REGULA AD MONACHOS

(N.d.R.: Il testo di questa regola è attribuito a Rufino d'Aquileia (o Tirannio Rufino) (n. 345 circa e m. 411) che lo elaborò partendo dalle "Regole Brevi" e dalle "Regole Diffuse" di Basilio. In particolare il Prologo coincide con quello contenuto nelle "Regole Brevi" della Patrologia Greca vol. 31, mentre le interrogazioni sono ricavate sia dalle "Regole Brevi" che  dalle "Regole Diffuse" del testo greco)

Da "Patrologia Latina" vol. 103 - J. P. Migne

Link al testo latino con italiano a fronte - Link al testo italiano

INCIPIT PRAEFATIO RUFINI PRESBYTERI AQUILEIENSIS

IN REGULAM S. BASILII AD URSEIUM ABBATEM. [0485A]

Rufinus Aquileiensis - In Regulam Sancti Basilii ad Urseium Abbatem

                  Satis libenter, charissime frater Ursei, adventantes de partibus Orientis, et desiderantes jam fratrum consueta consortia, monasterium tuum ingressi sumus; quod superpositum angusto arenosi tramitis dorso hinc atque hinc passivi et incerti maris unda circumluit: rara tantummodo latentes locos eminus arguit pinus, ex qua et Pineti clarum nomen saeculo dedit. Eo tamen maxime delectati sumus, quod non, ut aliquis mos est, vel de locis, vel de opibus Orientis sollicite percontatus es; sed quaenam ibi servorum Dei haberetur obervatio, quae animi virtus, quae instituta servarentur in monasteriis, requisisti. Ad haec ego ne quid tibi minus digne, non dico quam geritur, sed quam geri debet, exponerem, [0485B] sancti Basilii Cappadociae episcopi, viri fide et operibus, et omni sanctitate satis clari instituta monachorum; quae interrogantibus se monachis velut sancti cujusdam juris responsa statuit, protuli. Cujus [0486A] cum definitiones ac sententias mirareris, magnopere poposcisti ut hoc opus in Latinum verterem, pollicens mihi quod per universa Occiduae partis monasteria, si haec sancti et spiritualis viri sancta et spiritualia innotescerent instituta, omnis ille servorum Dei profectus, qui ex hujuscemodi institutionibus nasceretur, mihi quoque ex eorum vel meritis, vel orationibus, aliquid gratiae vel mercedis afferret. Exhibui ergo, ut potui, ministerium meum: imple et tu, et omnes qui legitis et observatis gratiam, ut et agentes et orantes sic, quemadmodum instituta haec continent, mei quoque memores sitis. Tui sane sit officii etiam aliis monasteriis exemplaria praebere: ut secundum instar Cappadociae, [0486B] omnia monasteria eisdem, et non diversis vel institutis vel observationibus vivant.

 

                 Explicit praefatio Rufini.

 

         
INCIPIT REGULA SANCTI BASILII EPISCOPI CAPPADOCIAE AD MONACHOS.


[0487A]

Humanum genus diligens Deus, et docens hominem scientiam (Psal. XCIII) , his quidem quibus docendi contulit gratiam, praecepit per Apostolum (II Tim. III) , permanere in doctrina: his vero qui aedificari divinis institutionibus indigent, per Moysem protestatur, dicens: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; presbyteros tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII) . Propter quod necesse est, nos quidem quibus ministerium verbi creditum est, in omni tempore paratos esse et promptos ad instructionem perfectionemque animarum: et quaedam quidem in communi Ecclesiae auditorio simul omnibus de praeceptis Domini contestari; quaedam vero secretius perfectioribus quibusque disserere, et inquirentibus manifestare, atque interrogare [0487B] volentibus de fide et veritate Evangelii Domini nostri Jesu Christi, et de conversatione perfecta, copiam nostri sermonis facultatemque praebere, qua possit ex his perfectus effici et consummatus homo Dei. Vobis autem convenit nullum tempus vacuum praeterire, quo minus ad ea quae communiter cum omni Ecclesia discitis, etiam secretius de eminentioribus et perfectioribus inquiratis: ut omne aevum vitae vestrae in inquirendo de melioribus et percontando de utilioribus transigatis. Quoniam ergo et in hoc nos congregavit Deus, ut paululum quid a molestiis segregati turbarum silentii agamus et quietis; neque in aliud opus animum demus, neque residuum temporis somno rursus et remissioni corporeae mancipemus; sed in inquisitione [0487C] et sollicitudine medium noctis hoc, quod superest spatium, exigamus, adimplentes illud quod dictum est per beatum David: Beatus qui in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I) . Si quid ergo unusquisque vestrum deesse sibi ad scientiam putat, ad communem id proferat inquisitionem. Facilius enim pluribus simul conferentibus, si quid difficile vel obtectum videtur esse, clarescet, Deo sine dubio inveniendi gratiam quaerentibus largiente. Sicut ergo nobis necessitas imminet, et secundum illud Apostoli, vae mihi erit, si non evangelizem (I Cor. IX) ; ita etiam vobis, si ab interrogatione et inquisitione cessetis, vel si remissiores ac resolutiores ad ea implenda quae recta inventa fuerint, simile discrimen [0487D] impendit. Propterea enim et Dominus dixit: quia sermo quem locutus sum vobis, ille judicabit vos in novissimo die (Joan. XII) . Et iterum: Servus qui ignoravit voluntatem domini sui, et non fecit digna, plagis vapulabit paucis: qui autem cognoverit, et fecerit contra voluntatem domini, vapulabit plurimis (Luc. XII) . Oremus ergo misericordiam Domini, ut et nobis verbi inculpabile tribuat ministerium, et vobis fructuosum doctrinae concedat eventum. Tanquam ergo scientes quia stabunt ante faciem vestram [0488A] verba haec ante tribunal Christi; Arguam enim te, inquit, et statuam ea ante faciem tuam (Psal. XLIX); ita et intendite animum vigilanter ad haec quae dicuntur, et ad opus dignum quae audistis, festinanter adducite: Quia nescimus qua die, vel qua hora Dominus noster veniet (Matth. XXIV) .



INTERROGATIONES.



PRIMA INTERROGATIO FRATRUM.

Quoniam dedit nobis sermo tuus potestatem ut interrogemus, primo omnium doceri quaesumus si ordo aliquis est et consequentia in mandatis Dei; ut aliud quidem sit primum, et aliud secundum, et sic per ordinem caetera: an omnia mandata ita sibi invicem cohaereant, et sint aequalia, ut unde voluerit quis possit initium sumere, tanquam in modum circuli vel coronae.

RESPONSIO. Interrogatio vestra antiqua est, et [0488B] olim proposita in Evangelio, in eo cum accedens ad Dominum quidam legis doctor ait: Magister, quod est mandatum primum in lege? Et Dominus respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; hoc est primum et maximum mandatum. Secundum vero simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII) . Ipse ergo Dominus ordinem mandatis imposuit: primum dicens et magnum esse mandatum, Deum ex toto corde et ex tota mente diligere; secundum vero ordine et consequentia, et quod illi esset simile per virtutem, imo quod illud expleret et quod penderet ex primo, diligere proximum sicut seipsum. Sed et de aliis similiter in sanctis Scripturis invenies; et servatur, [0488C] ut ego arbitror, in omnibus mandatis ordo quidam et consequentia praeceptorum.



INTERROGATIO II.

Quoniam igitur de charitate Dei primum ais esse mandatum, inde nobis primum omnium dissere. Nam quia oportet diligere audivimus, quomodo tamen hoc possit impleri desideramus addiscere.

RESPONSIO. Optimum sumpsistis sermonis exordium, et proposito nostro valde conveniens. Deo itaque juvante, nos quod dicitis, faciemus. Sciendum ante omnia est quod mandatum istud unum quidem videtur esse; sed omnium in se mandatorum virtutem complectitur et constringit, ipso Domino dicente: Quia in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae (Matth. XXII) . Ne tamen nos per [0488D] singula discutere aggrediamur ordinem mandatorum; alioquin videbimur totum opus introducere in partes: sed quantum ad propositum sufficit, et praesens ratio postulat, inquiremus: illud ante omnia designantes, quod omnium mandatorum quae a Deo accepimus virtutes in nobismetipsis insitas gerimus. Quo scilicet neque difficultas in nobis sit, tanquam novum aliquid et alienum a nobis expetatur: neque rursum elationis dari nobis aliqua videatur occasio, si putemus nos plus aliquid offerre Deo, [0489A] quam ab ipso in natura nostrae creationis accepimus. Quoniam quidem ea quae nobis a Deo insita sunt, si recte et competenter moveamus in opus, hoc est secundum virtutem vivere. Si vero naturae beneficia corrumpamus, hoc est in malitiam vergere. Est ergo mali ista definitio, non recte uti motibus animi a Deo nobis insitis. Et rursum virtutis ista definitio, recte uti, id est secundum mandatum Dei, et secundum conscientiam, animi motibus a Deo insitis. Cum ergo haec ita se habeant, idem hoc inveniemus etiam de charitate constare. Mandatum accepimus diligere Deum. Dilectionis virtutem in ipsa statim prima conditione a Deo anima sibi insitam gerit: in quo nequaquam extrinsecus testimonio indigemus: unusquisque enim in semetipso [0489B] et ex semetipso horum quae dicimus sumit indicia. Omnis homo desiderat omne quod bonum est, et affectu quodam naturali constringimur ad omne quod bonum putamus. Sed et erga consanguineos et carnis proximos, nullo docente, in amore constringimur: his quoque quorum affectum et beneficia accepimus, omni affectu et officiis copulamur. Et quid aliud tam bonum habetur quam Deus? Imo quid aliud bonum, nisi solus Deus? Qui decor? qui splendor? quae pulchritudo, quam naturaliter diligere provocamur, usquam talis qualis in Deo est et esse credenda est? Quae usquam talis gratia? quae amoris flamma, quae et animae secreta et interiora succendat, sicut amor Dei inflammare debet mentis arcana? praecipue si sit ab omni pollutione purgata; si sit munda anima, et [0489C] quae vero affectu dicat: Quoniam vulnerata charitate ego sum (Cant. III) . Ineffabilem prorsus ego sentio amorem Dei, et qui sentiri magis quam dici possit. Inenarrabilis quaedam lux est: etiam si fulgura, si coruscum adhibeat, vel comparet sermo, non patietur, non recipiet auditus. Si luciferi fulgores, si Lunae splendores, si ipsum solis lumen assumas, ad comparationem gloriae illius obscura sunt omnia, et multo tetriora, quam si caeca nox et obscuritate profundae caliginis mersa limpidissimo meridiani solis lumini comparetur. Decor iste corporeis oculis non videtur, anima sola et mente conspicitur. Qui decor si cujus forte sanctorum mentem animamque perstrinxerit, flagrantissimum in eis amoris sui stimulum defigit. Propterea denique velut amoris cujusdam ignibus [0489D] tabescens, et praesentem vitam perhorrescens, dicebat aliquis ex eis: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI) ? Et iterum dicebat istius ardoris ignibus flagrans: Sitivit anima mea ad Deum vivum (Psal. XXVI) . Et insatiabiliter ardens ejus desiderio orabat, ut videret voluntatem Domini, et protegeretur in templo sancto ejus (Ibid.) Ita ergo naturaliter et concupiscimus quae bona sunt et amamus. Nihil autem, ut diximus, tam summum bonum est quam Deus: et ideo debito quodam exsolvimus hanc quam ab eo accepimus charitatem. Quae utique si denegetur, et non exsolvatur, irae nos inexcusabiliter obnoxios facit. Et quid dico irae obnoxios? Quae enim poterit esse major ira, quae ultio gravior, quam hoc [0490A] ipsum si accidat nobis, alienos effici nos a charitate Dei? Quod si parentibus inest naturalis affectus erga eos quos genuerunt; et non solum hoc in hominibus, verum etiam in mutis animalibus invenitur: videte ne inveniamur vel pecudibus hebetiores, vel belluis feris immaniores, si nullo erga Genitorem constringamur affectu. Quem etiamsi quantus et qualis sit scire non possumus, ex hoc tamen solo quod ex ipso sumus, venerari et diligere parentis debemus affectu, atque indesinenter erga ejus memoriam pendere, sicut erga genitrices suas faciunt parvuli. Sed multo amplius multoque promptius; quanto et immensorum nos beneficiorum ejus obnoxios scimus. Quod ipsum nobis commune esse puto etiam cum caeteris animalibus: meminerunt namque etiam [0490B] illa, si quid eis quis contulerit bonum. Si mihi non creditis, audite Prophetam dicentem: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepium domini sui (Isa. I) . Absit autem de nobis dici ea quae sequuntur: Quia Israel me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Ibid.) . Quod si etiam eos qui beneficii aliquid nobis contulerunt, nullo docente diligimus, et omni studio, quantum fieri potest, referre gratias nitimur; quomodo sufficiemus gratiam referre beneficiis Dei, quae tanta sunt, ut effugiant numerum; et talia, ut sufficiat unum aliquod ex omnibus per totam vitam nostram efficere nos obnoxios largitori? Nam omitto caetera omnia, quae quidem et ipsa magna sunt et praeclara, verum a majoribus et melioribus, velut stellae quaedam splendidioribus [0490C] solis radiis obteguntur; quoniam quidem nec tempus nobis est amplius dilatare sermonem, ut possimus etiam de minimis divina erga nos enumerare beneficia. Sileamus igitur quotidianos solis ortus, et unius lampadis fulgore illuminatum universum mundum. Silcamus lunae circuitus, aeris permutationes vicissitudinesque; imbres ex nubibus, flumina fontesque de terra; latitudines atque altitudines maris: universitatem terrae, ac nativitates eorum animantium quae in aquis gignuntur, et quae coalescunt vel oriuntur in terris, nostris ministeriis vel usibus deputata. Haec ergo omnia et caetera innumerabilia praetermitto: hoc solum, quod ne volenti quidem praeterire possibile est, silere non possumus: et quamvis reticere gratiam non sit possibile, multo [0490D] tamen impossibilius est ut dignum est et ut competit proloqui: hoc, inquam, quantum est, quod scientiam sui donavit homini Deus, et rationabile animal esse fecit in terris, et ineffabilis paradisi abuti voluptate ac decore concessit? quemque serpentis arte deceptum, et in peccatum lapsum, ac per peccatum in mortem devolutum, nequaquam despexit; sed legem in adjutorium dedit, praefecit angelos, destinavit prophetas; conatus malitiae comminationum severitate compescuit; bonorum desideria munificentissimis repromissionibus provocavit, et finem utriusque viae nostrae in multis imaginibus praesignavit. Verum cum post haec omnia in malis nostris incredulitatibus duraremus, non est aversus, nec dereliquit nos pii Domini [0491A] bonitas; neque cum beneficiis ejus essemus ingrati, avertere potuimus et excludere misericordiam ejus a nobis: sed revocamur a morte, et iterum vivificamur per Dominum nostrum Jesum Christum, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Phil. II) . Infirmitates nostras accepit, et aegritudines nostras portavit, et pro nobis vulneratus est, ut livore illius sanaremur (Isa. LIII) . Et a maledicto nos redemit, factus pro nobis maledictum (Gal. III) . Et morte turpissima condemnatus est, ut nos revocaret ad vitam. Nec sufficit ei vivificare nos mortuos, sed et divinitatis suae participium tribuit, et munus aeternitatis indulget; et supra omne quod vel petere vel intelligere possumus, [0491B] credentibus vel diligentibus se praeparat, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II; Psal. CXV) . Quid ergo retribuemus Domino pro omnibus quae retribuit nobis? Verum ille tam benignus et clemens est, ut ne retributionem quidem reposcat; sed sufficit ei ut pro his omnibus quae largitus est diligatur. Quis ergo ita irremediabiliter ingratus est, ut propter tanta et talia beneficia non diligat largitorem?

Et de charitate quidem Dei ista sufficiant: propositum namque est, ut superius diximus, non omnia dicere, impossibile enim est; sed breviter et succincte commemorare ea quae amorem Dei inserere animae et suscitare sufficiant. Consequens jam nunc est, etiam de eo mandato, quod ordine et virtute secundum [0491C] diximus, explicare. Et quidem quoniam lex eas virtutes quae animae a Creatore insitae sunt, elimet et excolat, jam superius diximus. Quia ergo praecipimur diligere proximos sicut nos ipsos, videamus etiam si inest nobis virtus et facultas ad hujus quoque mandati expletionem. Et quis ignorat quoniam humanum animal et communicabile homo est, et non agreste aliquod ac ferum? Nihil enim tam proprium est naturae nostrae, quam alterum alterius indigere, et requirere invicem, ac diligere quod requiritur. Quia ergo Dominus harum in nobis virtutum semina seminavit, sine dubio horum etiam fructum requiret, et testimonium nostrae erga se dilectionis dilectionem accipiet proximorum. In hoc [0491D] enim, inquit, scient omnes, quia mei discipuli estis, si invicem diligatis (Joan. XIII) . Et ita in omnibus ista mandata conjungit, ut etiam misericordiae opera quae in proximo fiunt, transferat in semetipsum. Esurivi enim, inquit, et dedistis manducare mihi (Matth. XXV) . Et reliqua quae in proximo gesta sunt, se dicit esse perpessum, cum adjecit: Quandiu fecistis uni ex minimis istis fratribus meis, mihi fecistis (Ibid.). Ergo per primum completur et secundum; per secundum vero ascenditur et reditur ad primum: ut qui diligit Dominum, sine dubio diligat et proximum. Ait enim Dominus: Qui diligit me, mandata mea custodit. Hoc est autem mandatum meum, inquit, ut invicem diligatis (Joan. XIV et XV) . Ita et qui diligit proximum, explet in Deo charitatem; quia ipse in se recipit [0492A] quidquid confertur in proximum. Et quidem in his qui initia hahent ad timorem Domini, et ad primos aditus religionis accedunt, prima institutio est utilior per timorem, secundum sententiam sapientissimi Salomonis, dicentis: Initium sapientiae timor Domini (Prov. I) . Idipsum etiam in psalmis legitur (Psal. CX) . Vos vero fratres, qui jam parvuli in Christo esse desiistis, nec ultra lacte indigetis, cibos solidos ex dogmatum firmitate perquirite, ad nutriendum et pascendum interiorem hominem (I Cor. III) ; quo per eminentiora quaeque mandata perveniat ad perfectum, et in omni, quae in Christo est veritate, confirmetur. Observandum sane est ne forte copiosioris gratiae pondus causa nobis gravioris condemnationis existat, si ingrati inveniamur in muneribus largitoris. [0492B] Illud autem ante omnia considerandum est, quia neque aliud ullum mandatum, neque hoc quod de charitate Dei et proximi praecipitur, implere quis poterit, si per varias et diversas occupationes animus aberret. Sed neque artificium ullum, vel ullius industriae disciplinam possibile est adipisci eos qui frequenter ex aliis ad alia transferuntur. Omni ergo custodia oportet nos servare cor nostrum, ne forte desiderium Dei mala desideria et sordidae cogitationes depellant nostris animis ac detrudant (Prov. IV) ; sed e contrario assidua recordatione et memoria Dei, formam quodammodo ac figuram ejus animae nostrae signaculis singuli infigamus, quae nullis queat perturbationibus aboleri. Sic enim et desiderium in nobis divinae charitatis accenditur, dum frequens ejus [0492C] memoria mentem atque animum illustrat; et ad opus mandatorum Dei erigimur ac suscitamur. Et ex ipsis rursum charitatis operibus vel conservatur Dei in nobis charitas, vel augetur. Et hoc puto ostendere volentem Dominum dicere, aliquando quidem: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV) ; aliquando autem: Si facitis quae ego dico vobis, permanetis in charitate mea; sicut et ego servavi mandata Patris mei, et maneo in charitate ejus (Ibid.) . Ex quibus edocet nos, prospectum operis nostri debere ex sua voluntate pendere; ut tanquam speculum quoddam ipsum habentes, et semper ad ipsum respicientes, opus nostrum fixo ad ipsum cordis oculo dirigamus.  Sicut enim artificia quae in hac vita sunt, [0492D] prospectum quemdam animi gerunt, et ita secundum hoc quod animo conceperint, etiam in opere utuntur manuum ministerio; sic et in hoc nostro opere unus manet nobis iste prospectus, atque unus terminus fixus est, quo Deo placere debeamus. Secundum hunc ergo prospectum opus dirigamus mandatorum. Impossibile namque est aliter constare posse operis nostri formam, nisi voluntas ejus qui injunxit opus semper in memoria habeatur: ut ejus voluntate servata, et labore operis ac diligentia competenter expleta, semper jungamur Deo, dum semper ejus memores sumus. Sicut enim, verbi causa, faber securem faciens aut falcem, meminit semper ejus qui opus injunxit, et retinet in corde suo cujus magnitudinis, vel qualitatis, vel formae injunxerit fieri securem; [0493A] et in illud semper intendens quod sibi meminit a domino operis injunctum, ad hoc dirigit manuum ministerium, ut forma operis cum ejus qui injunxit animo ac voluntate conveniat: si autem obliviscatur quid vel quale sit quod sibi fuerat imperatum, sine dubio aliud aliquid quam injunctum fuerat, faciet; ita etiam Christianus omnem conatum et omne studium in actibus suis adhibere debet, ut secundum voluntatem Dei, qui opus injunxit, suum quoque dirigat opus; ut actus sui ornentur, et possit ejus qui praecepit voluntatem implere. Tunc etiam illud complere potest quod scriptum est: Sive manducetis, sive bibatis, sive aliud quid faciatis, omnia ad gloriam Dei facite (I Cor. X) . Si vero declinet quis a regula, et corrumpat observantiam mandati, ex hoc [0493B] ipso arguitur, si quis sit immemor Dei. Plurimum autem prodest ad conservandam memoriam Dei, etiam secretius et remotius habitare. Nam permixtim vivere cum his qui negligentius agunt circa timorem Dei, et contemptum habent mandatorum ejus, plurimum nocet; sicut et Salomonis sermo testatur, dicens: Cum homine iracundo ne habitaveritis, ne forte discatis vias ejus, et accipiatis laqueum animae vestrae (Prov. XXII) . Et iterum quod dicit: Exite de medio eorum, et separabimini ab eis, dicit Dominus (Isa. LII) , ad hoc ipsum respicit. Igitur neque per oculos, neque per aures recipiamus illecebras ad peccandum, et paulatim longo usu inhaereamus consuetudini pessimae. Et rursum ut possimus orationi vacare, oportet primo secretius habitare. Hoc enim [0493C] modo et praecedentes consuetudines excidemus, in quibus contra mandatum Dei agebamus. Non enim parvus labor est, ut se aliquis a priore non bona consuetudine reflectat ac revocet; quoniam quidem mos longo tempore confirmatus vim quodammodo naturae obtinet. Oportet ergo nos primo omnium abnegare nos ipsos, et tollere crucem Christi, et sic eum sequi (Matth. XVI) . Abnegamus autem nos hoc modo si, per omnia praeteritae consuetudinis obliti, voluntates proprias abnegemus; et ita non solum ab hominibus non recte agentibus, verum etiam a nostris ipsis inordinatis et incompositis moribus secedamus. Alioqui ut in eadem quis consuetudine atque in priore conversatione permanens, emendare se possit et corrigere, difficillimum est; imo, ut verius [0493D] dicam, penitus impossibile. Sed ad hoc ipsum, ut tollat quis crucem suam et sequatur Christum, plurimum impedit societas et permixtio eorum qui vitam dissimilem ducunt. Nam paratum esse ad mortem pro Christo, et mortificare membra quae sunt super terram (Coloss. III) , et pro nomine Christi libenter ferre omne discrimen, hoc est tollere crucem suam. Ad quod grande videmus impedimentum posse nobis oboriri ab his qui dissimiles sunt vel vita vel moribus. Et ad caetera alia quae multa sunt, accedit etiam hoc, ut respiciens anima ad multitudinem nequiter viventium, primo quidem occupetur et impediatur, ne suorum malorum capiat intellectum, et possit vel purgare per poenitentiam quae deliquit, vel [0494A] causas culpae resecare emendatione vitiorum. In comparatione etenim pessimorum aliquid se jam magni perfecisse aestimat. Tum deinde impedimentis et perturbationibus atque occupationibus, quas communis hominum vita habere solet, praetermissis, illud quod majus est et pretiosius omnium, memoriam Dei non potest custodire: qua depulsa ab animis et exclusa, non solum omni laetitia et gaudio caret divino, et delectationis Domini sustinet detrimenta, sed et dulcedinem non sentit divini eloquii, ut dicat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII) ; sed et in neglectum et oblivionem pervenit judiciorum Dei, et in contemptus consuetudinem decidit: quo majus malum et perniciosius pati nihil potest.



