S. FERREOLI UCETIENSIS EPISCOPI
REGULA AD MONACHOS.
- PRAEFATIO
- CAPUT PRIMUM. De obedientia.
-
CAP. II. De reverentia, quanta servatur.
- CAP. III. De charitate.
- CAP. IV. Ne ulla mulier in monasterium ingrediatur.
- CAP. V. De eo qui monachus esse vult, qualiter
recipiatur.
- CAP. VI. Ut nullus monachus vel clericus retinendus
recipiatur.
- CAP. VII. De murmuratione sive detractione
monachorum.
- CAP. VIII. De superbia vel elatione vitanda.
-
CAP. IX. De invidia.
- CAP. X. De eo, ne aliquid proprii sibi monachus
vindicet.
- CAP. XI. Ut nullus monachus litteras ignoret.
- CAP. XII. Ut psalmi cunctis diebus in ordine
psallantur.
- CAP. XIII. De vigiliis.
-
CAP. XIV. De vestimentis monachorum.
- CAP. XV. Ut in monasterio
nullus baptizetur.
- CAP. XVI. Ut cellam separatim praeter abbatem
nullus habeat.
- CAP. XVII. Ut praepositum vel formarium monachi sub
abbatis potestate habeant.
- CAP. XVIII. De passionibus
martyrum quae inveniri possunt, ut tempore suo desidia non impediente legantur.
- CAP. XIX. Ut in manibus
monachi frequens sit lectio.
- CAP. XX. De vagis sive
fugitivis monachis.
- CAP. XXI. Ut frater fratri manus non iniiciat.
- CAP. XXII. Ut a convicio atque maledicto monachi
abstineant.
- CAP. XXIII. Ut iurare monachus et desinat et
desistat.
- CAP. XXIV. Ut monachus raro rideat.
-
CAP. XXV. Ut turpiloquium monachus omnino fugiat.
-
CAP. XXVI. Ut quotidie usque ad tertiam monachi legant.
-
CAP. XXVII. Ut ante tertiam nullus monachus manducet aut bibat.
- CAP. XXVIII. Ut monachus
quotidie operis aliquid faciat.
- CAP. XXIX. Ut monachus
parce loquatur.
- CAP. XXX. Ut abbas absque voluntate sua nihil
operis faciat.
- CAP. XXXI. Ut monachis tunica linea uti non liceat.
- CAP. XXXII. Ut vestimenta monachorum odores non
habeant exquisitos.
- CAP. XXXIII. Ut monachi lecta singulariter habeant.
- CAP. XXXIV. Ut monachus non venetur.
-
CAP. XXXV. Ut monachus nec poma tangere absque ordinatione praesumat.
- CAP. XXXVI. Ut abbas
manumittere mancipium monasterii non praesumat
- CAP. XXXVII. De eo,
qualiter abbas conversari debeat.
- CAP. XXXVIII. Quibus
temporibus abbas coquinae observet, similiter et lavandis pedibus.
- CAP. XXXIX. Castigatio
monachorum de multis excessibus.
(PL 66 0960B)
PRAEFATIO REGULAE S. FERREOLI EPISCOPI
(0959)
Domino sancto
et caeterorum comparatione sanctissimo, ac socio apostolorum, Christique
discipulo, Lucretio papae Ferreolus episcopus.
Hortatus quondam operante
Deo, in una devotione accensus, in qua servorum Dei habitaculum ipsa sibi
divinitas collocaret, ipse terra obtuli aliam terram conferens. (0959C) Quod
deputo sanctae congregationi, hoc mei donari saluti credo: ut in unum more apum
religiosorum turba collecta, dum pro meis plene peccatis orationum suarum flores
offerant, quam dulcia in intercessione mella conficient. Et quoniam necesse fuit
novo huic populo velut iugum novae legis imponi, non quo eorum colla deprimerem,
sed ut mentium cervices potius inclinarem; regulam quae ab eis pro lege
servetur, licentia a vobis tam petita quam accepta, conscripsimus. (0960B) In
qua si quid severitate durum, si quid remissione mollissimum iudicio scientiae
adiudicaveritis, censuram manus vestrae pagina melius in quo diligetur placitura
recipiet. Ut hoc multo magis gloriae detur, quod digna inventa est regula, quam
per vos correxistis, fugiendo a facie verecundiae. (0960C) Si vero, ut credo,
iudicium amoris operam veram infligere dignetur correctione litterae, quidquid
demum ineptum lectio incastigata protulerit, liberum a culpa erit erroris, cum
libellum vestrae me constat subdidisse censurae. Mihi tamen orandum est, ut
imprimis Deo, deinde vobis illud placeat quod scripsimus, et illis quibus haec
servanda mandamus. Ut in nomine Domini Iesu Christi obedientes in omnibus
divinis praeceptis, aeterna ab eis praemia, et gloria sine fine, bonae tamen
vitae empta pretio vindicetur, praestante Domino ac Deo nostro Iesu Christo, qui
cum Patre et Spiritu sancto vivit, dominatur et regnat in saecula saeculorum,
Amen.
(PL 66 0959)
Regulae principium de his quae observanda, monachis
Ferriolacensis monasterii statui institutor; orans, ut adiuvante Domino hi filii
quos fide Domino genui, haec tota animi et sancta intentione servantes, optimo
perfectoque vitae cursu coelo, ut scriptum est, vim faciant, et mansiones
praeparent dignis se habitatoribus praeparatas. Sicque fiat ut, sequendo Agnum
quocunque ierit, ad hoc praesentia contemnant, ut futura diripiant.
(PL
66 0959) CAPUT PRIMUM. De obedientia.
(0960D)
Primum ut monachus, quem proprie manet multas in se
virtutes aedificare, obedientiae in se collocet fundamentum: ut impleat illa
quae B. Apostolus nos admonet observanda, quando praecepit dicens: Obedite
praepositis vestris, et subiacete eis: ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro
animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes; hoc enim
expedit vobis (Hebr. XIII) .
(PL 66 0960D) CAP. II. De reverentia, quanta
servatur.
Ut abbati omnimodis reverentia a cunctis amore
servetur; ut et amor ostendat concordiam, et timor noverit disciplinam. (0961A)
Recte enim timetur ut dominus, et amatur ut pater, cui sanctae congregationis
grege commisso animarum proprie cura mandatur: quem sollicitudo commissa
quotidie per illud iter, quod est inevitabile morituris, aut trahit ad poenam,
aut perducit ad gloriam; dicente Scriptura: Cui plus commendatur, utique plus ab
eo exigitur (Luc. XII) . Similiter etiam aperiente nobis Evangelio per
similitudinem parabolae veritatem, ubi legitur quinque servo talenta Dominus
tradidisse; et quia superlucratus alia quinque, a Domino meretur audire: Euge,
serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis mihi, super multa te
constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV) .
