lutere cogitationis vel operis manus lavet. Et fit plerumque ut dum rectoris animus aliena tentamenta condescendendo cognoscit, auditis tentationibus etiam ipse pulsetur, quia et haec eadem per quam populi multitudo diluitur, aqua proculdubio luteris inquinatur. Nam dum sordes diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. Sed haec nequaquam pastori timenda sunt, quia  [0034B] Deo subtiliter cuncta pensante, tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur.

CAPUT VI [Al. XVII]. Ut sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus.

Sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus; ut et bonis in nullo se praeferat, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui [c [0033D] Ita Trec. et plerique. In Carnot. primo tamen et  [0034D] in Aud. primo habes, sui primatus.]  prioratus agnoscat, quatenus et honore suppresso aequalem se subditis bene viventibus deputet, et erga perversos jura rectitudinis exercere non formidet. Nam sicut in libris Moralibus dixi se me memini  (Lib. XXI, Moral., cap. 10, nunc n. 22) , liquet quod omnes homines  [0034C] natura aequales genuit, sed variante meritorum ordine alios aliis culpa postponit. Ipsa autem diversitas quae accessit ex vitio, divino judicio dispensatur; ut quia omnis homo aeque stare non valet, alter regatur ab altero. Unde cuncti qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis; nec [d [0034D] Haec ex S. P. Benedicti regulae c. 64, deprompta videntur, ubi exstat: sciatque (abbas) sibi oportere prodesse magis quam praeesse. Nec mirum, cum regulae hujus observationi assuefactus esset Gregorius.]  praeesse se hominibus gaudeant, sed prodesse. Antiqui etenim patres nostri non reges hominum, sed pastores pecorum fuisse memorantur. Et cum Noe Dominus filiisque ejus diceret: Crescite et multiplicamini, et replete terram  (Gen. IX, 21) , protinus adjunxit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae. Quorum videlicet terror ac tremor, quia esse super animalia terrae praecipitur, profecto esse super homines  [0034D] prohibetur. Homo quippe brutis animalibus, non autem hominibus caeteris natura praelatus est; et idcirco ei dicitur ut ab animalibus et non ab hominibus timeatur, quia contra naturam superbire est ab aequali velle timeri. Et tamen necesse est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri deprehendunt; ut humana saltem formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Nequaquam namque praepositi ex hoc  [0035A] quaesito timore superbiunt, in quo non suam gloriam, sed subditorum justitiam quaerunt. In eo enim quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia videlicet 21 ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent etiam [a [0035D] Tres Gemet., fortitudini.]  formidini jacere substrati.

Sed plerumque rector eo ipso quo caeteris praeeminet, elatione cogitationis intumescit, et dum ad usum cuncta subjacent, dum ad votum velociter jussa complentur, dum omnes subditi, si qua bene gesta sunt, laudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritate contradicunt, dum plerumque laudant etiam quod reprobare debuerant, seductus ab his quae infra suppetunt, super se animus extollitur; et dum foris immenso favore circumdatur, intus veritate vacuatur,  [0035B] atque oblitus sui in voces se spargit alienas, talemque se credit, qualem se foris audit, non qualem intus descernere debuit. Subjectos despicit, eosque aequales sibi [b [0035D] Editores maluerunt, naturae origine, invitis omnibus Mss.]  naturae ordine non agnoscit; et quos sorte potestatis excesserit, transcendisse se etiam vitae meritis credit. Cunctis se aestimat amplius sapere, qubius se videt amplius posse. In quodam quippe se constituit culmine apud semetipsum, et qui aequa caeteris naturae conditione constringitur, ex aequo respicere caeteros dedignatur; sicque usque ad ejus similitudinem ducitur, de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae  (Job XLI, 25) . Qui singulare culmen appetens, et socialem angelorum vitam despiciens, ait: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo  [0035C]  (Isai. XIV, 13) . Miro ergo judicio intus foveam dejectionis invenit, dum foris se in culmine potestatis extollit. Apostatae quippe angelo similis efficitur, dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul post humilitatis meritum in tumorem superbiae culmine potestatis excrevit: per humilitatem quippe praelatus est, per superbiam reprobatus, Domino attestante, qui ait: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel?  (I Reg. XV, 17.)  Parvulum se in suis prius oculis viderat, sed fultus temporali potentia, jam se parvulum non videbat. Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia plus cunctis poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. Miro autem modo cum apud se parvulus, apud Deum magnus; cum vero apud se  [0035D] magnus apparuit, apud Deum parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum affluentia animus inflatur,  [c [0035D] Ita Trec., Carnot., Gemet., Laud., Val. Cl., etc.,  [0036D] et vet. Edit. in Gilot, et recent. legitur, in luxum.]  in fluxum superbiae ipso potentiae fastigio lenocinante corrumpitur. Quam videlicet potentiam bene regit, qui et tenere illam noverit et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. Humana etenim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas adjungit? Quam tamen potestatem  [0036A] recte dispensat qui sollicite noverit et sumere ex illa quod adjuvat, et expugnare quod tentat, et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis anteferre.

Sed hanc discretionem plenius agnoscimus, si Pastoris primi exempla cernamus. Petrus namque auctore Deo sanctae Ecclesiae principatum tenens, a bene agente Cornelio, et sese ei humiliter prosternente, immoderatius venerari recusavit, seque illi similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris, et ego ipse homo sum  (Act. X, 26) . Sed cum Ananiae et Sapphirae 22 culpam [d [0036D] Aud. primus, reprehendit.]  reperit  (Act. V, 5) , mox quanta potentia super caeteros excrevisset ostendit. Verbo namque eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante, deprehendit: et summum se intra Ecclesiam  [0036B] contra peccata recoluit, quod honore sibi vehementer impenso coram bene agentibus fratribus non agnovit. Illic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, hic zelus ultionis jus aperuit potestatis. Paulus bene agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri  (II Cor. I, 23) . Atque illico adjunxit: Fide enim statis. Ac si id quod protulerat aperiret, dicens: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis; aequales enim vobis sumus in quo vos stare cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus esse nesciebat, cum diceret: Facti sumus [e [0036D] Tres Genet., sicut parvuli.]  parvuli in medio vestrum  (I Thess. II, 7) . Et rursum: Nos autem servos vestros per Christum  (II Cor. IV, 5) . Sed cum culpam quae corrigi debuisset  [0036C] invenit, illico magistrum se esse recoluit, dicens, Quid vultis? In virga veniam ad vos   (I Cor. IV, 21) .

Summus itaque locus bene regitur, cum is qui praeest, vitiis potius quam fratribus dominatur. Sed cum delinquentes subditos praepositi corrigunt, restat necesse est ut sollicite attendant, quatenus per disciplinae  [f [0036D] Duo priores Gemet., meritum.]  debitum culpas quidem jure potestatis feriant, sed per humilitatis custodiam aequales se ipsis fratribus qui corriguntur, agnoscant: quamvis plerumque etiam dignum est ut eosdem quos corrigimus, tacita nobis cogitatione praeferamus. Illorum namque per nos vitia disciplinae vigore feriuntur, in his vero quae ipsi committimus, ne verbi quidem ab aliquo invectione laceramur. Tanto ergo apud Dominum obligatiores sumus, quanto apud homines inulte peccamus.  [0036D] Disciplina autem nostra subditos divino judicio tanto liberiores reddit, quanto hic eorum culpas sine vindicta non deserit. Servanda itaque est et in corde humilitas, et in opere disciplina. Atque inter haec solerter intuendum est, ne dum immoderatius custoditur virtus humilitatis, solvantur jura regiminis; et dum praelatus quisque plus se quam decet dejicit, subditorum vitam stringere sub disciplinae vinculo non possit. Teneant ergo rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt; servent interius  [0037A] quod de sua aestimatione pertimescunt. Sed tamen quibusdam signis decenter erumpentibus, eos apud se esse humiles etiam subjecti deprehendant, quatenus et in auctoritate eorum quod formident videant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. Studeant igitur sine intermissione qui praesunt, ut eorum potentia quanto magna exterius cernitur, tanto apud eos interius deprimatur, [a [0037D] Carnot. primus, ne cogitatione tumeant. Aud. primus, ne cogitatione timeant.]  ne cogitationem vincat, ne in delectationem sui animum rapiat, ne jam sub se mens eam regere non possit, cui se libidine dominandi supponit. Ne enim praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur, recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis  (Eccli. XXXII, 1) . Hinc etiam Petrus ait:  [0037B] Non dominantes in clero, sed forma facti [b [0037D] Tres Gemet., gregi.]  gregis  (I Petr. V, 3) . Hinc per semetipsam Veritas ad altiora nos virtutum merita provocans, dicit: Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui majores 23 sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos, sed quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister; et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus: sicut Filius hominis non venit ministrati, sed ministrare  (Matth. XX, 25, seq.) . Hinc est quod servum ex suscepto regimine elatum, quae post supplicia maneant, indicat, dicens: Quod si dixerit mallus ille servus in corde suo: Moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis; veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et  [0037C] dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis  (Matth. XXIV, 48 seq.) . Inter hypocritas enim jure deputatur, qui ex simulatione disciplinae ministerium regiminis vertit in usum dominationis; et tamen nonnunquam gravius delinquitur si inter perversos plus aequalitas quam disciplina custoditur. Quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit  (I Reg. IV, 17, 18) . Hinc namque divina ei voce dicitur: Honorasti filios tuos magis quam me  (Ibid., II, 29) . Hinc pastores increpat per prophetam, dicens: Quod fractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis  (Ezech. XXXIV, 4) . Abjectus enim reducitur cum quisque in culpa lapsus, ad statum justitiae ex pastoralis sollicitudinis  [0037D] vigore revocatur. Fracturam vero ligamen astringit, cum culpam disciplina deprimit, ne plaga usque ad interitum defluat, si hanc districtionis severitas non coarctat.

Sed saepe deterius frangitur, cum fractura incaute colligatur, ita ut gravius scissuram sentiat, si hanc immoderatius ligamenta constringant. Unde necesse est ut cum peccati vulnus in subditis corrigendo restringitur,  [0038A] magna se sollicitudine [c [0037D] In Editis aut districtior, aut districtor ipse. Quibus Mss. omnes reluctantur.]  etiam districtio ipsa moderetur, quatenus sic jura disciplinae contra delinquentes exerceat, ut pietatis viscera non amittat. Curandam quippe est ut rectorem subditis et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina. Atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa. Nam sicut in libris Moralibus jam diximus  (Lib. XX Moral., n. 14, c. 8, et epist. 25, lib. I) , disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed erga subditos suos inesse rectoribus debet et juste  [d [0037D] In plur. Edit. tam Moral. quam Pastoral., consolans Apud Gratianum et in Mss. habes consulens]  consulens misericordia, et pie saeviens disciplina. Hinc namque est quod docente Veritate  (Luc. X, 34) , per Samaritani studium semivivus in stabulum ducitur, et vinum atque oleum vulneribus ejus adhibetur,  [0038B] ut per vinum scilicet mordeantur vulnera, per oleum foveantur. Necesse quippe est ut quisquis sanandis vulneribus praeest, in vino morsum doloris adhibeat, in oleo mollitiem pietatis, quatenus per vinum [e [0038D] Tres Gemet., Lyr. et Aud. secundus, mordeantur. Trec., Val. Clar. et alii, mundentur.]  mundentur putrida, per oleum foveantur sananda. Miscenda ergo est lenitas cum severitate; faciedum quoddam ex utroque temperamentum, ut neque  [f [0038D] Corb., nimia. Trecensem et alios plur. sequimur.]  multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur. Quod juxta Pauli vocem  (Hebr. IX, 4)  bene illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna est; quia cum Scripturae sacrae scientia in boni rectoris pectore, si est virga 24 districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc David ait: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt  (Psal. XXII, 4) . Virga enim percutimur, baculo  [0038C] sustentamur. Si ergo est districtio virgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens; [g [0038D] Edit., sit rigor. Reluctantur Mss. omnes.]  sit vigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens; ut dum se [h [0038D] Carnot. primus, in arte.]  in arce regiminis justitia clementiaque permiscet, is qui praeest corda subditorum et terrendo demulceat, et tamen ad terroris reverentiam demulcendo constringat.

CAPUT VII [Al. XVIII]. Ut sit rector internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in internorum sollicitudine non relinquens.

Sit rector internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in  [0038D] internorum sollicitudine non relinquens; ne [i [0038D] Corb. et Gemet. tertius, ne aut solis exterioribus.]  aut exterioribus deditus ab intimis corruat, aut solis interioribus occupatus, quae foris debet proximis non impendat. Saepe namque nonnulli velut obliti quod fratribus animarum causa praelati sunt, toto cordis adnisu saecularibus curis inserviunt: has, cum adsunt, se agere exsultant; ad has etiam cum desunt, diebus ac noctibus cogitationis turbidae aestibus anhelant.  [0039A] Cumque ab his, cessante forsitan [a [0039D] Hic dissentiunt Mss. Ex Anglican., alii habent importunitate, alii inopportunitate; quod habetur in Corb., Belv. et secundo Carnot. Sequimur Trecensem cum quo Norm. conveniunt, et omnes Vulgati.]  opportunitate, quieti sunt, ipsa deterius sua quiete fatigantur. Voluptatem namque censent si actionibus deprimuntur, laborem deputant si in terrenis negotiis non laborant. Sicque fit, ut dum [b [0039D] Corb., urgere se. In Trecens., dum se urgueri.]  se urgeri mundanis tumultibus gaudent, interna quae alios docere debuerant ignorent. Unde subjectorum quoque proculdubio  [c [0039D] Corb., vita turpescit.]  vita torpescit, quia cum proficere spiritaliter appetit, in exemplo ejus qui sibi praelatus est, quasi in obstaculo itineris offendit. Languente enim capite membra incassum vigent, et in exploratione hostium frustra exercitus velociter sequitur, si ab ipso duce itineris erratur. Nulla subditorum mentes exhortatio sublevat, eorumque culpas increpatio nulla castigat; quia dum per animarum praesulem terreni  [0039B] exercetur officium judicis, a gregis custodia vacat cura pastoris; et subjecti veritatis lumen apprehendere nequeunt, quia dum pastoris sensus terrena studia occupant, vento tentationis impulsus Ecclesiae oculos pulvis caecat. Quo contra recte humani generis Redemptor, cum nos a ventris voracitate compesceret, dicens: Attendite autem vobis, ut non graventur corda vestra in crapula et ebrietate  (Luc. XXI, 34) , illico adjunxit: Aut in curis hujus vitae. Ubi pavorem quoque protinus intente adjiciens: Ne forte, inquit, superveniat in vos repentina dies illa  (Ibid.) . Cujus adventus etiam qualitatem denuntiat, dicens: Tanquam laqueus enim veniet super omnes qui sedent super faciem omnis terrae  (Ibid., 35) . Hinc iterum dicit: Nemo potest duobus dominis servire  (Luc. XVI, 13) .  [0039C] Hinc Paulus religiosorum mentes a mundi consortio contestando, ac potius conveniendo suspendit, dicens: Nemo militans Deo implicat se 25 negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit  (II Tim. II, 4) . Hinc Ecclesiae rectoribus et vacandi studia praecipit, et [d [0039D] Carnot. primus, consolandi.]  consulendi remedia ostendit, dicens: Saecularia igitur [e [0039D] Carnotenses, negotia.]  judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum  (I Cor. VI, 14) ; ut ipsi videlicet dispensationibus terrenis inserviant, quos dona spiritalia non exornant. Ac si apertius dicat: Quia penetrare intima nequeunt, saltem necessaria foris operentur. Hinc Moyses, qui cum Deo loquitur  (Exod. XVIII, 17, 18) , Jethro alienigenae reprehensione judicatur, quod terrenis populorum negotiis stulto labore deserviat: cui et consilium  [0039D] mox praebetur, ut pro se alios ad jurgia dirimenda constituat, et ipse liberius ad erudiendos populos spiritalium arcana cognoscat.

A subditis ergo inferiora gerenda sunt, a rectoribus summa cogitanda; ut scilicet oculum, qui praevidendis gressibus praeeminet, cura pulveris non obscuret. Caput namque subjectorum sunt cuncti qui  [0040A] praesunt; et ut recta pedes valeant itinera carpere, haec proculdubio caput debet ex alto providere, ne a provectus sui itinere pedes torpeant, cum curvata rectitudine corporis caput sese ad terram declinat. Qua autem mente animarum praesul honore pastorali inter caeteros utitur, si in terrenis negotiis quae reprehendere in aliis debuit, et ipse versatur? Quod videlicet ex ira justae retributionis per prophetam Dominus minatur, dicens: Et erit sicut populus, sic sacerdos  (Oseae IV, 9) . Sacerdos quippe est ut populus, quando ea agit is qui spiritali officio fungitur, quae illi nimirum faciunt qui adhuc de studiis carnalibus judicantur. Quod cum magno scilicet dolore charitatis Jeremias propheta conspiciens, quasi sub destructione templi deplorat, dicens: Quomodo obscuratum  [0040B] est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum  (Thren. IV, 1) ? Quid namque auro, quod metallis caeteris praeeminet, nisi excellentia sanctitatis? Quid colore optimo, nisi cunctis amabilis reverentia religionis exprimitur? Quid sanctuarii lapidibus, nisi sacrorum ordinum personae signantur? Quid platearum nomine, nisi praesentis vitae latitudo figuratur? Quia enim Graeco eloquio plavtoû latitudo dicitur, profecto a latitudine plateae sunt vocatae. Per semetipsam vero Veritas dicit: Lata et spatiosa via est quae ducit ad perditionem  (Matth. VII, 13) . Aurum igitur obscuratur, cum terrenis actibus sanctitatis vita polluitur. Color optimus commutatur, cum quorumdam qui degere religiose credebantur, aestimatio anteacta  [0040C] minuitur. Nam cum quilibet post sanctitatis habitum terrenis se actibus inserit, quasi colore permutato ante humanos oculos ejus reverentia despecta pallescit. Sanctuarii quoque lapides in plateas disperguntur, cum causarum secularium foras lata itinera expetunt hi qui ad ornamentum Ecclesiae internis mysteriis quasi [f [0039D] Excusi, in secretis sanctuarii. Coegit nos Mss.  [0040D] multitudo et praestantia ponere, tabernaculi. Nunc quidem in Trecensi legitur, sanctuarii; at a secunda manu scriptum.]  in secretis tabernaculi vacare debuerunt. Ad hoc quippe sanctuarii lapides fiebant, ut intra sancta sanctorum in vestimento summi sacerdotis apparerent. Cum vero ministri religionis a subditis honorem Redemptoris sui ex merito vitae non exigunt, sanctuarii 26 lapides in ornamento pontificis non sunt. Qui nimirum sanctuarii lapides dispersi per plateas jacent, cum personae sacrorum ordinum voluptatum suarum [g [0040D] Recentiores Excusi, libidini, reluctantibus omnibus Mss. Caeterum per personas sacrorum ordinum, hic et paulo superius intelligit Greg. potissimum episcopos, presbyteris tamen et diaconis non exclusis. Vide infra, viri sac. ord.]  latitudini deditae, terrenis negotiis inhaerent. Et notandum quod non hos  [0040D] dispersos in plateis, sed in capite platearum dicit; quia et cum terrena agunt, summi videri appetunt, ut et lata itinera teneant [h [0040D] Tres Gemet., Lyr. secundus, Aud. Longip. ex  [0041D] voluntate. Sequimur Trecens., Corb. et alios quos Editores omnes expresserunt.]  ex voluptate delectationis, et tamen in platearum sint capite ex honore sanctitatis.

Nil quoque obstat si sanctuarii lapides eosdem  [0041A] ipsos quibus constructum sanctuarium existebat accipimus: qui dispersi in platearum capite jacent. quando sacrorum ordinum viri terrenis actibus ex desiderio inserviunt, ex quorum prius officio sanctitatis gloria stare videbatur. Saecularia itaque negotia aliquando ex compassione toleranda sunt, nunquam vero ex amore requirenda; ne cum mentem diligentis aggravant, hanc suo victam pondere ad ima de coelestibus mergant. At contra, nonnulli gregis quidem curam suscipiunt, sed sic sibimet vacare ad spiritalia appetunt, ut rebus exterioribus nullatenus occupentur. Qui cum curare corporalia funditus negligunt, subditorum necessitatibus minime [a [0041D] Primus Aud., exquisitiori sensu, occurrunt.]  concurrunt. Quorum nimirum praedicatio plerumque despicitur; quia dum delinquentium facta corripiunt, sed  [0041B] tamen eis necessaria praesentis vitae non tribuunt, nequaquam libenter audiuntur. Egentis etenim mentem doctrinae sermo non penetrat, si hunc apud ejus animum manus misericordiae non commendat. Tunc autem verbi semen facile germinat, quando hoc in audientis pectore pietas praedicantis rigat. Unde rectorem necesse est ut interiora possit infundere, cogitatione innoxia etiam exteriora providere. Sic itaque Pastores erga interiora studia subditorum suorum ferveant, quatenus in eis exterioris quoque vitae providentiam non relinquant. Nam quasi jure, ut diximus, a percipienda praedicatione gregis animus frangitur, si cura exterioris subsidii a pastore negligatur. Unde et primus pastor sollicite admonet, dicens: Seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior  [0041C] et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est, gloriae communicatur, pascite qui in vobis est gregem Dei  (I Pet. V, 1) . Qui hoc in loco pastionem cordis an corporis suaderet aperuit, cum protinus adjunxit: Providentes [b [0041D] Corb., Belv. et secundus Carnot., non coactos. Prior Carnot., non coacti, sed spontanei.]  non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie. Quibus profecto verbis pastoribus pie praecavetur, ne dum subjectorum [c [0041D] Idem Carnot. et primus Aud., inopiam sentiant.]  inopiam satiant, se mucrone ambitionis occidant, ne cum per eos carnis subsidiis reficiuntur proximi, ipsi remaneant a justitiae pane jejuni. [d [0041D] Secundus Carnot., Hinc pastorum.]  Hanc Pastorum sollicitudinem Paulus excitat, dicens: Qui suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior  (I Tim. V, 8) . Inter haec itaque metuendum semper est, et vigilanter intuendum, ne  [0041D] dum cura ab eis exterior agitur, ab interna intentione mergantur. Plerumque enim, ut praediximus, corda rectorum dum temporali sollicitudini incaute deserviunt, ab intimo amore frigescunt; et foras fusa oblivisci 27 non metuunt, quia animarum regimina susceperunt. Sollicitudo ergo quae subditis exterius impenditur, sub certa necesse est mensura  [0042A] teneatur. Unde bene ad Ezechielem dicitur: Sacerdotes caput suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondeant capita sua  (Ezech. XLIV, 20) . Sacerdotes namque jure vocati sunt, qui ut sacrum ducatum praebeant, fidelibus praesunt. Capilli vero in capite, exteriores sunt cogitationes in mente: qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis designant; quae ex sensu negligenti, quia importune aliquando prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia igitur cuncti qui praesunt, habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere, sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire; ut cogitationes carnis de vita subditorum nec a se funditus amputent, nec rursum ad crescendum nimis relaxent. Ubi et bene dicitur: Tondentes tondeant  [0042B] capita sua  (Ibid.) ; ut videlicet [e [0041D] Corb,, cum nonnullis, curae temporalis sollicitudines. Laud., curae temporales sollicitudines.]  curae temporalis sollicitudinis et quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporum vita protegitur, et rursus  [f [0042D] In Edit. Paris. 1518, Gilot. et plur., per immoderatam. Quibus suffragantur multi Mss., scil. tres Carnot., duo Aud., Lyr. et tertius Gemet. Secus alii, praesertim Trec., quem errare nusquam deprehendimus, nisi ubi recenti manu corruptus fuit.]  per moderatam cordis intentionem non impeditur, capilli in capite sacerdotis et servantur ut cutem cooperiant, et resecantur ne oculos claudant.

CAPUT VIII. [Al. XIX.] Ne placere rector suo studio hominibus appetat, sed tamen ad quod placere debeat, intendat.

Inter haec quoque necesse est ut rector solerter invigilet, ne hunc cupido placendi hominibus pulset; ne cum studiose interiora penetrat, cum provide  [0042C] exteriora subministrat, se magis a subditis diligi quam veritatem quaerat; ne cum, bonis actibus fultus, a mundo videtur alienus, hunc auctori reddat extraneum amor suus. Hostis namque Redemptoris est, qui per recta opera quae facit, ejus vice ab Ecclesia amari concupiscit, quia adulterinae cogitationis reus est, si placere puer sponsae oculis appetit, per quem sponsus dona transmisit. Qui nimirum amor proprius cum rectoris mentem ceperit, aliquando hanc inordinate ad mollitiem, aliquando vero ad asperitatem rapit. Ex amore etenim suo mens rectoris in mollitiem vertitur; quia cum peccantes subditos respicit, ne erga hunc eorum dilectio torpeat, corripere non praesumit; nonnunquam vero errata subditorum quae increpare debuerat, adulationibus  [0042D] demulcet. Unde bene per prophetam dicitur: Vae his qui consuunt pulvillos sub omni [g [0042D] Duo priores Gemet. hic et deinceps, cubitu; consentiunt Lyr. et secundus Aud.]  cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas  (Ezech. XIII, 18) . Pulvillos quippe sub omni cubito manus ponere, est cadentes a sua rectitudine animas, atque in hujus mundi se [h [0042D] Duo pr. Gemet., dilectione.]  delectatione reclinantes, blanda adulatione refovere. Quasi  [0043A] enim pulvillo cubitus, vel cervicalibus caput jacentis excipitur, cum correptionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla asperitas contradictionis pulsat. Sed haec rectores, 28 qui semetipsos diligunt, his procul dubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio gloriae temporalis timent. Nam quos nil contra se valere conspiciunt, hos nimirum asperitate rigidae semper invectionis premunt, nunquam clementer admonent, sed pastoralis mansuetudinis obliti, jure dominationis terrent. Quos recte per prophetam divina vox increpat, dicens: Vos autem cum austeritate imperabatis eis et cum potentia  (Ezech. XXXIV, 4) . Plus enim se suo auctore diligentes, jactanter erga subditos se erigunt, nec quid agere debeant,  [0043B] sed quid valeant attendunt; nil de subsequenti judicio metuunt, improbe de temporali potestate gloriantur; libet ut licenter et illicita faciant, et subditorum nemo contradicat. Qui ergo et prava studet agere, et tamen ad haec vult caeteros tacere, ipse sibimet testis est, quia plus veritate se appetit diligi, quam contra se non vult defendi. Nemo quippe est qui ita vivat, ut aliquatenus non delinquat. Ille ergo se ipso amplius veritatem desiderat amari, qui sibi a nullo vult contra veritatem parci. Hinc etenim Petrus increpationem Pauli libenter accepit  (Galat. II, 11) ; hinc David correptionem subditi humiliter audivit  (II Reg. XII, 7) ; quia rectores boni dum privato diligere amore se nesciunt, liberae puritatis verbum a subditis obsequium humilitatis credunt. Sed  [0043C] inter haec necesse est ut cura regiminis tanta moderaminis arte temperetur, quatenus subditorum mens cum quaedam recte sentire potuerit, sic in vocis libertatem prodeat, ut tamen libertas in superbiam non erumpat; ne dum fortasse immoderatius linguae eis libertas conceditur, vitae ab his humilitas amittatur. Sciendum quoque est [a [0043D] Corrupte in Gilot., Vatic. et plur., quod non oporteat; repugnantibus Mss. Anglic., etc., necnon invito sensu.]  quod oporteat ut rectores boni placere hominibus appetant, sed ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis trahant, non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quamdam viam faciant, per quam corda audientium ad amorem Conditoris introducant. Difficile quippe est, ut quamlibet recta denuntians praedicator qui non diligitur, libenter audiatur. Debet ergo qui praeest, et studere se diligi,  [0043D] quatenus possit audiri, et tamen amorem suum pro semetipso non quaerere, ne inveniatur ei cui servire per officium cernitur, occulta cogitationis tyrannide resultare. Quod bene Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat, dicens: Sicut et ego per omnia omnibus placeo  (I Cor. X, 33) . Qui tamen rursus dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem  (Galat. I, 10) . Placet ergo Paulus, et non placet, quia in eo quod placere appetit, non se, sed per se hominibus placere veritatem quaerit.

CAPUT IX [Al. XX]. Quod scire sollicite rector debet, quia plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur. [0044A]

Scire etiam rector debet quod plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur. Nam saepe sub parcimoniae nomine se tenacia palliat, contraque se effusio sub appellatione largitatis occultat. Saepe inordinata remissio pietas creditur, et effrenata ira spiritalis zeli virtus aestimatur. Saepe praecipitata actio velocitatis efficacia, atque agendi tarditas 29 gravitatis consilium putatur. Unde necesse est ut rector animarum virtutes ac vitia vigilanti cura discernat, ne aut cor tenacia occupet, et parcum se videri in dispensationibus exsultet; aut cum effuse [b [0043D] Editi, contra Mss. fidem, quid impenditur.]  quid perditur, largum se quasi miserando glorietur; aut remittendo quod ferire debuit, ad aeterna supplicia subditos   [0044B] pertrahat; aut immaniter feriendo quod delinquitur, ipse gravius delinquat; aut hoc quod agi recte ac graviter potuit, immature praeveniens leviget; aut bonae actionis meritum differendo, ad deteriora  [c [0044D] Laud., permittet.]  permutet.

CAPUT X [Al. XXI]. Quae esse debet rectoris discretio correptionis et dissimulationis, fervoris et mansuetudinis.

Sciendum quoque est quod aliquando subjectorum vitia prudenter dissimulanda sunt, sed quia dissimulantur, indicanda; aliquando et aperte cognita, mature toleranda, aliquando vero subtiliter et [d [0044D] Carnot. primus et secundus Aud., et occulte.]  occulta perscrutanda; aliquando leniter arguenda, aliquando autem vehementer increpanda. Nonnulla quippe, ut diximus, prudenter dissimulanda sunt,  [0044C] sed quia dissimulantur, indicanda; ut cum delinquens et deprehendi se cognoscit et perpeti, has quas in se tacite tolerari considerat, augere culpas erubescat, seque se judice puniat, quem sibi apud se rectoris patientia clementer excusat. Qua scilicet dissimulatione bene Judaeam Dominus corripit, cum per prophetam dicit: Mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi [e [0044D] Primus Carn. cum 2 priorib. Gem., non audiens.]  non videns  (Isaiae LVII, 11) . Et dissimulavit ergo culpas, et innotuit, quia et contra peccantem tacuit, et hoc ipsum tamen quia tacuerit dixit. Nonnulla autem vel aperte cognita, mature toleranda sunt, cum videlicet rerum minime opportunitas congruit, ut aperte corrigantur. Nam secta immature vulnera deterius infervescunt, et nisi cum tempore  [0044D] medicamenta conveniant, constat procul dubio quod medendi officium amittant. Sed cum tempus subditis ad correptionem quaeritur, sub ipso culparum pendere patientia praesulis exercetur. Unde bene per Psalmistam dicitur: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores  (Psal. CXXVIII, 3) . In dorso quippe onera sustinemus. Supra dorsum igitur suum fabricasse peccatores queritur, ac si aperte dicat: Quos corrigere nequeo, quasi superimpositum onus porto.

