Columbanus Hibernus

- Regula Monachorum

- Regula Coenobialis

estratti dal libro: Sancti Columbani Opera. G.S.M. Walker (ed), First edition [xciv + 247 pp.] The Dublin Institute for Advanced StudiesDublin (1957) (reprinted 1970) . Scriptores Latini Hiberniae. , No. 2 - digitalizzato da Corpus of Electronic Text Edition - http://www.ucc.ie/celt


 

Regula Monachorum

(La divisione del testo in 10 capitoli proviene dai manoscitti di Bobbio, conservati presso la Biblioteca Nazionale di Torino, mentre i manoscritti conservati a San Gallo hanno una suddivisione in 14 capitoli, indicati tra parantesi.

Per completezza sui manoscritti si consulti il sito http://www.earlymedievalmonasticism.org/texts/Columbanus-Regula-monachorum.html )

Incipiunt capitula regulae.

I. De oboedientia.

II. De taciturnitate.

III. De cibo et potu.

IV. De cupiditate calcanda.

V. De vanitate calcanda.

VI. De castitate.

VII. De cursu.

VIII. De discretione.

IX. De mortificatione.

X. De perfectione monachi.

I . De oboedientia

Ad primum verbum senioris omnes ad oboediendum audientes surgere oportet, quia oboedientia deo exhibetur, dicente domino nostro Iesu Christo: Qui vos audit me audit.’’

Luc. 10.16

(II) Si quis igitur verbum audiens non statim surrexerit inoboediens iudicandus est. Qui autem contradixerit contumaciae crimen incurrit, et ideo non solum inoboedientiae reus est, sed etiam contradictionis aditum aliis aperiens’’

Cf. Basil. (transl. Rufin.) Interrog. 69

multorum destructor aestimandus est. (III) Si quis vero murmuraverit, et ipse tamquam non ex voto oboediens inoboediens putandus est. Idcirco opus eius abiiciatur,’’

cf. Basil. Interrog. 71

donec illius bona voluntas cognoscatur. Oboedientia autem usque ad quem modum definitur? Usque ad mortem’’

cf. Basil. Interrog. 65, Cassian. Inst. xii. 28

certe praecepta est, quia Christus usque ad mortem oboedivit patri pro nobis. Quam ipse nobis per apostolum insinuat dicens: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu. Qui cum informa dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo; sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, et specie inventus ut homo humiliavit semet ipsum, factus oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis.’’

Phil. 2. 5-8

Nihil itaque recusandum est oboedientibus veris Christi discipulis, quamvis durum et arduum sit, sed cum fervore, cum laetitia arripiendum est, quia si talis non fuerit oboedientia, non erit acceptabilis domino qui ait: Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.’’

Matt. 10. 38

Et ideo dicit de digno discipulo: ut Ubi ego sum, ibi et minister meus mecum.’’

Ioann. 12. 26

II .De Taciturnitate (IV)

Silentii regula diligenter custodienda decernitur, quia scriptum est: Cultus autem iustitiae silentium et pax.’’

Isa. 32. 17

Et ideo ne reatus de verbositate conquiratur, exceptis utilitatibus ac necessariis opus est ut taceatur, quia iuxta scripturam in multiloquio non deerit peccatum.’’

Prov. 10. 19

Idcirco salvator ait: Ex verbis tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.’’

Matt. 12.37

Iuste damnabuntur qui iusta dicere noluerunt cum potuerunt, sed mala iniusta impia inania iniuriosa incerta falsa contentiosa contumeliosa turpia fabulosa blasphema aspera ac flexuosa loqui garrula verbositate maluerunt. Tacendum igitur est de his et talibus et cum cautela et ratione loquendum est ne aut detractiones aut tumidae contradictiones in loquacitate vitiosa prorumpant.

III .De cibo et potu (V)

Cibus sit vilis et vespertinus’’

cf. Hieron. Epist. lviii. 6

monachorum satietatem fugiens’’

cf. Hieron. Epist. xxii. 17

et potus ebrietatem, ut et sustineat et non noceat; holera, legumina, farinae aquis mixtae cum parvo pane paxemati, ne venter oneretur et mens suffocetur. Etenim utilitati et usui tantum consulendum est aeterna desiderantibus praemia. Ideo temperandus est vitae usus sicut temperandus est labor, quia haec est vera discretio, ut possibilitas spiritalis profectus cum abstinentia carnem macerante retentetur. Si enim modum abstinentia excesserit, vitium non virtus erit; virtus enim multa sustinet bona et continet. Ergo cottidie ieiunandum est, sicut cottidie reficiendum; et dum cottidie edendum est, vilius et parcius corpori indulgendum est; quia ideo cottidie edendum est quia cottidie proficiendum est, cottidie orandum est, cottidie laborandum, cottidieque est legendum.

IV .De paupertate ac de cupiditate calcanda (VI)

Monachis, quibus pro Christo mundus crucifixus est et ipsi mundo,’’

cf. Gal. 6. 14

cupiditas cavenda est, nimirum dum non solum superflua eos habere damnabile est, sed etiam velle. Quorum non census sed voluntas quaeritur; qui relinquentes omnia et Christum dominum cum timoris cruce cottidiani sequentes in caelis [habent] thesauros.’’

cf. Matt. 19. 21

Idcirco dum in caelis multum sunt habituri parvo extremae necessitatis censu in terris debent esse contenti, scientes lepram esse cupiditatem monachis imitatoribus filioram prophetarum ac discipulo Christi proditionem atque perditionem, apostolorum quoque dubiis sectatoribus mortem. Ideo ergo nuditas et facultatum contemptus’’

cf. Cassian. Inst. iv. 43

prima perfectio est monachorum, secunda vero purgatio vitiorum,’’

cf. Cassian. Conl. xiv. I

tertia perfectissima dei continuata dilectio ac divinorum iugis amor, qui terrenorum succedit oblivioni. Quae cum ita sunt, paucis [nobis] opus est [iuxta verbum domini] aut etiam uno.’’

Luc. 10. 42

Pauca namque sunt necessaria vera sine quibus non transigitur, aut etiam uno, quasi cibo iuxta litteram. Puritate autem sensus indigemus per gratiam Dei, ut intellegamus spiritaliter, quae sunt illa pauca caritatis, quae Marthae a domino suggeruntur.