(PL 66 0961A) CAP. III. De
charitate.
(0961B)
Tertio in loco propter ipsum etiam sacratum numerum
Trinitatis, matrem omnium virtutum inserendam putavimus charitatem: quam
Apostolus tali ante omnes virtutes laude prosequitur: Charitas non agit
perperam: charitas nunquam excidit (I Cor. XIII) ; et iterum: Charitas cooperit
multitudinem peccatorum (I Petr. IV) . Huic ergo praecepto monachis convenit
inhaerere, ita ut multi secundum beatum Apostolum unum corpus efficiantur in
Christo (I Cor. XII) , et impleatur in illis quod lectio Actuum apostolorum,
quasi omnibus exemplo praemisso, specialiter tamen Religiosorum oculis
anteponit: Erat illis cor unum et anima una (Act. IV) . Et illud in libro
Psalmorum: Deus, qui habitare facis unanimes in domo (Psal. LXVII) . Cavendum
est ergo per omnia monacho ne aliquid simultatis aut odii vel corde gerat, vel
opere proferat, vel ira victus ostendat: propter illud quod dicit Apostolus: Ira
enim viri iustitiam Dei non operatur (Iac. II) ; et illud sapientissimi
Salomonis: Ira in ventre requiescit stulti (Eccl. VII) ; nec non et illud
Apostoli: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia
tollatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV) .
(PL
66 0961B) CAP. IV. Ne ulla mulier in monasterium ingrediatur.
Illud namque statuendum opportune credimus, ut nulla penitus mulier ad
monasterium, etiamsi pro dilectione expetere videatur, accedat. (0961D)
Similiter eam etiam religiosis feminis vel puellis, ne qua forte excusatio minus
intelligentibus relinquatur, accedendi licentiam amputamus: quia non potest
habitatio in longum esse secura, inimico proximo, vel hoste vicino: praesertim
cum in dubium veniat, quis hoste publico et secreta pugna vincatur: ubi iam
nihil aliud quam aut vincere sit aut perire. Sed longe a monasterio, quemlibet
fratrum evidens causa colloquium cum feminis duntaxat honestis habere
compulerit, sciente vel permittente abbate, et adhibitis testibus, id est,
iunctis secum duobus ex fratribus, accipiant licentiam colloquendi: ita tamen ut
abbas causam de qua collocutio exstiterit, non ignoret.
(PL 66 0961D) CAP. V. De eo
qui monachus esse vult, qualiter recipiatur.
(0962A)
Si quis veniat religionem expetens monasterium
intraturus, nisi elapso prius anni circulo; vel certe, si abbati visum fuerit
aliquantulum temperare, antequam sex mensium dierum numerus compleatur,
monachorum contubernio non iungatur: ut in tanto spatio ignorantibus qualis sit
futurus ostendat; et diuturna observatione clarere possit, si quid secum
crudelitatis attulerit. At vero quando prius ad monasterium venit, et recipi se
in numero postulat monachorum, interrogetur utrum liber sit: nec abbati prima
cum satisfecerit, subsecuta responsio adiiciat: si nulla praeter devotionis
causam compulsus monasterium duxerit expetendum. Post hoc monasterii regula
abbatis ei iussione legatur: ut imposterum nihil novum vel inusitatum, aut si
discessurus praetereat; aut si mansurus, agnoscat. (0962B) Vicinam tunc
monasterio cellulam, dum pernoctatum tempus observat, accipiat, victumque
quotidianum a monasterio, si inter reliquos operetur, exspectet: lectioni ante
omnia et orationi dans operam, ut dignetur eum ille omnipotens scrutator animae
cognitorque secretae familiae suae meritis sacrae congregationis annumerare, et
fiat, sicut scriptum est, unus grex et unus Pastor (Ioan. X) .
(PL 66 0962B) CAP. VI. Ut
nullus monachus vel clericus retinendus recipiatur.
Monachum omnino sive clericum alterius loci vel monasterii recipi sub qualibet
causa nolumus, interdicimus, prohibemus: prospicientes talia studio charitatis,
ne novum aliquod forte scandalum surgentes inducant. (0962C) Dicit enim
Scriptura: Quidquid tibi non vis, alii non feceris (Tob. IV) . Hinc enim
plerumque non tantum inter abbates, sed etiam inter monasteria lites insanabiles
oriuntur; dum unus nititur defendere quem suscepit, alter revocare quem
perdidit: et ad extremum, nisi reddatur illi petitori petitus, et isti
restauratio recepti placaverit iniuriam acceptam, quam potest, fit, ut non
secundum beatum Apostolum (Rom. XII) , vincant in bono malum, sed utique mali
vincantur uno malo. Attamen nec illud praetereundum censuimus, ut si forte
alterius loci, ut supra dixi, monachus sive clericus scripta abbatis vel
episcopi sui deferat, in queis manifeste probetur, non propter vitia cavendus,
sed propter charitatem Dei missus, ipse tantum socius fieri congregationis
obtineat. (0962D) Si tamen credi ullo modo potest, bono suo quemque velle
exspoliari, et alium sua nuditate vestiri.
(PL 66 0962D) CAP. VII. De
murmuratione sive detractione monachorum.
Ut nullius in congregatione
murmur seu detractio, quod familiarissimum habent monachi, contra abbatem aut
quemlibet alium de fratribus audiatur: ne ira Dei, quae saepe ob hanc culpam
miserabilem populum condemnavit, in perditionem similiter murmurantium turbae
excitetur: et terram repromissionis, quam nos recte accipimus locum futurae
beatitudinis, perdat murmuratio propria, quae debeatur sponsione divina. (0963A)
Hic enim damnandos huius vitii sectatores psalmus annuntiat: Detrahentem
adversus proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. LX) . Et iterum arguens
Apostolus dicit: Susurrones, detractores, Deo odibiles (Rom. I) . Et iterum, Hi
sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os illorum
loquitur superbiam (Iud. I).
(PL 66 0963A) CAP. VIII. De
superbia vel elatione vitanda.
Ut elatio superbiaque
monachis omnino vitentur, ne iactantia cadat sui, propter Deum sublimitas
deponatur. Abiectio et humilitas grandis altitudo est. Alias vero quid erit
reliquisse saeculum, si a se eius non absciderit vanitatem? Quid solitariam
elegisse vitam, si intrinsecus tumeat corde? (0963B) Quid humile inest profectus
in capite, si cito a se haec mala non reiiciet, qui vult invenire quo cadat,
cavens terribile illud Scripturae divinae: Deus superbis resistit, humilibus
autem dat gratiam (I Pet. V) . Et illud: Superbo oculo et insatiabili corde, cum
hoc simul non edebam (Psal. C) . Et illud Apostoli non obliviosus auditor, qui
dicit: Hoc scitote, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et
erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi (II Tim. III) ,
et reliqua quae sequuntur.