Nonnulla autem occulta subtiliter sunt perscrutanda,  [0045A] ut quibusdam signis erumpentibus, rector in subditorum mente omne quod clausum latet, inveniat, et interveniente correptionis articulo, ex minimis majora cognoscat. Unde recte ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, [a [0045D] Tres Gem., fode tibi; quod olim lectum in Trec.,]  fode parietem  (Ezech. VIII, 8) . Ubi mox idem propheta subjungit: Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete  (Ibid. 9, 10) . Per Ezechielem quippe praepositorum persona signatur, per parietem duritia subditorum. Et quid est parietem fodere, nisi acutis inquisitionibus 30 duritiam cordis aperire? Quem cum fodisset, apparuit ostium;  [0045B] quia cum cordis duritia vel studiosis percunctationibus, vel maturis correptionibus scinditur, quasi quaedam janua ostenditur, ex qua omnia in eo qui corripitur cogitationum interiora videantur. Unde et bene illic sequitur: Ingredere et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic  (Ibid.) . Quasi ingreditur ut abominationes aspiciat, qui, discussis quibusdam signis exterius apparentibus, ita corda subditorum penetrat, ut cuncta ei quae illicite cogitantur innotescant. Unde et subdidit: Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio  (Ibid.) . In reptilibus cogitationes omnino terrenae signantur, in animalibus vero jam quidem aliquantulum a terra suspensae, sed adhuc terrenae mercedis praemia requirentes. Nam reptilia toto ex corpore  [0045C] terrae inhaerent, animalia [b [0045D] Ita Mss. et vet. Ed. In recent., mole corporis; quod minime verum.]  autem magna parte corporis a terra suspensa sunt, appetitu tamen gulae ad terram semper inclinantur. Reptilia itaque sunt intra parietem, quando cogitationes volvuntur in mente, quae a terrenis desideriis nunquam levantur. Animalia quoque sunt intra parietem, quando et si qua jam justa, si qua honesta cogitantur, appetendis tamen lucris temporalibus honoribusque deserviunt; et per semetipsa quidem jam quasi a terra suspensa sunt, sed adhuc per ambitum quasi per gulae desiderium sese [c [0045D] Aud. secundus, ad ima suspendunt.]  ad ima submittunt. Unde et bene subditur: Et universa idola domus Israel depicta erant in pariete  (Ezech. VIII, 10) . Scriptum quippe est: Et avaritia, quae est idolorum servitus  (Coloss. III, 5) . Recte ergo post animalia, idola deseribuntur, quia  [0045D] etsi honesta actione nonnulli jam quasi a terra se erigunt, ambitione tamen inhonesta semetipsos ad terram deponunt. Bene autem dicitur, Depicta erant; quia dum exteriorum rerum intrinsecus species attrahuntur, quasi in corde depingitur quidquid fictis imaginibus deliberando, cogitatur. Notandum itaque est quia prius foramen in pariete, ac deinde ostium cernitur, et tunc demum occulta abominatio demonstratur; quia nimirum uniuscujusque peccati prius  [0046A] signa forinsecus, deinde janua apertae [d [0046D] Longip., inquisitionis.]  iniquitatis ostenditur, et tunc demum omne malum quod intus latet aperitur

Nonnulla autem sunt leniter arguenda: nam cum non malitia, sed sola ignorantia vel infirmitate delinquitur, profecto necesse est ut magno moderamine ipsa delicti correptio temperetur. Cuncti quippe quousque in hac mortali carne subsistimus, corruptionis nostrae infirmitatibus subjacemus. Ex se ergo debet quisque colligere qualiter alienae hunc oporteat  [e [0046D] Lyr. et secundus Aud., infirmitati prodesse.]  imbecillitati misereri, ne contra infirmitatem proximi si ad increpationis vocem ferventius rapitur, oblitus sui esse videatur. Unde bene Paulus admonet, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in  [0046B] spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris  (Galat. VI, 1) . Ac si aperte dicat: Cum displicet ex aliena infirmitate quod conspicis, pensa quod es; ut in increpationis zelo se spiritus temperet, dum sibi quoque quod increpat timet.

Nonnulla autem sunt vehementer increpanda, 31 ut cum culpa ab [f [0046D] Laud., actore.]  auctore non cognoscitur, quanti sit ponderis, ab increpantis ore sentiatur. Et cum sibi quis malum quod perpetravit levigat, hoc contra se graviter ex corripientis asperitate pertimescat. Debitum quippe rectoris est supernae patriae gloriam per vocem praedicationis ostendere, quanta in hujus vitae itinere tentamenta antiqui hostis lateant aperire, et subditorum mala quae tolerari leniter non debent, cum magna zeli asperitate corrigere; ne si  [0046C] minus contra culpas accenditur, culparum omnium reus ipse teneatur. Unde bene ad Ezechielem dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum [g [0046D] Carnot. secundus, contra te.]  coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem  (Ezech. IV, 1) . Statimque subjungitur: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Eique  [h [0046D] Corb., ad monitionem.]  ad munitionem suam protinus subinfertur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eanimurum ferreum inter te et inter civitatem. Cujus enim Ezechiel propheta nisi magistrorum speciem tenet? Cui dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.

Sancti quippe doctores sibi laterem sumunt, quando terrenum auditorum cor, ut doceant, apprehendunt.  [0046D] Quem scilicet laterem coram se ponunt, quia tota illud mentis intentione custodiunt. In quo et civitatem Jerusalem jubentur describere; quia praedicando terrenis cordibus curant summopere quae sit supernae pacis visio demonstrare. Sed quia incassum gloria patriae coelestis agnoscitur, nisi et quanta hic irruant hostis callidi tentamenta niscantur, apte subjungitur: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones. Sancti quippe praedicatores  [0047A] obsidionem circa laterem, in quo Jerusalem civitas descripta est, ordinant, quando terrenae menti, sed jam supernam patriam requirenti, quanta eam in hujus vitae tempore vitiorum impugnet adversitas demonstrant. Nam cum unumquodque peccatum quomodo proficientibus insidietur ostenditur, quasi obsidio circa civitatem Jerusalem voce praedicatoris ordinatur. Sed quia non solum debent innotescere qualiter vitia impugnent, verum etiam quomodo custoditae nos virtutes roborent, recte subjungitur: Et aedificabis munitiones. Munitiones quippe sanctus praedicator aedificat, quando quae virtutes quibus resistant vitiis demonstrat. Et quia, crescente virtute, plerumque bella tentationis augentur, recte adhuc additur: Et comportabis aggerem, et dabis contra eam  [0047B] castra, et pones arietes in gyro. Aggerem namque comportat, quando praedicator quisque molem crescentis tentationis enuntiat. Et contra Jerusalem castra erigit, quando [a [0047D] Corb., recta intentione.]  rectae intentioni audientium hostis callidi [b [0047D] Gemet. et tertius Carnot., incircumspectas. Hanc lectionem amplexi sunt Gilot., Vatic. ac caeteri Edit., praeter Gussanv., quem sequimur praeeuntibus Mss. Anglic., Trec., Corb., etc.]  circumspectas et quasi incomprehensibiles insidias praedicit. Atque arietes in gyro ponit, cum tentationum aculeos in hac vita nos undique circumdantes, et [c [0047D] Carnot. Secundus, et virtutem muri.]  virtutum murum perforantes innotescit.

Sed cuncta haec licet subtiliter rector insinuet, nisi contra delicta singulorum aemulationis spiritu ferveat, nullam sibi in perpetuum absolutionem parat. Unde illic adhuc recte subjungitur: 32 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem. Per sartaginem quippe frixura mentis, per ferrum vero increpationis fortitudo  [0047C] signatur. Quid vero acrius doctoris mentem, quam zelus Dei frigit et excruciat? Unde Paulus hujus sartaginis urebatur frixura, cum diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?  (II Cor. XI, 29.)  Et quia quisquis zelo Dei accenditur, ne damnari ex negligentia debeat, forti in perpetuum custodia munitur, recte dicitur: Pones eam murum ferreum inter te et civitatem. Sartago enim ferrea murus ferreus inter prophetam et civitatem ponitur; quia cum nunc fortem zelum rectores exhibent, eumdem zelum postmodum inter se et auditores suos fortem munitionem tenent; ne tunc ad vindictam destituti sint, si nunc fuerint in correptione dissoluti.

Sed inter haec sciendum est quia dum ad increpationem  [0047D] se mens doctoris exasperat, difficile valde est ut non aliquando et ad aliquid quod dicere non debet erumpat. Et plerumque contingit ut dum culpa subditorum cum magna invectione corripitur, magistri lingua usque ad excessus verba pertrahatur. Cumque increpatio immoderate accenditur, corda delinquentium in desperatione deprimuntur. Unde necesse est ut exasperatus rector, cum subditorum mentem plus quam debuit percussisse considerat,  [0048A] apud se semper ad poenitentiam recurrat; ut per lamenta veniam in conspectu veritatis obtineat, ex eo etiam quod per zeli ejus studium peccat. Quod figurate Dominus per Moysen praecipit, dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis [d [0048D] Tres Gemet. et primus Aud., fugerit manum.]  fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium [e [0048D] Al., fugiat, ut est in trib. Gemet.]  fugiet, et vivet; ne forte proximus ejus, cujus effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur et apprehendat eum, et percutiat animam ejus  (Deut. XIX, 4, 5) . Ad silvam quippe cum amico imus, quoties ad intuenda subditorum delicta convertimur. Et simpliciter ligna succidimus, cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis [f [0048D] Corb. cum Norm., manum fugit.]  manu fugit, cum sese increpatio  [0048B] plus quam necesse est in asperitatem pertrahit. Ferrumque de manubrio prosilit, cum de correptione sermo durior excedit. Et amicum percutit et occidit, quia auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata increpatio plus quam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat; quia si ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur. Eumque exstincti proximus et cum invenerit non occidit; quia cum districtus judex venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium junxit, ab eo proculdubio culpae reatum non expetit, quem sub ejus venia fides, spes,  [0048C] et charitas abscondit.

 33 CAPUT XI [Al. XXII]. Quantum rector sacrae legis meditationibus esse debeat intentus.

 Sed omne hoc rite a rectore agitur, si supernae formidinis et dilectionis spiritu afflatus, studiose quotidie sacri eloquii praecepta meditetur; ut in eo vim sollicitudinis, et erga coelestem vitam providae circumspectionis, quam humanae conversationis usus indesinenter destruit, divinae admonitionis verba restaurent; et qui ad vetustatem vitae per societatem saecularium ducitur, ad amorem semper spiritalis patriae compunctionis [g [0048D] Carnot. tertius, asperitate renovetur. Longip. revocetur.]  aspiratione renovetur. Valde namque inter humana verba cor defluit; cumque  [0048D] indubitanter constet quod externis occupationum tumultibus impulsum a semetipso corruat, studere incessabiliter debet, ut per eruditionis studium resurgat. Hinc est enim quod praelatum gregi discipulum Paulus admonet, dicens: Dum venio attende lectioni  (I Tim. IV, 13) . Hinc David ait: Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea est  (Ps. CXVIII, 97) . Hinc Moysi Dominus de portanda arca praecepit, dicens: Facies quatuor circulos aureos,  [0049A] quos pones per quatuor arcae angulos, faciesque vectes de lignis sethim, et operies auro, inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis  (Exod. XXV, 12, seq.) . Quid per arcam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Cui quatuor circuli aurei per quatuor angulos jubentur adjungi, quia in eo quod per quatuor mundi partes dilatata tenditur, 34 procul dubio quatuor sancti Evangelii libris accincta praedicatur. Vectesque de lignis sethim fiunt, qui eisdem ad portandum circulis inseruntur; quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes, sanctae Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi [a [0049B] Ita Trec., Laud., Gemet., etc. In Editis, intromissis, contra sacrae Scripturae sensum.]  intromissi circulis arcam portent.  [0049B] Vectibus quippe arcam portare, est bonis doctoribus sanctam Ecclesiam ad rudes [b [0050B] Carnot. secundus, fidelium.]  infidelium mentes praedicando deducere. Qui auro quoque jubentur operiri, ut dum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. De quibus apte subditur:  [0050A] Qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis. Quia nimirum necesse est ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant. Ad hoc namque vectes esse in circulis semper jubentur, ut cum portari arcam opportunitas exigit, de intromittendis vectibus portandi tarditas nulla generetur; quia videlicet cum spiritale aliquid a subditis Pastor inquiritur, ignominiosum valde est si tunc quaerat discere, cum quaestionem debet enodare. Sed circulis vectes inhaereant, ut doctores semper in suis cordibus eloquia sacra meditantes, testamenti arcam sine mora elevent, si quidquid necesse est, protinus docent. Unde bene primus pastor Ecclesiae pastores caeteros admonet, dicens: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti  [0050B] vos rationem de ea [c [0050B] Trec., Theod. et Corb., quae in vobis est spes.]  quae in vobis est spe  (I Petr. III, 15) . Ac si aperte dicat: Ut ad portandam arcam nulla mora praepediat, vectes a circulis nunquam recedant. [a [0050D] In Trec., Corb. et plur. vet. Mss., hic titulus abest, et quae sequuntur caput 23 componunt. In Longip. legitur: Explicit liber primus, incipit liber secundus. Cap. 20.

 

 

TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS

 

DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS.

 

PROLOGUS  [Al., cap. XXIII] . [0049C]

 

Quia igitur qualis esse debeat pastor ostendimus, nunc qualiter doceat demonstremus. Ut enim longe ante nos reverendae memoriae Gregorius [b [0050D] Trec. et Corb., Nazanzenus.]  Nazianzenus edocuit  (Orat. 1) , non una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Saepe namque aliis officiunt, quae aliis prosunt. Quia et plerumque herbae quae haec animalia nutriunt, alia occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat. Et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires jungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. Quid  [0049D] enim sunt intentae mentes auditorum, nisi ut ita dixerim, quaedam in cithara tensiones stratae chordarum? quas tangendi artifex, ut non sibimetipsi dissimile canticum faciat, dissimiliter pulsat. Et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non uno impulsu feriuntur. Unde et doctor quisque, ut in una cunctos virtute charitatis aedificet, ex una doctrina, non una eademque exhortatione tangere corda audientium debet.

CAPUT PRIMUM [Al. XXIV]. Quanta debet esse diversitas in arte praedicationis. [0050C]

Aliter namque admonendi sunt viri, atque aliter feminae.

Aliter juvenes, aliter senes.

Aliter inopes, aliter locupletes.

Aliter laeti, aliter tristes.

Aliter subditi, aliter praelati.

Aliter servi, aliter domini.

Aliter hujus mundi sapientes, aliter hebetes.

Aliter impudentes, aliter verecundi.

Aliter protervi, aliter pusillanimes.

Aliter impatientes, aliter patientes.

Aliter benevoli, aliter invidi.

Aliter simplices, aliter impuri.

 [0050D] Aliter incolumes, aliter aegri.

Aliter qui flagella metuunt, et propterea innocenter 35 vivunt; aliter qui sic in iniquitate duruerunt, ut neque per flagella corrigantur.

Aliter nimis taciti, aliter multiloquio vacantes.

Aliter pigri, aliter praecipites.

Aliter mansueti, aliter iracundi.

Aliter humiles, aliter elati.

Aliter pertinaces, aliter inconstantes.

Aliter gulae dediti, aliter abstinentes.

 [0051A] Aliter qui sua misericorditer tribuunt, aliter qui aliena rapere contendunt.

Aliter [a [0051D] Corb., qui aliena appetunt. Vulgati habent appetunt, pro rapiunt.]  qui nec aliena rapiunt, nec sua largiuntur: aliter qui et ea quae habent tribuunt, et tamen aliena rapere non desistunt.

Aliter discordes, aliter pacati.

Aliter seminantes jurgia, aliter pacifici.

Aliter qui sacrae legis verba non intelligunt recte; aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur.

Aliter qui cum digne praedicare valeant, prae nimia humilitate formidant; aliter quos a praedicatiore imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit.

Aliter qui in hoc quod temporaliter appetunt, prosperantur;  [0051B] aliter qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur.

Aliter conjugiis obligati, aliter a conjugii nexibus liberi.

 [b [0051D] Editi, aliter peccatorum carnis conscii, aliter ignari. Quod nullus ex Mss. nostris exhibet.]  Aliter admistionem carnis experti, aliter ignorantes.

Aliter qui peccata deplorant operum, aliter qui cogitationum.

Aliter qui commissa plangunt, nec tamen deserunt; aliter qui deserunt, nec tamen plangunt.

Aliter qui illicita quae faciunt, etiam laudant; aliter qui accusant prava, nec tamen devitant.

Aliter qui repentina concupiscentia superantur, atque aliter qui in culpa ex consilio ligantur.

Aliter qui licet minima, crebro tamen illicita faciunt;  [0051C] aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando  [c [0051D] Trec. et Corb., in gravibus.]  in gravioribus demerguntur.

Aliter qui bona nec inchoant, aliter qui inchoata minime consummant.

Aliter qui mala occulte agunt, et bona publice; aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt.

 [d [0051D] Ab his verbis usque ad haec, admonitio 1, nihil legitur in Corb. praeter capitum hujusce partis tertiae et quartae quae admonitionibus subjunguntur summaria. Mox sequitur: Incipit liber secundus. Hoc in Cod. liber Reg. Past. in duos tantum libros dividitur. Eadem est partitio trium Gemet. et Longip. in Trec., nulla est distinctio vel librorum vel partium.]  Sed quid utilitatis est, quod cuncta haec collecta numeratione transcurrimus, si non etiam admonitionis modos per singula, quanta possumus brevitate, pandamus [e [0051D] Hic in Vulgatis attexitur: De his igitur omnibus a principali sumentes exordium, latius ex ordine per  [0052D] singula disseramus. Assumentum est in Mss. Anglic. et nostris ignotum. Aliunde vero inutile est post ista verba: Sed quid utilitatis. etc., quae in Trecensi et al. excepto Corb. leguntur.] .

 [Al., c. XXIV]  (Admonitio 1.) [f [0052D] In Trec. et al. Mss. cap. 24, et sic deinceps, singulas admonitiones pro singulis capitibus computando.]  Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminae, quia illis graviora, istis vero injungenda sunt leviora, ut illos  [0051D] magna exerceant, istas autem levia demulcendo convertant.

 [0052A]  [Al., c. XXV.]  (Admonitio 2.) Aliter admonendi sunt juvenes, atque aliter senes, quia illos plerumque severitas admonitionis ad profectum dirigit; istos vero ad meliora opera 36 deprecatio blanda componit. Scriptum quippe est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem  (I Tim. V, 1) .

CAPUT II [Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites.

(Admonitio 3.) Aliter admonendi sunt inopes, atque aliter locupletes; illis namque offerre consolationis solatium contra tribulationem, istis vero inferre metum contra elationem debemus. Inopi quippe a Domino per prophetam dicitur: Noli timere, quia non confunderis  (Isai. LIV, 4) . Cui non longe  [0052B] post blandiens, dicit: Paupercula tempestate convulsa  (Ibid., 11) . Rursumque banc consolatur, dicens: Elegi te in camino paupertatis  (Ibid., XLVIII, 10) . At contra Paulus discipulo de divitibus dicit: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum  (I Tim. VI, 17) . Ubi notandum valde est, quod humilitatis doctor memoriam divitum faciens non ait, Roga, sed Praecipe, quia etsi impendenda est pietas infirmitati, honor tamen non debetur elationi. Talibus ergo rectum quod dicitur, tanto rectius jubetur, quanto et in rebus transitoriis altitudine cogitationis intumescunt. De his in Evangelio Dominus dicit: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram  (Luc. VI, 24) . Quia enim quae sunt aeterna gaudia nesciunt, ex praesentis  [0052C] vitae abundantia consolantur. Offerenda est ergo eis consolatio, quos caminus paupertatis excoquit; atque illis inferendus est timor, quos consolatio gloriae temporalis extollit; ut et illi discant quia divitias quas [g [0052D] Sic legendum ex Mss. Trec., Carn., Val. Cl., Theodoric., Bellov., Gemet., etc., non, quas non concupiscunt, in est III Gilot. et aliis poster. Editis. Paulo post, iidem Excusi, omnibus Mss. invitis, quas concupiscunt.]  non conspiciunt possident, et isti cognoscant quia eas quas conspiciunt nequaquam tenere possunt. Plerumque tamen personarum ordinem permutat qualitas morum, ut sit dives humilis, sit pauper elatus. Unde mox praedicantis lingua cum audientis debet vita componi, ut tanto districtius [h [0052D] Carn. secundus, in pauperis elationem ferveat.]  in paupere elationem feriat, [i [0052D] Laud., quanto eum tumor elationis infestat, nec illata paupertas inclinat.]  quanto eam nec illata paupertas inclinat; et tanto lenius humilitatem divitum mulceat, quanto eos nec abundantia quae sublevat, exaltat.

Nonnunquam tamen etiam superbus dives exhortationis  [0052D] blandimento placandus est, quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et [0053A] furor insanorum saepe ad salutem medico blandiente reducitur; cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam sedabat  (I Reg. XVIII, 10) . Quid enim per Saulem, nisi elatio potentum; et quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur; quia cum sensus potentum per elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis quasi dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur. Aliquando autem cum hujus saeculi potentes arguuntur, prius per quasdam similitudines velut 37 de alieno negotio  [0053B] requirendi sunt; et cum rectam sententiam quasi in alterum protulerint, tunc modis congruentibus de proprio reatu feriendi sunt; ut mens temporali potentia tumida contra corripientem nequaquam se erigat, quae suo sibi judicio superbiae cervicem calcat; et in nulla sui defensione se exerceat, quam sententia proprii oris ligat. Hinc est enim quod Nathan propheta arguere regem venerat, et quasi de causa pauperis contra divitem judicium quaerebat  (II Reg. XII, 4, 5, seq.) ; ut prius rex sententiam diceret, et reatum suum postmodum audiret, quatenus nequaquam justitiae contradiceret, quam ipse in se protulisset. Vir itaque sanctus et peccatorem considerans et regem, miro ordine audacem reum prius per confessionem ligare studuit, et postmodum  [0053C] per invectionem secare. Celavit paululum [a [0053D] In Excusis, quod quaesivit. Omnes Mss. nostri, quem, optimo sensu.]  quem quaesivit, sed percussit repente quem tenuit. Pigrius enim fortasse incideret, si ab ipso sermonis exordio aperte culpam ferire voluisset; sed praemissa similitudine, eam quam occultabat exacuit increpationem. Ad aegrum medicus venerat, secandum vulnus videbat, sed de patientia aegri dubitabat. Abscondit igitur ferrum medicinale sub veste, quod eductum subito fixit in vulnere, ut secantem gladium sentiret aeger antequam cerneret, ne si ante cerneret, sentire recusaret.

CAPUT III [Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes.

(Admonitio 4.) Aliter admonendi sunt laeti, atque aliter tristes. Laetis videlicet inferenda sunt tristia  [0053D] quae sequuntur ex supplicio; tristibus vero inferenda sunt laeta quae promittuntur ex regno. Discant laeti ex minarum asperitate quod timeant; audiant tristes praemiorum gaudia de quibus praesumant. Illis quippe dicitur: Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam flebitis  (Luc. VI, 25) ; isti vero eodem magistro docente audiunt: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis  (Joan. XVI, 22) . Nonnulli autem laeti vel tristes non rebus  [0054A] fiunt, sed [b [0053D] Per conspersionem Gregorius intelligit hic et alibi indolem, naturam, corporis et animae temperationem et habitum, ut satis liquet. Vide infra, cap. 38, juxta recent. Edit. 3, et 61 in Mss.]  conspersionibus existunt. Quibus profecto intimandum est quod quaedam vitia quibusdam conspersionibus juxta sunt. Habent enim laeti ex propinquo luxuriam, tristes iram. Unde necesse est ut non solum quisque consideret quod ex conspersione sustinet, sed etiam quod ex vicino deterius perurget; ne dum nequaquam pugnat contra hoc quod tolerat, ei quoque a quo se liberum aestimat, vitio succumbat.

CAPUT IV [Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati.

(Admonitio 5.) Aliter admonendi sunt subditi, atque aliter praelati. Illos ne subjectio conterat, istos ne locus superior extollat. Illi ne minus quae jubentur impleant, isti ne plus justo jubeant [c [0054D] Laud. et Corb., quam compleantur.]  quae compleantur. Illi ut humiliter subjaceant, isti ut temperanter  [0054B] praesint. Nam quod intelligi et figuraliter potest, illis dicitur: Filii, obedite parentibus vestris in Domino; istis vero praecipitur: Et patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros  (Coloss. III, 20, 21) . Illi 38 discant quomodo ante [d [0054D] Laud. et Trec., occulti arbitris.]  occulti arbitri oculos sua interiora componant, isti quomodo etiam commissis sibi exempla bene vivendi exterius praebeant.

Scire etenim praelati debent  (II, q. 3, c. Praecipue, p. scire praelati) , quia si perversa unquam perpetrant,  [e [0054D] Gemet. ac plur., tot tormentis.]  tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt, non soli moriuntur [ [f [0054D] Carent hac parenthesi Trec., Corb., Laud. Est in Gemeticensibus et in primo Aud.]  sed aliorum animarum, quas pravis exemplis destruxerunt,  [0054C] rei sunt]. Unde admonendi sunt illi; ne districtius puniantur si absoluti reperiri nequiverint saltem de se; isti ne de subditorum erratibus judicentur, etiamsi se jam de se securos inveniunt. Illi ut tanto circa se sollicitius vivant, quanto eos aliena cura non implicat; isti vero ut sic aliorum curas expleant, quatenus et suas agere non desistant, et sic in propria sollicitudine ferveant, ut a commissorum custodia minime torpescant. Illi enim sibimet vacanti dicitur: Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam  (Proverb. VI, 6) . Iste autem terribiliter admonetur, cum dicitur: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, et illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus  (Ibid., 1) . Spondere namque pro amico, est  [0054D] alienam animam in periculo suae conversationis accipere. Unde et apud extraneum manus defigitur, quia apud curam sollicitudinis quae ante deerat, mens ligatur. Verbis vero oris sui illaqueatus est, ac propriis sermonibus captus; quia dum commissis sibi cogitur bona dicere, ipsum prius necesse est quae dixerit custodire. Illaqueatur igitur verbis oris sui, dum ratione exigente constringitur, ne ejus vita ad aliud quam admonet relaxetur. Unde apud districtum judicem  [0055A] cogitur tanta in opere exsolvere, quanta eum constat aliis voce praecepisse. Ubi et bene mox exhortatio subditur, ut dicatur: Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manus proximi tui: discurre, festina, suscita amicum tuum; ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae   (Prov. VI, 3) . Quisquis enim ad vivendum aliis in exemplo praeponitur, non solum ut ipse vigilet, sed etiam ut amicum suscitet admonetur. Ei namque vigilare bene vivendo non sufficit, si non et illum cui praeest, a peccati torpore disjungit. Bene autem dicitur: Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae   (Ibid., 4) . Somnum quippe oculis dare, est intentione cessante, subditorum curam omnino negligere. Palpebrae vero dormitant, cum cogitationes nostrae ea  [0055B]  quae in subditis arguenda cognoscunt, pigredine deprimente dissimulant. Plene enim dormire est commissorum acta nec scire, nec corrigere. Non autem dormire, sed dormitare est, quae quidem reprehendenda sunt cognoscere, sed tamen propter mentis taedium dignis ea increpationibus non emendare. Dormitando vero oculus ad plenissimum somnum ducitur, quia dum plerumque qui praeest malum quod cognoscit non resecat, ad hoc quandoque negligentiae suae merito pervenit, ut quod a subjectis delinquitur, nec agnoscat.

Admonendi sunt itaque qui praesunt, ut per 39 circumspectionis studium oculos pervigiles intus et in circuitu habeant, et coeli animalia fieri contendant.  (Ezech. I, 18) . Ostensa quippe coeli animalia in circuitu et intus oculis plena describuntur  [0055C]  (Apoc. IV, 6) . Dignum quippe est ut cuncti qui praesunt intus atque in circuitu oculos habeant, quatenus et interno judici in semetipsis placere studeant, et exempla vitae exterius praebentes, ea etiam quae in aliis sunt corrigenda deprehendant.

Admonendi sunt subditi, ne praepositorum suorum vitam temere judicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident; ne unde mala recte redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt, ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic si qua valde sunt eorum prava, apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti ferre sub eis jugum reverentiae non recusent. Quod melius ostendimus, si David factum ad medium deducamus  (I Reg.  [0055D] XXIV, 4, seq.) . Saul quippe persecutor, cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, qui jam tam longo tempore persecutionis ejus mala tolerabat. Cumque eum viri sui ad feriendum Saul accenderent, fregit eos responsionibus, quia manum mittere in christum Domini non deberet. Qui tamen occulte surrexit, et oram chlamydis ejus abscidit. Quid enim per Saul, nisi mali rectores; quid per David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad  [0056A] opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui etsi quando pro infirmitate sese abstinere vix possunt, [a [0055D] Corb., Laud., Longip., ut non extrema.]  ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamidis silenter incidunt; quia videlicet dum praelatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi [b [0055D] Vulgati, vestem secant; potius ex conjectura quam ex Mss., qui omnes contradicunt.]  vestem foedant, sed tamen ad semetipsos redeunt seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: Post haec David  [0056B] percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul  (Ibid., 6) . Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur; quatenus ad semetipsum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium a quo sibi praelata est perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis praetulit obviamus. Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum  (Exod. XVI, 8) .

40 CAPUT V [Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini. [0056C]

(Admonitio 6.) Aliter admonendi sunt servi, atque aliter domini. Servi scilicet, ut in se semper humilitatem conditionis aspiciant; domini vero, ut naturae suae qua aequaliter sunt cum servis conditi, memoriam non amittant. Servi admonendi sunt ne dominos despiciant, ne Deum offendant si ordinationi illius superbiendo contradicunt; domini quoque admonendi sunt, quia contra Deum de munere ejus superbiunt, si eos quos per conditionem tenent subditos, aequales sibi per naturae consortium non agnoscunt. Isti admonendi sunt ut sciant se servos esse dominorum: illi admonendi sunt ut cognoscant se conservos esse servorum. Istis namque dicitur: Servi, obedite dominis carnalibus  (Coloss. III, 22) . Et rursum: Quicunque  [0056D] sunt [c [0055D] Carnot. secundus, sub jugo servitutis.]  sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur  (I Tim. VI, 1) ; illis autem dicitur: Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas, scientes quod et illorum et vester Dominus est in coelis  (Ephes. VI, 2) .

CAPUT VI [Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes.

(Admonitio 7.) Aliter admonendi sunt sapientes hujus saeculi, atque aliter hebetes. Sapientes quippe admonendi sunt, ut [d [0056D] Sic legere cogunt Mss. Trec., Carnotenses, Val. Cl., duo Gemet. vet., duo Aud. Editi habent, ut sciant amittere, quibus favet Cod. Belvac. In tertio Gemet. legitur, ne amittant scire.]  amittant scire quae sciunt; hebetes  [0057A] quoque admonendi sunt, ut appetant scire quae nesciunt. In illis hoc primum destruendum est, quod se sapientes arbitrantur; in istis jam aedificandum est quidquid de superna sapientia cognoscitur, quia dum minime superbiunt, quasi ad suscipiendum aedificium corda paraverunt. Cum illis laborandum est, ut sapientius stulti fiant, stultam sapientiam deserant, et sapientem Dei stultitiam discant; istis vero praedicandum est, ut ab ea quae putatur stultitia, ad veram sapientiam vicinius transeant. Illis namque dicitur: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc soeculo, stultus fiat, ut sit sapiens  (I Cor. III, 18) ; istis vero dicitur: Non multi sapientes secundum carnem  (Ibid., I, 22) . Et rursum: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes  (Ibid., 27) . Illos plerumque  [0057B] ratiocinationis argumenta, istos nonnunquam melius exempla convertunt. Illis nimirum prodest, ut in suis allegationibus victi jaceant; istis vero aliquando sufficit ut laudabilia aliorum facta cognoscant. Unde et magister egregius, sapientibus et insipientibus debitor  (Rom. I, 14) , cum Hebraeorum quosdam sapientes, quosdam vero etiam tardiores admoneret, illis de completione Testamenti Veteris loquens, eorum sapientiam argumento superavit, dicens: Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est  (Hebr. VIII, 13) . Cum vero solis exemplis quosdam trahendos cerneret, in eadem Epistola adjunxit: Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt  (Ibid., XI, 36, 37) . Et rursum: Mementote praepositorum  [0057C]  vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem  (Ibid., XIII, 7) ; quatenus et illos victrix ratio frangeret, et istos ad majora conscendere imitatio blanda suaderet.

41 CAPUT VII [Al. XXXI]. Quomodo admonendi impudentes et verecundi.

(Admonitio 8.) Aliter admonendi sunt impudentes, atque aliter verecundi. Illos namque ab impudentiae vitio non nisi increpatio dura compescit; istos autem plerumque ad melius exhortatio modesta componit. Illi se delinquere nesciunt, nisi etiam a pluribus increpentur; istis plerumque ad conversionem sufficit quod eis doctor mala sua saltem leniter ad memoriam reducit. Illos melius corrigit qui invebendo  [0057D] reprehendit; istis autem major profectus adducitur, si hoc quod in eis reprehenditur quasi ex latere tangatur. Impudentem quippe Judaeorum plebem Dominus aperte increpans, ait: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere  (Jerem. III, 3) . Et rursum verecundantem refovet, dicens: Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis, quia dominabitur tui qui fecit te  (Isai. LIV, 4) . Impudenter quoque delinquentes  [0058A] Galatas aperte Paulus increpat, dicens: O insensati Galatae, quis vos fascinavit  (Galat. III, 1) ? Et rursum: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini  (Ibid. 3) ? Culpas vero verecundantium quasi compatiens reprehendit, dicens: Gavisus sum in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis; occupati enim eratis  (Philipp. IV, 10) ; ut et illorum culpas increpatio dura [a [0057D] Corb., detergeret. Legendum detegeret, propter antithesim cum velaret; sicque legitur in Trec., Gemet., Aud., etc., omisso epitheto dura.]  detegeret, et horum negligentiam mollior sermo velaret.

CAPUT VIII [Al. XXXII]. Quomodo admonendi protervi et pusillanimes.

(Admonitio 9.) Aliter admonendi sunt protervi, atque aliter pusillanimes. Illi enim dum valde de se praesumunt, exprobrando caeteros dedignantur; isti autem  [0058B] dum nimis infirmitatis suae sunt conscii. plerumque in desperationem cadunt. Illi singulariter summa aestimant cuncta quae agunt, isti vehementer despecta putant esse quae faciunt, et idcirco in desperatione franguntur. Subtiliter itaque ab arguente discutienda sunt opera protervorum, ut in quo sibi placent, ostendantur quia Deo displicent.