V . De vanitate calcanda (VII)

Vanitas quoque quam sit periculosa brevibus demonstratur verbis salvatoris, qui suis discipulis hac laetantibus vanitate dixit, Vidi satanan sicut fulgur de caelo cadentem,’’

Luc. 10. 18

et Iudaeis aliquando se iustificantibus ait, Quod autem altum est in hominibus abominatio est in compectu domini.’’

Luc. 16. 15

His et illo farisei famosissimo se iustificantis exemplo colligitur quod interemtrix sit omnium bonorum vanitas et gloriatio elata, dum bona vane laudata farisci perierunt, et peccata publicani accusata evanuerunt. Non exeat igitur verbum grande de ore monachi, ne suus grandis pereat labor.

VI . De castitate (VIII)

Castitas vero monachi in cogitationibus iudicatur, cui nimirum cum discipulis ad audiendum accedentibus a domino dicitur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum iam moechatus est eam in corde suo.’’

Matt. 5. 28

Dum enim votum illius considerat ille cui consecratus est, verendum est ne inveniat in anima quod abominatur, ne forte iuxta sancti sententiam Petri habeant oculos luxuriae plenos atque adulterii.’’

2 Pet. 2. 14

Et quid prodest si virgo corpore sit, si non sit virgo mente? Deus enim spiritus’’

cf. Hieron. Epist. xxii. 38; Ioann. 4. 24

in spiritu habitat ac mente, quem immaculatum viderit, in quo nulla sit adultera cogitatio, nulla spiritus coinquinati macula, nulla peccati labes sit.

VII .De cursu

De synaxi vero, id est de cursu psalmorum et orationum modo canonico quaedam sunt distinguenda, quia varie a diversis memoriae de eo traditum est. Ideo iuxta vitae qualitatem ac temporum successionem varie a me quoque litteris idem insinuetur. Non enim uniformis esse debet pro reciproca temporum alternatione; longior enim per longas noctes, breviorque per breves esse convenit. Inde et cum senioribus nostris ab VIII Kalendas Iulii cum noctis augmento sensim incipit crescere cursus a XII choris brevissimi modi in nocte sabbati sive dominicae usque ad initium hiemis, id est Kalendas Novembris. In quibus XXV canunt antifonas psalmorum [eiusdem numeri duplicis], qui semper tertio loco duobus succedunt psallitis, ita ut totum psalterii inter duas supradictas noctes numerum cantent, duodecim choris ceteras temperantes tota hieme noctes. Qua finita per ver sensim per singulas ebdomadas terni semper decedunt psalmi, ut XII in sanctis noctibus tantum antifonae remaneant, id est cottidiani hiemalis XXXVI psalmi cursus, XXIIII autem per totum ver et aestatem et usque ad autumnale aequinoctium, id est octavo Kalendas Octobris. In quo similitudo synaxeos est sicut in vernali aequinoctio, id est in VIII Kalendas Aprilis, dum per reciprocas vices paulatim et crescit et decrescit.

Igitur iuxta vires consideranda vigilia est, maxime cum ab auctore salutis nostrae iubemur vigilare et orare omni tempore,’’

Luc. 21. 36

et Paulus praecipit: sine intermissione orate.’’

I Thess. 5. 17

Sed quia orationum canonicarum noscendus est modus, in quo omnes simul orantes horis conveniunt statutis, quibus absolutis unusquisque in cubiculo’’

cf. Matt. 6.6; cf. Cassian. Inst. iii. 3

suo orare debet, per diurnas terni psalmi horas pro operum interpositione statuti sunt a senioribus nostris cum versiculorum augmento intervenientium pro peccatis primum nostris, deinde pro omni populo christiano, deinde pro sacerdotibus et reliquis deo consecratis sacrae plebis gradibus, postremo pro elemosinas facientibus, postea pro pace regum, novissime pro inimicis, ne illis deus statuat in peccatum quod persecuntur et detrahunt nobis, quia nesciunt quid faciunt.’’

Luc. 23. 34

Ad initium vero noctis XII psalmi, ad mediumque noctis XII similiter psalluntur; ad matutinum vero bis deni bisque bini per tempora brevium, ut dictum est, noctium sunt dispositi, pluribus, iam ut dixi, semper nocti dominicae ac sabbati vigiliae deputatis, in quibus sub uno cursu LXXV singillatim cantantur.

Haec iuxta communem dicta sunt synaxin. Ceterum vera, ut dixi, orandi traditio, ut possibilitas ad hoc destinati sine fastidio voti praevaleat, sive suae perfectio possibilitatis permittat, vel capacitas mentis illius cum necessitatum consideratione vel vitae qualitas possit admittere, et quantum uniuscuiusque fervor exigerit, si liber ac solus sit, aut eruditionis eius quantitas postulaverit, aut status otium aut magnitudo studii aut operum qualitas aut aetatum diversitas permiserit, ita varie licet unius rei perfectio aestimanda est, quia cum labore ac loco vices partitur. Et ideo licet longitudo standi aut cantandi sit varia, unius tamen perfectionis erit aequalitas orandi in corde ac mentis cum deo iugis intentio. Sunt autem quidam catholici, quibus idem est canonicus duodenarius psalmorum numerus’’

cf. Cassian. inst. ii. 4 et 12

sive per breves sive per longas noctes, sed per quaternas in nocte vices hunc canonem reddunt; ad initium scilicet noctis ad mediumque eius pullorum quoque cantus ac matutinum. Qui cursus sicut in hieme parvus aliis videtur, ita in aestate satis onerosus et gravis invenitur, dum crebris in noctis brevitate expeditionibus non tam lassitudinem facit quam fatigationem. Noctibus vero reverentissimis dominicis scilicet vel sabbatis ad matutinum ter idem volvitur numerus, id est ter denis et vi psalmis. Quorum pluralitas ac sancta conversatio hunc numerum canonicum multis dulci indixit suavitate, tamquam et reliquam disciplinam, sub quorum nimirum regula nullus invenitur lassus. Et cum tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille abbates sub uno archimandrita esse referantur, nulla ibi a conditione coenobii inter duos monachos rixa fuisse fertur visa; quod sine dei ibi habitatione dicentis—Ego in eis habitabo et inter illos ambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus’’

2 Cor. 6. 16

—esse non posse manifestum est. Merito itaque creverunt et cottidie deo gratias crescunt, in quorum medio deus habitat, quorum meritis mereamur salvari a salvatore domino nostro.

Amen.

