SEQUITUR TERTIA PATRUM REGULA AD MONACHOS.

 (III REGULA PATRUM)

(Estratto da "Patrologia Latina Database" - Migne)


 [0445B]

OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.

 Haec est tertia Patrum in unum convenientium Regula, et quidem maxime coenobitis praescripta: constat XIV praeceptis tam ad monachos quam abbates et praepositos directis, quorum nonnulla sapiunt recentiorem disciplinam monasticam. Nam in primaeva vitae monasticae institutione monachi ad clericatum communiter non evehebantur; prout hic supponitur: neque primis illis saeculis, praesertim tempore sancti Antonii, Serapionis, Pachomii, Paphnutii, etc., reperitur Regula monastica Latine scripta; quemadmodum et haec conscripta fuisse videtur ob varios terminos ab Occidentalibus sive Latinis monachis communiter usitatos, qui raro inveniuntur in Regulis ex lingua Aegyptiaca vel Graeca translatis. Denique novitatem sapit praescriptus niger cuculli color, cum ante saeculum septimum, imo tardius, vix reperiri possit aliquis determinatus color monachis designatus fuisse; recens enim est distinctio exorta inter monachos nigros et albos.

  [0443C]


INCIPIUNT CAPITULA REGULAE A SANCTIS PATRIBUS PROLATAE. [0443C]

 

1. De conversis.

2. Ut abbas nihil sibi proprium vindicet.

3. De vestimentis monachorum.

4. Ut nulla mulier ad monasterium vel agrum monachorum accedat.

5. De lectione et operatione monachorum.

6. De his, qui ad opus Dei tarde occurrunt.

7. De silentio ad mensam.

8. Ut ad necessaria quaerenda bini vel terni mittantur. [0444C]

9. Ut nusquam sine praecepto senioris egrediantur.

10. De his, qui de monasterio exire voluerint.

11. Ut abbas cum fratribus reficiat omni tempore.

12. Ut nullus monachus in infirmitate positus parentum studio commendetur.

13. De his qui furtum faciunt.

14. Ut nullus alterius monachum sine permissu abbatis suscipiat.

Expliciunt Capitula.

  [0443D]

 INCIPIT REGULA. [0443D]

I. Cum in nomine Domini, una cum fratribus nostris convenissemus, inprimis placuit ut Regula et instituta Patrum per ordinem legerentur: quibus lectis placuit, si de saeculo quis in monasterio converti voluerit, Regula ei introeunti legatur, et omnes actus monasterii illi patefiant. Quod si omnia apte susceperit, sic digne a fratribus in cellula suscipiatur, tum si aliquam in cellulam voluerit inferre substantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus,  [0444D] velut Regula continet. Quod si susceptus fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de seipso ab illa judicabit hora.

 II. Abbati vero nulli liceat sibi quidquam proprie vindicare, cum omnia Deo propitio in illius maneant potestate. Si quis vero, quod in Regula junioribus prohibetur, sibi aliquid ex successione parentum, seu quolibet donato retinere praesumpserit, et non omnia in commune posuerit, a fratribus arguatur.  [0445A] Si in vitio perstiterit, in notitiam episcopi deferatur; qui si ab episcopo correptus nec sic emendaverit, deponatur.

 III. Vestimenta vero fratribus necessaria ita abbas omnibus ordinare debet, quae monachis deceant; non diversis coloribus tincta, exceptis cucullis quae comparantur, si fuerint nigrae, uti eas debere censemus.

 IV. Familiaritatem omnium mulierum, tam parentum quam extranearum, pro custodienda vita vel cavendis laqueis diaboli, ab omnibus monasteriis vel culturis monachorum; seu frequentationem monachorum a monasteriis puellarum, sicut Regula docet, prohibere censemus. Neque ulla mulier in interius atrium monasterii ingredi audeat. Quod si  [0445B] cum consilio vel voluntate abbatis monasterium vel cellulas monachorum quaedam fuerit ingressa, merito ipse abbas et nomen abbatis deponat, et inferiorem se omnibus presbyteris recognoscat, quia talis sancto gregi praeponi debet, qui eos immaculatos Deo offerre procuret; non per quaslibet familiaritates diabolo sociare festinet.

 V. Matutino dicto fratres lectioni vacent usque ad horam secundam: si tamen nulla causa exstiterit qua necesse sit etiam praetermissa lectione aliquid fieri in commune. Post horam secundam unusquisque ad opus suum paratus sit usque ad horam nonam: quod injunctum fuerit, sine murmuratione perficiat.

 VI. Ad horam vero orationis dato signo, qui non  [0445C] statim praetermisso omni opere quod agit (quia nihil orationi praeponendum est) paratus fuerit, ab abbate vel praeposito corripiatur: et nisi prostratus veniam petierit, excommunicetur.

 VII. Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit.

 VIII. Ad necessaria quaerenda in cellula, bini egrediantur vel terni fratres: et ita illi, quibus creditur, non qui verbositatem aut gulam sectantur.

 IX. Si quis vero extra conscientiam abbatis vel praepositi, qualemcunque locum egressus, gulae vel  [0446A] ebrietati se sociaverit; aut si in proximo transmissus, pro sua levitate vel gula, non statim expedita necessitate ad cellam redierit, cum in id facinus fuerit detectus, ut canones docent, aut triginta diebus a communione separetur, aut virgis caesus emendetur.

 X. Quod si casu quis frater de cellula ex qualibet scandali causa exire voluerit, nihil penitus nisi nugalissimo induatur vestimento, et extra communionem infidelis discedat.

 XI. Illud quoque statuimus ut abbates omni tempore cum fratribus reficiant: quia eo tempore quo fratres aut pro negligentia arguere, aut spiritali debent sermone imbuere, absque certa necessitate se removere non debent. [0446B]

XII. Id etiam pro custodienda fama specialiter statuimus, ut nullus monachus in infirmitate positus relicto monasterio parentum suorum studio commendetur: quia magis eum saecularium spectaculorum visu aut auditu pollui censemus, quam ab aegritudine posse purgari.

 XIII. Si quis vero monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum, ut junior virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat; si vero jam clericus in id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur: cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione communio.

 XIV. Monachum nisi abbatis sui aut permissu aut  [0446C] voluntate ad aliud monasterium commigrantem, nullus abbas aut suscipere, aut retinere praesumat. Quod si ad districtiorem Regulam non pro actus sui levitate tendentem abbas suus ipsum ad alterum monasterium transire permiserit, ut inde postea sub aliqua occasione egredi praesumat, nulla ratione permittimus. Sane si quis post hanc diligentissimam sanctionem, non observare quae sunt superius comprehensa, praesumpserit, reum se divinitatis pariter et fraternitatis judicio futurum esse cognoscat.

 Explicit Regula a SS. Patribus prolata.

 


Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


21 giugno 2014                a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net