Tunc enim protervos melius corrigimus, cum ea quae bene egisse se credunt, male acta monstramus; ut unde adepta gloria creditur, inde utilis subsequatur confusio. Nonnunquam vero cum se vitium proterviae minime perpetrare cognoscunt, compendiosius ad correctionem veniunt, si alterius culpae manifestioris ex latere requisitae [b [0057D] Rothomag. et Longip., in proprio vitio confunduntur.]  improperio confunduntur; ut ex eo quod defendere nequeunt, cognoscant se  [0058C] tenere improbe quod defendunt. Unde cum proterve Paulus Corinthios adversum se invicem videret inflatos, ut alius Pauli, alius Apollo, alius Cephae, alius Christi esse se diceret  (I Cor. I, 12; III, 4) , incestus culpam in medium deduxit, quae apud eos et perpetrata fuerat, et incorrecta remanebat, dicens: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris quis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio 42 vestrum qui hoc opus fecit  (I Cor. V, 1, 2) . Ac si aperte dicat: Quid vos [c [0057D] Mirum quantum hic discrepent Mss. Corb. et  [0058D] Belv. habent, quid vos protervia. Duo priores Gemet., quid vos proterviam. Prior Carnot. et Laud., quid vos hujus proterviam. Tertius Carnot., Rothomag., primus Aud., Lyr., Longip., tertius Gemet., quid vos protervi. Lectionis nostrae, quae est Cod. Trec. et vulgatorum, patet sensus.]  per proterviam, hujus vel illius dicitis, qui per dissolutionem negligentiae, nullius vos esse monstratis?

At contra, pusillanimes aptius ad iter bene agendi reducimus, si quaedam illorum bona ex latere requiramus,  [0058D] ut dum in eis alia reprehendendo corripimus, alia amplectendo laudemus, quatenus eorum teneritudinem laus audita nutriat, quam culpa increpata castigat. Plerumque autem utilius apud illos proficimus, si et eorum bene gesta memoramus. Et si qua ab eis inordinate gesta sunt, non jam tanquam perpetrata corripimus, sed quasi adhuc ne perpetrari debeant prohibemus, ut et illa quae approbamus, illatus favor augeat, et contra ea quae reprehendimus  [0059A] magis apud pusillanimes exhortatio verecunda convalescat. Unde idem Paulus cum Thessalonicenses in accepta praedicatione perdurantes, quasi de vicino mundi termino quadam cognosceret pusillanimitate turbatos, prius in eis quae fortia prospicit laudat, et caute monendo postmodum quae infirma sunt roborat. Ait enim: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem; ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide  (II Thes. I, 3, 4) .

Qui cum blanda haec vitae eorum praeconia praemisisset, paulo post subdidit, dicens: Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu  [0059B] Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini  (Ibid. II, 1) . Egit enim verus doctor, ut prius audirent laudati quod recognoscerent, et postmodum quod exhortati sequerentur; quatenus eorum mentem ne admonitio subjuncta concuteret, laus praemissa solidaret; et qui commotos eos vicini finis suspicione cognoverat, non jam redarguebat motos, sed quasi transacta nesciens, adhuc commoveri prohibebat; ut dum de [a [0059D] Tertius Carn., lev. monitionis. Belv., lev. movitionis. Laud., levitate motionis.]  ipsa levitate motionis praedicatori suo se incognitos crederent, tanto reprehensibiles fieri, quanto et cognosci ab illo formidarent.

CAPUT IX [Al. XXXIII]. Quomodo admonendi sint impatientes et patientes. [0059C]

(Admonitio 10.) Aliter admonendi sunt impatientes, atque aliter patientes. Dicendum namque est impatientibus quia dum refrenare spiritum negligunt, per multa etiam quae non appetunt iniquitatum abrupta rapiuntur, quia videlicet mentem impellit furor quo non trahit desiderium; et agit commota velut nesciens, unde post doleat sciens. Dicendum quoque impatientibus, quia dum motionis impulsu praecipites, quaedam velut alienati peragunt, vix mala sua postquam fuerint perpetrata cognoscunt. Qui dum perturbationi suae minime obsistunt, etiamsi qua a se tranquilla mente fuerant bene gesta confundunt, et improviso 43 impulsu destruunt, quidquid forsitan  [0059D] diu labore provido construxerunt. Ipsa namque quae mater est omnium custosque virtutum, per impatientiae vitium virtus amittitur charitatis. Scriptum quippe est: Charitas patiens est  (I Cor. XIII, 4) . Igitur cum minime est patiens, charitas non est. Per hoc quoque impatientiae vitium ipsa virtutum nutrix doctrina dissipatur. Scriptum namque est: Doctrina viri per patientiam noscitur  (Prov. XIX, 14) . Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare.

 [0060A] Per hoc quoque impatientiae vitium plerumque mentem arrogantiae culpa transfigit; quia dum despici in mundo hoc quisque non patitur, bona si qua sibi occulta sunt, ostentare conatur, atque sic per impatientiam usque ad arrogantiam ducitur; dumque ferre despectionem non potest, detegendo semetipsum in ostentatione gloriatur. Unde scriptum est: Melior est patiens arrogante  (Eccle. VII, 9) . Quia videlicet eligit patiens quaelibet mala perpeti quam per ostentationis vitium bona sua occulta cognosci. At contra eligit arrogans bona de se vel falsa jactari, ne mala possit vel minima perpeti. Quia igitur cum patientia relinquitur, etiam bona reliqua quae jam gesta sunt destruuntur, recte ad Ezechielem in altari Dei fieri fossa praecipitur, ut in ea videlicet superposita holocausta  [0060B] serventur  (Ezech. XLIII, 13) . Si enim in altari fossa non esset, omne quod in eo sacrificium reperiret, superveniens aura dispergeret. Quid vero accipimus altare Dei, nisi animam justi, quae quot bona egerit, tot super se ante ejus oculos sacrificia imponit? Quid autem est altaris fossa, nisi bonorum patientia, quae dum mentem ad adversa toleranda humiliat, quasi more foveae hanc in imo positam demonstrat? Fossa ergo in altari fiat, ne superpositum sacrificium aura dispergat: id est, electorum mens patientiam custodiat, ne commota vento impatientiae, et hoc quod bene operata est amittat. Bene autem haec eadem fossa unius cubiti esse monstratur  (Ibid.) ; quia nimirum si patientia non deseritur, unitatis mensura servatur. Unde et Paulus ait: Invicem onera  [0060C] vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi  (Galat. VI, 2) . Lex quippe Christi est charitas unitatis, quam soli perficiunt, qui nec cum gravantur excedunt. Audiant impatientes quod scriptum est: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium  (Prov. XVI, 32) . Minor enim est victoria urbium, quia extra sunt quae subiguntur; valde autem [b [0060D] Duo priores Gem., melius est.]  majus est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia intra se  [c [0060D] Laud., Belv., Carnot. secundus, frenari.]  frenare compellit. Audiant impatientes quod electis suis Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras  (Luc. XXI, 19) . Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus. Jus vero animae a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur.  [0060D] Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Quanta ergo sit impatientiae culpa cognoscimus, per quam et hoc ipsum amittimus possidere quod sumus. Audiant impatientes quod per Salomonem rursum dicitur: Totum 44 spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum  (Prov. XXIX, 11) . Impatientia quippe impellente agitur ut totus foras spiritus proferatur; quem idcirco perturbatio citius ejicit, quia nulla interius disciplina sapientiae circumcludit. Sapiens autem  [0061A] differt et reservat in posterum. Laesus enim, in praesens se ulcisci non desiderat, quia etiam tolerans parci optat, sed tamen juste [a [0061D] Primus et tertius Carnot., judicari.]  vindicari omnia extremo judicio non ignorat.

At contra admonendi sunt patientes, ne in eo quod exterius portant, interius doleant, ne tantae virtutis sacrificium quod integrum foras immolant, intus malitiae peste corrumpant; et cum ab hominibus non agnoscitur, sed tamen sub divina examinatione peccatur, tanto deterior culpa doloris fiat, quanto sibi ante homines virtutis speciem vindicat.

Dicendum itaque est patientibus, ut studeant diligere quos sibi necesse est tolerare; ne si patientiam dilectio non sequatur, in deteriorem culpam odii virtus  [0061B] ostensa vertatur. Unde Paulus cum diceret: Charitas patiens est, illico adjunxit: Benigna est  (I Cor. XIII, 4) ; videlicet ostendens quia quos ex patientia tolerat, amare etiam ex benignitate non cessat. Unde idem doctor egregius cum patientiam discipulis suaderet, dicens: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis  (Ephes. IV, 31) , quasi cunctis exterius jam bene compositis ad interiora convertitur, dum subjungit: Cum omni malitia  (Ibid.) ; quia nimirum frustra indignatio, clamor et blasphemia ab exterioribus tollitur, si in interioribus vitiorum mater malitia dominatur; et incassum foras nequitia ex ramis inciditur, [b [0061D] Trec., Laud., Rothom., Lyr., duo priores Gemet., si surreptura.]  si surrectura multiplicius intus in radice servatur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Diligite inimicos  [0061C] vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos  (Luc. VI, 27) . Virtus itaque est coram hominibus, adversarios tolerare; sed virtus coram Deo, diligere; quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante ejus oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. Hinc est quod rursum quibusdam patientibus, nec tamen diligentibus dicit: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides  (Matth. VII, 3; Luc. VI, 41) ? Pertubatio [c [0061D] Primus Carnot., impatientibus.]  quippe impatientiae festuca est; malitia vero in corde, trabes in oculo. Illam namque aura tentationis agitat, hanc autem consummata nequitia pene immobiliter portat. Recte vero illic subjungitur: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de  [0061D] oculo fratris tui  (Ibid.) . Ac si dicatur menti iniquae interius dolenti, et sanctam se exterius per patientiam demonstranti: Prius a te molem malitiae excute, et tunc alios de impatientiae levitate reprehende, ne dum non studes simulationem vincere, pejus tibi sit aliena prava tolerare.

Evenire etiam plerumque patientibus solet ut eo quidem tempore quo vel adversa patiuntur, vel contumelias  [0062A] audiunt, nullo dolore pulsentur, et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis innocentiam non omittant; sed cum post paululum haec ipsa quae pertulerint, ad memoriam revocant, igne se doloris inflammant, argumenta ultionis inquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt, retractantes in malitiam vertunt. Quibus citius a praedicante succurritur, si quae sit 45 hujus permutationis causa pandatur. Callidus namque adversarius bellum contra duos movet, unum videlicet inflammans ut contumelias prior inferat, alterum provocans ut contumelias laesus reddat. Sed plerumque dum hujus jam victor est qui injuriam persuasus irrogat, ab illo vincitur qui illatam sibi aequanimiter portat. Unius ergo victor quem commovendo subjugavit,  [0062B] tota contra alterum virtute se erigit, eumque obsistentem fortiter et vincentem dolet; quem quia commovere in ipsa contumeliarum jaculatione non potuit, ab aperto certamine interim quiescens, et secreta suggestione cogitationem lacescens, aptum deceptionis tempus inquirit. Quia enim publico bello  [d [0061D] Carn. primus, bello non perdidit. Melius in caeteris Mss., perdidit, hoc est victus fuit, succubuit, a proposito excidit. Eodem sensu saepe usurpatur absolute  [0062D] verbum hoc, ut in praef. Moral., c. III, lib. XXXIII num. 1, necnon praefat. ad lib. XXVIII.]  perdidit, ad exercendas occulte insidias exardescit. Quietis namque tempore jam ad victoris animum redit, et vel rerum damna, aut injuriarum jacula ad memoriam reducit, cunctaque quae sibi illata sunt, vehementer exaggerans, intolerabilia ostendit; tantoque mentem moerore conturbat, ut plerumque vir patiens illa se aequanimiter tolerasse post victoriam captivus erubescat, seque non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si occasio praebeatur,  [0062C] quaerat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per fortitudinem in campo victores sunt, sed per negligentiam postmodum intra urbis claustra capiuntur? Quibus sunt similes, nisi iis quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leniter veniens  [e [0062D] Longip., rediviva febris.]  recidiva febris occidit? Admonendi sunt igitur patientes, ut cor post victoriam muniant, ut hostem publico bello superatum insidiari  [f [0062D] In Gemet., post correctionem, insidiari in ejus mentibus. ]  moeniis mentis intendant; ut languorem plus [g [0062D] Rothom., Lyr. et tres Gemet., repetentem.]  reserpentem timeant, ne hostis callidus eo in deceptione postmodum majori exsultatione gaudeat, quo illa dudum contra se rigida colla victorum calcat.

CAPUT X [Al. XXXIV]. Quomodo admonendi benevoli et invidi.

(Admonitio 11.) Aliter admonendi sunt benevoli,  [0062D] atque aliter invidi. Admonendi namque sunt benevoli, ut sic alienis bonis congaudeant, quatenos habere propria concupiscant. Sic proximorum facta diligendo laudent, ut ea etiam imitando multiplicent, ne si in hoc praesentis vitae stadio ad certamen alienum devoti fautores, sed pigri spectatores assistant, eo post certamen sine bravio remaneant, quo nunc in certamine non laborant; et tunc eorum palmas afflicti  [0063A]  respiciant, in quorum nunc laboribus otiosi per durant. Valde quippe peccamus, si aliena bene gesta non diligimus. Sed nil mercedis agimus, si ea quae diligimus, in quantum possumus non imitamur. Dicendum itaque est benevolis, quia si imitari bona minime festinant quae laudantes approbant, sic eis virtutum sanctitas sicut stultis spectatoribus ludicrarum artium vanitas placet. Illi namque aurigarum et histrionum gesta [a [0063D] Rothom. et Lyr., laudibus.]  favoribus efferunt, nec tamen tales esse desiderant, quales illos conspiciunt esse quos laudant. Mirantur eos placita egisse, sed tamen devitant similiter placere. Dicendum est 46 benevolis ut cum proximorum facta conspiciunt, ad suum cor redeant, et de alienis actibus non praesumant; ne bona laudent, et agere recusent. Gravius quippe extrema ultione  [0063B] feriendi sunt, quibus placuit quod imitari noluerunt.

Admonendi sunt invidi, ut perpendant quantae caecitatis sunt, qui alieno provectu deficiunt, aliena  [b [0063D] Ira Trec., Laud., Belvac., tres Carnot., Theod. et duo priores Gemet., quibus concinunt vet. Ed. In Gilot. et recentioribus leg. exaltatione.]  exsultatione contabescunt. Quantae infelicitatis sunt, qui melioratione proximi deteriores fiunt; dumque augmenta alienae prosperitatis aspiciunt, apud semetipsos anxie afflicti, cordis sui peste moriuntur. Quid istis infelicius, quos dum conspecta felicitas afficit, poena nequiores reddit? Aliorum vero bona quae habere non possunt, si diligerent, sua facerent. Sic quippe sunt universi consistentes in fide, sicut multa membra uno in corpore: quae per officium quidem diversa sunt, sed eo quo sibi vicissim congruunt, unum fiunt. Unde fit ut pes per oculum videat, et per  [0063C] pedes oculi gradiantur; ori auditus aurium serviat, et ad usum suum auribus oris lingua concurrat; suffragetur venter manibus, ventri operentur manus. In ipsa igitur corporis positione accipimus, quod in actione servemus. Nimis itaque turpe est non imitari quod sumus. Nostra sunt nimirum, quae etsi imitari non possumus, amamus in aliis; et amantium fiunt quaeque amantur in nobis. Hinc ergo pensent invidi, charitas quantae virtutis est, quae alieni laboris opera, nostra sine labore facit. Dicendum itaque est invidis, quia dum se a livore minime custodiunt, in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur. De illo namque scriptum est: Invidia autem diaboli mors intrarit in orbem terrarum  (Sap. II, 24) . Quia enim ipse caelum perdidit, condito hoc homini invidit,  [0063D] et damnationem suam perditus adhuc alios perdendo cumulavit. Admonendi sunt invidi ut cognoscant quantis lapsibus succrescentis ruinae subjaceant, quia dum livorem a corde non projiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur. Nisi enim Cain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset ad exstinguendam vitam. Unde scriptum est: Et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus; ad Cain vero et ad munera ejus non respexit. Iratusque est Cain  [0064A] vehementer, et concidit vultus ejus  (Genes. IV, 4) . Livor itaque sacrificii, fratricidii seminarium fuit. Nam quem meliorem se esse doluit, ne utcunque esset  [c [0063D] Duo priores Gem., tentavit. In Trec. et caeteris, amputavit, quos, licet aegre, sequimur.]  amputavit. Dicendum est invidis quia dum se ista intrinsecus peste consumunt, etiam quidquid in se aliud boni habere videntur interimunt. Unde scriptum est: Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia  (Prov. XIV, 30) . Quid enim per carnes nisi infirma quaedam ac tenera, et quid per ossa nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit ut quidam cum cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur, quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium sanitas cordis; quia si mentis  [0064B] innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt quandoque roborantur. 47 Et recte illic subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.

CAPUT XI [Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles.

(Admonitio 12.) Aliter admonendi sunt simplices, atque aliter impuri. Laudandi sunt simplices quod studeant nunquam falsa dicere, sed admonendi sunt ut noverint nonnunquam vera reticere. Sicut enim semper dicentem [d [0064D] Iidem Gemet., lacessit.]  falsitas laesit, ita nonnunquam quibusdam audita vera nocuerunt. Unde coram discipulis Dominus locutionem suam silentio temperans,  [0064C] ait: Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis illa portare  (Joan. XVI, 12) . Admonendi sunt igitur simplices, ut sicut fallaciam semper utiliter vitant, ita veritatem semper utiliter proferant. Admonendi sunt ut simplicitatis bono prudentiam adjungant, quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentiae non amittant. Hinc namque per doctorem gentium dicitur: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo  (Rom. XVI, 19) . Hinc electos suos per semetipsam Veritas admonet, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae  (Matth. X, 16) . Quia videlicet in electorum cordibus debet et simplicitatem columbae astutia serpentis acuere, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperare, quatenus nec seducti  [0064D]  [e [0064D] Corb., Carnot., Belv., Rothom., primus Aud., Lyr., per prudentiam novi calleant. Longip., per prud. nova cal. Sequimur Trec., Gemet., etc.]  per prudentiam calleant, nec ab intellectus studio ex simplicitate torpescant.

At contra admonendi sunt impuri, ut quam gravis sit, quem cum culpa sustinent, duplicitatis labor agnoscant. Dum enim deprehendi metuunt, semper improbas defensiones quaerunt, semper pavidis suspicionibus agitantur. Nil autem est ad defendendum puritate tutius, nil ad dicendum veritate facilius. Nam dum [f [0064D] Excusi, ante Guss., falsitatem, reluctantibus Mss. Anglic., Trec., Norm., etc. Ibid., in Guss. et plerisque  [0065D] Excusis, conatur vel conantur, pro cogitur, quod habes in Corb., Trec., Laud., etc.]  fallaciam suam tueri cogitur, duro cor labore  [0065A] fatigatur. Hinc namque scriptum est: Labor labiorum ipsorum operiet eos  (Psal. CXXXIX, 10) . Qui enim  [a [0065D] Quinque Anglic., nunc implicat, nullo ex nostris consentiente.]  nunc implet, tunc operit, quia cujus nunc animum per blandam inquietudinem exerit, tunc per asperam retributionem premit. Hinc per Jeremiam dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt  (Jerem. IX, 5) . Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore poterant, ut peccent laborant; cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus [b [0065D] Corb., Belv. et secundus Carn., exiguntur; sequimur Trec. et caeteros.]  exigunt ut moriantur. Nam plerumque in culpa deprehensi, dum quales sint [c [0065D] Trec., Carnot. et Belvac., cognoscere fugiunt.]  cognosci refugiunt, sese sub fallaciae velamine abscondunt, et hoc quod peccant, quodque jam aperte cernitur, excusare moliuntur; ita ut saepe is qui eorum culpas corripere studet, aspersae falsitatis nebulis seductus,  [0065B] pene amisisse se videat quod de eis jam certum tenebat. Unde recte sub Judaeae specie per prophetam contra peccantem animam excusantemque se, dicitur: Ibi habuit foveam ericius  (Isai. XXXIV, 15) . Ericii quippe nomine impurae mentis seseque callide defendentis duplicitas designatur; quia videlicet ericius cum apprehenditur, ejus et 48 caput cernitur, et pedes videntur, et corpus omne conspicitur; sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in [d [0066D] Trec., Bellov. et alii vetust., speram. Sic scribi sphaeram in antiquioribus Codd. jam observavimus.]  sphaeram colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit, et intra tenentis manus totum simul amittitur, quod totum simul ante videbatur. Sic nimirum, sic impurae mentes sunt, cum in suis excessibus comprehenduntur. Caput enim ericii cernitur, quia quo initio ad culpam peccator accesserit videtur. Pedes ericii conspiciuntur,  [0065C] quia quibus vestigiis nequitia sit perpetrata cognoscitur, et tamen adductis repente excusationibus impura mens introrsus pedes colligit, quia cuncta iniquitatis suae vestigia abscondit. Caput subtrahit, quia miris defensionibus nec inchoasse se malum aliquod ostendit. Et quasi sphaera in manu tenentis remanet, quia is qui corripit, cuncta quae jam cognoverat subito amittens, involutum intra conscientiam peccatorem tenet; et qui totum jam deprehendendo viderat, tergiversatione pravae defensionis illusus totum pariter ignorat. Foveam ergo habet ericius in reprobis, quia [e [0066D] Primus Carnot., malitiosa mens duplicata.]  malitiosae mentis duplicitas sese intra se colligens abscondit in tenebris defensionis.

Audiant impuri quod scriptum est: Qui ambulat  [0065D] simpliciter, ambulat confidenter  (Prov. X, 9) . Fiducia quippe magnae securitatis est simplicitas actionis. Audiant quod sapientis ore dicitur: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum  (Sap. I, 5) . Audiant quod Scriptura rursum teste perhibetur: Cum simplicibus sermocinatio ejus  (Prov. III, 32) . Deo enim sermocinari, est per illustrationem suae praesentiae humanis mentibus arcana revelare. Cum simplicibus igitur  [0066A] sermocinari dicitur; quia de supernis mysteriis illorum mentes radio suae visitationis illuminat, quos nulla umbra duplicitatis obscurat. Est autem speciale duplicium malum, quia dum perversa et duplici actione caeteros fallunt, quasi praestantius caeteris prudentes se esse gloriantur; et quia districtionem retributionis non considerant, de damnis suis miseri exsultant. Audiant autem quomodo super illos propheta Sophonias vim divinae animadversionis intendat, dicens: Ecce dies Domini venit magnus et horribilis, dies irae dies illa, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super omnes civitates munitas, et super omnes angulos excelsos  (Soph. I, 14, 15) . Quid enim per civitates munitas exprimitur, nisi suspectae mentes et fallaci  [0066B] semper defensione circumdatae, quae quoties earum culpa corripitur, veritatis ad se jacula non admittunt? Et quid per excelsos angulos (duplex quippe semper est in angulis paries) nisi impura corda signantur? quae dum veritatis simplicitatem fugiunt, ad semetipsa quodammodo duplicitatis perversitate replicantur, et, quod est deterius, apud cogitationes suas in fastu prudentiae ex ipsa se culpa impuritatis extollunt. Dies igitur Domini vindictae atque animadversionis plena super civitates munitas et super excelsos angulos venit, quia ira extremi judicii humana corda et defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus involuta dissolvit. Tunc enim munitae civitates cadunt, quia mentes Deo [f [0066D] Ita Trec., Rothom. et al. Norm. In tertio Carnot. legitur, impoenitentes. In omnibus fere Editis, suspectae.]  impenetratae damnabuntur. 49 Tunc excelsi  [0066C] anguli corruunt, quia corda quae se per impuritatis prudentiam erigunt, per justitiae sententiam prosternuntur.

CAPUT XII [Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri.

(Admonitio 13.) Aliter admonendi sunt incolumes, atque aliter aegri. Admonendi sunt incolumes, ut salutem corporis exerceant ad salutem mentis; ne si acceptae incolumitatis gratiam ad usum nequitiae inclinent, dono deteriores fiant; et eo postmodum supplicia graviora mereantur, quo nunc largioribus bonis Dei male uti non metuunt. Admonendi sunt incolumes, ne opportunitatem salutis in perpetuum promerendae despiciant. Scriptum namque est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis  (II  [0066D] Cor. VI, 2) . Admonendi sunt ne placere Deo si cum possunt noluerint, cum voluerint sero non possint. Hinc est enim quod eos post sapientia deserit, quos prius diutius renuentes vocavit, dicens: Vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit  [0067A]  (Prov. I, 24, seq.) . Et rursum: Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me  (Ibid., 28) . Salus itaque corporis quando ad bene operandum accepta despicitur, quanti sit muneris amissa sentitur. Et infructuose ad ultimum quaeritur, quae congruo concessa tempore utiliter non habetur. Unde bene per Salomonem rursum dicitur: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli; ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum  (Ibid. V, 9, seq.) . Qui namque alieni a nobis sunt, nisi maligni spiritus, qui a coelestis sunt patriae sorte separati? Quis vero honor noster est, nisi quia in luteis corporibus conditi, ad Conditoris tamen nostri sumus imaginem et  [0067B] similitudinem creati? Vel quis alius crudelis est, nisi ille angelus apostata, qui et semetipsum poena mortis superbiendo perculit, et inferre mortem humano generi etiam perditus non pepercit? Honorem itaque suum alienis dat, qui ad Dei imaginem et similitudinem conditus, vitae suae tempora [a [0067D] Gilot. et alii recent., sensu ita fere postulante, malignorum spirituum voluntatibus; cum in vet. Ed. et in omnibus fere Mss. nostris, sc., Trec., Laud., Belv., Corb., Carnot., duobus prioribus Gemet., exstet, voluptatibus. Malignorum spirituum voluptates appellat, quas illi suggerunt et offerunt. Paulo post habent etiam Laud., Corb., Belvac. et secundus Carnot., ad voluptatem; secus Trec. et al. Per voluptatem intelligi quoque potest beneplacitum. Quod idem esse videtur cum voluntate.]  malignorum spirituum voluptatibus administrat. Annos etiam suos crudeli tradit, qui ad voluntatem male dominantis adversarii accepta vivendi spatia expendit. Ubi bene subditur: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena. Quisquis enim per acceptam valetudinem corporis, per tributam sibi sapientiam mentis, non exercendis virtutibus, sed perpetrandis vitiis elaborat, nequaquam suis viribus suam domum, sed extraneorum habitacula, id est  [0067C] immundorum spirituum facta multiplicat, nimirum vel luxuriando, vel superbiendo agens, ut etiam se addito, perditorum numerus crescat. Bene autem subditur: Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum. Plerumque enim accepta 50 salus carnis per vitia [b [0067D] Secundus Carnot., extenditur.]  expenditur; sed cum repente subtrahitur, cum molestiis caro atteritur, cum jam egredi anima urgetur, diu male habita quasi ad bene vivendum salus amissa requiritur. Et tunc gemunt homines quod Deo servire noluerunt, quando damna negligentiae suae recuperare serviendo nequaquam possunt. Unde alias dicitur: Cum occideret eos, tunc requirebant eum  (Psal. LXXVII, 34) .

At contra admonendi sunt aegri, ut eo se filios Dei sentiant, quo illos disciplinae flagella castigant. Nisi  [0067D] enim correctis haereditatem dare disponeret, erudire eos per molestias non curaret. Hinc namque ad Joannem Dominus per angelum dicit: Ego quos amo arguo et castigo  (Apoc. III, 19; Prov. III, 11) . Hinc  [0068A] rursum scriptum est: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris cum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit  (Hebr. XII, 5, 6) . Hinc Psalmista ait: Multae tribulationes justorum, [c [0067D] Extremam hujus versus partem non habent  [0068D] Trec., Gemeticenses, Val. Cl., Theod., aliique plur. et praestantissimi Mss.]  et de omnibus his liberavit eos Dominus  (Psal. XXXIII, 20) . Hinc quoque beatus Job in dolore exclamans, ait: Si justus fuero, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria  (Job. X, 15) . Dicendum est aegris, ut si coelestem patriam, suam credunt, necessario in hac labores velut in aliena patiantur. Hinc est enim quod lapides extra tunsi sunt, ut in constructione templi Domini absque mallei sonitu ponerentur; quia videlicet nunc foris per flagella tundimur, ut intus [d [0068D] Laud., in templo.]  in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur,  [0068B] quatenus quidquid in nobis est superfluum, modo percussio resecet, et tunc sola nos in aedificio concordia charitatis liget. Admonendi sunt aegri, ut considerent pro percipiendis terrenis haereditatibus quam dura carnales filios disciplinae flagella castigent.  [e [0068D] Carnot. primus. Quaere ergo nobis.]  Quae ergo nobis divinae correptionis poena gravis est, per quam et nunquam amittenda haereditas percipitur, et semper mansura supplicia vitantur? Hinc etenim Paulus ait: Patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos; [f [0068D] In Ed., nonne multo. Trec., Belvac., Carnot. et pl., eodem sensu, habent simpliciter, non multo magis.]  non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus  (Hebr. XII, 9, 10) .

 [0068C] Admonendi sunt aegri, ut considerent quanta salus cordis sit molestia corporalis, quae ad cognitionem sui mentem revocat, et quam plerumque salus abjicit, infirmitatis [g [0068D] Sic Trec., Carnotenses et al. Editores omnes, legentes memoria, sensum corruperunt. Hic significatur molestiam corporis revocare memoriam infirmitatis, quam plerumque abigit optima valetudo.]  memoriam reformat, ut animus qui extra se in elationem ducitur, cui sit conditioni subditus, ex percussa quam sustinet carne memoretur. Quod recte per Balaam (si tamen vocem Dei subsequi obediendo voluisset) in ipsa ejus itineris retardatione signatur  (Num. XXII, 23, seq.) . Balaam namque pervenire ad propositum tendit, sed ejus votum animal cui praesidet praepedit. Prohibitione quippe immorata asina angelum videt, quem humana mens non videt; quia plerumque caro per molestias tarda flagello suo menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat, ita ut anxietatem  [0068D] spiritus proficere in hoc mundo cupientis, velut iter tendentis impediat, donec ei invisibilem qui sibi obviat innotescat. Unde et 51 bene per Petrum dicitur: Correptionem habuit suae vesaniae subjugale mutum,  [0069A] quod in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam  (II Petr. II, 15) . Insanus quippe homo a subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum quod tenere debeat ab afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis donum idcirco Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens, vocem, non mentem mutavit. Admonendi sunt aegri ut considerent quanti sit muneris molestia corporalis, quae et admissa peccata diluit, et ea quae admitti poterant compescit; quae sumpta ab exterioribus plagis, concussae menti poenitentiae vulnera infligit. Unde scriptum est: Livor vulneris abstergit mala, [a [0069D] Gemeticenses, et plaga.]  et plagae in secretioribus ventris  (Prov. XX, 30) . Mala enim livor vulneris abstergit, quia flagellorum dolor vel cogitatas, vel perpetratas nequitias diluit. Solet  [0069B] vero ventris appellatione mens accipi; quia sicut venter consumit escas, ita mens petractando excoquit curas. Quia enim venter mens dicitur, ea sententia docetur qua scriptum est: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris  (Ibid.)  Ac si diceret: Divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit, eam sibimetipsi illuminans ostendit, quae ante Spiritus sancti adventum cogitationes pravas et portare poterat, et pensare nesciebat. Livor ergo vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris; quia cum exterius percutimur, ad peccatorum nostrorum memoriam taciti afflictique revocamur, atque ante oculos nostros cuncta quae a nobis sunt male gesta reducimus, et per hoc quod foris patimur, magis  [0069C] intus quod fecimus dolemus. Unde fit ut inter aperta vulnera corporis amplius nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitias pravi operis occultum vulnus doloris.

Admonendi sunt aegri quatenus patientiae virtutem servent, ut incessanter quanta Redemptor noster ab his quos creaverat, pertulit mala, considerent; quod tot abjecta conviciorum probra sustinuit; quod de manu antiqui hostis captivorum animas quotidie rapiens, insultantium alapas accepit; quod aqua salutis nos diluens, a perfidorum sputis faciem non abscondit;  [b [0069D] Editi omnes invitis Mss. Anglic. et nostris,  [0070D] quod vocatione sua. Significatur Christum, ut docet Joannes, advocatum apud patrem nos habere.]  quod advocatione sua nos ab aeternis suppliciis liberans, tacitus flagella toleravit; quod inter angelorum choros perennes nobis honores tribuens,  [0069D] colaphos pertulit; quod a peccatorum nos punctionibus salvans, spinis caput supponere non recusavit, quod aeterna nos dulcedine inebrians in siti sua fellis amaritudinem accepit; quod qui pro nobis Patrem, quamvis divinitate esset aequalis, adoravit, sub irrisione adoratus tacuit; quod vitam mortuis praeparans, usque ad mortem ipse vita pervenit. Cur itaque asperum creditur, ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis? Aut quis sana intelligentia de percussione sua ingratus existat, si ipse hinc sine flagello non exiit, qui hic sine peccato vixit?