VIII .De discretione (IX)

Discretio monachis quam sit necessaria multorum error ostendit et aliquorum ruinae demonstrant, qui sine discretione incipientes et absque moderatrice scientia degentes vitam finire laudabilem non potuerunt;’’

cf. Cassian. Conl. ii. 2

quia sicut sine via tendentibus error evenit, ita sine discretione viventibus excessus in promptu est, qui semper virtutibus in medio inter utramque nimietatem positis contrarius est. Cuius impactio periculi res est, dum iuxta semitam discretionis directam inimici pravitatis offendicula ac diversorum errorum scandala ponunt.

(X) Orandus igitur iugiter est deus quo lumen verae discretionis largiatur ad illuminationem huius viae tenebris saeculi utrimque obscurissimis circumdatae, quo sui ad se sine errore veri adoratores possint has evadere tenebras. Discretio igitur discernendo nomen accepit eo quod ipsa in nobis discernit inter bona et mala, inter media quoque ac perfecta. Divisa namque sunt ab initio sicut lux et tenebrae utraque, id est bona et mala, postquam mala per diabolum boni depravatione esse coeperunt, sed per deum illuminantem prius ac postea dividentem. Inde Abel pius bona elegit, Cain vero impius mala incidit.

(XI) Bona deus fecit cuncta quae creavit, mala vero diabolus superseminavit dolosa calliditate ac subdola ambitionis intutae suasione. Quae sunt igitur bona? Illa scilicet, quae integra sunt ac incorrupta, sicut creata, permanserunt;’’

cf. Cassian. Conl. viii. 24

quae solus creavit deus et praeparavit, [iuxta apostolum,] ut in illis ambulemus; [quae sunt] opera bona, in quibus in Christo Iesu creati sumus,’’

cf. Eph. 2. 10

bonitas scilicet, integritas pietas iustitia veritas misericordia caritas pax salutaris laetitia spiritalis cum spiritus fructu—haec omnia cum fructibus suis bona sunt. His vero contraria mala sunt, scilicet malitia corruptela impietas iniustitia mendatium avaritia odium discordia amaritudo cum fructibus eorum multiplicibus, quae ab eis nascuntur. Innumerabilia enim sunt quae de utrisque contrariis, id est bonis et malis, procreantur.

(XII) Quod autem declinat a bonitate condita et integritate hoc primum malum est, quod est superbia malitiae primae; cui contraria est piae bonitatis humilis existimatio suum creatorem agnoscentis et glorificantis, quod est rationabilis creaturae primum bonum. Sic et cetera per duplices sensim partes in immanem nominum silvam creverunt. Quae cum ita sint, tenenda sunt fortiter bona dei habentibus auxilium, quod semper orandum est per prospera et adversa, ne aut extollamur in prosperis in vanitatem, neque deiciamur in adversis in desperationem. Ideo continendum semper est ab utroque periculo, id est ab omni nimietate per temperantiam gloriosam et veram discretionem, quae christianae humilitati adhaeret et viam perfectionis veris Christi militibus aperit, discernendo scilicet semper in dubiis recte ac inter bona et mala ubique dividendo iuste, sive inter utraque foris, sive inter corpus intus et animam, sive inter opera et mores, sive inter curam et quietem, sive inter publica ac secreta. Mala itaque cavenda sunt similiter, superbia invidia mendatium corruptela impietas mala morum transgressio gula fornicatio cupiditas ira tristitia instabilitas vana gloria elatio detractio; bona quoque virtutum sectanda sunt, humilitas benignitas puritas oboedientia abstinentia castitas largitas patientia laetitia stabilitas fervor impigritia vigilantia taciturnitas, quae per fortitudinem sufferentem et temperantiam moderantem quasi in quadam ponderatrice discretionis statera statuenda in actu sunt operis assueti pro captu conatus nostri sufficientia ubique quaerentibus. Nam cui sufficientia non sufficiunt’’

cf. Sulp. Sev. Dial. i. 18

excessisse discretionis modum nulli dubium est, et quicquid ipsum modum excesserit vitium esse manifestum est.

(XIII) Igitur inter parvum et nimium rationabilis est in medio mensura, revocans semper ab omni utrimque superfluo, in omni re posita certum ubique necessitatis procurans ac inrationabile superfluae voluntatis declinans. Et haec mensura verae discretionis omnes nostros pondere trutinans iusto actus nequaquam nos deviare ab iusto permittet, neque, si illam vice ducis per directum semper sequamur, errorem pati. Dum enim de utraque parte semper est continendum iuxta illud dictum, Continete vos a dextris et a sinistris,’’

cf. Deut. 5. 32

in directum semper per discretionem tendendum est, id est per lumen dei, dicentibus saepius atque psalmistae victoris versiculum cantantibus, Deus meus, illumina tenebras meas, quoniam in te eripiar a temptatione.’’

Ps. 17. 28

Temptatio enim est vita hominis super terram.’’

Iob 7. 1

IX .De mortificatione (XIV)

Maxima pars regulae monachorum mortificatio est, quibus nimirum per scripturam praecipitur, Sine consilio nihil facias.’’

Ecclus. 32. 24

Ergo si nihil sine consilio faciendum, totum per consilium est interrogandum.’’

cf. Cassian. Conl. ii. 10

Inde etiam per Moysen praecipitur, Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, maiores tuos et dicent tibi.’’

Deut. 32. 7

Sed licet duris dura videatur haec disciplina, ut scilicet homo semper de ore pendeat alterius, certis tamen deum timentibus dulcis ac secura invenietur, si ex integro et non ex parte conservetur, quia nihil dulcius est conscientiae securitate et nihil securius est animae impunitate, quam nullus sibi ipsi per se potest tradere, quia proprie aliorum est examinis. Hoc namque defendit a timore iudicii, quod iam examinaverit iudicantis censura, cui alieni ponderis imponitur moles et totum portat quod suscipit periculum; maius enim, ut scriptum est, periculum iudicantis [quam eius qui] iudicatur.’’

cf. Matt. 7.1. et seq.

Quicumque itaque semper interrogaverit, si servaverit, numquam errabit, quia si alterius erraverit responsio, fides credentis et labor oboedientis non errabunt, neque mercede interrogantis carebunt. Nam si per se aliquid discusserit qui debuit interrogare, in hoc ipso arguitur errasse, quod iudicare praesumpsit qui debuit iudicari; etsi rectum fuerit, pravum illi deputabitur, dum per hoc a recto declinavit; quia nihil audet per se iudicare cuius officii est tantum oboedire.

Cum haec igitur ita sint, cavenda ubique est monachis superba libertas ac vera humilitas discenda sine murmuratione et haesitatione oboedientibus, quo iuxta domini verbum iugum [Christi] suave et onus [eius] leve [sentiant].’’