INTERROGATIO III.

Quia ostendit nobis sermo tuus periculosum esse cum his qui mandata contemnunt vitam ducere, nunc discere cupimus si oporteat eum qui ab hujuscemodi consortiis discesserit, remotum esse et solum, an vero cum fratribus ejusdem propositi et ejusdem animi vitam suam sociare.

RESP. In multis utile esse video vitam communem ducere cum his qui ejusdem voluntatis sunt atque propositi. Primo, quia etiam ad usus corporales victusque ministerium unusquisque nostrum solus sibi non sufficit: et vero ideo pro his quae ad ministerium vitae nostrae necessaria sunt, invicem opera nostra egemus. Sicut enim pes hominis in alio quidem suis viribus utitur, in alio vero indiget alienis, et sine adjumento caeterorum membrorum nec explere [0494C] suum opus, nec sufficere suis viribus potest (I Cor. XIII) ; ita etiam vita solitaria mihi pati videtur cum neque quod ei inest, utile esse, neque quod deest ab aliquo possit acquiri. Praeter hoc autem nec ratio quidem charitatis unumquemque permittit quod suum est quaerere, dicente Apostolo: Charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII). Deinde, sed nec culpas quidem suas unusquisque ac vitia facile dignoscit, cum qui arguat nemo est: et facile hujusmodi homini accidere potest illud quod scriptum est: Vae soli, quia si ceciderit, nemo est alius qui erigat eum (Eccle. IV) . Sed et mandata a pluribus quidem facilius adimplentur; ab uno vero dum unum videtur impleri, aliud impeditur. Ut puta, [0494D] quomodo quis solus visitabit infirmum? aut quomodo suscipiet peregrinum? Si vero omnes corpus sumus Christi, singuli autem alterutrum membra, per consonantiam velut in unius corporis compagem in Spiritu sancto aptari et conjungi debemus adinvicem (Rom. XII) . Quod si unusquisque nostrum solitariam eligat vitam, scilicet non tali aliqua causa vel ratione quae Deo sit placita, vel quod ad communem caeterorum pertineat dispensationem, sed propriae voluntati et passioni satisfaciens; quomodo possumus discissi et divisi adimplere, et integram assignare membrorum ad se invicem consonantiam? Iste enim talis neque cum gaudentibus gaudet, neque cum flentibus flet (Rom. XV) ; quoniam quidem separatus ac divisus a caeteris nec cognoscere quidem [0495A] necessitates poterit proximorum. Tum deinde nec sufficere potest unus ad suscipienda omnia dona Spiritus sancti, quia secundum uniuscujusque mensuram fidei et donorum spiritualium distributio celebratur: ut id quod per partes unicuique distributum est, rursum tanquam membra ad aedificationem unius corporis coeat et conspiret. Alii enim datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides, alii prophetia, alii gratia sanitatum (I Cor. XII) , et caetera; quae singula utique non tam pro se unusquisque quam pro aliis suscipit a Spiritu sancto. Et ideo necesse est uniuscujusque gratiam, quam susceperit a Spiritu Dei, et in commune prodesse. Accidit ergo ut is qui remotus vivit et separatus, unamquamcunque suscipiet gratiam, et hanc ipsam inutilem faciat, dum [0495B] nihil per eam operatur, sed defodit eam in semetipso (Matth. VII) . Quod cujus et quanti sit periculi, nostis omnes qui legitis Evangelium. Si autem caeteris communicat gratiam, et ipse perfruitur proprie ea ipsa quam suscepit; et multiplicatur in eo, dum communicatur et caeteris; et ipse nihilominus fruitur gratia reliquorum. Habet autem et alia quamplurima bona communis vita ista sanctorum, quae non est nunc possibile omnia dinumerare. Interim, ut diximus, ad conservanda sancti Spiritus dona commodior est multorum societas, quam si degamus in solitudine. Sed et adversus insidias inimici, quae extrinsecus inferuntur, multo cautior est et utilior societas plurimorum: ut facilius suscitetur e somno, si quis forte obdormierit somnum illum qui ducit ad [0495C] mortem (I Cor. XI) . Sed et delinquenti delictum suum facilius apparebit, cum a pluribus vel arguitur, vel notatur: secundum quod et Apostolus dicit: Sufficit ei qui ejusmodi est, objurgatio haec quae fit a pluribus (II Cor. VI) . Sed et in oratione non parvum emolumentum a pluribus nascitur, cum consensu et universitate orantibus; ut ex multorum personis, per gratiam quae in nobis est, Deo gratiae referantur. Sed interdum et periculo proxima est vita solitaria. Primo quidem illi periculo subjacet, quod certe gravissimum est, in quo ipse sibi placet, et neminem habens qui possit opus ipsius probare, videbitur sibi ad summam perfectionem venisse. Tum deinde sine ullo exercitio degens, neque quid sibi vitii abundet, neque quid virtutis desit, agnoscit. Neque discretionem [0495D] habere poterit in operum qualitate, pro eo quod operandi materia omnis exclusa sit. In quo enim humilitatem suam probabit, neminem habens cui humilem se praebere debeat? In quo misericordiam demonstrabit totius consortii et societatis alienus? Ad patientiam vero quomodo seipsum exercebit, nullum habens qui videatur ejus voluntatibus obviare? Si quis autem dicat sufficere sibi doctrinam Scripturae et apostolica praecepta ad emendationem morum vitamque formandam, simile mihi aliquid facere videtur his qui semper fabrile artificium discunt, nunquam tamen fabrifaciunt opus, vel his qui in structorum arte semper docentur, nunquam tamen aedificandae domus operam dabunt. Ecce enim et Dominus [0496A] non aestimavit sufficere sibi solam verbi doctrinam, sed et opere ipso voluit nobis tradere humilitatis exempla, cum praecinctus linteo lavit pedes discipulorum suorum (Joan. XII) . Tu ergo cujus pedes lavabis? quem curabis officiis? cujus inferior aut ultimus eris, cum solus vivas? Sed et aliud quod dicitur: Bonum et jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII) , quod unguento pontificali in barbam de capite descendenti sanctus Spiritus comparavit, quomodo in solitaria habitatione complebitur? Stadium namque est quoddam, ex apostolico praecepto, ad emendationem morum vitamque formandam, in quo per virtutis exercitium proficitur; in quo meditatio divinorum mandatorum effulget amplius et clarescit, haec communis inter se unanimorum fratrum [0496B] habitatio: habens in se illam similitudinem et exemplum, quod in Actibus apostolorum refert de sanctis Scriptura divina, dicens: Quia omnes credentes erant in unum, et habebant omnia communia (Act. IV) .



INTERROGATIO IV.

Oportet primum renuntiare omnibus, et ita venire ad hanc vitam vel conversationem quae secundum Deum est?

RESP. Domino et Salvatore nostro Jesu Christo dicente: Si quis venit ad me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI) ; et iterum: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XXIV) . Qui ad hoc venit ut Dominum sequatur, etiam seipsum [0496C] neget, et tollat crucem suam. Certum est autem quia jam et ante diabolo renuntiavit et operibus ejus. Quod tamen non ab his qui in profectu sunt vitae, vei qui jam ad perfectionem tendunt, sed ab his qui a prima statim confessione initiantur, fieri solet. In hoc autem renuntiat, sicut superius diximus, etiam ipse sibi homo, id est, si priori consuetudini suae vel vitae renuntiet, aut etiam moribus suis, vel delectationibus saeculi hujus, sed et consanguinitati corporali; illi maxime quae impedire ejus propositum potest: et parentes quidem eos qui se in Christo Jesu per Evangelium genuerunt, magis putabit; fratres autem eos qui eumdem adoptionis spiritum susceperunt: possessiones vero omnes simul a se ducit alienas. Et ut breviter dicam, hic [0496D] cui pro Christo mundus omnis crucifixus est, et ipse mundo, quomodo potest servus effici cogitationum et sollicitudinum mundi; cum Dominus jubeat etiam animam ipsam abnegandam esse pro se? Perfecta itaque est abnegatio in eo, ut passionibus penitus careat, dum adhuc in corpore est. Sed haec incipit agere ab his primo quae extrinsecus sunt, id est, a passionibus, vel inani gloria, et si quae sunt alia similia, ut ab his primum efficiatur alienus. Et hoc est quod nos docuerunt apostoli Jacobus et Joannes, qui reliquerunt patrem suum Zebedaeum, et navem ipsam in qua erant (Marc. I) . Sed et Matthaeus relinquens vectigal, et surgens, ac sequens Dominum (Matth. IX) ; qui non solum lucra reliquerat [0497A] vectiganum, sed et periculum contempserat; quod utique poterat evenire a principibus saeculi, pro eo quod vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquisset. Ita autem cupiditate sequendi Dominum ductus est, ut nullum prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibimet servaverit. Quod autem neque ad affectus parentum, si adversantur Dominicis praeceptis, neque ad ullam aliquam humanam delectationem oporteat aliquem respicere, et per hoc ab eo quod proposuit impediri, Dominus edocet, dicens: Si quis ergo venerit ad me, et non odit patrem suum et matrem suam, et uxorem et filios, et fratres et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV) . Quod est simile illi quod dixit, ut [0497B] deneget quis seipsum.



INTERROGATIO V.

Si oportet eum qui servis Dei sociari vult, relinquere indifferenter propinquis suis portionem facultatum suarum?

RESP. Domino dicente: Vende omnia bona tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et veni, sequere me (Luc. XVIII) ; et iterum: Vendite omnia quae habetis, et date eleemosynam (Luc. XII) ; arbitror quidem quod is qui accedit ad Dei servitium, non debeat contemnere et ut libet relinquere ea quae sibi competunt; sed tentet omnia, si fieri potest, cum summa diligentia assumpta, tanquam ea quae jam Domino sacrata sunt, quantum fieri potest rationabiliter dispensare: sciens [0497C] quia non est absque periculo in opere Dei agere negligenter (Jer. XLVIII) . Si vero propinqui ejus vel parentes contra fidem veniant, debet rursum meminisse Domini dicentis: Quia non est qui reliquerit domum, aut fratres, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, qui non accipiat centuplum in praesenti tempore, et in futuro saeculo vitam aeternam (Matth. XIX) . Verumtamen oportet eum his qui sibi quae sua sunt denegant et resistunt, et desidem faciunt, protestari et denuntiare quia sacrilegii crimen incurrunt, secundum mandatum Domini dicentis: Quod si peccat in te frater tuus, et argue eum, et reliqua (Matth. XVIII) . Judicio vero experiri de his apud judices saeculi, abnuit religionis auctoritas, [0497D] per id quod dixit Apostolus: Audet aliquis vestrum, negotium habens adversus alium, judicari apud injustos, et non apud sanctos (I Cor. VI) ? Et rursum: Quia jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis inter vos (Ibid.) .



INTERROGATIO VI.

Si oportet omnes qui inveniunt ad nos suscipere; aut cum probatione? et qualis ista debet esse probatio?

RESP. Cum Dei clementia omnes vocet, per illam praedicationem qua dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI) , non est absque discrimine abjicere quempiam venientem ad nos. Verumtamen neque immundis, ut aiunt, pedibus indulgendum est introire quempiam [0498A] in sanctam doctrinam; sed sicut Dominus noster Jesus Christus juvenem illum qui ad se venerat interrogavit de priore vita sua, et cum audisset quia recte transacta esset, quod deerat ei praecepit adimplere, et ita demum jussit eum sequi se: ita etiam non oportet inquirere de praeterita vita et conversatione, ne forte simulata quis mente et fallaci animo accedat ad nos. Quod ita demum dignoscitur, si facile omnem laborem corporis qui injungitur ferat, et ad castigationem vitae pronus inclinatur; vel si etiam delictum aliquod suum, cum interrogatus fuerit, nequaquam pronuntiare confunditur, et medelam delicti quae adhibita fuerit gratanter assumit: et si ad omnem humilitatem absque ulla verecundia inclinatur, ac vilioribus et abjectioribus [0498B] artificiis, si ita ratio poposcerit, tradi se non accipiat aspernanter. Cum ergo ex his singulis documentis fuerit comprobatus quia firma mente, et stabili consilio, ac prompto animo sit, tunc suscipi eum decet. Prius autem quam corpori fraternitatis inseratur, oportet ei injungi quaedam laboriosa opera, et quae videantur opprobrio haberi a saecularibus; et observari oportet si libenter haec et libere ac fideliter expleat, nec confusionem eorum graviter ferat: vel etiam si in labore impiger inveniatur et promptus.



INTERROGATIO VII.

Ex qua aetate oportet nosmetipsos offerre Deo: vel virginitatis professionem quando oportet firmam ac stabilem judicari? [0498C]

RESP. Dicente Domino: Sinite infantes venire ad me (Luc. XVIII) ; et apostolo Paulo collaudante eum qui ab infantia sacras litteras didicisset, et rursum praecipiente educari filios in doctrina et correptione Domini; omne tempus a prima aetate opportunum quidem esse ducimus ad suscipiendum timorem et eruditionem Domini: firma tamen tunc erit professio virginitatis, ex quo adulta jam aetas esse coeperit, et ea quae solet nuptiis apta deputari ac perfecta. Oportet tamen infantes, voluntate et consensu parentum, imo ab ipsis parentibus oblatos, sub testimonio plurimorum suscipi; ut omnis occasio maledicti gratia excludatur hominum pessimorum. Adhiberi autem eis oportet summam diligentiam. quo possint ad omne virtutis exercitium probabiliter [0498D] institui, tam in verbo quam in intellectu et opere. Quidquid in tenero quis et parvo inseruerit, firmius et tenacius imposterum conservabit. Injungenda est ergo infantium cura his qui ante omnia in virtute patientiae documenta sui probabiliter praebuerunt: qui possint pro merito delicti et aetatis singulis quibusque etiam correptionis adhibere mensuram: et qui servent eos proximo omnium a sermonibus otiosis, et ab iracundia, atque ab incitamentis gulae, et a cunctis indecentibus atque inordinatis moribus. Si vero cum aetatis augmento nullus in eis deprehenditur profectus industriae, sed vaga mens et animus cassus ac tumens etiam post instituta probabilia infructuosus permanserit, hujuscemodi [0499A] abjici oportet, et maxime cum uvenilis fervor rudem lacessit aetatem. Eorum vero qui aetate jam robusta accedunt ad servitium Dei, oportet inquirere, ut diximus, qualitatem vitae praeteritae, et sufficere etiam hoc ipsum, si satis instanter hoc expetunt, et si verum et ardens desiderium est eorum erga opus Dei. Hujuscemodi vero fieri documenta ab his oportet, qui valde prudenter de his discutere potuerint et probare. Cum autem fuerint suscepti, si forte propositum suum transgressi fuerint, nec videri eos oportet amplius, tanquam eos qui in Deum deliquerunt; quo teste confessionis suae pactum transgressi sunt. Etsi peccaverit, inquit, homo in hominem, orabunt pro ipso ad Dominum: si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo (I [0499B] Reg. II) ?



INTERROGATIO VIII.

Si oportet eum qui se piae ac religiosae vitae dederit, etiam continentiam observare?

RESP. Quia in omnibus necessaria sit continentia, manifestum est, primo omnium ex eo quod Paulus inter fructus Spiritus sancti etiam continentiam nominat (Gat. V) . Tum deinde etiam immaculatum ministerium per hanc servari posse designat, cum dicit: In laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate (II Cor. VI) . Et iterum alibi: In labore et fatigatione, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis frequenter (II Cor. XI) . Et iterum: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus continens est (I Cor. II) . Et rursum: Macero corpus meum, et servituti [0499C] subjicio (Ibid.) ; quod utique non aliter quam per continentiam videtur impleri. Et juventutis tumor, ac fervor aetatis velut freno quodam restringi et reprimi per solam continentiam potest. Non enim expediunt stulto deliciae, secundum Salomonem (Prov. XVIII) . Et carnis, inquit Apostolus, curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. III) . Et iterum: Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V) . Sed exemplum illud divitis in deliciis viventis necessariam nobis ostendit esse continentiam, ne forte et nos audiamus quod audivit et dives: Quia consecutus es bona in vita tua (Luc. XVI) . Quomodo autem incontinentia periculosa sit, etiam Apostolus docet, cum eam proprie illis ascribit quos recedere a Domino dicit; ait enim: In novissimis diebus instabunt [0499D] tempora periculosa: erunt enim homines seipsos amantes (II Tim. III) , et cum plura malitiae genera enumerasset, ad ultimum posuit: Comessores, incontinentes, immites. Sed et Esau malorum suorum quasi fomitem quemdam habuit incontinentiam, qui pro uno cibo vendidit primitiva sua (Gen. XXV) . Sed et prima illa praevaricatio non aliunde homini nisi per incontinentiam accidit (Gen. III) . Omnis vero sanctorum vita, atque ipsius Domini in carne positi praesentia, quae nobis alia, nisi continentiae proponit exempla? Moyses quidem, dum continuatio quadraginta dierum jejunio astitisset indefectus, dicitur a Deo meruisse legis auxilium humano generi deferre. Elias quoque visione Dei [0500A] tunc dicitur dignus effectus, cum et ipse simili spatio temporum a cibo se continuisse perscribitur (III Reg. XIX) . Sed et Danielis et trium puerorum meritum apud Deum, quo de omnibus inimicis suis et de ipso tyranno triumphum ceperunt (Dan. I) , non aliunde nisi per continentiam venit. Joannis autem omnis vita continentia fuit (Matth. III) . Ab hac etiam Dominus manifestationis suae initia prima patefecit (Matth. IV) . Continentiam autem dicimus, non quo a cibo penitus abstinendum sit, hoc est enim vitam violenter dissolvere, sed eam qua vitae usus non superfluus, sed necessarius constat: cum refugimus quod suave est, explemus ea quae sola corporis necessitas poscit. Et, ut breviter dicam, omnia quae per passibilem concupiscentiam requiruntur, [0500B] ab his abstinere, virtus est continentiae. Et ideo ergo non solum in esu cibi et in libidine continentiae virtus agnoscitur; sed cum ab omnibus in quibus delectamur quidem carne, sed in anima laedimur, abstinemus. Verus ergo continens nec gloriam humanam desiderat; sed a vitiis se continet, et ab ira, et a tristitia, et ab omnibus quae occupatas tenere consueverunt ineruditas animas et incautas. Pene autem in omnibus mandatis Dei hoc invenimus, quod unum alteri cohaeret, et separatum aliud ab alio compteri impossibile est. Id tamen praecipue in hac ipsa continentia deprehenditur; quoniam quidem humilis ille judicatur qui se a superbia continet, et ille renuntiat omnibus facultatibus suis, et secundum Evangelium vendit [0500C] omnia sua et pauperibus dividit, qui sine dubio continet se a pecuniae desiderio. Sed et mansuetus ille erit qui iram continet, et cohibet furorem. Quid vero jam vagos oculi visus, et auris auditus, et linguae intemperantiam aliud quam continentia moderatur et cohibet? Sed et intemperatos risus continentia coercet: sicut incontinentiae signum est, inordinatis et incompositis motibus agere in risu: cum utique subridendo tantummodo laetitiam mentis oporteat indicari; indecorum autem sit crepitantem cum sonitu elevare risum: quod certum est per incontinentiam mentis accidere solere etiam invitis; quae res gravitatem et constantiam animi emollire ac resolvere solet. Unde et Salomon: Risum, inquit, dixi amentiam (Eccle. II) . Et: Sicut [0500D] vox spinarum sub olla, ita risus stultorum (Eccle. VII) . Et iterum: Stultus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit (Eccli. XXI) . Ostendit autem et Dominus in semetipso necessarias quidem carnis se habuisse passiones, id est, quae virtuti testimonium ferrent, velut laborem et fletum ac tristitiam; nusquam autem invenitur etiam risu usus, quantum ad historiam pertinet Evangelii. Sed et deflere magis invenitur eos qui rident, dicens: Vae vobis qui nunc ridetis, quia flebitis (Luc. VI) . Nec sane seducere nos debet similitudo nominis risus. Mos namque est Scripturae interdum laetitiam animae et affectum quemdam laetiorem risum nominare. Sicut ibi Sara, Risum, inquit, mihi fecit Deus [0501A] (Gen. XXI) .

Et iterum: Beati qui flent nunc, quia ridebunt (Luc. VI) . Et in Job quoque dictum est: Os autem veracium replebitur risu (Job IV) . Haec enim omnia nomina pro gaudio animae accipiuntur. Qui ergo liber est ab omni passione, et nihil per incitamenta libidinum gerit, sed continenter et sobrie adversus omne quod potest laedere, nititur, hic perfecte continens dicitur, qui et sine dubio per hoc alienus invenitur ab omni genere peccati. Libido namque est totius mali muscipula; et per hanc omnes decipimur ad peccatum. per quam qui non resolvitur, neque inclinatur ab ea, omni ex se peccati pessimum germen excidit.



INTERROGATIO IX.

Quae est mensura continentiae? [0501B]

RESP. Quantum spectat ad vitia vel passiones, penitus abstinere, nec unquam superari: quantum autem ad cibos, prout usus deposcit, vel aetas, vel labor, vel robur corporis, vel incommoditas ejus, ita etiam modus et qualitas temperabitur cibi. Ne que enim possibile est omnes fratres unum ordinem vel modum ac regulam in cibis custodire. Hi vero qui sani sunt possunt omnes eamdem mensuram tenere in abstinentia. Immutari vero oportet per singulos, in quibus causa aliqua diversitatis existit, providentia ac provisione eorum, quibus dispensandi haec cura commissa est. Neque enim per singula sermonem complecti possumus; sed ea tantummodo comprehendimus quae ad communem vel generalem pertinent institutionem. Solatia vero incommodorum [0501C] in cibis, videlicet eorum qui jam fessi sunt ex opere continentiae, sive ex aliis quibuslibet laboribus, quos pro religione pertulerunt, ii qui praesunt, secundum quod res et ratio deposcit, adhibebunt. Neque ergo tempus reficiendi omnibus idem statui potest, neque modus cibi, neque qualitas; sed prospectus iste sit omnibus unus, ut non usque ad satietatem persistamus in edendo. Repleri enim ventrem, et gravari ex cibo, valde inutile est etiam corpori ad omne opus. Tum deinde quia et gravatur in somnum, et quia etiam laedi ex his facile potest. Sed nec suavia quaeque in fine ciborum sectanda sunt; sed sufficit usum explere vivendi, refutata luxuria. Si enim libidini serviamus, nihil aliud est quam Deum facere ventrem nostrum. Quoniam quidem [0501D] corpus humanum semper exolescit et defluxit, idcirco et repleri indiget et reformari: propter quod et naturale est cibi desiderium, id quod secundum rectam rationem usus ipse ad reparationem deposcit eorum quae exinanita fuerint et assumpta, tam aridi, quam etiam humidi alimenti. Si quid ergo illud est quod potest vel brevius vel facilius explere hanc necessitatem corporis in cibis, id potius eligendum est. Sed et Dominus hoc, ut opinor, ostendit, cum esurientes reficit in deserto: quia cum utique posset majore miraculo copiosiores eis cibos parare, nihil horum fecit, sed simplicem eis exhibuit victum: et secundum Joannem (Cap. VI) , quinque panos hordeaceos, et pisciculos duos apponit; de [0502A] potu vero nec mentio quidem ulla fuit. Ex quo illud sine dubio designatur, quod omnibus sufficiens esse possit aquae usus et pernecessarius; nisi forte aliquis per infirmitatem corporis laedi ex hoc videatur: cui sine dubio, secundum consilium apostoli Pauli ad Timotheum scribentis (I Tim. V) , cavendum est quod est noxium. Sed et quaecunque manifestant inferunt noxam corpori devitanda sunt. Absurdum enim videtur propter substantiam corporis cibos sumere, et rursum per ipsos cibos corpori inferre perniciem, et illud inutile reddere ad ministerium mandatorum. Oportet tamen omni modo illis uti cibis qui et facilius et vilius comparantur; ut ne occasione abstinentiae inveniamus pretiosiora quaeque et difficiliora sectari, dum suavitate condimentorum [0502B] viles natura cibos in suavem et delicatum saporem extollere conamur. Sed si quid est quod in unaquaque provincia facilius et vilius comparatur, et quod in usu hominum communiter habetur, hoc ad usus nostros oportet assumi, et ea tantummodo requiri quae ad vitam pernecessaria sunt, id est, oleum, et alia hujuscemodi, vel si qua etiam ad infirmantium solamen adhibentur.