(PL 66 0963B) CAP. IX. De
invidia.
Invidiam, quod est maximum vitium, ante omnia
monachus foribus mentis excludat, nec patiatur virginitatem animi occulto livore
corrumpi: ne in mente sua bonum semen sparsum enecet adulterina permixtio.
(0963C) Sed stet semper quasi fortis in acie, repugnans scuto charitatis armis
invidiae; et inde maxime superet invidum, quia non superatur invidia: non
ignorans Scripturam, quae dicit: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum
(Sap. II) . Imitantur autem eum qui sunt ex parte eius.
(PL 66 0963C) CAP. X. De eo,
ne aliquid proprii sibi monachus vindicet.
Illud etiam statui debere
prospeximus, ut nullus monachorum aliquid sibi proprium absque societate fratrum
audeat vindicare; ita ut etiam in his quae sua sunt nihil amplius credat sibi
iuris esse quam caeteris. Quia cum se ipsum alterius subdidit potestati, omnia
secum in alienam potestatem transmisit. (0963D) Quidquid ergo secum rerum
detulerit, expetito consortio monachorum, ac ubi corpori congregationis membrum
factus adhaeserit, statim cognoscat omnia in communionem transiisse, et hoc
tantum iudicet proprium, quidquid cum fratribus possederit indivisum. Nam et
lectio Actuum apostolorum tempore surgentis Ecclesiae taliter fideles Christi
vixisse commemorat: Nullus, inquit, ex bonis suis dicebat aliquid suum esse; sed
erant illis omnia communia (Act. IV).
(PL 66 0963D) CAP. XI. Ut
nullus monachus litteras ignoret.
Omnis qui nomen vult monachi
vindicare, litteras ei ignorare non liceat. Quin etiam psalmos totos memoriter
teneat: neque se quacunque excusatione defendat, quominus sancto hoc studio
capiatur. (0964A) Similiter etiam his qui pastores pecorum, ut est moris, de
congregatione mittentur, curae erit vacare psalmis ut caeteri: ne in id quod
maius est minores inveniantur, et in confusionem sui illud eis aptetur exemplum:
Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II) .
(PL 66 0964A) CAP. XII. Ut
psalmi cunctis diebus in ordine psallantur.
Ut omni tempore psalmi usque
ad finem Psalterii in ordine decantentur: sibi tamen secretius propter propriam
mercedem; excepto publico psallendi cursu dominico, quantum per singulos dies,
Deo tamen scienter laudes offerat occulta ruminatione. (0964B) Similiter etiam
convenerit oratione subiuncta noctibus psalmorum frequentia vigilare, ut
impleatur illud: In die clamavi et nocte coram te (Psal. LXXXVII) ; et illud: In
lege eius meditabitur die ac nocte (Psal. I) .
(PL 66 0964B) CAP. XIII. De
vigiliis.
Quotiescunque vigilia nocturna propter exorandum
Deum, aut devotione petitur, aut festivitate debetur, nullus monachorum, praeter
aegritudinem certam aut necessitatem, si praesens fuerit, absens esse praesumat.
(0964C) Ne interiori taedio gravius laborare consuescens vivente carne
spiritalis anima moriatur: sed potius promissi illius cupidus quaerere simul et
invenire contendat, qui dixit: Diligam eos qui diligunt me: et qui mane vigilant
ad me invenient me (Prov. VIII) . Et in psalmo etiam continetur: Tunc quaerebant
eum, et convertebantur, et ante lucem veniebant ad eum (Psal. LXXVII) . Nam ut
quotidie ad matutinas omnes omnino surgant, si non censetur superfluum,
commonemus: ad nocturnas vero cunctis diebus ita omnes celeriter pariterque
consurgant, ut cunctis simul concurrentibus nullus inveniatur venisse posterior.
At vero qui contrarius huic deprehenditur statuto, tot diebus solus ieiunet,
quot horis cum fratribus vigilare non voluit.
(PL 66 0964C) CAP. XIV. De
vestimentis monachorum.
(0964D)
Vestimenta supersufficientia monachus non requirat:
qui non amplius quam quod ad quotidianum usum abbas necessarium viderit,
consequatur; dicente Domino ad discipulos: Neque duas tunicas habeatis (Luc.
VII) : quas duas tunicas intelligere debemus non numero, si propter hiemem
necessariae esse videntur, sed supra usum si reservatae fuerint, computari.
Super ergo si quid fuerit, putabitur alienum: dum quidquid possessor avarus
includit, magis utitur arca quam dominus: quod ut vitetur, maximus nobis beatus
Apostolus testis assurgit, qui dicit: Habentes victum et vestitum his contenti
sumus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli,
et desideria multa, et inutilia, et nociva: quae mergunt homines in interitum et
perditionem. Radix omnium malorum est cupiditas: quam appetentes, naufragaverunt
a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge:
sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.
(0965A) Certa bonum certamen fidei: apprehende vitam aeternam, in qua vocatus
es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. Praecipio tibi coram
Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio
Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula irreprehensibile,
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi (I Tim. VI) . Studete ergo,
fratres, ut quod ad unum hominem, id est, ad Timotheum scribitur, ab una
congregatione servetur.
(PL 66 0965A) CAP. XV. Ut in monasterio nullus
baptizetur.
Baptizari in monasterio parvulos tractavimus
necessarium non esse, sicut in reliquis monasteriis observatur; neque monacho
ullo loco de lavacro sancto filios cuiuslibet excipere: ne parentibus illius, ut
fieri solet, illicita paulatim vel turpi familiaritate iungatur. (0965B) Quod si
quis praesumpserit, ut transgressor regulae corrigatur.
(PL 66 0965B) CAP. XVI. Ut
cellam separatim praeter abbatem nullus habeat.
Cellam singularem, praeter
abbatem, neque ad manendum, neque ad alium quemcunque usum, ulli habere liceat
monachorum. Artifices tamen ad operandum tantum habeant, hi nihilominus quibus
abbatis ordinatione conceditur: nam totam congregationem mansio et domus una
concludat. (0965C) Illos vero quos corporea fragilitas debilitat, cognita sibi
infirmitate languor obsederit, dum vigorem pristinum corporis integritate
sumunt, deputata intra monasterium et non nisi congrua mansione a congregatione
interim separentur: ut celerius salutem conferat ipsa quae fit a congregatione
remotio.
(PL 66 0965C) CAP. XVII. Ut praepositum vel formarium
monachi sub abbatis potestate habeant.