Matt. 11. 30

Alioquin donec Christi humilitatem discant, suavitatem iugi eius et oneris illius levitatem non sentient: Humilitas enim cordis requies animae est vitiis ac laboribus fatigatae ac unicum illius de tot malis refrigerium, et quantum ad hanc considerationem tota de tantis foris vagis ac vanis attrahatur, tantum intus requiescit ac refrigeratur, ita ut etiam amara illi sint dulcia, ac dura et ardua ante habita plana ac facilia esse sentiat, mortificatio quoque, superbis ac duris intolerabilis, illi sit consolatio cui hoc solum placet quod humile ac mansuetum est. Sciendum autem est quod neque hanc martyrii felicitatem neque aliud quid utile superveniens poterit perfecte complere quis, nisi qui in hoc studium singulare posuerit, ut non inveniatur imparatus. Si enim iuxta hoc studium suas aliquas sectari aut nutrire voluerit intentiones, continuo interpositorum occupatione detentus turbatus totus sequi quo iussio ducit gratus semper non poterit, neque ut competit complere potest qui turbulentus est et ingratus.

Mortificationis igitur triplex est ratio: non animo discordare, non lingua libita loqui, non ire quoquam absolute. Suum est semper dicere seni quamvis contraria iubenti, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis,’’

Matt. 26. 39

iuxta exemplum domini salvatoris qui ait, Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit patris.’’

Ioann. 6. 38

X. De perfectione monachi

Monachus in monasterio vivat sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discat humilitatem ab alio patientiam. Unus enim silentium, alter doceat mansuetudinem. Non faciat quod vult, comedat quod iubetur, habeat auantum acceperit, operis sui pensum persolvat, subiciatur cui non vult. Lassus ad stratum veniat ambulansque dormitet, necdum expleto somno surgere compellatur. Passus iniuriam taceat, praepositum monasterii timeat ut dominum, diligat ut parentem, credat sibi hoc esse salutare quicquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudicet, cuius officii est oboedire et implere quae iussa sunt,’’

cf. Hieron. Epist. cxxv. 15

dicente Moysi, Audi Israel’’

Deut. 6. 4

et cetera.

Finit regula.

 


 

Regula Coenobialis

  1. De confessione ante mensam sive lectorum introitum, et custodienda benedictione ad mensam, similiter et silentio.

  2. Ut lucerna signata fiat, et qui suum proprium aliquid dixerit, et de observatione cultelli ad mensam, et qui ministrando aliquid perdiderit, et de humiliatione in sinaxi, et qui perdiderit micas.

  3. De eo qui aliquid neglegenter perdiderit, et qui effuderit aliquid super mensam, et qui egrediens domum non se humiliaverit ad orationem, et qui obliviscitur orationem ante opus, et qui comedit sine benedictione, et qui regrediens domum non se curvaverit, et de eo qui haec omnia confessus fuerit.

  4. Qui in exordio psalmi bene non cantaverit, et qui calicem domini dentibus pertunderit, et qui ordinem suum non custodierit, et qui riserit in sinaxi, et qui eulogias accipit, et qui obliviscitur oblationem facere. De fabulis otiosis et de excusatione et de consilio contra consilium et de altare concusso.

  5. De eo qui profert sermonem altum, et qui se excusat, et qui fratri aliquid indicando contradicit, et quod excusantes se non sint filii dei.

  6. De eo qui superbum verbum dixerit, et qui profert sermonem altum, et qui abscondit alicuius crimen donec proferat illud in malum, et qui reprehendit alterius opera, et qui profert correptionem contra correptionem.

  7. De eo qui detrahit alterum et de contentioso, et qui reprehendit superiorem sibi, et de eo qui tristis fuerit, et qui consanguineum suum sollicitat ad malum, et qui vituperat alterius obsequium.

  8. De eo qui docet consanguineum suum contra seniorem suum, et qui priori suo causam suam contradicit, et qui non postulat veniam cum corripitur, et qui visitator vult esse aliorum, et qui coquinam visitant iniussi, et qui extra claustra egrediuntur, et qui conlocuntur invicem prohibiti, et qui dicunt quod non licet eis facere rogata, et de his qui dicunt ‘Facimus quod dicis,’ et qui scientes transgrediuntur, et cui ceciderit suum crismal.

  1. De eo qui profert verbum otiosum, et de paenitentibus fratribus, et de minutis paenitentiis.

  2. De fratre qui inoboediens fuerit, et qui dicit et non facit, et qui murmurat, et qui veniam non petit aut se excusat, et qui duos fratres ad iracundiam provocat, et de mendatio, et qui contradicit fratri, et qui interrumpit mandatum, et qui neglegenter facit opus sibi iniunctum, et qui detractaverit abbatem suum, et qui aliquid obliviscitur foras vel perdiderit.

  3. De eo qui loquitur cum saeculare, et qui opus suum perficit et postea sine iussione aliquid fecerit, et de eo qui bilinguis fuerit, et qui manducaverit in domo aliena, et qui narraverit peccatum praeteritum, et qui de saeculo rediens et saecularia narraverit, et de eo qui consentit ei qui aliquid facit contra regulae praeceptum.

  4. De eo qui suscitat furorem fratri suo, et de eo qui non venit ad orationem super mensam, et qui dormierit ad orationem, et qui non responderit ‘Amen’, et qui transgressus fuerit horam, et qui non audierit sonitum orationis, et qui cum nocturno cingulo communicaverit.

  5. De eo qui quarta et sexta feria ante nonam manducaverit, et qui dixerit mendacium, et qui dormierit cum muliere in domo una, et qui non claudit ecclesiam post se, et qui sputaverit in ecclesia, et qui psallendi obliviscitur.

  6. De eo qui tardius ad aliquod signum venerit, et qui sonaverit post pacem, et qui velato capite intraverit, et qui non petit orationem, et qui manducat sine oratione, qui sonum fecerit dum oratur, et qui vel iram vel tristitiam retinet.

  7. De neglegentia sacrificiorum.

Diversitas culparum diversitatis paenitentiae medicamento sanari debet. Itaque, fratres karissimi

 

1

Statutum est, fratres carissimi, a sanctis patribus, ut demus confessionem ante mensam sive ante lectorum introitum aut quandocumque fuerit facile de omnibus non solum capitalibus criminibus sed etiam de minoribus neglegentiis’’

cf. Caesar. Arelat. Serm. 235. 4

quia confessio et paenitentia de morte liberant. Ergo nec ipsa parva a confessione sunt neglegenda peccata, quia ut scriptum est, Qui parva neglegit paulatim defluit’’

seq. Ecclus. 19. 1

ut detur confessio ante mensam, ante introitum lectulorum vel quandocumque fuerit facile dare.