INTERROGATIO X.

Quomodo oportet observare nos circa cathedras et accubitus, cum tempus poposcerit.

RESP. Quoniam praeceptum Domini habemus quod nos in omnibus instruit ad humilitatem, in quo etiam de hoc pronuntiat (Luc. XIV) , ut cum ad convivium eamus, discumbendi locum novissimum requiramus, [0502C] et non occupemus locum priorem; illud nos scire oportet, quia ubi omnes eodem prospectu ac proposito convenimus, maxime si in multis et in majoribus humilitatis nostrae documenta jam dedimus, cupere quidem praevenire unumquemque inferiorem locum, secundum mandatum Domini, condecens est. Sed rursum, si res ad contentionem veniat de hoc, et unus alium detrudere velut de loco inferiori conetur, valde est improbabile. Causa enim ex hoc perturbationis et inquietudinis nascitur, si incipiat nemo alteri cedere; et si pro hoc certamina moveantur, simile erit tanquam si de primatibus contendatur. Propter quod oportet etiam in hoc considerantius pervidere, vel quid unicuique nostrum competat; vel certe indulgere ei cui cura [0502D] commissa est, et in caeteris, et in recumbendo ordinem custodire, et obtemperare ei, ut impleatur in nobis illud quod dictum est: Omnia vestra honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV) .



INTERROGATIO XI.

Quis est dignus vel decens habitus Christiani?

RESP. Quoniam sermo in superioribus humilitatem necessariam docuit, ita ut qui vult religiose ac pie vivere in omnibus et simplicitatem et vilitatem requirat, id est, ea quae parvo sumptu acquiruntur; id observandum puto in corporalibus usibus per quod occasiones nobis majorum occupationum minime fiant. Hoc ergo etiam in observatione indumen torum custodiendum puto. Si enim studium nobis [0503A] habendum est omnium esse minimos et omnium novissimos; certum est quia et indumentis omnium nos novissimos deputare debemus. Nam si hi qui gloriam sibi ex indumentorum splendore conquirunt, satis agunt quomodo pretiosis et magnificis vestibus videantur induti, ita consequens est eum qui de ultimis et novissimis, id est, per nimiam humilitatem placere studet, eligere debere hoc in quo omnium et ultimus et novissimus appareat: sicut ille e contrario, id est, de summis et pretiosis videri clarior et nobilior gestit. Si enim in publica coena arguuntur Corinthii quod per suam abundantiam confundant eos qui non habent (I Cor. XI) , certum est quia et in hoc simplici et communi omnium indumento quod ad communem habitum vel usum pertinet, [0503B] si alter altero differat habitus, vel pretiosior inveniatur, ex ipsa comparatione confundimus non habentes. Sufficienter quoque Apostoli hujuscemodi usibus brevi sermone regulam posuit, dicens: Habentes autem victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI) . Ostendens indumento solo quo contegamur indigere nos, et non varietate aliqua vestis et ornamento ejus ac decore jactari. Quae utique postmodum introducta sunt, humanae vitae artificiis et luxuriae ingenio conquisita. Sed et primus ille indumenti usus haec eadem indicat, cum dicitur Deus fecisse primis hominibus pellicias tunicas (Gen. III) . Sufficiebat enim ad confusionem contegendam hujuscemodi indumenti usus. Verum quoniam nobis prospectus est indumentis etiam calefieri [0503C] et foveri, necessarium videtur ut ad utrumque usus ipse temperetur, quo et operiri nuditas videatur, et vel vis frigoris, vel omne quod intrinsecus laedit, arceri. Sed quoniam in his ipsis alia quidem sunt meliora, alia inferiora, consequens est ea eligere quae nobis usum exhibeant longiorem: ita tamen ut in nullo laedatur regula voluntariae paupertatis, id est, ne alia quidem nobis sint vestimenta ad procedendum praeparata, et alia ad usum domesticum; et rursum alia in aliud tempus, vel in nocte alia et in die: sed oportet unum illud ipsum tale esse indumentum, quod nobis sufficere possit ad omnia, et ut in die honestum videatur indumentum, et in nocte expleat necessitatem. Ex hoc enim fiet [0503D] ut et habitus noster communis et similis atque unius formae sit omnium, et Christianum etiam visio ipsa designet. Ea enim quae uno prospectu ac proposito geruntur, similia, imo eadem esse omnibus debent. Utile autem est etiam ex ipsa proprietate vestitus et habitus intelligi unumquemque, et professionem ejus agnosci in ea vita qua secundum Deum vivit, ut sciat sibi etiam actus consimiles esse debere; et ad eos qui nos vident secundum habitum nostrum, aequales etiam in actibus apparere debere. Non enim similiter turpe est in quolibet alio, si inhoneste quid agat, sicut in his qui vitam sobriam etiam ipso habitu profitentur. Si enim quis videat de trivio aliquem hominem caedentem alium, aut vapulantem publice, vel turpiter proclamantem, aut in tabernis aliisque locis vitam cum dedecore agentem, nec observabit quidem facile hujuscemodi hominem, vel notabit, sciens eum consequentur haec ad reliquam vitam suam gerere. Si vero eum qui gloriosam vitam profitetur, videat quis vel parum aliquid contra quam condecet agere, observant omnes, et increpant, et ad religionis opprobrium ducunt. Itaque velut paedagogus quidam est infirmioribus habitus iste religiosior, ut etiam invitos eos ab opere inhonesto indecentique custodiat. Denique et Apostolus episcopum ordinatum esse designat (I Tim. III) : quae res ad habitum magis revocatur. Sed et de mulieribus dicit, in habitu ordinatas eas esse debere. Ordinatus autem habitus [0504B] Christiani dicitur is, qui secundum propositum ac professionem ejus aptus intelligitur. Sicut enim proprium est aliquid militi in habitu vestimenti, et alius est habitus senatoris, ex quo praecipue intelligitur, vel iste qui senator est, vel ille qui miles est; ita etiam Christianus habere aliquid proprium etiam ex ordinatione indumenti ipsius debet. Sed et de calceamentis eadem ratio observabitur: ut quod simplicius est et paratius, et aptum proposito, et usibus sufficiens, id assumatur. Zonae quoque usum ostendunt necessarium esse etiam qui praecesserunt nos sancti. Nam Joannes zona pellicea constringere lumbos suos dicitur (Matth. III) , et Elias antea: tanquam enim proprius habitus quidam ipsius designatur, cum dicitur: Vir hirsutus, et [0504C] zonam pelliceam habens circa lumbos suos (III Reg. I) . Sed et Petrus zona usus ostenditur, sicut ex verbis angeli, quae ad eum dicta sunt, recognoscimus: Accinge te, inquit, et calcea te caligas tuas (Act. XII) . Sed et beatus Paulus zona usus ostenditur per Agabi prophetiam, dicentis: Virum eum cujus est zona haec, ita alligabunt in Hierusalem (Act. XXI) . Sed et Job audit a Domino: Accinge sicut vir lumbos tuos (Job. XXXVIII) . Virtutis namque cujusdam et prompti ad opera animi signum videtur esse usus cinguli. Sed et discipulis Domini zonae usus fuisse videtur ex more, quibus prohibebatur ne pecuniam haberent in zonis suis (Matth. X) . Revera enim necessarium videtur, eum qui manuum opere uti in aliquo debet succinctum esse et in omnibus praeparatum ac sine [0504D] ullo impedimento inveniri, ad omne boni operis ministerium. Unde et cingulo indiget, ut vel colligata circa corpus sit tunica: ex qua magis confoveri possit, si undique constrictus sit; vel non impediri ad omnem rem quam agere parat. De numero autem indumentorum nihil possumus dicere, cum manifesta definitione praescriptum sit, in quo dicit: Qui habet duas tunicas, det non habenti unam (Luc. III) . Ex quo sine dubio plures habere illicitum est. Quibus ergo habere duas tunicas non licet, his quomodo aliquid de diversitate indumentorum praecipi potest? [0505A]



INTERROGATIO XII.

Si licet alicui ex proprio sensu dicere quod videtur sibi bonum, absque testimonio Scripturarum?

RESP. Domino nostro Jesu Christo dicente de Spiritu sancto: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, haec loquetur (Joan. XVI) . De se ipso autem: Non potest filius a se facere quidquam (Joan. V) . Et iterum: Ego a me ipso non sum locutus, sed qui me misit Pater, ipse mihi dedit mandatum, quid dicam, aut quid loquar; et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Quae ergo loquor, sicut dixit mihi Pater, ita loquor (Joan. XII) . Quis potest in tantum temeritatis progredi, ut audeat a se quidquam vel loqui, vel cogitare? Imo vero sciendum est quia omnes duce itineris indigemus Spiritu sancto, ut [0505B] ipse nos in viam dirigat veritatis, et in cogitatione, et in verbis, et in actibus. Caecus est enim et in tenebris degit omnis qui est absque sole justitiae, qui est dominus noster Jesus Christus; cujus mandatis, velut radiis quibusdam, illuminamur. Mandatum enim, inquit, Domini lucidum est, illuminans oculos (Psal. XVIII) . Quia ergo in omnibus negotiis quae inter nos versantur, vel verbis, quaedam quidem per mandatum Dei in divinis Scripturis distinguuntur, quaedam vero reticentur; de his quidem quae scripta sunt, nulla prorsus licentia permittitur cuiquam, vel admittere quod prohibendum est, vel omittere quod praeceptum est: cum ipse Dominus ita praeceperit, dicens: Et custodi verbum hoc, quod ego tibi mando hodie: non adjicies ad illud, neque [0505C] auferes ab eo (Deut. IV) . Sed et terribilis quaedam exspectatio est judicii et ignis zelus, qui consumpturus est adversarios, et eos qui ausi sunt tale aliquid operari. De his vero quae Scriptura reticuit, regulam nobis Apostolus posuit evidenter dicens: Omnia licent, sed non omnia expediunt; omnia licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. VI) . Itaque omni modo non quae nobis licita sunt, sed quae aedificant proximos, agere debemus, et non nobis placere, sed proximis ad aedificationem. Scriptum est enim: Subjecti invicem in timore Christi (Ephes. V) . Sed et rursus Dominus ait: Si quis vult in vobis major esse, fiat omnium novissimus, et omnium servus (Luc. XXII) . Quod utique qui implere vult, sine dubio [0505D] proprias sibi amputat voluntates, secundum imitationem ipsius Domini dicentis: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit, Patris (Joan. VI) . Et iterum praecepit Dominus: Si quis te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo (Matth. V) .



INTERROGATIO XIII.

Si oportet omnibus vel quibuscunque obedire?

RESP. Horum quidem qui imperant differentia vel diversitas non debet impedire obedientium propositum: quia neque Moyses intemperans exstitit cognato suo Jethro, cum utilia moneret et justa (Exod. XVIII) . Commonitionum sane non parva est diversitas: aliae namque contrariae videntur esse mandatis [0506A] Dei, aliae vero interrumpere mandatum, vel contaminare illud videntur, aliae vero ad explendam id atque aedificandum veniunt. Necessarium ergo est meminisse apostolici praecepti dicentis: Prophetias nolite spernere: omnia probate, quod bonum est retinete; ab omni specie mala abstinete vos (I Thes. V) . Et iterum: Cogitationes purgantes, vel destruentes omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivantes omnem intellectum, ad obediendum Christo (I Cor. X) . Si quid ergo est quod conveniat cum mandato Dei et animae expediat, et hoc nobis ab aliquo fuerit imperatum, velut voluntatem Dei prompte et libenter debemus accipere, et explere quod dictum est: Obtemperantes in charitate Christi (Ephes. IV) . Sin autem contrarium aliquid [0506B] mandatis Dei, vel quod ea corrumpere videatur aut contaminare, facere jubemur ab aliquo, tempus est nos dicere: Obtemperare Deo magis quam hominibus (Act. V) . Et rursum meminisse Domini dicentis de omnibus suis: Alieni autem vocem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quoniam nesciunt alienorum vocem (Joan. X) . Sed et sancti Apostoli memores esse debemus, qui ad nostram cautelam ausus est, ne angelis quidem parcere, dicens: Etiamsi angelus de coelo evangelizaverit vobis praeterquam quod evangelizamus vobis, anathema sit (Gal. I) . Ex quo edocemur, ut etiamsi valde nobis charus sit aliquis, etiamsi magnificus habeatur, et in admiratione sit positus, qui prohibet nos facere, quod a Domino praeceptum est, vel rursum imperat, quod Dominus [0506C] prohibuit, exsecrabilis debet esse qui ejusmodi est omnibus qui diligunt Dominum.



INTERROGATIO XIV.

Quali affectu debet servire, qui servit Deo? et iste ipse affectus quid est?

RESP. Affectum bonum vel animum illum esse arbitror ego, cum desiderium vehemens et inexplebile atque immobile inest nobis placendi Deo. Impletur autem iste affectus per theoriam, id est, scientiam, per quam intueri et perspicere possumus magnificentiam gloriae Dei, et per cogitationes pias et puras, et per memoriam bonorum, quae nobis a Deo collata sunt; ex quorum recordatione venit animae dilectio Domini Dei sui, ut eum diligat ex toto corde suo, et ex tota anima sua, et ex tota [0506D] mente sua, secundum illum qui dicebat: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI) . Cum tali affectu ergo servire oportet Domino, adimplentes illud quod ab Apostolo dictum est: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an gladius? et reliqua (Rom. VIII) .



INTERROGATIO XV.

Quid sentire de se debet is qui praeest, in quibus praecipit, vel imperat?

RESP. Apud Deum quidem, sicut minister Christi et dispensator mysteriorum Dei (I Cor. IV) ; timens ne praeter voluntatem Dei, vel praeter quod in sacris Scripturis evidenter praecipitur, vel dicat aliquid, [0507A] vel imperet, et inveniatur tanquam falsus testis Dei, aut sacrilegus, vel introducens aliquid alienum a doctrina Domini, vel certe subrelinquens et praeteriens aliquid eorum quae Deo placita sunt. Ad fratres autem esse debet, tanquam si nutrix foveat parvulos suos: paratus autem, secundum voluntatem Domini, et secundum quod unicuique expedit, communicare cum eis non solum Evangelium Dei, sed etiam animam suam; memor praecepti Dei ac Domini nostri dicentis: Mandatum novum do vobis, ut diligatis vos invicem, sicut ego dilexi vos (Joan. XIII) . Majorem hac charitatem meo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis suis (Joan. XV) .



INTERROGATIO XVI. [0507B]

Peccantem quomodo corripiemus, vel emendabimus?

RESP. Sicut praeceptum est a Domino, dicente: Si peccaverit in te frater tuus, vade, argue eum inter te solum et ipsum. Si audierit te, lucratus es fratrem tuum. Si vero non te audierit, assume tecum alium unum, vel duos: ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si etiam ipsos non audierit, dic Ecclesiae: si autem nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut gentilis et publicanus (Matth. XVIII) . Si forte increpatio haec, quae a pluribus fit, eveniat ei in salutem: et sicut dixit Apostolus: Argue, increpa, consolare in omni patientia et doctrina (II Tim. IV) . Et rursum: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, ut non commisceamini cum eo (II Thes. III) ; sine dubio ad mensam.



INTERROGATIO XVII.

Si quis autem in parvis delictis affligere voluerit fratres, dicens: quia debetis poenitere per singula, ne forte et ipse immisericors videatur, et dissolvere charitatem?

RESP. Cum affirmaverit Dominus: Quia iota unum, vel apex unus non transiet a lege, usquequo omnia fiant (Matth. V) ; et rursum definierit: Quia de omni sermone otioso, quemcunque locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii (Matth. XII) , nihil oportet contemni tanquam parvum. Qui enim spernit minima, paulatim defluit (Eccli. XIX) . Sed et quomodo quis audebit breve dicere aut parvum delictum, cum Apostolus dicat, manifesteque definiat: Quia per praevaricationem legis Deus exhonoratur [0507D] (Rom. II) ? Sed et aculeus mortis peccatum esse dicitur (I Cor. XV) . Et non dixit, tale vel tale peccatum, sed omne peccatum. Magis ergo immisericors est, qui intermittit et negligit, quam ille qui arguit: sicut is qui morsu serpentis permittit delitescere venenum, quam ille qui educit et attrahit. Sed et charitatem destruit ille, qui, secundum quod scriptum est, parcens baculo, odit filium suum: qui autem diligit, diligenter corripit (Prov. XII) .



INTERROGATIO XVIII.

Quomodo quis debet poenitere in unoquoque delicto?

RESP. Affectum illum in se recipiens, quem gerebat ille, qui dicit: Iniquitatem odio habui; et abominatus sum (Psal. CXVIII) . Sed et ea quae scripta sunt in sexto Psalmo, atque in aliis quamplurimis: [0508A] vel ea, quae Apostolus dixit ad eos qui secundum Deum contristati sunt: Quantam operatus est vobis, inquit, sollicitudinem? sed excusationem, sed indignationem, sed timorem, sed aemulationem, sed vindictam. In omnibus exhibuistis vos castos esse negotio (II Cor. VII) . Sed et ex his ipsis, in quibus delinquit, agens multa contraria, sicut et Zacchaeus fecit (Luc. XIX) .



INTERROGATIO XIX.

Qui sunt fructus digni poenitentiae?

RESP. Opera quae contraria sunt peccato, isti sunt fructus justitiae; quos debet afferre ille, qui vult, secundum quod scriptum est, in omni opere bono fructificare (Coloss. I) .



INTERROGATIO XX. [0508B]

Qui se verbo dicit poenitere, peccatum autem suum non emendat, quid est?

RESP. De isto scriptum est: Si te rogaverit inimicus tuus magna voce, non acquiescas ei: septem enim nequitiae sunt in anima ejus (Prov. XXVI) . Et alibi: Sicut canis revertens ad vomitum suum odibilis fit, ita homo qui per malitiam suam revertitur ad peccatum suum (Ibid.) .



INTERROGATIO XXI.

Qui vult confiteri peccata sua, si omnibus debet confiteri, sive quibuslibet, aut certis quibusque?

RESP. Clementia Dei erga eos qui deliquerunt manifesta est; secundum quod scriptum est: Quia non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII) . Quia ergo et conversionis [0508C] modus aptus esse, et convertentis se a peccato fructus dignus ostendi debet per poenitentiam, secundum quod scriptum est: Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III) : ne forte secundum comminationem illam eveniat his qui non poenitent, quod scriptum est: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III) , necessarium videtur his, quibus dispensatio mysteriorum Dei commissa est, confitenda esse peccata. Sic enim et hi qui antiquitus poenitebant, inveniuntur apud sanctos confessi esse peccata sua. Scriptum est enim in Evangelio, quia Joanni Baptistae confitebantur peccata sua (Matth. III) ; et in Actibus apostolorum, apostolis a quibus baptizabantur (Act. III) .



INTERROGATIO XXII.

Qui poenituerunt pro aliquo peccato, et rursum in hoc ipsum peccatum inciderunt, quid faciunt?

RESP. Qui semel delinquit, et iterum in idem peccatum incurrit, indicare de se videtur hoc primum quod ab illo peccato priori non fuerit expurgatus: ex quo velut a radice quadam pessima, eadem quae antea pullularunt. Sicut enim quis ramos arborum excidens, si radicem relinquat, ubi radix permaneat fixa, virgulta denuo ejusdem seminis germinabunt, ita etiam peccatum. Quoniam non omnes qui delinquunt, ex ipsis peccatis initium sumunt, sed ex aliis interdum delicti occasio nascitur. Necessarium ergo ei est qui vult omnino se [0509A] purgare a peccato, primas ipsas causas culpae succidere. Verbi gratia: si ex contentione, vel ex invidia fuerit, non a se sumit exordium; sed radicem habet ex arrogantia et cupiditate gloriae humanae venientem. Dum enim gloriam quaerit unusquisque ab hominibus, aut contentionibus studet, aut recte agentibus invidet: huic scilicet, per quem videtur ipse minus in laude vel in admiratione haberi. Si quis ergo semel notatus fuerit invidiae vel contentionis vitio, et rursus in hoc ipsum inciderit, sciat se primam illam causam, de qua superius diximus, ex qua invidia vel contentio nascitur, in interioribus medullis habere reconditam. Oportet ergo eum et per contraria atque adversa curari; id est, per humilitatis exercitium. Exercitia vero [0509B] humilitatis sunt, si se vilioribus officiis subdat, et ministeriis indignioribus tradat. Ita namque arrogantiae et humanae gloriae vitium curari poterit, ut consuetudine humilitatis affectus, ultra jam non incidat in arrogantiae et vanae gloriae delictum. Sed et in singulis hujuscemodi vitiis cura similis adhibeatur.



INTERROGATIO XXIII.

Quali affectu, vel quali sensu oportet increpare eum qui increpat?

RESP. Ad eum quidem tali mente esse debet, qualem indicat beatus David, dicens: Vidi non servantes pactum, et tabescebam; quoniam eloquia tua non custodierunt (Psal. CXVIII) . Ad eos autem quos increpat, hunc debet affectum servare, quem pater [0509C] et medicus erga aegrotantem filium servat: et tunc maxime, cum qualitas curae tristior videtur et gravior.



INTERROGATIO XXIV.

Quali affectu debet quis suscipere correptionem?

RESP. Sicut aeger filius patris et medici de vita sua solliciti: qui etiamsi aliquid asperum offerat vel amarum ad curandum filium, scit utique filius, quod nec pater in aliquo negligere potest de salute filii, nec medicus falli.



INTERROGATIO XXV.

Qui tristatur adversus eum qui se increpat, qualis est?

RESP. Neque periculum peccati agnovit iste, maxime ad Deum, neque lucrum poenitentiae; nec [0509D] credidit illi qui dixit: Quia qui diligit, diligenter corripit (Eccl. X) . Sed et seipsum alienum facit ab illa utilitate dicentis: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me (Psal. CXL) . Sed et ad laesionem caeterorum iste talis permanet inter fratres: resolvit enim et impedit animos eorum qui possunt proficere.



INTERROGATIO XXVI.

Quale judicium esse debet de his, qui peccantes defendunt?

RESP. Ut mihi videtur, gravius ab illo quod dixit Dominus: Quia expedit illi, ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus, et praecipitetur in mare, quam ut scandalizet unum ex minimis istis (Matth. XVIII) . Non enim jam correptionem ad emendationem, sed [0510A] defensionem ad confirmandum peccatum suum suscipit, qui delinquit, sed et alios ad simile provocat malum. Ita ut conveniat ei, qui peccantes defendit, illud quod dictum est: Quia si non ostenderitis fructus dignos poenitentiae, excidemini, et in ignem mittemini (Luc. III) . Vel rursum quod a Domino dictum est: Quia si oculus tuus dexter scandalizet te, erue eum, et projice abs te. Expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, et non omne corpus tuum mittatur in gehennam (Matth. XVIII) .



INTERROGATIO XXVII.

Poenitentem ex corde quomodo oportet suscipi?

RESP. Sicut Dominus ostendit, cum dicit: Quia convocavit amicos et vicinos, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quam perdideram. [0510B]



INTERROGATIO XXVIII.

Erga eum qui pro peccato non poenitet, qualiter esse debemus?

RESP. Sicut Dominus praecepit, dicens: Sit tibi sicut gentilis et publicanus. Et sicut Apostolus docuit, dicens: Subtrahite vos ab omni fratre inquiete ambulante, et non secundum traditionem, quam tradidimus vobis.



INTERROGATIO XXIX.

Si debet habere aliquid proprium, qui inter fratres est?

RESP. Huic contrarium est illud testimonium quod in Actibus apostolorum de illis qui credebant primitus, scriptum est. Ibi enim ita dicitur: Quia nemo [0510C] quidquam ex bonis suis proprium dicebat esse: sed erant illis omnia communia (Act. IV) . Si quis vero proprium sibi esse dicit aliquid, sine dubio alienum se facit ab electis Dei et a charitate Domini, qui docuit verbo, et opere complevit, et animam suam posuit pro amicis suis (Joan. XV) . Si ergo ipse animam suam pro amicis dedit, quomodo nos etiam ea quae extra animam sunt, propria vindicamus?