CAPUT XIII [Al. XXXVII] Quomodo admonendi qui flagella metuunt, et qui contemnunt. [0070A]  

(Admonitio 14.) Aliter admonendi sunt qui flagella metuunt, 52 et propterea innocenter vivunt; atque aliter admonendi sunt, qui sic in iniquitate durnerunt, ut neque per flagella corrigantur. Dicendum namque est flagella timentibus, ut et bona temporalia nequaquam pro magno desiderent, quae adesse etiam pravis vident; et mala praesentia nequaquam velut intolerabilia fugiant, quibus hic plerumque etiam bonos affici non ignorant. Admonendi sunt ut si malis veraciter carere desiderant, aeterna supplicia perhorrescant, neque in hoc suppliciorum timore remaneant, sed ad amoris gratiam nutrimento charitatis  [0070B] excrescant. Scriptum quippe est: Perfecta charitas foras mittit timorem  (I Joan. IV, 18) . Et rursum scriptum est: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater  (Rom. VIII, 15) . Unde idem doctor iterum dicit: Ubi spiritus Domini, ibi libertas  (II Cor. III, 17) . Si ergo adhuc a prava actione formidata poena prohibet, profecto formidantis animum nulla spiritus libertas tenet. Nam si poenam non metueret, culpam proculdubio perpetraret. Ignorat itaque mens gratiam libertatis, quam ligat servitus timoris. Bona enim pro semetipsis amanda sunt, et non poenis compellentibus exsequenda. Nam qui propterea bona facit, quia tormentorum mala  [0070C] metuit, vult non esse quod metuat, ut audenter illicita committat. Unde luce clarius constat quod coram Deo innocentia amittitur, ante cujus oculos desiderio peccatur.

At contra hi, quos ab iniquitatibus nec flagella compescunt, tanto acriori invectione feriendi sunt, quanto majori insensibilitate duruerunt. Plerumque enim sine dedignatione dedignandi sunt, sine desperatione desperandi; ita duntaxat, ut et ostensa desperatio formidinem incutiat, et subjuncta admonitio ad spem reducat. Districte itaque contra illos divinae sententiae proferendae sunt, ut ad cognitionem sui considerata aeterna animadversione revocentur. Audiant enim in se impletum esse quod scriptum est: Si confuderis stultum in pila, quasi ptisanas ferienti desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus  (Prov.  [0070D] XXVII, 22) . Contra hos propheta Domino conqueritur, dicens: Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam  (Jer. V, 3) . Hinc est quod Dominus dicit: Interfeci et perdidi populum istum, et tamen a viis suis non sunt reversi  (Isai. IX, 13) . Hinc rursum ait: Populus non est reversus ad percutientem se  (Jer. XV, 6) . Hinc voce flagellantium propheta conqueritur, dicens: Curavimus Babylonem et non est sanata  (Jer. LI, 9) . Babylon quippe curatur, nec tamen ad sanitatem reducitur, quando mens in prava actione confusa, verba correptionis audit, flagella correptionis percipit, et tamen ad recta salutis itinera redire contemnit.  [0071A] Hinc captivo Israelitico populo, nec tamen ab iniquitate converso Dominus exprobrat, dicens: Versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti aes, et [a [0071D] Hic et infra semper legitur, stagnum, in Trec., Corb., Laud. et Gemet.]  stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis  (Ezech. XXII, 18) . Ac si aperte dicat: Purgare eos per ignem tribulationis volui, et argentum illos vel aurum fieri quaesivi, sed in fornace mihi in aes, stannum, et ferrum, et plumbum versi sunt, quia non ad virtutem, sed ad vitia etiam in tribulatione proruperunt. Aes quippe dum percutitur, amplius metallis caeteris sonitum reddit. Qui igitur in percussione positus erumpit ad sonitum murmurationis, in aes versus est 53 in medio fornacis. Stannum vero cum ex arte componitur, argenti speciem mentitur. Qui ergo simulationis vitio non caret in  [0071B] tribulatione, stannum factus est in fornace. Ferro autem utitur, qui vitae proximi insidiatur. Ferrum itaque in fornace est qui nocendi malitiam non amittit in tribulatione. Plumbum quoque caeteris metallis est gravius. In fornace ergo plumbum invenitur, qui sic peccati sui pondere premitur, ut etiam in tribulatione positus [b [0071D] Gemet. aliique Norm. cum tertio Carnot., aeternis desideriis non elevetur.]  a terrenis desideriis non levetur. Hinc rursum scriptum est: Multo labore sudatum est, et non exivit [c [0071D] Corb., de eo. Laud., de camino.]  de ea nimia rubigo ejus neque per ignem  (Ezech. XXIV, 12) . Ignem quippe nobis tribulationis admovet, [d [0071D] Trec., Corb., Laud., Gemet. et alii Norm., ut in nos . . . . purget.]  ut in nobis vitiorum purget; sed nec per ignem rubiginem amittimus, quando et inter flagella vitio non caremus. Hinc Propheta iterum dicit: Frustra conflavit conflator; malitiae eorum non sunt consumptae  (Jer. VI, 29) .

 [0071C] Sciendum vero est, quod nonnunquam cum inter flagellorum duritiam remanent incorrecti, dulci sunt admonitione mulcendi. Quos enim cruciamenta non corrigunt, nonnunquam ab iniquis actionibus lenia blandimenta compescunt; quia et plerumque aegros, quos fortis [e [0071D] Carnot. primus. purgamentorum, quem sequeremur nisi Trec. et caeteri Mss. nos cogerent praeferre,  [0072D] pigmentorum.]  pigmentorum potio curare non valuit, ad salutem pristinam tepens aqua revocavit; et nonnulla vulnera quae curari incisione nequeunt, fomentis olei sanantur. Et durus [f [0072D] Trec., duo priores Gemet. et vetust., adamans; ibid., pro recipit, Laud. habet minime non recipit, optimo sensu, sc., adamas ne minimam quidem herri incisionem patitur.]  adamas incisionem ferri minime recipit, sed leni hircorum sanguine mollescit.

CAPUT XIV [Al. XXXVIII]. Quomodo admonendi taciturni et verbosi.

(Admonitio 15) Aliter admonendi sunt nimis taciti, atque aliter multiloquio vacantes. Insinuari namque  [0071D] nimis tacitis debet, quia dum quaedam vitia incaute fugiunt, occulte deterioribus implicantur. Nam saepe linguam quia immoderatius frenant, in corde gravius multiloquium tolerant; ut eo plus cogitationes in mente ferveant, quo illas violenta custodia indiscreti silentii augustat. Quae plerumque tanto latius diffluunt, quanto se esse securius aestimant, quia foris a  [0072A]  reprehensoribus non videntur. Unde nonnunquam mens in superbiam extollitur, et quos loquentes audit, quasi infirmos despicit. Cumque os corporis claudit, quantum se vitiis superbiendo aperiat non agnoscit. Linguam etenim premit, mentem elevat; et cum suam nequitiam minime considerat, tanto apud se cunctos liberius, quanto et secretius accusat. Admonendi sunt igitur nimis taciti, ut scire sollicite studeant, non solum quales foris ostendere, sed etiam quales se debeant intus exhibere, ut plus ex cogitationibus occultum judicium quam ex sermonibus reprehensionem metuant proximorum. Scriptum namque est: Fili mi, attende sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, ut custodias cogitationes  (Prov. V, 1) . Nil quippe in nobis  [0072B] est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties per pravas cogitationes defluit. Hinc etenim Psalmista ait: Cor meum dereliquit me  (Ps. XXXIX, 13) . Hinc ad semetipsum rediens, ait: Invenit servus tuus cor suum ut oraret te  (II Reg. VII, 27) . Cum ergo cogitatio per custodiam 54 restringitur, cor quod fugere consuevit invenitur.

Plerumque autem nimis taciti cum nonnulla injusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt, quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias tranquille lingua diceret, [g [0072D] Corb., Laud., Belvac., secundus Carnot., mens a conscientiae dolore aliena maneret. Belv. tamen et secundus Carnot. habent, maneret, pro maneret, errore amanuensi. Sequimur Trecensem et alios.]  a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant. Nam cum putredo quae interius fervet ejicitur, ad salutem dolor aperitur. Scire igitur debent, qui plus quam expedit tacent, ne inter molesta quae tolerant,  [0072C] dum linguam tenent, vim doloris exaggerent. Admonendi sunt enim ut si proximos sicut se diligunt, minime illis taceant unde eos juste reprehendunt. Vocis enim medicamine utrorumque saluti concurritur, dum et ab illo qui infert actio prava compescitur, et ab hoc qui sustinet doloris fervor vulnere aperto temperatur. Qui enim proximorum mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt, et eo mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant curare noluerunt. Lingua itaque discrete frenanda est, non insolubiliter obliganda. Scriptum namque est: Sapiens tacebit usque ad tempus  (Eccli. XX, 7) , ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum  [0072D] se utilitatis impendat. Et rursum scriptum est: Tempus tacendi, et tempus loquendi  (Eccle. III, 7) . Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat; aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quod bene Psalmista considerans, dicit: Pone, Domine, custodiam ori meo, et  [0073A] ostium circumstantiae labiis meis  (Ps. CXL, 3) . Non enim poni ori suo parietem, sed ostium petit, quod videlicet aperitur et clauditur. Unde et nobis caute discendum est, quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat.

At contra abmonendi sunt multiloquio vacantes, ut vigilanter aspiciant a quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabuntur. Humana etenim mens aquae more [a [0073D] In Angl., aquae more circumclusae. Stant pro nostra lectione Trec., Belv., tres Carnot., Rothmomag. Lyr.]  circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit; et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius ad sui cognitionem non sufficit,  [0073B] quia per multiloquium sparsa, a secreto se intimae considerationis excludit. Totam vero se insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla munitione custodiae circumcludit. Unde scriptum est: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum  (Prov. XXV, 28) . Quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis; et cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario ostendit. Quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat.

Plerumque autem quia per quosdam gradus desidiosa mens in lapsum casus impellitur, dum 55 otiosa cavere verba negligimus, ad noxia pervenimus;  [0073C] ut prius loqui aliena libeat, postmodum detractionibus eorum vitam [b [0073D] Laud., de qubius loquimur.]  de quibus loquitur mordeat, ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Hine seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum  (Prov. XVII, 14) . Aquam quippe dimittere est linguam in fluxum eloquii relaxare. Quo contra in bona etiam parte iterum dicitur: Aqua profunda, verba ex ore viri  (Ibid., XVIII, 4) . Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde e diverso scriptum est: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat  (Ibid., XXVI. 10) . Quod autem multiloquio quisque serviens, [c [0073D] Belv. et duo priores Carnot., serviens, linguam frenare nequiverit accidet ut rectitudinem, etc.]  rectitudinem  [0073D] justitiae tenere nequaquam possit, testatur Propheta qui ait: Vir linguosus non dirigetur super terram  (Ps. CXXXIX, 12) . Hinc quoque Salomon iterum dicit: In multiloquio non deerit peccatum  (Prov. X, 19) . Hinc Isaias ait: Cultus justitiae silentium  (Is. XXXII, 17) , videlicet indicans quia mentis justitia desolatur quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc  [0074A] Jacobus ait: Si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio  (Jac. I, 26) . Hinc rursum ait: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum  (Ibid., 19) . Hinc iterum, linguae vim definiens, adjungit: Inquietum malum, plena veneno mortifero  (Jac. II, 8) . Hinc per semetipsam nos Veritas admonet, dicens: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii  (Matth. XII, 36) . Otiosum quippe verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo de otioso sermone ratio exigitur, pensemus quae poena multiloquium maneat, in quo etiam per noxia verba peccatur.

CAPUT XV [Al. XXXIX]. Quomodo admonendi pigri et praecipites. [0074B]

(Admonitio 16.) Aliter admonendi sunt pigri, atque aliter praecipites. Illi namque suadendi sunt, ne agenda bona, dum differunt, amittant; isti vero admonendi sunt, ne dum bonorum tempus incaute festinando praeveniunt, eorum merita immutent. Pigris itaque intimandum est quod saepe dum opportune agere quae possumus nolumus, paulo post cum volumus non valemus. Ipsa quippe mentis desidia dum congruo fervore non accenditur, a bonorum desiderio funditus, convalescente furtim torpore mactatur. Unde aperte per Salomonem dicitur: Pigredo immittit soporem  (Prov. XIX, 15) . Piger enim recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nil operando torpescat; sed pigredo soporem immittere dicitur, quia paulisper  [0074C] etiam [d [0073D] In Belv., Corb., Theod. et duobus prioribus Carnot., recte sentiendo. Quae lectio a recto sensu non abhorret, modo sic legatur: quia paulisper  [0074D] etiam recte sentiendo vigilantia amittitur. Scilicet non sufficit recte sentire, nisi bonum operemur, quo neglecto amittitur vigilantia. Alia lectio quam sequimur, est Trec., Gemet., etc.]  recte sentiendi vigilantia amittitur, dum a bene operandi studio cessatur. Ubi recte subjungitur: Et anima dissoluta esuriet  (Ibid.) . Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit; et dum studiorum sublimium vigore non constringitur, cupiditatis infimae  [e [0074D] Laud. et primus Carnot., cup. infirmae acumine sauc. Belv. et secundus Carn. habent etiam acumine, additis post sanciatur, his verbis, vel fames augetur.]  fame sauciatur; ut quo se per disciplinam 56 ligare dissimulat, eo se esuriens per voluptatum desideria spargat. Hinc ab eodem rursus Salomone scribitur: In desideriis est omnis otiosus  (Prov. XXI, 26) . Hinc ipsa Veritate praedicante  (Matth. XII, 44, 45) , uno quidem exeunte spiritu munda domus dicitur, sed multiplicius redeunte dum vacat occupatur. Plerumque piger dum necessaria agere negligit, quaedam sibi difficilia opponit, quaedam vero  [0074D] incaute formidat; et dum quasi invenit quod velut juste metuat, ostendit quod in otio quasi non injuste torpescat. Cui recte per Salomonem dicitur: Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei  (Prov. XX, 4) . Propter frigus quippe piger non arat, [f [0074D] Norm. et Carnot., dum desidia et torp.]  dum desidiae torpore constrictus, agere quae debet bona dissimulat. Propter frigus piger  [0075A] non arat, dum parva ex adverso mala metuit, et operari maxima praetermittit. Bene autem dicitur: Mendicabit aestate, et non dabitur ei. Qui enim nunc in bonis operibus non exsudat, cum sol judicii ferventior apparuerit, quia frustra regni aditum postulat, nil accipiens aestate mendicat. Bene huic per eumdem Salomonem rursum dicitur: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit  (Eccle. XI, 4) . Quid enim per ventum, nisi malignorum spirituum tentatio exprimitur? Et quid per nubes quae moventur a vento, nisi [a [0075D] Hoc est, adversantium pravorum impetus, et oppugnationes. De sensu vocis hujus apud Gregorium, vide l. II Moral. n. 51.]  adversitates pravorum hominum designantur? A ventis videlicet impelluntur nubes, quia immundorum spirituum afflatu pravi excitantur homines. Qui ergo observat ventum, non seminat; et qui considerat  [0075B] nubes, nunquam metit; quia quisquis tentationem malignorum spirituum, quisquis persecutionem pravorum hominum metuit, neque nunc grana boni operis seminat, neque tunc manipulos sanctae retributionis secat.

At contra, praecipites dum bonorum actuum praeveniunt tempus, meritum pervertunt, et saepe in malis corruunt, dum bona minime discernunt. Qui nequaquam quae quando agant inspiciunt, sed plerumque acta quia ita non debuerunt agere cognoscunt. Quibus sub auditoris specie recte apud [b [0075D] Hic sanctus doctor librum Ecclesiastici diserte Salomoni tribuit, cujus auctorem saepe alibi appellat tantum, quemdam sapientem. Vide l. VII Moral, II. 45; l. XX, n. 51; l. XXVII, n. 53; l. XXXIII, n. 23. Infra, in admonitione 22, Salomon, juxta quosdam Mss. optimae fidei, pronuntiatur scriptor hujus sacri libri. Consule ibidem notam a.]  Salomonem dicitur: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis  (Eccli. XXXII, 24) . Et rursum: Palbebrae tuae precedant gressus tuos  (Prov. IV, 25) . Palpebrae quippe gressus praecedunt, cum operationem  [0075C] nostram consilia recta praeveniunt. Qui enim negligit considerando praevidere quod facit, gressus tendit, oculos claudit, pergendo iter conficit, sed praevidendo sibimetipsi non antecedit, atque idcirco citius corruit, quia quo pedem operis ponere debeat, per palpebram consilii non attendit.

CAPUT XVI [Al. XL]. Quomodo admonendi mansueti et iracundi.

(Admonitio 17.) Aliter admonendi sunt mansueti, atque aliter iracundi. Nunnunquam enim mansueti cum praesunt, vicinum et quasi juxta positum torporem desidiae patiuntur. Et plerumque nimia resolutione lenitatis, ultra quam necesse est vigorem districtionis emolliunt. At contra iracundi cum regiminum  [0075D] loca percipiunt, quo impellente ira in mentis vaesaniam 57 devolvuntur, eo etiam subditorum vitam dissipata quietis tranquillitate confundunt. Quos cum furor agit in praeceps, ignorant quidquid irati faciunt, ignorant quidquid a semetipsis  [0076A] patiuntur irati. Nunnunquam vero, quod est gravius, irae suae stimulum justitiae zelum putant. Et cum vitium virtus creditur, sine metu culpa cumulatur. Saepe ergo mansueti dissolutionis torpescunt taedio; saepe iracundi rectitudinis falluntur zelo. Illorum itaque virtuti vitium latenter adjungitur; his autem suum vitium quasi virtus fervens videtur. Admonendi sunt igitur illi ut fugiant quod juxta ipsos est, isti quod in ipsis est attendant; illi quod non habent discernant, [c [0075D] Secundus Carn., Corb., Longip., Rothomag., Lyr. et tertius Gemet.: Isti quod habent amplectantur.  [0076D] Mansueti per sollicitudinem torporem damnent, iracundi perturbationem. Ita etiam primus Carnot., adjecto ut, ante torporem. In Laud., Belv. et tertio Carnot.: Illi quid habent discernant, isti quod non habent amplectantur. Mansueti per sollicitudinem torp. damnent. Duo priores Gemet.: Mansueti pro sollicitudine torp. damnent. Sequitur cum omnibus Edit. Trecensem.]  isti quod habent. Amplectantur mansueti sollicitudinem, damnent iracundi perturbationem. Admonendi sunt mansueti, ut habere etiam aemulationem justitiae studeant; admonendi sunt iracundi, ut aemulationi quam se habere existimant, mansuetudinem subjungant. Idcirco  [0076B] namque Spiritus sanctus in columba nobis est et in igne monstratus, quia videlicet omnes quos implet, et columbae simplicitate mansuetos, et igne zeli ardentes exhibet.

Nequaquam ergo sancto Spiritu plenus est, qui aut in tranquillitate mansuetudinis fervorem aemulationis deserit, aut rursum in aemulationis ardore virtutem mansuetudinis amittit. Quod fortasse melius ostendimus, si in medium Pauli magisterium proferamus, qui duobus discipulis et non diversa charitate praeditis, diversa tamen adjutoria praedicationis impendit. Timotheum namque admonens, ait: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina  (II Tim. IV, 2) . Titum quoque admonet dicens: Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio  (Tit. II, 15) . Quid est quod doctrinam suam tanta arte dispensat,  [0076C]  [d [0076D] Belv. et secundus Carn., ut ad exhibenda haec.]  ut in exhibenda hac, alteri imperium, atque alteri patientiam proponat, nisi quod mansuetioris spiritus Titum, et paulo ferventioris vidit esse Timotheum? Illum per aemulationis studium inflammat, hunc per lenitatem patientiae temperat. Illi quod deest jungit, huic quod super est subtrahit. Illum stimulo impellere nititur, hunc freno moderatur. Magnus quippe susceptae Ecclesiae colonus, alios palmites ut crescere debeant rigat; alios cum plus justo crescere conspicit resecat, ne aut non crescendo non ferant fructus, aut, immoderate crescendo, quos protulerint amittant. Sed longe alia est ira quae sub aemulationis specie subripit, alia quae turbatum cor et sine justitiae praetextu confundit. Illa enim in hoc quod debet inordinate extenditur, haec autem semper in his quae  [0076D] non debet inflammatur. Sciendum quippe est quia in hoc ab impatientibus iracundi differunt, quod illi ab aliis illata non tolerant, isti autem etiam quae tolerentur important. Nam iracundi saepe etiam [e [0076D] Laud., dedignantes inseq. Tertius Carnot., declinantes ut dedignantes inseq.]  se declinantes  [0077A] insequuntur, rixae occasionem commovent, labore contentionis gaudent; quos tamen melius corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinamus. Perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad se reducti tanto [a [0077D] Gemet. ac pl. Norm., tanto libentius.]  liberius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, perversum videtur. Unde et Nabal ebrio culpam 58 suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit  (I Reg. XXV, 37) . Idcirco enim malum quod fecerat, cognoscere potuit, quia hoc ebrius non audivit.

Cum vero ita iracundi alios impetunt, ut declinari omnino non possint, non aperta exprobratione, sed sub quadam sunt cautela reverentiae parcendo feriendi.  [0077B] Quod melius ostendimus, si Abner factum ad medium deducamus. Hunc quippe cum Asael vi incautae praecipitationis impeteret, scriptum est: Locutus est Abner ad Asael, dicens: Recede, noli me persequi, ne compellar confodere te in terram. Qui audire contempsit, et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est  (II Reg. II, 22, 23) . Cujus enim Asael typum tenuit, nisi eorum, quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu tanto caute declinandi sunt, quanto et insane rapiuntur. Unde et Abner, qui nostro sermone patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra  [0077C] irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael persequi et insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes conantur reprimere, nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant; quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum pungant. Unde et Abner cum contra persequentem substitit, non eum recta, sed aversa asta transforavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere, et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occumbit, quia commotae mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen  [0077D] responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quod et erexerant statim cadunt. Qui ergo [b [0077D] Editi, a furoris sui, contra Mss. tam Angl. quam nostrorum fidem.]  a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.

CAPUT XVII [Al. XLI]. Quomodo admonendi humiles et elati.

(Admonitio 18.) Aliter admonendi sunt humiles, atque aliter elati. Illis insinuandum est quam sit vera excellentia quam sperando tenent; istis vero intimandum est quam sit nulla temporalis gloria, quam et amplectentes non tenent. Audiant humiles quam  [0078A] sint aeterna quae appetunt, quam transitoria quae contemnunt; audiant elati quam sint transitoria quae ambiunt, quam aeterna quae perdunt. Audiant humiles ex magistra voce Veritatis: Omnis qui se humiliat, exaltabitur  (Luc. XVIII, 14) ; audiant elati: Omnis qui se exaltat, humiliabitur  (Ibid.) . Audiant humiles: Gloriam praecedit humilitas; audiant elati: Ante ruinam exaltatur spiritus  (Prov. XV, 33; XVI, 18) . Audiant humiles: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum, et trementem sermones meos  (Isai. LXVI, 2) ? audiant elati: Quid superbit terra et cinis  (Eccli. X, 9) ? Audiant humiles: Deus humilia respicit; audiant elati: Et alta a longe cognoscit  (Psal. CXXXVII, 6) . Audiant 59 humiles, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare  (Matth. XX, 28) ; audiant  [0078B] elati, quia initium omnis peccati superbia est  (Eccli. X, 15) . Audiant humiles, quia Redemptor noster humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem  (Philip. II, 8) ; audiant elati quod de eorum capite scriptum est: Ipse est rex super universos filios superbiae  (Job. XLI, 25) . Occasio igitur perditionis nostrae facta est superbia diaboli, et argumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis enim noster inter omnia conditus, voluit videri supra omnia elatus: Redemptor autem noster magnus manens super omnia, [c [0077D] De hoc loquendi modo Gregorio familiari, vide  [0078D] l. XV Moral., n. 20; l. XVI, n. 37, ac passim.]  fieri inter omnia dignatus est parvus.

Dicatur ergo humilibus, quia dum se dejiciunt, ad Dei similitudinem ascendunt: dicatur elatis, quia dum se erigunt, in apostatae angeli imitationem cadunt.  [0078C] Quid itaque elatione dejectius, quae dum supra se tenditur, ab altitudine verae celsitudinis elongatur? Et quid humilitate sublimius, quae dum se in ima deprimit, auctori suo manenti super summa conjungit? Est tamen aliud quod in eis debeat caute pensari, quia saepe quidam humilitatis decipiuntur specie, quidam vero elationis suae ignoratione falluntur. Nam plerumque nonnullis qui sibi humiles videntur, is qui hominibus deferri non debet, conjunctus est timor; plerumque vero elatos comitari solet liberae vocis assertio. Et cum quaedam increpanda sunt vitia, illi reticent ex timore, et tamen tacere se aestimant ex humilitate, isti loquuntur per impatientiam elationis, et tamen se credunt loqui per libertatem rectitudinis. Illos ut perversa non increpent, sub specie humilitatis premit culpa formidinis; istos ad  [0078D] increpanda quae non debent, aut magis increpanda quam debent, sub imagine libertatis effrenatio impellit tumoris. [d [0078D] Gratianus haec referens, non verba sed sensum reddit.]  Unde et elati admonendi sunt  (II, q. 7, c. Admonendi) , ne plus quam decet sint liberi; et humiles admonendi sunt, ne plus quam expedit sint subjecti, ne aut illi defensionem justitiae vertant in exercitationem superbiae, aut isti cum student plus quam necesse est hominibus subjici, compellantur eorum etiam vitia venerari.

Considerandum vero est quod plerumque elatos  [0079A] utilius corripimus, si eorum correptionibus quaedam laudum fomenta misceamus. Inferenda namque illis sunt aut alia bona quae in ipsis sunt, aut dicendum certe quae poterant esse si non sunt; et tunc demum resecanda sunt mala quae nobis displicent, cum prius ad audiendum eorum placabilem mentem fecerint praemissa bona quae placent. Nam et equos indomitos blanda prius manu tangimus, ut eos nobis plenius postmodum etiam per flagella subigamus. Et amaro pigmentorum poculo mellis dulcedo adjungitur, ne ea quae saluti profutura est, in ipso gustu aspera amaritudo sentiatur; dum vero gustus per dulcedinem fallitur, [a [0079D] Laud. et secundus Gemet., humor mortifer. Sic quoque legitur in Gemet. primo, sed a secunda manu.]  humor mortiferus per amaritudinem vacuatur. Ipsa ergo in elatis invectionis exordia, permixta sunt laude temperanda, ut dum admittunt  [0079B] favores quos diligunt, etiam correptiones recipiant quas oderunt.

Plerumque autem persuadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis potius 60 quam illis profuturum dicamus, si eorum [b [0079D] Laud., Longip., Val. Cl., duo priores Gemet., et tertius Carnot., moderationem.]  meliorationem nobis magis quam sibi impendi postulemus. Facile enim ad bonum elatio flectitur, si et aliis ejus inflexio prodesse credatur. Unde Moyses, qui regente se Deo, deserti iter aerea columna duce pergebat [c [0079D] Al., Jetro. Cod. Corb. habet utramque lectionem.]  cum Hobab cognatum suum a gentilitatis conversatione vellet educere, et omnipotentis Dei dominio subjugare: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut bene faciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli. Cui cum respondisset ille: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam in qua natus sum; illico adjunxit: Noli nos relinquere;  [0079C] tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster  (Num. X, 29, seq.) . Neque enim Moysi mentem ignorantia itineris angustabat, quem et [d [0079D] Laud., Rothom., Lyr., ad prophetae. In Trec., Corb. et plerisque legitur, quam, sc. mentem, pro  [0080D] quam.]  ad prophetiae scientiam cognitio Divinitatis expanderat, quem columna exterius praeibat, quem de cunctis interius per conversationem cum Deo sedulam locutio familiaris instruebat. Sed videlicet vir providus elato auditori colloquens, solatium petivit ut daret; ducem requirebat in via, ut dux ei fieri potuisset ad vitam. Egit itaque ut superbus auditor voci ad meliora suadenti eo magis fieret devotus, quo putaretur necessarius; et unde se exhortatorem suum praecedere crederet, inde se sub verbis exhortantis inclinaret.

CAPUT XVIII [Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. [0079D]

(Admonitio 19.) Aliter admonendi sunt pertinaces, atque aliter inconstantes. Illis dicendum est quod plus de se quam sunt sentiunt, et idcirco alienis consiliis non acquiescunt; istis vero intimandum est  [0080A] quod valde se despicientes negligunt, et ideo levitate cogitationum a suo judicio per temporum momenta flectuntur. Illis dicendum est quia nisi meliores se caeteris aestimarent, nequaquam cunctorum consilia suae deliberationi postponerent; istis dicendum est quia si hoc quod sunt, utcunque attenderent, nequaquam eos per tot [e [0080D] Edit. pleraeque, varietatis littora, quibus ex Mss. ignoramus. Paulo post habent, fructus vineae suae pro viae. Hebr. textus, ejusque versiones, nec non Mss. sancti Gregorii cogunt legere, viae suae.]  varietatis latera mutabilitatis aura versaret. Illis per Paulum dicitur: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos  (Rom. XII, 16) ; at contra isti audiunt: Non circumferamur omni vento doctrinae  (Ephes. IV, 14) . De illis per Salomonen dicitur: Comedent fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur  (Prov. I, 31) ; de istis autem ab eo rursus scribitur: Cor stultorum dissimile erit  (Ibid., XV, 7) . Cor quippe sapientum sibimetipsi semper est simile;  [0080B] quia dum rectis persuasionibus acquiescit, constanter se in bono opere dirigit. Cor vero stultorum dissimile est, quia dum mutabilitate se varium exhibet, nunquam id quod fuerat manet. Et quia quaedam vitia sicut ex semetipsis gignunt alia, ita ex aliis oriuntur, sciendum summopere est quod tunc ea corripiendo melius tergimus, cum ab ipso amaritudinis suae fonte siccamus. Pertinacia quippe ex superbia, inconstantia vero ex levitate generatur.

Admonendi igitur sunt pertinaces, ut elationem suae cogitationis agnoscant, et semetipsos vincere studeant; ne dum rectis aliorum suasionibus foris superari despiciunt, intus a superbia 61 captivi teneantur. Admonendi sunt, ut solerter aspiciant quia Filius hominis, cui una semper cum Patre voluntas est, ut exemplum nobis frangendae nostrae voluntatis  [0080C] praebeat, dicit: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris  (Joan. V, 30) . Qui ut hujus adhuc virtutis gratiam commendaret, servaturum se hoc in extremo judicio praemisit, dicens: Ego a me ipso non possum facere quidquam, sed sicut audio, judico  (Ibid.) . Qua itaque [f [0080D] Laud., constantia.]  conscientia dedignatur homo alienae voluntati acquiescere, quando Dei et hominis Filius, cum virtutis suae gloriam venit ostendere, testatur se non a semetipso judicare?

At contra admonendi sunt inconstantes, ut mentem gravitate roborent. Tunc enim genimina in se mutabilitatis  [g [0080D] Laud, et tertius Gemet., arescunt. Alii Norm., arefiunt.]  arefaciunt, cum a corde prius radicem levitatis abscidunt, quia et tunc fabrica robusta construitur, cum prius locus solidus, in quo fundamentum poni debeat, providetur. Nisi ergo ante mentis levitas  [0080D]  caveatur, cogitationum inconstantia minime vincitur. A quibus se alienum Paulus fuisse perhibuit, cum dicit: Nunquid levitate usus sum? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me, est et non  (I Cor. I, 17) ? Ac si aperte dicat: Idcirco mutabilitatis  [0081A] aura non moveor, quia levitatis vitio non succumbo.

CAPUT XIX [Al. XLIII]. Quomodo admonendi qui intemperantius, et qui parcius cibo utuntur.

(Admonitio 20.) Aliter admonendi sunt gulae dediti, atque aliter abstinentes. Illos enim superfluitas locutionis, levitas operis, atque luxuria; istos vero saepe impatientiae, saepe vero superbiae culpa comitatur. Nisi enim gulae deditos immoderata loquacitas raperet, dives ille qui epulatus quotidie dicitur splendide in lingua gravius non arderet, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma  (Luc. XVI, 24) .  [0081B] Quibus profecto verbis ostenditur quia epulando quotidie crebrius in lingua peccaverat, qui totus ardens refrigerari se praecipue in lingua requirebat. Rursum quia gulae deditos levitas protinus operis sequitur, auctoritas sacra testatur, dicens: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere  (Exod. XXXII, 6) . Quos plerumque edacitas usque ad luxuriam pertrahit, quia dum satietate venter extenditur, aculei libidinis excitantur. Unde et hosti callido, qui primi hominis sensum in concupiscentia pomi aperuit, sed in peccati laqueo strinxit, divina voce dicitur: Pectore et venire repes  (Gen. III, 14) , ac si ei aperte diceretur: Cogitatione et ingluvie super humana corda dominaberis. Quia gulae deditos luxuria sequitur, propheta testatur, qui dum aperta narrat, occulta  [0081C] denuntiat, dicens: Princeps cocorum destruxit muros Jerusalem  (Jer. XXXIX, 9; IV Reg. XXV, 10, sec. LXX) . Princeps namque cocorum venter est  (Dist. 44, initio) , cui magna cura obsequium a cocis impenditur, ut ipse delectabiliter cibis impleatur. Muri autem Jerusalem virtutes sunt animae, ad desiderium supernae pacis elevatae. Cocorum igitur princeps muros Jerusalem dejicit; quia dum venter ingluvie extenditur, virtutes animae per luxuriam destruuntur.