Ergo qui non custodierit ad mensam benedictionem et non responderit ‘Amen’, sex percussionibus emendare statuitur. Simili modo qui locutus fuerit comedens non necessitate alterius fratris, VI emendare statuitur. Qui dixerit suum proprium aliquid, sex percussionibus. Et qui non signaverit coclear quo lambit sex percussionibus et qui locutus fuerit in plausu, id est altiore sono solito sonaverit, VI percussionibus.

2

Si non signaverit lucernam, hoc est cum accensa fuerit a iuniore fratre et non exhibeatur ad seniorem ad signandum, VI percussionibus. Si dixerit suum proprium aliquid,’’

cf. Basil. (transl. Rufin.) Interrog. 29, Cassian. Inst. iv. 13

VI percussionibus. Si aliquod opus vanum fecerit, sex percussionibus. Qui pertunderit cultello mensam, X percussionibus emendetur. Quicumque de fratribus, cui sollicitudo coquinandi vel ministrandi commissa est, quantulum quid effuderit, oratione in ecclesia post expletum cursum, ita ut fratres pro eo orent, emendare statuitur. Qui humiliationem in synaxi, id est in cursu, oblitus fuerit, haec est humiliatio in ecclesia post finem cuiuscumque psalmi, similiter paeniteat. Simili modo qui perdiderit micas oratione in ecclesia emendetur; ita tamen haec parva paenitentia ei iudicetur, si parvum quid effuderit.

3

Quod si ex neglegentia vel oblivione seu transgressione securitatis tam in liquidis quam in aridis amplius solito perdiderit, longa venia in ecclesia dum duodecim psalmos ad duodecimam canunt prostratus nullum membrum movens paeniteat. Vel certe si multum est quod effudit, quantos metranos de cervisa aut mensuras qualiumcumque rerum intercidente neglegentia effundens perdidit, supputans tot diebus illud quod in sumptus proprios rite accipere consueverat, sibi ea perdidisse sciat, ut pro cervisa aquam bibat. De effuso super mensam decidenteque extra eam veniam in discubitu petere dicimus sufficere.

Qui egrediens’’

cf. Hieron. Epist. xxii. 37

domum ad orationem poscendam non se humiliaverit et post acceptam benedictionem non se signaverit, crucem non adierit,

XII percussionibus emendare statuitur. Similiter qui orationem ante opus aut post opus oblitus fuerit, XII percussionibus. Et qui comederit sine benedictione, XII percussionibus. Et qui regrediens domum orationem petens non se curvaverit intra domum, XII percussionibus emendetur. Qui vero frater haec omnia confessus fuerit et cetera usque ad superpositionem, semipaenitentia id est media paenitentia, et de his similia; sic temperare interim.

4

Qui tusse in exordio psalmi non bene decantaverit, VI percussionibus emendare statuitur. Similiter qui pertunderit dentibus calicem salutaris, VI percussionibus. Ordinem ad sacrificium qui non custodierit ad offerendum VI percussionibus. Sacerdos offerens, qui ungulas non dempserit, et diaconus cui barba non tonsa fuerit, de rustro sacrificium accipientem ad calicem accedentem, sex percussionibus. Et qui subridens in sinaxi, id est in cursu orationum, VI percussionibus; si in sonum risus eruperit, superpositione, nisi veniabiliter contigerit. Sacerdos offerens et diaconus sacrificium custodientes cavere ne vagis oculis oberrent; quod si neglexerint, sex percussionibus emendari. Qui oblitus fuerit chrismal pergens procul ad opus aliquod, quinis quinqueis percussionibus; si super terram in agro dimiserit et invenerit statim, denis quinqueis percussionibus; si in ligno illud levaverit, ter denis, si ibi maneat nocte, superpositione. Eulogias inmundus accipiens, XII percussionibus. Obliviscens oblationem facere usque dum itur ad offerendam C percussionibus.

Fabulas otiosas proferens ad alterum, statim semet ipsum reprehendens, venia tantum; si autem se non reprehenderit sed detractaverit qualiter eas excusare debeat superpositione silentii aut L percussionibus. Excusationem proferens cum simplicitate quando in aliquo discutitur et non dicat statim veniam petens, ‘Mea culpa, paenitet me,’

L percussionibus. Consilium contra consilium cum simplicitate promens, L percussionibus. Qui altare concusserit, L percussionibus.

5

Proferens sermonem altum sine suppressione, nisi ubi necessitas fuerit, superpositione silentii aut L percussionibus. Excusans ad veniam similiter paeniteat. Qui fratri aliquid indicanti responderit, ‘Non ita est ut dicis,’ praeter seniores iunioribus dicentes simpliciter, superpositione silentii aut L percussionibus; nisi hoc tantum licet, ut respondeat coaequali fratri suo, si veratius est aliquid quam ille dicit et recordatur, ‘Si bene recolis, frater,’ et alter haec audiens non adfirmet sermonem suum, sed humiliter dicat, ‘Spero quod tu melius recorderis; ego per oblivionem in verbo excessi, paenitet me quod male dixi.’ Ecce verba filiorum Dei, si nihil per contentionem, [ut ait apostolus,] neque per inanem gloriam sed per humilitatem spiritus alter alterum existimans superiorem sibi.’’

Phil. 2. 3

Ceterum qui se excusaverit non filius Dei spiritalis sed filius Adam carnalis iudicetur.

6

Quique non cito ad portum requiei humilitatis dominicae confugerit, nimie contradictionis aditum aliis aperiens in superbiae verbo persistens, de libertate sanctae ecclesiae in cellula ob paenitentiam agendam separetur, usque dum bona eius voluntas cognoscatur atque per humilitatem denuo sanctae congregationi inseratur.

Qui profert sermonem altum ad reprehendendum opus hostiarii, ut hostiarius horas non bene custodierit, superpositione silentii aut L percussionibus. Et qui abscondit aliquod crimen videns in fratre suo, usque dum corrigatur de alio vitio vel de ipso, et tunc profert illud adversus fratrem, tribus superpositionibus. Reprehendens aliorum fratrum opera aut detractans, tribus superpositionibus paeniteat. Proferens correptionem contra correptionem, hoc est castigans castigantem se, similiter tribus superpositionibus paeniteat.