INTERROGATIO XXX.

Si quis dicat: Quia neque accipio a fratribus, neque do; sed contentus sum meis propriis: quid de hoc observare debemus?

RESP. Si non acquiescat doctrinae Domini, dicentis: Diligite invicem sicut et ego dilexi vos, acquiescat Apostolo dicenti: Auferte malum ex vobis ipsis (II Cor. V) : ne forte accidat, ut modicum fermentum [0510D] totam massam corrumpat.



INTERROGATIO XXXI.

Si debet quis a carnalibus propinquis accipere aliquid?

RESP. Propinquis quidem reddere quae sua sunt, his qui ad servitium Dei accedunt, necessarium est; et nihil subtrahere, ut non crimen sacrilegii incurrant. Verumtamen haec praerogari in conspectu eorum ad quos visa sunt pertinere, non expedit: ne et illis ipsis occasionem praestet elationis ac superbiae; et aliis fratribus ejusdem propositi pauperioribus tristitiam generet. Ita ut accidat illud, in quo Corinthii increpantur ab Apostolo dicente: Quia confunditis non habentes (I Cor. XI) . Et ideo [0511A] his qui per loca singula ecclesiis praesunt, si sunt fideles et prudentes dispensatores, ipsis offerri debent, secundum imitationem eorum, qui in Actibus apostolorum id fecisse perscribuntur, de quibus dicitur: Quia afferentes pretia praediorum suorum, ponebant ante pedes apostolorum (Act. III) . Certe quoniam non est omnium hujuscemodi dispensationes explere fideliter, illis offerri convenit, qui apud omnes in hoc officio probati habentur. Verumtamen etiam de his probabit ille qui praeest, per quem debeant dispensari.



INTERROGATIO XXXII.

Quomodo videre debemus eos, qui nobis vel familiares, vel consanguinei fuerunt et proximi?

RESP. Sicut Dominus ostendit, tunc cum ei nuntiaverunt: [0511B] Quia mater tua et fratres tui foris stant, volentes te videre; ad quos cum increpatione respondit, dicens: Quae est mater mea? et qui sunt fratres mei? Qui enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, iste meus frater, et soror, et mater est (Luc. VIII) .



INTERROGATIO XXXIII.

Quod si deprecantur nos, volentes ut eamus cum ipsis ad domos eorum, si oporteat nos acquiescere?

RESP. Si quidem pro aedificatione fidei aliquis ire potest, si probaverit ille qui praeest, mittatur. Si vero propter humanam aliquam gratiam, audiat Dominum dicentem ad illum qui ei dixit: Magister, permitte mihi primum ire, et renuntiare his qui in domo sunt. Quia nemo mittens manum suam in aratrum, et retro respiciens, aptus est regno coelorum (Luc. IX) . [0511C] Quod si pro renuntiando hoc dictum est volenti ire ut renuntiaret, quid dicemus de caeteris?



INTERROGATIO XXXIV.

Unde ergo vagatur mens nostra, et cogitationes diversae ascendunt in corde nostro? et quomodo possumus hoc emendare?

RESP. Vagatur quidem mens interdum etiam otio, cum non occupatur in necessaria sollicitudine; sed in remissione posita et securitate, non credit praesentem esse Deum, scrutantem corda et renes. Si enim hoc crederet, faceret quod superius dictum est: Providebam Dominum in conspectu meo semper; quia a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV) . Qui enim hoc agit, vel horum similia, neque vagabitur unquam, neque habebit otium vanis cogitationibus [0511D] indulgere; vel aliquid cogitare, quod non ad aedificationem fidei pertineat, et ad aliquam animae utilitatem spectet. Quanto magis nihil audebit, quod adversum sit Deo, et non ei placeat, cogitare?



INTERROGATIO XXXV.

Unde et nocturnae phantasiae inhonestae et turpes accidunt nobis?

RESP. Veniunt quidem haec maxime ex diurnis animae motibus et actibus, indignis et incongruis. Si enim vacet in judiciis Dei, et expurgetur anima per meditationem legis divinae, et studium verbi Der, ibique indesinentem curam gerat, semper requirens et scrutans quid sit quod placeat Deo, talia etiam habebit somnia. [0512A]



INTERROGATIO XXXVI.

Quali affectu debemus infirmis fratribus ministrare?

RESP. Sicut ipsi Domino offerentes obsequium, qui dixit: Quia cum fecistis uni ex minimis istis fratribus meis, mihi fecistis (Matth. XXV) . Expedit autem ad conservandum hujuscemodi affectum in obsequiis, ut et hi qui obsequia a nobis suscipiunt, tales sint, quibus merito deferri obsequium debeat. Et ideo oportet eos qui praesunt curam gerere, ne hi quibus ministratur tales sint qui carni indulgeant et ventri, sed potius in amore Dei et Christi ejus probabiles inveniantur, et per patientiam suam ac vitae meritum fratrum mereantur obsequia: ut habeantur ad gloriam Christi, et opprobrium diaboli sicut fuit et sanctus Job. [0512B]



INTERROGATIO XXXVII

Cum quali humilitate debet quis suscipere a fratribus obsequium?

RESP. Sicut servus a domino, et sicut ostenuit Petrus apostolus, cum ei Dominus ministraret (Joan. XIII) . In quo simul etiam periculum eorum, qui nolunt recipere obsequia fratrum, docemur.



INTERROGATIO XXXVIII.

Qualem debemus habere charitatem ad invicem?

RESP. Qualem Dominus ostendit et docuit, dicens: Diligite invicem, sicut et ego dilexi vos. Majorem autem charitatem nemo habet, quam ut quis animam suam ponat pro amicis suis (Joan. V) . Si autem et animam poni oportet, quanto magis in aliis votum et studium debet ostendi? Sine dubio non secundum [0512C] humanas voluntates, sed secundum illum prospectum, in quo est commune omnium propositum placendi Deo.



INTERROGATIO XXXIX.

Quomodo poterit quis implere charitatem circa proximum suum?

RESP. Primo quidem metuens judicium praevaricantis mandatum Domini; quia ipse dixit: Qui non crediderit Filio, non habebit vitam: sed ira Dei manet super eum (Joan. III) . Tum deinde velut cupiens ad aeternam vitam pervenire, quia mandatum ejus vita aeterna est. Primum autem et magnum mandatum est: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota mente tua, et ex tota anima tua. Secundum vero simile illi: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII) . Et si quis desiderat similis effici Domino [0512D] dicenti: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut et ego dilexi vos (Joan. XIII) . Sed et ex communi sensu sentire hoc possumus: quia si beneficium consequamur a fratre, in eo quod diligimur a fratre, debitores ei efficimur, ut eum merito diligamus; quod etiam inter gentiles observari solet, sicut Dominus in Evangelio dicit: Si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? quia et peccatores et gentiles, diligentes se diligunt (Luc. VI) . Si autem in aliquo vel laedit nos, vel adversatur quis, hunc non solum propter mandatum, sed et propter hoc ipsum, quia plus nobis praestat in quo laedit, diligere debemus. Siquidem credimus Domino dicenti: Beati estis cum exprobrabunt vos et persequentur, [0513A] et dicent omne malum adversum vos, mentientes propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis (Matth. V) .



INTERROGATIO XL.

Usque ad quae verba otiosus sermo judicabitur?

RESP. Generaliter omnis sermo, qui non proficit ad aliquam gratiam fidei Christi, otiosus est: et tantum est periculum hujuscemodi sermonis, ut etiamsi bonum esse videatur quod dicitur, et ad aedificationem fidei tamen non pertineat; non in sermonis bonitate ille qui locutus est, periculum effugiat, sed in eo, quod non proficit ad aedificationem sermo prolatus, contristat Spiritum sanctum Dei. Hoc enim manifeste demonstrat Apostolus, dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat: sed [0513B] si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et super haec adjecit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis, in die redemptionis (Ephes. IV) . Quo utique gravius malum nullum esse poterit.



INTERROGATIO XLI.

Quis est maledicus, id est λοιδορος?

RESP. Omnis sermo, qui ob hoc profertur, ut infamet aliquem, vel deroget, vel male commendet, maledicus est, etiam si videatur non esse injuriosus. Et hoc manifestum est ex sententia Evangelii, cum dicit de Judaeis: Quia maledixerunt eum, dicentes: Tu sis discipulus ejus (Joan. IX) .



INTERROGATIO XLII.

Quid est detractio, vel derogatio? [0513C]

RESP. Duas opinor esse causas, in quibus licet alicui dicere et retractare aliena mala: si quando consilium habere necesse est cum caeteris, qui in hoc ipsum videntur assumi, quomodo corrigatur is qui peccavit, vel mali aliquid egit; et rursum, si quando necesse est praeveniri aliquem et commoneri, ne forte incurrat in consortium alicujus mali, dum eum putat esse bonum. Quia Apostolus dicit: Nolite commisceri cum hujusmodi (II Thes. III) . Item in Salomone: Noli manere cum homine iracundo; ne forte vias ejus discas, et sumas laqueum animae tuae (Prov. II) . Quod et ipsum Apostolum fecisse invenimus, per hoc quod scribit ad Timotheum, dicens: Alexander aerarius multa mihi ostendit; quem tu quoque devita. Valde enim restitit nostris sermonibus (II Tim. III) . [0513D] Praeter hujuscemodi autem necessitates, quicunque dicit aliquid adversus alium, ut vel deroget ei, vel obtrectet, istud est detrahere: etiamsi vera esse videantur quae dicit.



INTERROGATIO XLIII.

Qui detrahit fratri, aut audit detrahentem, et patitur, quid dignus est?

RESP. Excommunicari debet. Detrahentem, inquit, occulte adversus proximum suum, hunc persequebar (Psal. C) . Et alibi dictum est: Noli libenter audire detrahentem: ne forte eradiceris (Psal. XX) .



INTERROGATIO XLIV.

Quod si de eo qui praeest quis detraxerit, quomodo eum observabimus?

RESP. Et in hoc manifestum est judicium iracundiae [0514A] Dei, quae facta est super Mariam, cum detraxit de Moyse, et peccatum ejus nec ipso quidem Moyse orante inultum esse Deus permisit (Num. XII) .



INTERROGATIO XLV.

Si quis acerbiori sermone, vel insolentiori voce respondeat; et admonitus dicat quia nihil mali habeat in corde, si oportet ei credi?

RESP. Non omnes animae passiones manifestae sunt omnibus, nec ipsis quidem qui patiuntur eas. Sicut enim sapientioribus medicis signa quaedam dantur absconsa et occulta ex corporum motibus, quae ipsos qui patiuntur effugiunt et latent, ita etiam in anima sunt quaedam vitia, etiamsi non sentit ille qui peccat. Sed credere oportet Domino, dicenti: Quia malus homo de malo thesauro cordis sui profert [0514B] mala (Matth. XII) . Et ideo non potest fieri, ut malus de corde malo bonum proferat sermonem, nec bonus de bono corde malum proferat verbum. Sed interdum quidem potest esse mali cordis bonitas simulata: bonum autem cor, malum non potest simulare. Dicit enim Apostolus: Quia providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII)



INTERROGATIO XLVI.

Quomodo possit aliquis non irasci?

RESP. Si Deum omnia credat inspicere, et Dominum praesentem semper intueatur: quoniam quidem neque is qui judici suo subjectus est, ausus est in oculis judicis sui aliquid suae indignationis ostendere, id est, cum non ipse sibi alios putat esse subjectos, [0514C] sed se praeparat ad alterius obedientiam: hoc est enim omnes ducere superiores sibi. Si enim non ad suos usus vel ad suam utilitatem obedire sibi quaerit eos qui obediunt, scire debet quoniam sermo Domini unumquemque docet aliis obsequi vel ministrare. Ob quod etiamsi videt aliquem mandatum Domini praeterire, non ira erga eum moveatur, sed miseratione et compassione secundum eum qui dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI) ?



INTERROGATIO XLVII.

Quis est mansuetus?

RESP. Qui non transfertur a judiciis suis, quibus statuit vel studet Deo placere.



INTERROGATIO XLVIII.

Quomodo quis non vincatur in voluptate, et libidine [0514D] ciborum?

RESP. Si statuat expetendum esse, non id quod delectat, sed id quod expedit, et quod usui, non voluptati, sufficiat.



INTERROGATIO XLIX.

Quomodo excidemus vitium mali desiderii.

RESP. Desiderio meliore: si magis ignimur et accendimur ad amorem Dei, secundum illum qui dicit: Eloquium Domini ignivit eum (Psal. CIV) . Et: Judicia Domini vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum nimis multum, et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII) . Semper enim desiderium meliorum, si in opere sit et in re, et possideat totos animos nostros, atque eorum quae desideramus perfrui contendamus contemnere [0515A] nos facit et despicere inferiora, sicut docuerunt nos omnes sancti, quanto magis ea quae mala sunt et turpia?



INTERROGATIO L.

Quae est tristitia secundum Deum, et quae est secundum saeculum?

RESP. Secundum Deum est tristitia, cum pro mandati negligentia vel praevaricatione tristamur, secundum quod scriptum est: Tristitia tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII) . Saeculi autem tristitia est, cum ob aliquid de rebus humanis, vel quae ad saeculum pertinent, contristamur.



INTERROGATIO LI.

Quae sunt in Domino gaudia, vel quid facientes gaudere debemus? [0515B]

RESP. Si quae secundum mandatum Domini gerimus, vel in gloria Dei agimus, hoc est in Domino gaudium: vel cum pro nomine Domini aliquid patimur et gaudemus, vel aliis recte agentibus congratulamur.



INTERROGATIO LII.

Quod lugere debemus, ut beatitudinem consolationis consequi mereamur?

RESP. Cum illa interrogatione, in qua exposuimus quae est secundum Deum tristitia, etiam ista interrogatio continetur: id est, si pro peccatis lugemus, vel si eos deflemus, qui per praevaricationem legis Deum inhonorant: vel propter eos, qui periclitantur in peccato. Quia anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII) : secundum illum qui dixit: [0515C] Et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (II Cor. XII) .



INTERROGATIO LIII.

Si ex toto ridere non licet?

RESP. Cum Dominus eos qui nunc rident, condemnet (Luc. VI) , manifestum est quia nunquam tempus est risus fideli animae: et maxime cum plurimi sint, qui per praevaricationem legis Deum non honorent, et in peccatis suis moriantur: pro quibus tristari indesinenter convenit et lugere.



INTERROGATIO LIV.

Quae est sollicitudo saecularis?

RESP. Omnis sollicitudo animi, etiamsi nihil habere videantur illicitum, tamen si non ad religionem [0515D] pertineat et ad virtutem, saecularis est.



INTERROGATIO LV.

Unde accidit nobis importune dormitare, et quomodo hoc possumus abjicere?

RESP. Evenit quidem importune dormitare, cum languidior est anima erga Deum, et memoriam Dei, et cum judiciorum ejus eam incessit oblivio. Abjicere autem id possumus, cum dignam de eo assumpserimus cogitationem, et ad voluntatem ejus extendimus desideria nostra; secundum illum qui dixit: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, usquequo inveniam locum Domino, et tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI) . [0516A]



INTERROGATIO LVI.

Quomodo quis ad gloriam Dei facit omnia?

RESP. Cum omnia propter Deum, vel ex mandato Dei facimus, et in nullo sectamur hominum laudes, et in omnibus meminimus Domini dicentis: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V) .



INTERROGATIO LVII.

Quomodo manducet quis et bibit in gloriam Dei.

RESP. Si in memoria habeat eum, a quo pascitur, Deum: et si non solum anima, verum etiam corpore per singula contestetur, se ei gratias agere, et non securum manducare; sed quasi operarium Dei ab ipso refici, ad hoc, ut ad laborem, vel expletionem [0516B] sufficiat mandatorum.



INTERROGATIO LVIII.

Quomodo faciat dextera, quae non cognoscat sinistra?

RESP. Cum intenta mente, et fixo desiderio placendi Deo, agimus opera Dei, et omni sollicitudine constringimur, ne decidamus a via recta, et ab opere legitimo; tunc nullius prorsus extrinsecus, neque membri nostri alicujus percipimus cogitationem, nisi solius Dei, et ejus operis quod explemus. Tanquam si artifex faciens vas aliquod indesinenter et ejus meminit qui opus injunxit; et vas quod versat in manibus, si recte et fabre veniat, intuetur.



INTERROGATIO LIX. [0516C]

Quomodo apparebit eis qui hominibus vult placere?

RESP. Cum praesentibus quidem iis qui laudare possunt, agit aliquid operis boni: nullo autem tali praesente, vel etiam iis qui vituperare possunt astantibus, segnis et pigrior est in opere. Si enim Domino placere vellet, semper utique et in omni loco idem esset, atque eadem gereret: adimplens illud quod dictum est: Per arma justitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem; per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces (I Cor. VI) .



INTERROGATIO LX.

Quomodo quis effugiet vitium hominibus placendi vel captandi laudem ab hominibus? [0516D]

RESP. Si certus sit de praesentia Dei, et fixam habeat sollicitudinem Deo placendi; et multo desiderio teneatur earum beatitudinum quae a Domino repromissae sunt. Non enim oportet sub praesentia Dei placere conservis, ad injuriam Domini, et ad sui perniciem; non Domino, sed conservorum nutibus intuentem.



INTERROGATIO LXI.

Quomodo intelligitur superbus? vel quomodo curatur?

RESP. Intelligitur quidem ex eo, quoniam ea quae eminentiora sunt quaerit. Curatur autem, si credat sententiae ejus, qui dixit: Deus superbis resistit (Jac. IV) . Illud sane sciendum est, quod quomodo [0517A] quis timeat damnationem superbiae, impossibile est curari hoc vitium, nisi abstrahat se, et secedat ab omnibus occasionibus elationis: sicut impossibile est exstingui linguae alicujus vel gentis loquelam, vel artificium aliquod, nisi quis omni genere se penitus abstrahat, non solum ab agendo, vel loquendo, vel movendo, sed etiam audiendo eos qui loquuntur, vel videndo eos qui agunt id quod oblivisci cupit. Et hoc observandum est de omnibus vitiis.



INTERROGATIO LXII.

Quid est humilitas; et quomodo eamdem implere possimus?

RESP. Humilitas quidem est haec, ut omnes homines aestimemus superiores nobis, secundum definitionem [0517B] Apostoli (Phil. II) . Implere autem id possumus, si memores fuerimus Domini dicentis: Discite a me quia mansuetus sum et humilis corde (Matth. XI) : quod in multis saepe et ostendit et docuit. Et credere debemus promittenti: Quia qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XVIII) . Deinde ut indesinenter et absque ulla cessatione in omnibus actibus, et in omni negotio humiliores caeteris inveniri studeamus, et in hoc exercitium nostrum ponamus. Vix enim sic poterimus pristinae a nobis arrogantiae abolere memoriam, et affectum humilitatis assumere, sicut etiam in artificiis fieri solet. Idemque modus erit etiam in caeteris virtutibus obtinendis, quae ex mandato Domini nostri Jesu Christi veniunt.

[0517C]

INTERROGATIO LXIII.

Si oportet honorem quaerere?

RESP. Reddere quidem cui honorem honorem edocti sumus (Rom. XIII) ; requirere autem honorem prohibiti, Domino dicente: Quomodo potestis credere, gloriam quaerentes ab invicem: et gloriam quae est ab uno Deo, non quaeritis (Joan. V) ? Itaque requirere ab hominibus gloriam vel honorem, indicium est infidelitatis, et alienos nos esse a pietate Dei, maxime cum et Apostolus dicat: Si adhuc hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I) . Si ergo hi qui ab hominibus gloriam vel honorem sibi oblatum suscipiunt, ita condemnantur, hi qui nec oblatum quidem requirunt, quali judicio digni sunt?

[0517D]

INTERROGATIO LXIV.

Quomodo invicem obaudire debemus?

RESP. Sicut servi dominis, secundum quod praecipit Dominus: Quia qui vult in vobis esse magnus, fiat omnium novissimus, et omnium servus (Matth. XX) . Quibus addidit, ut magis nos inclinet ad humilitatem: sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Sed et aliud quod ab Apostolo dictum est: Per charitatem spiritus servit invicem (Gal. V) .



INTERROGATIO LXV.

Usque ad quem modum obaudire oportet eum, qui placendi Deo implere regulam cupit?

RESP. Apostolus ostendit, proponens nobis obedientiam Domini: Qui factus est, inquit, obediens [0518A] usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II) . Et praedixit: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu.





INTERROGATIO LXVI.

Qui piger est erga mandatum, quomodo potest industrius et vigilans effici?

RESP. Si certus sit praesentiam Domini Dei ubique esse, et omnia intueri (Prov. XX) ; et comminationem illam quae adversus pigrum prolata est, ante oculos habeat, et spem multae retributionis Dei, qui repromisit per Paulum apostolum dicens: Quia unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III) : et si qua similia in Scripturis sanctis inveniuntur, quae de labore patientiae et operum sollicitudine ad Dei gloriam referuntur.

[0518B]

INTERROGATIO LXVII.

Si quis non contentus est quotidie sibi aliquid injungi de his quae pro mandato Dei incidunt, sed artificium vult discere; quali vitio aegrotat? aut si oportet ei acquiescere?

RESP. Iste talis et praesumptor est, et sibi placens, et infidelis, qui non timet sententiam Domini dicentis: Estote parati; quia hora qua non putatis, filius hominis veniet (Luc. XII) . Si enim quotidie exspectat quis dominum, sollicitus est et trepidus, quomodo praesentem diem non transeat otiosus, et nihil amplius quaerit. Si autem imperatur ei artificium discere, obedientiae suae habeat lucrum, et in hoc placeat Deo; et non in eo, quod sibi placet, assumat judicium.

[0518C]

INTERROGATIO LXVIII.

Si quis industrius sit, et promptus ad implenda mandata, agat autem, non quod ei injungitur, sed quod ipse vult: quam mercedem habebit?

RESP. Merces ejus illa ipsa est, quod sibi placet. Cum autem Apostolus dicat: Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad aedificationem (Rom. XV) . Et ut amplius inclinaret et constringeret audientes, addidit dicens: Quia ipse Christus non sibi placuit, scire debet unusquisque periculum suum esse in eo, quod vult sibi placere: simul enim inobediens invenitur.



INTERROGATIO LXIX.

Si licet alicui excusare opus quod ei injungitur et [0518D] aliud quaerere?

RESP. Cum definitum sit mensuram obedientiae usque ad mortem esse, qui devitat hoc quod ei injungitur, et aliud quaerit, primo omnium inobedientiae reus est, et manifeste ostenditur qui nondum negavit semetipsum. Deinde multorum malorum causa efficitur tam sibi quam etiam caeteris, quia aditum contradictionis pluribus aperit, et seipsum ad contradicendum insuescit; et cum non possint singuli discernere quod melius est et eligere, potest fieri, si talis est licentia, ut aliquid quod deterius est eligat. Tum deinde etiam suspicionem dabit fratribus, quod passione aliqua, vel ad opus illud quod eligit, astringatur, vel certe erga eos cum quibus necesse est operari. Itaque omni modo non obedire, [0519A] multorum malorum causa est et radix. Si autem ratio est aliqua qua sibi recte excusare videatur opus illud, quod excusat, exponat hanc ipsam causam huic qui praeest, et relinquat ejus judicio, ut ipse probet si excusatione dignum est quod allegat.



INTERROGATIO LXX

Si injunctum fuerit aliquid fratri, et contradixerit, postea autem sua sponte obedierit, quid est?

RESP. In eo quod contradixit, quasi non obtemperans judicandus est, et velut caeteros ad simile concitans malum. In quo sciat se illi sententiae obnoxium, quae dixit: Contradictiones suscitat omnis malus: Dominus autem angelum immisericordem immittet ei (Prov. XVII) . Cum autem certus sit quia [0519B] non homini obtemperat, sed Domino dicenti: Quia qui audit vos, me audit, et qui spernit vos, me spernit (Luc. X) : si compunctus est recordatione mandati, prius satisfaciat; et ita, si permittitur, quod injunctum est impleat.



INTERROGATIO LXXI.

Si autem obediens quis murmuret?