Sub abbate personam strenuam
et disciplinam valde amantem, qui dignam curam praepositi nomenque suscipiat,
decrevimus pro solatio abbatis institui: ut honor illi minus sit onerosus, dum
labore diviso a duobus quotidiana sollicitudo suscipitur. Et ideo aequum erit ut
cum iussione abbatis ei veneratio et obedientia exhibeatur. (0965D) Nam et post
ipsum quem supra diximus praepositum, qui in bonis sit forma, statuimus
regularem formare formarium: ut facilius adiutorio isto subiuncto abbas, cui
nomen Pater est, uberes fructus metat de perfectione dulcium filiorum, ambo
tamen sub potestate abbatis cum reliquis atque inter reliquos se esse
cognoscant.
(PL 66 0965D) CAP. XVIII. De passionibus martyrum
quae inveniri possunt, ut tempore suo desidia non impediente legantur.
Gesta martyrum, id est passiones sanctorum fidelium, quaedam compaginata studio
et sermone digesta sunt, tempore quo nobis diem migrationis eorum anni meta
cursus sui legibus repraesentat, recenseri in oratorio audientibus cunctis
omnino decernimus: ut non otiose praetereat dies, atque ut reliquis similis
habeatur; quem sicut tunc illustravit constantia martyris, ita nunc commendet
memoria passionis.
(PL 66 0965D) CAP. XIX. Ut in manibus monachi
frequens sit lectio.
(0966A)
Propter pigras mentes quorumpiam excitandas, quibus
saepe generat lectio divina fastidium, ita ut magis otio eligant occupari, quam
de Scripturis sanctis salutem bibere, ut spiritualiter inardescant, addi omnino
placuit, ut unusquisque monachus, sive intra monasterium seu foris aliquid
operis faciat, a lectione divina ne una quidem die se patiatur transire ieiunum.
(0966B) Seu cum cessaverit manus ab opere, colatur anima lectione: audientibus
cunctis monita beati Pauli ad Timotheum discipulum, dicentis: Attende lectioni,
exhortationi, doctrinae (I Tim. IV) . Et iterum: Omnis scriptura divinitus
inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in
iustitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne bonum paratus (II Thes. III) .
(PL 66 0966B) CAP. XX. De
vagis sive fugitivis monachis.
Vagari per loca monachum
sicut non decet, ita non convenit; ne in quocunque vitio captus saeculi
delectatione elabetur, ut redeat ad vomitum suum: dum recidiva animi voluntate
mundi vetus contemptor, novus quidam amator assurgens, a via salutis distortus
exorbitet. (0966C) Quapropter id definivimus observandum, ut praeter illos qui
pro utilitate monasterii ab abbate huc illucque habere iubentur excursus, nullus
egredi monasterium loco alio moraturus absque voluntate abbatis pro qualibet re
vel necessitate praesumat, ne ad eum respiciat quod Apostolus de
adolescentioribus viduis scribens dicit: Simul autem et otiosae discunt
circumire domus; non solum otiosae, sed etiam verbosae et curiosae, loquentes
quae non oportet (I Tim. V) . Et ideo qui praetermissa sententia aliqua
contrarietate discesserit, in tantum ut eius inveniatur fuisse transgressor;
spatio illo temporis quo monasterio defuit computato, duplici dierum numero
ieiunet, et condemnatione mulctetur; cibi modum, vino quotidie abnegato, qualem
abbas imposuerit, habiturus. Fugitivum vero monachum, deserentem disciplinam et
perdentem se, velut contemptorem placuit revocare.
(PL
66 0966C) CAP. XXI. Ut frater fratri manus non iniiciat.
(0966D)
Ut monachus in
monachum ira inflammatus, quod est turpissimum, manus iniicere non praesumat,
praeter illos ad quos pertinet correctionis vel nosse modum, vel tenere
iudicium; ne uno peccante caeteris praesumendi crescat audacia, et ita
disciplinae ordine confuso, irruptaque lege vivendi, ipsius sacrae religionis
per singulos iura perdantur. Quapropter quisquis taliter incontinens manibus
invenitur, ita ut nesciat ab illicitis temperare: manus illae, quas erexit in
proximum, per longum tempus non solum ieiunio, sed etiam operis assiduitate
lassentur; ut deinceps ad Deum leventur in oratione, non cum furore extendantur
in fratrem. Dandam tamen veniam decernimus, iuxta ut abbas moderari voluerit,
postulanti: si poenitentia praemissa etiam dum deprecatur reatus sui, faciem
lacrymarum effusione rigaverit.
(PL 66 0966D) CAP. XXII. Ut
a convicio atque maledicto monachi abstineant.
(0967A)
Ut convicium sive maledictum ex ore monachi non
procedat, neque lingua impatientiae excitatione soluta effrenatum quid ministret
ostiis labiorum, sed commotus ira, ut est humanitatis, dicat: Pone, Domine,
custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL) . Adiungat
et illud: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal.
XXXVIII) : habens illud Apostoli ante oculos suos: Quia neque maledici regnum
Dei possidebunt (I Cor. VI) . Si quis ergo in his indomitus mente proruperit,
triginta diebus ab omnium fratrum colloquio habeatur alienus: donec cognoscens
se tantummodo in congregatione solitudinem incurrisse, veniam eligat postulare.
(PL 66 0967A) CAP. XXIII. Ut
iurare monachus et desinat et desistat.
(0967B)
Ut iurandi consuetudo ad integrum, si fieri potest,
de monachorum interlocutione tollatur; ut etsi secundum humanam fragilitatem
minus forsitan possunt mendacii cavere peccatum, possint saltem damnandum vitare
periurium. Quos rogo simul atque commoneo, ut studeant in usum habere verba
sacra, ne unquam sint necessaria sacramenta. Quemadmodum enim huius vitii
debeant omnes vitare flagitium, beato apostolo monente didicimus; ait enim:
Nolite iurare neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque
iuramentum. (0967C) Sit autem verbum vestrum, est est, non non: ut non sub
iudicio decidatis (Luc. V) . Et illud similiter Scripturae divinae: Vir multum
iurans replebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga (Eccli.
XXIII) . His namque magnis atque evidentissimis documentis etiam lectio
Evangelii, quae est maxima plenitudo, similiter attestatur, dicente Domino ad
discipulos: Audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis; reddes autem
Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per coelum,
quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum eius; neque per
Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; neque per caput tuum iuraveris, quia
non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester, est
est, non non; quod autem his abundantius est, a malo est (Matth. V) . Sufficiat
ergo nos propria inserenda monita exemplis docuisse vitanda.
(PL 66 0967C) CAP. XXIV. Ut
monachus raro rideat.