7

Qui detrahit alicui fratri aut audit detrahentem, non continuo corrigens eum, tribus superpositionibus. Qui aliquam contemptionem cum tristitia promit, simili modo tribus superpositionibus paeniteat. Qui aliquid reprehendens praeposito suo non vult indicare, usque dum patri seniori indicet, tribus superpositionibus, nisi haec omnia a confessione verecundiae fiant. Si quis frater tristis fuerit, si fieri potest, consolationem accipiat si sustinere valet, subprimat interim confessionem, ut verecundius dicat, quando tristitia cessaverit orent pro eo fratres.

Si quis dicat ad consanguineum suum, sollicitans eum in loco optimo habitantem, ‘Melius est, ut nobiscum habites aut cum aliquibus,’ tribus superpositionibus. Et Qui vituperat alicui fratri obsequium dandum, similiter paeniteat./p[gt ]

8

Qui consanguineum docet aliquam discentem artem aut quodlibet a senioribus impositum, ut melius lectionem discat, tribus superpositionibus.

Qui ad praepositum audet dicere, ‘Non tu iudicabis causam meam, sed noster senior aut ceteri fratres,’ sive, ‘Ad patrem monasterii ibimus omnes,’ XL diebus castigari oportet in paenitentia, in pane et aqua nisi ipse dicat prostratus coram fratribus ‘Paenitet me quod dixi.’ Frater quilibet in aliquo opere detentus, quamvis fatigatus sit, ita tamen ad oeconomum dicat in propria causa, ‘Si tibi placet dicam ad abbatem, sin autem, non dicam’; in alterius causa, ‘Si tu iteras, non tibi difficile videatur, si forte ad abbatem dicam’; ut oboedientia custodiatur.

Qui non reportat quod commodat usque in crastinum, si ipse reportat recordatus, VI percussionibus; si oblitus fuerit usque dum queratur, XII. Si quis oblitus fuerit interrogare debitum paenitentiae usque in crastinum, VI percussionibus. Qui murmurat, qui dicit, ‘Non faciam nisi dicat abbas vel secundus,’ tribus superpositionibus. Cursus non necessarios aut saltus XII plagis. Prohibetur ne quis alterius teneat manum.’’

cf. Cassian. Inst. ii. 15

Procuret economus de humanitate advenientibus adhibenda tam peregrinis quam reliquis fratribus, et omnes fratres parati sint ad ministrandum cum omni famulatu propter Deum. Quamvis economus non senserit aut praesens non fuerit, ceteri faciant diligenter quod necesse est et custodiant utensilia eorum, donec adsignent ea parata custodi; sin autem neglexerint, paenitentia de his ut videatur adhiberi ad iudicium sacerdotis.

8

Qui non postulat veniam correptus, superpositione paeniteat. Qui visitaverit alios fratres in cellulis corum sine interrogatione, simili modo paeniteat; aut in coquinam post nonam sine ordinatione vel iussione ierit, superpositione; aut extra vallum, id est extra sepem monasterii, sine interrogatione ierit, superpositione. Iuvenculi quibus imponitur terminus ut non se appellent invicem, si transgressi fuerint, tribus superpositionibus. Hoc tantum dicant, ‘Scis quod nobis non licet loqui tecum.’ Et si quis praeceperit eis quod non licet, ipsi dicant, ‘Scis quod nobis non liceat;’ et si ipse praeceperit ultra, ipse damnetur tribus superpositionibus, ipsi tamen dicant, ‘Facimus quod dicis’, ut bonum oboedientiae servetur. Illis vero specialius cavendum est, ut quomodo inter se mutuo non loquuntur, sic nec per os alterius fratris conloquantur. Quodsi scientes transgressi fuerint, simili modo quasi inter se locuti fuissent, paeniteant.

Cui ceciderit crismal et nihil confringens, duodecim percussionibus emendetur.

9

Qui profert verbum otiosum, silentio inter duas horas consequentes condemnari, aut XII percussionibus.

Paenitentes fratres, quamvis opera difficilia et sordida faciant, non lavent capita nisi in die dominica, id est octava, sin autem, quintadecima die quaque, aut certe propter fluentium capillorum incrementum arbitrio senioris unusquisque in lavando utatur. Declinato de via sine interrogatione aut benedictione, VI percussiones. Paenitentias minutas iuxta mensam si scierit praepositus mensae imponat, et amplius quam XXV percussiones simul non dentur.

Paenitentes fratres et indigentes paenitentia psalmorum—hoc est, cui necesse fuerit ut psalmos adhuc pro visione nocturna decantet, quia pro inlusione diabolica, aut pro modo visionis—alii XXX, alii XXIIII psalmos in ordine, alii XV, alii XII, indigentes paenitentia psalmorum, decantare debent; qui ergo in nocte dominica et tempore quinquagesimae paenitentes genua flectunt.

Si, cui iniunxerit abbas aut praepositus, idem fratribus iteraverit, ita observandum est ut seniori iunior oboediat; si tamen rectum fuerit quod eis indicaverit, observare studeat. Si quid praeceperit abbas vel economus maior, et aliud humilior iteraverit economus, ipse oboedire debet, indicans tamen in silentio quod praeceperit alius maior; infra monasterium vero nullus tamen alio imperio praecellente imperet, nisi qui praeest.

Ab initio diei usque noctem commutatio vestimenti et altera in nocte; intermutentur separatim. Qui ministrat in die dominico aut in alio solemni ad lavacrum aut ad quamcumque necessitatem, unam orationem ante exitum et introitum eget. Interroget tamen. Si non procul exeat, signo crucis indiget. Quamvis ambulans signet se, non est autem necesse ad orientem se vertere. Exiens extra domum quilibet festinans et se signans, non eget ad orientem conversionem. Ita et in ambulando conveniens quemquam faciat, si festinet, postulans orationem et se humilians. In domu, in qua non congrua fiat genuflexio, curvatio tantum statuetur.

Si quis voluerit, in die sabbati praeparet oblationem dominicae; consummato lavacro commutare sacerdotes si facile fuerit, diacones autem aut ante praeceptum aut post praeceptum ministerium oportunum perficiant.