RESP. Apostolo dicente: Omnia facite sine murmuratione et haesitationibus (Phil. II) ; alienus sit a fratrum unitate qui murmurat, et opus ejus abjiciatur. Manifestum enim est iste qui talis est, quia infidelitate aegrotat, et certum futurae spei fiduciam non gerit.



INTERROGATIO LXXII.

Si frater fratrem contristaverit, quomodo debet emendari? [0519C]

RESP. Si quidem contristaverit, sicut Apostolus dicit: Contristati enim estis, ut in nullo detrimentum pateremini ex nobis (II Cor. VII) ; non ille qui contristavit emendari debet, sed ille qui contristatus est; et indicia ejus tristitiae, quae secundum Deum est, debet ostendere. Si vero indifferenter contristavit, id est, non secundum Deum, memor sit is qui contristavit Apostoli dicentis: Si autem propter escam frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas (Rom. XIV) . Et cum cognoverit tale delictum esse suum, impleat illud quod a Domino dictum est: Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris ibi quia frater tuus habet aliquid adversus te, relinque ibi munus tuum ante altare, et [0519D] vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V) .



INTERROGATIO LXXIII.

Quid si non acquiescat ut satisfaciat, quid agendum est?

RESP. Implere debemus in eo illud, quod a Domino dictum est de eo qui peccavit, et non egit poenitentiam, cum dixit: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut gentilis et publicanus (Matth. XVIII) .



INTERROGATIO LXXIV.

Quid si, satisfaciente eo qui contristaverit, noluerit reconciliari is qui contristatus est?

RESP. Manifesta est de hoc Domini sententia, quae refertur in illa parabola de servo qui rogatus [0520A] est a conservo suo, et noluit patienter agere: Et videntes, inquit, conservi renuntiaverunt domino suo (Matth. XVIII) . Iratus autem dominus revocavit omnem gratiam quam concesserat debiti, et tradidit eum tortoribus usquequo redderet omne debitum.



INTERROGATIO LXXV.

Quomodo quis debet habere eum, qui ad orationem suscitat fratres?

RESP. Si quis cognoscit damnum quod de somno patitur, cum neque sui ipsius sensum habet; et intelligit quantum sit lucrum vigiliarum, et praecipue cum vigilatur ad glorificandum Deum in orationibus; ita debet habere eum qui ad hoc se invitat et suscitat dormientem, tanquam eum per quem divina [0520B] lucra et coelestia dona consequitur; sive is ad orationem, sive ad aliud quodcunque mandatum Dei invitat et provocat.



INTERROGATIO LXXVI.

Quod si contristatur ille qui excitatur, aut etiam si irascetur, quid dignus est?

RESP. Interim excommunicari debet et non manducare; si forte compunctus agnoscat quantis et qualibus bonis semetipsum insipienter defraudet, et ita conversus recipiat gratiam; ejus in se affectum sumens, qui dixit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI) . Quod si permanserit in stultitia, non intelligens gratiam, abscindatur tanquam putrefactum membrum a corpore. Scriptum est enim: Quia expedit ut pereat unum membrorum tuorum, [0520C] et non omne corpus tuum mittatur in gehennam (Matth. V) .



INTERROGATIO LXXVII.

Quid est, Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini?

RESP. Cum Dominus aliquando dicat: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII) ; aliquando vero: justum judicium judicate (Joan. VII) ; non utique omni modo prohibet judicandi facultatem; sed differentiam judicii nosse nos docet, ut sciamus in quibus oporteat non judicare et in quibus non. De hoc autem manifeste nobis Apostolus tradidit, dicens de his causis quae uniuscujusque arbitrio esse debent: Tu autem quare judicas fratrem tuum (Rom. XIV) ? Et iterum: Non ergo invicem judicemus (Ibid.) . [0520D] In his vero actibus qui aperte Deo non placent, notat eos qui non judicant, et ipse suam sententiam prodit per haec quae dicit: Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi tanquam praesens eum, qui haec operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu Christi; tradere hujuscemodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. XV) . Si quid itaque in nostra potestate vel arbitrio positum et insertum est, non oportet de his judicare fratrem, secundum hoc quod Apostolus dicit, tanquam de his quae ignorantur: Itaque nolite ante tempus quid judicare, usquequo veniat Dominus, [0521A] qui illustrabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV) . Dei autem judicia vindicare omni modo necessarium est; ne forte et nos simili ira absorbeamur, si quid sciamus erga peccantes et sileamus. Nisi forte quis eadem faciens, fiduciam non habeat arguendi, neque auctoritatem judicandi fratrem, Domino dicente: Ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII) .



INTERROGATIO LXXVIII.

Quomodo intelligitur quis, si zelo Dei moveatur adversus peccantem fratrem, aut a propria iracundia?

RESP. Si ad omne peccatum fratris patitur illud, quod scriptum est: Consumpsit me zelus domus tuae, [0521B] quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici mei (Psal. XXXIII) . Manifestus est enim et in hoc Dei zelus. Verumtamen etiam in his oportet prudenter omnia dispensari. Si ergo hunc affectum etiam antea non habuit in animo suo, motus suos sciat magis ex passione quam ex Deo descendere, et in nullo posse officium pietatis implere.



INTERROGATIO LXXIX.

Dicunt quidam quia impossibile est non irasci hominem?

RESP. Sicut nec possibile est militi in conspectu sui regis irasci. Sed nec sic quidem habebit rationem hoc quod dicitur. Humanus enim vultus ejusdem formae hominis ad hominem propter unitatem naturae, [0521C] ubi cum sola sit dignitatis eminentia, tamen prohibet passionem; quanto magis Deus, quem certi sumus etiam cordi nostro praesentem et omnes motus nostros inspicere? Cujus manifestum est quanta sit eminentia, etiam hoc ipso quod scrutatur corda et renes, et videt motus animae.



INTERROGATIO LXXX.

Si oportet ire quocunque, non commonito eo qui praeest?

RESP. Cum Dominus dicat: Non enim veni ut a me faciam quidquam, sed ab illo qui me misit (Joan. V) ; quanto magis unusquisque nostrum sibi permittere nihil debet? Qui enim sua auctoritate aliquid agit, manifestissimae superbiae morbo detinetur: et [0521D] subjectus est illi sententiae quae dicit: Quod in hominibus superbum est, abominatio est in conspectu Dei (Luc. XVI) . Sed in omnibus sua sponte vel auctoritate aliquid agere, culpabile est?



INTERROGATIO LXXXI.

Si omnino volenti litteras discere, vel lectioni vacare, indulgendum est

RESP. Apostolo dicente: Ut non quae vultis, ea faciatis (Gal. V) ; in omni negotio sua voluntate permittere unumquemque agere, perniciosum est; sed oportet illud suscipere quod ab his qui praesunt injungitur, etiamsi contra voluntatem sit ejus cui injungitur; secundum Domini exemplum, dicentis: Pater, non mea voluntas, sed tua fiat (Luc. XXII) .



INTERROGATIO LXXXII.

Si licet unicuique vitare opus quod gravius videtur.

RESP. Qui fideliter et pure Deum diligit, et certus est de retributione Domini, ne sufficere sibi putat ea quae injunguntur; sed semper augmenta operis quaerit, et majora quam injunguntur, desiderat et exoptat, etiamsi supra vires videatur esse quod facit. Nec aliquando securus est, tanquam opere expleto; sed e contrario sollicitus est et anxius, tanquam qui nihil dignum praeceptis evangelicis egerit: memor illius Dominici sermonis dicentis: Cum autem feceritis omnia quaecunque praecipio vobis, tunc dicetis: servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII) . Sed et imitabimur Apostolum: [0522B] cui cum mundus esset crucifixus, et ipse mundo, erubescit dicere: Quia ego meipsum nondum aestimo apprehendere: unum autem, ea quidem quae retro sunt obliviscens, ad ea autem, quae ante me sunt, me extendens, secundum propositum sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Phil. III) . Et qui cum haberet potestatem, ut Evangelium annuntians de Evangelio viveret: Magis in labore et fatigatione, inquit, nocte ac die operans vixi. Non quia non habemus potestatem; sed ut nos formam daremus vobis, ad imitandum nos (II Thes. II) . Quae cum ita sint, quis ita stultus est vel infidelis, ut putet se majoribus quam debet oneribus praegravari, cum in hoc quod mensura poscit nondum possit implere?

[0522C]

INTERROGATIO LXXXIII.

Quomodo quis promptus fiat etiam ad pericula propter mandatum Domini?

RESP. Primo quidem, ut consideret quia et ipse Dominus obedivit Patri pro nobis usque ad mortem: et certus sit quia mandatum Domini in vita aeterna est, sicut scriptum est. Tunc deinde etiam, ut credat Domino dicenti: Quia quicunque voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et propter Evangelium, salvam faciet eam (Joan. XII) .



INTERROGATIO LXXXIV.

Cum quali affectu obedire oportet ei qui nos ad opus mandati cohortatur? [0522D]

RESP. Eo affectu quo esuriens parvulus nutrici obedit ad ubera invitanti; vel quo affectu omnis homo suscipit ab aliquo ea quae ad vitam pertinent, imo et si quid amplius; pro eo quod multo est pretiosior futura vita quam praesens, sicut et Dominus dixit: Quia mandata mea vita aeterna sunt (Joan. XII) . Sicut ergo praesens vita constat in cibo panis, ita aeterna vita constat in opere mandati, sicut ipse Dominus iterum dicit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui me misit, Patris (Joan. IV) .



INTERROGATIO LXXXV.

Quali animo debet esse quis pro hoc ipso quod dignus habitus est in opere Dei inveniri?

RESP. Eo quo erat ille qui dicebat: Quis ego sum, Domine? aut quae est domus patris mei? quoniam [0523A] dilexisti me? (II Reg. VII.) Explens per singula id quod scriptum est: Gratias agentes Deo Patri, qui idoneos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: qui et liberavit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae (Coloss. I)



INTERROGATIO LXXXVI

Quomodo debent hi qui processerunt in labore operis Dei, instruere vel instituere eos qui nuper accedunt?

RESP. Si quidem corpore adhuc vegeti sunt per hoc quod impigre ad cuncta habilitatis officia semetipsos paratos exhibent, aedificant eos, et formam eis utilem ad omnem profectum praestant. Si vero infirmiores sunt corpore, per hoc quod ostendunt [0523B] eis se in omnibus vel actibus, vel motibus, vel etiam ipso vultu, Dei semper habere et cogitare praesentiam, sed et in his quae ab Apostolo enumerata sunt, specialibus charitatis affectibus, quibus ait: Charitas patiens est, et benigna est: non zelatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: omnia suffert, omnia sperat, omnia patitur: charitas numquam excidit (I Cor. XIII) . Haec enim omnia etiam in infirmo corpore impleri possibile est.



INTERROGATIO LXXXVII.

Si dicat quis: Volo apud vos parum aliquid temporis facere, ut proficiam ex vobis; si oportet eum suscipi? [0523C]

RESP. Domino pronuntiante: Quia venientem ad me non ejiciam foras (Joan. VI) ; et Apostolo nihilominus dicente: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu: quibus nec ad horam cessimus subjectioni; ut veritas Evangelii permaneat apud vos (Gal. II) ; concedi quidem ei convenit ingressum, propter incertos exitus rerum. Interdum enim potest fieri ut per tempus proficiat, et delectetur sanctitate vitae, et permaneat in coeptis, sicut et frequenter factum scimus. Sed et ut manifesta fiat veritas institutionum nostrarum, de quibus fortassis homines aliter opinantur. Oportet tamen circa eum cautius agi et diligentius; ut sive in veritate permaneat vel proficiat, sive institutionum nostrarum [0523D] libertas exploretur, probabilis inveniatur et pura. Ita namque et nos Deo placebimus; et ille, aut proficiet, si verax est; aut si simulator est, erubescet.



INTERROGATIO LXXXVIII.

Si quis supra vires vult abstinere, ita etiam, ut in opere mandatorum impediatur per nimietatem abstinentiae; si oportet ei concedi?

RESP. Interrogatio vestra non mihi videtur competenter adhibita. Non enim continentiam in cibis solum esse diximus: nam haec ab apostolo Paulo etiam culpabilis invenitur, si non cum fide et ratione fiat, cum dicit: Abstinentes se a cibis quos Deus creavit (I Tim. IV) . Sed illam diximus esse perfectam continentiam, [0524A] qua se quis a prioribus suis voluptatibus continet. Quantum autem habeat periculi, qui voluntatem propriam vult facere, et non Domini, certum est ex his quae Apostolus dicit: Facientes voluntatem carnis et cogitationum, eramus natura filii irae sicut et caeteri (Ephes. II) .



INTERROGATIO LXXXIX.

Qui satis jejunat, et in refectione non potest communem cibum cum omnibus sumere; quid magis eligere debet, jejunare cum fratribus et cum ipsis reficere, aut propter majora jejunia alios cibos requirere?

RESP. Jejunii mensura non debet ex uniuscujusque voluntate pendere, sed ex jussu et institutione eorum qui communiter Deo serviunt: sicut et illorum in omnibus unanimitas et consonantia refertur, [0524B] qui in Actibus apostolorum cor et animam unam habuisse signantur (Act. IV) . Si quis ergo rationabiliter et fideliter jejunat, etiam virtutem, ut sustinere possit, a Domino consequitur: Fidelis enim est, qui repromisit (Hebr. X)



INTERROGATIO XC.

Quomodo oportet jejunare, cum necessarium jejunium injungitur; si aliquando aliquid quod religio deposcit, explendum est, tanquam ex necessitate, an voluntarie?

RESP. Domino dicente: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V) , omne quod ad religionem pertinet, nisi ex proposito et devotione fiat, periculum generat. Debet ergo jejunio sociari devotio. Quia autem necessarium sit jejunium in talibus quibusque [0524C] causis, et maxime cum desideramus aliquid impetrare a Domino, etiam sanctus Apostolus docet, qui inter caeteras suas virtutes addidit etiam hoc: Quia in jejuniis frequenter (I Cor. XI) .



INTERROGATIO XCI.

Qui non vult ipsis cibis vesci ex quibus fratres reficiuntur, sed alios requirit, si recte facit?

RESP. Specialiter hoc ipsum, quaerere cibum, est contra mandatum Domini, dicentis: Nolite quaerere quid manducetis, vel quid bibatis (Matth. VI) . Et ut nos magis attentos faceret ad ea quae dicebat addidit: Haec enim gentes inquirunt. Sane debet sollicitudo ejus esse qui praeest, ut impleat illud quod scriptum est: Dividebatur autem unicuique secundum id quod opus erat (Act. IV) .



INTERROGATIO XCII. [0524D]

Qui dicit, quia laedit me hoc, et contristatur si ei alius cibus non fuerit datus, qualis est?

RESP. Apparet quia hic non est fixus in spe illa quam Eleazarus habuit (II Mach. VI) ; nec de charitate ejus qui praeest, et sollicitudinem tam sui quam omnium gerit, certus est. Verumtamen absolute neque de his quae laedunt, neque de his quae prosunt, permittitur unicuique judicio suo vel voluntate aliquid agere; sed ejus qui praeest judicio committendum est, ut unicuique, prout res vel necessitas expetit, consulat: primo omnium in his quae animae prosunt; tunc deinde secundo loco etiam ut in corporalibus usibus secundum Dei voluntatem moderetur.

[0525A]

INTERROGATIO XCIII.

Si vero etiam quis murmuret propter escam, quae erga eum sententia servabitur?

RESP. Ea quae circa illos qui murmuraverunt in deserto. Dicit enim Apostolus: Ne murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore (I Cor. X) .



INTERROGATIO XCIV.

Si oportet eum qui plus laborat, requirere plus aliquid a consuetudine?

RESP. Si propter retributionem Dei laborem suscipit, non hic requirere debet laboris sui mercedem vel requiem, sed pro his ad promissa Domini festinare: sciens quia sicut pro laboribus mercedes paravit Dominus, ita etiam pro angustiis consolationes. Verumtamen hi qui praesunt, observabunt regulam, [0525B] quae dicit: Dividebatur unicuique prout opus erat (Act. IV) . Debent enim unumquemque praevenire, ut secundum laborem etiam solatia refectionis inveniat.



INTERROGATIO XCV.

Quali affectu oportet accipere vel vestimentum, vel calceamentum, qualecunque fuerit?

RESP. Siquidem breve aut grande est, ad mensuram staturae suae hoc judicare debet, sed cum omni verecundia et mansuetudine. Si vero pro abjectiori et viliori movetur, aut quia non est novum, meminerit mandati Domini, dicentis: Quia dignus est, non quicunque, sed operarius mercede sua (Luc. X) . Discutiat seipsum, si digne operatus est opera [0525C] Dei, et adimpleverit omnia, quaecunque praecepta sunt; et tunc non aliud requiret, sed de eo ipso quod ei datur adhuc erit sollicitus, quia super suum meritum accipit. Hoc enim quod esca dictum est, etiam de omni re quae ad usus corporis pertinet eadem forma servari potest.



INTERROGATIO XCVI.

Si quis iratus fuerit, nolens accipere aliquid eorum quae ad usum praebentur?

RESP. Iste talis dignus est etiam ut si quaerat non accipiat, usquequo probet is qui praeest: et cum viderit vitium animi curatum, tunc etiam quod corporis usibus necessarium fuerit, praebebit.



INTERROGATIO XCVII.

Si necesse est omnes convenire ad horam prandii, eum qui remanet et post venit, quomodo transigimus?

RESP. Siquidem necessitate vel loci vel operis remansit a communi ordine, qui praeest probabit et ignoscet. Si vero cum posset, non satis egit occurrere, fateatur culpam negligentiae suae, et maneat sine cibo usque ad illam horam qua convenitur ad cibum in posterum diem.



INTERROGATIO XCVIII.

Pauperes venientes ad ostium et petentes, quomodo dimittimus? Et si debet unusquisque porrigere panem, vel quodcunque aliud; aut oportet hoc ad eum qui praeest pertinere?

RESP. Cum Dominus dixerit: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus: sed et canes manducare de micis, quae cadunt de mensa puerorum, [0526A] libenter accipiunt (Matth. XV) ; is cui dispensatio injuncta est, cum consideratione debet hoc facere. Si quis autem praeter illius voluntatem facere hoc praesumit, tanquam inquietus et indisciplinatus confundatur, usquequo discat loci sui ordinem custodire; secundum quod Apostolus dixit: unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat (I Cor. VII) .



INTERROGATIO XCIX.

Si licet unicuique veterem suam tunicam aut calceamentum dare cui voluerit, misericordiae causa propter mandatum?

RESP. Dare aliquid mandati gratia, non est omnium, sed eorum quibus istud officium creditum est. Sic ergo ad quem pertinet dispensatio, sive novum, sive vetus vestimentum ipse det cui dari debet et ipse suscipiat a quo suscipi debet.

[0526B]

INTERROGATIO C.

Si frater junior fuerit jussus docere aliquem seniorem secundum aetatem, quomodo debet agere cum illo?

RESP. Tanquam ministerium exhibens ad implendum mandatum Domini, cum omni reverentia; timens illam sententiam quae dicit: Maledictus qui facit opera Dei negligenter (Jer. XLVIII) : observet autem, ne elatus in judicium incidat diaboli.



INTERROGATIO CI.

Si debent peregrini intrare usque ad illa loca ubi fratres operantur: vel etiam si alii de eodem monasterio debent relictis suis locis intrare ad alios?

RESP. Praeter illum cui creditum est requirere operantes; id est, ad quem opus pertinet et dispensatio, [0526C] si quis inventus fuerit hoc faciens, tanquam interturbans disciplinam et ordinem fratrum, a communi conventu excludatur, et omnino etiam a licitis progressibus inhibeatur; et sedens in uno loco, in quo judicaverit is qui praeest, apto ad correptionem et vindictam, nusquam prorsus permittatur abscedere, sed urgeatur in opus, multo plus quam consuetudo est; et quotidie exigatur, usquequo discat implere hoc quod Apostolus dixit: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (I Cor VII) .



INTERROGATIO CII.

Si oportet eos qui noverunt artificia suscipere ab aliquo opus absque scientia vel jussione ejus qui praeest et operum sollicitudinem gerit?

RESP. Furti reus erit ejusmodi, vel similis eis qui [0526D] furibus concurrunt.



INTERROGATIO CIII.

Quomodo debent hi qui operantur, curam gerere ferramentorum, vel utensilium eorum de quibus operatur?

RESP. Primum quidem sicut vasis Dei, vel his quae jam Deo consecrata sunt, uti debent. Deinde tanquam qui non possint sine ipsis devotionis et studii sui emolumenta consequi.



INTERROGATIO CIV.

Quid si per negligentiam pereat aliquid ex his, aut per contemptum dissipetur?

RESP. Is quidem qui contemnit, velut sacrilegus judicandus est; et qui perdidit per negligentiam, et ipse simile crimen incurrit: pro eo quod omnia [0527A] quae ad usus servorum Dei deputata sunt, Deo sine dubio consecrata sunt.



INTERROGATIO CV.

Quid si a seipso commodare voluerit alicui, aut accipere ab alio?

RESP. Tanquam insolens et temerarius habendus est. Haec enim eorum qui praesunt, et curam dispensationis gerunt, officia propria sunt.



INTERROGATIO CVI.

Quid si necessitas poscat ut is qui praeest requirat ab aliquo eorum vas vel ferramentum, et contradixerit?

RESP. Qui seipsum et membra sua tradidit in alterius potestatem propter mandatum Domini, quomodo licebit ei de utensilibus contradicere, huic praecipue cui cura commissa est. [0527B]



INTERROGATIO CVII.

Si is qui circa cellarium, vel coquinam, vel alia hujuscemodi opera occupatus est, non occurrat adesse ordini psallentium vel ad orationem, nihil damni patitur in anima.

RESP. Unusquisque in opere suo observare debet propriam regulam, sicut membrum in corpore; et damnum habebit, si neglexerit in eo quod injunctum est ei, et de communi fratrum utilitate negligens amplius periclitabitur. Et ideo tota mente et devotione complere debet id quod scriptum est: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V) . Si enim corporaliter non occurrat adesse cum caeteris ad orationis locum, in quocunque loco inventus fuerit, quod devotionis est expleat. Oportet [0527C] tamen observare, ne forte possit quis implere in tempore suo quod complendum est et occurrere: sed dum loqui vult, occasiones nectit tanquam in ministerii opere occupatus. Quod si facit, et offendiculum caeteris praestat, et ipse negligentis crimen incurrit.



INTERROGATIO CVIII.

Quomodo obtinebit quis ut in oratione sensus ejus non vagetur?

RESP. Si certus sit assistere se ante oculos Dei. Si enim quis judicem suum videns vel principem, et loquens cum eo, non sibi credit licitum esse vagari oculis, et aliorsum aspicere, dum ipse loquitur; quanto magis qui accedit ad Dominum, nusquam debet movere oculum cordis, sed intentus esse in eum, qui scrutatur renes et corda (Psal. VII) ? ut [0527D] impleat illud quod scriptum est: Levantes sanctas manus sine ira et disceptatione (I Tim. II) .



INTERROGATIO CIX.

Si possibile est obtinere hominem, ut in omni tempore et loco non vagetur mens sua; vel quomodo id fieri potest?

RESP. Quia possibile est ostendit ille qui dixit: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXXIV) . Et iterum: Providebam Dominum in conspectu meo semper; quia a dextris est mihi, ut non commovear (Psal. XV) . Quomodo autem possibile sit, praediximus; id est, si non demus animae nostrae otium, sed in omni tempore de Deo et de operibus ac de beneficiis ejus, et de donis cogitemus, et haec cum confessione et [0528A] gratiarum actione semper volvamus in mente, sicut scriptum est: Psallite sapienter (Psal. XLVI) .



INTERROGATIO CX.

Et quid est, psallite sapienter?

RESP. Quod est in omnibus cibis gustu unumquemque dignoscere cujus saporis sit, hoc est et in verbis sanctae Scripturae prudentiae sensus. Fauces enim, inquit, escas gustabunt, sensus autem verba discernit (Job. XXXIV) . Si quis ergo ita animam suam intendat in singula verba psalmorum, sicut gustus intentus est ad discretionem saporis ciborum, iste est qui compleat hoc quod dicitur: Psallite sapienter.



INTERROGATIO CXI.

Qua mensura debet temperare potestatem dispensationis suae is cui cellarii cura commissa est?