(0967D)
Conveniens etiam hoc credo monachis, ut risu, etsi
non assidue, frequenter tamen abstineant. Unde si exemplum legens fratrum
quisque requiret, hoc solum ei sufficiat, quia Dominum nostrum Iesum Christum,
Evangelio teste (Ioan. XII) , flevisse legimus, risisse nescimus; tristatum
fletibus, risibus non solutum. Attamen, ne quispiam dicat nullum nos praeter hoc
habere testimonium lectionis, Salomonem dicentem audiat: Risus dolore
miscebitur; et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV) . Et iterum: Melior est
ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. (0968A) Cor
sapientis, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia (Eccl. VII) . Et
iterum: Stultus in risu exaltat vocem suam, vir autem sapiens vix tacite
subridebit (Eccli. XXI) . Quicunque ergo ille in congregatione constitutus, ut
assolet, aut mente iuvenis aut aetate risibus, ioca non fugerit, quid aliud nisi
publicanum commutat ex monacho? qui in civitatibus amplius populosis hanc sibi
tantum operam deputant, vacare iocis, plausibus et cachinnis. Specialiter tamen
hoc cunctos moneo, servandum mando atque constituo, ut quotiescunque lectio
animabus Dei deditis opportuna in ecclesia vel in refectorio, aut quolibet in
loco publice recitatur, nullus risu aut moveatur aut moveat. Similiter etiam eo
tempore fabulas fugiendas esse cognoscant. (0968B) Quod si quis non custodierit
praesenti denuntiatione commonitus, triduani eum ieiunii mulctatio castiget.
Quod triduum neminem volumus sub uno adimplere ieiunio, ne in aliquo
discretionis careat disciplina: sed tria ieiunia vespertina iubemus quotidie
refectione distingui. Hoc etiam de reliquis ieiuniis, quibus regulae culpabiles
corriguntur, statuimus observari: ita tamen si in reo quolibet monacho abbas
superbiam duritiamque non viderit.
(PL 66 0968B) CAP. XXV. Ut
turpiloquium monachus omnino fugiat.
Turpiloquium amore
pudicitiae sit monacho turpe proferre vitando verba luxuriae, quae ut mentem
excitant, ita corpus inflammant. (0968C) Ait enim beatus Apostolus: Deponite
malitiam, blasphemiam, turpem sermonem, de ore vestro (Colos. III) . Interrogo
ego, fratres, quid ille minus facit adultero, cuius communicat lingua peccato?
Quid luxuriae minus exercuit, qui os castum sermonis corruptione foedavit? Et ut
hanc spurcitiam cunctis etiam cavere metus damnationis imponat, statuimus huius
culpae reum communicationem dominicam, vel osculum fratrum sex anni mensibus non
habere.
(PL 66 0968C) CAP. XXVI. Ut quotidie usque ad tertiam
monachi legant.
(0968D)
Ut usque ad horam diei tertiam in omni tempore
lectioni monachus tam senior quam extremus vacare procuret, et sic demum in
reliqua parte diei deputati operis cura succedat, praeter aegrotos tantum,
quibus imponi hoc supra propriam voluntatem, vel potius virtutem communis
infirmitas non permittit. Nam et hi quibus fructuum colligendorum tempore ab
abbate fuerit imperatum, ut matutinis horis operis aliquid vel laboris
exerceant, hac lege non tenebuntur: neque huic definitioni putabuntur exstitisse
contrarii, cum imperata sibi utilitatis causa compleverint. Etenim moris est
agricolis ut vix reddito adhuc mane arida frumenta, non nisi deciduo madida
facta rore, succidant, ut laetam minus segetem facilius fervoribus insecutoribus
eripiant, dum in exordio diei blandi aeris temperamenta custodiunt. (0969A)
Saepe enim ex industria factum scio, ut dubia adhuc luce, priusquam, ut dicere
possumus, orbe solis ardor ebiberit redactam in manipulos segetem, ignei iubaris
flammas cum fructibus messura eius evaserit. Hoc ergo etiam a monachis qui operi
insistunt, ut superius diximus, fuerit observatum, non erunt pronuntiandi pro
compendio operis regulae transgressores.
(PL
66 0969A) CAP. XXVII. Ut ante tertiam nullus monachus manducet aut bibat.
Ut
ne quis de monachis, praeter infirmos, antequam hora diei tertia compleatur,
quamvis supervenientis cuiuslibet proximi vel amici gulae potius exquisita
occasio fulciatur, manducare vel bibere aut rogans praesumat, aut rogatus, illo
duntaxat tempore quo ieiunia solita remissione solvuntur. Post hanc vero horam
deliberationem comedendi usque ad sextam, si vel amicus eius vel stomachus
permittit, extendat. (0969B) Sed in hac refectione unum vel duos fratres socios
sibi, et quaerat et faciat, ut, dum videtur, ista communicatione atque
humanitate sit publicus, non appareat furtive suppositus
(PL 66 0969B) CAP. XXVIII.
Ut monachus quotidie operis aliquid faciat.
Monachum, absque certis
solemnitatibus vel manifesta aegritudine, diem sine operatione transigentem a
convivio decernimus excludendum, iubente beato Apostolo: Qui non laborat non
manducet. Secuturas tamen excusationes inutilium praevidemus, et propterea modum
ponimus otiosis. (0969C) Dicturus est enim unus ex talibus: Ego non possum
operari, quia amisso robore iuventutis sum ad omnia senex invalidus; alius:
Neque ego possum, quia sum infirmitate iam fractus; dicturus est etiam tertius,
si potuerit inveniri: Non possum etiam ego, quia laborum me assiduitas
contrivit, itinerum longitudo quassavit, fortitudinem mihi abstulit sollicitudo
commissa, virtutem meam actio exspoliavit imposita. Sed his quasi contrarius
sermo rationis occurrat, revincens eos et dicens: Ut quis non valet insistere
operi, det promptius operam lectioni: quicunque agrum non excolit, Deum
dupliciter colat; et inter reliqua etiam hanc quaerat artem, ut paginam pingat
digito, qui terram non praescribit aratro. (0969D) Nullus ergo, si quominus
opera faciat, putet causam iustae excusationis afferre: quia qui, ut supra
diximus, agriculturam exercere non valet, legere, scribere, quod est praecipuum
opus, piscium etiam providere capturam, rete texere, calceamenta fratribus
praeparare vel reliqua, quae similia sunt, facere atque implere potest. Quisquis
ergo ex his omnibus non elegerit, quo occupetur opere, famem cum improperio
sustinere contentus sit.
(PL 66 0969D) CAP. XXIX. Ut
monachus parce loquatur.
Ut loquendi temperantiam
monachus in omni collocutione teneat: propter quod dicit Scriptura: In
multiloquio non effugies peccatum (Prov. X) . Et iterum in Evangelio: Noli
multum loqui, sicut ethnici (Matth. VI) . Habetur etiam in psalmo: Vir linguosus
non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX) . Et ideo quisquis ille frater, sint
pauci sermones tui. (0970A) Nec hoc tantum, sed etiam taciturnitatem tibi
praesentia abbatis vel etiam alterius senioris imponat: ita ut nis interrogatus
ab eo vel iussus silentium irrumpere non praesumas, obediens Scripturae, quae
dicit: Priusquam audias, ne respondeas; et in medio seniorum noli te iniicere
(Eccli. XI) . Quod etiam in convivio apertissime pronuntiamus esse servandum.