Si quis viderit somnium inmundum aut coinquinatus fuerit aut penitens, quando detur praeceptum, stare praecipitur. In magnis autem sollempnitatibus quando audiant sonum sedere in cottidiano praecepto paene mediante iubentur sedere. Deinde sonum omnes audientes ad sinaxim initiantem diei conventus lavent ante oratorii introitus, nisi prius laverint. Primarius ut primus psallat statuetur et secundus; et non flectatur genu, sed tantum curvatio fiat. Ordines qui priores in medio fiant oratorii, ceteri dextra levaque adsistant, praeter offerentem eidemque adherentem. In omnique dominica sollempnitate hymnus diei cantetur dominice et in die inchoante pasche. Aut qui ad altare inchoaverit accedere, sacrificium accepturus, ter se humiliet. Et novi quia indocti et quicumque fuerint tales ad calicem non accedant, et quando offertur oblatio nullus cogatur coactus accipere sacrificium praeter necessitates. In omnique dominica die et sollempnitate, qui non fuerit in coetu fratrum ad dominum fundentium preces, oret ipse, aliqua necessitate cogente. Et quamdiu offeratur non multum discurratur. Paenitens quoque necessitate itineris occupatus ambulansque cum ceteris utentibus licito cibis, si advenerit hora tertia et longe proficiscantur, accipiat et ipse quiddam cibi pro modo quodam et quod ei defuerit accipiat ubi quiescat.

In commune autem omnes fratres omnibus diebus ac noctibus tempore orationum in fine omnium psalmorum genua in oratione, si non infirmitas corporis offecerit, flectere aequo animo debent, sub silentio dicentes, Deus in adiutorium meum intende, domine ad adiuvandum me festina.’’

Ps. 69. 1

Quem versiculum postquam ter in oratione tacite decantaverint, aequaliter a flexione orationis surgant, excepto diebus dominicis et a prima die sancti paschae usque ad quinquagesimam diem, in quibus moderate se in tempore psalmodiae humiliantes, genua non flectentes, sedule dominum orent.

10

Si quis frater inoboediens fuerit, duos dies una paxmate et aqua. Si quis dicit, ‘Non faciam,’ tres dies uno paxmatio et aqua. Si quis murmurat, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis veniam non petit aut dicit excusationem, duos dies uno paxmatio et aqua. Si duo fratres contenderint aliquid et ad furorem venerint, duos dies uno paxmatio et aqua. Si alius contendit mendacium et distinctionem confirmat, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis contradicit fratri et non petit eum veniam, duos dies uno paxmatio. Si quis interrumpit mandatum et regulam frangit, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis cum iniungitur ei opus et neglegenter facit, duos dies uno paxmatio et aqua. Si quis detractaverit abbati suo, VII dies uno paxmatio et aqua; si quis fratri suo, viginti IIII psalmos, si saeculari, duodecim psalmos. Si quis obliviscitur aliquid foras, si minus, XII psalmos, si maius, XXX psalmos. Si quis perdiderit vel deciderit aliquid, sicut pretium eius, ita et paenitentia eius.

11

Si quis facit colloquium cum saeculari sine iussu, XXIIII psalmos. Si quis quando consummaverit opus suum et aliud non requirit et fecerit aliquid sine iussu, viginti IIII psalmos cantet. Si fuerit aliquis bilinguis et conturbet corda fratrum, I diem in paxmatio et aqua. Si quis manducaverit in domo aliena sine iussu et venerit domui suae, I diem in paxmatio. Si quis enarraverit praeteritum peccatum, unum diem cum paxmatio. Vel qui ambulaverit in saeculo et dicit de saeculi peccato, diem unum in pane et aqua. Et tepidus, qui aliquem audierit murmurantem et detrahentem aut facientem aliquid contra regulam et consentit a confessione, diem unum paxmatio.

12

Si quis suscitat furorem fratri suo et satisfaciet ei postea, et ipse non remittit ei sed mittit eum suo seniori, qui suscitaverit furorem viginti IIII psalmos, et ille diem I in pane et aqua. Si quis voluerit aliquid et prohibet oeconomus et iubet abbas, quinque dies. Si quis non venerit ad orationem super mensam et post cibum, XII psalmos cantet. Si quis dormierit dum oratur, si frequens, XII psalmos, si non frequens, VI psalmos. Si quis non dicit Amen, XXX verbera. Si transgressus erit horam, XV psalmos, cantica graduum, nisi matutina hiemis, XII psalmos. Et qui non audierit sonitus orationum, XII psalmos. Si quis veniet ad sacrificium et nocturnum cingulum vel vestis circa eum, XII psalmos.

13

Si quis ante horam nonam quarta sextaque feria manducat nisi infirmus, duos dies in pane et aqua vivat. Si quis dixerit mendacium nesciens, L verbera; si sciens et audax dicit, duos dies in pane et aqua. Si denegatur mendacium eius et ille contendit, VII dies in pane et aqua. Si quis monachus dormierit in una domu cum muliere, duos dies in pane et aqua; si nescivit quod non debet, unum diem. Si quis non claudit ecclesiam, XII psalmos. Si quis emittit sputum et attingit altare, XXIIII psalmos; si parietem attingit, VI. Si obliviscitur psallendi seu lectionis, III psalmos.

14

Si quis tardius veniat orationibus, L, vel plausu, L, vel segnius exequerit quod iubetur ei, L. Si post pacem sonaverit, L. Si contumaciter responderit, L. Si veniet velato capite in domum, L verbera. Si non petit orationem dum intrat domum, L. Si manducat sine oratione, L. Si locutus est aliquid in ore suo, L. Si sonum fecerit dum oratur, L verbera. Si quis iracundiam vel tristitiam vel invidiam retinet contra fratrem suum, ut tempus tenuerit, ita erit paenitentia eius in pane et aqua; si vero primo die confessus fuerit, XXIIII psalmos cantet.

15

Quicumque sacrificium perdiderit et nescit ubi sit, annum paeniteat. Qui neglegentiam fecerit erga sacrificium ut siccetur et a vermibus consumetur, ita ut ad nihilum devenerit, dimidium annum paeniteat. Qui neglegentiam erga sacrificium incurrerit, ut inveniatur vermis in eo et tamen plenum sit, igne comburat vermem et iuxta altare abscondat cinerem eius in terra et ipse paeniteat XL diebus. Et qui neglegit sacrificium et immutatum fuerit et panis amiserit saporem, si rubro colore, XX diebus paeniteat, si iacinctino, XV diebus paeniteat. Si autem non immutatum fuerit colore sed conglutinatum, VII dies paeniteat. Qui autem merserit sacrificium continuo bibat aquam quae in crismali fuerit; sacrificium comedat. Si de cimba vel de ponte seu de equo ceciderit, et non per neglegentiam sed casu aliquo, diem unum paeniteat; si autem per contemptum submerserit, id est exierit aqua et non consideraverit de periculo sacrificii, XL dies paeniteat. Si autem obtentu insoliti pinguioris cybi et non vitio saturitatis sed stomachi evomuit in die sacrificii coenam, XX diebus; si infirmitatis gratia, X diebus paeniteat in pane et aqua.