62 Quo contra nisi mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excuteret, nequaquam Petrus cum diceret: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam  (II Petr. I, 5) ; protinus vigilanter adjungeret, dicens: In abstinentia autem patientiam.  [0081D] Deesse quippe abstinentibus patientiam praevidit, quae eis ut adesset admonuit. Rursum nisi cogitationes abstinentium nonnunquam superbiae culpa transfigeret, Paulus minime dixisset: Qui non manducat, manducantem non judicet  (Rom. XIV. 3) . Qui rursum ad alios loquens, dum de abstinentiae virtute gloriantium praecepta perstringeret, adjunxit: Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non  [0082A] in honore aliquo ad saturitatem carnis  (Coloss. II, 23) . Qua in re notandum est quod in disputatione sua praedicator egregius superstitioni humilitatis speciem jungit, quia dum plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris ostenditur, sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur. Et nisi aliquando mens ex abstinentiae virtute tumesceret, nequaquam hanc velut inter magna merita Pharisaeus arrogans studiose numeraret, dicens: Jejuno bis in Sabbato  (Luc. XVIII, 12) . Admonendi ergo sunt gulae dediti, ne in eo quod escarum delectationi incubant, luxuriae se mucrone transfigant; et quanta sibi per esum loquacitas, quanta mentis levitas insidietur, aspiciant, ne dum ventri molliter serviunt, vitiorum laqueis crudeliter astringantur.  [0082B] Tanto enim longius a secundo parente receditur, quanto per immoderatum usum dum manus ad cibum tenditur, parentis primi lapsus iteratur. At contra admonendi sunt abstinentes, ut sollicite semper aspiciant, ne cum gulae vitium fugiunt, acriora his vitia quasi ex virtute generentur; ne dum carnem macerant, ad impatientiam spiritus erumpant: et nulla jam virtus sit quod caro vincitur, si spiritus ab ira superatur. Aliquando autem dum mens abstinentium ab ira se deprimit, hanc quasi peregrina veniens laetitia corrumpit, et eo abstinentiae bonum deperit, quo sese a spiritalibus vitiis minime custodit. Unde recte per prophetam dicitur: In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae  (Isai. LVIII, 3, sec. LXX) . Et paulo post: In judicia et  [0082C] rixas jejunatis, et percutitis pugnis  (Ibid.)  [a [0081D] Trec., Carnot. primus et Belv., a prima manu, voluptas. Retinuimus voluntas, quod referatur ad locum Isaiae, in quo legitur voluntates vestrae. Quanquam in Trecensi legamus, voluptates. At in Hebr. fonte et in translatione septuaginta Interp. ex qua  [0082D] desumuntur laudata verba, legitur voluntas aut voluntates. In versionibus Syriaca et Arabica habes, cupiditatibus indulgetis, cupidatates quaeritis. Verum hic cupiditates non possunt significare voluptates, sed propriam voluntatem.]  Voluntas quippe ad laetitiam pertinet, pugnus ad iram. Incassum ergo per abstinentiam corpus atteritur, si inordinatis dimissa motibus mens vitiis dissipatur. Rursumque admonendi sunt, ut abstinentiam suam et semper sine imminutione custodiant et nunquam hanc apud occultum judicem eximiae virtutis credant, ne si fortasse magni esse meriti creditur, cor in elationem sublevetur. Hinc namque per prophetam dicitur: Nunquid tale est jejunium quod elegi? Sed frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam  (Ibid., 5) .

Qua in re pensandum est virtus abstinentiae quam parva respicitur, quae nonnisi ex aliis virtutibus commendatur. Hinc Joel ait: Sanctificate jejunium.  [0082D] Jejunium quippe sanctificare, est adjunctis aliis bonis diguam Deo abstinentiam earnis ostendere. Admonendi sunt abstinentes, ut noverint quia tunc placentem Deo abstinentiam offerunt, 63 cum ea quae sibi de alimentis subtrahunt, indigentibus largiuntur. Solerter namque audiendum est, quod per prophetam Dominus redarguit, dicens: Cum jejunaretis et plangeretis in quinto et in septimo mense per hos septuaginta annos, nunquid jejunium jejunastis  [0083A] mihi? Et cum [a [0083D] Laud., Val. Cl. Corb., Gemet., comeditis et bibitis. Trec., cum comedi is et cum bibitis.]  comedistis et bibistis, nunquid non vobismetipsis comedistis, et vobismetipsis bibistis  (Zach. VII, 5 seq.) ? Non enimDeo, sed sibi quisque jejunat, si ea quae ventri ad tempus subtrahit, non egenis tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit.

Itaque ne aut illos appetitus gulae a mentis statu dejiciat, aut istos afflicta caro ex elatione supplantet, audiant illi ex ore Veritatis: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrictate, et curis hujus mundi  (Luc. XXI, 34) . Ubi utilis quoque pavor adjungitur: Et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae  (Ibidem, 35) . Audiant isti: Non quod intrat in os, coinquinat  [0083B] hominem, sed quod procedit ex ore, coinquinat hominem  (Matth. XV, 11) . Audiant illi: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc [b [0083D] Laud. Trec. et duo priores Gemet., et haec.]  et has destruet  (I Cor. VI, 13) . Et rursum: Non in commessationibus et ebrietatibus  (Rom. XIII, 13) . Et rursum: Esca nos non commendat Deo  (I Cor. VIII, 8) . Audiant isti, quia omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum  [Tit. I, 15) . Audiant illi: Quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum  (Philip. III, 19) . Audiant isti: Discedent quidam a fide  (I Tim. IV, 1, 3) . Et paulo post: Prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem. Audiant illi: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum: neque in quo frater  [0083C] tuus scandalizatur  (Rom. XIV, 21) . Audiant isti: Modico vino utere propter stomachum et frequentes tuas infimitates  (I. Tim. V, 23) . Quatenus et illi discant cibos carnis [c [0083D] Gemet. et Laud., immoderate.]  inordinate non appetere, et isti creaturam Dei quam non appetunt, non audeant condemnare.

CAPUT XX [Al. XLIV]. Quomodo admonendi qui sua distribuunt, et qui rapiunt aliena.

(Admonitio 21.) Aliter admonendi sunt qui jam sua misericorditer tribuunt, atque aliter qui adhuc et aliena rapere contendunt. Admonendi namque sunt qui jam sua misericorditer tribuunt, ne cogitatione tumida super eos se quibus terrena largiuntur, extollant; ne idcirco se meliores aestiment, quia contineri per  [0083D] se caeteros vident. Nam terrenae domus dominus famulorum ordines ministeriaque dispertiens, hos ut regant, illos vero statuit ut ab aliis regantur. Istos jubet ut necessaria caeteris praebeant, illos ut accepta ab aliis sumant. Et tamen plerumque offendunt qui regunt, et in patrisfamilias gratia permanent qui reguntur. Iram merentur qui dispensatores sunt, sine offensione perdurant qui ex aliena dispensatione  [0084A] subsistunt. Admonendi sunt igitur qui jam quae possident misericorditer tribuunt, ut a coelesti Domino dispensatores se positos subsidiorum temporalium agnoscant; et tanto humiliter praebeant, quanto et aliena esse intelligunt quae dispensant. Cumque in illorum ministerio quibus accepta largiuntur 64 constitutos se esse considerant, nequaquam eorum mentes tumor sublevet, sed timor premat. Unde et necesse est ut sollicite perpendant [d [0083D] Corb. hic et deinceps longa serie habet nec, pro ne.]  ne commissa indigne distribuant; ne quaedam quibus nulla, ne nulla quibus quaedam; ne multa quibus pauca, ne pauca praebeant quibus impendere multa debuerunt; ne praecipitatione hoc quod tribuunt inutiliter spargant; ne tarditate petentes noxie crucient; ne recipiendae hic gratiae intentio subrepat; ne dationis  [0084B] lumen laudis transitoriae appetitio exstinguat; ne oblatum munus conjuncta tristitia obsideat; ne in bene oblato munere animus plus quam decet hilarescat, ne sibi quidquam, cum totum recte impleverint, tribuant, et simul omnia postquam peregerint perdant. Ne enim sibi virtutem suae liberalitatis deputent, audiant quod scriptum est: Si quis administrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus  (I Petr. IV. 11) . Ne in benefactis immoderatius gaudeant, audiant quod scriptum est: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, [e [0083D] Aud. primus, non fecimus.]  fecimus  (Luc. XVII, 10) . Ne largitatem tristitia corrumpat, audiant quod scriptum est: Hilarem enim datorem diligit Deus  (II Cor. IX, 7) . Ne ex impenso munere transitoriam laudem quaerant,  [0084C] audiant quod scriptum est: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua  (Matth. VI, 3) ; Id est, piae dispensationi nequaquam se gloria vitae praesentis admisceat, sed opus rectitudinis [f [0084D] In Edit., appetitionem. Cogimur sequi Mss. turbam, et quidem optimorum, sc., Trec., Laud., Corb., duorum priorum Carnot.]  appetitio ignoret favoris. Ne impensae gratiae vicissitudinem requirant, audiant quod scriptum est: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio: sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos coecos; et beatus eris, quia non habent [g [0084D] Ita Corb., Trec., Laud., Gemet. Consentit vet. Edit. 1518. Aliae habent, unde retribuant.]  unde retribuere tibi  (Luc. XIV, 12 seq. etc.) . Ne quae praebenda sunt citius, sero praebeantur, audiant quod scriptum est: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare  (Prov. III, 28) . Ne sub obtentu [h [0084D] Laud. et nonnulli, pietatis.]  largitatis ea  [0084D] quae possident inutiliter spargant, audiant quod scriptum est: Sudet eleemosyna in manu tua. Ne cum multa necesse sint, pauca largiantur, audiant quod scriptum est: Qui parce seminat, parce et metet  (II Cor. IX, 6) . Ne cum pauca oportet, plurima praebeant et ipsi postmodum minime inopiam tolerantes ad impatientiam erumpant, audiant quod scriptum est: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex  [0085A] aequalitate, vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et ut illorum abundatia vestrae inopiae sit supplementum  (Ibid. VIII, 13, 14) . Cum enim dantis mens ferre inopiam nescit, si multa sibi subtrahit, occasionem contra se impatientiae exquirit. Prius namque praeparandus est patientiae animus, et tunc aut multa sunt aut cuncta largienda, ne dum minus aequanimiter inopia irruens fertur, et praemissae largitatis merces pereat, et adhuc mentem deterius murmuratio subsequens perdat. Ne omnino nihil eis praebeant, quibus conferre aliquid parvum debent, audiant quod scriptum est: Omni petenti te tribue  (Luc. VI, 30) . Ne saltem aliquid praebeant, quibus omnino conferre nil debent, audiant quod scriptum est: Da bono, et non receperis peccatorem; benefac humili, et non dederis  [0085B] impio  (Eccli. XII, 4) . Et rursum; Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus  (Tob. IV, 17) . 65 Panem enim suum et vinum peccatoribus praebet, qui iniquis subsidia pro eo quod iniqui sunt impendit. Unde et nonnulli hujus mundi divites, cum fame crucientur Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones. Qui vero indigenti etiam peccatori panem suum, non quia peccator, sed quia homo est, tribuit; nimirum non peccatorem, sed justum pauperem nutrit, quia in illo non culpam, sed naturam diligit.

Admonendi sunt etiam qui jam sua misericorditer largiuntur, ut sollicite custodire studeant, ne cum commissa peccata eleemosynis redimunt, adhuc redimenda  [0085C] committant; ne venalem Dei justitiam aestiment, si cum curant pro peccatis nummos tribuere, arbitrentur se posse inulte peccare. Plus est namque anima quam esca, et corpus quam vestimentum  (Matth. VI, 25; Luc. XII, 23) . Qui ergo escam aut vestimentum pauperibus largitur, sed tamen animae vel corporis iniquitate polluitur, quod minus est justitiae obtulit, et quod majus est, culpae; sua enim Deo dedit, et se diabolo.

At contra admonendi sunt qui adhuc et aliena rapere contendunt, ut sollicite audiant quid veniens in judicium Dominus dicat. Ait namque: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et  [0085D] non visitastis me  (Matth. XXV, 35, 36) . Quibus etiam praemittit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus  (Matth. XXV, 41) . Ecce nequaquam audiunt, [a [0085D] Corb., Belv., et duo priores Carnot., qui rapinas.]  quia rapinas vel quaelibet alia violenta commiserunt, et tamen aeternis gehennae ignibus mancipantur. Hinc ergo colligendum est quanta damnatione plectendi sunt qui rapiunt aliena, si tanta animadversione feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt. Perpendant  [0086A] quo eos obliget reatu res rapta, si tali subjicit poenae non tradita. Perpendant quid mereatur injustitia illata, si tanta percussione digna est pietas non impensa.

Cum aliena rapere intendunt, audiant quod scriptum est: Vae ei qui multiplicat non sua; usquequo aggravat contra se densum lutum  (Habac. II, 6) ? Avaro quippe contra se densum lutum aggravare, est terrena lucra cum pondere peccati cumulare. Cum multiplicare large habitationis spatia cupiunt, audiant quod scriptum est: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci. Nunquid habitabitis soli vos in medio terrae  (Isai. V, 8) ? Ac si aperte diceret: Quousque vos extenditis, [b [0085D] Trec., tres Gemet., Rothom., Audoen., Lyr., qui non habere in communi mundo minime potestis. Fortasse hic minime, non habet vim negandi, sed significat: ne minimam quidem mundi portionem aliis habitandam  [0086D] conceditis. Vide supra, c. 13, nota e.]  qui habere in communi mundo consortes  [0086B] minime potestis? Conjunctos quidem premitis, sed contra quos valeatis vos extendere, semper invenitis. Cum augendis pecuniis inhiant, audiant quod scriptum est: Avarus non impletur pecunia; et qui amat divitias, non capiet fructus ex eis  (Eccle. V, 9) . Fructus quippe ex illis caperet, si eas bene spargere non amando voluisset. Qui vero eas diligendo retinet, hic utique sine fructu derelinquet. Cum repleri cunctis simul [c [0086D] In vet. Edit. 1518 et Gussanv., operibus, crasso errore.]  opibus inardescunt, audiant quod scriptum est: Qui festinat ditari, non erit innocens  (Prov. XXVIII, 20) ; profecto enim qui augere opes ambit, vitare peccatum negligit; et more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus conspicit, quo stranguletur peccati laqueo non agnoscit. 66 Cum quaelibet praesentis mundi lucra desiderant, et ea  [0086C] quae de futuro [d [0086D] Vitiose in Excusis, de futuro damno.]  damna patientur, ignorant, audiant quod scriptum est: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit  (Prov. XX, 21) . Ex hac quippe vita initium ducimus, ut ad benedictionis sortem in novissimo veniamus: qui itaque in principio haereditari festinant, sortem sibi in novissimo [e [0086D] Gussanv., non minori errore, benedictione.]  benedictionis amputant; quia dum per avaritiae nequitiam hic multiplicari appetunt, illic ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. Cum vel plurima ambiunt, vel obtinere cuncta quae ambierint possunt, audiant quod scriptum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum faciat  (Matth. XVI, 26) ? Ac si aperte Veritas dicat: Quid prodest homini si totum quod extra se est congregat, si hoc ipsum solum quod ipse  [0086D] est, damnat? Plerumque autem citius raptorum avaritia corrigitur, si in verbis admonentis quam fugitiva sit praesens vita, monstretur: si eorum ad medium memoria deducatur, qui et ditari in hoc mundo diu conati sunt, et tamen in adeptis divitiis diu manere nequiverunt, quibus festina mors repente et simul abstulit quidquid eorum nequitia nec simul nec repente congregavit; qui non solum hic rapta reliquerunt, sed secum ad judicium causas rapinae  [0087A] detulerunt. Horum itaque exempla audiant, quos in verbis suis procul dubio et ipsi condemnant; ut cum post verba ad cor redeunt, imitari saltem quos judicant, erubescant.

CAPUT XXI [Al. XLV]. Quomodo admonendi qui aliena non appetunt, sed sua retinent; et qui sua tribuentes, aliena tamen rapiunt.

(Admonitio 22.) Aliter admonendi sunt qui nec aliena appetunt, nec sua largiuntur; atque aliter qui et ea quae habent tribuunt, et tamen aliena rapere non desistunt. Admonendi sunt qui nec aliena appetunt, nec sua largiuntur, ut sciant sollicite quod ea de qua sumpti sunt, cunctis hominibus terra communis est, et idcirco alimenta quoque omnibus communiter profert. Incassum ergo se innocentes putant,  [0087B] qui commune Dei munus sibi privatum vindicant; qui cum accepta non tribuunt, in proximorum nece grassantur, quia tot pene quotidie perimunt, quot morientium pauperum apud se subsidia abscondunt. Nam cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur; justitiae debitum potius solvimus, quam misericordiae opera implemus. Unde et ipsa Veritas cum de misericordia caute exhibenda loqueretur, ait: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus  (Matth. VI, 1) . Cui quoque sententiae etiam Psalmista concinens dicit: Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum  (Psal. CI, 9) . Cum enim largitatem impensam pauperibus praemisisset, non hanc vocare misericordiam, sed justitiam maluit; quia  [0087C] quod a communi Domino tribuitur, justum profecto est, ut quicunque accipiunt, eo communiter utantur. Hinc etiam Salomon ait: Qui justus est, tribuet et non cessabit  (Prov. XXI, 26) . Admonendi sunt quoque ut sollicite attendant quod ficulnea quae fructum non habuit, contra hanc districtus agricola queritur, quod etiam terram occupavit. 67 Terram quippe ficulnea sine fructu occupat, quando mens tenacium hoc quod prodesse multis poterat, inutiliter servat. Terram ficulnea sine fructu occupat, quando locum quem exercere alius [a [0087D] Carnot. primus, per sobolem boni operis; alii contradicunt, aliundeque legendum solem probat umbrae oppositio.]  per solem boni operis valuit, stultus per desidiae umbram premit.

Hi autem nonnunquam dicere solent: Concessis utimur, aliena non quaerimus, et si digna misericordiae retributione non agimus, nulla tamen perversa  [0087D]  perpetramus. Quod idcirco sentiunt, quia videlicet aurem cordis a verbis coelestibus claudunt. Neque enim dives in Evangelio, qui induebatur purpura et bysso, qui epulabatur quotidie splendide  (Luc. XVI, 19, seq.) , aliena rapuisse, sed infructuose propriis usus fuisse perhibetur, eumque post hanc vitam ultrix gehenna suscepit, non quia aliquid illicitum gessit,  [0088A] sed quia immoderato usu totum se licitis tradidit.

Admonendi sunt tenaces, ut noverint quod hanc primam injuriam faciunt Deo, quia danti sibi omnia, nullam misericordiae hostiam reddunt. Hinc enim Psalmista ait:  Non dabit Deo propitiationem suam, nec pretium redemptionis animae suae  (Psal. XLVIII, 8) . Pretium namque redemptionis dare, est opus bonum praevenienti nos gratiae reddere. Hinc Joannes exclamat dicens: Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur  (Luc. III, 9) . Qui ergo se innoxios, quia aliena non rapiunt aestimant, ictum securis vicinae praevideant, et torporem improvidae securitatis amittant, ne cum ferre fructum boni operis negligunt, a praesenti vita funditus [b [0087D] Corrupte Guss., quasi ariditate radicis exsiccentur. Lectioni nostrae favent duo Mss. S. Germ. et caeteri. Ratio quoque suffragatur; nam exsecentur optime refertur ad ea quae immediate praemissa sunt: ictum securis vicinae praevideant.]  quasi a viriditate  [0088B] radicis exsecentur.

At contra admonendi sunt, qui et ea quae habent tribuunt, et aliena rapere non desistunt, [c [0087D] Excusi, inconsultis Mss., ne dum valde munifici  [0088D] videri appetunt, de boni.]  ne valde munifici videri appetant, et de boni specie deteriores fiant. Hi etenim propria indiscrete tribuentes, non solum ut supra jam diximus, ad impatientiae murmurationem proruunt; sed cogente se inopia, usque ad avaritiam devolvuntur. Quid ergo eorum mente infelicius, quibus de largitate nascitur avaritia, et peccatorum seges quasi ex virtute seminatur? Prius itaque admonendi sunt ut tenere sua rationabiliter sciant, et tunc demum ut aliena non ambiant. Si enim radix culpae in ipsa effusione non exuritur, nunquam per ramos exuberans avaritiae spina [d [0088D] Carnot. secundus, secatur.]  siccatur. Occasio ergo rapiendi subtrahitur, si bene  [0088C] prius jus possidendi disponatur. Tunc vero admoniti audiant, quomodo quae habent misericorditer tribuant, quando nimirum didicerunt ut bona misericordiae per interjectam rapinae nequitiam non confundant. Violenter enim exquirunt quae misericorditer largiuntur. Sed aliud est pro peccatis misericordiam facere, aliud pro misericordia facienda peccare: quae jam nequaquam misericordia nuncupari potest, quia ad dulcem fructum non proficit quae per virus pestilerae radicis amarescit. Hinc est enim quod ipsa etiam sacrificia per prophetam Dominus reprobat, dicens: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto  (Isai. LXI, 8) . Hinc iterum dixit: Hostiae impiorum abominabiles, quae 68  offeruntur ex scelere  (Prov. XXI, 27) . Qui  [0088D] saepe quoque et indigentibus subtrahunt quae Deo largiuntur. Sed quanta eos animadversione renuat  [e [0088D] Duo priores Gemet., per Salomonem. In Trec. legitur, quemdam sapientem. At in marg. notatur eadem manu, Aput Salomonem, id est, apud Sal. Nam in vet. Mss. t pro d solet usurpari. Eadem nota legitur infra in hoc Cod. in Admon. 31, ubi laudatur alius Ecclesiastici locus.]  per quemdam sapientem Dominus demonstrat, dicens: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui  (Eccli. XXXIV. 24) . Quid namque esse intolerabilius potest, quam mors filii ante oculos patris? Hoc itaque  [0089A] sacrificium quanta ira aspiciatur ostenditur, quod orbati patris dolori comparatur. Et tamen plerumque quanta tribuunt, pensant; quanta autem rapiunt, considerare dissimulant. Quasi mercedem numerant, et perpendere culpas recusant. Audiant itaque quod scriptum est: Qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum  (Aggaei. VI) . In sacculo quippe pertuso videtur, quando pecunia mittitur; sed quando amittitur, non videtur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed quantum rapiunt non perpendunt, in pertuso sacculo mercedes mittunt, quia profecto has [a [0089D] Laud. et primus Aud., in specie suae fiduciae.]  in spem suae fiduciae intuentes congerunt, sed non intuentes perdunt.

CAPUT XXII. [Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati.

 

 [0089B] (Admonitio 23.) Aliter admonendi sunt discordes, atque aliter pacati. Discordes namque admonendi sunt ut certissime sciant quia quantislibet virtutibus polleant, spiritales fieri nullatenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt. Scriptum quippe est: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax  (Gal. V, 22) . Qui ergo servare pacem non curat, ferre fructum spiritus recusat. Hinc Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis  (I Cor. III, 3) ? Hinc iterum quoque dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum  (Hebr. XII, 14) . Hinc rursum admonens ait: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae  (Ephes. IV, 3,  [0089C] 4) . Ad unam ergo vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. At saepe nonnulli quo quaedam specialiter dona percipiunt, eo superbiendo donum concordiae quod majus est, amittunt; ut si fortasse carnem prae caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis quos superat abstinendo contemnat. Sed qui abstinentiam a concordia separat, quid admoneat Psalmista perpendat; ait enim: Laudate eum in tympano et choro  (Psal. CL, 4) . In tympano namque sicca et percussa pellis resonat, in choro autem [b [0089D] Editoribus magis placuit, voces sociatae, invitis omnibus Mss. nostris.]  voces societate concordant. Quisquis itaque corpus affligit, sed concordiam deserit, Deum quidem laudat in tympano, sed non laudat in choro. Saepe vero dum quosdam major scientia erigit, a caeterorum societate  [0089D] disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiscunt. Hi itaque audiant quid per semetipsam Veritas dicat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos  (Marc. IX, 49) . Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, [c [0089D] Laud., eo concordiam deserens deterius delinquit.]  eo deterius delinquit; et idcirco inexcusabiliter merebitur supplicium, quia prudenter 69 si voluisset, potuit vitare peccatum. Quibus recte quoque per Jacobum dicitur: Quod si zelum amarum habetis, et  [0090A]  contentiones sunt in corde vestro, nolite gloriari, et mendaces esse adversum veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica  (Jac. III, 14, 15, 17) . Pudica videlicet, quia caste intelligit; pacifica autem, [d [0089D] Corb., quia praelatione.]  quia per elationem se minime a proximorum societate disjungit. Admonendi sunt dissidentes, ut noverint quod tandiu nullum boni operis Deo sacrificium immolant, quandiu a proximorum charitate discordant. Scriptum namque est: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum  (Matth. V, 28,  [0090B]  24) . Ex qua scilicet praeceptione pensandum est quorum hostia repellitur, quam intolerabilis culpa monstratur. Nam cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi exstincta funditus fuerint, bonum subsequi non permittunt. Admonendi sunt discordes, ut si aures a mandatis coelestibus [e [0090D] Corb., non declinant.]  declinant, mentis oculos ad consideranda ea quae in infimis versantur aperiant; quod saepe aves unius ejusdemque generis sese socialiter volando non deserunt, et quod gregatim animalia bruta pascuntur. Quia si solerter aspicimus, concordando sibi irrationalis natura indicat, quantum malum per discordiam rationalis natura committat, quando haec [f [0090D] Laud. et Val. Cl., cum rationis. Et quidem sensu meliori. Cogimur tamen sequi Trec. et caeteros Cod., tum manu exaratos, tum excusos.]  a rationis intentione perdidit, quod illa motu naturali custodit. [0090C] At contra admonendi sunt pacati, ne dum plus quam necesse est, pacem quam possident amant, ad perpetuam pervenire non appetant. Plerumque enim gravius intentionem mentium rerum tranquillitas tentat; ut quo non sunt molesta quae tenent, eo minus amabilia fiant quae vocant; et quo delectant praesentia, eo non inquirantur aeterna. Unde et per semetipsam Veritas loquens, cum terrenam pacem a superna distingueret, atque ad venturam discipulos ex praesenti provocaret, ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis  (Joan. XIV, 27) . Relinquo scilicet transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor quae relicta est figitur, nunquam ad illam quae danda est, pervenitur. Pax igitur praesens ita tenenda est, et ut diligi debeat et contemni; ne si immoderate  [0090D] diligitur, diligentis animus in culpa capiatur. Unde et admonendi sunt pacati, ne dum nimis humanam pacem desiderant, pravos hominum mores nequaquam redarguant; et consentiendo perversis, ab auctoris sui se pace disjungant; ne dum humana foras jurgia metuunt, interni foederis [g [0090D] Belv. et duo priores Carn., discussione.]  discissione feriantur. Quid est enim pax transitoria, nisi quoddam vestigium pacis aeternae? Quid ergo esse dementius potest, quam vestigia in pulvere impressa diligere, sed ipsum a quo impressa sunt, non amare?  [0091A] Hinc David dum totum se ad foedera pacis internae constringeret, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens: Nonne qui te oderunt, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi  (Psal. CXXXVIII, 21, 22) . Inimicos etenim Dei perfecto odio odisse, est et quod facti sunt diligere, 70 et quod faciunt increpare; mores parvorum premere, vitae prodesse.

Pensandum ergo est, quando ab increpatione quiescitur, quanta culpa cum pessimis pax tenetur, si propheta tantus hoc velut in hostiam Deo obtulit, quod contra se pro Domino pravorum inimicitias excitavit. Hinc est quod tribus Levi assumptis gladiis per castrorum media transiens, quia feriendis noluit  [0091B] peccatoribus parcere, Deo manus dicta est consecrasse  (Exod., XXXII, 27, seq.) . Hinc Phinees peccantium civium gratiam spernens, coeuntes cum Madianitis perculit, et iram Domini iratus placavit  (Num. XXV, 9) . Hinc per semetipsam Veritas [a [0091D] Hic restituimus textum Evang., magna ex parte mutilum in Editis, duorum Germ., Belvac., Trec., etc., ope.]  dicit: Nolite arbitrari, quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium  (Matth. X, 34) . Malorum namque cum incaute amicitiis jungimur, culpis ligamur. Unde Josaphat, qui tot de anteacta vita praeconiis attollitur, de Achab regis amicitiis pene periturus increpatur. Cui a Domino per prophetam dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum, amicitia jungeris; et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda  (II Par.  [0091C] XIX, 24) . Ab illo enim qui summe rectus est, eo ipso jam discrepat, quo perversorum amicitiis vita nostra concordat. Admonendi sunt pacati, ne si ad correptionis verba prosiliant, temporalem pacem sibi perturbare formident. Rursumque admonendi sunt, ut eamdem pacem dilectione integra intrinsecus teneant, quam per invectionem vocis sibi extrinsecus turbant. Quod utrumque provide se David servasse perhibet, cum dicit: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus, cum loquebar illis, impugnabant me gratis  (Psal. CXIX, 7) . Ecce et loquens impugnabatur; et tamen impugnatus, erat pacificus, quia nec insanientes cessabat reprehendere, nec reprehensos negligebat amare. Hinc etiam Paulus ait: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes  [0091D]  (Rom. XII, 18) . Hortaturus enim discipulos ut pacem cum omnibus haberent, praemisit, dicens: Si fieri potest, atque subjunxit: Quod ex vobis est. Difficile quippe erat ut si male acta corriperent, habere pacem cum omnibus possent. Sed cum temporalis pax in pravorum cordibus ex nostra increpatione confunditur, inviolata necesse est ut in nostro corde servetur. Recte itaque ait:  Quod ex vobis est. Ac si nimirum dicat: Quia pax ex duarum partium consensu subsistit, si ab eis qui corripiuntur expellitur, integra  [0092A] tamen in vestra qui corripitis mente teneatur. Unde idem rursum discipulos admonet, dicens: Si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate: et non commisceamini cum illo, ut confundatur  (II Thess. III, 14) . Atque illico adjunxit: Et nolite ut inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem  (Ibid., 15) . Ac si diceret: Pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus custodite; ut peccantis mentem sic vestra discordia feriat, quatenus pax a cordibus vestris nec abnegata discedat.

CAPUT XXIII [Al. XLVII]. Quomodo admonendi qui jurgia serunt, et pacifici.

(Admonitio 24.) Aliter admonendi sunt seminantes jurgia, atque aliter pacifici. Admonendi namque sunt  [0092B] qui 71 jurgia seminant, ut cujus sint sequaces agnoscant. De apostata quippe angelo scriptum est, cum bonae messi [b [0091D] In Laud. et tertio Gemet., inserta fuissent zizania.  [0092D] In Trec. et aliis, zizania usurpatur in singulari.]  inserta fuisset zizania: Inimicus homo hoc fecit  (Matth. XIII, 28) . De cujus etiam membro per Salomonem dicitur: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede; digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat  (Prov. VI, 12) . Ecce quem seminantem jurgia dicere voluit, prius apostatam nominavit: quia nisi more superbientis angeli a conspectu Conditoris prius intus aversione mentis caderet, foras postmodum usque ad seminanda jurgia non veniret. Qui recte describitur quod annuit oculis, digito loquitur, terit pede. Interior namque est custodia,  [c [0092D] Carnot. primus et Theod., quae ornata.]  quae ordinata servat exterius membra. Qui  [0092C] ergo statum mentis perdidit, subsequenter foras in inconstantiam motionis fluit, atque exteriori mobilitate indicat, quod nulla interius radice subsistat. Audiant jurgiorum seminatores quod scriptum est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur  (Matth. V, 9) . Atque e diverso colligant, quia si filii Dei vocantur qui pacem faciunt, proculdubio Satanae sunt filii qui confundunt. Omnes autem qui per discordiam separantur a viriditate dilectionis, arefiunt. Qui etsi boni operis fructus in suis actionibus proferunt, profecto nulli sunt, quia non [d [0092D] Laud., ex virtute caritatis.]  ex unitate charitatis oriuntur. Hinc ergo perpendant seminantes jurgia, quam multipliciter peccant: qui dum unam nequitiam perpetrant, ab humanis cordibus cunctas simul virtutes eradicant. In uno enim malo innumera peragunt,  [0092D] quia seminando discordiam, charitatem quae nimirum virtutum omnium mater est, exstinguunt. Quia autem nihil pretiosius est Deo virtute dilectionis, nil est desiderabilius diabolo exstinctione charitatis. Quisquis ergo seminando jurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius servit, quia qua ille amissa cecidit, hanc iste vulneratis cordibus subtrahens, eis iter ascensionis abscidit.