(PL 66 0970A) CAP. XXX. Ut
abbas absque voluntate sua nihil operis faciat.
Ut abbas si non operetur ut
caeteri, nemo audeat reprehendere: quia lectioni eum magis vacare convenit, qua
quotidie caeteros doceat, qua commissos eruditos reddat, qua cunctos sancta
semper admonitione componat. (0970B) Studere tamen eum oportet, ut quoties codex
manibus non tenetur, secundum vires suas reddat se in qualibet fratrum
operatione communem: ut etsi otiosum quicunque dicere non audet, fastidiosum
tacendo non murmuret.
(PL 66 0970B) CAP. XXXI. Ut
monachis tunica linea uti non liceat.
Ut monachus quamlibet
delicati corporis linea ad nuda corporis non utatur: quia incongruum est ut
carnem, quae semper vitio naturae superbit, mollibus foveat indumentis, et ei
quasi minus validae blandiatur; quae quotidie in expugnationem animae novus
quidam praeliator ac fortissimus commovetur. Etenim toties reparat vires contra
animam bellatura, quoties aliquid velut rebelle mancipium remissionis acceperit.
(0970C) De hoc namque certamine beatus Apostolus dicit: Caro concupiscit
adversus spiritum (Gal. V) . Et iterum: Video aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est
in membris meis (Rom. VII) . Et iterum: Datus est mihi stimulus carnis meae,
angelus Satanae qui me colaphizet, propter quod ter Dominum rogavi ut discederet
a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate
perficitur (II Cor. XII) . Et iterum: Si secundum carnem vixeritis, moriemini;
si autem spiritu facta carnis mortificetis, vivetis (Rom. VIII) . Quicunque ergo
vitam illam diligit, carnem conterat morituram; et in tantum eam quotidiano
luctamine arduis quibusdam vinculis disciplinae, velut impiger semper debellator
afficiet, ut adversum animam de modica quidem remissione confligat, secutus
Apostoli magisterium vel exemplum, ita dicentis: Castigo corpus meum, et in
servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar (I
Cor. IX) .
(PL 66 0970C) CAP. XXXII. Ut
vestimenta monachorum odores non habeant exquisitos.
(0971A)
Vestimentorum
fragrantiam vel nimium propter elationem nitorem monachus studeat non habere:
sed sequens melius Apostolum dicentem: Bonus odor sumus Iesu Christi (II Cor.
II) , colorem etiam in his album, vel nimis rufum, per quem saepe species
corporis ad perniciem suam videntibus commendatur, vitet ac habere non ambiat:
ne et iactantiae suae secum testimonium ferat; et, quod adsit, dum corpus
vestimentis cito consumendis adornare temporaliter elaborat, de animae, si qua
aeterna esse poterant, ornamentis non curet. Etenim ista facientes taliter
Scriptura divina castigat: In amictu vestimentorum ne glorieris, et in die
gloriae noli extolli (Eccli. XI) . De calceamentis vero reliquorum vos tenere
statuimus consuetudinem monachorum. Sed et hoc curandum est, ut pes ita sit
ligamentis temperatius vinculatus, ut non iactantiae signo multos astrictus
habeat, sed sanctius vinculo laxiori follescat: ut in omnibus simplicitas
sanctitate socia commendet Deo, quem eius amore possessum, probatum saeculi
viderit contemptorem.
(PL 66 0971A) CAP. XXXIII. Ut monachi lecta
singulariter habeant.
(0971B)
Ut duo, quamlibet proximi vel amici, propter secretam
orationem, quae melius ad Dominum nullo teste dirigitur, ut animo et uno lecto
non teneantur: ut maiorem licentiam orandi credat sibi mens compuncta concessam,
dum neminem vigiliae suae aut testem pertimescat, aut iudicem. Vigilando ergo,
orando atque psallendo curet unusquisque minimam noctis somno cedere portionem;
ut non decipiatur ab inimico, qui est liber a socio: quia omnino non potest
cubile proprium nisi vigilans vindicare. (0971C) Imitandum etiam videtur quod
propheta nobis sub quadam admonitione decantat: Lavabo per singulas noctes
lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Psalm. VI) . Et iterum: In noctibus
extollite manus vestras in sancta, et benedicite Domino (Psalm. CXXXIII) . Et
illud: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam (Psalm.
CXVIII) . Hoc ergo ut devotus quisque vacatione concessa utilius possit implere,
strati sui, ut supra diximus, erit solus ipse possessor, habens secum meliori
commutatione pro dormitorio fratrem Dominum vigilantem.
(PL 66 0971C) CAP. XXXIV. Ut
monachus non venetur.
Inter caeteras mundi delectationes noverit sibi
monachus venationem exercere prohibitum, nec habendum cum feris periculosum sine
utilitate certamen: cum scire potius debeat vitia pro bestiis esse mactanda. Et
ideo non eum consuetudo loci, vicinitas opportunitasque silvarum, pervius etiam
vel facilis ascensus montis, concava vallium, secreta nemorum, densa terrarum
tam infructuosi laboris opus subire sollicitent. (0971D) Oportet enim ut memor
Apostolicae sententiae damna religioni non inferat, ita monentis, ut unusquisque
in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat apud Deum (Ephes. IV) . Bonum ergo
vitae suae cursum cursibus vanis perire iudicet, et se damnosum caveat; ne
postponens monachum, ferarum et ipse captione capiatur, et saecularibus
desideriis irretitus, venator agrestium bestiarum adversarii fiat et ipse
venatio. (0972A) Sed soli Deo vacandum congaudeat, quem expetit; illi serviendum
iugiter, quem elegit: sciens quod taliter praecepto evangelico convenimur:
Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV) . Et alibi: Unam
petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae
meae (Psalm. XXVI) . Studebit ergo, praetermissis omnibus, qualiter ipsi omni
servitio placeat iugiter: ut faciat illum regni sui participem, quem totum suum
videt esse cultorem. Attamen nec illud putavimus omittendum, ut si forsitan
ferae, quae sunt violentiores, quaerenti proprio labore victum insidientur in
fructibus, eas pro damnis tantum fructuum vindicandis, canum saevitia opportune
deterreat, quas potius effugare quam persequi delectetur; ut non venationis, sed
fructuum magis amator appareat.
(PL 66 0972A) CAP. XXXV. Ut
monachus nec poma tangere absque ordinatione praesumat.