15

Qui scit fratrem suum peccare peccatum’’

cf. 1 Ioann. 5. 16

ad mortem et non arguit eum, legis evangelii transgressor notetur, donec arguat cum cuius malum reticuit et fateatur sacerdoti, ut quamdiu conscientia mala reticuit tamdiu in afflictione paeniteat. Qui parvum peccatum reticuit simili correptione non eadem adflictione paeniteat, sed plagis XXX aut XV psalmos canat. Si de reliquo spernens minima neglexerit in pane et aqua paeniteat, ut peccans [iuxta mandatum domini] corripiatur.’’

cf. Matt. 18. 15

Qui vero arguit non leniter, notetur donec petat veniam a fratra correpto et plagis XXX aut XV psalmos. Qui peccatum pudendum alicui exprobrat priusquam inter semet ipsum solum’’

cf. Matt. 18. 15

arguat, sicut dominus dicit, corripiatur donec exprobrato satisfaciat et tribus diebus in pane et aqua peniteat. Qui transgreditur regulam iussionis vel disciplinae generalis, maneat expulsus sine cibo ut in crastinum recipiatur.

Qui solus cum sola femina sine certis personis familiariter loquitur, maneat sine cybo vel duobus diebus in pane et aqua vel CC plagis.

Qui praesumit facere ambasciam non permittente eo qui praeest libera et ineffrenata processione absque necessitate, quinquaginta plagis inhibeatur. Operis peculiaris praesumptio’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

C plagis, possessio’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

alicuius rei quam non necessitas generaliter fratribus concessit, amissione eiusdem et C plagis coerceatur. Necessarium vero ac licitum aliquid facere dare accipere sine iussione XII plagis, nisi ratio aliqua defendat, ut supplex satisfactio remittat.

Qui comedens loquitur, VI plagis. Et cuius vox obstrepit de mensa ad mensam, sex plagis; si de domo foras vel de foris in domum sonuerit, XII plagis.

Egredi vel ingredi in domum aut opus facere sine oratione et signo crucis XII plagis, si aliter fuerit, V plagis.

Meum vel tuum dixisse, VI plagis.

Verbum contra verbum simpliciter dictum VI percussionibus, si ex contentione C plagis vel superpositio silentii.

Si ordinem psallendi non servaverit VI percussionibus.

Si statuto tempore taciturnitatis loqui praesumpserit sine necessitate, XVII plagis.

Si quid de supellectile monasterii per contemptum amiserit vel dissipaverit quis, proprio sudore et operis adiectione restituat vel pro estimatione arbitrio sacerdotis superpositione paeniteat, aut una die in pane et aqua. Si non contemptu sed casu aliquo amiserit aut fregerit, non aliter neglegentiam suam quam publica diluat paenitentia, cunctis in sinaxi fratribus congregatis tamdiu prostratus in terram veniam postulabit, donec orationum consummetur sollempnitas, inpetraturus eam cum iussus fuerit abbatis iudicio de solo surgere. Eodem modo satisfaciat quisquis ad orationem vel opus aliquod arcersitus tardius occurerit.’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

Si decantans psalmum titubaverit, si superfluo, si durius, si contumacius responderit, superpositione. Si neglegentius obsequia iniuncta impleverit, superpositione. Si vel leviter murmuraverit, superpositione. Si lectionem operi oboedientiaeve preferens, superpositione. Si officia statuta segnius fuerit exsecutus, superpositione. Si demissa sinaxi non continuo ad cellam recurrerit, superpositione. Si cum aliquo ad modicum substiterit, superpositione. Si ad modicum temporis uspiam secesserit, superpositione. Si cum illo qui cellae suae cohabitator non est confabulari quantulumcumque praesumpserit, superpositione. Si alterius tenuerit manum, superpositione. Si oraverit cum illo qui est ab oratione suspensus, superpositione.’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

Si parentum quempiam vel amicorum saecularium viderit vel conlocutus ei fuerit sine iussione, si epistolam cuiuscumque susceperit, si tribuere presumpserit sine suo abbate, superpositione. Si inpedierit aliquem a necessarii facti expletione, superpositione. Si per ardorem mentis legitimum religionis excesserit modum, superpositione. Si alium ferventem a legitimo facto retinere teporis sui gratia praesumpserit, superpositione.’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

Hucusque et in similibus admissis procedit animadversio spiritalis,’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

ut increpatio quae fit a pluribus’’

2 Cor. 2. 6

peccanti proficiat in salutem et de cetero cautior et diligentior emendatione morum deo propitio salvatus existat.

Qui autem rixam commiserit, septem diebus peniteat. Qui vero suum praepositum dispexerit aut regulam blasfemaverit, foras repellendus est, nisi ipse dicat, ‘Paenitet me quod dixi.’ Si autem non se humiliaverit, XL diebus peniteat, quia superbiae morbo detinetur.

Verbosus taciturnitate damnandus est, inquietus mansuetudine, gulosus ieiunio, somnolentus vigilia, superbus carcere, distitutor repulsione. Unusquisque iuxta quod meretur quoaequalia sentiat, ut iustus iuste vivat. Amen.

In omni loco et opere silentii regula magnopere custodiri censetur, ut omne quantum valuerit humana fragilitas, quae prono ad vitia praecipitari solet cursu oris, mundemur vitio, aedificationemque potius proximorum, pro quibus salvator noster Iesus sanctum effudit sanguinem, quam delacerationem absentium in pectore conceptam et otiosa [passim] verba, [de quibus iusto sumus retributori] rationem reddituri,’’

cf. Matt. 12. 36

ore promamus.

Haec superum volentibus carpere iter tendens alti ad fastigia summa,’’

Ovid Met. ii. 3

rudiumque hominum flagitiis atro ambientibus, uni adhaerere deo hac in tellure misso, statui visa. Immortalia nimirum sunt praemia accepturi cum gaudio summo nunquam decidente in aevum.

Explicit regula cenobialis sancti Columbani abbatis. Deo gratiam.

 


Ritorno alla pagina iniziale "San Colombano"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"



| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


21 giugno 2014                a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net