RESP. Erga eum quidem qui ei credidit hujuscemodi [0528B] dispensationem, meminisse debet Domini dicentis: Non possum ego a me ipso facere quidquam (Joan. V) . Ad caeteros vero sollicite scire debet quid unusquisque opus habeat, ut compleat illud quod scriptum est: Dividebatur autem unicuique prout opus erat (Act. IV) . Eadem autem ratio observari debet ab omnibus quibuscunque aliqua ministerii vel dispensationis sollicitudo commissa est.



INTERROGATIO CXII.

Qua sententia observabitur erga dispensantem, si aliquid secundum personae acceptionem, vel per contentionem faciat?

RESP. Apostolo praecipiente, aliquando quidem: Ne quid facias secundum favorem, vel in alteram partem declinando (I Tim. V) ; aliquando autem dicente: [0528C] Quia si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia (I Cor. XI) . Si quis hoc facit, notetur, usquequo corrigatur. Verumtamen oportet cum summa diligentia et probatione discutere et considerare ad quam partem unusquisque aptus sit vel opportunus, et ei injungi quodcunque illud operis est vel officii: ut neque illi qui injungunt ex hoc ipso condemnentur quod non aptum alicui officium injunxerint, et inveniantur mali dispensatores esse sive animarum, sive mandatorum Dei; neque illi ipsi quibus injungitur, occasionem peccati ex hoc habere videantur.



INTERROGATIO CXIII.

Si autem neglexerit dare fratri quod opus est?

RESP. Manifesta est de hoc sententia ex ipsius [0528D] Domini verbis, dicentis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi et non dedistis mihi bibere, et ea quae sequuntur (Matth. XXV) . Quia maledictus omnis qui facit opera Domini negligenter (Jer. XLVIII) .



INTERROGATIO CXIV.

In profectibus mandatorum Dei una est mensura omnium? An alius amplius, alius minus debet aliquid?

RESP. Quia non sit una mensura in omnibus, sed quia alii plus creditur et alii minus, manifestum est haec ipsius Domini verbis, nunc quidem dicentis: Aliud semen cecidit super terram bonam: et hic est [0529A] qui audit verba mea et intelligit, et fructum affert, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero trigesimum (Luc. VIII) . Hoc idem autem etiam in his, qui dispensandam pecuniam susceperunt, invenitur; cum dicitur, alii quidem data esse quinque talenta, alii duo, alii unum (Matth. XXV) .



INTERROGATIO CXV.

Si oportet aequaliter haberi eos qui plus proficiunt et eos qui minus?

RESP. Illud observandum est in hoc quod de remissione peccatorum Dominus statuit, dicens: Remissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII) . Cui autem parum remittitur, parum diligit. Et iterum, quod de presbyteris Apostolus [0529B] statuit, dicens: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore honorentur, maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim. V) . Hoc in omnibus hujuscemodi causis observandum puto.



INTERROGATIO CXVI

Quid si contristatur is qui minus honoratur, cum praeferri sibi viderit eum qui in timore Domini praecedit, quomodo eum habebimus?

RESP. Is qui talis est, certum est quia malignitatis vitio non caret, secundum Evangelii parabolam, in qua dicit Dominus ad eos qui contristati sunt, quia aequaliter cum ipsis honorati sunt alii: An, inquit, oculus tuus malus est, quia bonus sum? (Matth. XX.) Et manifesta est Domini sententia de his talibus, quae dicit per Prophetam: Ad nihilum deductus [0529C] est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum magnificat (Psal. XIV) .



INTERROGATIO CXVII.

Anima post multa peccata et multas vitae miserias, cum quali timore et qualibus lacrymis debet recedere a peccatis? et cum quali spe et affectu accedere ad Dominum debet?

RESP. Primo quidem odisse debet illa priorem suam vitam notabilem, et ipsam memoriam ejus perhorrescere atque execrari. Scriptum est enim: Iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi (Psal. CXVIII) . Deinde ut majorem timorem habeat maximo utatur ignis aeterni metu et poenae perpetuae. Sed et lacrymarum tempus agnoscat per poenitentiam, sicut David docuit in sexto [0529D] psalmo purgationem peccatorum fieri posse ubertate lacrymarum in sanguine Christi, per potentiam misericordiae ejus, et per multitudinem miserationum Dei, qui dixit: Quia si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo: si autem fuerint sicut coccus, ut lanum candidam efficiam (Isa. I) . Et post haec recepta virtute et facultate placendi Deo, dicit: Convertisti planctum meum in gaudium; conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia, ut psallam te gloria mea (Psal. XXIX) . Et ita accedens ad Dominum psallat et dicat: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me; et non delectasti inimicos meos super me (Ibid.) . [0530A]



INTERROGATIO CXVIII.

Quoniam scriptum est: Redemptio animae viri propriae divitiae ejus: nobis quibus non accidit dispergere pro animae redemptione divitias, quid faciemus

RESP. Siquidem volumus, et non potuimus: memores simus responsionis Domini ad Petrum, qui cum de hac re esset sollicitus, et diceret: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis (Matth. XIX) ? Respondit ei dicens: Omnis qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, centuplum accipiet, et vitam aeternam consequetur (Ibid.) . Quod si per negligentiam accidit cuiquam omisisse divitias, vel nunc adhibeat propensius studium, ut ex [0530B] opere manuum largiens, neglectum resarciat pensum. Quod si ne nunc quidem vel tempus nobis superest, vel virtus ad hujuscemodi ministerium, consolatur nos Apostolus dicens: Non quaero quae vestra sunt, sed vos (II Cor. XII) .



INTERROGATIO CXIX.

Si quis audiens sermonem Domini, dicentis (Luc. XII) : Quia servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multum: qui vero non cognovit, et non fecit digna, plagis vapulabit paucis; negligat et dissimulet scire voluntatem Domini, si habet aliquid excusationis?

RESP. Manifestus est, qui hujuscemodi est, quia simulat ignorantiam, nec ullo genere effugiet peccati sententiam. Si enim non venissem, inquit Dominus, [0530C] et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent; nunc vero excusationem non habent pro peccato suo (Joan. XV) . Sic ergo sancta Scriptura omnibus et voluntatem Dei denuntiat, ut non inter eos qui ignorant iste talis judicetur, sed cum illis magis de quibus scriptum est: Quia sicut aspides surdae obturantes aures suas, ne exaudiant vocem incantantium, et curentur medicamento, quod componitur a sapiente (Psal. LVII) . Verumtamen is qui praeest, et verbi Dei ministerium exhibet, si neglexerit annuntiare unicuique, et intimare de singulis, velut homicida judicabitur animarum, secundum Scripturas (Ezech. XXXIII) .



INTERROGATIO CXX.

Si is qui facit voluntatem alicujus, etiam particeps [0530D] ejus est vel socius?

RESP. Si credimus Domino dicenti: Quia qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII) . Et iterum: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis (Ibid.) ; scimus, quia non solum socium et participem, sed dominum sibi ac principem ascribit eum cujus opus facit. Testatur autem de his et Apostolus, dicens: An nescitis, quia cui exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis; sive peccati in mortem, sive obedientiae ad justitiam (Rom. VI) ?



INTERROGATIO CXXI.

Si is qui consentit alterius peccato, etiam ipse peccati reus est?

RESP. Haec sententia est manifesta ex verbis Domini, [0531A] quibus ait ad Pilatum dicens: Qui tradidit me tibi, majus peccatum habet (Joan. XVIII) . Manifestum namque est ex hoc, quia et Pilatus acquiescens his qui tradiderunt Dominum, peccatum habeat, licet minus quam illi. Ostenditur autem hoc etiam in eo quod Adam acquievit Evae, vel consensit, quae acquieverat serpenti. Nullus enim ex ipsis aut innocens judicatus est, aut impunitus abscessit. Sed et ipsa Dei indignatio, quae adversus eos habita est, hoc ipsum indicat. Cum enim Adam pro excusatione sua objecisset: Quia mulier quam dedisti mihi, ipsa mihi dedit, et manducavi (Gen. III) . Quia audisti, inquit Deus, vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi, ne de eo manducares, maledicta terra erit in operibus tuis [0531B] (Ibid.) ?



INTERROGATIO CXXII.

Si oportet peccantibus fratribus silere et acquiescere?

RESP. Quia non oportet manifesta est haec ipsius Domini praeceptis, quibus in Veteri quidem Testamento dicit: Argue proximum tuum, et non assumes ex eo peccatum (Lev. XIX) . In Evangelio autem dicit: Si peccaverit in te frater tuus, vade et argue eum inter te et ipsum solum. Si audierit te, lucratus es fratrem tuum. Si vero non audierit te, assume adhuc tecum alium unum, aut duos; ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si autem et ipsos non audierit, dic Ecclesiae. Si vero nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut gentilis et publicanus (Matth. XVIII) . Quantum autem sit crimen hujus peccati, [0531C] dignoscitur primum quidem ex sententia Domini, quae dicit: Qui incredulus filio fuerit, non habebit vitam aeternam; sed ira Dei manet in eo (Joan. III) . Tunc deinde ex historiis quae vel in Veteri, vel in Novo Testamento referuntur. Nam Achor ille cum furatus esset regulam auream, super omnem populum facta est ira Dei (Jos. VII) . Et quidem populus peccatum quod commiserat ignorabat usquequo manifestatum est, et pertulit cum omni domo sua horrendum illum ac famosissimum interitum. Sed et Heli sacerdos, et quidem cum siluisset peccantibus filiis, qui erant filii pestilentiae, imo frequenter monens et castigans dixit: Nolite, filii: non bona ego audio de vobis, et caetera (I Reg. II) : qui cum peccatum argueret, et de Dei judicio commoneret, tamen [0531D] quoniam non vindicavit, neque digno zelo Dei adversus eos motus est, in tantum iracundiam Dei provocavit, ut etiam universus populus pariter cum filiis suis exstingueretur, et arca testamenti ab alienigenis raperetur, et ipse insuper omnibus subversis miseranda morte corrueret. Quod si vel in populum ignorantem de unius peccato, vel in patrem qui corripuerat filios, pro peccato, tanta Dei iracundia incensa est, quid sperandum est de his qui cognoscunt aliorum delicta et reticent, nec qualemcunque adhibent correptionem? Quos utique conveniret observare illud quod Apostolus ad Corinthios dicit: Quare non potius luctum habuistis; ut tolleretur e medio vestrum, qui hoc opus fecit? et reliqua [0532A] (II Cor. XV) . Vel illud: Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari, quantum operatum est in vobis sollicitudinem, sed excusationem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam (II Cor. VII) ? Unde et metuere debent, ne forte etiam nunc similem veteribus interitum sumant, hi qui similiter negligunt, imo et tanto gravius, quanto spernere legem Christi perniciosius est quam legem Moysis. Et his compedit illud aptari, quod dixit: Septies vindicatum est de Cain: de Lamech vero septuagies septies (Gen. II) .



INTERROGATIO CXXIII.

Cur aliquoties animae, etiamsi non satis agat, sponte tamen quodam genere incidit ei dolor quidam cordis et compunctio timoris Dei; aliquoties tanta securitas et negligentia animam tenet, ut etiamsi [0532B] cogat se homo, non possit dolorem aliquem vel compunctionem cordis assumere?

RESP. Hujuscemodi quidem compunctio ex Dei dono venit, ad provocandum desiderium; ut degustans anima dulcedinem hujuscemodi compunctionis vel doloris, provocetur et incitetur ad imitandum similem gratiam. Ostenditur enim quia si datur etiam non satis agentibus, quanto magis dabitur et his qui desiderant et laborant semper esse in compunctione timoris Dei? et ut sint inexcusabiles, qui per negligentiam istam gratiam perdunt. Quod vero aliquoties compellimus nosmetipsos, et non possumus obtinere, indicatur ex hoc quod in alio tempore multum negleximus. Non enim possibile est ut is qui neque meditationibus, neque institutionibus [0532C] divinis seipsum jugiter exercuit, subito veniat ad orationem, et continuo obtineat quod requirit. Sed ostenditur per hoc, hujuscemodi animam aliis vitiis vel passionibus praegravari, quorum dominatione ad ea quae vult habere, non permittitur libertate uti: secundum illud quod et Apostolus tractat, dicens: Quoniam ego carnalis sum, venundatus sub peccato. Non enim quod volo ago; sed quod odi, hoc facio (Rom. VIII) . Et rursum: Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Ibid.) . Quod et ipsum permittit Deus nobis pro nostra utilitate provenire; ut per haec ipsa quae contra voluntatem anima patitur, corrigatur aliquando, et convertatur ad eum qui repleat in bonis desiderium ejus, et relevet eam ab oneribus suis: et cognoscat tandem [0532D] semetipsam, ac resipiscat; et intelligat quod in laqueis diaboli capta detinetur. In quos sua quidem sponte incidit; sed jam quasi captiva, non quae vult agit; sed quod odit, illud facit (Rom. VII) . Sed si convertatur ad Dominum, qui liberet eam de corpore mortis hujus, statim inveniet misericordiam, si integre et ex toto corde poeniteat.



INTERROGATIO CXXIV.

Quomodo quis dignus efficitur particeps fieri Spiritus sancti?

RESP. Dominus noster Jesus Christus docuit nos, dicens: Si diligitis me, mandata mea servate; et ego rogabo Patrem meum, et alium Paraclitum dabit vobis, Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest [0533A] accipere (Joan. XIV) . Donec ergo non servamus mandata Domini; nec sumus tales ut ipse de nobis testimonium ferat, dicens: Quia vos non estis de hoc mundo, Spiritus sancti participium habere non possumus.



INTERROGATIO CXXV.

Qui sunt pauperes spiritu?

RESP. Domino dicente, aliquando quidem: Quia verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI) ; aliquando autem: Quia Spiritus sanctus vos docebit omnia, et commonebit vos, quae dixi vobis. Non enim loquetur a se, sed omnia quae audit, haec loquetur (Joan. XVI) . Isti sunt pauperes spiritu qui non alia aliqua causa pauperes sunt nisi propter doctrinam Domini, dicentis: Vade, vende omnia quae [0533B] habes, et da pauperibus (Matth. XIX) . Si autem etiam quis quacunque ex causa impositam sibi paupertatem secundum voluntatem Domini dispenset, et ferat, sicut ille Lazarus (Luc. VI) , etiam iste a beatitudine non erit alienus, Domino praecipiente: Nolite esse solliciti quid manducetis, vel quid bibatis, vel quid induamini (Matth. VI) .



INTERROGATIO CXXVI.

Usque ad quem modum est observatio mandati? vel quomodo adimpleri potest?

RESP. Mandati quidem observatio est usque ad mortem, quia et Dominus obediens est factus usque ad mortem: adimpleri autem potest per hoc quod habet unusquisque desiderium et amorem Dei. Dominus enim cum exclusisset sollicitudinem saeculi, [0533C] conjungit statim promissionis spem, dicens: Scit enim Pater vester, quibus opus habetis, antequam petatis (Luc. XII) . Sed et Apostolus dicit: Quia nos ipsi in nobis ipsis responsum mortis habemus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos (II Cor. I) . Secundum propositum ergo nostrum et animae praeparationem, quotidie morimur, voluntate autem Dei reservamur. Propter quod et Apostolus cum omni fiducia dicebat: Ut morientes, et ecce vivimus (II Cor. VI) . Juvat autem hujuscemodi propositum etiam circa mandata Dei, ardentior animus et desiderium insatiabile: quo qui constringitur, non habebit otium nec tempus occupari erga corporales usus vel actus.



INTERROGATIO CXXVII. [0533D]

Si ergo neque sollicitudinem habere oportet de necessariis usibus ad vitam; et aliud est praeceptum Domini dicentis (Joan. VI) : Operamini cibum, qui non perit; superfluum est manibus operari?

RESP. Ipse Dominus in alio loco praeceptum suum explanavit. Nam ibi quidem dixit, non oportere requiri aliquid ad vitam, cum dicit: Nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: haec enim omnia gentes hujus mundi requirunt (Matth. VI) ; et addidit: Quaerite autem regnum Dei, et justitiam ejus (Ibid.) . Et quomodo oporteat quaeri, indicavit: cum enim dixisset: Nolite operari cibum qui perit (Joan. VI) , addidit: Sed eum qui permanet in vitam aeternam (Ibid.) . Et quid hoc esset ipse in alio loco ostendit, dicens: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, [0534A] qui misit me, Patris (Joan. IV) . Voluntas autem Patris est esurientibus cibum dare, sitientibus potum; nudos operire, et caetera hujuscemodi. Tum deinde necessarium est et Apostolum imitari, dicentem: Omnia ostendi vobis, quia oportet nos laborantes suscipere infirmos (Act. XX) . Et cum iterum doceat: Magis autem laboret unusquisque, manibus suis operans quod bonum est, ut possit impertire necessitatem patientibus (Ephes. IV) . Cum ergo haec ita nobis vel Dominus in Evangelio, vel Apostolo tradat, manifestum est quia pro nobis ipsis solliciti quidem esse non debemus neque laborare: sed propter mandatum Domini et propter necessitatem proximorum solliciti esse debemus et operari attentius; et maxime quia Dominus in seipsum recipit ea quae in servos [0534B] ejus fecerimus, et regnum coelorum pro hujusmodi promittit obsequiis.



INTERROGATIO CXXVIII

Si quis in corde suo cogitat de cibis, tunc deinde notet seipsum et arguat; si et hic quasi cogitans de talibus judicandus sit?

RESP. Siquidem non id temporis est, quo naturaliter requirere cibos famis necessitate commonemur, manifestum est, id esse vagae mentis indicium, et animae erga praesentia affectum gerentis, et erga voluntatem Dei desidis et remissae: proximam tamen habet Dei misericordiam, et pro hoc ipso, quod seipsum arguit et notavit, nota criminis exsolvitur si tamen servet de caetero cogitationum lapsus memor Dominici sermonis, quo ait: Ecce sanus fa [0534C] ctus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V) . Si autem id temporis sit, quo naturaliter de cibis appetendis commonemur; mens autem in melioribus occupata, inferiora spernit et despicit, non recordatio ciborum notabilis, sed contemptus laudabilis invenitur.



INTERROGATIO CXXIX.

Si licet nocturnam tunicam habere alteram, vel cilicinam, vel aliam quamlibet?

RESP. Cilicii quidem usus habet proprium tempus, non enim propter usus corporis, sed propter afflictionem ejus inventum est hujuscemodi indumentum, et pro humilitate animae. Cum autem duas tunicas habere prohibeat sermo divinus, quomodo potest hoc suscipi, nisi ad eos usus quos superius [0534D] diximus (Matth. X) ?



INTERROGATIO CXXX.

Si licet ei qui ministrat, majore voce, id est cum clamore, loqui?

RESP. Vocis mensuram definit audiendi modus. Si ergo brevior fuerit et compressior vox quam res poscit, prope est ut murmur potius vel susurratio videatur quam sermo. Si vero major sit quam res requirit, cum possit audire ille cui loquitur, jam non erit vox, sed clamor; quod est notabile: nisi forte gravior sit auditus ejus cui loquimur, et necessitas nos cogat ad clamandum. Propterea et de Domino scriptum est: Quia Jesus clamabat dicens: Si quis credit in me, non credit in me, sed in eum qui [0535A] me. misit (Joan. XII) . Clamare enim dicitur pro his quorum interior auditus surdus et obturatus erat.



INTERROGATIO CXXXI.

Si quis die suo, quo ministrat in coquina, laboraverit supra vires ita ut impediatur, et non possit etiam reliquis diebus exercere opus suum, si oportet imperari ei hujuscemodi officium?

RESP. Jam supra diximus quia is cui injuncta est operum cura, et qui praeest, considerantius observare debet uniuscujusque vel vires vel possibilitatem; et prout quis aptus est, ita etiam opus injungere: ne audiat ipse et id quod scriptum est: Quia fingit laborem in praecepto (Psal. XCIII) . Ille tamen cui injungitur, contradicere non debet; quia obedientia usque ad mortem servari definita est.



INTERROGATIO CXXXII. [0535B]

Et ille cui lana credita est, quomodo debet habere hanc curam; et quomodo observare eas quae operantur?

RESP. Lanam quidem, tanquam opus Dei sibi commissum: sorores autem, ut absque ulla contentione, vel personarum acceptione unicuique sorori opus apte et competenter injungat.



INTERROGATIO CXXXIII.

Si quis condemnatus est, ut eulogiam non accipiat, et dicit: Quia si non accepto eulogiam, non manduco; si debemus audire eum?

RESP. Siquidem tanti modi est culpa, pro qua condemnatus est, ut dignum sit etiam cibo eum vetari, probet ille qui praeest. Si autem a sola benedictione aliquis abstentus est, et indulgetur ei cibus; condemnatus autem et inobediens est, etiam in hoc [0535C] contentiosi notam suscipere debet, et cognoscere, quia per hoc non curat culpam sed multiplicat delictum.



INTERROGATIO CXXXIV.

Quali timore, fide, vel affectu percipere debemus corporis et sanguinis Christi gratiam?

RESP. Timorem quidem docet nos Apostolus, dicens: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI) . Fidem vero docet nos sermo Domini, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro multis datur: hoc facite in meam commemorationem (Matth. XXVI) . Et sermo Joannis dicentis: Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I) . Sed et Apostolus [0535D] scribens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu repertus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II) . Cum ergo anima fidem habet his dictis, et considerat magnificentiam gloriae ejus, et admiratur nimietatem humilitatis, quomodo tantus et talis obediens fuit Patri usque ad mortem pro vita nostra; puto quia provocari possit ad affectum et dilectionem, et ipsius Dei patris, qui unico Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum: et ad amorem unigeniti ejus eo amplius provocabitur, qui eum videat mortem turpissimam [0536A] pro nostra redemptione tolerasse. Sicut et Apostolus de eo dicebat: Quia charitas Christo constringet nos, judicantes hoc; quod si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est; ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V) . Talem ergo affectum vel fidem praeparare debet in animo suo is qui de pane et calice percipit.



INTERROGATIO CXXXV.

Quis est bonus thesaurus, et quis est malus?

RESP. Prudentia quidem et sensus qui in Christo est, et virtus animi, quae ad Dei gloriam pertinet, thesaurus bonus est. Prudentia autem et sensus malitiae; et in his sapere, quae Deus fieri non vult, thesaurus est malus: ex quibus proferuntur, secundum [0536B] Dei vocem (Luc. VI) , suo quoque tempore utrique fructus vel boni vel mali, in operibus et verbis.



INTERROGATIO CXXXVI.

Si bonum est penitus tacere?

RESP. Silentium et taciturnitas tunc bonum est, cum vel ad personas vel ad tempus aptatur, sicut a sacra Scriptura edocemur, quae dicit, aliquando quidem: Quia qui intelligit, in illo tempore tacebit; quia tempus malum est (Amos. V) . Aliquando autem: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me. Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII) . Et alibi: Quod si alii sedenti revelatum fuerit, prior taceat (I Cor. XIV) ; et iterum: Mulieres vestrae in ecclesiis taceant (Ibid.) . Sed et [0536C] alio tempore his qui incontinentem linguam habent, dicitur: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei (Ephes. IV) . Necessario vero est taciturnitas, usquequo vitia si qua illa sunt linguae vel sermonum temeritas resecetur, et discat opportune et in tempore utiliter loqui, ut sicut scriptum est: Sermo eorum sale conditus sit, ut det gratiam audientibus (Col. III) .



INTERROGATIO CXXXVII.

Si oportet tempore orationum vel psalmorum loqui aliquem in domo?

RESP. Praeter eos qui ministerii sollicitudinem gerunt, vel eos quibus disciplinae cura commissa est vel dispensationis operum; qui et ipsi tamen considerantius agere debent, ut quantum necessitas [0536D] exigit, hoc solum loquantur, et hoc ipsum cum quiete et honestate, ne interturbent aut offendiculum faciant; caeteris cunctis silentium habere convenit. Si enim prophetis in Ecclesia docentibus Apostolus dicit: Quia si alii sedenti revelatum fuerit, prior taceat (I Cor. XIV) ; quanto magis in tempore psalmorum vel orationum tacere et silentium agere cunctis convenit; nisi quem forte, ut superius diximus, communis providentiae causa aliquid proloqui cogit.



INTERROGATIO CXXXVIII.