At contra admonendi sunt pacifici, ne tantae actionis pondus levigent, si inter quos fundare pacem  [0093A] debeant, ignorent. Nam sicut multum nocet si unitas desit bonis, ita valde est noxium si non desit malis. Si ergo perversorum nequitia in pace jungitur, profecto eorum malis actibus robur augetur; quia quo sibi in malitia congruunt, eo se robustius bonorum afflictionibus illidunt. Hinc namque est quod [a [0093D] Gilot. et alii recent., contra damnati illius vasa, reluctantibus Mss. Trec., German., Belvac., etc., imo repugnante sanctissimo doctore, qui solet Antichristum vas diaboli appellare. Vide lib. XXXII Moral., num. 22. Hic autem editoribus placet peccatores Autichristi  [0094D] vasa nuncupare.]  contra damnati illius vasis, videlicet Antichristi praedicatores, divina 'voce beato Job dicitur: Membra carnium ejus cohaerentia sibi  (Job. XLI, 14) . Hinc sub squamarum specie de ejus satellitibus perhibetur: Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas  (Ibid., 7) . Sequaces quippe illius quo nulla inter se discordiae adversitate divisi sunt, eo in benorum gravius nece glomerantur. Qui ergo iniquos  [0093B] pace sociat, iniquitati vires administrat, quia bonos deterius deprimunt, quos et unanimiter persequuntur. Unde praedicator egregins gravi Pharisaeorum Sadducaeorumque persecutione deprehensus, inter semetipsos dividere studuit, quos contra se graviter unitos vidit, cum clamavit, dicens: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor  (Act. XXIII, 6) . Dumque Sadducaei spem resurrectionemque 72 mortuorum esse denegarent, quam Pharisaei juxta sacri eloquii praecepta crederent, facta in persecutorum unanimitate dissensio est, et divisa turba illaesus Paulus exivit, quae hunc unita prius immaniter pressit. Admonendi itaque sunt qui faciendae pacis studiis occupantur, ut pravorum mentibus prius amorem  [0093C] debeant internae pacis infundere, quatenus eis postmodum valeat exterior pax prodesse; ut dum eorum cor in illius [b [0094D] Duo Gemet. priores, cogitatione.]  cognitione suspenditur, nequaquam ad nequitiam ex hujus perceptione rapiatur; dumque  [c [0094D] Corb. et tertius Gem., superna . . . terrena; optime supernam, sc., pacem.]  supernam provident, terrenam nullo modo ad usum suae deteriorationis inclinent. Cum vero perversi quique tales sunt, ut nocere bonis nequeant, etiamsi concupiscant, inter hos nimirum debet terrena pax construi et priusquam ab eis valeat superna cognosci; ut hi scilicet quos contra dilectionem Dei malitia suae impietatis exasperat, saltem ex proximi amore mansuescant; et quasi e vicino ad melius transeant, ut ad illam quae a se longe est, pacem Conditoris ascendant.

CAPUT XXIV [Al. XLVIII]. Quomodo admonendi rudes in doctrina sacra, et docti, sed non humiles. [0093D]

 (Admonitio 25.) [d [0094D] Laud. et Corb., Aliter adm. enim sunt.]  Aliter admonendi sunt qui sacrae legis verba non recte intelligunt; atque aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur. Admonendi enim sunt qui sacrae legis verba non recte intelligunt, ut perpendant, quia saluberrimum vini potum in veneni sibi poculum vertunt, ac per medicinale ferrum vulnere mortali se feriunt, dum per hoc in se sana perimunt, per quod  [0094A] salubriter abscindere sauciata debuerunt. Admonendi sunt, ut perpendant quo Scriptura sacra in nocte vitae praesentis quasi quaedam nobis lucerna sit posita, cujus nimirum verba dum non recte intelligunt, de lumine tenebrescunt. Quos videlicet ad intellectum pravum intentio perversa non raperet, nisi prius superbia inflaret. Dum enim se prae caeteris sapientes arbitrantur, sequi alios ad melius intellecta despiciunt; atque ut apud imperium vulgus scientiaesibi nomen extorqueant, student summopere et ab aliis recte intellecta destruere, et sua perversa roborare. Unde bene per prophetam dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum  (Amos I, 13) . Galaad namque acervus testimonii interpretatur.  [0094B] Et quia cuncta simul congregatio Ecclesiae per confessionem servit testimonio veritatis, non incongrue per Galaad Ecclesia exprimitur, quae ore cunctorum fidelium, de Deo quaeque vera sunt testatur. Praegnantes autem vocantur animae, quae intellectum verbi ex divino amore concipiunt, si ad perfectum tempus veniant, conceptam intelligentiam operis ostensione pariturae. Terminum vero suum dilatare, est opinionis suae nomen extendere. Secuerunt ergo praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum; quia nimirum haeretici mentes fidelium quae jam aliquid de veritatis intellectu conceperant perversa praedicatione perimunt, et scientiae sibi nomen extendunt. Parvulorum corda jam de verbi conceptione gravida, 73 erroris gladio scindunt, et  [0094C] quasi doctrinae sibi opinionem faciunt. Hos ergo cum conamur instruere ne perversa sentiant, admoneamus prius necesse est, ne inanem gloriam quaerant. Si enim radix elationis absciditur, consequenter rami pravae assertionis arefiunt. Admonendi sunt etiam, ne errores discordiasque generando, legem Dei quae idcirco data est ut sacrificia Satanae prohibeat, eamdem ipsam in Satanae sacrificium vertant. Unde per prophetam Dominus queritur, dicens: Dedi eis frumentum, vinum et oleum, et argentum multiplicavi eis et aurum, quae fecerunt Baal  (Oseae II, 8) . Frumentum quippe a Domino accipimus, quando in dictis obscurioribus subducto tegmine litterae per medullam spiritus legis interna sentimus. Vinum suum Dominus nobis praestat, cum Scripturae suae alta praedicatione nos debriat. Oleum quoque suum nobis tribuit, cum  [0094D] praeceptis apertioribus vitam nostram blanda lenitate disponit. Argentum multiplicat cum nobis luce veritatis plena eloquia subministrat. Auro quoque nos ditat, quando cor nostrum intellectu summi fulgoris irradiat. Quae cuncta haeretici Baal offerunt, quia apud auditorum suorum corda corrupte omnia intelligendo pervertunt. Et de frumento Dei, vino atque oleo, argento pariter et auro, Satanae sacrificium immolant, quia ad errorem discordiae verba pacis inclinant. Unde admonendi sunt ut perpendant, quia  [0095A] dum perversa mente de praeceptis pacis discordiam faciunt, justo Dei examine ipsi de verbis vitae moriuntur.

At contra admonendi sunt qui recte quidem verba legis intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur; ut in divinis sermonibus prius quam aliis eos proferant, semetipsos requirant, ne insequentes aliorum facta, se deserant; et cum recte cuncta de sacra Scriptura sentiunt, hoc solum quod per illam contra elatos dicitur, non attendant. Improbus quippe et imperitus est medicus, qui alienum mederi appetit, et ipse volnus quod patitur nescit. Qui igitur verba Dei humiliter non loquuntur, profecto admonendi sunt, ut cum medicamina aegris apponunt, prius virus suae pestis inspiciant, [a [0095D] Trec. et alii Mss. unanimiter ita habent, quod recentiores mutarunt in, aliis medendo.]  ne alios medendo ipsi moriantur. Admoneri debent, ut considerent ne [b [0095D] Eadem libertate, spretis Mss., Gilot. et alii recent. habent, a virtute dicendi, vivendi qualitate discordent, vel, a virtute dicti, vivendi, etc.]  a virtute  [0095B] dicti, dicendi qualitate discordent, ne loquendo aliud, et ostendendo aliud praedicent. Audiant itaque quod scriptum est: Si quis loquitur, quasi sermones Dei  (I Petr. IV, 11) . Qui ergo verba quae proferunt, ex propriis non habent, cur quasi de propriis tument? Audiant quod scriptum est: Sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur  (II Cor. II, 17) . Ex Deo enim coram Deo loquitur, qui praedicationis verbum et quia a Deo accepit intelligit, et placere per illud Deo non hominibus quaerit. Audiant quod scriptum est: Abominatio Domini est omnis arrogans  (Prov. XVI, 15) .—Quia videlicet dum in verbo Dei gloriam propriam quaerit, jus dantis invadit; eumque laudi suae postponere nequaquam metuit, a quo hoc ipsum quod laudatur accepit. Audiant quod praedicatori per Salomonem  [0095C] dicitur: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui. Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide. Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui  (Prov. V, 15) . Aquam quippe praedicator de cisterna sua bibit, cum ad cor suum rediens, prius 74 audit ipse quod dicit. Bibit sui fluenta putei, si sui irrigatione verbi infunditur. Ubi bene subjungitur: Diriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide  (Ibid., 18) . Rectum quippe est ut ipse prius bibat, et tunc praedicando aliis influat. Fontes namque foras derivare, est exterius aliis vim praedicationis infundere. In plateis autem aquas dividere, est in magna auditorum amplitudine juxta uniuscujusque qualitatem divina eloquia dispensare. Et quia plerumque inanis gloriae appetitus subrepit dum sermo  [0095D] Dei ad multorum notitiam currit, postquam dictum est: In plateis aquas divide, recte subjungitur: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui  (Ibid.) . Alienos quippe malignos spiritus vocat, de quibus per Prophetam tentati hominis voce dicitur: Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam  (Ps. LIII, 5) . Ait ergo: Aquas et in plateis divide, et tamen solus habe. Ac si apertius dicat: Sic necesse est ut praedicationi exterius servias, quatenus per elationem te immundis spiritibus non conjungas,  [0096A] ne in divini verbi ministerio hostes tuos ad te participes admittas. Aquas ergo et in plateis dividimus, et tamen soli possidemus, quando et exterius late praedicationem fundimus, et tamen per eam humanas laudes assequi minime ambimus.

CAPUT XXV [Al. XLIX]. Quomodo admonendi qui officium praedicationis nimia humilitate detrectant, et qui praecipiti festinatione occupant.

(Admonitio 26.) Aliter admonendi sunt qui cum praedicare digne valeant, prae nimia humilitate formidant; atque aliter admonendi sunt quos a praedicatione imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit. Admonendi namque sunt qui cum praedicare utiliter possunt, immoderata tamen humilitate  [0096B] refugiunt; ut ex minori consideratione colligant quantum in majoribus rebus derelinquant. Si enim indigentibus proximis ipsi quas haberent pecunias absconderent, [c [0096D] Laudun., auctores.]  adjutores proculdubio calamitatis exstitissent. Quo ergo reatu constringantur aspiciant, qui dum peccantibus fratribus verbum praedicationis subtrabunt, morientibus mentibus vitae remedia abscondunt. Unde et bene quidam sapiens dicit: Sapientia abscondita et thesaurus [d [0096D] Carnot. primus, et primus Aud., absconditus.]  invisus, quae utilitas in utrisque  (Eccli. XX, 32) ? Si populos fames attereret, et occulta frumenta ipsi servarent, [e [0096D] Gemet. et pl. Norm., exactores.]  auctores proculdubio mortis existerent. Qua itaque plectendi sunt poena considerent, qui cum fame verbi animae pereant, ipsi panem perceptae gratiae non ministrant. Unde et bene per Salomonem dicitur: Qui  [0096C] abscondit frumenta, maledicetur in populis  (Prov. XI, 26) . Frumenta quippe abscondere, est praedicationis sanctae apud se verba retinere. In populis autem talis quisque maledicitur, quia in solius culpa silentii pro multorum quos corrigere potuit poena damnatur. Si medicinalis artis minime ignari secandum vulnus cernerent, et tamen secare recusarent, profecto peccatum fraternae mortis ex solo torpore committerent. Quanta ergo culpa involvantur aspiciant, qui dum cognoscunt vulnera mentium, curare ea negligunt sectione verborum. Unde et bene per prophetam 75 dicitur: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine  (Jer. XLVIII, 10) . Gladium quippe a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae  [0096D] interfectione retinere. De quo rursum gladio dicitur: Et gladius meus [f [0096D] Gemet. cum primo Aud., devorabit.]  manducabit carnes  (Deut. XXXII, 42) .

Hi itaque cum apud se sermonem praedicationis occultant, divinas contra se sententias terribiliter audiant, quatenus ab eorum cordibus timorem timor expellat. Audiant quod talentum qui erogare noluit, cum sententia damnationis amisit  (Matth. XXV, 24, seq.) . Audiant quod Paulus eo se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum vitiis non pepercit, dicens: Contestor vos hodierna die,  [0097A] quia mundus sum a sanguine omnium: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis  (Act. XX, 26, 27) . Audiant quod voce angelica Joannes admonetur, cum dicitur: Qui audit, dicat: Veni  (Apoc. XXII, 17) . Ut nimirum cui se vox interna insinuat, illuc etiam clamando alios quo ipse rapitur trahat; ne clausas fores etiam vocatus inveniat, si vocanti vacuus appropinquat. Audiant quod Isaias quia a verbi ministerio tacuit, illustratus superno lumine, magna voce poenitentiae se ipse reprehendit, dicens: Vae mihi quia tacui  (Isai. VI, 5) . Audiant quod per Salomonem in illum praedicationis scientia multiplicari promittitur, qui in hoc quod jam obtinuit, torporis vitio non tenetur. Ait namque: Anima quae benedicit, impinguabitur; et qui inebriat, ipse quoque  [0097B] inebriabitur  (Prov. XI, 25) . Qui enim exterius praedicando benedicit, interioris augmenti pinguedinem recipit; et [a [0097D] Corb. et alii a Guss. visi, dum divino eloquio.]  dum vino eloquii auditorum mentem debriare non desinit, potu multiplicati muneris debriatus excrescit. Audiant quod David hoc Deo in munere obtulit, quod praedicationis gratiam quam acceperat non abscondit, dicens: Ecce labia mea non prohibebo. Domine, tu cognovisti; justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi  (Ps. XXXIX, 10, 11) . Audiant quod sponsi colloquio ad sponsam dicitur: Quae habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam  (Cant. VIII, 13) . Ecclesia quippe in hortis habitat, quae ad viriditatem intimam exculta plantaria virtutum servat. Cujus vocem amicos auscultare, est electos  [0097C] quosque verbum praedicationis illius desiderare: quam videlicet vocem sponsus audire desiderat, quia ad praedicationem ejus per electorum suorum animas anhelat. Audiant quod Moyses cum irascentem Deum populo cerneret, et assumi ad ulciscendum gladio juberet; illos a parte Dei denuntiavit existere, qui delinquentium scelera incunctanter ferirent, dicens: Si quis Domini est, jungatur mihi; ponat vir gladium super femur suum: ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum  (Exod. XXXII, 27) . Gladium quippe super femur ponere, est praedicationis studium voluptatibus carnis anteferre; ut cum sancta quis studet dicere, curet necesse est illicitas suggestiones edomare. De porta vero usque ad  [0097D] portam ire, est a vitio usque ad vitium, per quod ad mentem mors ingreditur, increpando discurrere. Per medium vero castrorum transire, est tanta aequalitate intra Ecclesiam vivere, ut qui delinquentium culpas redarguit, in nullius se debeat favorem declinare. Unde et recte subjungitur: Occidat vir fratrem, et amicum, et proximum suum. Fratrem scilicet et amicum et proximum interficit, qui cum punienda invenit, ab increpationis  76 gladio nec eis quos per cognationem diligit parcit. Si ergo ille Dei dicitur qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur,  [0098A] profecto esse se Dei denegat, qui inquantum sufficit, increpare vitam carnalium recusat.

At contra admonendi sunt quos a praedicationis officio vel imperfectio, vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, ne dum tanti sibi onus officii praecipitatione arrogant, viam sibi subsequentis meliorationis abscidant; et cum arripiunt intempestive quod non valent, perdant etiam quod implere quandoque tempestive potuissent; atque scientiam, quia incongrue conantur ostendere, juste ostendantur amisisse. Admonendi sunt ut considerent quod pulli avium si ante pennarum perfectionem volare appetant, unde ire in alta cupiunt, inde in ima merguntur. Admonendi sunt ut considerent quod, structuris recentibus necdum solidatis, [b [0097D] Corb., si lignorum.]  si tignorum pondus  [0098B] superponitur, non babitaculum, sed ruina fabricatur. Admonendi sunt ut considerent quod conceptas soboles feminae si priusquam plene formentur proferunt, nequaquam domos, sed tumulos replent. Hinc est enim quod ipsa Veritas, quae repente quos vellet roborare potuisset, ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare praesumerent, postquam plene discipulos [c [0098D] Laud., de virtutis praedicatione.]  de virtute praedicationis instruxit, illico adjunxit: Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto  (Luc. XXIV, 49) . In civitate quippe considemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur; ut cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus. Hinc per quemdam sapientem dicitur:  [0098C] Adolescens loquere in causa tua vix; et si bis interrogatus fueris, habeat initium responsio tua  (Eccli. XXXII, 10) . Hinc est quod idem Redempter noster, cum in coelis sit conditor, et ostensione suae potentiae semper doctor angelorum, ante tricennale tempus in terra magister noluit fieri hominum; ut videlicet praecipitatis vim saluberrimi timoris infunderet, cum ipse etiam, qui labi non posset, perfectae vitae gratiam non nisi perfecta aetate praedicaret. Scriptum quippe est: Cum factus esset annorum duodecim, remansit puer Jesus in Jerusalem  (Luc. II, 42) . De quo a parentibus requisito, paulo post subditur: Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem  (Ibid., 46) . Vigilanti itaque consideratione pensandum est, quod cum Jesus annorum  [0098D] duodecim dicitur in medio doctorum sedens, non docens, sed interrogans invenitur. Quo exemplo scilicet ostenditur ne infirmus docere quis audeat, si ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit. Cum vero per Paulum discipulo dicitur: Praecipe haec et doce: nemo adolescentiam tuam contemnat  (I Tim. IV, 12) ; sciendum nobis est quia in sacro eloquio aliquando adolescentia juventus vocatur. Quod citius ostenditur, si Salomonis ad medium verba proferantur, qui ait: Laetare juvenis in adolescentia tua  (Eccle. XI, 9) . Si enim utraque unum  [0099A] esse non decerneret, quem monebat in adolescentia, juvenem non vocaret.

77 CAPUT XXVI [Al. L]. Quomodo admonendi quibus omnia ex sententia succedunt, et quibus nulla.

(Admonitio 27.) Aliter admonendi sunt qui in hoc quod temporaliter appetunt prosperantur; atque aliter qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur. Admonendi namque sunt qui in hoc quod temporaliter appetunt prosperantur, ne cum cuncta ad votum suppetunt, dantem quaerere negligant; [a [0099D] Gemeticenses, sed a quo dantur animo figant. Alii Norm., cum tertio Carnot., si in his quae, etc.]  sed in his quae dantur animum figant; ne peregrinationem pro patria diligant, ne subsidia itineris in obstacula perventionis vertant, ne nocturno lunae lumine delectati, claritatem  [0099B] solis videre refugiant. Admonendi itaque sunt ut quaeque in hoc mundo consequuntur, calamitatis solatia, non autem praemia retributionis credant; sed contra favores mundi mentem erigant, ne in eis ex tota cordis delectatione succumbant. Quisquis enim prosperitatem qua utitur, apud judicium cordis, melioris vitae amore non reprimit, favorem vitae transeuntis in mortis perpetuae occasionem vertit. Hinc est enim quod sub Idumaeorum specie, qui vincendos  [b [0099D] Corb., Belv. et duo priores Carnot., se prosperitate sua.]  se prosperitati suae reliquerunt, in hujus mundi successibus laetantes increpantur cum dicitur: Dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde, et ex animo  (Ezech. XXXVI, 5) . Quibus verbis perpenditur, quod non solum quia gaudeant, sed quod toto corde et ex animo gaudeant,  [0099C] districta reprehensione feriantur. Hinc Salomon ait: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos  (Prov. I, 32) . Hinc Paulus admonet dicens: Qui emunt, tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur  (I Cor. VII, 30) . Ut videlicet sic nobis quae suppetunt, exterius serviant, quatenus a supernae [c [0099D] Belv. primus et tertius Carn., Rothom., Lyr., Val. Cl., dilectionis.]  delectationis studio animum non inflectant, ne luctum nobis internae peregrinationis temperent eaque in exsilio positis subsidium praebent; et quasi felices in transitoriis nos gaudeamus, qui ab aeternis [d [0099D] Excusi, nos interimi. Adhaeremus Trec., Belv.,  [0100D] Corb., Laud. et duobus prioribus Carn. Tertius habet, nos interius.]  nos interim miseros cernimus. Hinc namque est quod electorum voce dicit Ecclesia: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me  (Cant. II, 6) . Sinistram Dei, prosperitatem videlicet vitae praesentis, quasi sub capite  [0099D] posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam amplectitur; quia sub aeterna ejus beatitudine tota devotione continetur. Hinc rursum per Salomonem dicitur: Longitudo dierum in dextera ejus, in sinistra vero illius divitiae et gloria.  (Prov. III, 16) . Divitiae itaque et gloria qualiter sint habenda docuit, quae posita in sinistra memoravit. Hinc Psalmista ait: Salvum me fac dextera tua  (Ps.  [0100A] CVII, 7) . Neque enim ait manu, sed dextera; ut videlicet cum dexteram diceret, quia aeternam salutem quaereret, indicaret. Hinc rursum scriptum est: Dextera manus tua, Domine, confregit inimicos  (Exod. XV, 6, sec. LXX) . Hostes enim Dei etsi in sinistra ejus proficiunt, dextera franguntur quia plerumque pravos vita praesens elevat, sed adventus aeternae beatitudinis damnat.

Admonendi sunt qui in hoc mundo prosperantur, ut solerter considerent quia praesentis vitae prosperitas aliquando idcirco datur ut ad meliorem 78 vitam provocet, aliquando vero ut in aeternum plenius damnet. Hinc est enim quod plebi Israeliticae Chanaan terra promittitur, ut quandoque ad aeterna speranda provocetur. Neque enim rudis ille populus  [0100B] promissionibus Dei in longinquum crederet, si a promissore suo non etiam e vicino aliquid percepisset. Ut ergo ad aeternorum fidem certius roboretur, nequaquam solummodo spe ad res, sed rebus quoque ad spem trahitur. Quod liquido Psalmista testatur, dicens: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt: ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant  (Ps. CIV, 44) . Sed cum largientem Deum humana mens boni operis  [e [0100D] Visum est Editoribus ponere, repensatione pro responsione, quod legitur in omnibus Mss. nostris. ]  responsione non sequitur, unde nutrita pie creditur, inde justius damnatur. Hinc enim per Psalmistam rursum dicitur: Dejecisti eos, dum allevarentur  (Ps. LXXII, 18) . Quia videlicet reprobi cum recta opera divinis muneribus non rependunt, cum totos se hic deserunt, et affluentibus prosperitatibus dimittunt,  [0100C] unde exterius proficiunt, inde ab intimis cadunt. Hinc est quod in inferno cruciato diviti dicitur: Recepisti bona in vita tua  (Luc. XVI, 25) . Idcirco enim bona hic recepit et malus, ut illic plenius mala reciperet, quia hic fuerat nec per bona conversus.

At contra admonendi sunt, qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur, ut sollicita consideratione perpendant, Creator [f [0100D] Iidem Ed. mutarunt dispositor (sic habent Mss. omnes) in, dispensator.]  dispositorque cunctorum quanta super eos gratia vigilat, quos in sua desideria non relaxat. Aegro quippe quem medicus desperat, concedit ut cuncta quae concupiscit accipiat. Nam qui sanari posse creditur, a multis quae appetit prohibetur: et pueris nummos subtrahimus, quibus tota simul patrimonia haeredibus reservamus. Hinc ergo  [0100D] de spe aeternae haereditatis gaudium sumant, quos adversitas vitae temporalis humiliat; quia nisi salvandos in perpetuum cerneret, erudiendos sub disciplinae regimine divina dispensatio non frenaret. Admonendi itaque sunt qui in his quae temporaliter concupiscunt, adversitatis labore fatigantur, ut sollicite considerent quod plerumque etiam justos cum temporalis potentia sustollit, velut in laqueo culpa  [0101A] comprehendit. Nam sicut in priori hujus voluminis parte jam diximus  (I parte, c. 3) , David Deo amabilis rectior fuit in servitio, quam cum pervenit ad regnum  (I Reg. XXIV, 18) . Servus namque amore justitiae, deprehensum adversarium ferire timuit; rex autem persuasione luxuriae devotum militem etiam sub studio fraudis exstinxit  (II Reg. XI, 17) . Quis ergo opes, quis potestatem, quis gloriam quaerat innoxie, si et illi exstiterunt noxia, qui haec habuit non quaesita? Quis inter haec sine magni discriminis labore salvabitur, si ille in his culpa interveniente turbatus est, qui ad haec fuerat Deo eligente praeparatus? Admonendi sunt ut considerent quia Salomon qui post tantam sapientiam usque ad idololatriam cecidisse describitur, nihil in hoc mundo priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur;  [0101B] sed concessa sapientia funditus cor deseruit, quod nulla vel minima tribulationis disciplina custodivit  (III Reg. XI, 4) . 79

CAPUT XXVII. [Al. LI] Quomodo admonendi conjugati et caelibes.

(Admonitio 28.) Aliter admonendi sunt conjugiis obligati, atque aliter a conjugii nexibus liberi. Admonendi namque sunt conjugiis obligati, ut cum vicissim quae sunt alterius cogitant, sic eorum quisque placere studeat conjugi, ut non displiceat Conditori; sic ea quae hujus mundi sunt agant, ut tamen appetere quae Dei sunt non omittant; sic de bonis praesentibus gaudeant, ut tamen sollicita intentione mala aeterna pertimescant; sic de malis temporalibus  [0101C] lugeant, ut tamen consolatione integra spem in bonis perennibus figant; quatenus dum in transitu cognoscunt esse quod agunt, [a [0101D] Removimus hinc sciant, ab Editoribus frustra additum, ipsius etiam sensus damno.]  in mansione quod appetunt; nec mala mundi cor frangant, cum spes bonorum coelestium roborat; nec bona praesentis vitae decipiant, cum suspecta subsequentis judicii mala contristant. Itaque animus Christianorum conjugum et infirmus et fidelis, qui et plene cuncta temporalia despicere non valet, et tamen aeternis se conjungere per desiderium valet; quamvis in delectatione carnis interim jaceat, supernae spei refectione convalescat. Et si habet quae mundi sunt in usu itineris, sperat quae Dei sunt in fructu perventionis; nec totum se ad hoc quod agit conferat, ne ab eo quod robuste sperare debuit funditus cadat.  [0101D] Quod bene ac breviter Paulus exprimit, dicens: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes  (I Cor. VII, 29, 30) . Uxorem quippe quasi non habendo habet, qui sic per illam carnali consolatione utitur, ut tamen nunquam ad prava opera a melioris intentionis rectitudine ejus amore flectatur. Uxorem quasi non habendo habet, qui transitoria esse cuncta conspiciens, curam carnis ex necessitate tolerat, sed aeterna gaudia [b [0101D] Laud., ex desiderio spiritus.]  spiritus ex  [0102A] desiderio exspectat. Non flendo autem flere, est sic exteriora adversa plangere, ut tamen noverit aeternae spei consolatione gaudere. Et rursum, non gaudendo gaudere, est sic de infimis animum attollere, ut tamen nunquam desinat summa formidare. Ubi apte quoque paulo post subdit: Praeterit enim figura hujus mundi  (Ibid., 1) . Ac si aperte diceret: Nolite constanter mundum diligere, quando et ipse non potest, quem diligitis, stare. Incassum cor quasi manentes figitis, dum fugit ipse quem amatis.

Admonendi sunt conjuges, ut ea in quibus sibi aliquando displicent, et patientes invicem tolerent, et exhortantes invicem salvent. Scriptum namque est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi  (Galat. IV, 2) . Lex quippe Christi charitas est; [c [0101D] Sic restituimus ad Mss. omnium fidem, cum  [0102D] prius in Editis legeretur, quia ille nobis.]  quia ex illo nobis et largiter sua bona  [0102B] contulit, et aequanimiter mala nostra portavit. Tunc ergo legem Christi [d [0102D] Carn. primus, meditando.]  imitando complemus, quando et nostra bona benigne conferimus, et nostrorum mala pie sustinemus. Admonendi quoque sunt, ut eorum quisque non tam quae ab altero tolerat, quam quae ab ipso tolerantur attendat. 80 Si enim sua quae portantur considerat, ea quae ab altero sustinet, levius portat.

Admonendi sunt conjuges, ut suscipiendae prolis se meminerint causa conjunctos, et cum immoderatae admistioni servientes, propagationis articulum in usum transferunt voluptatis, perpendant quod licet extra non exeant, in ipso tamen conjugio conjugii jura transcendunt. Unde necesse est ut crebris [e [0102D] Ita Trec., Laud., Gemet. et alii. In Excusis, crebris exhortationibus, repugnante sensu.]  exorationibus  [0102C] deleant quod pulchram copulae speciem admistis voluptatibus foedant. Hinc est enim quod peritus medicinae coelestis Apostolus non tam sanos instituit, quam infirmis medicamenta monstravit, dicens: De quibus scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam habeat uxorem, et unaquaeque suum virum habeat  (I Cor. VII, 1, seq. etc.) . Qui enim fornicationis metum praemisit, profecto non stantibus praeceptum contulit; sed ne fortasse in terram ruerent, lectum cadentibus ostendit. Unde adhuc infirmantibus subdidit: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro  (Ibid.) . Quibus dum in magna honestate conjugii aliquid de voluptate largiretur, adjunxit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum  [0102D] imperium  (Ibid.) . Culpa quippe esse innuitur, quod indulgeri perhibetur; sed quae tanto citius relaxetur, quanto non per hanc illicitum quid agitur, sed hoc quod est licitum, sub moderamine non tenetur. Quod bene Loth in semetipso exprimit, qui ardentem Sodomam fugit; sed tamen Segor inveniens, nequaquam mox montana conscendit  (Gen. XIX, 30) . Ardentem quippe Sodomam fugere, est illicita carnis incendia declinare. Altitudo vero montium, est munditia continentium. Vel certe quasi in  [0103A] monte sunt qui etiam carnali copulae inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admistionem debitam, nulla carnis voluptate solvuntur. [a [0103D] Hic laborat sensus in Editis ubi legitur, in monte quippe stare quid est, nisi fructum propaginis in carne non quaerere? Quod pugnat contra superiora: In monte sunt qui etiam carnali copulae inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admistionem debitam, nulla carnis voluptate solvuntur. Expressimus praesertim Mss. Trec., ubi, nisi fructum non quaerere idem est ac, nonnisi fructum propaginis in carne quaerere.]  In monte quippe stare est, nisi fructum propaginis in carne non quaerere. In monte stare, est carni carnaliter non adhaerere. Sed quia multi sunt qui scelera quidem carnis deserunt, nec tamen in conjugio positi usus solummedo debiti jura conservant, exiit quidem Loth Sodomam, sed tamen mox ad montana non pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo conjugalis continentiae [b [0104D] Laud. primus, aud. et nonnulli. sublimiter. In Trec. et caeteris, subtiliter.]  subtiliter non tenetur. Est vero in medio Segor civitas, quae fugientem salvet infirmum, quia videlicet cum sibi per incontinentiam miscentur conjuges, et lapsus scelerum fugiunt, et tamen venia salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt in qua ab ignibus  [0103B] defendantur, quia conjugalis haec vita non quidem in virtutibus mira est, sed tamen a suppliciis secura. Unde idem Loth ad angelum dicit: Est civitas hic juxta, ad quam possum fugere, parva; et salvabor in ea. Nunquid non modica est, et vivet anima mea in ea  (Genes. XIX, 20) ? Juxta ergo dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena. Sed tunc in hac actione vitam suam conjuges quasi in parva civitate custodiunt, quando pro se assiduis deprecationibus intercedunt. Unde et recte per angelum 81 ad eumdem Loth dicitur: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es  (Ibid. 21) . Qui videlicet  [0103C] cum deprecatio funditur Deo nequaquam talis conjugii vita damnatur. De qua deprecatione Paulus quoque admonet, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi  (I Cor. VII, 5) .

At contra admonendi sunt qui ligati conjugiis non sunt, ut praeceptis coelestibus eo rectius serviant, quo eos ad curas mundi nequaquam jugum copulae carnalis inclinat; ut quos onus licitum conjugii non gravat, nequaquam pondus illicitum terrenae sollicitudinis premat; sed tanto eos paratiores dies ultimus, quanto et expeditiores inveniat; ne quo meliora agere vacantes possunt, sed tamen negligunt, eo supplicia deteriora mereantur. Audiant quod Apostolus cum quosdam ad caelibatus gratiam instrueret,  [0103D] non conjugium sprevit, sed curas mundi nascentes ex conjugio repulit, dicens: Hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam; sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento [c [0104D] Trec., Laud., Val. Cl. et tres Gemet., Domino observandi. Corb., Dominum observandi; et secunda manu, Dom. obsecrandi.]  Domino observiendi  (Ibid., 35) . Ex conjugiis quippe terrenae sollicitudines prodeunt; et idcirco magister gentium auditores suos ad meliora  [0104A] persuasit, ne sollicitudine terrena ligarentur. Quem igitur caelibem curarum saecularium impedimentum praepedit, et conjugio se nequaquam subdidit, et tamen conjugii onera non evasit. Admonendi sunt caelibes, ne sine damnationis judicio misceri se feminis vacantibus putent. Cum enim Paulus fornicationis vitium tot criminibus exsecrandis inseruit, cujus sit reatus indicavit, dicens:  Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt  (I Cor. VI, 9, 10) . Et rursum: Fornicatores autem et adulteros judicabit Deus  (Hebr. XIII, 4) . Admonendi itaque sunt, ut si tentationum procellas cum difficultate salutis tolerant, conjugii portum petant.  [0104B] Scriptum namque est: Melius est nubere, quam uri  (I Cor. VII, 9) . Sine culpa scilicet ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora voverunt. Nam quisquis bonum majus subire proposuit, bonum minus quod licuit, illicitum fecit. Scriptum quippe est: Nemo mittens manum suam [d [0104D] Laud., Theodor. et Val. Cl., super aratrum.]  ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno caelorum  (Luc. IX, 62) . Qui igitur fortiori studio intenderat, retro convincitur respicere, si relictis amplioribus bonis ad minima retorquetur.