(0972B)
Quicunque
monachus cuiuslibet generis pomum inordinatus haerens adhuc arbori suae tantum
edacitatis causa decerpserit, vel si terra collapsum, seu reliquorum fructuum,
ut assolet, primitias ausus fuerit gulae incontinentia violare, veluti Adae
primo homini similis, simili quoque castigata edacitate ieiunio digne poeniteat;
quasi ad vicem paradisi convivio putetur indignus. Et nisi prius omnium fratrum
remissione consequatur veniam, venire non permittatur ad mensam; quia iustum
est, ut cunctorum indulgentiam postulet, qui omnibus quod erat commune
subtraxit. Cunctis ergo studendum est, ut omne quod in escam constat hominis
deputatum, si alicui ex fratribus accipere vel etiam invenire contigerit,
priusquam aut mensae inferat, aut cellario tradat, omni fide conservet intactum;
vitans ne communem omnibus cibum gustu sibi ipse furetur; et cum nullus illi
comes adhaereat, ad perdendam tamen innocentiam, vel ad exercendam praedam sit
illi gula pro socio. (0972C) Quapropter erit congregationi semper una
proprietas, ita ut cuncta omnium, et omnia sint cunctorum.
(PL 66 0972C) CAP. XXXVI. Ut
abbas manumittere mancipium monasterii non praesumat
Mancipium monasterii liberum facere abbas absque consensu omnium monachorum
licentiam non habebit, nisi ut tradat cunctis fratribus in praesenti eius meriti
vel aetatis de propria facultate vicarium: quia non potest multorum servus unius
ad ingenuitatem remissione transire, nec libertus fieri, quem omnes unanimiter
non absolvunt, cum manifestum sit, illum tot dominos habere, quot monachos.
(PL
66 0972C) CAP. XXXVII. De eo, qualiter abbas conversari debeat.
(0972D)
Ut abbatem
cunctis quibus praeest monachis strenuitas quidem, sed mansuetudo, et potius
vita commendet, ita ut magis sanctum illum timeant, quam severum: et plus in eo
metuant quod meritis est primus, quam quod honore primarius. Habeat enim in
correctione modum, et in familiaritate temperamentum: eritque in cunctis ita
moribus dispensatus, ut blandimento vocet, terrore castiget; faciens se ab
omnibus, eo quod vitia oderit, plus amari. Tota enim eius conversatio erit quasi
positum fundamentum, ut in eo superaedificetur quisquis imitatione illius optat
Deo meritis proximare. (0973A) Nullus ab ipso erit potestate, sed ratione
damnandus: nec tamen quispiam illi ita familiaris, ut caeteris plus praesumat;
neque ita offensus, ut ad veniam expleta contritione non redeat. Convenerit
namque illi omnes timere, qui timetur ab omnibus, totoque studio atque industria
providere, ne aliquis ex his quos regendos propria cura suscepit, adverso
quolibet casu discedat ex numero. (0973B) Et ideo plurimis medicamentis necesse
est illum monachorum subvenire languoribus, et aegritudinibus mentium remedium
curae spiritalis inferre: hoc est, si superbum viderit, iugi exhortatione
porrigat humilitatis potionem; si iracundum, patientiae illi offerat unguentum;
si mendacium sectantem, veritatis ministret antidotum, beati in hoc ipsum
Apostoli monitis excitatus, qui dicit: Attende tibi et doctrinae, insta in
illis: hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt (II
Tim. IV) . Et iterum ad Timotheum: Formam habe sanorum verborum quae a me
audisti in fide et dilectione in Christo Iesu (II Tim. I) . Et iterum: Tu vero
vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae; ministerium tuum imple (II
Tim. IV) . Similiter et beatus Petrus scribit: Seniores qui in vobis sunt
obsecro, consenior et testis Christi passionum, et eius quae incipiet revelari
gloriae socius, pascite qui in vobis est gregem Dei (I Petr. V) . Et addidit:
Neque quasi dominantes in clero, sed forma estote gregi; ut cum apparuerit
princeps pastorum, percipiatis illam floridam et immarcescibilem gloriae
coronam. Ieremias quoque sanctissimus in persona Domini ait: Dabo vobis pastores
secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina (Ier. III) . Et iterum:
Haec dicit Adonai Dominus ad pastores Israel: Nunquid semetipsos pascunt
pastores? (0973C) Et adiungit: Ob hoc, pastores, audite verbum Domini, haec
dicit Adonai Dominus: Ecce ego ipse ad pastores, et requiram oves meas de
manibus eorum (Ezech. XXXIV) . Dominus vero idem in Evangelio Petrum apostolorum
principem si se amaret interrogans adiungit: Pasce oves meas (Ioan. XXI) .
Manifestum ergo est, frater quisque ille praeesse videris monachis, magnum tibi
per honorem onus impositum; ita ut cum dignitate sis primus, desudes omnium
pondere sarcinatus. (0973D) Propter quod recti itineris curre semitam, quae ad
coelum perducit; et ire ostende gregi inoffensum callem, et sanctitatis eum
quoque passibus antecede: atque ita stude, ut non erret quicunque te ducem
gradibus imitationis insequitur; ut videaris apostolicae monita sententiae
complesse, quae habet: Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in
charitate, in fide, in castitate (I Tim. IV) . Et iterum: Sollicite cura teipsum
probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum
veritatis (II Tim. II) . Hunc itaque tibi, abbas, titulum, ut praetermissum te
Regulae sermone non doleas, sicque unum te ex congregatione cognoscas, quasi
peculiarius annotamus: monentes, seu coram Deo obsecrantes ut haec omnia
ferventi studio servans, etiam caetera propter exemplum, quae reliquis sunt
dicta, custodias.
(PL 66 0973D) CAP. XXXVIII. Quibus temporibus abbas
coquinae observet, similiter et lavandis pedibus.
(0974A)
Abbas tribus
per annum vicibus, id est, die natalis Domini, similiter primo Paschae, nec non
in festivitate peculiaris patroni, sancti ac beatissimi venerandi semper
martyris Ferreoli, aut certe quidem ad quorum nomina sanctorum idem locus
consecratus fuerit, coquinam cibos congregationi paraturus introeat; ibique
suscepto iunioris ministerio serviendo mensis humilitatis formam ministret in
ferculis; sanctae huic abiectioni se libenter inclinans, quae maiorem illum
producit caeteris, dum reddit aequalem. Tantum enim magis in cunctis eius
potestas accipit, quantum ad inferiora ministerii parilitate descendit. Lavare
vero pedes fratrum, sive etiam peregrinorum, divinum imitatus exemplum, saepius
studebit; implens dominicum mandatum, et tradens monachis operibus potius quam
verbis exemplum. (0974B) Nam et Dominus in Evangelio discipulis ait: Si ego lavi
vestros pedes Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis
(Ioan. XIII) . Abbatem ergo ista facientem, atque in huius tituli observatione
communi omnes monachi sequacibus animis imitentur: in tantum, ut temporibus
dispositis vicibusque discretis de ciborum praeparatione solliciti serviant sibi
invicem, atque alterutrum sub aequalitate ministerii dominentur.
(PL
66 0974B) CAP. XXXIX. Castigatio monachorum de multis excessibus.