Quomodo possumus timere judicia Dei

RESP. Naturaliter exspectatio omnis mali timorem incutit. Ita namque bestias etiam timemus et principes; scientes imminere ex eis aliquid quod ad vitae [0537A] exitium pertinet. Si ergo credamus quia verae sunt comminationes futuri judicii Dei, et recordemur terribile illud futuri examinis tribunal, timebimus judicia Dei.



INTERROGATIO CXXXIX.

Quomodo lata est porta, et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII) ?

RESP. Dominus pro multa sua clementia et nominibus et verbis his utitur, quibus possit nobis in notitiam adducere dogmata veritatis. Sicut ergo ii qui ambulant in via, si a recto itinere declinent, quod certis lineis et manifesto calle concluditur, spatia multa et vaga incedunt; ita ergo et is qui excesserit de vita quae ducit ad regnum coelorum, multam latitudinem incurrit erroris, per quam ad [0537B] perditionem pervenitur.



INTERROGATIO CXL.

Quomodo angusta porta et arcta via est quae ducit ad vitam?

RESP. Et hic similiter angustum et arctum hoc indicat, quia via haec, id est vita nostra, angustatur et coarctatur in tribulationibus. Constringimur enim ex utraque parte nos qui iter agimus, ne prorsus in aliud aliquod declinemus. Periculum enim est, in utramlibet partem declinare: sicut in exigui pontis transitu, ubi ex utraque parte eum qui forte declinaverit, conciti unda fluminis rapit et aufert. Propterea ergo scriptum est: Ne declinaveris in dextram neque in sinistram (Num. XX) . Et David ait: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXIX) . [0537C]



INTERROGATIO CXLI.

Avaritia usque ad quem modum definitur?

RESP. Cum transgressus quis fuerit modum legis statutum. Quod designatur, secundum Vetus quidem Testamentum, in eo, si quis plus se diligat, vel plus in pecunia vel necessariis de se sit sollicitus, quam de proximo. Scriptum est enim: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Luc. XIX) . Secundum Evangelium vero, si quis plus sollicitus sit quam de praesenti die, sui videlicet causa vel corporis, iste sine dubio audiet: Stulte, hac nocte repetent abs te animam tuam; et quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII) ? Quibus addidit Dominus dicens: Ita erit et is qui sibi thesaurizat, et non est Domino dives (Ibid.) .



INTERROGATIO CXLII.

Quid est perperam agere?

RESP. Quidquid non propter usus necessarios, sed vel ornatus causa vel decoris alicujus fit, hoc est perperam agere.



INTERROGATIO CXLIII.

Quis est, qui ab Apostolo dicitur, habitus ordinatus?

RESP. Is qui secundum propositum uniuscujusque honestus est usus, vel secundum locum, vel secundum tempus, vel secundum personam. Non idem usus esse potest in tempore hiemis et in tempore aestatis: neque idem habitus est operantis et quiescentis; nec militis idem est et privati, neque viri idem qui mulieris. [0538A]



INTERROGATIO CXLIV.

Si quis pretiosas vestes abjiciat, ipsa autem indumenta viliora quibus utitur, vel calceamenta, ita composite utatur, ut studeat decorem inde aliquem capere; si peccat, aut vitio aliquo id facere putandus est?

RESP. Qui vult per decorem habitus placere hominibus, manifestum est eum hujus ipsius vitii aegritudine laborare, id est, hominibus placendi; et certum est mentem ejus a Deo longius evagari. Sed et hoc ipsum est vitium, perperam agere, cum indumentis vel calceamentis, non usus causa utitur, sed decoris.



INTERROGATIO CXLV.

Quid est Raca?

RESP. Provincialis, id est, gentilis illius sermo est [0538B] velut convicii levioris, quod domesticis et his quorum fiduciam quis gerit, dici solet (Matth. V) .



INTERROGATIO CXLVI.

Quid est quod dicit Apostolus: Non efficiamur inanis gloriae cupidi (Gal. VI) . Et iterum: Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes (Ephes. VI) ; quis est inanis gloriae cupidus, et quis est hominibus placens?

RESP. Puto quod inanis gloriae cupidus est, qui propter solam gloriam saeculi, id est, propter eos qui vident et audiunt de se aliquid quod vel laudari possit vel admirari, facit aliquid vel dicit. Hominibus autem placens ille est qui voluntate alicujus hominis, ut placeat ei, facit aliquid vel dicit, etiamsi indignum sit et injuriosum hoc ipsum quod facit. [0538C]



INTERROGATIO CXLVII.

Quid est inquinamentum carnis, et inquinamentum spiritus? Et quomodo ab his emendari possumus? Et quae est sanctificatio, et quomodo possumus eam obtinere?

RESP. Inquinamentum carnis est commisceri cum his, qui illicita et nefanda committunt (II Cor. VII) . Spir itus autem inquinamentum est, cum indifferenter habemus commisceri eis qui de fide impie sentiunt. Emundamur autem ab his, cum implemus illud quod Apostolus dicit: Cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V) ; et quaecunque his similia statuit. Vel certe cum illud patimur in corde nostro quod ait David: Tristitia tenuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII) . Vel cum ostenderimus talem nostram tristitiam, qualem Corinthii [0538D] ostenderunt, cum objurgati sunt a Paulo; cum erga eum qui peccaverat, indiscrete egerunt, cum dicit (II Cor. VII) : In omnibus exhibuistis vos castos esse negotio. Sanctificatio autem est, adhaerere Deo ex integro, et sine aliqua intermissione in omni tempore sollicitum esse, et studium gerere placendi ei. Quoniam quidem neque pollutum aliquid in donis Dei offerri potest, vel sanctificari; neque rursum quod semel oblatum est Deo et sanctificatum, ad communem humani ministerii usum adduci potest; alioquin et sacrilegum erit et impium.



INTERROGATIO CXLVIII.

Quis est mundus corde?

RESP. Qui seipsum non reprehendit, quia vel praevaricatus [0539A] sit mandatum Dei, vel contempserit, vel neglexerit.



INTERROGATIO CXLIX.

Quomodo potest aliquis odium habere adversus peccatum?

RESP. Si semper ex iis quae tristem et infaustum finem habent, odium nascitur hominibus adversus eos qui causa sibi hujuscemodi negotii exstiterunt. Si quis ergo certus sit, quantorum et qualium malorum causa nobis fiunt peccata, sponte et sine ulla comminatione ex intimo affectu odium ei adversus ea nascitur, sicut ostendit ille qui dicebat: Iniquitatem odio habui et abominatus sum (Psal. CXVIII) .



INTERROGATIO CL.

Quomado potest aliquis ex animo et ex affectu facere [0539B] mandata Domini?

RESP. Naturaliter delectamur his quae bona sunt et prosunt. Si ergo credimus de his quae promissa sunt, ex eo ipso quod speramus, inseritur animae nostrae affectus et desiderium ad explenda ea quibus id consequi possimus quod desideramus. Si quis ergo odio habuerit et exsecratus fuerit iniquitatem, et emundaverit se ab omni peccato; ex quo, sicut corpus a languore delectationem non habet cibi, ita et anima a peccati morbo non habet desiderium erga mandata Dei. Si recordetur quia mandatum Dei vita aeterna est, et omnibus qui custodiunt illud permanet adimpletio promissorum, potest per haec nasci animae affectus ille de quo David dixit: Judicia Dei vera, justificata in semetipsa, et desiderabilia supra [0539C] aurum, et lapidem pretiosum nimis; et dulciora super mel et favum. Nam et servus tuus custodit ea; in custodiendo illa retributio multa (Psal. XVIII) .



INTERROGATIO CLI.

Quae est mensura in charitate Dei?

RESP. Ut supra vires semper quis extendat animam suam ad voluntatem Dei, prospiciens et desiderans ea quae ad gloriam Dei pertinent.



INTERROGATIO CLII.

Quomodo quis obtineat ut possit in se habere charitatem Dei?

RESP. Si grati et fideles existamus erga beneficia ejus, quod etiam in mutis animalibus fieri videmus. Nam et canes interdum diligunt eos qui sibi cibum [0539D] praebent. Sed et Isaias propheta hoc docet, cum arguit ingratam gentem, et dicit in persona Domini: Filios genui, et exaltavi: ipsi autem me spreverunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepium domini sui, Israel vero me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I) . Sicut enim bovi et asino pro eo beneficio quo pascitur dilectio spontanea nascitur erga pastorem, ita etiam nos, si gratanter et fideliter beneficia Dei suscipiamus, sine dubio diligimus beneficiorum praebitorem Deum; et absque ulla doctrina, naturali quodam instinctu, in ejus concitamur affectum, si tamen sanitas animae praesto sit.



INTERROGATIO CLIII.

Quae sunt indicia, esse in nobis charitatem Dei?

RESP. Quae Dominus docuit, dicens: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV) .



INTERROGATIO CLIV.

Quid est, seipsum diligere? vel quomodo vitium suum cognoscit qui seipsum diligit?

RESP. Multa abusive dicuntur, sicut et illud: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam servabit eam (Joan. XII) . Philautus ergo Graece dicitur, qui seipsum diligit. Intelligi autem potest is qui talis est hoc modo: si ea quae facit pro semetipso facit, etiamsi videantur secundum mandatum Dei esse quae facit. Qui enim pro sua requie patitur aliquid [0540B] deesse necessitati vel usibus fratris, sive eorum quae ad animam necessaria sunt, sive quae ad corpus, manifeste philautus, id est seipsum diligens, deprehenditur: cujus vitii finis interitus est.



INTERROGATIO CLV.

Quomodo apparet qui diligit fratrem secundum mandatum Domini; et quomodo arguitur qui non diligit?

RESP. Charitatis duo ista praecipua signa sunt, cum contristamur et graviter ferimus in iis in quibus laeditur ille quem diligimus; et cum vel satis agimus, ut fiant; vel gaudemus, si provenerint aliqua, in quibus utilitas vel profectus est ejus qui diligitur. Beatus ergo est qui luget super eum qui delinquit, cujus videt vitae imminere periculum: et gaudet pro eo qui proficit, et lucrum suum deputat [0540C] profectum proximi sui. Contestatur autem hoc ipsum apostolus Paulus, dicens: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII) ; quod utique secundum rationem charitatis Christi dicebat: et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (Ibid.) . Qui autem talem non habet affectum erga fratrem, certum est quod non secundum charitatem Dei diligit proximum suum. Qui autem non diligit, in eo arguitur quod Joannes ait: Qui non diligit, manet in morte (I Joan. III) . Et iterum: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem pati et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in illo (Ibid.)?



INTERROGATIO CLVI. [0540D]

Qui sunt inimici quos diligere jubemur? et quomodo diligamus inimicos nostros, praestantes ei beneficia tantummodo, aut etiam affectum eis exhibentes? et si hoc possibile est fieri?

RESP. Inimici proprium est laedere et insidiari; et ideo omnis qui quomodocunque laedit aliquem, inimicus dicitur, maxime hi qui peccant. Isti enim, quod in se est, laedunt diversis modis, et insidiantur vel his qui vident vel his qui simul vivunt. Et quoniam ex corpore et anima constat homo, secundum animam quidem diligamus, arguentes, et commonentes, et omni modo ad conversionem eos provocantes. Secundum corpus vero praestemus eis beneficia et misericordiam; et si indigent, victum: quoniam nemo dubitat quin charitas in affectu sit. Quod [0541A] autem possibile sit, docuit Dominus per charitatem Dei Patris et per suam obedientiam, usque ad mortem, quam utique pro inimicis adhuc et impiis nobis sustinuit, sicut et Apostolus testatur, dicens: Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V) . Sed et nos ad hoc ipsum cohortatur, dicens: Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et semetipsum tradidit pro nobis hostiam et oblationem Deo (Ephes. V) . Nunquam autem praeciperet hoc justus et clemens Dominus, nisi utique etiam possibilitatem nobis donasset. Inesse enim hoc naturae nostrae ostenditur, cum etiam bestiis vel animalibus erga eos qui sibi beneficii aliquid praestiterunt [0541B] inest naturalis affectus. Quis autem tantum beneficii amicis praestat quantum inimicis? cum nobis causa beatitudinis efficiatur illius de qua dicit Dominus: Beati estis cum persequentur vos et exprobrabunt, et dicent omne malum adversus vos, mentientes propter me, gaudete et exsultate, quia merces multa est in coelis (Matth. V) .



INTERROGATIO CLVII.

Quid est quod dicit Apostolus: Irascimini et nolite peccare (Ephes. IV) ; et, Sol non occidat super iracundiam vestram (Ibid.), cum in aliis dixerit: Omnis amaritudo, vel ira, vel indignatio auferatur a vobis (Ibid.)?

RESP. Arbitror in hoc loco Apostolum secundum imitationem Domini haec locutum: sicut enim in [0541C] Evangelio Dominus dicebat (Matth. V) : Audistis quia dictum est antiquis illud vel illud; et ipse addebat dicens: Ego autem dico vobis hoc vel hoc; ita etiam Apostolus, cum prius meminisset antiquitatis, per hoc quod docitur: Irascimini et nolite peccare (Ephes. IV) , paulo post addidit quod ex se erat et quod nobis conveniret, dicens: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor auferatur a vobis (Ibid.).



INTERROGATIO CLVIII.

Quid est, Date locum irae?

RESP. Non resistere malo (Rom. XII) , secundum quod scriptum est; sed et ei qui te percusserit in dexteram maxillam, praebere et alteram (Matth. V) , et implere ea omnia quae sequuntur: vel illud: Cum [0541D] persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in alteram (Matth. X) .



INTERROGATIO CLIX.

Quae est differentia amaritudinis, et furoris, et irae, clamoris et irritationis?

RESP. Furoris quidem et irae differentiam puto in animo constare et motu: quia qui irascitur, intra animum suum adhuc vitium volvit; sicut ex hoc ipso judicatur quod dicit: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV) ; qui vero furit, amplius aliquid per motum gerit. Furor enim, inquit, eis secundum similitudinem serpentis (Psal. LVII) . Vehementius vero furorem concitare, irritatio nominatur. Amaritudo autem illa est, cum malitia in corde etiam arte quadam [0542A] componitur et armatur. Clamor quoque est, cum quis ira vel furore permotus, per vocis indignationes, aut in blasphemiam, aut in maledictionem rapitur.



INTERROGATIO CLX.

Quis est qui a Domino beatificatur pacificus?

RESP. Qui Christi adjutor est, secundum quod dicit Apostolus: Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V) . Et iterum: Justificati ex fide pacem habeamus ad Deum (Rom. V) . Illa enim alia pax repudiata est a Christo, dicente: Pacem meam do vobis, non sicut hic mundus dat, etiam ego do vobis (Joan. XIV) . [0542B]



INTERROGATIO CLXI.

Quomodo converti quis potest et fieri sicut infans?

RESP. Ipsa lectio Evangelii (Matth. XVIII) docet nos omnem causam; in qua hoc ostenditur uti ne arrogantiam requiramus vel elationem, sed aequalitatem naturae cognoscamus, et exsequemus nos eis qui videntur inferiores. Hoc enim est proprie infantium, aequales esse his quibus non nobilitate sed aetate junguntur; donec processu temporis et monitorum nequitia elationis inficiantur venenis.



INTERROGATIO CLXII.

Quid est, prudentem esse sicut serpentem et simplicem sicut columbam (Matth. X) ? [0542C]

RESP. Prudens quidem ut serpens est, qui cum circumspecte et considerate quae sint possibilia et quae honesta vel utilia pervidens, doctrinam suam dispensat, et aptat ea arte qua suaderi auditores ad obedientiam possint. Simplex autem ut columba est, qui nec in cor prorsus recipit cogitationem ulciscendi in eos qui laedunt; sed permanet in benefaciendo, secundum quod Apostolus dicit: Vos autem nolite deficere benefacientes (II Thes. III) . Dominus ad praedicationem mittens discipulos, haec eis praecipiebat: ubi sine dubio opus erat sapientia, ad suadendum eis qui docebantur; et patientia, adversus eos qui insidiabantur. Ut sicut sibi serpens per prudentiam intellexit quam personam ad persuadendum aggredi deberet (Gen. III) , eam scilicet quae [0542D] fragilior videbatur ad persuadendum, quo eam a Deo abstractam, peccato sociaret: ita et nos personam, et mores, et tempus considerare et eligere debemus, et omni modo ita ordinare sermones nostros in judicio, ut possimus abstrahere homines a peccato et sociare Deo.



INTERROGATIO CLXIII.

Quomodo debemus suscipere regnum Dei sicut infans?

RESP. Si tales fuerimus ad doctrinam Domini, qualis est infans in discendo: qui neque contradicit doctoribus, neque rationes et verba componit, adversus eos resistens; sed fideliter suscipit quod docetur, et cum metu obtemperat et acquiescit [0543A]



INTERROGATIO CLXIV.

Domino dicente: Qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII) ; et Apostolo praecipiente: Nolite superbum sapere (Rom. XI) . Et alibi: Arrogantes, superbi, inflati (II Tim. III) . Et iterum: Charitas non inflatur (I Cor. XIII) ; quis est elatus? et quis est jactans vel arrogans? quis vero superbus? et quis inflatus vel tumens?

RESP. Elatus est qui seipsum effert pro his quae forte recte vel prospere gesta sunt, et pro hoc magnus sibi videtur et elatus; secundum illum Pharisaeum qui et ipse inflatus dici potest (Luc. XVIII) . Sicut et Apostolus Corinthios arguit, quibus dicit. Et vos inflati estis (I Cor. IV) . Jactans autem vel arrogans est ille qui non acquiescit his quae a prioribus vel majoribus statuta sunt pro utilitate communi, nec acquiescit verbis Apostoli dicentis: Ut [0543B] eadem sentiatis et unum sapiatis (Phil. II) ; sed propriam quamdam vitam justitiae ac sanctitatis inquirit. Superbus est, qui etiam nihil usquam in se virtutis ac rectorum gestorum habens, elatus est et erectus, et videri vult se plus esse quam est. Similis autem esse huic potest etiam is qui inflatus dicitur vel tumens, secundum hoc quod Apostolus dicit: Sed inflatus est, nihil sciens (Col. II) .



INTERROGATIO CLXV.

Quid est, Charitas non dehonestatur?

RESP. Sicut quis dicat, de statu honestatis suae non deducitur. Est enim propria quaedam honestas charitatis, et habitus ejus atque ornatus: ille sine dubio quem per singulas charitatis virtutes enuntiavit [0543C] Apostolus (I Cor. XIII) : quae singulae honestates quaedam ejus sunt et ornatus.



INTERROGATIO CLXVI.

Scriptura dicente: Nolite gloriari neque loqui alta (I Reg. II) , et Apostolo confitente: Quia quae loquor, non secundum Deum loquor; sed sicut in insipientia, in hac substantia gloriandi (II Cor. XI) . Et rursum: Factus sum insipiens gloriando (II Cor. XII) . Et iterum ipso dicente: Quia qui gloriatur, in Domino glorietur: quae est gloriatio in Domino et quae est culpabilis gloriatio? (I Cor. I, II Cor. X.)

RESP. Apostoli quidem manifestum est propositum, quod adversus vitia loquebatur. Non enim ut seipsum commendaret haec dicebat, sed ut quorumdam insolentiam et arrogantiam retunderet. Gloriatio ergo in Domino est, cum quis ea quae recte gerit [0543D] non sibi, sed Domino ascribit, dicens: Omnia possum, sed in eo qui me confortat Christus (Phil. IV) . Culpabilis autem gloriatio est, et duplici ratione dignoscitur: vel secundum hoc quod dicit: Quoniam laudabitur peccator in desideriis animae suae (Psal. IX) ; et: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI) ? vel secundum illud, cum faciunt aliquid boni operis: ut videantur ab hominibus (Matth. VI) ; et per hoc ipsum quod volunt laudari, gloriantur in his quae fecerunt. Sed hujuscemodi homines etiam sacrilegi designantur, cum gratiam quae a Deo donata est propriam faciunt, et gloriam quae debetur Deo in semetipsos convertere conantur. [0544A]



INTERROGATIO CLXVII.

Qualem intellectum vel prudentiam a Deo petere debemus? vel quomodo eam possumus promereri?

RESP. Intellectus quidem quis sit ab ipso Domino per Prophetam discimus, dicentem: Non glorietur fortis in fortitudine sua; neque glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, in intelligendo et cognoscendo Dominum (Jer. IX) . Et iterum per Apostolum sic dicit: Sed intelligentes, quae sit voluntas Domini (Ephes. V) . Qui rursus ait: Prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus, vita est et pax (Rom. VIII) . Possumus autem hoc modo promereri, si faciamus illud quod scriptum est: Vacate et cognoscite, quoniam ego Dominus sum (Psal. XLV) ; et si credimus omne verbum Dei verum [0544B] esse: Si enim, inquit, non credideritis, neque intelligetis (Isai. VII) .



INTERROGATIO CLXVIII.

Si Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus est (Prov. XI) ; et si, alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII) ; quomodo increpat Dominus discipulos suos dicens: Quia adhuc et vos insensati estis, et non intelligitis (Matth. XV) ? et Apostolus culpat Galatas insensatos (Gal. III) ?

RESP. Si quis scit bonitatem Domini, volentis omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem verbi veritatis venire (I Tim. II) ; et studium Spiritus sancti didicit, qui unicuique dividit gratiam Dei; iste cognoscit tarditatem intellectus non ex culpa ejus descendere qui dona distribuit, sed eorum qui desidia et infidelitate sua id suscipere non merentur. [0544C] Et ideo recte culpatur insipiens vel insensatus, qui velut sole orto claudit oculos suos ne videat, sed in tenebris ambulet.



INTERROGATIO CLXIX.

Si ab aliquo quid beneficii consequimur, quomodo poterimus et Domino digne et integre gratias agere, et ei qui beneficium praestitit? Quali mensura uti debemus in utroque?

RESP. Si Deum auctoritatem et consummatorem omnium bonorum esse credamus; eum vero per quem boni aliquid consecuti sumus ut ministrum Dei gratiae et muneris agnoscamus.



INTERROGATIO CLXX.

Quid est dignum vel sanctum, Graeci öσιον dicunt? et quid est justum? [0544D]

RESP. öσιον quidem, id est, sanctum vel dignum esse arbitror hoc quod decet et debetur ab inferioribus deferri superioribus, secundum hanc ipsam rationem qua eminentiores videntur. Justum autem hoc, quod operis pro merito unicuique tribuitur. Et in illo quidem alio optimorum quorumque indicatur obsequium, in hoc vero tam boni quam mali retributio designatur.



INTERROGATIO CLXXI.

Quomodo dat quis sanctum canibus, et mittit margaritas ante porcos (Matth. VII) ? aut quomodo accidit illud quod additur: Ne forte conculcent aut pedibus, et conversi disrumpant vos? (Ibid.)

RESP. Manifeste nobis tradidit Apostolus ex his quae adversus Judaeos dicit: Quia qui in lege gloriaris [0545A] per praevaricationem legis Deum inhonoras (Rom. II) . Injuriam ergo hanc quam per praevaricationem legis verbo Dei inferre dicuntur hi de quibus sermo est, prohibet hic et abdicat Dominus. Et quia evenit ut etiam infideles et non credentes, cum vident nos praevaricari mandata, contemptum habeant religionis et doctrinae Domini, et ex ipsis his arguunt nos quae scripta sunt in lege nostra, et velut rumpant nos, et afficiant exprobrantes et confundentes, tanquam legis propriae transgressores.



INTERROGATIO CLXXII.

Quomodo Dominus aliquando quidem prohibet portari sacculum vel peram in via (Luc. X) ; aliquando autem dicebat: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram: et qui non habet gladium, vendat vestimentum suum, et emat gladium (Luc. XXII) . [0545B]

RESP. Hoc explanat ipse Dominus dicens (Ibid.): Quia oportet adhuc compleri in me quod dictum est; quia cum iniquis deputatus est (Esa. LIII) . Denique posteaquam completa est prophetia de gladio ait ad Petrum: Converte gladium in locum suum. Omnes enim qui gladium accipiunt, in gladio peribunt (Matth. XXVI) . Ita ut non videatur praeceptum esse quod dicitur: Nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram; Et qui non habet gladium, vendat vestimentum suum, et emat gladium; sed prophetia praedicentis Domini, quia futurum erat ut apostoli, obliti gratiae Domini et legis ejus, assumerent gladium. Quod autem videtur quasi imperativo modo dici propositio haec verbi futura, in Scripturis propheticis satis frequenter invenitur, sicut est illud: Fiant filii [0545C] ejus orphani, et diabolus stet a dextris ejus (Psal. CVIII) ; et multa alia similia.