CAPUT XXVIII [Al. LII]. Quomodo admonendi peccata carnis experti, et eorum expertes.

(Admonitio 29.) Aliter admonendi sunt peccatorum carnis conscii, atque aliter ignari. Admonendi  [0104C] namque sunt peccata carnis experti, ut mare saltem post naufragium metuant, et perditionis suae discrimina vel cognita perhorrescant; ne qui pie post perpetrata mala servati sunt, haec improbe repetendo moriantur. Unde peccanti animae et nunquam a peccato desinenti dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere  (Jerem. III, 3) . Admonendi itaque sunt ut studeant quatenus si accepta naturae bona integra servare noluerunt, saltem scissa resarciant. Quibus nimirum necesse est ut perpendant 82 in tam magno fidelium numero quam multi et se illibatos custodiant, et alios ab errore convertant. Quid ergo isti dicturi sunt, si aliis in integritare stantibus, ipsi nec post damna resipiscunt. Quid dicturi sunt, si cum multi et alios secum deferunt ad regnum,  [0104D] hi exspectanti Domino nec semetipsos reducunt? Amonendi sunt, ut praeterita commissa considerent, et imminentia devitent. Unde sub Judaeae specie per prophetam Dominus corruptis in hoc mundo mentibus transactas ad memoriam culpas revocat, quatenus pollui in futuris erubescant, dicens: Fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae  [0105A] sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum  (Ezech. XXIII, 3) . In Aegypto quippe ubera subiguntur, cum turpi hujus mundi desiderio humanae mentis voluntas substernitur. In Aegypto pubertatis mammae franguntur, quando naturales sensus adhuc in semetipsis integri, pulsantis concupiscentiae corruptione vitiantur.

Admonendi sunt peccata carnis experti, ut vigilanti cura conspiciant post delicta nobis ad se redeuntibus Deus quanta benevolentia sinum suae pietatis expandat, cum per prophetam dicat: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, nunquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit  [0105B] Dominus  (Jerem. III, 1) . Ecce de fornicante et relicta muliere argumentum justitiae proponitur, et tamen nobis post lapsum redeuntibus non justitia, sed pietas exhibetur. Ut hinc utique colligamus, si nobis delinquentibus tanta pietate parcitur, a nobis nec post delictum redeuntibus quanta improbitate peccatur; aut quae ab illo erit super improbos venia, qui non cessat vocare post culpam. Quae nimirum bene per prophetam post delictum misericordia vocationis exprimitur, cum averso homini dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis  (Isai. XXX, 20) . Humanum quippe genus Dominus in faciem monuit, quando in paradiso condito homini atque in libero arbitrio stanti, quid facere, quidve non facere deberet,  [0105C] indixit. Sed homo in Dei faciem terga dedit, cum superbiens ejus jussa contempsit. Nec tamen superbientem Deus deseruit, qui ad revocandum hominem legem dedit, [a [0105D] Gemet. primus, exhortatus.]  exhortantes angelos misit, in carne nostrae mortalitatis ipse apparuit. Ergo post tergum stans nos admonuit, qui ad recuperationem nos gratiae etiam contemptus vocavit. Quod igitur generaliter simul potuit dici de cunctis, hoc necesse est specialiter sentiri de singulis. Quasi enim coram Deo positus quisque verba monitionis ejus percipit, cum priusquam peccata perpetret, voluntatis ejus praecepta cognoscit. Adhuc enim ante faciem ejus stare, est necdum eum peccando contemnere. Cum vero derelicto bono innocentiae, iniquitatem eligens appetit, jam terga in ejus faciem mittit. Sed ecce adhuc  [0105D] et post tergum Deus subsequens monet, qui etiam post culpam ad se redire persuadet. Aversum revocat, commissa non respicit, revertenti sinum pietatis expandit. Vocem ergo post tergum monentis audimus, si ad invitantem nos Dominum saltem post peccata revertimur. Debemus igitur pietatem 83 vocantis erubescere, si justitiam nolumus formidare; quia tanto graviori improbitate contemnitur, quanto et contemptus adhuc vocare non dedignatur.

At contra admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ut tanto sollicitius praecipitem ruinam metuant, quanto altius stant. Admonendi sunt, ut noverint,  [0106A] quia quo magis loco prominenti consistunt, eo crebrioribus sagittis insidiatoris impetuntur. Qui tanto ardentius solet erigi, quanto robustius se conspicit vinci; tantoque intolerabilius dedignatur vinci, quanto contra se videt per integra infirmae carnis castra pugnari. Admonendi sunt ut incessanter praemia suscipiant, et libenter proculdubio tentationum quas tolerant labores calcabunt. Si enim attendatur felicitas quae sine transitu attingitur, leve fit quod transeundo laboratur. Audiant quod per prophetam dicitur: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et foedus meum tenuerint: dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus  (Isa. LVI, 4, 5) . Eunuchi quippe sunt, qui compressis motibus carnis, affectum  [0106B] in se pravi operis abscidunt. Quo autem apud Patrem loco habeantur, ostenditur; quia in domo Patris videlicet aeterna mansione etiam filiis praeferuntur. Audiant quod per Joannem dicitur: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque ierit  (Apoc. XIV, 4) . Et quod canticum cantant, quod nemo potest dicere, nisi illa centum quadraginta quatuor millia. Singulariter quippe canticum Agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de incorruptione carnis gaudere. Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. Audiant peccatorum carnis ignari quod per semetipsam  [0106C] de hac integritate Veritas dicit: Non omnes capiunt verbum hoc  (Matth. XIX, 11) . Quod eo innotuit summum, quo denegavit omnium; et dum preadicit quia difficile capitur, audientibus innuit [b [0105D] Corb., coeptum.]  captum cum qua cautela teneatur.

Admonendi sunt itaque peccata carnis ignorantes, ut et praeeminere virginitatem conjugio sciant, et tamen se super conjuges non extollant, quatenus dum et virginitatem praeferunt, et se postponunt; et illud non deserant quod melius esse aestimant, et se custodiant [c [0106D] Carnot. primus, quos inaniter.]  quo se inaniter non exaltant. Admonendi sunt ut considerent quod plerumque actione saecularium vita continentium confunditur, cum et illi ultra habitum assumunt opera, et isti juxta ordinem proprium non excitant corda. Unde bene per prophetam  [0106D] dicitur: Erubesce, Sidon, ait mare  (Isai. XXIII, 4) . Quasi enim per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitae saecularium atque in hoc mundo fluctuantium, ejus qui munitus et quasi stabilis cernitur, vita reprobatur. Saepe enim nonnulli ad Dominum post carnis peccata redeuntes, tanto se ardentius in bonis operibus exhibent, quanto damnabiliores se de malis vident. Et saepe quidam in carnis integritate perdurantes, cum minus se respiciunt habere quod defleant, plene sibi sufficere vitae suae 84 innocentiam putant, atque ad fervorem spiritus nullis se ardoris stimulis inflammant.  [0107A] Et fit plerumque Deo gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia. Unde et voce judicis dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum  (Luc. VII, 47) . Et: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitente, magis quam super nonaginta novem justis, quibus non opus est poenitentia  (Luc. XV, 10) . Quod citius ex ipso usu colligimus, si nostrae mentis judicia pensemus. Plus namque terram diligimus quae post spinas exarata fructus uberes producit, quam quae nullas spinas habuit, sed tamen exculta sterilem segetem gignit. Admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ne superioris ordinis celsitudine se caeteris praeferant, cum ab inferioribus quanta se melius agantur ignorant. In examine namque recti judicis mutat [a [0107D] Idem, merita cordium.]  merita ordinum,  [0107B] qualitas actionum. Quis enim consideratis ipsis rerum imaginibus, nesciat quod in natura gemmarum carbunculus praeferatur hyacintho? Sed tamen caerulei coloris hyacinthus praefertur pallenti carbunculo; quia et illi quod naturae ordo subtrahit, species decoris adjungit; et hunc quem naturalis ordo praetulerat, coloris qualitas foedat. Sic ergo in humano genere et quidam in meliori ordine deteriores sunt, et quidam in deteriori meliores, quia et isti sortem extremi habitus bene vivendo transcendunt, et illi superioris loci meritum moribus [b [0107D] Idem Cod., non sequendo.]  non exsequendo diminuunt.

CAPUT XXIX [Al. LIII]. Quomodo admonendi qui peccata operum lugent, et qui solum cogitationum.

 [0107C] (Admonitio 30.) Aliter admonendi sunt qui peccata deplorant operum, atque aliter qui cogitationum. Admonendi quippe sunt qui peccata deplorant operum, ut consummata mala perfecta diluant lamenta, ne plus astringantur in debito perpetrati operis, [c [0107D] Laud., si minus solv.]  et minus solvant fletibus satisfactionis. Scriptum quippe est: Potum dedit nobis in lacrymis in mensura  (Psal. LXXIX, 6) ; ut videlicet uniuscujusque mens tantum poenitendo compunctionis suae bibat lacrymas, quantum se a Deo meminit aruisse per culpas. Admonendi sunt ut incessanter admissa ante oculos reducant, atque vivendo agant, ut a districto judice videri non debeant. Unde David [d [0107D] Corb., Carnot., Belv., cum poeniteret. Sequimur cum editis Trec., Norm., etc.]  cum peteret, dicens: Averte oculos tuos a peccatis meis  (Psal. L, 11) , paulo superius intulit: Delictum meum [e [0107D] Corb., contra me.]  coram me est semper  [0107D]  (Ibid., 5) . Ac si diceret: Peccatum meum ne respicias postulo, quia hoc respicere ipse non cesso. Unde et per prophetam Dominus dicit: Et peccatorum tuorum memor non ero, tu autem memor esto  (Isai. XLIII, 25, 26, sec. LXX) . Admonendi sunt ut singula quaeque admissa considerent, et dum per unumquodque erroris sui inquinationem deflent, simul se ac totos lacrymis mundent. Unde bene per Jeremiam dicitur,  [0108A] cum Judaeae singula delicta pensarentur: Divisiones aquarum deduxit oculus meus  (Thren. III, 48) . Divisas quippe ex oculis aquas deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas damus. Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet; sed dum nunc hujus, nunc illius culpae memoria acrius tangitur, simul de omnibus in singulis commota purgatur.

85 Admonendi sunt, ut de misericordia quam postulant, praesumant, ne vi immoderatae afflictionis intereant. Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire voluisset. Constat enim quod a suo judicio abscondere voluit, quos miserando praeveniens sibimetipsis judices fecit. Hinc enim scriptum est: Praeveniamus faciem Domini in confessione  [0108B]  (Psal. XCIV, 2) . Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur  (I Cor. XI, 31) . Rursumque admonendi sunt, ut sic de spe fiduciam, habeant, ne tamen incauta securitate torpescant. Plerumque enim hostis callidus mentem quam peccato supplantat, cum de ruina sua afflictam  [f [0107D] Belv., Corb. et primus Carnot., reperit.]  respicit, securitatis pestiferae blanditiis seducit. Quod figurate exprimitur, cum factum Dinae memoratur. Scriptum quippe est: Egressa est Dina ut videret mulieres regionis illius; quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam, et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem; et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit  (Genes. XXXIV, 1-3) . Dina quippe ut mulieres videat extraneae regionis,  [0108C] egreditur, quando unaquaeque mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium vagatur. Quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet inventiam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea  (Ibid.) ; quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia cum mens a culpa resipiscit,  [g [0108D] Vulgati, mss. contradicentes, ad se ducitur. Familiaris est nostro Gregorio vox ista, addicitur, de qua jam lib. II Moral., num. 15. Vide etiam lib. IX, num. 32, et lib. XXII, num. 22, 23.]  addicitur, atque admissum flere conatur: corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculos revocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat, recte illic adjungitur: Tristemque blanditiis delinivit  (Ibid.) . Modo enim aliorum facta graviora, modo nil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur; ut dum per haec decepta  [0108D] mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur; quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant: et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam [h [0108D] Bellov., prima manu, gaudet in deliciis.]  gaudet in delictis.

At contra admonendi sunt qui peccata cogitationum deflent, ut sollicite considerent intra mentis arcana utrum delectatione tantummodo, an etiam consensu deliquerint. Plerumque enim [i [0108D] Ita Mss., vel, tentatum cor. In Gussanv., tentatu cor.]  tentatur cor,  [0109A] et ex carnis nequitia delectatur, et tamen eidem nequitiae ex ratione renititur, ut in secreto cogitationis et contristet quod libet, et libeat quod contristat. Nonnunquam vero ita mens baratro tentationis absorbetur, ut nullatenus renitatur, sed ex deliberatione sequitur hoc, unde ex delectatione pulsatur; et si facultas exterior suppetat, rerum mox effectibus interiora vota consummat. Quod videlicet si justa animadversio districti judicis respicit, non est jam cogitationis culpa, sed operis; quia etsi rerum tarditas foras peccatum distulit, intus hoc consensionis opere voluntas implevit.

In primo autem parente didicimus quia tribus modis omnis culpae nequitiam perpetramus, suggestione scilicet, delectatione et consensu. 86 Primum itaque  [0109B] per hostem, secundum vero per carnem, tertium per spiritum perpetratur. Insidiator enim [a [0109D] Carnot. primus, cum prava suggerit.]  prava suggerit, caro se delectationi subjicit, atque ad extremum spiritus victus delectatione consentit. Unde  [b [0109D] Trec., duo priores Carnot., duo priores Gemet. et Bellov., per correctionem, et illic serpens.]  et ille serpens prava suggessit, Eva autem quasi caro se delectationi subdidit, Adam vero velut spiritus suggestione ac delectatione superatus assensit. Suggestione itaque peccatum agnoscimus, delectatione vincimur, consensu etiam ligamur. Admonendi sunt igitur qui nequitias cogitationis deflent, ut sollicite considerent in qua peccati mensura ceciderunt, quatenus juxta ruinae modum quam in semetipsis introrsus sentiunt, etiam mensura lamentationis erigantur, ne si cogitata mala minus cruciant, usque ad perpetranda opera perducant. Sed inter haec ita terrendi  [0109C] sunt, ut tamen minime frangantur. Saepe enim misericors Deus eo citius peccata cordis abluit, quo haec exire ad opera non permittit; et cogitata nequitia quando citius solvitur, quia effectu operis districtius non ligatur. Unde recte per Psalmistam dicitur: Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei   (Ps. XXXI, 3) . Qui enim impietatem cordis subdidit, quia cogitationum injustitias pronuntiare vellet indicavit. Dumque ait: Dixi, pronuntiabo, atque illico adjunxit, Et tu remisisti; quam sit super haec facilis venia ostendit. Qui dum se adhuc petere promittit, hoc [c [0109D] Laud., Val. Cl., tertius Gemet. et tertius Carnot., hoc quod peteret, poenitendo obtinuit.]  quod petere se promittebat, obtinuit; quatenus quia usque ad opus non venerat culpa, usque ad cruciatum non perveniret poenitentia, sed cogitata afflictio  [0109D] mentem tergeret, quam nimirum tantummodo  [d [0109D] Duo priores Gemet., agitata.]  cogitata iniquitas inquinasset.

CAPUT XXX [Al. LIV]. Quomodo admonendi qui a peccatis quae deflent, non abstinent; et qui cum abstineant, non deflent.

(Admonitio 31.) Aliter admonendi sunt qui admissa plangunt  (De poen., dist. 3, c. Qui admissa plangunt) , nec tamen deserunt; atque aliter qui deserunt,  [0110A] nec tamen plangunt. Admonendi sunt enim qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut considerare sollicite sciant quia flendo inaniter se mundant, qui vivendo se nequiter inquinant, cum idcirco se lacrymis lavant, ut mundi ad sordes redeant. Hinc enim scriptum est: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti  (Prov. XXVI, 11; II Petr. II, 22) . Canis quippe cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat, projicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, rursus oneratur. Et qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem dum repetunt, resumunt. Sus vero in volutabro luti cum lavatur, sordidior redditur. Et qui admissa plangit,  [0110B] nec tamen deserit, poenae [e [0110D] Bellov. et secundus Carn., tanto graviori culpae . . quanto et ipsam.]  gravioris culpae se subjicit  (Eadem dist., c. 14, Qui admissa plangit) ; quia et ipsam quam flendo potuit impetrare veniam contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum volvit, quia dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit. Hinc rursum scriptum est: Ne iteres verbum in oratione tua  (Eccli. VII, 15) . 87 Verbum namque in oratione iterare, est post fletum committere quod rursum necesse sit flere. Hinc per Isaiam dicitur: Lavamini  (Isai. I, 16) , mundi estote  (Eadem dist., c. 15, Lavamini) . Post lavacrum enim mundus esse negligit, quisquis post lacrymas vitae innocentiam non custodit. Et lavantur ergo et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt, sed rursus flenda  [0110C] committunt. Hinc per quemdam sapientem dicitur:  [f [0110D] Ad hunc locum in cod. Trecensi annotatur in margine: Apud Salomonem. Quod probat Salomon tunc ascriptum fuisse Ecclesiastici librum.]  Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus  (Eccli. XXXIV, 30) ? Baptizatur quippe a mortuo  (Eadem dist., c. 16, Baptizatur) , qui mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas repetit.

Admonendi sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut ante districti judicis oculos eis se esse similes agnoscant, qui venientes ad faciem quorumdam hominum, magna eis submissione blandiuntur; recedentes autem, inimicitias ac damna quae valent atrociter inferunt. Quid est enim culpam flere, nisi humilitatem Deo suae devotionis ostendere? Et quid est post fletum prava agere, nisi superbas in eum quem rogaverat, inimicitias exercere? Jacobo  [0110D] attestante qui ait: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur  (Jac. IV, 4) . Admonendi sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut sollicite considerent quia ita plerumque mali inutiliter compunguntur ad justitiam, sicut plerumque boni innoxie tentantur ad culpam. Fit quippe mira exigentibus meritis dispositionis internae mensura, ut et illi dum de bono aliquid agunt, quod  [0111A] tamen non perficiunt, superbe inter ipsa quae etiam plenissime perpetrant mala confidant; et isti dum de malo tentantur, cui nequaquam consentiunt, quo per infirmitatem titubant, eo gressus cordis ad justitiam per humilitatem verius figant. Balaam quippe, justorum tabernacula respiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia  (Num. XXIII, 10) . Sed cum compunctionis tempus abscessit, contra eorum vitam, quibus se similem fieri etiam moriendo poposcerat, consilium praebuit; et cum occasionem de avaritia reperit, illico oblitus est quidquid sibi de innocentia optavit  (Ibid., XXIV, 14) . Hinc vero doctor et praedicator gentium Paulus, ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me  [0111B] ducentem in lege peccati, quae est in membris meis  (Rom. VII, 23) . Qui profecto idcirco tentatur, ut in bono robustius ex ipsa infirmitatis suae [a [0111D] Carnot. primus, cogitatione.]  cognitione solidetur. Quid est ergo quod ille compungitur, et tamen justitiae non appropinquat; iste tentatur, et tamen eum culpa non inquinat, nisi hoc quod aperte ostenditur, quod nec malos bona imperfecta adjuvant, nec bonos mala inconsummata condemnant?

At contra admonendi sunt qui admissa deserunt, nec tamen plangunt; ne jam relaxatas aestiment culpas, quas etsi agendo non multiplicant, nullis tamen fletibus mundant. Neque enim scriptor, si a scriptione cessaverit, quia alia non addidit, etiam illa quae scripserat delevit; nec qui contumelias irrogat, si solummodo tacuerit, satisfecit, cum profecto necesse  [0111C] sit ut verba praemissae superbiae verbis subjectae humilitatis impugnet; nec debitor absolutus est quia alia non multiplicat, nisi et illa quae ligaverat solvat. Ita et cum Deo delinquimus, nequaquam satisfacimus si ab iniquitate 88 cessamus, nisi voluptates quoque quas dileximus, e contrario appositis lamentis insequamur. Si enim nulla nos in hac vita operum culpa maculasset, nequaquam nobis hic adhuc degentibus ipsa ad securitatem innocentia nostra sufficeret, quia illicita animum multa pulsarent. Qua ergo mente securus est, qui perpetratis iniquitatibus ipse sibi testis est quia innocens non est?

Neque enim Deus nostris cruciatibus pascitur, sed delictorum [b [0111D] Idem Cod., morbis.]  morbos medicamentis contrariis medetur, ut qui voluptatibus delectati discessimus, fletibus  [0111D] amaricati redeamus; et qui per illicita defluendo cecidimus, etiam a licitis nosmetipsos restringendo surgamus; et cor quod insana laetitia infuderat, salubris tristitia exurat; et quod vulneraverat elatio superbiae, curet abjectio humilis vitae. Hinc enim scriptum est: Dixi iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu  (Ps. LXXIV, 5) . Cornu quippe delinquentes exaltant, si nequaquam se ad poenitentiam ex cognitione suae iniquitatis humiliant. Hinc rursum dicitur: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit  (Ps. L, 19) . Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed  [0112A] humiliare contemnit. Qui vero peccata jam deserit, nec tamen plangit, jam quidem humiliat, sed tamen cor conterere recusat. Hinc Paulus ait: Et haec quidem fuistis; [c [0112D] Omittitur in Guss., sed abluti estis.]  sed abluti estis, sed sanctificati estis  (I Cor. VI, 11) . Quia nimirum illos emendatior vita sanctificat, quos per poenitentiam abluens afflictio fletuum mundat. Hinc Petrus cum quosdam territos malorum suorum consideratione conspiceret, admonuit, dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unus quisque vestrum  (Act. II, 38) . Dicturus enim baptisma, praemisit poenitentiae lamenta, ut prius se aqua suae afflictionis infunderent, et postmodum sacramento baptismatis lavarent. Qua igitur mente qui transactas culpas flere negligunt, vivunt securi de venia, quando ipse summus Pastor Ecclesiae huic etiam Sacramento addendam poenitentiam credidit, quod peccata  [0112B] principaliter exstinguit?

CAPUT XXXI [Al. LV]. Quomodo admonendi qui illicita quorum sunt conscii laudant; et qui condemnantes, minime tamen cavent.

(Admonitio 32). Aliter admonendi sunt qui illicita quae faciunt etiam laudant; atque aliter qui accusant prava, nec tamen devitant. Admonendi sunt enim qui illicita quae faciunt etiam laudant, ut considerent quod plerumque plus ore quam opere delinquant. Opere namque per semetipsos solos prava perpetrant; ore autem per tot personas iniquitatem exhibent, quot audientium mentes iniqua laudantes docent. Admonendi ergo sunt, ut si eradicare mala  [0112C] dissimulant, saltem seminare pertimescant. Admonendi sunt, ut eis perditio privata sufficiat. Rursumque admonendi sunt, ut si mali esse non metuunt, erubescant saltem videri quod sunt. Plerumque enim culpa dum absconditur, effugatur, quia dum mens erubescit videri quod tamen esse non metuit, erubescit quandoque esse quod fugit videri. Cum vero pravus quisque impudenter innotescit, quo liberius omne facinus perpetrat, eo etiam licitum putat; 89 et quod licitum suspicatur, in hoc proculdubio multiplicius mergitur. Unde scriptum est: Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt  (Isai. III, 9) . Peccatum enim suum si Sodoma absconderet, adhuc sub timore peccaret. Sed funditus frena timoris amiserat, quae ad culpam nec tenebras  [0112D] inquirebat. Unde et rursum scriptum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est  (Gen. XVIII 20) . Peccatum quippe cum voce, est culpa in actione; peccatum vero etiam cum clamore, est culpa cum libertate.

At contra admonendi sunt qui accusant prava, nec tamen devitant, ut provide perpendant quid in districto Dei judicio pro sua excusatione dicturi sunt, qui de reatu suorum criminum etiam semetipsis judicibus non excusantur. Hi itaque quid aliud quam praecones sunt sui? Voces contra culpas proferunt, et semetipsos operibus reos trahunt. Admonendi sunt ut videant  [0113A] quia de occulta jam retributione judicii est, quod eorum mens malum quod perpetrat illuminatur ut videat, sed non conatur ut vincat; ut quo melius videt, eo deterius pereat, quia et intelligentiae lumen percipit, et actionis pravae tenebras non relinquit. Nam cum acceptam ad adjutorium scientiam negligunt, hanc contra se in testimonium vertunt; et de lumine intelligentiae augent supplicia, quod profecto acceperant ut possent delere peccata. Quorum nimirum nequitia cum malum agit quod dijudicat, venturum jam judicium hic degustat; ut cum aeternis suppliciis servatur  [a [0113D] Laud., innoxia.]  obnoxia, suo hic interim examine non sit absoluta; tantoque illic graviora tormenta percipiat, quanto hic malum non deserit, etiam quod ipsa condemnat. Hinc enim Veritas dicit: Servus qui cognovit  [0113B] voluntatem Domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, [b [0113D] Gemet., plagis vapulabit multis.]  vapulabit multis  (Luc. XII, 47) . Hinc Psalmista, ait: Descendant in infernum viventes  (Psal. LIV, 16) . Vivi quippe quae circa illos aguntur sciunt et sentiunt, mortui autem sentire nil possunt. Mortui enim in infernum descenderent, si mala nesciendo perpetrarent. Cum vero sciunt mala, et tamen faciunt, ad iniquitatis infernum viventes miseri [c [0113D] Laud., scientesque.]  sentientesque descendant.

CAPUT XXXII [Al. LVI]. Quomodo admonendi qui subito motu, et qui consulto peccant.

(Admonitio 33.) Aliter admonendi sunt qui repentina concupiscentia superantur, atque aliter qui in  [0113C] culpa ex consilio ligantur. Admonendi quippe sunt quos repentina concupiscentia superat, ut in bello praesentis vitae se quotidie positos attendant, et cor quod [d [0113D] Habent antiqui Mss. Trec., Bellov., Gemet., providere.]  praevidere vulnera non potest, scuto solliciti timoris tegant; ut occulta insidiantis hostis jacula perhorrescant, et in tam caliginoso certamine intentione continua intra mentis castra se muniant. Nam si a circumspectionis sollicitudine cor destituitur, vulneribus aperitur, quia hostis callidus tanto liberius pectus percutit, quanto nudum a providentiae 90 lorica deprehendit. Admonendi sunt qui repentina concupiscentia superantur, ut curare nimis terrena desuescant; quia intentionem suam dum rebus transitoriis immoderatius implicant, quibus culparum  [0113D] jaculis transfigantur ignorant. Unde et per Salomonem vox percussi et dormientis exprimitur, qui ait: Verberaverunt me, sed non dolui; [e [0113D] Corb., transfixerunt me. Indicia sunt correctionis factae in Trec., ubi videtur olim ita lectum. Caeterum lectionis hujus fundamenta nulla, nulla vestigia exstant aut in Hebr. textu, aut in variis ejus translationibus. Neque sic legit Gregorius, cum postea dicat, locum hunc explicando: trahitur, et nequaquam sentit.]  traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursum vina reperiam  (Prov. XXVIII, 35) ? Mens quippe a cura suae sollicitudinis  [0114A] dormiens verberatur et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quae perpetraverit agnoscit. Trahitur et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Quae quidem evigilare optat, ut rursum vina reperiat, quia quamvis somno torporis a sui custodia prematur, vigilare tamen ad saeculi curas nititur, ut semper voluptatibus debrietur; et cum ad illud dormiat in quo solerter vigilare debuerat, ad aliud vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset. Hinc superius scriptum est: Et eris quasi dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo  (Ibid., 34) . In medio enim mari dormit, qui in hujus mundi tentationibus positus, providere motus irruentium vitiorum quasi imminentes  [0114B] undarum cumulos negligit. Et quasi clavum gubernator amittit, quando mens, ad regendam navem corporis, studium sollicitudinis perdit. Clavum quippe in mari amittere, est intentionem providam inter procellas hujus saeculi non tenere. Si enim gubernator clavum sollicite stringit, modo in fluctibus ex adverso navem dirigit, [f [0113D] Corb., Carnot., Belv., Laud., Longip., Val. Cl.,  [0114D] Theod., modo undas superans calcat, modo alia providens declinat, modo ventorum impetus per obliquum findit. Ita. Excusis suffragantur Trecensis, Gemet. et al.]  modo ventorum impetus per obliquum findit. Ita cum mens [g [0114D] Recent. Ed., vigilantem. Repugnant Mss. Obest sensus a sancto Doctore propositus.]  vigilanter animam regit, modo alia superans calcat, modo alia providens declinat; ut et praesentia laborando subjiciat, et contra futura certamina prospiciendo convalescat. Hinc rursum de fortibus supernae patriae bellatoribus dicitur: Uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos  (Cant. III, 8) . Ensis enim super femur ponitur, quando acumine sanctae praedicationis  [0114C] prava suggestio carnis edomatur. Per noctem vero caecitas nostrae infirmitatis exprimitur, quia quidquid adversitatis in nocte imminet non videtur. Uniuscujusque ergo ensis super femur suum ponitur [h [0114D] In plerisque Ed., propter tentationes sive timores nocturnos. Glossema est.]  propter timores nocturnos, quia videlicet sancti viri dum ea quae non vident metuunt, ad intentionem certaminis parati semper assistunt. Hinc rursum sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris quae est in Libano  (Cant. VII, 4) . Rem namque quam oculis non cernimus, plerumque odore praevidemus. Per nasum quoque odores fetoresque discernimus. Quid ergo per nasum Ecclesiae, nisi sanctorum provida discretio designatur? Qui etiam turri similis quae est in Libano dicitur, quia discreta eorum providentia ita in alto sita est, ut tentationum certamina et priusquam veniant  [0114D] videat, et contra ea dum venerint munita subsistat. Quae enim futura praevidentur, cum praesentia fuerint,  [i [0114D] Hoc est, minori vi pulsant; quod fortasse non intelligentes Editores, mutarunt virtutis in timoris contradicentibus quotquot legimus Mss.]  minoris virtutis fiunt; quia dum contra ictum quisque paratior redditur, hostis qui se inopinatum  [0115A] 91 credidit, eo ipso quo praevisus est, enervatur.

At contra admonendi sunt qui in culpa ex consilio ligantur, quatenus provida consideratione perpendant, quia dum mala ex judicio faciunt, districtius contra se judicium accendunt; ut tanto eos durior sententia feriat, quanto illos in culpa arctius vincula deliberationis ligant. Citius fortasse delicta poenitendo abluerent, si in his sola praecipitatione cecidissent. Nam tardius peccatum solvitur quod et per consilium solidatur. Nisi enim mens omni modo aeterna despiceret, in culpa ex judicio non periret. [a [0115D] Editi, hac ergo praecipitatione lapsi per consilium pereuntes differunt, in quibus sensus desideratur. Legendum igitur, ut habent Trec., Corb., Theod., Val. Cl., Laud., Norm., etc. Hoc ergo, id est, in hoc praecipitatione lapsis, id est, ab his qui per praecipitationem labuntur, per consilium, seu ex deliberatione, pereuntes differunt. Vet. Mss. habent labsis pro lapsis. In Theod. legitur, a praecipatione lapsis. Infra,  [0116D] peccatis aliis differunt peccata.]  Hoc ergo praecipitatione lapsis per consilium pereuntes differunt, quod cum hi a statu justitiae peccando concidunt, plerumque simul et in laqueum desperationis cadunt. Hinc est quod per prophetam Dominus non  [0115B] tam praecipitationum prava, quam delictorum studia reprehendit, dicens: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam studiorum vestrorum  (Jer. IV, 4) . Hinc iterum iratus dicit:  Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum  (Ibid. XXIII, 2) . Quia ergo peccatis aliis differunt peccata quae per consilium perpetrantur, non tam prave facta Dominus quam studia pravitatis insequitur. In factis enim saepe infirmitate, saepe negligentia, in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur. Quo contra recte beati viri expressione per Prophetam dicitur: Et in cathedra pestilentiae non sedit  (Ps. I, 1) . Cathedra quippe judicis esse vel praesidentis solet. In cathedra autem pestilentiae sedere, est ex judicio prava committere:  [0115C] in cathedra pestilentiae sedere, est et ex ratione mala discernere, et tamen ex deliberatione perpetrare. Quasi in perversi consilii cathedra sedet, qui tanta iniquitatis elatione attollitur, ut adimplere malum etiam per consilia conetur. Et sicut assistentibus turbis praelati sunt qui cathedrae honore fulciuntur, ita delicta eorum qui praecipitatione corruunt, exquisita per studium peccata transcendunt. Admonendi ergo sunt, ut hinc colligant qui in culpa etiam se per consilium ligant, qua quandoque ultione feriendi sunt, qui nunc pravorum non socii, sed  [b [0116D] Ita melius Mss. quam Excusi, ubi legitur, principes sunt.]  principes fiunt.