Multis hic titulus monitis negligentias monachorum castigare suscepit. Nec tam
personas exigit damnare, quam culpas. (0974C) Mundos ergo illos et velut
defecatos a vitiorum omnium reddat inquinamento amor sanitatis, ambitio
perfectionis, exspectatio veritatis, promissio gloriae, perennitas vitae, et
illa, quam credimus, habitatio cum auctore; de qua sic dicit Apostolus: Rapiemur
in nubibus obviam Domino, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV) .
Correctionis igitur sermo ad
eos qui inter fratres iurgia seminant hic est: ut si a via tam perversa fides
non traxerit, non tantum sententia abbatis, sed etiam cunctorum odio feriantur,
donec consuetum errorem relinquant. (0974D) De quibus Lucas evangelista Dominum
dixisse commemorat: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi, per
quem veniunt: melius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius, et
proiiciatur in mare (Luc. XVII) .
Ad illos vero qui, post
correctionem impugnantes iudicia seniorum, nituntur excusare peccatum, et non ad
poenitentiam recordatione delicti, sed ad duritiem indignationis nimium
migraverint, respicit ista sententia, ut quandiu a praeposita intentione
revocentur, et tumorem mentis manifesta emendatione deponant, secundum arbitrium
abbatis arduae omnino subiaceant disciplinae, quia non dixerunt: Peccatum meum
ego agnosco (Psalm. L) : sed dixerunt, quod in Isaia propheta de rebellibus
legitur: Nullus est qui agat poenitentiam super peccatum suum, dicens, Quid feci
(Ier. VIII)
Illi namque qui se prioribus anteponunt, et aliorum
loca non erubescunt vitio elationis invadere, ac praeceptis dominicis
contradicunt, quibus ita iubemur: Quicunque voluerit inter vos maior fieri, sit
vester minister: et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus
(Matth. XX) , abbatis vel etiam reliquorum increpatione confusi, ad locum
proprium quem reliquerant revocentur: quos ad maiorem gradum tardius decernimus
promoveri, ne addita dignitate radicata in eis praesumptio convalescat. (0975B)
Illud itaque statuimus, ut,
ad mensam fratribus congregatis, de his quae apponuntur nemo alterius aut
praesumat aut rapiat portionem, ne frequentius caeteris manum paropsidi
importunus immergat, propter illud Apostoli: Alius quidem esurit, alius autem
ebrius est (I Cor. XI) . Et iterum: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et
hunc et has destruat (I Cor. VI) . Et iterum: Non est regnum Dei esca et potus:
sed iustitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. IV) . Et iterum:
Huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI) .
Et iterum: Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum (Phil. III) .
Legimus etiam in psalmo, quod longe etiam a monachis: Adhuc esca eorum erat in
ore ipsorum et ira Dei ascendit in eis (Psalm. LXXVII) . Quicunque ergo
huiusmodi transgreditur statutum, abbatis iudicio constabit, quantis ieiuniis
mensae violentia iudicetur.
De ebrietate vero superfluum
puto monachum commoneri: cum, vel si parum vini accipiat, a praeposita corporis
contritione declinat. (0975C) Attamen quia latere monachos non poterit quod
Apostolus Timotheo scribit, dicens: Vino modico utere propter stomachum tuum et
frequentes tuas in firmitates (II Tim. III) : quantum eis, secundum vires
monasterii, per singulos dies iussu vel dispensatione abbatis vini offertur,
accipiant, et amplius penitus non requirant. Hoc etiam de reliquis stipendiis
statuimus observandum. Nam ebrietatem illis etiam qui saeculo vacant prohibitam
Scripturae testimoniis approbamus, scribente Apostolo Ephesiis: Nolite, inquit,
inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V) . Nec non et Propheta: Vae qui
fortes sunt ad bibendum vinum, et potentes ad miscendam siceram (Isai. V) . Et
iterum: Vae qui consurgunt mane, et sectantur siceram: qui exspectant vesperam,
ut vino aestuent. (0975D) Et ideo monachum si ebrium, quod dici nefas est,
videri aliquando contigerit, zelans illi plenus ira praecipio, ut triginta
diebus a vini potatione suspendatur: quatenus anima infusione congesta
digestione hoc spatio vacuetur. (0976A)
Illos igitur monachos, quos
vel unius diei finis discordes invenerit, qui usque ad vesperam lites trahunt,
et ante non excludunt odium, quam sol cognoscat occasum; qui dicenti Apostolo:
Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV) , per inobedientiam
contradicunt, statuimus tandiu abstinentia macerandos, quandiu ad veram se
concordiam ultronea satisfactione convertant. Quibus post longum scandalum
pacificare in occulto non liceat, ne aliquid fictum puritas charitatis admittat:
sed sit eorum reconciliatio publica, quorum fuit discordia manifesta. Fratribus
ergo cunctis coram astantibus veniam invicem postulent: quia uterque reus
diuturna simultate notatur, dum aut unus indulgentiam petere destitit, aut alter
rogari desiderans non dimisit. (0976B) Et ideo iste impius, ille remansit
impoenitens: hic damnandus post iram, ille post culpam. (0976C) Propterea
offensus iste iram in contemptu Evangelii non retineat; sed cito ad illud
recurrat exemplum: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI) . Et illud Apostoli:
Induite vos, sicut electi Dei et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem,
humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes
vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit
vobis, ita et vos (Col. III) . Ille vero qui iniuriam intulit, huiuscemodi
exemplo velociter terreatur: Facit Dominus iudicium iniuriam patientibus (Psal.
CXLV) . Et alibi: Quae seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI) .
Furti scilicet conscium, si
adhuc vocare monachum possumus, quasi adulterum, secundum flagello subdi, et
magna censeri afflictione iubemus; dantes illi unam cum fornicante sententiam,
quia et ipse luxuriatus est cum furaretur. Similes enim eos non incongrue
dicimus, quos in sacra lectione pariter positos invenimus. Dicit ergo Dominus
per Prophetam: Non est scientia Dei super terram (Ose. IV) . Et paulo post:
Furtum et adulterium inundaverunt. Et iterum in psalmo: Si videbas furem simul,
currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIII) . Legimus
etiam in Evangelio Dominum dixisse: Fornicationes, furta; et nec moratus
addidit: Haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV) . Ex his profecto
intelligere possunt horum scelerum servi quia, sicut aequaliter his dominantur
vitia, aequaliter debetur et poena. (0976D)
Et ne aliquid, dulcissimi in
Christo fratres, de his quae suprascripta sunt per oblivionem sitis negligentes,
cunctis in unum positis semel ea in triginta diebus relegite, hoc est, in
calendis.
Ritorno alla pagina su "San Ferréol e la sua Regola"
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
12 aprile 2016 a cura di Alberto "da Cormano" alberto@ora-et-labora.net