INTERROGATIO CLXXIII.

Quid est, Panem substantivum da nobis hodie, quod in oratione dicere jubemur?

RESP. Cum operantes manibus memores simus Domini dicentis: Nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, aut quid bibatis (Luc. XII) . Et Apostoli praecipientis: Operamini, ut habeatis unde praestare possitis necessitatem patienti (Ephes. IV) . Id est, cum non ad proprios usus, sed pro mandato Domini operamur: Quoniam dignus est operarius mercede sua (Luc. X) : tunc substantivum panem, id est, qui vitam quotidianam substantiae nostrae conferat, a Deo poscimus, et non a nobis ipsis praesumimus; [0545D] sed ut necessitati, in quantum sufficit, satisfiat, et agnoscamus eum qui sufficientiam praestat.



INTERROGATIO CLXXIV.

Si omni volenti accedere ad sorores oportet indulgere: an certis quibusque et personis et temporibus? vel quomodo videndae sunt sorores?

RESP. De his superius diximus jam sufficienter, quia nec ad virum vir accedere utcunque et sine causa ex arbitrio suo vel potestate debet, sed cum omni observatione, probante eo qui praeest; id est, ut vel prosit quis ei quem videt, vel proficiat ex eo. Quanto magis erga mulieres id observare convenit majore cautela. Si quis ergo meminerit Domini dicentis: Quia de omni sermone otioso reddes rationem in die judicii (Matth. XII) , timebit in omni negotio [0546A] hanc sententiam. Acquiescendum est enim et sancto Apostolo dicenti: Sive manducetis, sive bibatis, sive aliud quid faciatis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. XIV) . Et iterum: Omnia ad aedificationem fiant (Ibid.). Nihil ergo vel otiose vel inutiliter agendum est: sed certus quis, et certo tempore, et certo in loco, et certis personis vel apparere, vel loqui debet: ut excludatur omnis nefanda suspicio, et servemus sine offensione esse apud omnes, et ad aedificationem fidei unicuique apparere. Certe solum ad solam accedere, nulla religionis ratio permittit. Melius est enim esse duo quam unus: simul enim et fidelius et tutius res geritur. Vae enim uni; quia si ceciderit, non est alius qui erigat eum (Eccle. IV) .



INTERROGATIO CLXXV. [0546B]

Si quis habet aliquod vitium quod corrigere non potest, et frequenter notatus in pejus proficit, si eum expedit intermitti?

RESP. Et de hoc alibi jam diximus quia oportet peccantes corripere patienter, secundum eum quem supra ostendimus modum a Domino positum (Matth. XVIII) . Quod si non sufficit ei ad emendationem, sicut illi Corinthio (I Cor. II) , objurgatio haec quae fit a pluribus; sicut gentilis de reliquo et publicanus haberi debet, qui ejusmodi est. Quia ei parcere quem Dominus condemnavit nulli tutum est, maxime cum Dominus dicat: Quia expedit unicuique ut unum oculum, aut unam manum, vel unum pedem perdat, et ita intret in regnum (Matth. XVIII) , quam dum parcit uni ex his membris, totum corpus mittatur in gehennam ignis, ubi est fletus et stridor dentium. [0546C] Sed et Apostolus de his ipsis testatur, dicens: Quia modicum fermentum totam massam corrumpit (Gal. V)



INTERROGATIO CLXXVI.

Si quis contristetur quia ei non permittitur facere illud quod non potest apte et recte facere, si debemus ei permittere?

RESP. Et de his jam dictum est in multis, quia propria voluntate nulli quidquam facere permittendum est, sed judicio et probatione, vel multorum, et eorum qui praesunt. Qui autem non obtemperat his, sententiam praesumptoris et contradicentis excipiat.



INTERROGATIO CLXXVII.

Quomodo debent fortiores fratres infirmitates infirmorum [0546D] portare?

RESP. Portare est tollere et curare, secundum quod scriptum est: Ipse infirmitates nostras tulit, et aegritudines nostras portavit (Isa. LIII) . Non quia in semetipso susceperit infirmitates, sed quia abstulit eas ab his in quibus erant et curavit eos. Ita ergo et hic poenitentia interveniente curabuntur infirmiores, ex constantia et integritate fortiorum: qui dicuntur portare, id est, exportare et auferre infirmitates eorum qui invalidi sunt.



INTERROGATIO CLXXVIII.

Quid est, Invicem onera vestra portate (Gal. IX) ? et quam legem Christi adimplebimus hoc facientes?

RESP. Idem est quod in superioribus explanavimus. Gravia enim sunt onera peccati quae trahunt [0547A] animam in profundum inferni; quae a nobis invicem auferimus et portamus, id est exportamus, ad conversionem provocantes eos qui peccant. Portare autem pro auferre et exportare consuetudo est etiam ritu provincialium dici, sicut et ego saepe audisse me memini. Legem autem Christi replere, illius qui dixit: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V)



INTERROGATIO CLXXIX.

Domino docente nos, orandum esse ut ne intremus in tentationem; sed oportet orare ne accidant nobis dolores corporales: vel si inciderimus in eos, quomodo oportet ferre?

RESP. Non discrevit tentationum qualitatem, sed generaliter praecepit orandum esse ne intremus in tentationem. Si vero inciderimus, ut det nobis [0547B] exitum evadendi; et ut sustinere possimus, a Domino posci oportet, ut possimus implere quod est dictum: Quia qui permanserit in finem, hic salvus erit (Matth. X) .



INTERROGATIO CLXXX

Quis est adversarius noster? et quomodo ei consentire debemus in via?

RESP. Hic specialiter Dominus eum, qui auferre quid a nobis conatur, adversarium nominavit. Consentimus autem ei, si servemus praeceptum Domini dicentis: Si quis autem voluerit tecum judicio contendere, et auferre tunicam tuam, dimitte ei et pallium (Matth. V) . Quod et in omnibus fideliter observari oportet.



INTERROGATIO CLXXXI [0547C]

Si bonum est statuere ad certum tempus, verbi causa, abstinere se tali vel tali cibo sive potu?

RESP. Domino dicente: Non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI) , omnis hujuscemodi definitio incongrua est. Quod sciens David, dicebat: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII) , et non meae voluntatis. Et iterum Dominus: Non mea voluntas, sed tua fiat (Luc. XXI)



INTERROGATIO CLXXXII.

Si quis voluntate peccaverit, condemnatur? an etiam ille qui per ignorantiam extra veritatem aliquid fuerit locutus?

RESP. Judicium Dei etiam in his qui per ignorantiam peccant manifestum est, cum dicit: Quia qui nescit, et non fecerit digna, plagis vapulabit paucis [0547D] (Luc. XII) . Ubique tamen digne gesta poenitentia veniae spem praesumat.



INTERROGATIO CLXXXIII.

Si quis cogitaverit tantum facere aliquid, et non fecerit, si et ipse mendax judicandus est?

RESP. Si secundum mandatum est quod cogitavit facere, non ut mendax, sed ut contemptor a Domino condemnatur.



INTERROGATIO CLXXXIV.

Si quis praeventus fuerit ut definiat aliquid agere eorum quae non placent Deo, quid oportet magis irritum revocare, quod male fuerat definitum, an timore eo, ne mendax sit, implere peccatum?

RESP. Cum dicat Apostolus: Non quod ex nobis ipsis idonei simus cogitare aliquid quasi ex nobis [0548A] (I Cor. III) . Et Dominus nihilominus: Quia non possum ego a meipso facere quidquam (Joan. V) . Et rursum: Verba quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor (Joan. XIV) . Et in alio quoque loco: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit Patris (Joan. VI) ; poenitentiam debet agere primo, qui ita aliquid temere definiit, quodcunque illud fuerit quod definitum est. Quia ne ipsa quidem bona propria auctoritate et definitione facere oportet; multo autem magis ea quae non placent Deo, statuere non licet. Quia autem oportet et in irritum revocare quaecunque ex praesumptione contra mandatum Domini statuantur, manifeste ostenditur in apostolo Petro; qui temere quidem statuerat et dixerat: Non lavabis pedes meos in aeternum [0548B] (Joan. XIII) . Audiens autem a Domino definitam sententiam: Quia si non lavero te, non habebis partem mecum (Ibid.), statim mutavit definitionem suam et ait: Domine, non tantum pedes, sed et manus, et caput (Ibid.).



INTERROGATIO CLXXXV.

Si is cui commissa est dispensatio eorum quae Domino offeruntur, necessitatem habet implere quod dicit mandatum: Omni petenti te da: et eum qui vult abs te mutuum sumere non avertas.

RESP. Hoc quod dictum est: Omni petenti te da (Luc. VI) : Et: volentem mutuari abs te, non avertas (Matth. V) ; quasi tentationis habet locum, sicut ex consequentibus demonstratur. Propter malos enim praeceptum est, non principaliter, sed quasi quod in necessitate fieri debet, principale enim praeceptum [0548C] Domini est: Vende omnia tua bona, et da pauperibus (Matth. XIX) . Et iterum: Vendite bona vestra, et date eleemosynam (Luc. XII) . Quod ergo aliis delegatum est vel deputatum, in alios transferre non est absque discrimine, Domino dicente: Quia non sum missus, nisi ad oves perditas domus Israel. Et quia non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV) ; sed et abs te ipse judicare debes quod justum est.



INTERROGATIO CLXXXVI.

Quod si frater nihil habens proprium petatur ab aliquo hoc ipsum quo vestitus est, quid debet facere, maxime si nudus sit ille qui petit?

RESP. Sive nudus, sive malus, id est, sive veram necessitatem patiatur, sive fallit, vel si quid aliud [0548D] est, semel dictum est quia dare vel accipere non est omnium, sed illius solius cui commissum est istud officium. Qui utique cum omni providentia et cautela hujuscemodi dispensationem debet implere, ut possit unusquisque in quo vocatus est permanere.



INTERROGATIO CLXXXVII.

Quomodo potest quis sine charitate tantam fidem habere, ut montes transferat, aut substantiam suam pauperibus dividat, et corpus suum tradere ut ardeat (I Cor. XIII) ?

RESP. Si memores simus Domini dicentis: Faciunt enim omnia, ut videantur ab hominibus (Matth. XXIII) . Sed et illud quod respondit illis dicentibus: Domine, nonne in tuo nomine daemonia ejecimus? et in tuo nomine virtutes multas fecimus (Matth. VII) ? cum ait [0549A] ad eos: Nescio vos unde sitis; non quia mentiti sunt, sed quia Dei gratia abusi sunt ad proprias voluntates, quod utique alienum est a charitate Dei. Si ergo horum meminimus, facile quae dicta sunt advertimus. Quia autem gratiam Dei vel donum accipiunt etiam indigni, non est novum aut mirum. Deus enim in tempore hoc benignitatis et patientiae suae, etiam solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V) . Interdum autem etiam ad profectum eorum qui adhuc infideles sunt, ut gloria ejus multiplicetur, secundum quod et Apostolus dicit: Quia quidam per invidiam et contentionem, quidam autem propter bonam voluntatem Christum annuntiant (Phil. I) ; et addidit dicens: Verumtamen omni modo sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, in hoc [0549B] ego gaudeo (Ibid.).



INTERROGATIO CLXXXVIII.

Quis est qui abscondere dicitur talentum et propterea condemnatur (Matth. XXV) ?

RESP. Qui quamcunque gratiam Dei detinet et assumit in suis usibus, et non ad aliorum utilitatem, iste tanquam occultati talenti crimine condemnetur.



INTERROGATIO CLXXXIX.

Quid est immunditia, et quid est impudicitia?

RESP. Immunditiam quidem lex ostendit. Hoc enim nomine usa est super his qui inviti per naturalem necessitatem patiebantur ea quae homines pati consueverunt. Impudicitia vero mihi videtur esse, cum quis naturalem libidinis motum impudentius et inverecundius concitat et irritat. [0549C]



INTERROGATIO CXC.

Quid est proprium furoris? et quid est proprium indignationis justae? et quomodo aliquoties quasi ab indignatione incipientes inveniuntur decidere in furorem?

RESP. Furoris quidem proprium est, concitatio animae mala meditantis adversus eum, qui se concitat et irritat. Indignationis vero justae proprium est, peccantem corripere eo affectu vel proposito quo avertimur a peccatis; et quod displicet nobis, quod non recte gestum est. Quod autem interdum a bono incipiens anima decidit in malum, nihil mirum est. Multa enim invenies hujuscemodi, propter quod meminisse oportet sacrae Scripturae, dicentis: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXVIII) . Et iterum: Nisi enim quis legitime certaverit, non [0549D] coronabitur (II Tim. II) . Et ideo in omnibus observanda est rerum mensura, et tempus, et ordo quia ex aliqua horum causa accidit ut id quod videtur bonum inveniatur malum.



INTERROGATIO CXCI.

Ex quibus fructibus probari debet is qui ex affectu arguit fratrem peccantem?

RESP. Primo omnium ex eo quod praecipuum est, si cum misericordia redarguit, et est in eo illud quod dixit Apostolus: Quia si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (II Cor. XII) . Vel illud: Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI.) Tum deinde, si in omni peccato similiter affligitur et contristatur, et erga omnes qui peccant, vel si in se [0550A] delinquat aliquis, vel in alium, similiter contristatur et luget. Et si arguens observat illam regulam quam Dominus posuit, id est, ut inter semetipsum solum, vel alio uno, vel duobus adhibitis (Matth. XVIII) . Super omnia autem, si observat quod dixit Apostolus: cum omni patientia (II Tim. III) .



INTERROGATIO CXCII.

Si oportet eos qui ingrediuntur ad fratres statim artificia discere?

RESP. Qui praesunt, probent; ut quem sociari voluerint corpori congregationis, artibus erudiant diversis, secundum modum et qualitatem propriae aetatis et conditionis: ut verbi gratia: si ad meditanda vel agenda spiritualia minus inveniatur idoneus, alterius negotii sollicitetur occupationibus, ne torpentem otio atque vacantem Satanas expositum quodammodo [0550B] suis telis occupet. Dicit enim Apostolus: Qui non laborat, non manducet (II Thes. III) . Et Salomon: Otiositas inimica est animae.



INTERROGATIO CXCIII.

Si quis non desiderio corrigendi fratres arguat eum qui delinquit, sed sui vitii explendi gratia; quomodo oportet hunc corrigi, si post multam communicationem in eisdem permaneat?

RESP. Iste velut suis commodis prospiciens et primatus desiderans notetur, et emendationis ei modus ex institutionum discipulis intimetur. Quod si permanserit in obstinatione, manifesta est sententia eorum qui non poenitent pro delicto.



INTERROGATIO CXCIV.

Qualibus correptionibus uti oportet inter fratres ad [0550C] emendationem eorum qui delinquunt.

RESP. Hoc sit in judicio positum eorum qui praesunt, vel quanto tempore, vel quali modo corripi debeant: quia et aetas et eruditio multam haberi facit differentiam poenitentiae.



INTERROGATIO CXCV.

Si in omni peccato, sive secundum cogitationes, sive secundum verbum, sive secundum actum, Satanam in causa esse convenit dici?

RESP. Generaliter arbitror quod Satanas ipse per seipsum causa peccati existere nulli potest; sed motibus animae nostrae, sive naturalibus, sive etiam ex vitio conceptis abutitur ad voluntatem malitiae suae; et de nostris nos motibus, si forte non vigilemus, trahit in hoc quod ipsi gratum est, id est, in peccatum. Naturalibus ergo motibus nostris abutitur: [0550D] sicut illud quod in Domino facere conatus est, cum eum sensisset esurire, ait ad eum: Si Filius es Dei, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV) . Motibus autem ex vitio conquisitis abutitur, sicut fecit in Juda: quem quoniam cupidum vidit et avaritiae morbo aegrotantem, abusus hoc vitio ejus, usque ad proditionis eum, ob triginta argenteorum lucrum, pertraxit ruinam (Luc. XXII) . Quia autem mala ex nobis ipsis oriuntur, manifeste ostendit Dominus dicens: Quia de corde procedunt cogitationes malae, et reliqua. (Matth. XV.) Hoc autem accidit eis qui per negligentiam inculta et squalentia naturalium in se bonorum semina derelinquunt, dicente Salomone: Quia sicut agricultura, ita vir insipiens; et sicut [0551A] vinea, ita homo cui deest prudentia; et si relinquas eam, fiet deserta, et ascendent in ea spinae, et erit derelicta (Prov. XXIV) . Huic ergo animae quae ex hujusmodi negligentia squaluerit, et in desertum venerit, consequens est suspicere illam sententiam quae dicit: Spinae et tribuli oriuntur in te (Gen. III) , et pati illud quod scriptum est: Exspectavi ut faceret uvas; fecit autem spinas (Isai. V) , de qua dixerat: Plantavi vineam Soreth, et tunc merito dicetur ad eam illud quod per Jeremiam praedictum est a Domino, dicente: Ego te plantavi vineam fructiferam, totam veracem, quomodo conversa es in amaritudinem vineae alienae (Jer. II) .



INTERROGATIO CXCVI.

Si quis relinquens fiscalia debita, intret ad fratres, [0551B] et parentes ejus pro ipso exigantur et tribulentur; si non affert hoc culpam aliquam, vel his qui eum susceperunt, vel illi ipsi qui ita egerit?

RESP. Dominus noster Jesus Christus his qui interrogaverunt se: Si licet dari censum Caesari, aut non; ait: Ostendite mihi denarium, cujus habet imaginem et subscriptionem (Matth. XXII) ? Cum autem dixissent quia Caesaris, respondit dicens: Reddite ergo quae Caesaris sunt, Caesari, et quae Dei sunt, Deo (Ibid.). Et hoc ergo manifeste docemur quia hi obnoxii sunt tributis Caesaris, apud quos invenitur Caesaris census et imago. Si quid ergo tale etiam iste veniens ad fratres secum detulit, obnoxius est ad exsolvendum debitum. Si vero omnibus derelictis in manibus propinquorum abscessit, nullus vel ipsi [0551C] vel fratribus scrupulus debet existere.



INTERROGATIO CXCVII.

Si oportet eum qui praeest, extra eam quae sororibus praeest, loqui aliquid quod ad aedificationem fidei pertineat virginibus?

RESP. Et quomodo servabitur praeceptum illud Apostoli dicentis: Omnia vestra honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV) ?



INTERROGATIO CXCVIII.

Si convenit eum qui praeest cum ea quae sororibus praeest frequenter loqui; et maxime si aliquid de fratribus pro hoc laeduntur?

RESP. Apostolo dicente: Ut quid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia (I Cor. X) ? bonum est imitari eum dicentem: Quia non sum usus potestate [0551D] mea, ne offendiculum aliquod darem Evangelio Christi (II Cor. IX) . Et quantum fieri potest, et rarius videndae sunt, et brevior est sermocinatio instituenda.



INTERROGATIO CXCIX.

Si oportet, cum aliqua soror confitetur quodcunque delictum suum presbytero, etiam matrem monasterii adesse?

RESP. Honestius mihi videtur esse et religiosius, ut per seniorem matrem presbyter, si quid illud sibi videtur, statuat, et modum vel tempus poenitentiae imponat ad emendationem ejus quae corrigi desiderat a peccato. Non est enim honestatis, ut arbitror, aut ordinis, ut aliquis sine testimonio matris illius, quae praeest, vel cum paucis, vel cum pluribus statuat aliquid, vel loquatur.



INTERROGATIO CC.

Si oportet gesta turpia vel obscena confitentem inverecundius pronuntiare omnibus, aut certis quibusque et quibus illis?

RESP. Confessio peccatorum hanc habet rationem quam habet vulnus aliquod corporis vel passio quae medico demonstranda est. Sicut ergo non omnibus quis vitia vel vulnera corporis sui revelat, nec quibuslibet, sed his tantummodo qui summae peritiae testimonium habent, et curae ac medelae disciplinam; ita et confessio peccatorum fieri debet apud eos tantummodo qui curare haec praevalent ac emendare, secundum quod scriptum est: Vos qui fortiores estis, infirmitates infirmorum portate (Gal. VI) , hoc est, exportate et auferte per curationem.



INTERROGATIO CCI.

Si ignorante matre seniore presbyter aliquid fieri praecipiat sororibus, recte videbitur indignari senior mater cum ipsa nescierit?

RESP. Et valde: alioquin janitori praecipit frustra ut vigilet, si alius in domo vult quodlibet disponere. Sic et Aaron cum absente et ignorante Moyse in populo quippiam praesumit (Exod. XXXII) , conflato idolo, tam super se quam super reliquum populum inducit grave peccatum. Ab hoc idololatriae reatu Paulus Corinthiis provisum esse voluit, quibus pro corrigendo eo qui patris uxorem violaverat, licet corpore absens scribit: Congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu Christi (I Cor. III) . Timotheo etiam quamvis proposito omnibus, de utendo modico vino praecipit. Quaedam ordinantur [0552C] a diversis personis, disponente seniore, qui habere possunt congregationem; quaedam vero nullatenus, nisi praesente seniore, et praecipue in conventu sororum. Siquidem discipuli, qui etiam potentia virtutis Dei multa signa operabantur, a quodam spiritum immundum ejicere non possunt, nisi prius magister hunc ad se allatum reddidit sanum (Matth. XVII) . Ne vero persona potens disponere per se quid praesumat in congregatione, absque eo ad quem cura pertinet animarum, hinc colligitur, quoniam rarius sanitates contulit Dominus a majore persona rogatus, ut reguli filio et servo centurionis, quam forte his qui, liberi ab imperio alieno, suo vivebant arbitrio, ut docet mulier illa peccatrix quae per se currit ad medicum salutis. [0552D]



INTERROGATIO CCII.

Si potest impedire propositum sancti hominis Satanas, quia scriptum est: Ego quidem Paulus semel et bis venire volui ad vos et impedivit nos Satanas (I Thess. II) .

RESP. Eorum quae in Domino geruntur quaedam quidem solo proposito et judicio animae efficiuntur, quaedam etiam per corpus adimplentur, id est, vel labore, vel patientia corporis. Quaecunque ergo in animae proposito consistunt, haec impedire nullo modo potest Satanas; ea vero quae etiam ministerio corporis adimplentur, frequenter, permissu tamen Dei, impediri possunt, ad probationem ejus qui impeditur, ut appareat si a bono proposito nequaquam per hujusmodi impedimenta mutatur. Sicut hi qui [0553A] super petram seminati dicuntur, quod ad praesens quidem audientes verbum cum gaudio susceperunt, facta autem tribulatione vel persecutione, continuo recesserunt (Luc. XVIII) . Vel certe si permanserint in bonis, majoribus praemiis digni sunt, quasi in certamine vicerint: sicut et ipse Apostolus, cum frequenter proposuisset Romam proficisci, et prohibitum se esse fatetur, tamen non cessavit a proposito usquequo quod proposuerat expleret (Rom. I) . Sed per patientiam sustinuit, sicut sanctus Job, qui tanta a diabolo passus est, cogente se loqui aliquid impium adversus Deum, et in nullo penitus, nec in sermone quidem, regulam pietatis excessit, quo minus ea sentiret de Deo quae pia erant. Sicut scriptum est de eo: Quia in his omnibus nihil peccavit [0553B] Job labiis suis in conspectu Domini, nec dedit insipientiam Deo (Job I) . [0554A]



INTERROGATIO CCIII.

Quomodo fit aliquis in praesenti saeculo stultus?

RESP. Si timeat sententiam Domini dicentis: Vae qui prudentes sunt apud seipsos, et in conspectu suo sapientes (Isa. V) . Et imitetur eum qui dixit: Sicut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII) . Et omnem arrogantiam prudentiae abjiciens, non prius credat sensibus suis inesse aliquid boni, quam mandato Domini illuminetur, ut intelligat quid est quod placeat Deo, sive in opere, sive in verbo, sive in cogitatione, secundum quod et Apostolus dixit: Confidentiam autem talem habemus in Christo ad Deum: non quia a nobis ipsis idonei sumus cogitare aliquid, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III) . [0554B]

Explicit Regula sancti Basilii episcopi.
 



Ritorno alla pagina su "san Basilio"

Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


21 giugno 2014              a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net