CAPUT XXXIII [Al. LVII]. Quomodo admonendi qui minimis, sed crebris noxis, et qui minimas caventes gravibus aliquando immerguntur.

 [0115D] (Admonitio 34.) Aliter admonendi sunt qui, licet minima, crebro tamen illicita faciunt; atque aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur. Admonendi sunt qui quamvis in minimis, sed tamen frequenter excedunt, ut nequaquam considerent qualia, sed quanta committunt. Facta  [0116A] enim sua si despiciunt timere cum pensant, debent formidare cum numerant. Altos quippe gurgites fluminum, parvae sed innumerae replent guttae pluviarum. Et hoc agit sentina latenter excrescens, quod patenter procella saeviens. Et minuta sunt quae erumpunt membris per scabiem vulnera, sed cum multitudo eorum innumerabiliter occupat, sic vitam corporis sicut unum grave inflictum 92 pectori vulnus necat. Hinc videlicet scriptum est:

Qui modica spernit, paulatim decidit  (Eccli. XIX, 1) . Qui enim peccata minima flere ac devitare negligit, a statu justitiae non quidem repente, sed partibus totus cadit. Admonendi sunt qui in minimis frequenter excedunt, ut sollicite considerent quia nonnunquam in parva deterius, quam in majori culpa  [0116B] peccatur. Major enim quo citius quia sit culpa agnoscitur, eo etiam celerius emendatur; minor vero dum quasi nulla creditur, eo pejus quo et securius in usu retinetur. Unde fit plerumque ut mens assueta malis levibus nec gravia perhorrescat, atque ad quamdam auctoritatem nequitiae per culpas nutrita perveniat; et tanto in majoribus contemnat pertimescere, quanto in minimis didicit non timendo peccare.

At contra admonendi sunt qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ut sollicite seipsos deprehendant, quia dum cor eorum de custoditis minimis extollitur, ad perpetranda graviora ipso elationis suae barathro [c [0116D] Trec., cui consentiunt Editi recentiores, devoratur, sc., cor.]  devorantur; et dum foris sibi parva subjiciunt, sed per inanem gloriam intus intumescunt, languore superbiae intrinsecus victam  [0116C] mentem etiam foras per mala majora prosternunt. Admonendi ergo sunt qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ne ubi se stare extrinsecus aestimant, ibi intrinsecus cadant, et juxta districti judicis retributionem elatio minoris justitiae via fiat ad foveam gravioris culpae. Qui enim vane elati, boni minimi [d [0116D] Corrupte in Guss., custodiam suam viribus.]  custodiam suis viribus tribuunt, juste derelicti culpis majoribus obruuntur; et cadendo discunt non fuisse proprium quod steterunt, ut mala immensa cor reprimant, quod minima bona exaltant. Admonendi sunt ut considerent quod et in culpis gravioribus alto reatu se obligant, et tamen plerumque in parvis quae custodiunt, deterius peccant, quia et in illis iniqua faciunt, et per ista se hominibus quod iniqui sunt tegunt. Unde fit ut cum majora  [0116D] mala perpetrant coram Deo, apertae [e [0116D] Tres Gemet. et duo poster. Carnot., iniq. sint. Legitur sit in Trec. et in al., optimo quidem sensu.]  iniquitatis sit; et cum parva bona custodiunt coram hominibus, simulatae sanctitatis. Hinc est enim quod Pharisaeis dicitur: Liquantes culicem, camelum autem glutientes  (Math. XXIII, 24) . Ac si aperte diceretur: Minima mala discernitis, majora devoratis. Hinc est quod rursum ore Veritatis increpantur, cum audiunt: Decimatis  [0117A] mentham, et anethum, et cyminum; et relinquitis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Neque enim negligenter audiendum est quod cum decimari minima diceret, extrema quidem de oleribus maluit, sed tamen bene olentia memorare; ut profecto ostenderet quia simulatores cum parva custodiunt, odorem [a [0117D] Vulgati, de se ostendere. Stant contra Mss. omnes, quibus inhaerendum censemus.]  de se extendere sanctae opinionis quaerunt; et quamvis implere maxima praetermittant, ea tamen minima observant, quae humano judicio longe lateque redoleant.

CAPUT XXXIV [Al. LVIII]. Quomodo admonendi qui bona nec inchoant et qui inchoata non absolvunt.

(Admonitio 35.) Aliter admonendi sunt qui bona nec inchoant, 93 atque aliter qui inchoata minime  [0117B] consummant. Qui enim bona nec inchoant, non sunt eis prius aedificanda quae salubriter diligant, sed destruenda ea in quibus semetipsos nequiter versant. Neque enim sequuntur quae inexperta audiunt, nisi prius quam perniciosa sint ea quae sibi sunt experta, deprehendant, quia nec levari appetit, qui et hoc ipsum quia cecidit nescit; et qui dolorem vulneris non sentit, salutis remedia non requirit. Prius ergo ostendenda sunt, quam sint vana quae diligunt, et tunc demum vigilanter intimanda quam sint utilia quae praetermittunt. Prius videant fugienda quae amant, et sine difficultate postmodum [b [0117D] Carn. secundus, cognoscent.]  cognoscant amanda esse quae fugiunt. Melius enim inexperta recipiunt, si de expertis quidquid disputationis audiunt, veraciter cognoscunt. Tunc igitur pleno voto discunt vera bona  [0117C] quaerere, cum certo judicio deprehenderint falsa se vacue tenuisse. Audiant ergo quod bona praesentia et a delectatione citius transitura sunt, et tamen eorum causa ad ultionem sine transitu permansura; quia et nunc quod libet invitis subtrahitur, et tunc quod dolet invitis in supplicium reservatur. Itaque eisdem rebus terreantur salubriter, quibus noxie delectantur; ut dum perculsa mens alta ruinae suae damna conspiciens, sese [c [0117D] Trec., Belv., Theod., et primus Carn., sese in praecipiti. Alii, praecipitio.]  in praecipitium pervenisse deprehendit, gressum post terga revocet, et pertimescens quae amaverat, discat diligere quae contemnebat.

Hinc est enim quod Jeremiae misso ad praedicationem dicitur: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes  (Jer. I, 10) . Quia nisi  [0117D] prius perversa destrueret, aedificare utiliter recta non posset; nisi ab auditorum suorum cordibus spinas vani amoris evelleret, nimirum frustra in eis sanctae praedicationis verba plantaret. Hinc est quod Petrus prius evertit, ut postmodum construat, cum nequaquam Judaeos monebat quid jam facerent, sed de his quae fecerant, increpabat dicens: Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus et prodigiis et signis quae per illum fecit Deus in medio vestri,  [0118A] sicut vos scitis: hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum [d [0118D] Guff., mendose, affligentes.]  affigentes interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni  (Act. II, 22-24) ; ut videlicet crudelitatis suae cognitione destructi, aedificationem sanctae praedicationis quanto anxie quaererent, tanto utiliter audirent. Unde et illico respondet: Quid ergo faciemus, viri fratres? Quibus mox dicitur: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum  (Ibid., 37, 38) . Quae aedificationis verba profecto contemnerent, nisi prius salubriter ruinam suae destructionis invenissent. Hinc est quod Saulus cum super eum coelitus lux emissa resplenduit, non jam quid recte deberet facere, sed quid prave fecisset, audivit. Nam cum prostratus requireret, dicens: Quis es, Domine? Respondetur protinus:  [0118B] Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris  (Act. IX, 4, seq., XXII, 8, seq.) . Et cum repente subjungeret: Domine, [e [0118D] Vulgati recent., quid me vis facere?]  quid me jubes facere  (Ibid.) ? Illico adjungitur: [f [0118D] Excusi, surge et ingr.]  Surgens ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere   (Ibid.) . Ecce de coelo Dominus loquens persecutoris sui facta corripuit, nec tamen illico quae essent facienda monstravit. Ecce elationis ejus fabrica jam tota corruerat, et 94 post ruinam suam humilis aedificari requirebat, et cum superbia destruitur, aedificationis tamen verba retinentur; ut videlicet persecutor immanis diu destructus jaceret, et tanto post in bonis solidius surgeret, quanto prius funditus eversus a pristino errore cecidisset. Qui ergo nulla adhuc agere bona coeperunt, a rigiditate antea suae pravitatis, correctionis  [0118C] manu evertendi sunt, ut ad statum postmodum rectae operationis erigantur, quia et idcirco altum silvae lignum succidimus, ut hoc in aedificii tegmine sublevemus; sed tamen non repente in fabrica ponitur, ut nimirum prius vitiosa ejus viriditas exsiccetur, cujus quo plus in infimis humor excoquitur, eo ad summa solidius levatur

At contra admonendi sunt qui inchoata bona minime consummant, ut cauta circumspectione considerent quia dum proposita non perficiunt, etiam quae fuerant coepta convellunt. Si enim quod videtur gerendum sollicita intentione non crescit, etiam quod fuerat bene gestum decrescit. In hoc quippe mundo humana anima quasi more navis est contra ictum fluminis [g [0118D] Corruptissime Editi ante Guss., condescendentis. Emendantur tam ex Mss. Angl. quam ex nostris.]  conscendentis: uno in loco nequaquam  [0118D] stare permittitur, quia ad ima relabitur, nisi ad summa conetur. Si ergo inchoata bona fortis operantis manus ad perfectionem non sublevat, ipsa operandi remissio contra hoc quod operatum est, pugnat. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis  (Prov. XVIII, 9) . Quia videlicet qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. Hinc Sardis Ecclesiae ab  [0119A] angelo dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant, non enim [a [0119D] Corb., inveni. Sic prius lectum in Trec.]  invenio opera tua plena coram Deo meo  (Apoc. III, 2) . Quia igitur plena coram Deo ejus opera inventa non fuerant, moritura reliqua etiam quae erant gesta praedicebat. Si enim quod mortuum in nobis est ad vitam non accenditur, hoc etiam exstinguitur, quod quasi adhuc vivum tenetur. Admonendi sunt ut perpendant quod tolerabilius esse potuisset recti viam non arripere, quam arrepta post tergum redire. Nisi enim retro aspicerent, erga coeptum studium nullo torpore languerent. Audiant ergo quod scriptum est: Melius erat eis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti  (II Petr. II, 21) . Audiant quod scriptum est: Utinam frigidus esses, aut calidus; sed quia tepidus es, et nec  [0119B] frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo  (Apoc. III, 15) . Calidus quippe est qui bona studia et arripit et consummat; frigidus vero est qui consummanda nec inchoat. Et sicut a frigore per teporem transitur ad calorem, ita a calore per teporem reditur ad frigus. Quisquis ergo [b [0119D] Adjecimus ex Mss. Angl. et Gallic., vivit, post, frigore; et mavimus exardescit Editorum in excrescit, quod habent Mss. omnes; vel, crescit.]  amisso infidelitatis frigore vivit, sed nequaquam tepore superato excrescit ut ferveat, procul dubio calore desperato, dum noxio in tepore demoratur, agit ut frigescat. Sed sicut ante teporem frigus sub spe est, ita post frigus tepor in desperatione. Qui enim adhuc in peccatis est, conversionis fiduciam non amittit. Qui vero post conversionem tepuit, et spem quae esse potuit de peccatore subtraxit. Aut calidus ergo quisque esse, aut frigidus quaeritur, ne tepidus evomatur; ut videlicet aut necdum  [0119C] conversus, adhuc de se spem 95 conversionis praebeat, aut jam conversus in virtutibus inardescat; ne evomatur tepidus, qui a calore quem proposuit torpore ad noxium frigus redit.

CAPUT XXXV [Al. LIX]. Quomodo admonendi qui mala clam et bona palam faciunt; ac qui versa vice.

(Admonitio 36.) Aliter admonendi sunt qui mala occulte agunt, et bona publice; atque aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. Admonendi enim sunt qui mala occulte agunt, et bona publice, ut pensent humana judicia quanta velocitate evolant, divina autem quanta immobilitate perdurant. Admonendi sunt ut in fine rerum mentis oculos figant,  [0119D] quia et humanae laudis attestatio praeterit, et superna sententia, quae et abscondita penetrat, ad retributionem perpetuam convalescit. Dum igitur occulta mala sua divinis judiciis, recta autem sua humanis oculis anteponunt, et sine teste est bonum quod publice faciunt, et non sine aeterno teste est quod latenter delinquunt. Culpas itaque suas occultando hominibus, virtutesque pandendo, et unde puniri debeant abscondentes detegunt, et unde remunerari poterant, detegentes abscondunt. Quos recte sepulcra dealbata speciosa  [0120A] exterius, sed mortuorum ossibus plena Veritas vocat  (Matth. XXIII, 27) , quia vitiorum mala intus contegunt, humanis vero oculis quorumdam demonstratione operum, de solo foris justitiae colore blandiuntur. Admonendi itaque sunt, ne quae agunt recta despiciant, sed ea meriti melioris credant. Valde namque bona sua dijudicant, qui ad eorum mercedem sufficere humanos favores putant. Cum enim pro recto opere laus transitoria quaeritur, aeterna retributione res digna vili pretio venundatur. De quo videlicet pretio percepto Veritas dicit: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam  (Matth. VI, 2, 5) . Admonendi sunt ut considerent quia dum pravos se in occultis exhibent, sed tamen exempla de se publice in bonis operibus praebent, ostendunt sequenda quae  [0120B] fugiunt, clamant amanda quae oderunt, vivunt postremo aliis, et sibi moriuntur.

At contra admonendi sunt qui bona occulte faciunt, et tamen quibusdam factis publice de se mala opinari permittunt, ne cum bona semetipsos actionis rectae virtute vivificant, in se alios per exemplum pravae aestimationis occidant; ne minus quam se proximos diligant, et cum ipsi [c [0120D] Trec. et Corb., salubre potum.]  salubrem potum vini sorbeant, intentis in sui consideratione mentibus pestiferum veneni poculum fundant. Hi nimirum in uno proximorum vitam minus adjuvant, in altero multum gravant, dum student et recta occulte agere, et quibusdam factis, ad exemplum de se prava seminare. Quisquis enim laudis concupiscentiam calcare jam sufficit, aedificationis fraudem perpetrat, si bona quae  [0120C] agit, occultat; et quasi jactato semine germinandi radices subtrahit, qui opus quod imitandum est, non ostendit. Hinc namque in Evangelio Veritas dixit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est  (Matth. V, 16) . Ubi illa quoque sententia [d [0120D] Belv., repromittitur. Duo priores Carnot., praemittitur.]  promitur, 96 quae longe aliud praecepisse videtur, dicens: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis  (Matth. VI, 1) .

Quid est ergo quod opus nostrum et ita faciendum est ne videatur, et tamen ut debeat videri praecipitur, nisi quod ea quae agimus, et occultanda sunt, ne ipsi laudemur, et tamen ostendenda sunt, ut laudem coelestis Patris augeamus? Nam cum nos justitiam nostram coram hominibus facere Dominus prohiberet, illico adjunxit: Ut videamini ab eis. Et cum rursus videnda  [0120D] ab hominibus bona opera nostra praeciperet, protinus subdidit: Ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est  (Matth. V, 16) . Qualiter igitur videnda essent, vel qualiter non videnda, ex sententiarum fine monstravit, quatenus operantis mens opus suum et propter se videri non quaereret, et tamen hoc propter coelestis Patris gloriam non celaret. Unde fit plerumque ut bonum opus et in occulto sit, cum fit publice; et rursus in publico, cum agitur occulte. Qui enim in publico bono opere non suam, sed superni Patris  [0121A] gloriam quaerit, quod fecit abscondit; quia solum illum testem habuit, cui placere curavit. Et qui in secreto suo bono opere deprehendi ac laudari concupiscit; et nullus fortasse vidit quod exhibuit, et tamen hoc coram hominibus fecit, quia tot testes in bono opere secum duxit, quot humanas laudes in corde requisivit. Cum vero prava aestimatio, in quantum sine peccato valet, ab intuentium mente [a [0121D] Ita cum Trec., Theod., Corb., Laud. et Gemet., veteres Ed., cum in recent. legatur, non tegitur.]  non tergitur, cunctis mala credentibus per exemplum culpa propinatur. Unde et plerumque contingit, ut qui negligenter de se mala opinari permittunt, per semetipsos quidem nulla iniqua faciant; sed tamen per eos qui se imitati fuerint, multiplicius delinquant. Hinc est quod Paulus immunda quaedam sine pollutione comedentibus, sed  [0121B] imperfectis tentationis scandalum sua hac comestione moventibus dicit: Videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis   (I Cor. VIII, 9) . Et rursus: Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis  (Ibid., 11, 12) . Hinc est quod Moyses cum diceret: Non maledices surdo, protinus adjunxit: Nec coram caeco pones offendiculum  (Levit. XIX, 14) . Surdo quippe maledicere, est absenti et non audienti derogare: coram caeco vero offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed tamen ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem praebere.

CAPUT XXXVI [Al. LX]. De exhortatione multis exhibenda, ut sic singulorum virtutes adjuvet, quatenus per hanc contraria virtutibus vitia non excrescant. [0121C]

 [b [0121D] In Corb. est cap. 37. In Longip., 57.]  Haec sunt quae praesul animarum in praedicationis diversitate custodiat, ut sollicitus congrua singulorum vulneribus medicamina [c [0121D] In Excusis, apponat. Obsequimur Mss.]  opponat. Sed cum magni sit studii ut exhortandis singulis serviatur ad singula, cum valde laboriosum sit unumquemque de propriis sub dispensatione debitae considerationis instruere, longe tamen laboriosius est auditores [d [0121D] Belv. et primus Carn., innumeris ac diversis. Retinemus jam vulgatam lect., quae est Trec. et caet.]  innumeros ac diversis passionibus laborantes, uno eodemque tempore voce unius et 97 tanta arte vox temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniatur congrua, et tamen sibimetipsi non sit diversa; ut inter passiones medias uno quidem ductu transeat, sed more bicipitis gladii tumores  [0121D] cogitationum carnalium ex diverso latere incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus, sic timidis infundatur auctoritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio. Sic otiosis ac torpentibus praedicetur sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non  [0122A] augeatur actionis. Sic inquietis ponatur modus, ut tamen otiosis non fiat torpor securus. Sic ab impatientibus exstinguatur ira, ut tamen remissis [e [0121D] Duo priores Gemet., levibus, et infra leves.]  ac lenibus non crescat negligentia. Sic lenes accendantur ad zelum, ut tamen iracundis non addatur incendium. Sic tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis effusionis frena minime laxentur. Sic prodigis praedicetur parcitas, ut tamen tenacibus periturarum rerum custodia non augeatur. Sic incontinentibus laudetur conjugium, ut tamen jam continentes non revocentur ad luxum. Sic continentibus laudetur virginitas corporis, ut tamen in conjugibus despecta non fiat fecunditas carnis. Sic praedicanda sunt bona, ne ex latere [f [0121D] Ita legendum ex Mss. Germ., Belvac., Trec.,  [0122D] Norm., etc., non ut habent Editi, jubeantur. Occasionem hallucinationi praebuerunt vet. Mss., in quibus scriptum, jubentur, pro juventur, littera b pro v usurpata. Postea Editores mutarunt jubentur, in jubeantur.]  juventur et mala. Sic laudanda sunt bona summa, [g [0122D] Ex mera conjectura, rejecto desperentur, Editores praetulerunt despiciantur.]  ne desperentur  [0122B] ultima. Sic nutrienda sunt ultima, ne dum sufficere creduntur, nequaquam tendatur ad summa.

CAPUT XXXVII [Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti.

Et gravis quidem praedicatori labor est, in communis praedicationis voce, ad occultos singulorum motus causasque vigilare, et palaestrarum more in diversi lateris arte se vertere; multo tamen acriori labore fatigatur, quando uni e contrariis vitiis servienti praedicare compellitur. Plerumque enim quis laetae nimis [h [0122D] De hac voce jam dictum est in admonitione 4, seu cap. 3.]  conspersionis existit; sed tamen eum repente tristitia oborta immaniter deprimit. Curandum est itaque praedicatori quatenus sic tergatur tristitia quae venit ex tempore, ut non augeatur laetitia  [0122C] quae suppetit ex conspersione; et sic frenetur laetitia quae ex conspersione est, ut tamen non crescat tristitia quae venit ex tempore. Iste gravatur usu immoderatae praecipitationis, et aliquando tamen ab eo quod festine agendum est, eum vis praepedit subito natae formidinis. Ille gravatur usu immoderatae formidinis, et aliquando tamen in eo quod appetit, temeritate impellitur praecipitationis. Sic itaque in isto reprimatur subito oborta formido, ut tamen non excrescat enutrita diu praecipitatio. Sic in illo reprimatur repente oborta praecipitatio, ut tamen non convalescat impressa ex conspersione formido. Quid autem mirum si mentium medici ista custodiunt, dum tanta discretionis arte se temperant, qui non corda sed corpora medentur? Plerumque enim debile  [0122D] corpus opprimit languor immanis, cui languori 98 scilicet obviari adjutoriis fortibus debet, sed tamen corpus debile, adjutorium forte non sustinet. Studet igitur qui medetur, quatenus sic superexistentem morbum subtrahat, ut nequaquam supposita corporis debilitas crescat, ne fortasse languor cum  [0123A] vita deficiat. Tanta ergo adjutorium discretione componit, ut uno eodemque tempore et languori obviet et debilitati. Si igitur medicina corporis indivise adhibita servire divisibiliter potest (tunc enim vere medicina est, quando sic per eam vitio superexistenti  [a [0123D] Mallemus, occurritur, quod legitur in primo Carn., nisi in Trec. et aliis etiam potioribus esset, succurritur.]  succurritur, ut etiam suppositae conspersioni serviatur), cur medicina mentis una eademque praedicatione  [b [0123D] Corb., Laud., Theod. et primus Carn., opposita.]  apposita, morum morbis diverso ordine obviare non valeat, quae tanto subtilior agitur, quanto de invisibilibus tractatur?

CAPUT XXXVIII [Al. LXII.] Quod aliquando leviora vitia relinquenda sunt, ut graviora subtrahantur.

Sed quia plerumque dum duorum vitiorum languor irruit, hoc levius, illud fortasse gravius premit;  [0123B] ei nimirum vitio rectius sub celeritate subvenitur, per quod festine ad interitum tenditur. Et si hoc a vicina morte restringi non potest, nisi illud etiam quod existit contrarium crescat [c [0123D] Corb., Belv. et duo priores Carn., curandum. Trec. et al., tolerandum.]  tolerandum praedicatori est, ut per exhortationem suam artificioso moderamine unum patiatur crescere, quatenus possit aliud a vicina morte retinere. Quod cum agit, non morbum exaggerat, sed vulnerati sui, cui medicamentum adhibet, vitam servat, ut exquirendae salutis congruum tempus inveniat. Saepe enim quis a ciborum se ingluvie minime temperans, jamjamque pene [d [0123D] Primus Carn., superatis.]  superantis luxuriae stimulis premitur, qui hujus pugnae metu territus, dum se per abstinentiam restringere nititur, inanis gloriae tentatione fatigatur: in quo nimirum unum vitium nullatenus extinguitur,  [0123C] nisi aliud nutriatur. Quae igitur pestis ardentius insequenda est, nisi quae periculosius premit? Tolerandum nunquam est ut per virtutem abstinentiae interim arrogantia contra viventem crescat, ne eum per ingluviem a vita funditus luxuria exstinguat. Hinc est quod Paulus, cum infirmum auditorem suum perpenderet, aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta humanae laudis retributione gaudere, ait: Vis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa  (Rom. XIII, 3) . Neque enim ideo bona agenda sunt ut potestas hujus mundi nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae laudis sumatur. Sed cum infirmam mentem ad tantum robur ascendere non posse pensaret, ut et pravitatem vitaret simul et laudem; praedicator egregius ei, admonendo aliquid  [0123D] obtulit, et aliquid tulit. Concedendo enim lenia, subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quodam suo vitio animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine labore  [e [0123D] Ita Gem., Trec., Belvac., Corb., Norm., etc. At  [0124D] invitis Mss. repugnanteque totius orationis sensu, recentiores Editores habent hic, toleretur. Docet itaque Gregorius fideles in minoribus vitiis aliquandiu tolerandos, ut facilius a majoribus tollantur et eximantur.]  tolleretur.

99 CAPUT XXXIX [Al. LXIII]. Quod infirmis mentibus omnino non debent alta praedicari. [0124A]

 [f [0124D] Rothom., Lyr. et tertius Gem., studendum.]  Sciendum vero est praedicatori, ut auditoris sui animum ultra vires non trahat, ne, ut ita dicam, dum plus quam valet tenditur, mentis chorda rumpatur. Alta enim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram  (Matth. XXIV, 45; Luc. XII, 42) ? Per mensuram quippe tritici exprimitur modus verbi, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Paulus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus,  [0124B] sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam  (I Cor. III, 1) . Hinc Moyses a secreto Dei exiens, coruscantem coram populo faciem velat  (Exod. XXXIV, 33) , quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat. Hinc per eum divina voce praecipitur  (Ibid. XXI, 33) , ut is qui cisternam foderit, si operire neglexerit, corruente in ea bove vel asino, pretium reddat; quia ad alta scientiae fluenta perveniens, cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reus addicitur, si per verba ejus in scandalum, sive munda sive immunda mens capiatur. Hinc ad beatum Job dicitur? Quis dedit gallo intelligentiam  (Job. XXXVIII, 36) ? Praedicator etenim sanctus dum caliginoso hoc clamat in tempore, quasi gallus cantat in nocte, cum  [0124C] dicit: Hora est jam nos de somno surgere  (Rom. XIII, 11) . Et rursum: Evigilate justi, et nolite peccare  (I Cor. XV, 34) . Gallus autem 100 [g [0124D] Corb., in profundioribus.]  profundioribus horis noctis altos edere cantus solet; cum vero matutinum jam tempus in proximo est, minutas ac tenues voces format, quia nimirum qui recte praedicat, obscuris adhuc cordibus aperta clamat, nil de occultis mysteriis indicat, ut tunc subtiliora quaeque de coelestibus audiant, cum luci veritatis appropinquant.

CAPUT XL. De opere praedicationis et voce.

Sed inter haec ad ea quae jam superius diximus, charitatis studio retorquemur, ut praedicator quisque plus actibus quam vocibus insonet, et bene vivendo  [0124D] vestigia sequacibus [h [0124D] In Guss., omissa erat vocula potius. In aliis habetur: imprimat, ut potius agendo quam loquendo.]  imprimat potius, quam loquendo quo gradiantur ostendat. Quia et gallus iste, quem pro exprimenda boni praedicatoris specie in locutione sua Dominus assumit, cum jam edere cantus parat, prius alas excutit, et semetipsum feriens  [0125A] vigilantiorem reddit, quia nimirum necesse est ut hi qui verba sanctae praedicationis [a [0125] Excidit Editoribus monent, pro movent, quod legimus in omnibus Cod. mss.]  movent, prius studio bonae actionis evigilent, ne in semetipsis torpentes opere, alios excitent voce; prius se per sublimia facta excutiant, et tunc ad bene vivendum alios sollicitos reddant; prius cogitationum alis semetipsos feriant; quidquid in se inutiliter torpet, sollicita investigatione  [0126A] deprehendant, districta animadversione corrigant; et tunc demum aliorum vitam loquendo componant; prius punire propria fletibus curent, et tunc quae aliorum punienda sunt denuntient; et antequam verba exhortationis insonent, omne quod locuturi sunt, operibus clament.

 

 

 

QUARTA PARS. QUALITER PRAEDICATOR OMNIBUS RITE PERACTIS AD SEMETIPSUM REDEAT, NE HUNC VEL VITA VEL PRAEDICATIO EXTOLLAT. [0125]

 

 [0125B] Sed quia saepe dum praedicatio modis congruentibus ubertim funditur, apud semetipsum de ostensione sui occulta laetitia loquentis animus sublevatur, magna cura necesse est ut timoris laceratione se mordeat, ne qui aliorum vulnera medendo ad salutem revocat, ipse per negligentiam suae salutis intumescat, ne proximos juvando se deserat, ne alios erigens cadat. Nam quibusdam saepe magnitudo virtutis occasio perditionis fuit; ut cum de confidentia virium inordinate securi sunt, per negligentiam inopinate morerentur. Virtus namque cum vitiis renititur, quadam delectatione ejus sibimetipsi animus blanditur; fitque ut bene agentis mens metum suae [a [0125D] Gemeticenses, suspectionis.]  circumspectionis abjiciat, atque in sui confidentia secura requiescat; cui jam torpenti seductor  [0125C] callidus omne quod bene gessit enumerat, eamque quasi prae caeteris praepollentem in tumore cogitationis exaltat. Unde agitur, [b [0125D] Ed. Gilot. et nonnullae, ante stulti judicis; quod optime referri potest ad mentem stulte de suis virtutibus  [0126D] praesumentem. Adhaeremus Mss.]  ut ante justi judicis oculos, fovea mentis sit memoria virtutis; quia reminiscendo quod gessit, dum se apud se erigit, apud humilitatis auctorem cadit. Hinc namque superbienti animae dicitur: Quo pulchrior es, descende, [c [0126D] Corb., surge qui dormis cum incircumcisis.]  et dormi cum incircumcisis  (Ezech. XXXII, 19) . Ac si aperte diceretur: Quia ex virtutum decore te elevas, ipsa tua pulchritudine impelleris ut cadas. Hinc sub Jerusalem specie, virtute superbiens anima reprobatur, cum dicitur: Perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus; et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo  (Ezech. XVI, 14, 15) . Fiducia quippe suae pulchritudinis animus  [0125D] attollitur, cum de virtutum meritis laeta apud se securitate gloriatur. Sed per hanc eamdem fiduciam ad fornicationem ducitur; quia cum interceptam mentem cogitationes suae decipiunt, hanc maligni spiritus per innumera vitia seducendo corrumpunt. Notandum vero quod dicitur: Fornicata es in nomine tuo; quia cum respectum mens superni rectoris deserit, laudem protinus privatam quaerit, et sibi arrogare incipit omne bonum, quod ut largitoris praeconio  [0126B] serviret accepit; opinionis suae gloriam dilatare desiderat, satagit ut mirabilis cunctis innotescat. In suo ergo 101 nomine fornicatur, quae legalis thori connubium deserens, corruptori spiritui in laudis appetitu substernitur. Hinc David ait: Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici  (Psal. LXXVII, 61) . In captivitatem etenim virtus, et pulchritudo in manus inimici traditur, cum deceptae menti antiquus hostis ex boni operis elatione dominatur: quae tamen virtutis elatio, quamvis plene non superat, utcunque tamen et electorum animum saepe tentat; sed cum sublevatus destituitur, destitutus ad formidinem revocatur. Hinc etenim David iterum ait: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum  (Psal. XXIX, 7) . Sed  [0126C] quia de confidentia virtutis intumuit, paulo post quid pertulit adjunxit: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus  (Ibid., 8) . Ac si aperte dicat: Fortem me inter virtutes credidi, sed quantae infirmitatis sim derelictus agnovi. Hinc rursum dicit: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae  (Ps. CXVIII, 106) . Sed quia ejus virium non erat manere in custodia quam jurabat, debilitatem suam protinus turbatus invenit. Unde et ad precis opem repente se contulit, dicens: Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum  (Ibid., CVII) . Nonnunquam vero superna moderatio priusquam per munera provehat, infirmitatis memoriam ad mentem revocat, ne de acceptis virtutibus intumescat. Unde Ezechiel propheta quoties ad contemplanda coelestia ducitur,  [0126D] 102 prius filius hominis vocatur; ac si hunc aperte Dominus admoneat, dicens: Ne de his quae vides, in elatione cor subleves, cautus perpende quod es; ut cum summa penetras, esse te hominem recognoscas, quatenus dum ultra te raperis, ad temetipsum sollicitus infirmitatis tuae [d [0126D] Lyr., consideratione.]  freno revoceris. Unde necesse est ut cum virtutum nobis copia blanditur, ad infirma sua mentis oculus redeat, seseque salubriter deorsum premat; nec recta quae egit, sed quae agere  [0127A] neglexit aspiciat; ut dum cor ex memoria infirmitatis atteritur, apud humilitatis auctorem robustius in virtute solidetur. Quia et plerumque omnipotens Deus idcirco Rectorum mentes quamvis ex magna parte perficit, imperfectas tamen ex parva aliqua parte derelinquit; ut cum miris virtutibus rutilant, imperfectionis suae taedio tabescant, et nequaquam se de magnis erigant, dum adhuc contra minima innitentes laborant; sed quia extrema non valent vincere,  [0128A] de praecipuis actibus non audeant superbire.

Ecce, bone vir, reprehensionis meae necessitate compulsus, dum monstrare qualis esse debeat Pastor invigilo, pulchrum depinxi hominem pictor foedus; aliosque ad perfectionis littus dirigo, qui adhuc in delictorum fluctibus versor. Sed in hujus quaeso vitae naufragio orationis tuae me tabula sustine, ut quia pondus proprium deprimit, tui meriti manus me levet.

 


Link al testo italiano: "Regola Pastorale"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


8 agosto 2015                a cura di Alberto "da Cormano"       Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net